Jump to content

De arte metrica

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De arte metrica
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90

De arte metrica (Beda), J. P. Migne

1. De littera.

(0149D) Qui notitiam metricae artis habere desiderat, primo (0150D)necesse est distantiam litterarum syllabarumque sedulus discat. Sunt autem Latinae omnes viginti et (0151A)una: ex quibus quinque vocales appellantur, a, e, i, o, u, caeterae omnes consonantes; at de iisdem consonantibus septem dicuntur semivocales, f, l, m, n, r, s, x, caeterae novem mutae, b, c, d, g, h, k, p, q, t; y autem sextam vocalem, et z decimam septimam consonantem, propter Graeca verba, quibus consuete utimur, assumpsere Latini: neque enim aliter typum, vel zelum, vel caetera hujusmodi, quomodo scriberent, habebant.

Qui etiam post perceptionem Dominicae fidei, η, χ, ρ, α, ω, Graecas litteras, etsi non in alphabeti ordinem recipiunt, divinis tamen paginis inditas continent: η videlicet, quae duplici apud eos figura scribitur, quomodo apud Latinos littera H, intromittentes, propter auctoritatem nominis Ihesu; χ et ρ, (0151B)propter nomen Christi; α, et ω, propter auctoritatem dominici sermonis, Ego sum α et ω; α etenim tantum nomine discrepat, caeterum et figura et potestate nostrum a aequiparat; ρ Graecorum, ab r nostro et figura distat et nomine. Porro η et ω hoc a nostris differunt, quod semper longae sunt, nostrae autem omnes vocales sunt dichronae, hoc est, et brevibus syllabis habiles, et longis, quomodo et illorum α, ι, υ ; nam ε et ο semper apud illos breves natura permanent.

Itaque omnes litterae quibus utimur sunt viginti et septem, vocales videlicet octo, et consonantes undeviginti; sed et de his vocalibus i et u plerumque in consonantium potestatem transeunt, cum aut ipsae (0151C)inter se geminantur, ut jumentum, vinum, aut cum aliis vocalibus junguntur, ut janua, jecur, jocus, vanitas, veritas, volatus. V quoque nonnunquam sibi ipsa praeponitur, ut vultus; sed et alterum consonantis locum tenet, cum vel Latine aurum, vel Evangelium Graece nominamus. Mirum autem quare dixerit Donatus eam interdum nec vocalem, nec consonantem haberi, cum inter q litteram consonantem et alteram vocalem constituitur, ut quoniam, quidem; nisi forte quia tam leniter tunc effertur, ut vix sentiri queat. Videtur autem non esse firma ratio: quam ejus sententiam exponentes Pompeius vel Sergius, dicunt eam consonantem esse non posse, quia habet ante se alteram consonantem, id est, q; vocalem esse non posse, quia sequitur illam vocalis, ut quare, quomodo; (0151D)et ob id eam tunc non esse litteram scribunt. Quid enim? numquid, quando scribimus statim, dicendum est t consonantem esse non posse, quod ante se habeat alteram consonantem, id est s; imo et vocalem esse non posse, quia sequitur illam vocalis? Et cum dicimus stratum, r esse litteram fatendum est, cum et vocalis sequatur, et duae praecedant consonantes: t quoque nihilominus consonantem, cum eam et praecedat alia consonans, et sequatur. I autem hoc proprium habet inter vocales ut quoties, locum tenens consonantis, alteram ante se in eadem (0152A)parte orationis habet vocalem, hanc et si natura brevis erat, semper eam positione faciat longam, ut majus, perjurium, unde et duplex appellatur. X quoque littera consonans ejusdem potestatis, duplex nuncupatur, ut axis. Sunt et liquentes litterae quatuor, l, m, n, r, quae diverso quidem modo, sed certa ratione plerumque in metro solitam consonantium vim amittere solent, et nonnunquam breves natura syllabas inveniuntur reddere longas.

2. De syllaba.

Syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax, quia omnis syllaba aut brevis est, et tempus recipit unum, quod atomum metrici vocant, ut pater; aut longa est, et duo recipit tempora, ut mater. Hic enim ma, cum (0152B)dicimus mater, longitudinem sui circumflexus tantum temporis bis occupat, quantum pa semel, cum acute dicitur pater. Sunt igitur longae syllabae, sunt breves, sunt communes; sed longae duobus modis fiunt, natura et positione. Natura quidem bifarie, aut productione videlicet singularum vocalium, ut navis, sedes, finis, omen, unus; aut duarum conjunctione, quod diphthongum vocant,

ut aevum, poena, augustus, Eurus, hei: ut Arator:
Hei mihi! jam video subitis lapsura ruinis.
Condita fama diu templi quoque nobilis aedem.

Vel cum dicimus Tydeus Tydei, ubi e et i non separamus, sed conjunctim proferimus, ne quintam potius quam primam declinationem significet: hoc Graeca nomina sortiuntur; in Latinis non invenitur (0152C)haec diphthongus. Positione autem longae fiunt syllabae modis sex: cum correpta vocalis aut in duas desinit consonantes, ut ast; aut in unam duplicem, ut dux; aut in unam desinit consonantem, et excipitur ab altera, ut arca; aut excipitur ab x duplici consonante, ut axis; aut ab i loco consonantis posita, ut Troia, quae positio nonnunquam in metris tres dividitur syllabas ut est illud, Arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas; aut desinit in consonantem, et excipitur ab i vel u positis in loco consonantium, ut advena, adjumentum.

Breves vero sunt syllabae quae horum nihil habuerint; quod vero quidam inter longas syllabas non (0152D)annumerant, dum autumant, cum correpta vocalis excipitur a duplici littera z ut Mezentius, aut a duabus consonantibus, ut acre vel acris, falluntur. Nam et z quoties in eadem parte orationis brevem sequitur vocalem, potest eam producere, si ita voluerit poeta, ut gaza. Cum vero parte aliqua orationis in brevem vocalem terminata, sequens sermo a littera z incipit, nullam producendi habet potestatem; unde est: Et nemorosa Zacynthus.

Et r littera liquens eodem modo sicut et l, cum in medio sermone brevem sequitur vocalem, praecedente (0153A)qualibet consonante, potest hanc poetica licentia facere longam; cum vero utralibet liquida sequens consonantem in capite fuerit sermonis, non potest longam facere vocalem, quae in fine verbi praecedentis naturaliter brevis extiterat. Sunt item syllabae quae utroque modo et natura, scilicet, et positione, longae sunt, ut dens, gens, mons, fons, frons.

3. De communibus syllabis.

Communes autem syllabae modis fiunt novem, quibus aut naturaliter longae, poetica licentia, in breves, aut naturaliter breves transferuntur in longas. Brevis quippe transfertur in longam, cum correpta vocalis in eodem verbo a duabus excipitur consonantibus, quarum posterior est liquida. Est enim brevis in hoc natura, ut: Mens tenebris operta suis. Est (0153B)longa positione in hoc: Mortisque tenebras. In quo Sergius modo injusto utitur exemplo: Neve flagello. FLAGELLUM enim in capite verbi habet liquidam litteram consonanti subjectam, praepositio nunquam brevem natura syllabam verbi praecedentis potest facere longam.

Item natura brevis syllaba ad votum poetarum transferri potest in longam, cum correpta vocalis in consonantem desinit, et excipitur ab h littera. Est natura brevis in hoc:

Porcinum tenuere gregem, niger hispidus horret. Est voluntate poetae longa in hoc,
Vir humilis moesto dejectus lumine terram. Et item:
(0153C)Mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem. Ubi item quidam grammaticorum dubium exemplum ponunt: Terga fatigamus hasta. Nam etsi non h sequeretur mus, tamen esse posset longa, poetica licentia, quia plenis pedibus superfuit, sicut hoc, quod item ponunt, est:

Omnia vincit amor, et nos cedamus amori. Ubi mor ideo potuit produci, quia post emensos pedes integros, partem terminat orationis, tametsi vocalis sequatur.

Tertius modus est syllabae communis, cum verbum aliquod in vocalem desinens correptam excipitur a duabus consonantibus, quarum prior sit s. Est enim natura brevis in hoc Fortunati:
(0153D)Ordinibus variis alba smaragdus inest. Est positione longa in hoc Sedulii:
Adveniat regnum jam jamque scilicet illud

Cum vero s in capite verbi fuerit consonanti alii subjecta, nequaquam potest ultimam verbi prioris syllabam producere, quae in brevem desierat: ut Sedulius,
Stare choro et placidis coelestia psallere verbis. Et Fortunatus:
Vocibus alternis divina poemata psallunt.

