Jump to content

De anima (Cassiodorus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De anima
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 70


De anima (Cassiodorus Vivariensis), J. P. Migne

PRAEFATIO.

627 Cum jam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim voluminibus jactatum, quietis [ ms. B. Maria de Noa, quietus] portus exciperet, ubi etsi non laudatus, certe liberatus adveneram, amicorum me suave collegium in salum rursus cogitationis (1279D)expressit, postulans ut aliqua quae tam in libris sacris, quam in saecularibus abstrusa compereram, de animae substantia, vel de ejus virtutibus aperirem, cui datum est tam ingentium [ ms. Juret., ingentia] rerum secreta reserare: addens nimis ineptum esse, si eam, per quam plura cognoscimus, quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit utile nosse qua sapimus. Nulla enim peregrina res est de sensu proprio loqui, quando sibi natura interrogata respondet; nec longe tendit, ut se invenire praevaleat; nobiscum semper est ipsa quam quaerimus, adest, tractat, loquitur, et (si fas est) inter ista nescitur.

(1280C)Proinde nota esse debet, quae sibi praesto est: quia tunc magis ante se ponitur, cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus incognitos? Cupimus enim (1280D)nosse planetarum coelo contrarios cursus, signorum consentaneum lapsum. Sunt enim ex eis alia manentia, motuque carentia, alia vero quae mobili semper rotatione vertuntur, nec ullis temporibus conquiescunt. Haec ut mundani doctores exquirere tentaverunt, harmonicis delectationibus inaestimabili modulatione volvuntur. Quorum tinnitus atque concentus adunatus efficit dulcisonum melos.

Desideramus etiam comprehendere altitudinem aetheris, mensuram telluris, nubigeras pluvias, sive grandinis procellas, tremorem stabilium terrarum, naturam vagantium ventorum, profunditatem inconstantis maris, potestates virentium herbarum, quatuor (1281A)elementorum per omne corpus dissociatas complexiones, et ferendum est ipsam se scire non posse, cui superne datum est tanta discutere? Non enim aliquid contentione [ ed. contentiose] quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus. Discamus ergo primum, quare anima dicatur; deinde, qualis sit ejus definitio. Tertio, quae sit ejus qualitas substantialis. Quarto, si formam aliquam habere credenda est. Quinto, quas virtutes habeat morales, quas Graeci ἀρετάς vocant, ad decus ejus et gloriam contributas. Sexto, quae illi sint virtutes naturales, ad substantiam scilicet corporis continendam. Septimo, de origine animae disseratur. Octavo, cum sit per omnia membra diffusa, ubi potius insidere credenda est. Nono, de corporis ipsius forma et compositione noscamus. (1281B)Decimo, quas proprietates habeat anima peccatorum, per competentia nobis signa declaretur. Undecimo, qua noscantur discretione, justorum; quatenus quas oculis istis videre non possumus, per indicia probabilia colligamus. Duodecimo, in resurrectione, quam vere sapiens credit, quid de singulis fieri sentiatur, maxime desideramus agnoscere; quatenus fragilia corda mortalium ad divinitus promissa desideria concitentur. Haec nobis (praestante Deo) ordine custodito responde; ut et nos facile possimus imbui, et tu gloriam debeas invenire doctoris.

Dixi propositiones has non praeceptis regum [ ms. S. Aud., legum], quae nuper agebantur, sed profundis et remotis dialogis convenire, qui non tam istas aures corporeas, sed interioris hominis intentum (1281C)atque purissimum quaerere probantur auditum, nec ideo facile posse de ipsa dici, quia per 628 eam innumera novimus explicari. Oculus enim, qui usque ad sidera tendit, se videre non praevalet; et palatus noster, cum diversa gustu sentiat, cujus ipse sit saporis ignorat. Nares etiam fragrantium corporum varios odores attrahunt; sed quid oleant ipsae non sentiunt. Cerebrum denique nostrum, licet sensum membris reliquis tradat, ipsum tamen sensum legitur non habere.

Deinde qualia fatigatus possim disserere, qui jam ad laboris terminum avida mente properarem? Postremo tam suaves amici imponitis iterum cogitare, (1281D)quod a cogendo dici absoluta cognoscitis ratione constare; praesertim dum haec res a multis disputata, sed pene inexplicabilis videbatur esse derelicta. Sed cum his ac talibus ingenia eorum multis allegationibus nequiverim superare, nec mihi concedere meum velle decrevissent: victus petii ut me saltem diebus aliquot sustinerent, nec praecipitanter quaererent quod plenum difficultatibus imperarent [ ms. A et N., impetrarent). Quocirca illud mihi accidit Prothei, qui quod voluntate non eligebat pandere, constrictus vinculis cogebatur absolvere. Hoc tamen inde tolerabile (1282A)visum est, quia de tali re urgebar dicere; quae si (Deo favente) veraciter exprimatur, et audientem merito recreat, et sensum bene persuadentis illuminat. Quapropter antequam rem ingrediar expetitam, oportet prius nominum similitudines, quasi ramos obviantes abscidere, ne semitam disputationis nostrae vocabulorum consonantium silva umbrosis imaginibus videatur intexere.

CAPUT PRIMUM. Quare anima dicatur.

Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum vita in sanguine tantum noscitur constituta. Haec vero quoniam immortalis est, anima recte appellatur, quasi ἄναιμα, id est a sanguine longe discreta: quia et post mortem corporis perfectam (1282B)ejus constat esse substantiam, sicut in subsequentibus suo loco declarabitur. Alii vero appellatam animam dicunt, eo quod animet substantiam corporis sui atque vivificet. Animus vero dicitur ἀπὸ τοῦ ἀνέμου, id est a vento, eo quod velocissime cogitatio ejus ad similitudinem venti motu celeri pervagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii ejus qualitate commotus. Mens autem dicitur ἀπὸ τῆς μήνης, id est a luna; quae licet varia vicissitudine commutetur, quadam se tamen in id quod fuit, perfecta novitate restituit. Modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura; modo iterum in vigorem naturalem laetitia commeante reparatur.

Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur enim veraciter et proprie spiritus Deus: nullius indigens, (1282C)ipse vero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod [ ed., quo] vult, et dispensans omnia prout vult; complens universa, totus in toto, immobilis loco, et volubilitate [ mss., Voluntate] aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens. Vocamus et spiritum substantiam tenuem nobisque invisibilem, creatam, immortalem, quantum illi utiliter datum est, valentem. Tertio spiritum dicimus per totum corpus emissum atque receptum, per quem vita mortalium flatu necessario continetur, nec aliquando otium capiens, jugi mobilitate reparatur.

Atque ideo sciendum est animum et mentem proprie animam non vocari; sed quia res istae in anima excellunt, interdum per licentiam sic dicuntur. Nec (1282D)pro anima utique spiritus distincte ponitur, quia hoc illi nomen est commune cum caeteris, id est, angelis, potestatibus aeris, et quaecunque spiritu continentur. Nec iste spiritus veraciter potest dici anima, qui aeris alternatione [ ms. S. Aud., altercatione] resolvitur, quando cum pecoribus illi res ista communis est. Restat ut segregatim atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia, quae nullatenus sanguinis effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia liberius disseramus, quia eam a similitudine nominum necessaria separatione discrevimus. Quapropter (1283A)imprimis praegnantem [ ed., primatem] rerum definitionem cautissima deliberatione formemus; ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis [ ed., genitoris] sui facillime videantur agnosci.

CAPUT II. De definitione animae.

Magistri saecularium litterarum aiunt animam esse substantiam simplicem, speciem naturalem, distantem a materia corporis sui, organum membrorum, et virtutem vitae habentem. Anima autem hominis, ut veracium doctorum consentit auctoritas, est a Deo creata, spiritalis propriaque substantia, sui corporis vivificatrix, rationabilis quidem et immortalis, sed in bonum malumque convertibilis. Edita [ ed., Editum] (1283B)est quasi parturiale ovum, ubi vita futurae avis, pennarumque grata varietas continentur. Nunc aperiatur in partes, quia hominum consuetudo est facilius discere [ ms. S. Aud., dicere] quae divisa possunt evidentius elucere.

A Deo fieri, vel factas hominum animas prudentium nullus ignorat. Quando omne quod existit aut Creator est, aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse substantia: quoniam ut ipsa subsistat, indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam [ ms. S. Aud., substantiam], quam tantum ut haberet, accepit. Superest ut eam verissime a Divinitate conditam esse fateamur, quae sola creare potest mortalia et immortalia. Evidenter enim legitur in Salomone: Et revertatur pulvis in terram sicut erat, et (1283C)spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum (Eccli. XII, 7). Et alibi: Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16).

Hanc proinde spiritualem [ ed., specialem] substantiam probabilis et absoluta ratio confitetur: quia dum omnia corporalia tribus noverimus lineis contineri, longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale probatur in anima reperiri. Deinde quod corpori sociata, quamvis ipsius mole praegravetur, opiniones rerum sollicita curiositate perpendit, coelestia profunde cogitat, naturalia subtili indagatione investigat, et de ipso quoque Conditore suo ardua nosse desiderat. Quod 629 si esset corporalis, cogitationibus suis spiritalia nec cerneret utique, nec videret. Cesset ergo de ejus corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis reddit alienam, (1283D)et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus pervenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis justissime commonetur, omnia mundi istius visualia contemnere: quoniam ipsa incorporea est, ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam. Propria est utique illi substantia, quando nullus spiritus alter carnem suscipit, ut ejus passionibus aut condoleat, aut laetetur.

Illa autem, quomodo diximus, sui corporis vivificatrix est: quia mox ut data fuerit, ineffabili conditione diligit carnem suam [ ed., carcerem suum amat], propter quod libera esse non potest, quia doloribus (1284A)ejus vehementer afficitur; formidat interitum [ ms. Aud., mori], quae non potest mori; et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suavissimis jucundatur odoribus, necessaria gustus epulatione delinitur; et licet his rebus nullatenus ipsa vescatur, subductis tamen talibus, gravissimo moerore conficitur; desiderans non sibi naturaliter accommoda, sed adjunctis artubus profutura. Hinc nonnunquam subrepunt [ mss., subripiunt] vitia contraria rationi, quando anima dilecto corpori indulgentius remittendo, locum noscitur praebere peccato. Vita igitur corporis (1284B)susceptae animae praesentia est; mors autem, ejus probatur abscessus. Sic diem dicimus, lustrante sole, qui cum discesserit, nox vocatur. Vivit ergo corpus animae praesidio, et ex ipsa probatur accipere, unde se praevalet commovere.

