Jump to content

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De bello Parisiaco
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


De bello Parisiaco

De bello Parisiaco (Abbo Sangermanensis), J. P. Migne 132.0759

MONITUM PRAEVIUM. Abbo, patria Neustrasius, presbyter et momachus sancti Germani a Pratis Parisiensis, sub Carolo et Odone regibus claruit. Scripsit sermones quinque a Dacherio tomo IX Spicilegii vulgatos, et, quod jam edituri sumus, carmen de bellis urbis Parisiacae contra Normannos, quibus ipse non solum spectator, sed qui praeliatores medias inter flammas elevata cruce excitaret, interfuit. Non igitur ut poeta canere, sed historiam obsidionis et miracula a S. Germano perpetrata versibus tradere conatus est. Librum usque ad annum 896 continuatum Gozlino monacho, et Aimoino alii S. Germani monacho, Miraculorum S. Germani prosa editorum auctori, inscripsit. Addidit ei, ut ipse fatetur, Trinitatis causa--librum tertium de clericis, hic prima vice edendum, et antiquis haud aeque ac recentioribus despectum. Inveni enim Londini in codice Harleiano n. 3271 non modo exemplum ejus praefationis auctum, sed et interpretationem Anglosaxonicam saeculo XI in membrana conscriptam, cujus specimen subjicio. Opus stylo contorto et subinde valde obscuro conscriptum, multis in locis explicatione egebat. Cujus rei conscius auctor glossas adjecit, quae et ad textum intelligendum et ad mores ejus aevi perspiciendos multum conducunt; qua ratione ductus et multo majorem earum partem hucusque ineditam et voces singulas margini a poeta ascriptas retinendas duxi. Quis enim historiae ejus temporis intelligendae capax voces ut lib. II, v. 466, HYRONIA omitteret? Primam librorum I et II editionem ope codicis unici Pithoeus in SS. coaetaneis XII instituit. Quam repetierunt Chesnius in SS. Franc. T. II, p. 499, et in SS. Normannicis pag. 35, Jacobus Breulius ad calcem Aimoini Paris. 1603, in fol., pag. 400; Joannes de Bouchet in Originibus primae et secundae stirpis regum Francorum, Paris. 1642 fol. Ultimus Bouquetus in SS. Franc., tom. VIII, pag. 1 sqq. editionem Pithoeanam iterum expressit, licet ipse plurima verba certissime depravata conqueratur, quae deficientibus codicibus manuscriptis emendari ac sanari non possint. Asservabatur tamen unicus isque authenticus Abbonis codex in bibliotheca monasterii S. Germani a Pratis, cujus congregationis membrum ipsum Bouquetum fuisse novimus, indeque postea in bibliothecam regiam Parisiensem illatus est. Cum igitur novae editioni accingerer, ante omnia codicis illius in fata inquirere eumque iterum accuratissime evolvere proposui; et favente » . cl. Guérard mox voti compos factus sum. Siquidem ipse Pithoeus librum bibliothecae S. Germani obtulerat, ibique numero olim 535, postea 1633 signatus fuit. Est membranaceus in 4º minori, saeculo nono exeunte exaratus, atque 43 foliis constat, quorum quodlibet bis 18 versus exhibere solet. Opera igitur nostra in eo praecipue versata est, ut textu ad instar codicis accuratissime expresso, omnes alicujus momenti glossas proferremus, et liber tertius, antea omissus, reliquis adderetur. Distinctiones in codice fere nunquam obvias introduximus, atque adnotationes textui illustrando necessarias, perpaucas tamen, addendas censuimus. ↑


SCEDULA SINGULARIS CERNUI ABBONIS DILECTO FRATRI GOZLINO. 132.0723|

132.0723B| Cunctorum Dei plasmatum extimus et conlevita indignus ABBO, sincaere omnemque terrigenam superantis igne dilectionis amplexando fratri GOZLINO, quicquid in Christo utriusque vitae manet jocunditatis.

Tuae admodum mihimet acceptissimae germanitatis affectio sibimet dudum destinari crebro poposcit, ut bellorum Parisiacae polis, praecellentissimi quoque principis ab examine regni hucusque Odonis, nostro genitum labore codicellum didicit, tam contigui studiosa ingenioli quam fraterni insuper non inmemor flagri. Eandem itaque ob gratiam faustissime noveris germane, tibi hancce dirigi pagellam, cum tam rara ne umquam penes me frustretur petitio, tum solamine omnium apud lectorem 132.0723C| amicissimi, ut cara finetenus vice illam mittentis fungatur; quin etiam a deviis prudenti dextera relevetur. Numquam enim otio reficiendi ob scolarum pluralitatem, cujus commoditati ubique locorum vacaverim. Verum qui primum fuerit prolata, constat adhuc sequens pagina membranis semel tantum mutatis, post quoque, ceu quopiam Foebo, tuo sagaci lustretur arbitrio. Denique hujus aeliminata directionis causa, aequum autumatur depromi geminas etiam opusculi inchoationis. Quarum siquidem prima fuerit causa exercitationis. Tunc etenim adhuc litteratoriae tyrunculus disciplinae, Maronis proscindebam aeglogas. Altera vero mansuri aliarum tutoribus urbium exempli. Caeterum tam tuae quam reliquorum 132.0723D| quidem lectorum almae charitati non istud metricae conplecti volumen, quod vates taxer, 132.0724B| notum fore molior. Nullatenus quippe hic, quae penes summos repperiuntur figmenta poetas. Atqui Faunos ferasve nusquam tripudio carminis in ludum more Sileni conglomeraverim, neu rigidas motare cacumina quercus coaegerim, tum vero silvae avesque menia quoque nunquam