(0154A)Falsoque definivit Pompeius s non posse liquescere, nisi ipsa antecedat, ut: Ponite spes sibi quisque suas. Hanc Virgilius et in medio verbo alteri consonanti praepositam, ubi commodum duxit, liquentium more transiliit:
Hortatur Mnestheus: Nunc nunc insurgite remis.

Nisi forte hunc versum ita scandendum putamus, ut sit Horta spondeus, tur Mne spondeus, stheus nunc spondeus, conjunctis scilicet vocalibus, quod diphthongum vocant. Unde bene Donatus, cum de liquentibus litteris loqueretur, dixit specialiter de h et s littera: Suae cujusdam potestatis est, quae in metris plerumque vim consonantis amittit.

Est enim modus quartus syllabae communis, cum post pedem quemlibet una syllaba brevis remanserit (0154B)de verbo, quae vel in vocalem desinens excipiatur a consonante verbi sequentis, vel in consonantem desinens excipitur a littera vocali. Est enim natura brevis in hoc:
Cujus onus leve est, cujus juga ferre suave est.

Est longa, permissu poetico in hoc:
Frondea ficus erat, cujus in robore nullum.

Quod genus syllabae inter longas vel omnino refugiendum, vel parcissime usurpandum est. Unde et in recentioribus poetis non facile ejus invenies exemplum, quamvis et apud Virgilium non rarissimum, apud Homerum non frequentissimum reperiatur.

Quintus modus est, cum pars orationis desinit in diphthongum, sequente statim vocali. Est enim per (0154C)naturam longa in hoc, Musae Aonides; est per licentiam brevis in hoc, Insulae Ionio in magno, quod posteriores poetae magis in una parte orationis fieri voluerunt; unde hujus et nostratibus facile poematibus invenies. At cum diphthongus a vocali alterius vocabuli excipitur, tum hanc per synalepham transiliendam esse dicebant, ut Prosper in praefatione Epigrammatum:
<poem>
Nec nostrae hoc opis est, sed ab illo sumitur hic ros,
Qui siccam rupem fundere jussit aquas.

Sextus modus est, ut Donatus ait, cum producta vocalis est, vocali altera consequente. Est enim longa in hoc:
O utinam in thalamos invisi Caesaris issem.

(0154D)Brevis in hoc:
Te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.

Quod moderni versificatores in eadem potius parte orationis consuerunt facere, ut:
Eoi venere magi, saevumque tyrannum.
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous.

Et rursus longa est per naturam ita:
Angelus intactae cecinit properata Mariae.

Brevi per licentiam ita:
Exultat, Maria, cum prima affamina sensit.

Aut cum longa vocalis, vel etiam brevis quo (0155A)partem terminat orationis, excipitur a vocali alterius verbi, priorem per synaloepham absumunt, ut Prosper:
Nam si te virtute tua ad coelestia credas
Scandere, de superis pulsus ad ima cadis.

Quamvis et Arator, imitatus veteres, dixerit:
O utinam nostris voluisses fida juventus
Consiliis parere prius, ne littora Cretae
Linqueres, insanam rabiem passura profundi.

Septimus modus est, cum pronomen c littera terminatum vocalis statim sequitur. Est enim longa in hoc:
Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est:
Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est, brevis in hoc:
Hic vir hic est, tibi quem promitti saepius audis. Sed et adverbium c littera terminatum, communem (0155B)syllabam facit. Est enim longa in hoc Paulini:
Donec aspirante Deo conatibus aegris.

Brevis in hoc Prosperi:
Ut morbo obsessis praestanda est cura medendi,
Donec in aegroto corpore vita manet.

Octavus modus est, cum correptam vocalem in eadem parte orationis sequitur z, consonans Graeca duplex. Est enim longa in hoc Juvenci:
Difficile est terris affixos divite gaza. Est brevis in hoc ejusdem:
Et gaza distabat rerum possessio fulgens.

Nonus modus est quo, omnis syllaba novissima versus in quocunque metro indifferens est, quae Graece ἀδιάφορος, et ad voluntatem poetae vel correpta producitur, (0155C)vel corripitur producta; quod frequentius est quam ut exemplis indigeat. Sciendum est autem quod x littera duplex nunquam facit communem syllabam, sed cum in eodem verbo sequitur vocalem, semper eam habet longam aut natura, ut pax, lex, lux, rex, vox; aut positione, ut fax, nex, nix, nox, nux, et exul, exitus et exitium. Cum vero in primordio verbi fuerit, non potest producere ultimam syllabam prioris verbi, quod in brevem desierat vocalem, ut:
Pontibus instratis conduxit littora Xerxes.

N quoque littera pari ratione (nisi fallor) cum in medio verbo consonanti alteri fuerit subjecta, praecedentem syllabam sive natura seu positione semper (0155D)longam habet, ut regna, calumnia. Cum vero in primordio verbi fuerit alii subjecta consonanti, ut Cneus, gnarus, profecto ultimam syllabam verbi prioris, si in brevem desierit vocalem, brevem hanc ut fuerat remanere permittit, neque ullam producendi habet potestatem, Prospero teste, qui ait:
Nec tamen hoc toto depellit corpore gnarus
Naturam errantum dividere a vitiis.

Unde et inter liquidas annumeratur, tametsi non ita ut b vel r, quae communes syllabas facere solent.

4. De primis syllabis.

(0156A) Haec de differentia syllabarum paucis dicta sint, quas suis etiam exemplis ipse plurimum discernere potest, qui scansionem versus heroici discere curaverit. Sed qui necdum ad hoc pervenit, hunc interim hortamur syllabas omnium partium orationis ex principio versuum heroicorum diligentius scrutetur. Omnis enim versus hexameter, qui sex pedibus, et pentameter qui quinque pedibus constat, primam syllabam longam habet, quia vel a spondeo vel a dactylo incipit, quorum prior pars [tollendum pars ] duabus longis syllabis consistit, ut dicens; secundus longa et duabus brevibus, ut dicimus; et omnino cum Codicem hexametri vel elegiaci carminis assumis in manus, quamcunque paginam aperiens inspexeris, quemcunque versum arripiens legeris, (0156B)absque ulla dubitatione primam syllabam aut natura aut positione longam invenies, quia nimirum sive spondei sive dactyli constat esse principium. Item prima saepe syllaba ex compositione figurae deprehenditur, ut si nescias qualis sit pius, ex compositione, quae est impius, qualis sit pius cognoscitur, licet in aliquibus hoc fallat. Nam cum dicimus nubere, nu longa est; item cum dicimus innuba vel pronuba, fit brevis nu in compositione; item lux lucis, longa est lu; lucerna brevis est. Item homo brevis est ubique, humanus longa. Itur in antiquam sylvam, longa est. Superumque ad lumen iturus, brevis est: sed hoc inveniri raro contingit; verum si quaelibet pars orationis praepositionibus componatur, primas syllabas ex his (0156C)cognoscimus. Nam talis manebit fere omnis composita syllaba, qualis et ipsa praepositio fuerit, ut deceptus, abundans. De, videlicet longa et a brevis. Item ex ipsis praepositionibus ad et ob, in et sub, diverse in verbis ponuntur; nam corripiuntur cum crescendo dissyllaba reddunt, ut adit, obit, init, subit. Indifferenter sunt cum trisyllaba faciunt, ut adjicit, objicit, injicit, subjicit. Producuntur tantum cum tetrasyllaba ex se reddunt, ut adjicio, objicio, injicio, subjicio. Item producuntur quae per prae et per quae in primis syllabis scribuntur; breviantur vero precium, precor, premo, prehendo, queror, hoc est, querelam depono, et quae ex his per derivationem, vel declinationem, vel compositionem, fieri possunt; et que conjunctio; item contra, breviantur ex iisdem praepositionibus (0156D)in compositione, ut dehinc, profectus, professus, profusus, profatus, proavus, pronepos, et caetera. Sunt item aliquanta verba quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto, et vel in omni praeterito plusquamperfecto, vel in uno futuro modi tantum conjunctivi producuntur, caeteris autem modis et temporibus breviantur, ut sunt haec, lego, legi, cum legero; faveo, favi, cum favero; venio, veni, cum venero; fugio, fugi, cum fugero; facio, feci, cum fecero; sedeo, sedi, cum (0157A)sedero; fodio, fodi, cum fodero; video, vidi, cum videro; voveo, vovi, cum vovero; juvo, juvi, cum juvero; ago, egi, cum egero; emo, emi, cum emero; lavo, lavi, cum lavero; odio, odi, cum odero; sero, sevi, cum severo; sino, sivi, cum sivero; caveo, cavi, cum cavero. Item contra inveniuntur quae in praesenti tempore producta sunt, et in praeterito breviantur, ut pono posui, cogo coegi, do dedi, sto steti; item omnia verba quae in praeteritis ante crescunt, in primis syllabis breviantur, ut pendeo, pependi, tondeo totondi, posco poposci, curro cucurri, tendo tetendi, pello pepuli; item in verbis quae iisdem litteris scribuntur, notandum quod liber, si librum significat aut corticem, brevem habet li, si liberum, longam. Pila, si vas significat, longam habet pi; si sphaeram, (0157B)brevem. Domus, brevem habet do; doma, id est, tectum, longam. Plaga, cum clima significat, brevis est pla; cum vindictam, longa. Palus, paludis, brevis est pa; palus pali, longa. Populus, cum vulgus significat, brevis est po; cum arborem, longa. Nitens, a nitore, brevis est ni; nitens, a nisu longa; item educo educis, Ionga du; educo, educas, id est, nutrio, brevis. Concido, decido, incido, occido, si ad casum pertinent, correptam habent ci; si ad concisionem, productam. Colo, colis, brevis est co; colo, colas, longa. Placo placas, producta pla; placeo places, correpta. Pareo pares, id est, appareo, sive obtempero, producta pa; paro, paras, id est, praeparo, et pario, paris, correpta. Parentes, cum apparentes significat, producta pa; cum genitores, correpta, sicut et parientes. Idem si (0157C)neutri generis est, corripitur; si masculini, producitur in utroque numero. Levitas, si instabilitatem mentis designat, aut pusillitatem ponderis, brevis est le; si lenitatem tactus, unde ligna in aedificio levigata dicuntur, longa est.