Sed quoniam et hoc quoque ad vitae genus de quo loquimur noscitur pertinere, sciendum est, cum se partibus corporis ille vigor ignitus infuderit, materiamque carnalem spiritus vitalis afflaverit, si quod fortasse vulnus acceperit, statim condolet, quia ubique substantialiter inserta est. Quod si virtus ejus tantum esset, calorque corpus vegetaret, incisum digitum non poterat condolere; sicut nec sol probatur quidquam sentire, si ejus radios secare tentaveris. Tota ergo est in partibus suis, nec alibi (1284C)major, alibi minor est: sed [ ms. Aud, nec] alicubi intensius, alicubi remissius, ubique tamen vitali intensione porrigitur. Colligit se in unum atque copulat; membra sua non sinit defluere vel contabescere, quae vitali vigore custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque conservans. Mirum praeterea videtur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam convenientiam fuisse perductas, ut nec anima se possit segregare cum velit, nec retinere, cum jussionem Creatoris agnoverit. Clausa illi sunt universa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia, cum jubetur exire. Nam si acerbus dolor vulneris infligatur, sine auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere (1284D)custoditur. Hinc est quod frequenter graviter vulneratos videmus evadere, et rursus levibus occasionibus interire.

Rationem vero homini inesse quis dubitet? quando divina tractat, humana sapit, artibus docetur egregiis, disciplinis eruditur eximiis; et hinc caetera animalia decenter excellit, quod eum ratio decora componit.

Rationem vero dico animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur atque nota sunt, ad aliquod ignotum ducitur, perveniens ad veritatis arcanum. Haec conjecturis atque argumentis ad illud properare (1285A)cupit, quod in rerum natura esse cognoscit. Ipsa enim vera, et pura, et certa ratio dicenda est, quae ab omni imagine falsitatis redditur aliena. Datum est ergo illi cogitationes suas quodammodo apprehendere, et per obsequium linguae volubili motione [ mss., mutatione] disserere. In corpore posita anima, quam multa videt non a se egrediens! Quam diversa circumspicit! Ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur: movetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in seipsa tanquam in magno currens spatio, pervagatur. Haec non exit ad causas, sed tractatibus [ ed., tractibus] suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat: modo quod oculis vidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim, sicut et loquitur; (1285B)per ordinem sensus nihil perficit [ ed., proficit], cum se diversitate confundit: quia Divinitatis est proprium multa disponere, et omnia simul modulis competentibus explicare.

Rationis itaque largitate dotata, quot bona munere Divinitatis invenit! Litterarum formas reperit, diversarum artium utilitates disciplinasque protulit, civitates defensibili muro cinxit, varii generis amictus [ Jur., armenta] ejecit, meliores fructus per industriam exegit, terras transcurrit, abyssos alato [ ms. Aud., apto] navigio, vastos montes in usum viantium perforavit, portus ad utilitatem navigantium lunari dispositione conclusit, ornavit pulcherrima fabricarum dispositione tellurem. Quis jam de ejus ratione dubitet, quando ab auctore suo illuminata (1285C)facit arte conspici, quod debeat sub omni celebritate laudari? Convenit nunc de ejus immortalitate disserere.

Immortales esse animas auctores saecularium litterarum multifarie probaverunt, dicentes: Si omne quod vivificat aliud, in semetipso vivit, et utique immortale est; anima autem, quoniam vivificat corpus, in semetipsa vivit: utique immortalis est. Dicunt etiam: Omnia immortalia simplicia sunt; anima autem non est harmonica, neque constat ex pluribus, sed simplex natura est: anima igitur immortalis est. Iterumque proponunt: Quidquid a contrarietate originali non corrumpitur, immortale jugiter perseverat; anima igitur, quoniam simplex atque pura est, sine dubio immortalis est. (1285D)Adjiciunt quoque: Omne rationale quod seipsum movet, immortale est; anima autem rationalis seipsam movet; igitur immortalis est. Nos autem immortales esse animas facile veridicis lectionibus approbamus. Nam cum eas ad imaginem et similitudinem auctoris sui legamus effectas, quis audeat contra sanctam auctoritatem mortales dicere? ut impudenter potius asseratur eas a Creatoris sui similitudine discrepare. Nam quemadmodum poterat esse imago aut similitudo Dei, si animae hominum mortis termino clauderentur? Ille enim ineffabiliter semper vivens, ineffabiliter semper manens, perennitatem ipse custodiens, qui omnia continet, omnia disponit, potens est sine dubitatione immortalis immortalia facere, et pro suo modulo vitae competentia dare.

(1286A)630 Dicet aliquis: Quomodo sum similis Deo, cum immortalia minime creare praevaleam? Cui sic per aliquam comparationem respondendum esse judicamus: Nunquid pictura, quae nobis est similis, potest imitari quae facimus? Imago enim potest aliquam habere similitudinem. Caeterum hoc non potest implere, quod veritas. Nam et hinc immortalem debemus agnoscere, quod appetit de immortalitate cogitare; desiderat enim post mortem corporis sui nominis famam relinquere, cupit sine fine laudari; et bona conscientia plus est de futuris attonita, ne a posteris maculetur relata. Hinc est quod inter sublimiores constat auctores, quia quidquid dignitate rationis erigitur, mortis injuria non premitur. Adde quod veritas absolute profitetur malis juge (1286B)supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam; ut non sit fas cum haesitatione recipi, quod dignatur omnipotens Divinitas polliceri.

Verum hanc immortalitatem animae, non talem debemus advertere, quae nullam recipiat passionem; est enim mutabilitati obnoxia et moeroribus pervia; sed tamen inter quaevis taedia vel anxietates continuationis beneficio perseverat. Singulariter autem immortalis Deus est, singulariter justus, singulariter potens, singulariter bonus, singulariter sanctus. Quoniam licet ista, vel his similia hominibus vel angelis inesse dicantur, nullatenus tamen ad ejus altitudinem reverendae potestatis attingunt. Omnes enim arduae virtutes in summitate illa plenissimae atque perfectissimae sunt, quae creaturis universis, (1286C)ipsius largitate pro suo modulo conceduntur.

Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Vivit in se post hujus saeculi amissionem non reflante spiritu, sicut corpus, sed aequali mobilitate, quae illi attributa est: pura, subtilis, cita, aeterna, videt, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius valet; non jam ex partibus suis haec intelligens, sed omnia spiritualiter [ ed., specialiter] ex toto cognoscens. Alioquin absurdum est putare minus posse liberam, quam mole brutissimi corporis ingravatam. Talia enim intelligere posse non dubium est, et angelos et potestates aereas, vel caetera quae sublimi atque immortali substantia constare noscuntur. Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currente ordine doceamus. Atque utinam (1286D)esset ambiguum, et non facile probaremus, in quam partem frequenter currimus [ ed., incurrimus].

Quis autem dubitet, modo nos esse gaudio sublevatos, modo moerore dejectos; modo pietate mites, modo indignatione terribiles; nunc ad virtutes animos erigere, nunc iterum ad vitia declinare? Alia tenaciter assumimus, alia oblivione respuimus; quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam sermonibus aedificamur, malorum collocutione destruimur; et quantum proficimus cum rectis, tantum deteriores esse novimus cum pessimis. Nam si nos unus rigor, unum propositum contineret, nec boni ex malis, nec beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur. Sed ut causa varietatis [ ms. Aud., veritatis] hujus (1287A)evidentius possit agnosci, recordemur (ut dictum est) prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum divina illuminatione bene gerimus; atque iterum desipimus, cum delictis caligantibus obscuramur [ ed., obcaecamur]. Affectio enim, quae venit et recedit, semper incerta est. Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc est posse quod vivere, hoc est velle quod facere. Et merito, quando universa quae vere bona sunt non ad illum veniunt, sed ab ipso procedunt.

Quapropter haec anima, cujus diximus originem, non intelligenda est pars Dei, ut quidam dementium irreligiosa voluntate putaverunt, quia convertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est; neque ex aere, neque ex igne, neque ex aqua, neque ex terra, (1287B)neque ex eis quae mutua complexione junguntur; sed simplex et propria quaedam natura, et ab aliis spiritibus discreta substantia, quam longe subtiliorem aere, et lucidiorem debemus advertere, quando istum vulgariter intuemur, illam vero conditione carnis aspicere non valemus. Hanc speciem naturalis mobilitas semper exagitat ad cogitationes suas communiter explicandas. Hinc est quod per quietem remissi, dum materia nobis fuerit solitae cogitationis abstracta, necdum intenti ad quotidianas fuerimus solemniter actiones, et res varias nunc falsis, nunc veris inspectionibus somniamus. Parum est quod sopitis sensibus volatica imaginatione deludimur, dum frequenter etiam vigilantes a nostra contemplatione traducimur. Saepe enim cum nos in oratione magna intentione (1287C)dirigimus, ludo nescio quo insperatis [ ed., inspiratis] subito cogitationibus amovemur; et ita provenit, ut menti nescio quod adversum suggeratur, quod dispositum non habemus.

Constat ergo animam in hoc mundo instabili et variabili voluntate converti, bonarumque rerum esse amissibilem ac receptibilem, nec uno semper voluntatis suae rigore subsistere, sed etiam contra propositum suum multiplici se conversione mutare. Nec de illis sumus qui dicunt recolere magis animas, quam discere usuales artes et reliquas disciplinas; cum et ad interrogata sint paratae, ubi potuerint intellectu perveniente [ ed., interveniente] contingere, et nova sic audiant, quasi nihil ex eis ante didicissent. Ecce gravida definitio illa jam feta est, ecce in lucem (1287D)(ni fallor) quae fuerant clausa, proruperunt. Non est quidquam de proposita complexione derelictum, cujus talis est disciplina, ut id quod intendit, ita explicet atque determinet, ut neque minus, neque amplius aliquid dixisse videatur. Nunc ad substantialem ejus qualitatem sollicitis sensibus accedamus, quam interrogationis vestrae tertium locum tenere memoramini.