nostris sunt comitata vestigiis prae dulcedine cantionis; nec quovis modulamine Orco aliisve manibus animas tartarea aeripuerim caligine ritu Orphei. Plane etiam si quando affuerit velle, nusquam tamen his actibus favit possae. Ergo nec positor quidem nuncupor, nec figmenta hic habentur; sed nostrae facultatis adsint praesidia. Porro triadi nostros credidi biblos visu et auditu modo decusatos. Quorum duo quidem tam 132.0724C| praeliis Parisiacae urbis, Odonis quoque regis, quam profecto almi ac heroys praesertim mei Germani, ejusdem sedis olim egregii praesulis, effulgent miraculis, alias tamen quibuslibet inauditis. Qui autem supplet trinitatem tercius, horumce ignarus constat. Nam cleronomos, tametsi angustum maneat situm, decentissime ornat, tum scolasticis ambientibus glosas suis in commentis obnixe complacet; allegoria vero aliquantisper cui ejus indago libuerit, renitet. Cum per semet quoniam mutis inhaeret verbis, propria manu linguas superjeci. Pedes autem in omnibus opusculi versibus adeo delegerim, quo per rarissimos forte ignorantia potiusve oblivione liquerim clodos; qui tamen periergia quaeso industriaque legentis debitae virtuti restituantur. 132.0724D| Pentimimeris nempe seu cum cata triton trocheon eptimimeris rata similitudine per omnia 132.0725A| currunt cesurae, quanquam bucoliceptomen perpauca. Communibus praeterea bannitae modis cum dieresi et aepisinaliffa non dense usus extiti. Igitur largiente divino munere, suggessit haecine mihi facultas. Quid plura? Catalecticus cunctus existit versus. Tum multa prorsus alia lectori seria parebunt indita. Nec tamen putetur hoc ob aliud factum, nisi materiam vel a tua, dulcissime 132.0726A| frater, prudentia hauriendam, seu cujuspiam alterius diserti, cum ad manus venerit metrici. Dactilici quidem versiculi trimetri praepositi causam enucleant sui, sed minime exauditi. Verum quod haud apud magistrum, saltem mereantur nancisci penes germanum. Gaudia quod radii Febo, tibi sint et honores, Cum fine in finem, clam quoque fine Deo.

132.0725| EXPLICIT EPISTOLA.

VERSICULI AD MAGISTRUM DACTILICI.
132.0725|
132.0725A| O pedagoge sacer meritis
Aymoine piis radians
Digneque sidereo decore:
Perrogitat matites liniens
Ore pedes digitosque tuos,
Cernuus Abbo tuus jugiter
Sume botros, tibi quos tua fert
Vitis adhuc virides; rubeant
Imbre tuo radiisque tuis,
Continuo seris atque fodis
Tu, celebrande, putas et eam
132.0726A| Nuncque cupis, niteat pluviis
Alterius, jubare alterius?
Dulce cui tribuas rogo mel.
Nam tibi palmes et uva manet.
Floruit has mihi Parisius
Nobilis urbs, veneranda nimis,
Bella precans sua ferre tibi.
Agnita cujus ut orbe vago
Sepiat ethera palma volans,
Doxaque regnet ubique micans,
Ore tuo gradiente super.
INCIPIT LIBER PRIMUS BELLORUM PARISIACAE URBIS.
132.0725|
132.0725C| Dic alacris salvata Deo Lutecia summo,
Sic dudum vocitata, geris modo nomen ab urbe
Isia, Danaum latae media regionis,
Quae portu fulget cunctis venerabiliori;
Hanc Argiva sitis celebrat peravara gazarum,
Quod nothum species metaplasmi modo nomen
O collega tibi, Lutecia, pingit honeste
Nomine, Parisiusque novo taxaris ab orbe,
Isiae quasi paris merito pollet tibi consors;
Nam medio Sequanae recubans, culti quoque regni
Francigenum, temet statuis per celsa canendo;
Sum polis, ut regina micans omnes super urbes!
Quae statione nites cunctis venerabiliori.
Quisque cupiscit opes Francorum, te veneratur,
Insula te gaudet, fluvius sua fert tibi giro
132.0725D| Brachia, complexo muros, mulcentia circum
Dextra tui pontes habitant tentoria limfae
Levaque claudentes; horum hinc inde tutrices
Cis urbem speculare falas, citra quoque flumen.
Dic igitur praepulchra polis, quod Danea munus
Libavit tibimet soboles Plutonis amica,
132.0726C| Tempore quo praesul Domini et dulcissimus heros
Gozlinus temet pastorque benignus alebat.
Hec, inquit, miror, narrare potest aliquisne?
Nonne tuis idem vidisti oculis? Refer ergo!
Vidi equidem, jussisque tuis parebo libenter.
Haec tibi nempe litaverunt libamina saevi:
Septies aerias centum praeter juniores
Quamplures numero naves numerante carentes,
Extat eas moris vulgo barcas resonare;
Quis adeo fartus Sequanae gurges fuit altus
Usque duas modicumque super leugas fugiendo,
Ut mirareris, fluvius cui se daret antro,
Nil parens; abies quoniam velaverat illum
Ac quercus ulmique simul, madidae sed et alni
( An. 885.) Urbem quo tetigere quidem Titane secundo,
132.0726D| Egregii Sigefredus adit pastoris ad aulam,
Solo rex verbo, sociis tamen imperitabat,
Vertice flexo ad pontificem sic inchoat ore:
« O Gozline, tibi gregibusque tuis miserere,
Ne pereas, nostris faveas dictis, rogitamus;
Indulge siquidem, tantum transire quaeamus!
132.0727A| Hanc urbem; tangemus eam numquam; sed honores
Conservare tuos conemur, Odonis et omnes. »
Hic consul venerabatur, rex atque futurus,
Urbis erat tutor, regni venturus et altor.
Haec contra Domini praesul fidissima jecit:
« Urbs mandata fuit Karolo nobis basileo,
Imperio cujus regitur totus prope kosmus
Post Dominum, regem dominatoremque potentum,
Excidium per eam regnum non quod paciatur,
Sed quod salvetur per eam sedeatque serenum.