5. De mediis syllabis.

Medias syllabas tribus modis cognoscimus, positione, diphthongo, et accentu; sed de positione et diphthongis, supra tractavimus. Accentus autem quasi adcantus dictus, quod ad cantilenam vocis nos faciat agnoscere syllabas: qui vocis accentus duo sunt, ad ea quae tractavimus necessarii, correptus et productus. Correptus est, quoties sine ulla mora vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia, tabula. (0157D)Productus est, quoties medias syllabas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut fortuna, natura. Sciendum tamen est, quia illa quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint, et ipsum i in e mutaverint, ut legis, lege, legere, ubique breviantur, excepto tamen cum a tribus excipiuntur consonantibus, b, m et t, ut legebam, legemus, legetur; caetera melius accentibus colliguntur, quia accentus in trisyllabis et tetrasyllabis, et deinceps, ita considerandus (0158A)est, ut si quaeratur imicissimorum quibus syllabis constet, ediscimus primam brevem exemplo, ut: Nimium dilexit amicum; secundam longam accentu invenimus, tertiam longam positione, quartam brevem accentu, quia cum dicimus amicissimus, penultimam cum brevi accentu invenimus, quintam accentu longam; ultimam vero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabimus in oratione subjecta.

6. De ultimis syllabis nominum, pronominum, et participiorum. Nominativus singularis has habet breves: a, ut citharista, vinea, toreuma; e, ut sedile; o, ut ordo, virgo; u, ut cornu; el, ut mel; il, ut vigil; ul, ut consul; m, ut tectum; n, ut carmen; us, ut justus, (0158B)cursus, cedrus, nemus; ir, ut vir; or, ut doctor; t, ut caput. Has item longas: i, ut frugi; il, ut Tanaquil; ol, ut sol; as, ut facultas; c, ut halec. Item haec sunt, quae in monosyllabis producuntur, in dissyllabis autem et trisyllabis vel in caeteris polysyllabis corripiuntur: ar, ut far, nar, Caesar; er, ut ver, pater; ur, ut fur, murmur; is, ut vis, glis, fortis; al, ut sal, Hannibal. Item torcular et pulvinar producta, quia quibusdam placuit hoc torculare dici, non torcular; et hoc pulvinare, non pulvinar. S terminatus, si quintae declinationis fuerit, producitur, ut dies; si tertiae, tunc longa est, cum genitivus singularis non crescit, ut labes, caedes, tabes, pubes, clades, fames, vulpes, claves, aedes, strages, Hercules, proles, nubes; quamvis quidam (0158C)nubs nominativum enuntiari maluerit; vel cum, crescens, e productam ante novissimam syllabam habuerit, ut merces, quies, mercedis, quietis; vel cum monosyllaba fuerint nomina, aut de monosyllabis ducta, ut pes, bipes, sonipes; ubi notandum quod pes, sicut et sal et par, cum monosyllabum est, longa est. At cum per alios casus declinari coeperit, primam syllabam corripit; item Ceres, aries, paries, abies, nominativo et vocativo casu es producunt, at in caeteris casibus corripiunt; breviatur vero es, si aut e in i mutaverit in genitivo crescente, ut miles militis; aut brevem habuerit, ut seges segetis. Os monosyllaba, si ora significat, producitur; si ossa, breviatur. Quae tamen os syllaba cum in dissyllabis vel in trisyllabis venerit, et media syllaba genitivi (0158D)producta natura permansit, tunc longa erit, ut nepos nepotis; si vero correpta, breviatur, ut compos compotis. Us cum in genitivo crescente longa permanserit, producitur, ut virtus virtutis, tellus telluris, excepto uno palus, quod in genitivo disterminatur, palus, paludis. Unde est: Regis opus, sterilisque diu palus, aptaque remis. Si vero in genitivo crescente non permanserit, aut non creverit, corripitur, ut pectus, pectoris, vulgus, (0159A)vulgi. Genitivus, dativus et ablativus producuntur; sed genitivus, cum tertiae fuerit declinationis, cum ablativo suo e tantum littera terminato breviatur, ut a fonte, fontis, excepto uno quod producitur, ab hac fame, quod veteres hujus famei, non hujus famis; et huic famei, non huic fami declinabant. Ubi notandum quod nomina quintae declinationis, quae in ei litteras genitivo et dativo casu terminantur, et has divisas et utramque longam habent, ut faciei, diei, fidei; accusativus brevis est semper, vocativus similiter, excepto cum i terminatur, ut Laurenti. Ubi notandum quod nomina quae in ius terminantur, in genitivo casu duplici i efferuntur, in vocativo simplici, in utroque longam habent, ut filius, filii, o fili; vel certe vocativum in e correptam terminant, (0159B)ut impius, impie; qui etiam vocativus dum similis nominativo fuerit, regulam nominativi sequitur, ut haec paupertas, et o paupertas. Nominativus, accusativus et vocativus plurales in masculino et feminino genere producuntur, corripiuntur in neutro. Ambo et duo, si neutra sunt, corripiuntur; si masculina, producuntur. Genitivus in omnibus brevis est. Dativus vel ablativus si in is terminantur, longi sunt, ut doctis; si in bus, breviantur, ut rebus. In hac regula omnia nomina, pronomina, participia continentur. Sed pronominis declinatio in hoc tantum differt, quod in monosyllabis, quae vocalibus constat ( sic ), ut o, in quolibet casu producuntur; sed genitivus cum in us terminatur, breviatur, ut illius. Dativus vero, sicut in nomine, semper longus est, (0159C)excepto mihi, tibi, sibi, quae indifferenter dici possunt; sic reliqui quoque casus regulam sumunt ex nomine. In Graecis vero nominativus singularis has habet breves: a, ut ecclesia, baptisma; as, cum genitivus dos habuerit, ut Arcas Arcados, Pallas Pallados; os cum in genitivo diphthongum habuerit, ut Delos Deli; longas vero has, ut schole, synagoge, quae Latina consuetudine [ F. consuetudo] in a terminat; o ut Dido; an, ut Titan; en, ut lien, syren; in, ut delphin; on, ut Memnon; er, ut aer, aether; as, ut Aeneas; es, ut Anchises. Genitivus breviatur, cum dos vel tos habuerit in fine, ut Arcados, poematos; dativus, cum i, ut Palladi; accusativus, cum a vel on, ut Thesea, Delon. Alias longus est vocativus, cum a terminatur, in masculinis tantum longum (0159D)est, ut Aenea; nam in femininis corripitur, ut haec cathedra. E terminatus producitur, schole, synagoge, pentecoste, parasceve, exceptis his quorum nominativus os terminatur, ut Petros Petre. I terminatus corripitur, ut o Alexi. O finitus producitur, ut Dido. Nominativus et vocativus plurales, cum a vel es terminantur, breves sunt, ut rhetores, charismata, alias longi sunt, ecclesia. Genitivus longus est, si tamen Graece fuerit declinatus, ut laon, cedron, id (0160A)est, populorum, cedrorum. Dativus in s terminatus corripitur, ut Arcas; alias longus est, ut lais, id est, populis. Accusativus si in as fuerit terminatus, et a genitivo singulari venerit, os finito, corripitur, ut Arcados Arcadas, alias productione laetatur ut ecclesias.