CAPUT III. De qualitate substantiali animae.

Qualitatem itaque substantiae hujus auctores igneam esse dixerunt, propterea quod mobili semper ardore (1288A)vegetetur, et juncta corpori calore suo membra vivificet; deinde quod cuncta coelestia flammeo referunt vigore constare, non isto fumeo, consumptibili et temporali, sed ex tranquillo, nutritore atque immortali. Hoc neque minuitur, neque crescit; sed in susceptae originis dignitate jugiter perseverat. Quod ideo finiri nequit, quia nulla ut corpus, aliquot elementorum diversitate concretum est. Unum enim atque simplex habere nescit adversum; et ideo semper manet, quoniam in essentia sua non habet litem. Sic immortalia cuncta creata dicuntur, quibus spiritualis est concessa substantia. Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem Dei, quam inter conditiones rerum (quantum illi pro modulo suo necessarium fuit) decenter accepisse (1288B)memoratur. Ipse enim Deus omnipotens solus habet immortalitatem, et lumen habitat inaccessibile (I Tim. VI, 16), quod supra omnes claritates, vel admirationes sanitas mentis intelligit, sed imago aliquam habet similitudinem. Caeterum haec lumen habere non potest, quod veritas. Illud autem, quod ineffabile veneramur [ ed., veremur] arcanum, quod ubique totum et invisibiliter praesens est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, una essentia et indiscreta majestas, splendor supra omnes fulgores, gloria super omne praeconium, quod mundissima mens et Deo dedita [ ed., dicata] potest quidem ex aliqua parte sentire, sed idonee non valet explicare. Nam quemadmodum fas est de illo sufficienter dici qui creaturae sensu non potest comprehendi?

(1288C)Egrediamur licet pietate nimia modum animae nostrae, et immensa religione supra nosmetipsos alta cogitatione sileamus, transeamus etiam potestates coelestium creaturarum, profundeque tractemus quis sit qui tam magna una jussione, uno momento fecerit: tamen quidquid miramur, amplius est; quidquid sentimus, excelsius, dum ad illam imperspicabilem majestatem mens humana non penetrat. Una ergo ratio potentiae hujus est venerari, quod investigabilis est; non definitive quaerere qualis quantusque sit.

His itaque rebus edocti, lumen aliquod substantiale animas habere, haud improbe videmur advertere, quando in Evangelio legitur: Lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (1288D)(Joan. I, 9). Deinde, quando in cogitatione positi, nescio quid tenue, volubile, clarum in nobis esse sentimus, quod respicit sine sole, quod videt sine extraneo lumine. Nam si ipsum in se lucidum non esset, rerum tantam conspicientiam non haberet. Tenebrosis ista non data sunt. Omnia caeca torpescunt. Istius enim tam violenta sunt lumina, ut etiam intueantur absentia. Animae tamen tunc multo clariores atque immutabiliores efficiuntur, cum a Dei gratia bonis actibus [ ed., factis] non recedunt. Earum enim speculativa virtute multa atque ardua, quae in arcano naturae recondita sunt, inspici et comprehendi usu (1289A)ipso certissimum est. Nunc inspiciamus utrum formas animae habere credantur, quas incorporeas esse jam diximus.

CAPUT IV. Utrum anima formam habeat.

Prius scire convenit, definitione majorum, formae ipsius veracissimam complexionem: formam vero dico, quae aliquod spatium linea lineisve concludit; et sic facile datur intelligi, si eam possunt animae suscipere, quas spiritali certum est vigore subsistere. Nam cum omnis forma aut in superficie sit aut in corpore, superficies nonnisi in corpore, corpus vero solidum atque palpabile; ab his autem rebus animam constet manifeste exceptam [ ed., exemptam]: residuum (1289B)est ut formas animae nullatenus habere putandae sint, sed valde infiguratae atque incorporales in sua qualitate permaneant.

Nec illud moveat quod Apostolus de Christo Domino dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6), etc. Ibi enim naturam vult intelligi. Caeterum incorporeus Deus, ubique totus, atque incomprehensibilis est, quam potuit habere formam? Illud autem quod in Evangelio legitur (Luc. XVI, 23, 24), post hujus lucis occasum Abrahae sinibus egentem Lazarum fuisse susceptum; divitem vero flammis adurentibus aestuantem, guttam postulasse unde ejus temperaretur incendium; ideo intelligitur positum, ut humani generis rerum ruinosa praesumptio quid formidare debuisset (1289C)agnosceret. Caeterum nec ille lingua locutus est, quam constat esse corpoream; nec ille digitos habuit, unde cadentibus guttis incendium divitis temperare potuisset. Nam et reliqua in hunc modum suscipienda sunt, quae a lectione simili continentur. Parum est enim quod de creatura ista memorantur ad consuetudinem humani generis instruendam: ipsum quoque auctorem impassibilem, immutabilem, perenniter uno modo manentem, furere legimus, dormitare frequenter audivimus; non quod talia possint Domino convenire, sed ut res aliquae ex humana consuetudine facilius compendiosiusque noscantur. Sic animas, nobis informes, formas legimus frequenter accipere.

Solet etiam aliquos permovere, si anima non habeat (1289D)quantitatem, dum eam constet intra corpus hominis contineri. Sed si definitionem veracissimam quantitatis revocemus in medium, quae res singulas breviter semper absolvit, facile nobis probata veritas elucescit. Sic enim arithmetici eam compendiosa veritate describunt: Omnis quantitas aut de continuatis constat, ut arbor, homo, et mons; aut de disjunctis, ut chorus, populus, vel acervus, et his similia. Sed cum anima neque de continuatis, neque de disjunctis sit, quia corpus non est, clarum est eam quantitatem penitus non habere; sed ubicunque est, nec formam recipit, nec habere nobis dicenda est aliquam quantitatem. Creatori tamen circumstantias earum et quantitates patere posse credendum est, quia omnia sub mensura, numero et pondere creavit (1290A)(Sap. XI, 21): et ipsi soli sunt vere nota, qui ea fecit, qui mira potentia ipsas quoque cogitationes nostras quasi res visibiles intuetur; qui innocentis sanguinem audit clamantem (Gen. IV, 10); ad postremum, qui novit omnia antequam fiant. Tempus est venire ad virtutes morales, quae sunt ambiendae divitiae; et revera pretiosus census animarum, quas Graeci ἀρετὰς vocant, quibus contra immunditiam corporalem suam nititur bona conscientia vindicare puritatem.

CAPUT V. De moralibus virtutibus animae.

Primum adversum prava vel iniqua justitiae munimen objectum est; cujus, ut veteres definire voluerunt, talis noscitur esse complexio. Justitia est habitus (1290B)animi, pro communi utilitate servatus, suam cuique tribuens dignitatem. 632 Contra confusa et incerta prudentia utiliter adhibetur. Prudentia vero est rerum bonarum et malarum verax scientia. Contra adversa vel prospera remedialis opponitur fortitudo. Fortitudo autem est considerata periculorum susceptio et laborum firma perpessio. Contra igitur illicitas et voluptates fervidas moderatrix nobis temperantia suffragatur. Temperantia quippe est adversus libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. His igitur munitionibus divina opitulatione concessis, velut quadruplici thorace circumdata, in hoc mundo mortifero salus animae custoditur; nec potest a vitiis adiri, quae tanta meruit tuitione vallari.

(1290C)Sed hoc virtutum quadripertitum decus, trina (ut ita dixerim) parte completur. Prima est contemplatio, quae aciem nostrae mentis extendit ad res subtilissimas intuendas. Secunda, judicialis, quae discretionem boni malique rationabili aestimatione pertractat. Tertia, memoria, cum res inspectae atque deliberatae in animi penetralibus fida commendatione reponuntur; ut quasi in quodam conceptaculo suscipiamus, quae frequenti meditatione combibimus. Vestiaria nostra cum fuerint plena nihil capiunt: hoc thesaurarium non gravatur oneratum, sed cum multa condiderit, sciendi desiderio plus requirit. Tetigimus supradictas partes quasi harmoniam trichordem. Tali enim numero delectatur anima: ipso etiam noscitur gaudere Divinitas.

(1290D)Solent commovere aliqui subtilissimas quaestiones dicentes: Si Divinitas perfectas et rationabiles animas creat, cur aut posito sensu vivunt infantes, aut juvenes inveniuntur excordes? Sed quis non intendat animas parvulorum imbecillitate corporis, nec officia sensuum, nec ministeria posse explicare membrorum? Ut si ignem angusto vase concludas, altum (ut illius moris est) nequit appetere, quia eum arctissimum obstaculum constat operire. Tunc enim unicuique rei facultas sua videtur suppetere, cum illi nihil contrarium praevalet impedire. Sic et stultis juvenibus obviat, quod aut imparilitate partium, aut crassitudine humorum materni uteri vitio suscepto, anima inepta nimis habitatione [ ms. Aud., hebetudine] deprimitur, et vim suam exercere non praevalet (1291A)inconvenientis domicilii sede praepedita; quod stultis accidere hodieque conspicimus, quos Graeci μωρίονας vocant. Nam ut de usuali quoque dicamus eventu, quam multi morbis accedentibus, aut onerato cerebro, aut praecordiorum stupore confusi, acumen solitae sapientiae perdiderunt! Quanti etiam momentanea laesione mutati sunt! Nam et ipse qui celeberrime sapiens habetur, copioso prandio refertus, quam facile in crapulam dilapsus obtunditur, ut virum illum prudentissime disserentem, difficile vel vivum credas, quem se nec movere posse conspicias! Unum tamen certissime scio, sapientes nimis felicissimos fieri, qui misericordia Domini a talibus adversitatibus redduntur alieni. Forte sint et aliae causae, quae rationabili animae ad motus proprios explicandos adversum ire (1291B)videantur.

Caeterum animae nec crescunt cum parvulis, nec fatuis aliae varia discretione tribuuntur; sed sicut immortalitatem jugiter sumunt, ita et rationales esse generaliter sentiuntur. Parvulis enim ratio crescit longa meditatione, non anima. Nunc ad reliqua currente ordine transeamus.