Ut nobis, si forte tibi commissa fuissent
Menia, quodque peregisses justum tibi narras,
Quid fore sancires? Sigemfredus: Caput, infit,
Ensis honore meum, canibus demum quoque dignum.
Toxica, ni tamen his precibus caedas, tibi tela
132.0727B| Nostra ministrabunt castella die veniente,
Decedente famis pestem, hoc peragentque quotannis. »
Haec ait, atque dehinc abiit, sociosque coegit.
Sic caput Aurora rapuit perdente duellum.
Nempe ruunt omnes ratibus turri properantes,
Quam feriunt fundis acriter complentque sagittis.
Urbs resonat, cives trepidant, pontesque vacillant;
Concurrunt omnes turrique juvamen adaugent.
Hic comites Odo fraterque suus radiabant
Rotbertus, pariterque comes Ragenarius; illic
Pontificisque nepos Ebolus fortissimus abba.
Hic modicum praesul jaculo palpatus acuto,
Hic ejus juvenis miles simili Fredericus
Est ictus gladio; miles periit, seniorque
132.0727C| Convaluit, sese medicante Dei medicina.
Hic vitae multis extrema dedere, sed acres
Pluribus infigunt plagas, tandemque recedunt,
Exanimes Danos secum multos referentes;
Jam occidui medium vergebat ad ultima Tile
Climatis australis quoque Apollo secutus Olimpho.
Nil prorsus species turris renitens erat adhuc
Perfectae, fundamentis tantum bene structis
Ac modicum ductis sursum factisque fenestris
Gaudebat; belli sed eadem nocte peracti
Altius haec circumductis crevit tabulatis;
Lignea sescuplae siquidem superadditur arci.
Sol igitur Danique simul turrim resalutant;
Praelia devotis jaciunt immania valde;
132.0727D| Pila volant hinc inde, caditque per aera sanguis,
Conmiscentur eis fundae laceraeque balistae,
132.0728A| Nil terras interque polos aliud volitabat.
At turris nocturna gemit dardis terebrata--
Nox fuit ejus enim genetrix, cecini quoque supra--
Urbs pavitat, cives strepitant, et classica clamant
Absque mora tremulae cunctos succurrere turri.
Christicolae pugnant, belloque resistere curant.
Belligeros inter cunctos gemini radiabant
Plus aliis fortes, alter comes, alter et abba
Alter Odo victor, bellis invictus ab ullis,
Confortando fatigatis vires revocabat,
Lustrabat jugiter speculam perimens inimicos;
Qui vero cupiunt murum succidere musclis,
Addit eis oleum ceramque picemque ministrans,
Mixta simul liquefacta foco ferventia valde,
Quae Danis cervice comas uruntque trahuntque.
132.0728B| Occiduunt autem quosdam, quosdamque suadent
Amnis adire vada. Hoc una nostri resonabant:
Ambusti Sequanae ad pelagos concurrite, vobis
Quo reparent alias reddendo jubas mage comptas!
Fortis Odo innumeros tutudit. Sed quis fuit alter?
Alter Ebolus huic socius fuit aequiperansque;
Septenos una potuit terebrare sagitta,
Quos ludens alios jussit praebere quoquinae.
Hisce prior mediusve fuit circumve nec ullus;
Fortiter ast alii spreta nece belligerabant;
Verum stilla quid est simplex ad caumata mille?
P geminum fidos raro quamvis vegetabat,
Mque truces posthac chile--seranta chile id extat--
Hice recenter eunt vicibus turrim, juge foedi
132.0728C| Ingeminant bellum; clamor fremitusque fit altus,
Ingentesque replent voces hinc inde ruentes
Aethera, saxa fremunt parmas quatientia pictas,
Scuta gemunt, galeae strident trajecta sagittis.
Huc praeda redeunt equites, certamina stipant,
Incolumes adeunt speculam saturique ciborum,
Anteque durcones multi repetunt morientes,
Quam lapides jaciant illamque gravent lapidando.
Dulce quibus flamen Danae spirantibus aiunt,
Quaeque suo lacerans crines lacrimansque marito:
« Unde venis? fornace fugis? scio, nate diabli,
Hanc nullus poterit vestri superare triumphus?
Non tibi nunc cererem vel apros bacchumque litavi?
132.0728D| Tamque cito quare repedas ad tegmina stratus?
Haec iterum gestisne tibi poni? redeunte
132.0729A| Elluo, sic alii? similem mereantur honorem! »
Clibanus ob humile quantum speculae sinuatus
Saeva per ora duit quamvis ignobile nomen.
Ima dehinc ardent ejus disscindere scisci:
En inmane foramen hians, majus quoque dictu!
Apparent penitus proceres jam nomine citi,
Cristatosque vident cunctos, quibus atque videntur,
Conspiciuntque viritim omnes non introeuntes.
Horror enim vetuit, quod non audacia sumpsit.
Orbita mox a turre teres jaculatur in illos,
Bis ternis arcens animas direxit Averno,
Perque pedes tracti numerum complent morientum.
Tum foribus posuere larem, Vulcania cura;
132.0729B| Hinc multare viros rentes et perdere turrim.
Fit rogus horribilis, fumusque teterrimus inde
Nubila militibus miscet, succedit et umbris
Scilicet arcs piceis, hora veluti diuturna,
Nam tulit haec minime sufferre diu sibi notos,
Sed nostri Dominus miserescens vertere jussit
In sortem caecam populi nebulam generantis.
Fortius ille furens Mavors regnare sategit.
Signifer en geminus concurrit ab urbe benigna
Lancea bina gerens speculam conscendit, amictum
Auribus immodicis croceum formido Danorum;
Tunc centena quium pepulit cum sanguine vitam
Centeno catapulta nimis de corpore pernix,
Hospiciumque comas ducti lintresque revisunt.
132.0729C| Lemnius hic moritur claudus, magno superante
Neptuno, humectant latices incendia fusi.
Pestiferae gentis miles percussus acerbo.
