De baptismo (ed. Migne)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De Baptismo
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

De baptismo

Tertul.DeBap 1 Tertullianus150-230 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Argumentum.

QUINTILLA CARTHAGINE HAERESIM CAIANITARUM DISSEMINAVERAT ET NECESSARIAM IN BAPTISMO AQUAM NON ESSE DOCUERAT. HUNC ERROREM IN HOC TRACTATU TERTULLIANUS ADHUCDUM CATHOLICUS IMPUGNAT, QUI BIFARIAM DIVISUS EST: PARS PRIMA AD DOGMA DE NECESSITATE ET EFFICACIA BAPTISMI SPECTAT, IN ALTERA PARTE PLURES QUAESTIONES DE BAPTISMO AD DISCIPLINAM SPECTANTES PERTRACTANTUR.

I. Excellentia aquae Baptismi, cap. I, II, III. Materia Baptismi et virtus, IV. Effectus Baptismi, V, VI. Unctio post Baptismum adhiberi consueta, VII. Impositio manuum post Baptismum ejusque significatio. VIII. Baptismi figurae, IX. Baptismus Joannis an coelestis, an terrenus, X. Necessitas Baptismi ad salutem, XI. II. An Apostoli baptizati, XII. Quo tempore lex Baptismi obligare coeperit, XIII. S. Paulus an baptizaverit, XIV. Unitas Baptismi, XV. Baptismus sanguinis, XVI. Baptismi minister; an mulieribus baptizare liceat, XVII. Baptismus in qua vitae aetate conferendus, XVIII. Baptismi conferendi tempus, XIX. Dispositiones ad Baptismum, XX. SCHRAM.

CAPUT PRIMUM.

Felix sacramentum aquae nostrae qua abluti delictis pristinae caecitatis, in vitam aeternam liberamur. Non erit otiosum digestum istud, instruens tam eos qui cum maxime formantur, quam et illos qui simpliciter credidisse contenti, non exploratis rationibus traditionum, intentatam probabilem fidem per imperitiam portant: atque adeo nuper conversata istic quaedam de Caiana haeresi vipera venenatissima doctrina sua plerosque rapuit, imprimis Baptismum destruens. Plane secundum naturam: nam fere viperae, et aspides, ipsique reguli serpentes arida et inaquosa sectantur. Sed nos pisciculi secundum ΙΧΘΥΝ nostrum Jesum Christum in qua nascimur, nec aliter quam in aqua permanendo salvi sumus. Ita Quintillia monstrosissima, cui nec integre quidem docendi jus erat, optime norat pisciculos necare, de aqua auferens.

CAPUT II.

Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam, vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus constat. Nihil adeo est quod tam obduret mentes hominum, quam simplicitas divinorum operum quae in actu videtur, et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua demissus, et inter pauca verba tinctus, non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis. Mentior, si non e contrario idolorum solemnia vel arcana, de suggestu et apparatu, deque sumptu, fidem et auctoritatem sibi exstruunt. Pro! misera incredulitas, quae denegas Deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem. Quid ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Caeterum incredulitas miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit: Stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientiam ejus (I Cor., I, 27), et Praedifficitia penes homines, facilia penes Deum (Matth., XIX, 26). Nam si Deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate materias operationis suae instituit. Quoniam virtus omnis ex his caussam accipit, a quibus provocatur.

CAPUT III.

Hujus memores pronuntiationis, tanquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. Quid utique ista materia tantae dignationis meruerit officium? Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes Deum quiescebant: In primordio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur (Gen., I, 1, 2). Habes, homo, imprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet caeteris tunc elementis. Nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et coelum rude: solus liquor, semper materia perfecta, laeta simplex, de suo pura, dignum vectaculum Deo subjiciebat. Quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis Deo constitit. Nam, ut firmamentum coeleste suspenderet, in medietate distinctis aquis fecit; et, ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit (Gen. I). Ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur (Prov., VIII), primis aquis praeceptum est animas proferre. Primus liquor quod viveret edidit ne mirum sit, in Baptismo, si aquae animare, noverunt. Nam ipsius quoque hominis figurandi opus, sociantibus aquis absolutum est. De terra materia convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam, superstite humore, limo temperarant. Si exinde universa vel plura prosequar quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis ejus aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat; vereor ne laudes aquae potius, quam Baptismi rationes videar congregasse. Licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et operibus suis Deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit; si quae vitam terrenam gubernat, et in coelesti procurat.