CAPUT VI. De naturalibus virtutibus animae.

Virtutes animae naturales quinquepertitas veteres esse voluerunt. Prima est in utraque parte sensibilis, quae nobis tribuit intelligentiae sensum, per quam [ ms. Aud., quem] omnia incorporalia varia imaginatione sentimus: facit etiam corporales vigere sensus, id est, visum, auditum, odoratum, gustum et (1291C)tactum, quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus.

Secunda, imperativa, quae jubet organis corporalibus motus diversos, quos implere decreverit: hoc est, transferri de loco ad locum, voces edere, membra curvare. Haec exempli causa posuimus, ut in his similia dixisse videamur.

Tertia, principalis, cum ab omni actu remoti, in otium reponimur, et corporalibus sensibus quietis profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod aetate maturi melius sapere judicantur: quia senescentibus membris et corporalibus sensibus mollitis, proxima [ alias, pro maxima] parte in consilium transeunt: ubi dum mens amplius occupatur, robustior virtute adunationis efficitur. Sed iterum desipiunt, (1291D)cum nimia debilitate deponuntur: quoniam datum est animabus ad tempus suorum sequi corporum necessitates.

Quarta, vitalis, id est calor animi naturalis, qui nobis propter suum fervorem moderandum, auras aethereas hauriendo atque reddendo, vitam tribuit et salutem.

Quinta, delectatio, hoc est appetitus boni malique, quem sub jucunditate animus concupiscit.

Ecce iterum quadripertita subdivisione ad sustentationem corporis explicandam, pars ista refunditur. Prima est attractiva, rapiens de naturali, quod sibi (1292A)necessarium sentit. Secunda, retentoria, assumpta retinens, donec ex his utilis decoctio procuretur. Tertia, translativa, quae accepta in aliud convertit atque transponit. Quarta, expulsiva, quae ut natura fiat libera, sibi nocitura depellit. Solvimus (ut datum est) quasi alium nodum; inclinavimus velut sextum collem; ut difficultatis cacumine deplanato, inoffense ad reliqua gradiamur. Nunc ad originem animae, quoniam difficultatibus plena est, cautissime veniamus.

CAPUT VII. De origine animae.

Legimus (Gen. II, 7) in conditione rerum, mox ut de limo terrae corpus effectum est, statim Dominum insufflasse, factumque esse Adam in animam viventem. Insufflavit enim, dictum est, ad exprimendam (1292B)operis dignitatem, ut agnosceretur aliquid eximium, quod ejus ore prolatum est. Caeterum hoc significat insufflatio ejus, quod mandatum et jussio. Nam insufflare quemadmodum potest, qui neque spiritum resolvit, neque buccas habet, quae constat esse corporea? Hoc nonnulli secuti dixerunt, mox ut semen humanum coagulatum fuerit in vitalem substantiam, illico 633 creatas animas corporibus dari discretas atque perfectas. Medendi autem artifices quadragesimo die humanum atque mortale pecus animam dicunt accipere, cum se in utero matris coeperit commovere.

Opinione quoque fertur aliquorum, quod Creator ille potentissimus, sicut de corpore nostro semen (1292C)carnis educit, ita et de animae qualitate animam novam posse generari; quatenus originalis illius peccati, quod catholica confitetur Ecclesia, per traducem delicti rea possit ostendi, nisi dono baptismatis fuerit absoluta. Nam quemadmodum infans, qui peccandi non habet votum, reus debeat ullatenus inveniri, nisi aliqua ratione in ipsa origine animae culpa videatur esse transfusa? Unde Pater Augustinus, religiosissima dubitatione [ ed., devotione] laudandus, nihil temere dicit esse firmandum, sed in ipsius esse secreto, sicut et alia multa, quae nostra non potest nosse mediocritas. Hoc autem veraciter fixeque credendum est, et Deum animas creare, et occulta quadam ratione justissime illis imputare, quod primi hominis peccato teneantur obnoxiae. Melius est enim (1292D)in tam occultis causis confiteri ignorantiam, quam periculosam assumere fortassis audaciam, cum dicat Apostolus: Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Et iterum: Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII, 9).

Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit, ut animas reas per traducem peccati generaliter esse diceremus, convenit animam Christi Domini in medium deducere, ne quis calumniosa intentione perversus, simili eam putet conditione constrictam. Audiamus igitur originem ejus sanctae [ ed., sanctam] Mariae semper virgini digno praecone (1293A)fuisse prophetatam. Ait angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Quis, rogo, in hac majestate nascendi aut originalis peccati credat esse culpam, aut profanam aliquam carnis suspicetur offensam? Absque peccato sine dubio venit, qui erat omnium peccata soluturus, conceptus mystico inspiramine, natus ex virgine. Nihil de Adam traxit qui ut Adae malum vinceretur [ ed., solveretur] advenit. Funis ille longissimus quo nos ligabamur, abruptus est; torrens qui nos rapiebat, ibi siccatus est. Jura sua mors perdidit, dum conditio nostra vitam Redemptoris accepit. Nam primus homo posteris transmisit exitium: veniens Christus Dominus credentibus (1293B)contulit regna coelorum. Per istum enim reparat amissum statum, qui per illum perdiderat meritum. Natus in gloria, conversatus sine macula. Quid potuit de illo trahere, quem contraria venit actione destruere? Sanctae origini vita sancta respondit. Qui sine peccato est genitus, nulla est mundi labe superatus. Suscepit verum hominem natura, non vitiis. Respuit quod protoplastus deliquit, et assumpsit hominem purissimum, quem creavit: non peccatum suscipiens, sed carnem peccati sine aliqua injuria pollutionis assumens. Suavis quidem nimium mihi facta digressio est, dum suspiciones improbas amovere contendo. Sed dum ad aliud tendimus, hic [ mss., hinc] dicere multa non possumus. Restat nunc ut ordinem et propositum prosequentes, de sede (1293C)animae dicere debeamus.

CAPUT VIII. De sede animae.

Quidam sedem animae, quamvis sit in corpore toto diffusa, in corde esse voluerunt, dicentes quod ibi purissimus sanguis et vitalis spiritus continetur, ut [ ms. Aud., et] inde etiam cogitationes sive bonas sive malas exire confirment; quod animae virtutem operari posse non dubium est.

Plurimi autem in capite insidere manifestant (si fas est cum reverentia tamen dicere) ad similitudinem aliquam Divinitatis; quae licet omnia ineffabili substantia sua repleat, Scriptura tamen coelo insidere confirmat. Dignum enim fuit ut arcem peteret, quae se noverat (1293D)coelesti operatione sublimem; et tali loco prae caeteris versari, unde reliqua membra debuissent competenti regimine gubernari. Nam et ipsa figura capitis sphaera [ ed., sphaeroides] pulcherrima est, in qua sibi immortalis atque rationalis anima dignam faceret mansionem. Certe corporalia videamus. Ignis iste mortalis semper tendit ad summum, et quod habet subtilissimam naturam, ad superiora sine dubitatione festinat. Sunt et alia hujus credulitatis indicia. Nam cum medendi peritissimi testam capitis humani, gravissima percussione confractam, in soliditatem pristinam revocare contendunt, membranam qua (1294A)teneritudo cerebri communitur, a sanguinea faece detergere cupientes, frequenter attingunt; quae statim ut tacta fuerit, in tantum stuporem homo pervenit, ut vel percussus alibi graviter, sentire non possit; sed mox iterum, ut se manus a cerebri impressione suspenderit, ad intellectum consuetudinarium redit, vocem sensumque recipiens, quid de seipso jam agatur agnoscit. Quod in aliis utique membris non probatur accidere, quamvis immanium vulnerum foveis [ ms. Aud., in magnam vulnerum foveam] excaventur. Additur etiam quod et sano corpori ad hanc rem pertinentia non minima signa proveniunt. Nam cum fuerit aliquis nimia indignatione flammatus, animumque suum aestu cogitationis accenderit, non fluctu viscerum, non pectoris commotione (1294B)vexatur, sed statim capitis dolore percutitur; ut illic videatur anima fatigationis signa reliquisse, ubi magna visa est virtute contendere. Ibi etiam fieri absolute sentimus animae nostrae quosdam fluctus, quosdam impetus grandiores, ut ante oculos nostros veniant, quae absentia nullus ignorat. Tendimus quidem vigorem animi in diversas partes multasque regiones, et phantastica imaginatione ad capitis nostri judicium perducitur, quod per diversas mundi partes cognoscitur exquisitum. Denique oculos nostros defigimus omnino cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus cessat, nares ab odoratibus vacant [ ms. Aud., non odorantur], lingua non habet vocem, et multis modis per talia signa cognoscitur anima in suis quodammodo cubiculis occupata. Haec (1294C)ergo, ut putatur, in edito constituta, quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur esse moderatrix, boni malique judex, ambigua discernens, noxia respuens, cum tamen 634 ei gratia Divinitatis infulserit.

Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, liberi arbitrii potens, et inviolata sententia; sed infelici transgressione deceptus, diabolica fraude perdidit, quod posteris traditurus acceperat; et ideo ad nos transmittere non potuit quod amisit. Inde propagatus interitus, inde humani generis nutrita defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde noxiae curae, inde poenitenda consilia, inde obscurata cognitio, turpe desiderium, justitiae neglectus, inde mille criminum lapsus, et plura nobis cum pecoribus communia (1294D)quae Divinitas fecerat esse discreta.

Praenuntiat enim nobis (proh dolor!) solis discessio serenitatis adventum, futuras tempestates ventorum commotione dignoscimus, venturam saeculis ubertatem temporum ratione colligimus, laetitiam nobis interdum ignari [ ms. Aud., ignoratam] animi praesagitione promittimus. Sed quid tale ignorare potuisset anima, si ejus fuisset dignitas custodita? Depressa est juste ad ignorantiam, quae scire voluit contumaciter vetita. Modo enim signis aut conjecturis sapit aliqua, quae sine labore scire potuit universa. Illud (1295A)tamen sancta conversatione purgata, Divinitatis auxilio recipit, quod insidiis decipientis amisit. Illuminita videt a Creatore, quae fuscata non potest a semetipsa cognoscere. Narrata sunt de anima, quanta probantur esse concessa. Sed convenit ut de ejus templo dicamus: quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori deformi conjuncta esse videatur.