Rotbertus felix jaculo spiravit ibidem,
Atque Deo pauci vulgo periere juvante.
Erubuere tamen posthac veluti lupus audax
Nil rapiens praedae. repetitque quidem nemus altum,
Subtilemque nimis secum retulere fugellam.
Tercentum exanimos flentes Charone receptos
Nox comitans, turris studuit vulnus medicari.
Haec duo bella sui residens in limite currus
Ante November adest, gelidus supplere Decembri,
Solibus is caudam ternis quam caederet anni.
132.0729D| Sole suos fulvo radios fundente sub ethre
Sorte Dionisii lustrant equidem recubantes
132.0730A| Macharii Sequanae ripas, et castra beatum
Germanum circa teretem componere vallis
Commixto lapidum cumulo glebisque laborant.
Post montes et agros, saltus, camposque patentes
Ac villas equites peragrant peditesque cruenti,
Infantes, pueros, juvenes, canamque senectam,
Atque patres natosque necant, necnon genetrices:
Conjugis ante oculos caedem tribuere marito,
Conjugis ante oculos strages gustat mulierem,
Ante patrum faciem soboles necnon genitricum!
Efficitur servus liber, liber quoque servus,
Vernaque fit dominus, contra dominus quoque verna.
Vinitor agricolaeque simul cum vitibus omnes
132.0730B| Ac tellure ferunt crudeles mortis habenas.
Francia jam dominisque dolet famulisque relicta,
Heroe gaudebat nullo, lacrimisque rigatur.
Nulla domus stabilis vivo regitur dominante.
A tellus opulenta gazis nudatur opimus,
Sanguivomis, laceris, atris, aedacibus aequo
Vulneribus, praedis, necibus, flammis, laniatu,
Prosternunt, spoliant, perimunt, urunt, populantur
Dira cohors, funesta falanx, cetusque severus.
Posse favebat eis actutum, velle quod ipsum
Omnia se visum gestabant ante cruentum.
Valles diffugiunt humiles, tumidi prius Alpes,
Arma, simul diamant lucos cum corde fugaci.
Nemo patet, fugiunt omnes, heu! nemo resistit.
132.0730C| Sic decus a regni pro posse tulere venusti,
Sic celebris specimen cimbis portant regionis!
Terribiles inter acies tamen adstitit acta
Parisius ridens media inperterrita tale.
Ergo bis octonis faciunt mirabile visu,
Monstra rotis ignara, modi compacta triadi,
Roboris ingentis, super argete quodque cubante
Domate sublimi cooperto. Nam capiebant
Claustra sinus archana uteri penetralia ventris
Sexaginta viros, ut adest rumor, galeatos.
Unius obtinuere modum formae satis amplae
Completis autem geminis, ternum peragendo
Mittitur arte fala vexare falarica binos
132.0730D| Artifices nervis jaculata uno quoque plectro.
Sic nobis loetum primi meruere paratum;
Mox monade necata obiit saevissima dias.
132.0731A| Mille struunt etiam celsis tentoria rebus
Tergoribus collo demptis tergoque juvencum.
Bis binos tressisve viros clipeare valebant,
Quae pluteos calamus vocitat cratesve latinus.
Nox nullam recipit requiem nullumque soporem;
Veloces acuunt, reparant, cuduntque sagittas,
Expediunt clipeos, veteresque novi efficiuntur.
Cumque senis Foebi fulgor jam scandit in almas
Quadrigas agilis, noctemque repellit opacam,
Atque suos oriens oculos demittit in urbem,
En proles Satane subito castris furibundae
Erumpunt, trepidis nimium telis oneratae;
Ad turrim properant, tenues ut apes sua regna
Distentis adeunt humeris casiaque thimoque
132.0731B| Arboreisque simul vel ameni floribus agri:
Haud secus infelix populus contendit ad arcem
Pressis fornicibus humeris ferroque tremente.
Ensibus arva tegunt, Sequanam clipeis, et in urbem
Plumbea mille volant fusa densissime mala
Atque serunt pontes validis speculas catapultis.
Mars hinc inde furit surgens, regnatque superbus;
Totius ecclesiae cumvexa boando metalla
Flebilibus vacuas supplent camoribus auras.
Arcs nutat, cives trepidant, ingensque tubarum
Vox resonat, cunctosque pavor cum turribus intrat.
Hic proceres multi fortesque viri renitebant;
Antistes Gozlinus erat primas super omnes,
Huic erat Ebolusque nepos Mavortius abba;
Hic Rothbertus, Oddo, Ragenarius, Utto, Erilangus;
132.0731C| Hi comites cuncti, sed nobilior fuit Odo,
Qui totidem Danos perimit, quot spicula mittit.
Dimicat infelix populus pungnatque benignus.
Tres armavit atrox cuneos, quibus obtulit arci
Majorem, picto ponti geminosque parone,
Hanc sat opinati superare, hunc si potuissent.
Haec bellum patitur, multo majora set ille;
Haec depicta gemit vario sub vulnere rubra,
Ille virum luget vires obitusque fluentes.
Sanguine nulla via urbis adest intacta virorum,
Prospiciens turrisque nichil sub se nisi picta
Scuta videt, tellus ab eis obtecta latebat.
Inde super cernens lapides conspexit acerbos,
Ac diras, ut apes dense, tranare catejas.
132.0731D| [Juppiter aspiciens dardos prospexit acutos]
Inter sese aliud turrimque nichil metit aether.
Vox inmensa, metus major, strepitusque fit altus.
Hi bellant, isti pungnant, resonantibus armis
Praelia Normanni exacuunt crudelia sane.
Nullus habet terrae totidem qui vivere natus
132.0732A| Indutos gladiis pedites spectaret in unum,
Et tanta miraretur testudine picta.
Hac sibi confecere polum vitam nutrientem,
Quem nullum superare caput cupiebat eorum,
Ast infra capiunt tetre necis arma frequenter.