CAPUT IV.

Sed ea satis erit praecerpsisse, in quibus et ratio Baptismi recognoscitur prima illa, qua jam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad Baptismi figuram, Dei spiritum, qui ab initio supervectabatur super aquas, intinctos reformaturum. Sanctum autem utique super sanctum ferebatur; aut ab eo quod superferebatur, id quod ferebat, sanctitatem mutuabatur. Quoniam subjecta quaeque materia, ejus quae desuper imminet, qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. Ita de Sancto sanctificata natura aquarum, et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim aquis tinguimur quae tunc in primordio fuerunt? non utique ipsis nisi ex ea parte, qua genus quidem unum, species vero complures. Quod autem generi attributum est, etiam in specie redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quidquam refert inter eos quos Joannes in Jordane, et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nisi et ille spado, quem Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur, invocato Deo. Supervenit enim statim spiritus de coelis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed delicta, sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatriae, aut stupri, aut fraudis; ita ejusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur, caro famulatur; tamen utromque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis quodammodo aquis per Angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter diluitur, et caro in eisdem spiritaliter mundatur.

CAPUT V.

Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant, sed, viduis aquis, sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur, Isidis alicujus, aut Mithrae, ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. Caeterum villas, domos, templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant passim, certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguntur. Idque se in regenerationem et impunitatem perjuriorum suorum agere praesumunt. Item penes veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrice aqua se expiebat. Igitur si de sola natura aquis, quod propria materia sit abluendi in auspicia emundationis, blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per Dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est? Si religione aquam medicari putant, quae potior religio, quam Dei vivi? quo agnito, hic quoque studium diaboli recognoscimus res Dei aemulantis, cum et ipse Baptismum in suis exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit. Suam videlicet operam destruet, diluens delicta quae inspirat ipse. Haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus Dei, quarum affectationibus apud aemulum Dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem (Gen., I)? Sciunt opaci quique fontes, et avii quique rivi, et in balneis piscinae, et euripi in domibus vel cisternae, et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. Nam et enectos et lymphatos et hydrophobos vocant, quos aquae necaverunt, aut amentia vel formidine exercuerunt. Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat Angelum Dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum Angelus malus profanum commercium ejusdem elementi in perniciem hominis frequentet. Angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. Piscinam Bethsaidam Angelus (Joan., V) interveniens commovebat; observabant qui valetudinem querebantur. Nam si quis praevenerat descendere illuc, queri post lavacrum desinebat. Figura ista medicinae corporalis spiritalem medicinam canebat, ea forma, qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. Proficiente itaque in hominibus gratia Dei, plus aquis et Angelo accessit: qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur: qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant: qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet reatu, eximitur et poena. Ita restituitur homo Deo ad similitudinem ejus (Gen., I), qui retro ad imaginem Dei fuerat; imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur. Recipit enim illum Dei spiritum, quem tunc de afflatu ejus acceperat, sed post amiserat per delictum.

CAPUT VI.

Non quod in aquis Spiritum sanctum consequamur; sed in aqua emundati sub Angelo, Spiritui sancto praeparamur. Hic quoque figura praecessit (Matth., III). Sic enim Joannes ante praecursor Domini fuit, praeparans vias ejus: ita et Angelus Baptismi arbiter superventuro Spiritui sancto vias dirigit ablutione delictorum, quam fides impetrat, obsignata (Matth., XXVIII) in Patre, et Filio, et Spiritu sancto (Ibidem., XVIII). Nam si in tribus testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei, quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum? Cum autem sub tribus, et testatio fidei, et sponsio salutis pignerentur, necessario adjicitur Ecclesiae mentio; quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus, ibi Ecclesia, quae trium corpus est.