7. De ultimis syllabis verborum et adverbiorum.

In verbis primae conjugationis producuntur a et as, ut ama, amas; in secundae e et es, ut sede, sedes; in tertiae productae i et is, ut nutri, nutris; in tertiae correptae breviantur e et is, ut cerne, cernis. In omnibus o corripitur, ut amo, sedeo, cerno, nutrio, tametsi auctoritas variet. Eadem in infinitivo modo penultimas syllabas a, e, et i productas habent, ut amare, sedere, nutrire. Item e correptam, ut cernere. (0160B)Similiter in aliis modis productis ejusdem vocalibus, ut amarem, amares, amaret, et caetera ad suam formam; e correpta in verbis tertiae conjugationis correptae, ut cernerem, cerneres, et caetera. Item es corripitur, ut sum, es, et quae ex his componi possunt, ut adsum, ades, possum, potes; item faxis, velis, adsis longas, quia pluralis numerus ea producit, cum dicimus, producta media adsitis, velitis, faxitis. Omnes in verbis novissimae syllabae, quae sunt hujusmodi, ut res et ses, longae sunt, quia producit eas numerus pluralis, ut amares, amaretis, amasses, amassetis. Item producenda sunt quae in c terminantur, ut fac, dic, duc, induc; aut i, ut amavi, amari; aut in u, ut amatu. Corripiuntur autem quae in m aut in es, ut amem, ames; vel in us, ut (0160C)amamus; vel in t, ut amat; vel in re, ut amare; vel in tis, ut amatis.

Adverbia quae in a terminantur, productione gaudent, ut una; quae vero in e, ex nomine veniunt, et comparationis gradus servant, ut docte, doctius, doctissime, producuntur; si autem a se nascuntur, ut saepe, aut non comparantur, ut rite; aut in comparatione deficiunt, ut bene, male, breviantur. I finita, praeter quasi, ibi et ubi, vel quae ex ipsis fiunt, ut sicubi, producuntur, ut heri. O indifferenter accipitur, ut falso. U producitur, ut noctu. L et r breviantur, ut semel, pariter; ul, ut simul, m, ut tam. N vero, excepto non, en, an, ubique breviatur, ut forsan. S breviatur, ut magis, funditus, excepto cum a praecessit, ut alias. C producitur, ut hic, illic, (0160D)adhuc. Monosyllaba producuntur, ut cur, plus, exceptis his, bis et ter. Verum ne dupliciter profertur; nam producitur, cum prohibendo dicitur:

Scrutari ne cura procax abstrusa laboret;

Vel cum ponitur pro ut non, ut idem Prosper ait:
Et vindicta brevis sic noxia crimina finit,

Ne sine fine habeat debita poena reos. Corripitur autem, cum interrogando vel increpando ponitur, ut: Tune, cruente, ferox, audax, insane, rebellis. (0161A)S in numeris corripitur, ut toties, quoties, septies, decies.

8. De ultimis syllabis conjunctionum, praepositionum, et interjectionum. Conjunctiones fere omnes corripiuntur; sed quae a vel i terminantur, excepto qua, ita, nisi, producuntur, ut propterea, interea, si et ni. Quae in n desinunt, si a vel i ante eam habuerint, producuntur, ut an, sin, alioquin. Caeterae breviantur, exceptis his quae positione sunt longae, ut ast, aut.

Accusativae praepositiones solae, quae in a exeunt, producuntur, ut intra, et unum monosyllabum cis; ablativae vero corripiuntur omnes, ut ab, exceptis monosyllabis quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Communes praepositiones (0161B)correptas esse liquet, ut super. Nec de loquelaribus praepositionibus reticendum, tametsi non in fine, sed in principio verborum semper ponantur, quae sunt: am, co, con, di, dis, re, se. Quarum am et dis positionem quaerunt, ut amplector, disjungo, et ideo longae fiunt. Co dichrona est, ut coerceo, connecto. Con longa, ut conjicio. Di longa, ut dirigo. Se longa, ut secerno. Re autem ubique breviatur, ut remitto, excepto refert cum distat significat: ut, Praeterea jam nec mutari pabula refert; et uno verbo rejicio, Rejice, ne maculis infuscet vellera pullis.

Omnes interjectiones, si monosyllabae fuerint, producuntur, ut heu: caeterae vero exemplo similium (0161C)partium orationis aestimandae sunt; item interjectiones omnes, ut Audacius ait, cum de Graeco sermone mutuati sumus; ideo in novissimis syllabis fastigium capiunt, ut papae, atat; eodem modo et coeterae similiter, vel acutum vel circumflexum in ultimo sumunt accentum.

9. De pedibus.

Pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio: dictus inde, quod hoc quasi pedali regula ad versum utimur mensurandum. Sunt autem pedes disyllabi quatuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, singuli nominatim distincti; at qui ex his geminatis accrescunt sine nomine generaliter συζυγίαι, id est, conjugationes dicuntur; unde fit, omnes pedes a disyllabis usque ad hexasyllabos (0161D)centum viginti quatuor colligi, de quibus in Donato plenissime, quisquis velit, inveniat; sed nos in praesenti opusculo disyllabos tantum et trisyllabos meminisse sufficiat. Ergo disyllabi quatuor hi sunt: pyrrichius ex duabus brevibus, temporum duorum, ut amor; huic contrarius est spondeus, ex duabus longis, temporum quatuor, ut aestas. Iambus ex brevi et longa, temporum trium, ut parens. Huic contrarius est trochaeus ex longa et brevi, ut versus, temporum trium. Trisyllabi octo hi sunt: tribrachys ex tribus brevibus, temporum trium, ut macula; huic (0162A)contrarius est molossus, ex tribus longis, temporum sex, ut Aeneas. Anapaestus, ex duabus brevibus et longa, temporum quatuor, ut pietas; huic contrarius est dactylus, ex longa et duabus brevibus, temporum quatuor, ut regula. Amphibrachys ex brevi et longa et brevi, temporum quatuor, ut arena; huic contrarius est amphimacrus, ex longa et brevi longa, temporum quinque, ut impotens. Bacchius, ex brevi et duabus longis, temporum quinque, ut poetae; huic contrarius est antibacchius, ex duabus longis et brevi, temporum quinque, ut natura: hos sequuntur, ut dixi, pedes tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, et asyllabi [ L. hexasyllabi] sexaginta quatuor. Sed haec interim nostro operi, quod de arte metrica cudimus, satis esse putamus.