Mille dabant pungnam pariter stantes in agone,
Mille simul, turrim quoniam contingere cuncti
Haud una poterant, turmis certare studebant.
Arcs speculans, nudis quoniam chelis inimicus
Ingeminat populus certamen et ore patenti,
Erectas taxos arcos convertit in uncos;
Unius hinc jaculum transmittitur os in apertum,
Quem subito conans alius clipeare migrantem,
Nempe cibum gustat primus quem repserat ore,
Ad veniens autem numerum qui clauderet almum
132.0732B| Hos nitens geminos auferre latenter, et ipse
Perculsus faretra, turri veniam quoque poscit.
Sub clipeo illos alii conduntque trahuntque,
Unde furore nimis pingues bellum renovarunt.
Scuta cient planctus, saxis ferientibus, ipsa,
Sanguineasque vomunt voces galeae subeuntes
Aethera, crudeli lorica mucrone foratur.
Respiciensque suas et quos fundaverat artus
Omnipotens fabricas modicum Danis superari,
Exhibuit nostris vires animosque valentes,
Inpertitus eis sensus equidem tremebundos.
Tum pereunt miseri, pluresque vehuntur ad altos
Ponentes animas torquentibus arma faselos.
Jam Titan celeres missos praemittere curat
Ocaeano, pompare thoros otium quibus abdat.
132.0732C| Torvaque plebs quae jam cecini tentoria turri
Texta tulit silvis flenti, caesisque juvencis,
Quis noctem quidam bello quidamque sopore
Praeteriere, quibus circumtrivere meatus,
Pennivolas acies vibrari felle madentes,
Militibus noctu eximiam cernentibus arcem.
Mane quidem flagrante novant certamina plenis
Arma trucum terris fixa testudine giro.
Certabant plures alii fossata studere,
Quae circa resident illam, sulcosque replere;
Hinc glebas specubus frondesque dabant nemorosas,
Atque suo segetes etiam fetu viduatas,
Prata simul, virgulta quoque, et vites sine gemmis,
Hincque senes tauros pulchrosque boves vitulosque,
Postremumque necant elegos, heu! quos retinebant
132.0732D| Captivos, sulcisque cavis haec cuncta ferebant,
Idque die tota stantes agitant in agone.
Hocce pius cernens praesul, clara lacrymando
Voce vocat domini Salvatorisque parentem:
Alma redemptoris genetrix mundique salutis,
Stella maris fulgens cunctis praeclarior astris,
132.0733A| Caede tuas praecibus clemens aures rogitantis;
Si tibi me libeat missas umquam caelebrare,
Impius atque ferox saevus crudelis et atrox,
Captivos perimens, laqueo necis inretiatur!
Arce repente volans telum deferre sategit
Antistes Gozlinus, huic quod flendo precatur,
Qui vinctos vinctus mortis dimisit habenis,
Atque miser sociis tendit clipeumque pedemque.
Os solvit, virtute ruit, sulcosque replevit
Mensurans terram, spirans animam male natam,
Captivos juxta tritos gladio nimis ejus.
Urbs in honore micat celsae sacrata Mariae,
Auxilio cujus fruimur vita modo tuti;
Hinc indicibiles illi, si forte valemus,
Reddamus grates, placidas reboemus et odas,
132.0733B| Vox excelsa tonet, laudesque sonet quia dignum:
Pulchra parens salve Domini, regina polorum,
Nostra nites altrix, orbis constas dominatrix;
Quae saevis manibus Danum gladioque minace
Solvere Luteciae plebem dignata fuisti,
Luteciaeque satis poteras conferre salutem,
Quae lubrico Salvatorem cosmo genuisti.
Caelicoli caetus, virtutes ac dominatus,
Primatusque, potestatesque, thronique polorum,
O genetrix sobolis summi regis celebranda,
Te gaudent, recolunt, laudant, venerantur, adorant,
O felix uteri thalamo quae claudere mater,
Quem coeli nequeunt, tellus, vastum mare, quisti;
Atque tuum delecta patrem nobis peperisti.
Luna micans solem multo plus te renitentem
132.0733C| Fudisti terris, et eas quo plena manebas
Inradiando, genus nostri lapsum reparasti.
Ergo cui, regina poli, conponere quibo?
Sanctior es cunctis, sexu felicior omni.
Cultorum miserere tui jam nata potentis;
Gloria, laus et honor, radiansque decus tibi semper;
Sit benedicta Dei mater sceptris in Iesu.
  ( Hic ad oram codicis legitur DIAERESIS.)
Foebus abit, noctisque redit caligo serenae,
Excubiisque nequam turris saepitur opimis.
Aurora girante polos, girantur et arces;
Mortiferis siquidem telis quatientibus illas,
Arrietes conflant, unumque locant ab eoo
In turrim, contemplatur septentrio celsa
In portas alium; tenuit contra latus ejus
132.0733D| Oc que sidens ternum. Magno cum pondere nostri
Tigna parant, quorum calibis dens summa peragrat,
Machina quo citius Danum quisset terebrari;
Conficiunt longis aeque lignis geminatis
Mangana quae proprio vulgi libitu vocitantur,
Saxa quibus jaciunt ingentia, seo jaculando
Allidunt humiles scaenas gentis truculentae.
Sepe quidem celebrum cervice trahunt elegorum,
132.0734A| Vah! multosque terunt Danos, plures quoque peltas.
Immunis clipeus fractu nullus fuit hictus,
Quem talis tetigit, non ullus morte misellus.
Ast infelices foveas supplere falanges
Nequiquam tendunt, potuere replere nec ullam.
Nitebantur enim arietibus pessumdare turrim;
Quos quoniam nequeunt aequis deducere campis,
Corripiunt ternas rabidi kimbas satis alta
Frondivagis equidem silvis gravidare flagrantes,
Postremum Vulcanus eis inponitur ardens.
Flammivomas oriens dimittit eas pedetemptim,
Anguinisque trahebantur ripas secus ipsae
Ad pontem, seu conspicuam conburere turrim.