CAPUT VII.

Exinde, egressi de lavacro, perungimur benedicta unctione de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotium solebant. Ex quo Aaron a Moyse (Levit., XVIII) unctus est: unde Christus dicitur, a chrismate quod est unctio (I Reg., XV.), quae Domino nomen accommodavit, facta spiritualis, quia spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actis: Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum Filium tuum, quem unxisti (Act., IV, 27). Sic et in nobis carnaliter currit unctio, sed spiritaliter proficit: quomodo et ipsius Baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur; spiritalis effectus, quod delictis liberamur.

CAPUT VIII.

Dehinc manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans Spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere et concorporationem eorum, accommodatis desuper manibus, alio spiritu tantae claritatis animare; Deo autem in suo organo non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes suos ex Joseph Ephraim et Manassem Jacob (Gen., XLVIII, 14), capitibus impositis et intermutatis manibus, benedixerit, et quidem ita transversim obliquatis in se, ut Christum deformantes, jam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus Spiritus super emundata et benedicta corpora libens a Patre descendit (Matth., III, 16), super Baptismi aquas, tanquam pristinam sedem recognoscens, conquiescit, columbae figura delapsus in Dominum, ut natura Spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis et innocentiae, quod etiam corporaliter ipso felle careat columba. Ideoque: Estote, inquit, simplices sicut columbae (Matth., X, 16), ne hoc quidem sine argumento praecedentis figurae. Quemadmodum enim post aquas diluvii, quibus iniquitas antiqua purgata est, post Baptismum (ut ita dixerim) mundi pacem coelestis irae praeco columba terris adnuntiavit dimissa ex arca, et cum olea reversa (Gen. VIII, 11); quod signum etiam apud nationes paci praetenditur: eadem dispositione spiritalis effectus terrae, id est carni nostrae emergenti de lavacro post vetera delicta, columba sancti Spiritus advolat (Luc., III), pacem Dei afferens, emissa de coelis, ubi Ecclesia est arca figurata. Sed mundus rursus delinquit, quo male comparetur Baptismus diluvio. Itaque igni destinatur, sicut et homo qui post Baptismum delicta restaurat, ut hoc quoque in signum admonitionis nostrae debeat accipi.

CAPUT IX.

Quot igitur patrocinia naturae, quot privilegia gratiae, quot solemnia disciplinae, figurae, praestructiones, precationes religionem aquae ordinaverunt? Primo quidem, cum populus de Aegypto (Exod., XIV) libere expeditus, vim regis Aegypti, per aquam transgressus, evadit, ipsum regem cum totis copiis aqua exstinxit. Quae figura manifestior in Baptimi sacramento? Liberantur de saeculo nationes per aquam scilicet, et diabolum, dominatorem pristinum, in aqua oppressum derelinquunt. Item aqua de amaritudinis vitio in suum commodum suavitatis Mosei ligno remediatur. Lignum illud erat Christus, venenatae et amarae retro naturae venas insaluberrimas, aquas Baptismi, scilicet, ex sese remedians (Exod., VII; Num., XX; I Cor., X). Haec est aqua, quae de comite petra populo defluebat. Si enim petra Christus, sine dubio aqua in Christo Baptismum videmus benedici. Quanta aquae gratia penes Deum et Christum ejus est ad Baptismi confirmationem. Nunquam sine aqua Christus, siquidem et ipse aqua tinguitur (Matth., III, X, XIV, XXVII; Joan., III, IV, VII, XIII, XIX). Prima rudimenta potestatis suae, vocatus ad nuptias, aqua auspicatur. Cum sermonem facit, sitientes ad aquam suam invitat sempiternam. Cum de agape docet, aquae calicem, fratri oblatum, inter opera dilectionis probat. Apud puteum vires resumit; super aquam incedit libenter, transfretat; aquam discentibus ministrat; perseverat testimonium Baptismi usque ad passionem; cum deditur in crucem, aqua intervenit, sciunt Pilati manus; cum vulneratur, aqua de latere prorumpit, scit lancea militis.