10. De metro dactylico, hexametro vel pentametro.

(0162B) Metrum dactylicum hexametrum, quod et heroicum vocatur, eo quod hoc maxime heroum, hoc est virorum fortium facta canerent, caeteris omnibus pulchrius celsiusque est; unde opusculis tam prolixis quam succinctis, tam vilibus quam nobilibus aptum esse consuevit. Constat autem ex dactylo et spondeo, vel trocheo, ita ut recipiat spondeum locis omnibus, praeter quintum, dactylum praeter ultimum; trocheum vero loco tantum ultimo, vel (ut quidam definiunt) spondeum ultimo loco semper, et in omnibus praeter quintum; trocheum vero nusquam, quia etsi ultima brevis est natura, tamen spondeum facit, ad votum poetarum, quia (ut praediximus) ultimam versus omnes syllabam indifferenter (0162C)accipiunt, alioquin legitimum numerum viginti quatuor temporum versus hexameter non habebit, quia tot illum pro sui perfectione habere decebat, quot habet libra plena semiuncias. Hujus exemplum: Culmina multa polus radianti lumine complet; Hoc metrum post Homerum Heroici nomen accepit, Pythium antea dictum, eo quod Apollinis oracula illo metro sint edita: huic cognatum est et quasi familiariter adhaerens, ita ut sine ipsius praesidio nunquam id positum viderim, metrum dactylicum pentametrum. Quod recipit spondeum loco primo et secundo, dactylum locis omnibus. Catalecton est in medio et in fine. Hujus exemplum: (0162D)Laetanturque piis agmina sancta choris. Hujus metri versus quidam ita scandendos astruunt, ut quinque absolutos pedes eis inesse doceant, spondeum sive dactylum loco primo et secundo, spondeum tertio semper, quarto et quinto anapaestos, veluti si dicam: Quaerite regna poli, quaerite regna poli. Quaerite dactylus, regna po dactylus, li quae spondeus, rite re anapaestus, gna poli anapaestus. Quod rationi ejusdem metri, ni fallor, minus videtur esse conveniens, cum universi qui hoc metro usi sunt (0163A)versum omnem in medio diviserint, duabus penthemimeris constare voluerint, quarum prior dactylum sive spondeum licenter in utraque regione reciperet, posterior solos dactylos in utroque: hoc autem et superius metrum ubi juncta fuerint, elegiacum carmen vocatur. Eleos namque miseros appellant philosophi, et hujus modulatio carminis miserorum querimoniae congruit, ubi prior versus est hexameter, sequens pentameter. Quo genere metri ferunt canticum Deuteronomii apud Hebraeos et Psalmos CXVIII et CXLIV esse descriptos. Nam librum beati Job simplici hexametro scriptum esse asseverant. Observandum est autem in carmine elegiaco ne quid unquam de sensu versus pentametri remaneat inexplicitum, quod in sequenti versu (0163B)hexametro reddatur, sed vel uterque sensibus suis terminetur versus, ut Sedulius:

Cantemus socii Domino, cantemus honorem,
Dulcis amor Christi personet ore pio.

Vel sibi mutuo prior hexameter ac pentameter subsequens, prout poetae placuerit, conserantur, juxta illud Prosperi:

Solus peccator servit male, qui licet amplo
Utatur regno, sat miser est famulus. Nam sequentes versiculi etsi his sunt subjuncti, sibimet sunt tamen invicem conjuncti, et secundus primo dat supplementum. Sequitur enim,
Cum mens carnali nimium dominante tyranno
Tot servit sceptris, dedita quot vitiis.

11. Quae sit optima carminis forma.

(0163C)At vero in hexametro carmine concatenatio versuum plurimorum solet esse gratissima, quod in Aratore et Sedulio frequenter invenies, modo duobus, modo tribus, modo quatuor aut quinque versibus, nonnunquam sex vel septem, vel etiam pluribus adinvicem connexis, quale est illud:
Lot Sodomis fugiente chaos, dum respicit uxor,
In statuam mutata salis stupefacta remansit,
Ad poenam conversa suam: quia nemo retrorsum
Noxia contempti vitans discrimina mundi,
Aspiciens salvandus erit; nec debet arator
Dignum opus exercens, multum in sua terga referre. Et Arator:
Jura ministerii sacris altaribus apti,
In septem statuere viris, quos undique lectos
Levitas vocitare placet, quam splendida coepit
Ecclesiae fulgere manus, quae pocula vitae

(0163D)Misceat, et latices cum sanguine porrigat igni. Verum hujusmodi connexio, si ultra modum procedat, fastidium gignit ac taedium: hymnos vero quos choris alternantibus canere oportet, necesse est singulis versibus ad purum esse distinctos, ut sunt omnes Ambrosiani. Optima autem versus dactylici ac pulcherrima positio est, cum primis penultima, ac mediis respondent extrema; qua Sedulius uti frequenter consuevit, ut:

Pervia divisi patuerunt caerula ponti; Et,
Sicca peregrinas stupuerunt marmora plantas, (0164A)Et,
Edidit humanas animal pecuale loquelas. Item in pentametro,
Dignatus nostris accubitare toris; Et,
Rubra quod appositum testa ministrat olus. Non tamen hoc continuatim agendum, verum post aliquot interpositos versus. Si enim uno modo pedes semper ordinabis, et versus tametsi optimus sit, status statim vilescit: aliquando versus nominibus tantum perficere gratum est, ut Fortunatus:
Lilia, narcissus, violae, rosa, nardus, amomum,
Oblectant animos gramina nulla meos. Quod idem et in propriis fecit nominibus, ut:
Sara, Rebecca, Rachel, Hester, Judith, Anna, Noemi,
Quamvis praecipue culmen ad astra levent. Fecit et in verbis:
(0164B)Blanditur, refovet, veneratur, honorat, obumbrat,
Et locat in thalamo membra pudica sua. Studendum praeterea metricis, quantum artis docorum non obsistit, ut mobilia nomina fixis praeponantur, sed nec concinentia nomina conjunctim ponantur, verum interposita qualibet alia parte orationis, ut:
Mitis in immitem virga est animata draconem. Prius quam virga posuit mitis, prius immitem quam draconem; sed et hoc discretim, id est interposito verbo est animata: non quod haec semper observari necesse sit, sed quia cum fiunt, decori sint. Nam et Prosper mutato hoc ordine, fecit versum decentissimum:
Moribus in sanctis pulchra est concordia pacis. (0164C)Et item,
Lex aeterna Dei stabili regit omnia nutu,
Nec vario mutat tempore consilium. Et Lucanus poeta veteranus, Caesaris et Pompeii praelia descripturus, ita incipit:
Bella per Aemathios plus quam civilia campos,
Jusque datum sceleri canimus, populumque potentem,
In sua victrici conversum viscera dextra.
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis
Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta,
Bella geri placuit nullos habitura triumphos.

12. De scansionibus sive caesuris versus heroici. Scansionum autem in versibus sunt species quatuor: conjuncta, distincta, mista, divisa. Conjuncta, quae caeteris laudabilior habetur, illa est, ubi nusquam pes cum verbo finitur, ut: Immortale nihil mundi compage tenetur.

(0164D)Distincta, ubi verba cum pedibus terminantur, ut Haec tua sunt bona sunt quia tu bonus omnia condis. Quam versificationis speciem rarissime invenies; nam etsi non post duos vel tres pedes syllaba superfuerit, quam pentemimerim et heptamimerim [ L. Penthemimerin et hepthemimerin] vocant, ratus haberi versus nequit, sicut hic, post duos pedes sunt, post tres, tu superest. Mista est scansio, quae utrumque in se habet, ut in quibusdam conjunctus, in quibusdam vero separatus sit versus, ut: Nobis certa fides aeterna in saecula laudis; Et: Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat. (0165A)Divisa est, ubi primi tres pedes concatenati inter se a reliquis pedibus separati sunt, ut:

Inde Dei genitrix pia virgo Maria coruscat. Et Prosper: Corde patris genitum creat et regit omnia Verbum. Nec minus caesurarum intuendus est status, quae et ipsae sunt quatuor: pentemimeris, heptamimeris, catatriton trocheon, bucoliceptomen. Pentemimeris, ubi post duos pedes invenitur semipes, qui versum dividat, et partem terminet orationis. Heptamimeris, ubi post tres pedes invenitur syllaba: ut: Cum tua gentiles studeant. Dicta autem pentemimeris et heptamimeris Graece, quasi semiquinaria et semiseptenaria, quia cum per spondeos fiunt, haec quinque syllabis, (0165B)illa constat septem; et in hac quinta syllaba semipedem, in illa tenet septima. Catatriton trocheon, ubi tertio loco invenitur trocheus, non quod in medio versu esse possit, sed ablata una de dactylo syllaba, remanet trocheus, ut: Grandisonis pompare modis. Bucoliceptomen, ubi post quatuor pedes non aliquid remanet, ut: Semper principium sceptrum juge gloria consors; Et, Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis. Quae caesura inde nomen habet, quod in bucolicis saepe inveniatur. Item ubi post duos pedes superest syllaba, comma dicitur; ubi post duos pedes nihil remanet, colon vocatur: quae tamen nomina apud oratores indifferenter ponuntur, qui integram sententiam periodum appellant. Partes autem ejus cola (0165C)et commata dicuntur, ut puta: Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, colon est. Si quis accipit, colon est. Si quis devorat, colon est. Si quis extollitur, etc., usque ad plenam sententiam, cola sunt et commata. Plena autem sententia periodus est. Interpretatur autem colon membrum, comma incisio, periodus clausula sive circuitus.