CAPUT IX. De positione corporis.

Procerum animal et in effigiem pulcherrimae speculationis erectum, ad res supernas et rationabiles intuendas, cujus harmonica dispositio ingentia nobis sacramenta declarat. Imprimis caput nostrum sex ossibus compaginatum, in similitudinem coelestis (1295B)sphaerae rotunda concavitate [ ms. Aud., rotundae concavum] formatum est; ut senarium illum perfectissimum numerum sedes nostri cerebri, in cujus organo sapimus, contineret. Hinc et oculi, quasi sacrorum Testamentorum pulcherrima duo volumina [ ed., lumina] collocantur; ad quorum similitudinem omnia nobis combinata descendunt, ut aures, nares, labia, brachia, latera, crura, tibiae, pedes. In hac enim mystica dualitate compago totius corporis continetur; et sicut illa Testamenta ad unum respiciunt, unum sapiunt, ita haec officia in unam se convenientiam operationemque conjungunt. Sed haec tamen parilitas, pulcherrima distributione consociata, alterutrum sibi mutuat ornatum.

Sunt etiam singularia in medio constituta, ne in (1295C)unam partem praejudicialiter vergentia [ ed., urgentia], alteram competenti decore nudarent, nasus, os, guttur, pectus, umbilicus, et genitalium virga descendens, quae laudabilia et honoranda monstrantur, quando in medio collocata consistunt. Capiti autem nostro, quod sensus capit universos, recte cervix quasi quaedam columna supponitur, docens nos religionem sanctam in unam fidei consistere validissimam firmitatem. Lingua quoque, vocis nostrae decentissimum plectrum, data est ad sermonum nostrorum convenientiam temperandam, ut nos articulata verba ab animalium confusione distinguerent. Nec illud videatur incassum, quod uni gutturi duae serviunt digestiones, scilicet, ut omnis intellectus prudentis animae, quasi cibus acceptus, et rationis calore decoctus, (1295D)per gemina Testamentorum itinera competentibus tractatibus explicetur. Et quoniam neque cornu, neque dente, neque fuga (sicut alia animalia), corporis humani forma se praevalet vindicare, robustus illi thorax brachiaque concessa sunt, ut illatam injuriam manu defenderet, et objectu pectoris [ ed., corporis] quasi quodam clypeo vindicaret. Genitalia vero (1296A)nostra in magnum ministerium [ ms. Aud., mysterium] quis dubitet attributa? Unde, praestante Deo, hominis reparatio fecunda procedit: unde mortales nesciunt habere defectum, quando, personis pereuntibus, genus noscitur servari posse continuum. Decorum membrum, si non fuisset turpi libidine sordidatum. Quid enim illo pretiosius esset, si inde humanum genus sine culpa descenderet? Sic omnia praeconialia creata sunt, si peccatis polluentibus non redderentur obscena.

Hoc autem corpus animatum quinque sensibus administratur ac regitur; qui licet sint communes cum belluis, a nobis tamen rationabili judicio melius distinguuntur atque complentur. Primus eorum visus est, qui aere illuminato colores recipit corporales, et (1296B)in eis suas proprietates agnoscit. Aspectus enim est (ut veteres definire maluerunt) vis animae spiritualis, egrediens per oculi pupillam, res non adeo longinquas attingens, sed ad quas poterit pervenire, dijudicans: illud videns, ad quod destinatur ut videat. Nam si de interioribus suis oculi viderent, etiam seipsos sine dubitatione conspicerent. Hoc etiam Pater sensit Augustinus. Secundus auditus est, qui concavis et cochleatis auribus sonos accipit, aeris verberationibus concrepantes, ratione dijudicans quid sit auditum. Tertius odoratus est, qui diversos odores assumens, vim redolentium corporum, quasi quodam invisibili fumo naribus suscepto, competenti aspiramine perpendit. Quartus est gustus, quo multarum rerum saporem palati dijudicatione cognoscimus. Quintus est (1296C)tactus, qui etiam cunctis membris communiter noscitur attributus. Elegantior nobis in manibus est, quae singulariter datae sunt ad multas cogitationes nostras communiter [ ms. Jur., comiter] explicandas. Altera enim per illas evenit firmior memoria; nam quod oblivisci possumus, istis scribentibus sine labore retinemus. Hae sunt diversarum artium opifices, et pene totius nostrae operationis effectus. Nam quid prodesset sensum aliqua facienda concipere, si haec laboriosa manus non probaretur implere? Nec illud arbitror praetereundum, quod pedes nostri manusque denaria digitorum quantitate formantur, ut cursus vitae nostrae atque operatio sacramenta coelestis Decalogi contineret: ne praeter legem 635 Domini aut cogitare aliquid, aut agere deberemus. Facies ipsa prudentiae (1296D)patefacit indicia; in effigie nostra exeunt occultae cogitationes, et ex hac parte cognoscitur qualis intus animus voluntasque versetur.

Vultus siquidem noster, qui a voluntate nominatur, speculum quoddam est animae suae: quia quod substantialiter non cernitur, per hujus habitum evidentissime declaratur. Quanta possint de membris (1297A)ejus reliquis dici! Cur triginta duobus dentibus gingivarum nostrarum ordo clavatus sit? Quare cervix nostra septem nodis, spina viginti tribus spondylis colligatur? Costae viginti quatuor radiis pro viscerum defensione flectantur: ne teneritudo illa interaneorum importuna facillime laederetur injuria? Nervi quam congrua dispersione corpus omne contineant, Quomodo venae nutribili sanguine competenter irrigent membra? Quemadmodum ossa nos medullata corroborent? Cur unguibus nostris commune sit jugiter crescere cum capillis? Quam decore, quam utiliter carnes nostras vestiat cutis, ut nec humor internus turpiter defluat, nec pulchritudo coloris subducta venustate depereat?

Sed cum membra singula diversa corpori praebere (1297B)videantur officia, aliudque nobis sublime, aliud mediocre, aliud sit in ultimo constitutum, in tantam complexionis gratiam convenerunt, ut omnia sint [ ed., sibi] necessaria, omnia probentur accommoda, sicut Apostolus ait, cum Ecclesiam Dei studio charitatis adunaret: Non potest dicere oculus manui: Non es mihi necessaria; aut iterum caput pedibus: Non desidero operam vestram; sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae putamus ignobiliora esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus (I Cor. XII, 21, 22, 23). Deus enim ita temperavit corpus atque distribuit, ut membra inter se mutuis adjutoriis indigerent.

Sed hoc, propter nimiam prolixitatem in summam dictum, abunde sufficiat, nullum corporale animal in (1297C)tantam mysteriorum significationem fuisse formatum. Debuit enim consilio summo fieri, quod videbatur rationabili animae esse conjungendum. O summi opificis creatura mirabilis, qui sic humani corporis lineamenta disposuit, ut si primi hominis non esset peccatis gravantibus onerata, magnis muneribus non fuisset exuta! Qualia enim meruit tunc habere libera, quae nunc tot bona noscitur retinere damnata? Verum ista caro, quamvis diversis vitiis appetatur, multisque vulneribus lacerata subjaceat, ipsa tamen est quae coeleste Psalterium canit, quae gloriosos martyres facit, quae conditorem suum visitata promeruit, quae ipsam quoque vitalem crucem sancti Redemptoris accepit: merito jam spiritalis futura creditur, quando et hic mortalis tanto munere perfuncta gloriatur. (1297D)Sic enim ista magna quidem natura, sed originali delicto peccatis quotidianis obnoxia, jejuniis, eleemosynis, assiduisque orationibus divina se suffragante gratia componit: sic emundatis sordibus peccatorum lucidam praeparat mentem, ut suum suscipere mereatur auctorem. Fit Dei templum, quae se criminibus non concessit hospitium. Credo divina miseratione provisum, ut corpus subderet animae, animam sibi, totumque salubriter ad Deum respiceret Creatorem.

Peractis his quae dicenda fuerunt, congruum videtur de animarum signis indiciisque disserere: quia (1298A)licet earum substantia una esse videatur, longe tamen disparibus qualitatibus segregantur. Ac primum dicamus quemadmodum malorum hominum consuetudo moresque declarentur; quatenus quos interius videre non possumus, quibusdam indiciis extrinsecus approbemus.

CAPUT X. De cognoscendis malis hominibus.

Omnes igitur animae sine recta fide teterrimae sunt, ut philosophorum, qui non Creatoris legem, sed humanum potius errorem sequuntur; et quamvis doctores videantur esse mortalium, et se disciplinarum cotibus [ ms. Aud., cautibus] nitantur abstergere, superstitionis tamen aerugines non declinant. Qualis (1298B)enim dementia est illum colere quo melior est, et credere praestare posse qui sibi non praevalet subvenire? Nihil enim cuiquam prodest vitasse noxias cupiditates, enervatam non amasse luxuriam, deceptricem fugisse fallaciam, alienum se a terrenis vitiis effecisse; quia necesse est laboret incassum, qui remuneratorem bonorum omnium sibi reddit infensum. Cujus enim praeceptis obediet, si latorem legis ignoret? Graditur sine via, respicit sine lumine, cogitat sine sapientia, currit veloci gressu, nec reperit ad quod venire disponit. Hi possunt ad praesens florere, sed fructum non probantur inferre, quia gratia eorum non in radice viguit, sed in foliorum se tantum ostentatione jactavit [ mss., jacuit].