CAPUT X.

Diximus, quantum mediocritati nostrae licuit, de universis quae Baptismi religionem struunt; nunc ad reliquum statum ejus, aeque ut potero, progrediar de quaestiunculis quibusdam. Baptismus ab Joanne denuntiatus jam tunc habuit quaestionem ab ipso quidem Domino propositam Pharisaeis, coelestisne is Baptismus esset, an vero terrenus (Matth. XXI)? De quo illi non valuerunt constanter respondere, utpote non intelligentes, quia non credentes (Es. VII). Nos porro quantula fide sumus, tantulo et intellectu possumus aestimare, divinum quidem eum Baptismum fuisse, mandatu tamen, non et potestate, quod et Joannem a Domino missum legimus in hoc munus caeterum humanum conditione. Nihil enim coeleste praestabat, sed coelestibus praeministrabat, poenitentiae scilicet praepositus, quae est in hominis potestate. Denique legis doctores et Pharisaei, qui credere noluerunt, nec poenitentiam egere. Quod si poenitentia humanum est, et Baptismus ipsius ejusdem conditionis fuerit necesse est; aut daret et Spiritum Sanctum et remissionem delictorum, si coelestis fuisset. Sed neque peccatum dimittit, neque Spiritum indulget, nisi Deus solus (Marc., V). Etiam ipse Dominus, nisi ipse prius ascenderet ad Patrem, aliter negavit (Joan. XVI), Spiritum descensurum. Id quod Dominus nondum conferebat, servus utique praestare non posset. Adeo postea in Actis apostolorum invenimus (Act., XIX), quoniam qui Joannis Baptismum habebant, non accepissent Spiritum sanctum, quem ne auditu quidem noverant: ergo non erat coeleste, quod coelestia non exhibebat (Joan., I): cum ipsum quod coeleste in Joanne fuerat, spiritus prophetiae, post totius spiritus in Dominum translationem usque adeo defecerit, ut quem praedicaverat, quem advenientem designaverat, postmodum, an ipse esset miserit sciscitatum (Matth., II). Agebatur itaque Baptismus poenitentiae, quasi canditatus remissionis et sanctificationis in Christo subsecuturae. Nam quod praedicabat Baptismum poenitentiae in remissionem delictorum, in futuram remissionem enuntiatum est. Siquidem poenitentia antecedit, remissio subsequitur, et hoc est viam praeparare: qui autem praeparat, non idem ipse perficit, sed alii perficiendum procurat. Ipse profitetur sua non esse coelestia, sed Christi, dicendo: Qui de terra est, de terra loquitur: qui de supernis venit, super omnes est (Joann., III, 31). Item, in sola poenitentia tinguere; venturum mox, qui tingueret in spiritu et igni (Luc., III, 16). Scilicet, quia vera et stabilis aquae fides qua tinguitur in salutem; simulata autem et infirma, igni tinguitur in judicium.

CAPUT XI.

Sed ecce, inquit, venit Dominus, et non tinxit. Legimus enim: Et tamen is non tinguebat, verum discipuli ejus (Joan., IV), quia, revera, ipsum suis manibus tincturum Joannes, praedicasset (Luc. III). Non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi. Sicut est, verbi gratia, Imperator proposuit edictum, aut Praefectus fustibus caecidit; numquid ipse proponit, aut numquid ipse caedit? semper is dicitur facere, cui praeministratur. Ita erit accipiendum. Ipse vos tinguet, pro eo quod est, per ipsum tinguemini, vel in ipsum. Sed ne moveat quosdam, quod non ipse tinguebat. In quem enim tingueret? in poenitentiam? quo ergo illi praecursorem? in peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in Spiritum sanctum, qui nondum a patre descenderat? in Ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? Itaque tinguebant discipuli ejus, ut ministri, ut Joannes ante praecursor, eodem baptismo Joannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote, nondum adimpleta gloria Domini, nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem: quia nec mors nostra dissolvi posset nisi Domini passione (Rom., VI) nec vita restitui sine resurrectione ipsius.

CAPUT XII.