Silva vomit flammas, arent latices pelagique,
132.0734B| Terra gemit, virides herbae moriuntur ab igni;
Lemnius atque potens Neptuno stat pede trito,
Regna poli furvus penetrat, nubesque peragrat.
Hinc tellus et ager, limfae caelique cremantur;
Urbs luget, speculaeque timent, et menia deflent;
Heu, quam magna oculis manant lacrimosa beatis
Flumina! Dant pulchri juvenes, sed et alba senectus,
Merentes gemitus, matresque jubas laniando
Terga dabant siccae, crinesque per arva revolvunt--
Hae colafis nudata suis jam pectora tundunt.
At secuere genas aliae lacrimis madefactas!
Tum trepidant cives, cunctique vocant celebrandum
Germanum: Miserere tuis, Germane, misellis! --
Parisius praesul fuerat sanctissimus olim,
Inlustrabat eam cujus venerabile corpus--
132.0734C| Menia Germani nomen recinunt, et in omni
Exclamat miles specula primique virorum:
O famulis, Germane, tuis succurrere disce!
Littora seu liquidi laticis pelagus ciaet altum,
Sidereosque thronos quibus emicat, ut jubar almus
Verberat innumerus, echo comitante, boatus;
Germanum respondet et urbs vocitantibus ipsum.
Concurrunt matres pariter juvenesque puellae
Ad Sancti tumulum, suffragia poscere grata.
Infelix et ob hoc populus subiit nimis alta
Gaudia, subsannans cives Dominique catervam.
Scuta dabant alapis reprobo risu saturatis,
Argutoque tument horum distenta boatu
Guttura, et, urbanis plangentibus, aera magno
Implentur sonitu, clamore minus nihil amplo,
132.0734D| Vox auditur in excelsis, et luctus in aethris!
At Deus omnipotens omnis fabricae raeparator
Orbis, adest praecibus Sancti rogitatus, et ipse
O Germane, venis humili succurrere plebi
Auxilio, lapidumque salire struem super altam
Flammivomas puppes, pontem ne lederet ulla,
Ipse coegisti, pontem sustentat is agger.
Continuo Domini populus descendit ad ignes,
132.0735A| Quos mergens in aquas, naves cepit sibi victor;
Hincque Dei sumpsit felix gaudere caterva,
Unde prius dixit gemitus magnosque dolores.
Sic nostris geritur, bellumque diesque recedit,
Noxque falam gurdis mandat custodibus ipsam.
Sole suas nondum claras subeunte quadrigas,
Sub luce reveunt crates sua ad oppida furtim,
Arrietes, carcamusas vulgo resonatos,
Dimisere duos; pallos vetuit removere;
Quos nostri capiunt gaudenter depeculantes.
Rexque Danos retulit Sigenfredus super omnes,
Quem turris metuit proprios sibi vellere ocellos.
Sicque, juvante Deo, durus Mavors requievit.

  ( Ad oram cod., EPISINALIFFA).
132.0735B| Januarii suprema dies statuit triduana,
Haec finire sequens studuit certamina mensis.
Tercia lux hujus fuerat belli, recolendae
Sancta genetricis tunc purificatio Christi,
Quae nostre tribuit plebi gaudere triumpho.
( An. 886.) Praeterea conscendit equos avibus otiores
Infortuna cohors, repetens partes orientis,
Francia quas nondum populatas tristis alebat.
Cuncta prius dimisa necans, magalia poscit
Quae Rotberto aderant Faretrato agnomine claro;
Cujus erat miles tantum obsequio modo solus,
Una domus retinebat eos. Miles seniori:
Normannos contemplor, ait, cursim venientes!
Rotbertusque suum cupiens admittere scutum,
Nil vidit, quoniam populus suus abstulit illud,
132.0735C| Quem Danicos jussit cuneos idem speculari.
Ense forum nudo petiit tamen obvius illis,
E quibus occidit geminos, et tertius ipse
Incubuit morti, nullo sibi subveniente.
Unde nepos ejus nimium tristans Adalaelmus
Consulis intererat populo, cui talia dixit:
Eia viri fortes, clipeos sumatis et arma,
Ulciscique meum raptim properemus avunclum!
Haec, inquit, villam petiit, congressus acerbis
Ilicet hos vicitque trucidavitque nefandos;
Normanno villam victor moriente replevit.
Nil reliqui, prohibente fuga, retulere paroni
Haec eadem Rotbertus erat nitens operari.
Post aequor residens almi niveam secus aulam
132.0735D| Scandere Germani temptant crebrius vocitati,
Ejus qua speciem constat lucere sepulchri.
Hic jacuit suimet jugiter venerabile corpus,
Nobiliusque monasterium cunctis fuit illud,
Nustria quae refovere sinu discebat in amplo.
132.0736A| Hinc propriis fuerit famulis gestatus in urbem.
Ipse Danos, quicumque dabant vestigia prato,
Militibus speculam cernentibus urbis in ejus
Rure sitam, fugiente mora tradit capiendos.
Ecclesiam cujus penetrans lacerare fenestras
Ictibus arboreis unus vitreas lanionum,
Continuo amenti rabie confunditur atrox
Curribus Eumenidum piceis artatus ab almo,
Morsque sequens miserum perdit, pietate remota,
Hisque fatigatus causis inferna petivit.
Mi Germane sacer, cura ne spiritus olim
Illa meus subeat, cujus miracula canto.
Haec et quo supplere queam, faveas, precor, alme;
Summa patris summi, natique, rogato, columba
132.0736B| Ore meo sedeat, mentem repleat, pie domne,
Actibus atque sacris virtutum floribus ornet,
Expulsis sestrice sacra vitiis procul atris.
Torriculi scandens alius sublime cacumen,
Mutat iter per quod subiit, gressus quoque volvit
Ardua praecelsi nimium per culmina templi;
Ossa cui fraegere sacri fastigia tecti,
Germani meritis urgentibus. Hoc super urbis
Pergama stans venturus Odo rex prodidit omni
Stipanti semet plebi, digito manifestans.