Nam et illi in eadem parte sunt, qui, etsi recte (1298C)credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur: quoniam cum se gravibus peccatis connectunt, a Creatore dissolvunt. Tunc immortalis anima fit mortua tenebris suis: incipit amare quod perit, incipit odisse quod vivit; virtutes odit, vitia semper affectat, et lamentabili obscuritate fuscata, rationem mundissimam non habet, quia in gurgitem se perversitatis immersit, mox ab antiquo hoste captiva [ ed., capta], ad vitia praeceps agitur, et per corporis illecebras sumit de ejus obnoxietate victorias. Est enim aegra et peccatis semper anxia: ipsa se condemnans, quam nullus accusat: ut merito mors vitalis, ac vita mortalis, talibus provenisse dicatur. Hanc si miserator ille respexerit, oculumque mentis corporeis excessibus obcaecatum fuerit illuminare dignatus, ad liberatricem (1298D)poenitudinem trabit, evadendi donat effectum, quae pereundi primitus videbatur habuisse desiderium. Tunc felicior, cum fleverit; tunc celsior, cum se prostraverit: lacrymis reparat quod gaudendo perdiderat; et quae ad hostem voluptatibus invitata pervenit, ad salutarem Dominum prosperrime contristata festinat. Sed quamvis eas non sit fas hominibus intueri, tamen evidentibus indiciis suas qualitates aperiunt; ut et illas possimus advertere, de quibus aliquid non probamus audiisse.

Malis nubilus vultus est in qualibet gratia corporali; moesti etiam, cum laetanter agunt, cum paulo post (1299A)poeniteant, deserti impetu voluptatis suae, subito in tristitiam redeunt; oculi interdum, supra quam necesse est, commoventur; iterumque cogitantes infixi sunt, incerti, vagi, fluctuantes, ad omnia trepidi, de cunctorum voluntate suspensi, curis anxii, suspicionibus inquieti; aliena 636 de se judicia sollicite perscrutantur, quia dementer propria perdiderunt: quaerendo mundanam vitam, calamitatem infernae mortis incurrunt; et dum lucem temporalem avide cupiunt, tenebras perpetuae noctis acquirunt. Relationes suas inexplicatas saepe derelinquunt; saltu quodam ad aliud transferuntur: cum nihil agant, semper eos aestimes occupatos; formidolose vivunt, etiam cum nullius insecutione vexantur: poena est illis conscientia sua, et a se sustinent omnia, cum (1299B)ab aliis gravia nulla patiantur: eorum et ipse odor acerbus [ ms. Aud., acerrimus] est, nisi cum suavissimis inhalationibus superstites condiuntur. Necesse est enim ut odore delectetur peregrino, qui offenditur proprio. Veniamus ad illas sanctae Trinitatis fideles animas, quae praedicatam retinent apostolicam disciplinam, et in gloriosissima voluntate constantes, revera similitudinem supernae servaro probantur imaginis [ ms. Aud., supernam . . . in imaginibus].

CAPUT XI. De cognoscendis bonis hominibus.

Sanctarum igitur animarum et in ista communi vita magna jam virtus est. Nam carnem illam expugnatricem humani generis per quietem debellant, et (1299C)victrices sui sunt, dum studentes constantiae [ ms. Aud., conscientiae] vivo corpori mortem delectantur infligere. Vae autem carni quae hic superata non fuerit; nam quae in hac conversatione vincitur, illic sine dubio coronatur. Vir denique fixus, purus, innocuus, omnes laudat, se semper accusat, et cum placeat universis, sibi soli displicet. Nimia enim magnitudo est suam intelligere parvitatem; nec praevalet haec nosse, nisi cui jam coeperint vina patescere. Hi tantum expeditius ad superna volant, quantum se onerosius in humana conversatione castigant. Imperant corpori, quia famulantur auctori, et dum se exiguos cognoscunt, ad culmen magnae perfectionis evadunt. Nullum laedere cupiunt, laesi semper ignoscunt. Charitatem et illis impendunt, qui eos scelerato odio persequuntur.

(1299D)Tales animae (Domino praestante) etiam noxiis spiritibus imperant; et illi, quos mundus patitur infestos, a creatura minore superantur. Adhuc in corpore positae, fortiores sunt angelis malis; adhuc indutae carne jubent potestatibus aereis; et quorum tentationibus non cedunt, eis divina virtute dominantur. Istae enim immortales proprie sunt dicendae, quas nulla poenitudo discruciat, nullus moeror affligit, quae sibi nequeunt [ ms. Aud., non quaerunt] reputare, quod probantur existere. Inopia ditescunt, (1300A)carceribus laetae sunt; et inter haec jure saecula illis obediunt, quia semper bonos sequuntur: contra persecutores fortiore semper eriguntur audacia, quando finis lucis illis principium est bonorum; et in aeterna beatitudine recipiunt, quod in temporali conversatione gesserunt. Sic sanctorum animae adhuc in isto saeculo commorantes, dum longa sint habitationis contrarietate districtae [ ed., distractae], tamen bonis angelis videntur esse concives, et jam ex magna parte consortes.

Moyses enim (Exod. XIV, 22) per maria terrenum iter aperuit, aquarum domicilia siccis pedibus transmeavit; et tam magni fluctus quasi latere utroque constructi, in speciem rupis peregrina soliditate riguerunt.

Meruit Elias ne plueret: obtinuit etiam ut se desideratus (1300B)imber effunderet (III Reg. XVII, 1, et Jac. V, 17); et unus homo beatis supplicationibus egit quod generalitas, cum suspenderetur, impetrare non meruit. Istis enim, qui se coelesti conversatione mundificant, virtus supernae miserationis conceditur, quam homo propter originale vitium habere non potest. Cum creati per mundum transeuntes, majestati semper affixi sunt: quibus tam assidue praestantur magnalia, ut plane videantur esse miracula

Elisaeus discipuli sui oculos coelestem militiam non videntes aperuit, exercitus hostium caecitate percussit (IV Reg. VI, 17). Ademerunt nonnulli flammis incendia; vitalem calorem frigidis cadaveribus reddiderunt; leones feroces ad sepeliendum corpus convenire fecerunt, et in vicem ratis homines legimus (1300C)vexisse crocodilos; liquorem converterunt in duritiam silicum; latices jusserunt manare de siccitate saxorum; illaesis vestibus prunas acceperunt; propriis plantis jusserunt ambulare claudum; solem praeceperunt stare celerrimum. Humano verbo facta est naturae diversitas; et in tantam gratiam sunt recepti, ut et ipsis potuisset famulari, quod servire mundus mirabatur auctori.

Quid jam de imperio vocis dicamus, quando et vestis eorum tacta effectum sospitatis attribuit, et apostolici umbra corporis periculum mortis exclusit? Sic abundantia meritorum et per illud videbatur sanare, quod constat in se substantiam non habere. Talis anima absolute sentitur, etiam cum ejus existentia non videtur.

(1300D)Hilaris illi semper vultus est et quietus, macie validus, pallore decoratus, lacrymis assiduis laetus, promissa barba reverendus, nullo cultu mundissimus. Sic per justitiam mentis de rebus contrariis redduntur homines pulchriores: oculi laeti et honeste blandi: sermo veriloquus, bonorum pectorum penetrabilis, cupiens amorem Dei omnibus suadere, quo plenus est: vox ipsa mediocris, nec debilis vicino silentio, nec robusto clamore dilatata [ ed., robusta clamore dilatato]: asperitate non frangitur, accidentibus [ ed., accendentibus] gaudiis non movetur: moribus (1301A)vultuque unus est: templum sanctum, domicilium virtutum; cujus ora se nequeunt immutare, dum semper probantur studere constantiae. Gradus quoque ipsius nec tardus conspicitur, nec velox: nullum propter seipsum videt, nulli propter alterum parcit. Suasor recti, sine arrogantia docens, cum humilitate liber, cum charitate districtus; ut tam grave sit eum deserere, quam invitum est ab ipsa quoque vita discedere. Amator salutiferi secreti existens, nulla libidine sauciatur, contentione nulla succenditur, superbia non inflatur, invidiam non habet, fratrum nulli loquitur quod poeniteat, nil audit absurdum. Multam turbam vitiorum Domini 637 certamine [ ed., sine certamine] vincit, quando solitudinis gratia suffragatur. Tunicam postremo (1301B)suam, quamvis more cutis una sit, suavissimis implet odoribus; fragrat, super divitis Indiae pigmenta transcendens. Agnoscitur in illo humanum corpus habere aromata sua; scilicet, dum nulla crapulatione distenditur, in odores non exsudat acerrimos. Facile est advertere, quem superna potentia dignatur invisere. Nam et ipse quoque animus noster mox gaudet ad talem, et non admonitus intelligit, quem coelesti inspiratione cognoscit.

Verum haec in sexu validiore non adeo miranda sunt. Quis autem digne sufficiat virginum ac viduarum maximas explicare virtutes, quae sic ad praecepta Dei sancto amore rapiuntur, ut et magnae patientiae se vigore discrucient, et ad martyrii coronam, victa carnis infirmitate, perveniant? Locuti sumus multa de (1301C)anima, diximus etiam de corpore nostro quae visa sunt. Tendamus nunc aciem mentis in futuras retributiones. Convenit enim ut postquam se creatura cognoverit, ad Creatorem suum pura mente festinet.

CAPUT XII. Quid animae post mortem agant, et de spe futuri saeculi.

Quaeratis forsitan post hoc saeculum animae nostrae quid agant, qualesque permaneant? Respondemus ut diversa lectione collegimus. Mors est animae corporisque facta resolutio, id est vitae hujus absentia, carnis desideria vel necessitates prorsus ignorans. Nam cum fuerimus hac luce imperio Creatoris exuti, simul corporis appetitiones et imbecillitates amittimus. Non enim ulterius labore frangimur, non cibo reficimur, (1301D)non jejunii diuturnitate quassamur; sed in animae nostrae natura jugiter perseverantes, nihil boni malique faciemus, sed usque ad tempus judicii, aut de praeteritorum actuum pravitate moeremus, aut de operationis nostrae probitate laetamur. Tunc autem recipiemus factorum omnium plenissimum fructum, quando voce Domini aut repudiati fuerimus, aut ad regnum perennitatis admissi. Hanc igitur mortem in ista vita pene quietus somnus imitatur, quando saeculi istius desideria cuncta ambitumque deponit; et (1302A)quidquid hic agitur tranquillus animus sopore mentis ignorat.