Cum vero praescribitur nemini sine Baptismo competere salutem, ex illa maxime pronuntiatione Domini, qui ait: Nisi natus ex aqua quis erit, non habet vitam (Joan., III), suboriuntur scrupulosi, imo temerarii retractatus quorumdam, quomodo ex ista praescriptione Apostolis salus competat, quos tinctos non invenimus in Domino, praeter Paulum. Imo cum Paulus solus ex illis Baptismum Christi induerit, aut praejudicatum esse de caeterorum periculo, qui careant aqua Christi, ut praescriptio salva sit, aut rescindi praescriptionem, si etiam non tinctis salus statuta est. Audivi, Domino teste, ejusmodi, ne quis me tam perditum existimet, ut ultro exagitem libidine styli, quae aliis scrupulum incutiant. Et nunc illis, ut potero, respondebo, qui negant Apostolos tinctos. Nam si humanum Joannis Baptismum inierant, et dominicum desiderabant quatenus unum Baptismum definierat ipse Dominus, dicens Petro perfundi nolenti: Qui semel lavit, non habet necesse rursum (Joan., XIII, 6): quod utique non tincto non omnino dixisset: et haec est probatio exserta adversus illos, qui adimunt Apostolis etiam Joannis Baptismum, ut destruant aquae sacramentum. An credibile videri potest, in his personis viam tunc Domini praeparatam, id est Baptismum Joannis, quae ad viam Domini per totum orbem aperiendam destinabantur? Ipse Dominus, nullius poenitentiae debitor, tinctus est, peccatoribus non fuit necesse? Quid ergo? alii tincti non sunt? non tamen comites Christi, sed aemuli fidei, legis doctores et Pharisaei. Unde et suggeritur, cum adversantes Domino tingui noluerint, eos qui Dominum sequebantur, tinctos fuisse, nec cum aemulis suis sapuisse, maxime quando Dominus cui adhaerebant, testimonio Joannem extulisset, nemo, dicens (Matth., II, 11), major inter natos foeminarum Joanne baptizatore. Alii plane satis coacte injiciunt tunc apostolos Baptismi vicem implesse cum in navicula fluctibus aspersi operti sunt (Matth., VIII); ipsum quoque Petrum per mare ingredientem satis mersum (Matth., XIV). Ut opinor autem, aliud aspergi vel intercipi violentia maris, aliud tingui disciplina religionis. Caeterum navicula illa figuram Ecclesiae praeferebat, quod in mari, id est saeculo, fluctibus, id est persecutionibus et tentationibus inquietatur Domino per patientiam velut dormiente (Matth., VIII), donec orationibus Sanctorum in ultimis suscitatus, compescat saeculum et tranquillitatem suis reddat. Nunc sive tincti quoquo modo fuerunt, sive illoti perseveraverunt, ut et illud dictum Domini (Joan., XIII), de uno lavacro sub Petri persona ad nos tantummodo spectet, de salute tamen Apostolorum satis temerarium est aestimare, quia illis vel primae allectionis, et exinde individuae familiaritatis praerogativa compendium Baptismi conferre posset. Cum illo, opinor, sequebantur illum, qui credenti cuique salutem pollicebatur: Fides tua te, aiebat, salvum fecit, et: Remittuntur tibi peccata (Marc., X), credenti utique, nec tamen tincto. Id si Apostolis defuit, nescio quorum fides: uno verbo Domini suscitatus teloneum dereliquit (Matth., IX); patrem, et navem, et artem qua vitam sustentabat, deseruit; patris exequias despexit: summum illud Domini praeceptum: Qui patrem aut matrem mihi praetulerit, non est me dignus (Matth., X, 37), ante perfecit quam audivit.

CAPUT XIII.

Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo, dicunt, Baptismus non est necessarius, quibus fides satis est, nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento Deo placuit (Gen., XV). Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante Domini passionem et resurrectionem. At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem, resurrectionemque ejus, addita est ampliatio sacramento, obsignatio Baptismi vestimentum quodammodo fidei, quae retro erat nuda, nec potentiam habuit sine sua lege. Lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19). Huic legi collata definitio illa: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan., III, 5), obstrinxit fidem ad Baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus ubi credidit, tinctus est (Act., IX, 6). Et hoc est quod Dominus in illa plaga orbationis praeceperat: Exsurge, dicens, et introi Damascum (Ibidem), illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse Dominum Dei Filium.