13. De synalephe.

Synalepharum quoque commemorando ratio est, quia nonnunquam ultima verbi syllaba vel particula syllabae videtur absumi. Unde synalepha Graece dicitur, quasi quodam saltu transmittens. Fit autem duobus modis. Primo, cum aliqua pars orationis aut in vocalem litteram, aut in m consonantem desinit, (0165D)incipiente a vocali sequente parte orationis, illa quae sequitur pars orationis praecedentem vel litteram vocalem, vel syllabam quae in m desierat, sua vocali absumit. Quod dico hujusmodi est: Arcta via est, vere quae ducit ad atria vitae.

Scanditur enim ita: Arcta vi dactylus, est ve spondeus, intercepta a syllaba per synalepham. Absumitur et particula syllabae, cum dicit idem Prosper:

Sumite quam magna apposuit sapientia mensam.

Scanditur enim ita: Sumite dactylus, quam ma spondeus, gnapposu dactylus, assumpta parte syllabae (0166A)per synalepham. Item pars syllabae, quae in m desinit, synalepha intercipitur, cum dicitur:
Nullus enim est insons sola formidine poenae,
Qui sanctum et justum non amat imperium.

Scanditur namque ita: Nullus e dactylus, nest in spondeus, absorpta m per synalepham, et item: Qui sanc spondeus, tet jus spondeus, absumente synalepha particulam syllabae um. Item tota syllaba quae in m terminata est, per synalepham interit, cum dicitur:
Magnum praesidium est sacro libamine pasci,
Si cor participis crimina nulla premunt.

Scanditur namque sic: Magnum spondeus, praesidi dactylus, est sa spondeus, intercepta um syllaba per synalepham. Quaecunque ergo verba in m terminantur, nisi positione cujuscunque consonantis defendantur, (0166B)synalepha irrumpente syllabam ultimam aut perdunt, aut minuunt, excepto cum ab h littera sequens sermo inchoaverit; tunc etenim in arbitrio poetarum est, utrum haec instar fortiorum consonantium synalepham arceat, an pro modo suae fragilitatis nihil valeat. Valuit namque in hoc, quia voluit poeta: Nomine Johannem hunc tu vocitare memento. Et: Progenitum fulsisse ducem hoc coelitus astra. Item, nil juvit ad propellendam synalepham, quam poeta neglexit: Qui pereuntem hominem vetiti dulcedine pomi.

Sciendum est autem quod nunquam in eadem parte orationis media fieri potest synalepha; verum (0166C)si in medio verbo duae vocales coeunt, quarum prior sit longa, potest illa quae sequitur priorem facere brevem de longa, si sic poeta voluerit, auferendi autem funditus potestatem non habet. Est autem naturaliter longa in illo Paulini, ut: Ut citharas modulans unius verbere plectri. Est brevis licenter in illo Sedulii: Unius ob meritum cuncti periere minores. Item natura longa est in hoc Paulini: Discutiebat ovans galea scutoque fidei. Licentia brevis in hoc Prosperi:

Divitias jam nunc promissi concipe regni, Virtute et fidei quod cupis esse tene.

Et hoc ut supra retulimus, inter communes syllabas computatur. Ubi autem in metris prendo pro (0166D)prehendo, vel secla pro saecula legitur, vel aliquid hujusmodi, non est synalepha, sed syncope, quae species est metaplasmi quia non littera vel syllaba scandendo aufertur: sed ne unquam scriberetur, libertate poetica provisum est. Unde illum Maronis versiculum: Nec tota tamen ille prior praeeunte carina. Ita scandendum esse ratio probat, ut primo sit: Nec to spondeus, ta tamen dactylus, ille pri dactylus, or praee dactylus, abbreviata diphthongo propter vocalem quae sequitur, unte carina, dactylus et spondeus, (0167A)qui terminent. Quis enim audiat Victorinum docentem, ut scandamus unte carina, facientes synalepham in media parte orationis, quod nunquam fecere priores? Fit autem synalepha in omni parte versus, etiam in extrema, ut Prosper: Sed rerum auctori nullus non cognitus ordo est. Fit et post versum synalepha, quae ad sequentis versus caput intendat, ut Paulinus: Quae decus omne operum perimebant improba foedaque Obice prospectum caecantia lumina complent. Sunt namque ultimi versus illius pedes dactylus et spondeus, Improba foeda, at primi sequentis per synalepham, que obice dactylus, prospectum spondeus.

14. De episynalepha, vel diaeresi. (0167B) Conjunctionem etiam solutionemque syllabarum, quam Graeci episynalepham et diaeresim vocant, ubi necesse est licitam scire metricum decet: conjunctionem videlicet qua duae de tribus; solutionem, qua duae de una syllaba efficiuntur. Cujus exemplum conjunctionis: Aedificant sectaque intexunt abiete costas. Et: Custodes sufferre valent, labat ariete crebro Janua . . . . . Et: Tenuia nec lanae per coelum vellera ferri.

Abiete enim quatuor syllabas habet breves; stringe illud, et fit ab positione longa, quia a vocalis desinit (0167C)in b et excipitur ab i loco consonantis posita. Sic et ariete, naturaliter brevis est a, junge r ad ipsam, junge i et e sibimet, et fit ar syllaba positione longa, quia sequitur i loco consonantis posita. Item tenuia, stringe ten, et fac u consonantem, et sic de tetrasyllabo proceleusmatico facies trisyllabum dactylum. Tale est et: Fluviorum rex Eridanus. Fluvio anapestus est; sed si facis stringendo unam syllabam fluv, alteram io, efficis de anapesto spondeum. Haec conjunctio sive solutio saepius in i vel in a litteris fit, quarum et in nostratibus poetis multa habes exempla, ut Paulinus: Sum profugus mundi, tanquam benedictus Jacob Fortunatus: (0167D)Dirigit: et Jacobos terra beata sacros. Hic i et a discindit, ille conglutinat. Item Paulinus: Parietibus novitas latet intus operta vetustas. Parieti dactylum fecit de proceleusmatico, conglutinatis contra naturam a et r in unam syllabam, i et e in alteram. Item Sedulius disjunctis u et a: Cujus onus leve est, cujus juga ferre suave est. Prosper conjunctis: Nec Christi exemplo suavior exit odor. Item Paulinus, divisis u et i juxta naturam: Conscia servitii quid gesseris, et cui tandem. (0168A)Fortunatus, connexis juxta licentiam poeticam: Cui tamen hoc opus est eum virginitatis honore, Ut placeat sponso mens moderata suo. Item, disjunctis eisdem in alio pronomine, Paulinus: Cum subito aut illis corda hostibus, aut huic ora. Prosper, conglutinatis: Huic homo, si recte famulatur, proximus haeret. Maro, e et i conjunctis: Tityre, pascentes a flumine reice capellas. Item alibi sejunctis juxta naturam: Reice ne maculis infuscet vellera pullis. Jungit, nisi fallor, et Paulinus easdem, ubi ait: Ast alii pictis accendunt lumina cereis. (0168B)Nisi forte dactylum in ultima versus regione contra morem posuisse dicendus est. Recipit et r littera solutionem, quamvis ordine dissimili; ibi enim, discussis sive conglutinatis vocalibus, syllaba contra naturam aut accrescit, aut interit: hic autem ea vocali, quae nequaquam ascripta est, in sono vocis assumpta superaccrescere tamen syllaba consuevit, ut: Illi continuo statuunt ter dena argenti. Et Paulinus: Et spatii coepere et culminis incrementa. Et rursus: Sic prope, sic longe sita culmina respergebat. Et Prudentius, in Psychomachia, dixerat haec: . . . . . Et laeta libidinis interfectae. (0168C)Et idem in eadem: Palpitat atque aditu spiraminis intercepto.