Nam dum corpora sexum suum [ ed., sensus suos] die resurrectionis in illa celeritate qua sunt omnia creata, receperint, quae erit calamitas miseris in aeternum cruciari, nunquamque deficere? Ita enim perpetuae poenae tradentur, ut infauste semper existere comprobentur. Dolor sine fine, poena sine requie, afflictio sine spe, malum incommutabile. Sic enim varietas [ ms. Aud., veritas] vitiosa punitur, ut ejus damnatio nullatenus immutetur. Miserrimi omnium et perdendo quod diligunt, et jugiter patiendo quod nolunt. Aevum sine dulci vita, mors sine remediabili fine, civitas sine laetitia, patria exosa, amara domicilia, coetus tristium, turba lugentium; et quod super omnes confusiones deterius est, illos ibi torqueri secum (1302B)posse cognoscunt, quos decepti numina crediderunt. In ipso tamen supplicio pro meritorum qualitate diversitas est. Nam et distans beatitudo bonos continet, et impios dispar poena constringit. Aetas plane omnibus una atque perfecta futura est. Nam quemadmodum ibi erit minor, ubi non crescitur? Aut quare senex, ubi non deficitur? Mutabilitates istae ad interitum tendunt. Unum est quodcunque perpetuum.

Ex hoc igitur quasi vasto flumine quidam videtur rivulus turbidus altercationis exire, si jugi poenae concedatur aeternitas; dum consumptio vix substantiam permittat existere, quam nullo se permittit tempore reparare. Sed istud omnino superfluum est (1302C)in causarum perennium ratione cogitare. Nam et talis poena esse potest quae torqueat, non imminuat; et talis substantia quae sensum doloris augeat, non defectum mortalitatis incurrat. Ipsa denique anima nostra quantis hic cruciatibus afficitur, cum tamen nulla defectione solvatur! Montes quoque nonnulli quam nimio torrentur [ ms. Aud., torquentur] incendio, et tamen inter flammas suas stabiles perseverant! Salamandra incendio reficitur, et ignis calore reparatur. Vermiculi quidam aquis aestuantibus nutriuntur. Sic dat istis victum, quod aliis minatur interitum. Quod si inter has mortales materias talia nos exempla corroborant, quid de illa aeternitate credendum est, ubi mortalem non invenit, quem poena consumat? Erit ergo miseris conflagratio inextricabilis (1302D)et aeterna combustio.

Bonorum autem dona quis dubitet esse perpetua, cum se cognoscunt laetitiam percipere, et ulterius tristitiam non timere; mereri gaudium, quod norunt esse continuum? Illic animus sua prospera non pavescit, sed exsultationem propriam semper retinet in aeternum cogitata [ ms. Aud., cognita] prosperitas. Advertunt enim beatitudinem suam in summa esse securitate, cum se intelligunt jam non posse peccare. Nulla ibi jam quatitur varietate nostra securitas: (1303A)fixa mens non nutat, non fluctuat, non movetur; et in tantae pacis stabilitate defigitur, ut nihil aliud praeter illam contemplationem vel quaerere vel cogitare patiatur. Sic provenit semper quod libeat, quando non erit quod poeniteat. Vacabimus ibi [ ms. Aud., illuc] (si tamen munere Creatoris concedatur) non torpore desidiae resoluti, sed ad gratiam perfectionis intenti. Sensus noster complebitur puritate mitissima: tranquillum erit omne quod volumus. Sine cogitatione sapiemus, sine errore sentiemus. Malum jam nec ab alio capietur, nec extra voluntatem generabitur.

Habebimus hanc esuriem quae delectet; habebimus hanc assiduitatem quam mens fastidire non possit jugiter amando Creatorem, semperque ejus gloriam (1303B)suaviter contuendo. Non ibi molesta taedia praegravabunt, non varietas imbecilla confundet; quando talia sunt [ ms. Aud., fuerint] quibus afficimur, ut nullum in eis finem optare patiamur. Quies operosa, opera quieta, animi indefecta unitas. Tunc enim divinae sapientiae agnitione complemur, nec rerum veracissimus intellectus disciplinis operosis imbuitur, sed inelaborato [ ms. Aud., in roboratae] mentis lumine declaratur. Ibi numerus quantus est, notus efficitur; ibi linearum discretio 638 absolute conspicitur; ibi convenientia musicae patet; ibi astrorum motus visuali cognitione certissimus est; ibi veritas superna videndo nota est. Dei sapientiam contuebimur, qua majestate singula quaeque disponat. Ibi videbimus quam irrite ab incatholicis [ ed., a perversis] catholica lacerabatur (1303C)Ecclesia. Ibi eam conspiciemus in vestitu deaurato astare Reginam a dextris sponsi et regis sui (Psal. XLIV, 10). Ibi cognoscemus quanta fuerit sub sole vanitas vanitatum. Ibi revera cernemus quam salubriter monebamur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Matth. IV, 10): cui omnia comparata vilissima sunt. Qui nunquam aliter fuit, nunquam aliter erit: cum quo esse nemo nisi feliciter potest; sine quo esse nemo nisi infeliciter valet. Sic dum talis agnitio ab anima rationali etiam purgata revolvitur, inveniri ab ea non potest quod amplius expetatur [ ms. Aud., exspectetur].

Opinari quidem possumus, spiritalis homo quarum causarum delectatione saginetur; sed quid sit ille suavitatis modus, sicut legitur, nec mente potest intelligi, (1303D)nec sermonibus explicari. Felices qui habent omnia quae volunt, et nulla adversitate quatiuntur. Ibi enim caro animaque aeterna pace compositae, nequeunt inter se sentire contraria. Ibi erunt artus, qui spiritali consensu ornent, non concupiscentia carnali degenerent. Ibi denique coelesti sobrietate fulgebunt, non autem mundanis cogitationibus ebrie [ ms. Aud., ebrii] polluentur. Domicilia plane eorum (ut putamus) in supernis erunt, et terras non appetent, quarum usum necessarium non habebunt. Quocirca non erit permixta, sicut in hoc mundo, habitatio; sed sequestrati ab impiis electi, magna locorum qualitate et regione dividentur.

Civitas coelestis, mansio secura, patria totum continens quod delectet: populus sine murmure, incolae (1304A)quieti, homines humanarum rerum indigentiam non habentes. Ibi nullum avida molestat esuries, nullum morbida aegritudo consumit, nullus probatur liberam erubescere nuditatem, nec quemquam gravia frigora contristant, non aestus anhelum corpus exurit, nullus reparatores appetit somnos, ubi nemo cognoscitur esse lassatus. Omnia blanda, omnia suavia, cuncta tranquilla: quando et ipse mundus noxiam deponens intemperiem, habebit saluberrimam perpetuis saeculis unitatem. Erit illic etiam dies continua, et serenitas aeterna. Sol ibi quidem nulla nube fuscatur, sed omnia de auctoris gratia plus lucebunt. Ibi enim beatis splendor mentis est, et lumen intelligentiae, ut ipsum, sicut in majestate sua est, mereantur conspicere Creatorem.

(1304B)Quocirca libris veterum rationabiliter commonemur, quod pars illa emundata atque meliorata divino munere veraciter speculetur auctorem, quae ejus omnimodis [ ed., nihilominus] portat imaginem. Inde denique videbimus, unde credimus; et ex ea parte illud summum, eximium, singulare contemplabimur, unde utique meliores sumus. Globus iste solis cum hic serenus infulserit, quemadmodum nostri animi sensus permulcet! Lumen quoque terrenum, quanta nos implet gratia, cum videtur! Aspecti flores gratissima nos jucunditate reficiunt. Terram viridem, mare caeruleum, aeris puritatem, stellas micantes eximiis nunc delectationibus intuemur. Quod si magnam praestant dulcedinem, cum ad obtutus nostros venerint res creatae, quid illa majestas tunc visa conferre (1304C)creditur, cui nihil simile reperitur!

Tunc perfecte cognoscemus quod modo salubriter credimus. Nec enim aliter animadvertere merebimur, nisi nunc quae sunt vera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem Trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute sua, unum triplex, trinumque simplicabile [ ed., simplabile]: parilitatem in omnipotentia, aequalitatem in charitate, unitatem in natura. Haec excellenter et singulariter simul judicat justitia sua, simul parcit pietate sua, simul cooperatur virtute sua: potestas incomprehensibilis, beatitudo mirabilis, ex qua beantur quaecunque beata sunt, vivificantur quaecunque viventia sunt, continentur quaecunque subsistunt. Cuncta simul librans, cuncta discernens; quae ideo (1304D)in judicando non labitur, quoniam in cognoscendo non fallitur. Cum non appareat, praesens bonis est; et cum nusquam desit, absens malis est: immobilis, quia ubique tota est; incessabilis, quia voluntates suas semper operatur; de toto se audit, de toto se videt; non ex aliqua parte tanquam de membro respiciens, sed omnia undique ita ut sunt perscrutabili virtute cognoscens. Dicitur etiam odorare, gustare, ambulare; sed haec propter intelligentiam nostram humana consuetudine facere perhibetur, dum inenarrabili [ ms. Aud., invariabili] potentia majestatis suae longe aliter cuncta perficiat. Virtus sancta, universa creans atque disponens, regnat in majestate propria et gloria sempiterna; incomprehensibilis, inaestimabilis, et aeterna potentia, coelos (1305A)mirabili suspensione consolidat, terras super mare [ ed., inane] defigit, dat fontibus cursum, mari terminum ponit, serenus coruscat, pius fulminat, ima summaque sapientiae suae lege moderatur; scilicet, quia in gubernatione ipsius consistunt omnia, non in suo posse derelicta. Irascitur placidus, judicat tranquillus, et sine mutabilitate ejus provenit, quod delinquentium reatus excipiet. Rerum humanarum valde miserator, conversis statim parcens, peccantes exspectando recorrigens; et cum pati nil possit contrarium, magna tolerantia sustentat adversum.