CAPUT XIV.

Sed de ipso Apostolo revolvunt, quod dixerit: Non enim me ad tinguendum Christus misit (I Cor., I, 17), quasi hoc argumento Baptismus adimatur. Cur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum (Ibidem)? Quanquam etsi non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis Apostolis praeceperat tinguere. Verum haec pro conditione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt (Ibid.), quoniam schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus Apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Si prius praedicatum: puto autem licuit et tinguere cui licuit praedicare.

CAPUT XV. Nescio si quid amplius ad controversiam Baptismi ventilatur. Sane retexam, quod supra omisi, ne imminentes sensus videar intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex Domini Evangelio (Joan., III), quam ex Apostoli litteris (Eph., IV); quoniam unus Dominus et unum Baptismum et una Ecclesia in coelis. Sed circa haereticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet; ad nos enim editum est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis agnoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem Deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem. Ideoque nec Baptismus unus, quia non idem. Quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari, quod non habetur: ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de isto plenius jam nobis in graeco digestum est. Semel ergo lavacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari non oportet. Caeterum Israel (Marc., VII) Judaeus quotidie lavat, quia quotidie inquinatur (Hebr., VI). Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro definitum est. Felix aqua quae semel abluit, quae ludibrio pescatoribus non est, quae non assiduitate sordium infecta, rursus, quos diluit, inquinat.

CAPUT XVI.

Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet: de quo Dominus: Habeo, inquit, Baptismo tingui (Luc., XII, 50), cum jam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem (I Joan., V, 6), sicut Joannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, proinde nos faceret aqua vocatos (Joan., XIX), sanguine electos. Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quia qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur: qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est Baptismus, qui lavacrum et non acceptum repraesentat, et perditum reddit.

CAPUT XVII.

Superest ad concludendam materiolam de observatione quoque dandi et accipiendi Baptismum commonefacere. Dandi quidem habet jus summus sacerdos, qui est episcopus. Dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter Ecclesiae honorem. Quo salvo, salva pax est. Alioquin etiam laicis jus est. Quod enim ex aequo accipitur, ex aequo dari potest, nisi episcopi jam aut presbyteri, aut diaconi vocantur, discentes, Domini sermo non debet abscondi ab ullo. Proinde et Baptismus aeque Dei census ab omnibus exerceri potest: sed quanto magis laicis disciplina verecundiae et modestiae incumbit, cum ea majoribus competat, ne sibi assumant dicatum episcopi officium episcopatus. Aemulatio schismatum mater est. Omnia licere, dixit sanctissimus Apostolus, sed non omnia expedire (I Cor., VI et X). Sufficiat scilicet in necessitatibus ut utaris, sicubi aut loci, aut temporis, aut personae conditio compellit. Tunc enim constantia succurrentis excipitur, cum urget circumstantia periclitantis. Quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit praestare, quod libere potuit. Petulantia autem mulieris quae usurpavit docere, utique non etiam tinguendi jus sibi pariet, nisi si quae nova bestia evenerit similis pristinae: ut quemadmodum illa Baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat. Quod si quae Paulo perperam adscripta sunt, exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt; sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse, loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut is docendi et tinguendi daret foeminae potestatem, qui ne discere quidem constanter mulieri permisit: Taceant, et domi maritos suos consulant (II Cor., XIV).

CAPUT XVIII.