Neque enim in quinta regione versus heroici spondeum ponere moris erat, sed ita tamen versus hujusmodi illos voluisse scandere reor, ut addita in sono vocali, quam non scribebant, dactylus potius quam spondeus existeret; verbi gratia, Interecepto, increementa, interefectae, resperigebat, et per synalepham denarigenti. Quod ideo magis r littera quam caeterae consonantes patitur, quae quia durius naturaliter sonat, durior efficitur, cum ab aliis consonantibus excipitur, atque ideo sonus ei vocalis apponitur, cujus temperamento ejus levigetur asperitas: quod etiam in cantilenis Ecclesiasticis saepe in eadem (0168D)r littera facere consueverunt, qui antiphonas vel responsoria, vel caetera hujusmodi, quae cum melodia dicuntur, rite dicere norunt. Sed et hoc commemorandum, quia cum nomina, quae in jus vel in ium terminantur, duo ii in genitivo habere debeant, casu duarum aeque syllabarum, metrici nonnunquam in eodem genitivo casu unam syllabam pro duabus proferunt, vel ablata videlicet una i de duabus, vel ambabus in unam syllabam geminatis, quamvis id fieri posse plurimi, Donato teste, negent; dicit enim Paulinus: Oblectans inopem sensu fructuque peculii. (0169A)Quod si quis dixerit hic eum more antiquo dactylum in fine posuisse versiculi, legat quod idem alibi dicitur: Excoluit bijugis laquearii et marmore fabri. Excolu dactylus, it biju, dactylus, gis laque dactylus. Quis est ergo pes quartus? arii et, habet enim quatuor syllabas, longam, brevem, et duas longas. Epitritus in heroico versu esse non potest, forte ergo spondeus est, absumente synalepha duas vocales superventu unius; quod non facile vel a grammaticis permissum, vel a poetis usurpatum invenies, tametsi dixerit Fortunatus: Vincentii Hispania surgit ab arce decus.

Cujus scansio versus par est praefati, nisi forte regulam Lucilii secuti sunt, qui Lucilium et Aemilium (0169B)et caetera nomina, quae ante u habent i, non solum in vocativo, sed etiam in genitivo casu per unum i scribi posse existimant.

15. Quod et auctoritas saepe et necessitas metricorum decreta violet. Attamen intuendum est nobis, quia et auctoritas nonnunquam et necessitas metricae disciplinae regulas licite contemnit. Necessitas quidem in his verbis, quae non aliter in versu poni possunt, ut sunt ea quae quatuor syllabas breves habent, ut Italiam, basilica, religio; vel tres primas breves, ut reliquiae; vel unam in medio brevem, ut veritas, trinitas, quae neque dactylum consuetum, neque spondeum facere possunt, quod in propriis nominibus maxime solet evenire. Hujus exemplum: (0169C)Italiam sequimur fugientem, et mergimur undis. Litteram i contra naturam pro longa posuit, quia non aliter Italiam, quam saepius erat nominaturus, appellare valebat, nisi aut syllabam, quae natura brevis erat, produceret, aut tribrachym loco dactyli poneret. Sic cum, de apibus loquens, alvearia nominare vellet, necessitate posuit antibacchium in versu dactylico, ut: Seu lento fuerint alvearia vimine texta Et Paulinus: Qui simul ac sancta pro religione coistis. Re contra naturam pro longa posuit, quia non aliter hoc nomen versus hexameter recipere valebat. Tale est et illud ejusdem: Basilicis haec juncta tribus patet area cuncti (0169D)Namque alibi pro brevi ponitur eadem syllaba, dicente Fortunato: Hic Paulina, Agnes, Basilissa, Eugenia regnat. His et aliis hujusmodi necessitatibus credo factum, quod de libro beati Job loquens Hieronymus, cum dixisset, eum maxima ex parte versibus hexametris apud Hebraeos esse descriptum, addidit: Qui, dactylo spondeoque carentes, propter idioma linguae crebro recipiunt et alios pedes eorumdem quidem temporum, sed non earumdem syllabarum. Auctoritate autem contemnitur regula grammaticorum, ut Sedulius in (0170A)clausula carminis, cujus supra meminimus, cum dixisset: Gloria magna Patri, semper tibi gloria, Nate, Subdit: Cum sancto Spiritu gloria magna Patri.

Spiritus enim primam syllabam habet longam. Unde vera scansio versus istius haec est: cum san spondeus, cto spiri antibacchius, et non dactylus; sed poeta, ut gloriam sanctae et individuae Trinitatis clara voce decantaret, neglexit regulam grammaticae dispositionis. Idem ipse in carmine Paschali: Sic ait ipse docens: Ego in Patre et Pater in me.

Sic enim scanditur: Sic ait dactylus, ipse do dactylus, cens e trocheus, gin pa spondeus, ablato o per synalepham. Aut si scandere vis cens ego, et facere (0170B)dactylum, contra morem ipsius Sedulii, quem per omnia servavit, agis ut immunis stet vocalis altera superveniente vocali. Idem in eodem opere: Clarifica, dixit, nomen tuum, magnaque coelo.

In quo ut veritatem dominici sermonis apertius commendaret, postposuit ordinem disciplinae saecularis. Idem iterum: Scribitur et titulus: Hic est rex Judaeorum; quod quomodo scandendum judicaverit, videat qui potest, utrum Judaeorum duos spondeos quinta et sexta regione contra morem, an solutis syllabis, juxta quod supra monstravimus, dactylum fieri voluerit et spondeum.

16. Ut prisci poetae quaedam aliter quam moderni proposuerint. (0170C)Nam et in exemplis antiquorum inveniuntur alii quoties duo spondei in fine versus sicut et duo dactyli nonnunquam, ut sunt illa Maronis: At tuba terribilem sonitum procul excitat horrida. Et, Aut leves ocreas lento ducunt argento.

Quamvis hoc rarissime inveniatur, nisi ita ordinatum, ut et dactyli, qui in fine est, ultima syllaba per synalepham sequenti versui jungatur; et spondeus, qui in quinta regione est, r litteram habeat alteri consonanti, vel praepositam, vel subjectam, cujus duritia per adjectam vocalem levigata, dactylus sentiatur in sono, cum appareat spondeus in scripto, quod utrumque ut fiat, exemplis supra monstravimus, quia et aliis in metrico opere regulis multum (0170D)libere utebantur, quas moderni poetae distinctius ad certae normam definitionis observare maluerunt. Nam et vocalem brevem quae q et u et vocali qualibet exciperetur voluerunt esse communem, ut Lucretius: Quae calidum faciunt aquae tactum atque vaporem. Et vocalem in fine verbi brevem quae exciperetur a consonante et liquida inter communes syllabas deputarunt, ut Virgilius: Aestusque pluviasque et agentes frigora ventos. Et, Si tibi lanitium cura est, primum aspera sylva Lappaeque tribulique absint: fuge pabula laeta.

(0171A)Quod nunc poetae in eadem parte orationis, ut supra docuimus, magis fieri oportere decernunt. Idem vocalem in fine verbi correptam quae excipitur a littera z inter communes syllabas deputavit, ut: Eurique Zephyrique tonat domus. Qui eadem libertate synalepha utebatur, si quidem et m, ubi voluit in fine verbi positam a supervenientis vocalis absumptione reservavit, ut: Iterum iterumque movebo. Et longam vocalem longam remanere permisit, ut: Sit pecori apibus quanta experientia parcis. Et longam cum voluit, breviavit, ut: Et multum formosa vale, vale, inquit, Iola. Et: Credimus an qui amant ipsi sibi somnia fingunt. Et diphthongum reservavit, ut: (0171B)Ulla moram fecere neque Aoniae Aganippae. Et eamdem breviavit, ut: Insulae Ionio in magno; quae cuncta posteriores poetas, ut dixi, distinctius observare reperies.

17. De metro Phalecio. Verum quia de metro heroico quae videbantur, tractavimus, libet et aliorum genera metrorum, ea duntaxat quae magis usui habere reperimus, parumper commemorare. Est igitur metrum dactylicum Phalecium pentametrum, quod constat ex spondeo et dactylo et tribus trocheis. Hujus exemplum, Cantemus Domino Deoque nostro, Cui gloria cum honore pollens, Sese magnificis decorat actis, Dum currus celeres Aegyptiorum, (0171C)Junctis equitibus gravique turba, Rubri marmoris enecat fluentis, Adjutor validae meae salutis, Plebem de medio tulit profundo. Custos et genitor salusque vera Hic est, hic dominus meus et altor, Ipsum conspicua sacrabo laude, Est qui progenitor mei parentis. Ipsum vocibus arduis fatebor, Qui bellum tulit obruitque fortes, Dignus nomine quo Deus vocatur.