Ipse Danum semet retulit vidisse cadentem.
Tercius adveniens oculos direxit in amplum
Mausoleum Sancti, nolens quos liquit ibidem.
132.0736C| Quod subiens quartus, superis est demptus ab auris,
Obticuitque sub occidua mox sorte sopitus.
Fortunate tui quintus, Germane, parentis
Accelerat reserare thorum; primo sed adempto
Percutit hinc saxo proprium pectus, patientem
A cathedra cogens animam decedere pestis,
Quae nolens baratri tetigit caenacula tetri.
Inlustrem sobolis sanctae servat genitorem
Dextera, leva sacram prolis retinet genetricem;
Est Eleutherius pater, est Eusebia mater.
Proh dolor! en medius cecidit pons nocte silenti,
Obsitus alluviis tumida bachantibus ira.
Nam sparsim Sequana circumfudit sua regna,
Exuviisque suis obtexerat aequora campum.
Australis gestabat eum vertex, sed et arcem
132.0736D| Quae tellure manet Sancti fundata boati.
Urbis inherebant dextris, alter sed et altri..
Mane quidem surgente Dani surgunt simul acres,
Atque rates subeunt, armis onerant clipeisque,
132.0737A| Transque natant Sequanam, turrim cinguntque misellam.
Multa dabant illi densis certamina telis.
Urbs tremuit, lituique boant, lacrimisque rigantur
Moenia, rusque gemit totum, pelagusque remugit.
Aera circumeunt lapides et spicula mixtim;
Exclamant nostri, clamantque Dani simul omnes;
Terra tremit, nostri lugent, laetantur et illi.
Dumque volunt, cives nequeunt succurrere turri
Atque viris bello deferre juvamen anhelis,
Quos valide numero bellantes sub duodeno
Rumfea vel formido Danum non terruit umquam.
Difficile est dictu bellum, set nomina subsunt:
Ermemfredus, Eriveus, Erilandus, Odaucer,
132.0737B| Ervic, Arnoldus, Solius, Gozbertus, Uvido,
Ardradus, pariterque Eimardus, Gozsuinusque.
Seque neci plures sociarunt ex inimicis.
Hi quoniam nequeunt animis curvarier atris,
Aestibus accingunt carpentum arentibus arcis
Ante fores gurdi miserandae gramine plenum;
Fulmineisque velut Foebo sub rura procellis
Nox vacua celi specie confunditur alta,
Fas nulli arridente suum contemnere doma--
Haud secus occuluit fumus speculam catapultis
Inmersis aliquantisper fervore tonante.
Quisque rogi proprios flatus ne clade perirent
Accipitres loris permisit abire solutis;
Quem dum jam cupiunt omnes extinguere, desunt
132.0737C| Vasa quibus possent latices haurire fluentes.
Namque Danum formidabant ausum fore nullum
Aequora jam Confessoris contingere gressu,
Pansa prius propter meritis miracula Sancti.
Haud modicam retinent solum nisi quippe lagenam,
Quae claram jaciendo focos Sequanam super altos,
Servantum fugit digitis dilapsa sub illos;
Vulcano periit claudo Neptunus inermis.
Larque super turrim saliit, contrivit et omnem.
Robora congeminant gemitus oppressa sub igni,
Plus bello dominante rogo. Dimittitur illa
Militibus, pontis subeunt extrema relicta.
Prelia constituunt illic nova sevaque saevis,
Donec ad alta caput flexit Phoebus vada ponti.
132.0737D| Pila dabat rupesque simul celeresque cateias
Plebs inimica Deo, pransura Plutonis in urna;
Sed quia conflictus talis superare nequibat
Militibus clamare: Fidem cepit, sed inanem,
Ad nostram properare, viri, nolite timere!
Pro dolor! alloquiis sese credunt male finctis,
Sperantes praecio redimi potuisse sub amplo;
132.0738A| Non alias vere caperentur luce sub illa,
Heu, nudi gladium subeunt gentis truculentae,
Et coelo mittunt animas livore fluente;
Martyrii palmam sumunt caramque coronam.
Mox reliquis ut visus adest gentilibus Erveus,
Rex, quoniam facie splendens formaque venustus,
Creditur, atque sui donis grassante tuetur;
Protenus intuitu fuso cernendo sodales
Dilectos plecti, tamquam leo sanguine viso
Ipse furit, conansque manus vitare tenentum,
Undique vi voluit semet ceu nexus, ut arma
Sumeret, ulcisci proprios socialeque vulnus;
Obtentuque carens ipso, sic insuperata
Limphantes potuit qua voce tonavit in aures:
Cedite me tensa cervice, pecunia prorsus
132.0738B| Nulla meam tractet vitam, morientibus istis!
Vivere quid sinitis? Frustratur vestra cupido!
Quae lux haud ejus, micuit sed crastina flatu.
Quae voces, quae lingua, quod os, aedicere possunt
Bella tot his prato egregii commissa relati?
Quotque necaverunt Normannos hic? quot et urbi
Duxerunt secum vivos! Jam nullus eorum
Tunc audebat agrum Sancti conscendere latum.
Quorum, prae terrore, virum certamina promo,
Corpora crudeles Sequanae tradunt sine vita,
Laus corum jugiter nomenque per ora virorum,
Insignesque simul mortes et bella volabunt,
Sol radiis donec noctis pompare tenebras,
Luna diem, stellae pariter conponere discant.
Prosternuntque dehinc speculam de morte dolentem
132.0738C| Custodum. Cecidit telo quatiente Danorum
Signifer; hic artus misit flatumque Charoni.
Nemo meis super hoc dictis insurgere bello
Decertet; siquidem nemo nil verius ullus
Expediet, quoniam propriis obtutibus hausi;
Sic etiam nobis retulit, qui interfuit ipse
Atque natando truces gladios evadere quivit.