Quantulum est quod hic de illa ineffabilitate sentimus? Ibi plene cognoscimus quam subjecta sint in conspectu gloriae ejus, quae miramur, cui praebet ministerium angelica magnitudo, charissimo famulantur (1305B)excelsi principatus obsequio, innumerabiles potestates fideliter et constanter obediunt, quo semper indiget quaevis excellentia summitatis. Quid jam de ejus singulari potentia conjiciamus, quando nec illud modo comprehendere sufficimus, quod ei parere posse minime dubitamus? Tunc liberati intelligimus, cui dementes resistere tentabamus: ad quae magnifica provocati, quibus videbamur sordibus occupari. Illud vel in momento videre sufficeret, quod nos in aeternum promittit veritas intueri. Illic convincitur omnis pravitas quaestionum; illic male credita veritatis ipsius voce superantur. Sine fine regnum, sine nocte lux, sine vitiis corpus, sine mortibus vita; et cum omnia dirigantur ad aeternum, solum ibi morietur exitium. Magnum est his perfrui, sed multo (1305C)melius, quod inde non probetur exiri. Vincunt vota qui vocantur ad praemia. Tunc vere cognoscunt, 639 quam feliciter creati sunt, qui ad tam magna pervenerint. O incomprehensibilis majestas et pietas! Nam inter opera rerum, quibus mundi ambitus opificis laude completur, nihil egregius probatur existere, quam substantiae spiritales, quae Creatorem suum pura mente noscuntur cogitare. Reliqua enim facta sunt ad intelligentium delectationem, haec autem ad suam beatitudinem, quae veneratur auctorem.

Tempus est ut quaestionum varietate dimissa [ forte demessa] dictorum copiosissimam densitatem in quibusdam manipulis colligamus; ut fideli calculo numerata horreis memoriae compendiosa brevitate (1305D)condantur. Primo igitur, ut retinetis, auditores [ ms. Aud., adjutores] prudentissimi, proprie dici animam etymologiae ipsius consonatione docuimus: sequestrantes ab ea vocabula quae nominum similitudine audientes confundere potuerunt. Secundo, definitionem substantiae hujus cum suis expositionibus, ut datum constat, absolvimus. Tertio, de substantiali ejus qualitate decursum est. Quarto, monstravimus quemadmodum anima formam habere non possit. Quinto, virtutes ejus morales relatae sunt, quae contra vitia hujus saeculi velut quaedam arma fortiter (1306A)opponuntur. Sexto, de virtutibus animae naturalibus non pauca professa [ ed., profusa] sunt. Septimo, de origine ejus, quae sunt lecta, narravimus. Octavo, sedem ipsius judiciumque descripsimus. Nono, de corporis nostri positione [ ed., dispositione] tractatum est. Decimo, anima infidelis cum suis signis (prout concessum videtur) ostensa est. Undecimo, lucidam mentem et plenam divinitatis pro captu nostrae possibilitatis attigimus. Duodecimo, de spe futuri saeculi nonnulla (Domino largiente) memorata sunt; ut quam immortalem credimus, perennes distributiones nihilominus habere sentiamus.

Clausimus itaque nostrum munusculum numero duodenario, qui coelos signorum diversitate decoravit, qui annum menstruali venustate composuit, qui (1306B)ventos principales terrenae indigentiae provida dispositione concessit, qui diei noctisque spatia horarum congrua quantitate divisit, ut merito et ad animae dilucidationem haec supputatio adhiberetur, quae tantarum rerum naturalium dispositionibus consecratur.

Restat nunc, sapientissimi viri, qui floretis ingenio, ut mole istius mundi salubriter [ ed., salutariter] transilita, divinae misericordiae nosmetipsos velociter offeramus, per quam plenissime illuminantur cogitantis obtutus. Intelligamus eum, diligamus ipsum; et tunc animas nostras vere cognoscimus, si de illius largitate sapiamus. Ipse enim magister potens atque perfectus est, qui et vera dicit animae nostrae, et quae dixerit, eam facit illuminata mente conspicere. (1306C)In schola siquidem Christi cor indocibile non potest inveniri, quoniam qui se ei tota mentis integritate tradiderit, nec ignorare potest quod quaerit, nec amittere quod pia remuneratione susceperit.

Fit ergo magna, pretiosa, dives anima, cum se ex proprio pauperem esse cognoscit; potens, si humilitatem saluberrimam non declinet; felicissima [ ms. Aud., fidelissima] denique, si servet in carne quae in aethere superbi angeli probantur amisisse. Ad te enim, sancte Domine, nemo se erigendo pervenit: quin potius humiliatus ascendit. Cum altissimus sis, proximior redderis supplicatione curvatis. Nostra tibi humilitas accepta est. Amas quod propter te non quaeris, desideras quo non indiges. Ipsa est enim vitae nostrae mater, germana charitatis, aestuantis (1306D)animae singulare praesidium, contraria debellatrixque superbiae; et sicut illa per diabolum origo criminum, ita ista per te noscitur fons esse virtutum.

Hanc tu, Domine Christe, sic nobilitare voluisti, ut eam non solum praecipere, sed etiam suscipere dignareris. Subiisti quippe in assumpta hominis natura judicium, qui judicaturus es mundum; caesus es flagellis, qui exaltas et humilias reges; pertulisti in faciem odiosos consputus [ ms. Aud., odiosas irrisiones], quam insatiabiliter videre cupiunt angeli; felle potatus es, qui humanum genus sic habuisti (1307A)dulce, ut rerum Dominus naturam servi dignareris assumere; patienter coronam spineam suscepisti, qui comples orbem terrarum diverso flore praemiorum; conditionem subiisti mortis, qui vitam creaturis tribuisti universis. Tantaque fuit in sancta incarnatione humilitas, quanta est in Divinitate incomprehensibilis majestas.

Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio remedialis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat vivere, quae solebat exstinguere; non injuria, quoniam quae vitam hominum suscepit, merito jus peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore: quia res quae tunc portabant ad inferos, nunc perducunt ad coelos. Vere, Domine, qui sic misericorditer fecisti, (1307B)potens es! Nullus regum egentibus tuis par est; nullae purpurae piscatorum tuorum retibus adaequantur; quando illae in mundanas tempestates impellunt, haec ad littus aeternae securitatis adducunt. Pauper de nobis, dives ex tuo. Factus es socius mortalitatis nostrae, ut nos participes redderes aeternitatis tuae. Superbiam humilitate curas, ac lethum morte prosternis. Nosti enim bona facere per iniquos; convertens in adjutorium, quod praeparatum est ad nocendum; potentius esse judicasti laesiones ad utilitatem convertere, quam causas malorum radicitus amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum cognoscerentur signa, si et adversae parti non monstrarentur indicia?

Oratio Cassiodori.

(1307C)Tu ergo, Domine Jesu Christe, qui sic pro nobis flexus es, ut homo fieri dignareris, non in nobis patiaris perire quod decrevisti miseratus assumere. Meritum nostrum indulgentia tua est: dona quod offeram, custodi quod exigas, ut velis coronare quod praestas. Vince in nobis invidi potestatem, qui sic decipit, ut delectet: sic delectat, ut perimat. Hostis dulcis, amicus amarus est. Nosti enim quam feraliter lubricus anguis illabitur, squamis reptantibus minutatim corpus omne sollicitat; et ne ejus intelligatur adventus, fixum non habet impressa varicatione vestigium. Invidit (proh dolor!) tam magnis populis, cum duo essent; et adhuc temporales persequitur, quos impio ambitu fecit esse mortales. Se (1307D)intercipit, quod alios decipit; et nullo fine corrigi meretur qui [ ms. Aud., quia] de omnium deceptione damnandus est. Quapropter non possit iniquus, ne convalescat interitus; dominatum 640 in nobis non exerceat, qui nunquam praestitit; sed virtus tua nunc possideat quae creavit. Doleat periisse quod fecit, dum nos non viderit perire, quos voluit.

(1308A)Domine, quia in nobis non est quod remunereris, sed in te semper est quod largiaris: eripe me a me, et conserva me in te. Impugna quod feci, et vindica quod fecisti; tunc ero meus, cum fuero tuus. Via sine errore, veritas sine ambiguitate, vita sine fine. Dona noxia odisse, et profutura diligere. In te ponam prospera, mihi applicem semper adversa. Quia nihil sum sine te sapiam: qualis vero tecum [ mss., tunc] possim esse cognoscam. Intelligam quid sum, ut ad illud valeam pervenire quod non sum. Nam sicut praeter te existere non coepimus, ita et sine te profecisse [ ed., esse proficui] non valemus. Omnia vergunt nihilominus in ruinam, quae a majestatis tuae pietate fuerint segregata. Te autem amare, salvari; formidare, gaudere; invenire, crevisse; (1308B)amisisse, perire est. Tibi denique nobilius est servire quam mundi regna capessere: merito, quando ex servis filii, ex impiis justi, de captivis reddimur absoluti.

Quapropter contra peccata nostra misericordiae tuae munimen insurgat, quae nominis sui testimonio miseris datur; ut trina remunerati [ Jur., trinae remunerationis] conditione sentiamus nobis propitiam Trinitatem. Petimus, quia jubes; pulsamus, quia praecipis; et sine fine conferre mavis, qui semper commones, ut rogeris. O altitudo pietatis! o clementiae incomprehensa profunditas! Cum nemo possit aliquid accipere, si resistis, vim te precibus nostris pati posse testaris; merito, quando a judice petimus ut ad poenale judicium non vocemur, et per (1308C)legislatoris gratiam speramus eripi, ne possimus a promulgata constitutione damnari. Tibi, sancte Domine, Rex regum, confidenter dicimus: Dimitte peccata, et concede nobis non debita. Omnis te creatura operis tui bonitate collaudat. Debemus tibi quod existimus: obligamur etiam, quod quotidiano munere continemur. Gaudemus et hinc quoque, gloriosissime Domine, quod tua beneficia non irrite postulamus. Tempera, bone artifex, organum corporis nostri, ut harmoniae mentis possit aptari; nec sic roboretur, ut superbiat; nec sic languescat, ut deficiat. Tu nosti quae vere moderata sunt. Vasa tua sic reple prosperis, ut capacitas non praebeatur adversis. Dominetur ratio, serviat caro: quoniam a te solo potest effici, ne fragilitate corporis possit offendi. (1308D)Verum haec pro nostro modulo, non pro rerum ipsarum magnitudine dicta sufficiant: quando et amplius quam expetebamur ediximus, et alma lumina veracium litterarum breviter talia cauteque docuerunt. Illi enim potuerunt de his inoffense dicere, qui purificati divino munere, probabili se meruerunt conversatione tractare.