Caeterum Baptismum non temere credendum esse sciunt, quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum perinde ad eleemosynam pertinentem. Imo illud potius perspiciendum: Nolite dare sanctum canibus (Luc., VI), et porcis projicere margaritas vestras (Matth., VII, 6), et manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta (I Tim., V, 22; Act., VIII). Si Philippus tam facile tinxit eunuchum, recogitemus manifestam et exsertam dignationem Domini intercessisse. Spiritus Philippo praeceperat in eam viam praetendere; spado et ipse inventus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret: sed ad templum orandi gratia profectus Scripturae divinae impressus. Sic oportebat deprendi, cui ultro Deus Apostolum miserat, ad quem rursus Spiritus, ut se curriculo eunuchi adjungeret, jussit, Scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus assumitur, Dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non exspectatur, Apostolus perfecto negotio eripitur. Sed et Paulus revera cito tinctus est (Act., IX). Cito enim cognoverat Simon hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei dignatio suas praemittit praerogativas; omnis petitio et decipere et decipi potest. Itaque pro cujusque personae conditione ac dispositione, etiam aetate cunctatio Baptismi utilior est: praecipue tamen circa parvulos. Quid enim necesse est, sponsores etiam periculo ingeri? quia et ipsi per mortalitatem destituere promissiones suas possunt, et proventu malae indolis falli. Ait quidem Dominus: Nolite illos prohibere ad me venire (Matth., XIX, 14). Veniant ergo dum adolescunt, veniant dum discunt, dum quo veniant, docentur; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. Quid festinat innocens aetas ad remissionem peccatorum? Cautius agetur in saecularibus, ut cui substantia terrena non creditur, divina credatur; norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. Non minore de caussa innupti quoque procrastinandi, in quibus tentatio praeparata est tam virginibus per maturitatem, quam viduis per vagationem, donec aut nubant, aut continentiae corroborentur. Si qui pondus intelligant Baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem: fides integra secura est de salute.

CAPUT XIX.

Diem Baptismo solemniorem Pascha praestat, cum et passio Domini in qua tinguimur, adimpleta est, nec incongruenter ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha Dominus esset acturus, missis discipulis ad praeparandum, Invenietis, inquit, hominem aquam bajulantem (Marc., XIV, 13) Paschae celebrandae locum de signo aquae ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris latissimum spatium est (Act., II), quo et Domini resurrectio inter discipulos frequentata est, et gratia Spiritus sancti dedicata, et spes adventus Domini subostensa, quod tunc in coelos recuperato eo, Angeli ad apostolos dixerunt, sic venturum quemadmodum et in coelos conscendit (Act., I) utique in Pentecoste. Sed enim Jeremias cum dicit: Et congregabo illos ab extremis terrae in die festo (Jer., XXI, 8), Paschae diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Caeterum omnis dies Domini est, omnis hora, omne tempus habile Baptismo: si de solemnitate interest, de gratia nihil refert.

CAPUT XX.

Ingressuros Baptismum, orationibus crebris, jejuniis et geniculationibus, et pervigiliis orare oportet, et cum confessione omnium retro delictorum, ut exponant etiam Baptismum Joannis, Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua (Matth., III, 6). Nobis gratulandum est, si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul enim et de pristinis satisfacimus conflictatione carnis et spiritus, et subsecuturis tentationibus munimenta praestruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in tentationem (Matth., XXVI, 41). Et ideo, credo, tentati sunt, quoniam obdormierunt, ut apprehensum Dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit, et gladio sit usus, ter etiam negaverit: nam et praecesserat dictum: Neminem intentatum regna coelestia consecuturum (Luc., XXII, 28, 29). Ipsum Dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus jejuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius jejunare oportet. Et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed Dominus, quantum existimo, de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus, et in solitudine translatus per quadraginta annos, illic cum divinis aleretur, nihilominus ventris et gulae meminerat, quam Dei. Deinde Dominus post aquam segregatus in deserto quadraginta dierum jejunia emensus, ostendit non pane vivere hominem Dei, sed Dei verbo: tentationesque plenitudini et immoderantiae ventris appositas abstinentia elidi. Igitur benedicti quos gratia Dei expectat. cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis, et primas manus apud Matrem cum fratribus aperitis, petite de Patre, petite de Domino, peculia, gratias, distributiones charismatum, subjiciente, Petite et accipietis (Matth., VII. 7), inquit. Quaesistis enim et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris memineritis.