18. De metro Sapphico. Metrum dactylicum Sapphicum pentametrum constat ex trocheo, spondeo, dactylo et duobus trocheis, cui metro post tres versus comma heroicum subjungitur. Hoc metro sanctus antistes Paulinus sextum beati confessoris Felicis librum composuit, cujus principium est: (0171D)Jamne abis et nos properans relinquis, Quos tamen sola regione linquis Semper adnixa sine fine tecum Mente futurus. Et paulo post dicit: Sicut Aegypto praeeunte quondam, Noctis et densae tenebris operta, Qua Dei jussu sacra gens agebat, Lux erat orbi. Quae modo in toto species probatur, Orbe, cum sanctae pia pars fidei Fulgeat Christo, reliquos tenebris Obruat error. Sic mea qua se feret actus hora, (0172A)Cuncta Niceta Dominus secundet, Donec optatam patriam vehatur Laetus ad urbem.

19. De metro tetrametro catalectico. Metrum dactylicum tetrametrum catalecticum constat ex spondeo, dactylo, catalecto, dactylo, spondeo; quo usus est sanctus Ambrosius in precatione pluviae, cujus exordium hoc est: Squalent arva soli pulvere multo; Pallet siccus ager, terra faciscit; Nullus ruris honos, nulla venustas, Quando nulla viret gratia florum; Tellus dura sitit nescia roris, Fons jam nescit aquas, flumina cursus. Cujus finis hic est: Jam coelos reseres arvaque laxes, Fecundo, placidus, imbre rogamus; Eliae meritis impia foeda (0172B)Donasti pluviam, nos quoque dones.

Idem usus est eodem metro in postulatione serenitatis, quod ita incipit: Obduxere polum nubila coeli, Absconduntque diem sole fugato, Noctes continuas sidere nudas. At finis ita: Jesu, parce tua morte redemptis: Prior diluvium protulit aetas, Ut mundaret aqua crimina terrae; Sed mundata tuo sanguine terra est, Jam nunc missa ferens ore columba, Ramum pacificae munus olivae, Exutas liquido flumine terras, Laeto significet lapsa volatu.

20. De metro iambico hexametro. Metrum iambicum hexametrum recipit iambum locis omnibus; tribrachym locis omnibus praeter novissimum; (0172C)spondeum, dactylum et anapestum locis tantum imparibus; pyrrichium loco tantum ultimo. Quo nobilissimus Hispanorum scholasticus, Aurelius Prudentius Clemens scripsit prooemium Psychomachiae, id est, librum qui est de virtutum vitiorumque Pugna, heroico carmine composuit; ita enim inchoat: Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, Adjecta cujus nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo

21. De metro iambico tetrametro. Metrum iambicum tetrametrum recipit iambum locis omnibus, spondeum tantum locis imparibus. Quo scriptus est hymnus Sedulii, A solis ortus cardine, (0172D)Ad usque terrae limitem, Christum canamus principem. Sed et Ambrosiani eo maxime currunt: Deus creator omnium Jam surgit hora tertia, Splendor paternae gloriae, Aeterne rerum conditor. Et caeteri perplures. In quibus pulcherrimo est decore compositus hymnus beatorum martyrum, cujus loca imparia spondeus, iambus tenent paria; cujus principium est: Aeterna Christi munera, Et martyrum victorias, (0173A)Laudes ferentes debitas Laetis canamus mentibus.

Recipit hoc metrum aliquoties, ut scribit Mallius Theodorus, etiam tribrachym locis omnibus, praeter novissimum, dactylum et anapestum locis tantum imparibus. Unde est: Geminae gigas substantiae Alacris ut currat viam. Caeterorum raro habemus exempla.

22. De Metro Anacreontio. Metrum iambicum tetrametrum Colophon, quod Anacreontium dicunt, recipit anapestum, duos iambos et semipedem; quo usus est Prosper Tyro in principio exhortationis ad conjugem, ita dicens: Age jam, precor, mearum Comes irremota rerum Trepidam brevemque vitam (0173B)Domino Deo dicamus. Celeri vides rotatu Rapidos dies meare, Fragilisque membra mundi Minui, perire, labi. Fugit omne quod tenemus, Neque fluxa habent recursum, Cupidasque vana mentes Specie trahunt inani. Ubi nunc imago rerum est, Ubi sunt opes potentum, Quibus occupare captas Animas fuit voluptas?

23. De metro trochaico. Metrum trochaicum tetrametrum, quod a poetis Graecis et Latinis frequentissime ponitur, recipit locis omnibus trocheum, spondeum omnibus praeter tertium. Currit autem alternis versiculis, ita ut prior (0173C)habeat pedes quatuor, posterior pedes tres et syllabam. Hujus exemplum totus hymnus ille pulcherrimus: Hymnum dicat turba fratrum, Hymnum cantus personet, Christo regi concinentes, Laudes demus debitas.

In quo aliquando et tertio loco prioris versiculi spondeum reperies, ut: Factor coeli, terrae factor, Congregator tu maris. Et, Verbis purgas leprae morbos.

24. De rhythmo. Haec de metris eminentioribus commemorasse sufficiat, quorum exempla copiosiora apud scriptores invenimus; praeterea sunt metra alia perplura quae in libris Centimetrorum simplicibus monstrata (0173D)exemplis quisquis cupit, reperiet. Reperiuntur quaedam et in insigni illo volumine Porphyrii poetae, quod ad Constantinum Augustum missum meruit de exsilio liberari. Quae quia pagana erant, nos tangere non libuit. Videtur autem rhythmus metris esse consimilis, quae est verborum modulata compositio non metrica ratione, sed numero syllabarum ad indicium aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium poetarum. Et quidem rhythmus sine metro esse potest, metrum vero sine rhythmo esse non potest: quod liquidius ita definitur. Metrum est (0174A)ratio cum modulatione; rhythmus modulatio sine ratione: plerumque tamen casu quodam invenies etiam rationem in rhythmo non artificis moderatione servatam, sed sono et ipsa modulatione ducente, quem vulgares poetae necesse est rustice, docti faciant docte; quomodo et ad instar iambici metri pulcherrime factus est hymnus ille praeclarus: Rex aeterne Domine, Rerum creator omnium Qui eras ante secula Semper cum patre filius Et alii Ambrosiani non pauci. Item ad formam metri trochaici canunt hymnum de die judicii per alphabetum: Apparebit repentina Dies magna Domini, Fur obscura velut nocte (0174B)Improvisos occupans.

25. Quod tria sunt genera poematis. Sane quia multa disputavimus de poematibus et metris, commemorandum in calce quia poematum genera sunt tria; aut enim activum vel imitativum est, quod Graeci dramaticon vel micton appellant; aut enarrativum, quod Graeci exegematicon vel apangelticon nuncupant; aut commune vel mistum, quod Graeci coenon vel micton vocant. Dramaticum est, vel activum, in quo personae loquentes introducuntur, sine poetae interlocutione, ut se habent tragoediae et fabulae. Drama enim, Latine fabula dicitur; quo genere scripta est illa Ecloga, Quo te, Moeri, pedes, an quo via ducit in urbem. (0174C)Quo apud nos genere Cantica canticorum scripta sunt, ubi vox alternans Christi et Ecclesiae, tametsi non hoc interloquente scriptore, manifeste reperitur. Exegematicon est, vel enarrativum, in quo poeta ipse loquitur sine ullius interpositione personae, ut sunt tres libri Georgici toti, et prima pars quarti; item Lucretii carmina, et his similia. Quo genere apud nos scriptae sunt Parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae in sua lingua, sicut et Psalterium, metro constat esse conscripta. Coenon est, vel micton, in quo poeta ipse loquitur, et personae loquentes introducuntur, ut sunt scripta et Ilias et Odyssea Homeri, et Aeneis Virgilii; et apud nos historia beati Job, quamvis haec in sua lingua non tota poetico, (0174D)sed partim rhetorico, partim sit metrico vel rhythmico scripta sermone.

Haec tibi, dulcissime fili, et collevita Cuthberte, diligenter ex antiquorum opusculis scriptorum excerpere curavi, et quae sparsim reperta, diutino labore collegeram, tibi collecta obtuli, ut quemadmodum in divinis litteris statutisque ecclesiasticis imbuere studui, ita etiam metrica arte, quae divinis non est incognita libris, te solerter instruerem: cui etiam de figuris vel modis locutionum quae a Graecis schemata vel tropi dicuntur, (0175A)parvum subjicere libellum non incongruum duxi; tuamque dilectionem sedulus exoro ut lectioni (0176A)operam impendas, illarum maxime litterarum in quibus nos vitam habere credimus sempiternam.