Tum Sequanam saliunt, Ligerumque petunt patriamque.
Has inter geminas peragrant praedam capientes,
Quam regio ipsa meo pandet jussu dominante.
Interea sperans Ebolus, fortissimus abba,
Gentiles quod in hanc issent cuncti, prope solus
Arce ruit, dardumque ferens castella petivit
Illorum, hastamque vibrans projecit in ipsa;
132.0738D| Non sonipes retulit nobis hunc, nec tulit illuc.
Confestim socium nixus munimine, saeva
Castra petit, murosque ferit; quo Lemnius adsit
Ipse jubet; pugnant nostri, constantius illi;
Argutus nimium fremitus jam fumat ab illis,
Exiliuntque foras, vulgusque fugant sine tactu,
Extiterant plures quoniam nobis; tamen illis
132.0739A| Obvius hic Ebolus, sociique simul, stetit heros.
Haud illum fuerant audentes tangere ferro;
Quingentis etiamsi tunc subnixus adesset
Qualis et ipse fuit, castris sese daret ultro,
Ast animas propria de sede repelleret omnes;
At quia militibus caruit, sic ludere cessat.
Nustria, nobilior cunctos regionibus orbis,
Quae vaste fueras procerum genetrix dominantum,
Ne pigeat capta turri producere, quaeso,
Quot vel quas hausere Dani palmas tibi, necno
Ubera quot pecorum mulsere tuum peragrando
Distentum variis tractum gazis tamen olim

  ( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.)
Mi soboles, aliquis censere potest? Etiamsi
Affuerint cunctae volucres, erumpere voces
132.0739B| Tot nequeunt, hominum quot equum pecudumque boumque
Sublegere mihi natos natasque suumque;
Flumina balatu agnorum, mea graminae laeta
Prata sonant denso mugitu tempe juvencum,
Cervorumque nemus rauco clamore remugit,
Grunnitusque mei silvas scindebat aprorum.
Haec mihi subduxere truces, si noscis et audis!
Haec oculis equidem petii, sistens super urbis
Moenia, nec visu claudebantur neque ritmo;
At quoniam cingi nequeunt pratis nec ab agris,
Efficitur bostar Germani antistitis aula,
132.0740A| Completur tauris, succulis, simisque capellis.
Longa trahunt illic suspiria tumque dehiscunt,
Corpora flant dulces ventos cruciante dolore.
Adveniunt stabulatores, ea ferre quoquinae
Nitentes, cum jam maneant epulae innumeratis
Vermibus, ecclesia quorum fetore repleta;
Exportant, Sequanae referunt, non nempe quoquinae,
Ecclesiamque piant bovibus, nec caeditur ultra.

  ( Ad oram cod. VOX NUSTRIAE.)
Legisti praedas, etiam cognosce trophea!
Restitit oppida quaeque capi supraema voluntas;
Obfuit at, Domino tribuente, infirma potestas.
Carnoteno innumeros conflictus applicuerunt
Allofili, verum liquere cadavera mille
132.0740B| Hic quingenta simul, rubeo populante duello.
Una dies istum voluit sic ludere ludum,
His ducibus, Godefredo, nec non et Odone;
Belligeri fuerant Uddonis consulis ambo.
Idem Odo praeterea opposuit se saepius illis,
Et vicit jugiter victor. Heu, liquerat illum
Dextra manus bello quondam, cujus loca cinxit
Ferrea, pene vigore nichil infirmior ipsa!
Nec satius quicquam sortiti apud hi Cinomannos,
Haud equidem reliquae cesserunt suavius urbes.
Jam quia Apollo rogat, calamus requiem mereatur.

TERMINATUR PRIMUS, ORDITUR SECUNDUS BELLORUM PARISIACAEPOLIS CODICELLUS.
132.0739|
132.0739C| Surgito Musa celer, lampas accendit eoa
Climata, luciferam propera praevertere plantam.
Saxonia vir Ainricus fortisque potensque
Venit in auxilium Gozlini, presulis urbis,
At tribuit victus illi laetumque cruentis
Heu paucis, auxit vitam nostris, tulit amplam
His predam. Sub nocte igitur quadam penetravit
Castra Danum, multos et equos illic sibi cepit.
Agmen Ainrico cedente nimis lanionum,
Efficitur celsus nimium clamor fremitusque;
Deserit unde quies nostros, et menia vallant.
Inmodicas voces flavere Dani morientes,
Inmenso resonant cives clangore, paventes
Ut solitum paterentur ab his ex more laborem.
Sic et Ainricus postremum castra reliquit,
132.0739D| Culpa tamen, fugiente mora, defertur ad arcem.
Pila ministrabant acidas referendo salutes.
Janua militibus reseratur, comminus acre
Urgetur bellum, clipei labuntur et enses.
Vita meos adamat dextros oditque sinistros,
132.0740C| Infestos adamat mors, vita gubernat amicos.
Inde sopor repetit cives miserosque fugella.
Rege Sigemfedo simul ast Odone loquente,
Protenus a specula currentes agmine multo,
Ducere forte truces secum conantur Odonem;
Qui primum feriendo, falae fossata volatu
Transsiliit propero, clipeum gestansque cateiam.
More suo functus bello versus stetit heros,
Exiliere viri domino suffragia dantes,
Nobilibusque stupent ejus super artibus omnes.
Conspiciens Sigemfredus nostros in agone
Esse feros, inquit sociis. Hanc linquite sedem,
Hic non stare diu nostrum manet, hinc sed abire!
Ergo suas ut Ainricus secessit ad aulas,
Germani teretis contemnunt litora sancti,
132.0740D| Aequivocique legunt, cujus factis bene vescor,
Circumeunt castris aequor, seo et undique vallo
Clauditur a dominusque meus, quasi carcere latro,
Ipse nichil peccans; murus circumdedit ejus
Ecclesiam nostro celsam cogente reatu.
132.0741A| Denique rex dictus denas capiens argenti
Sex libras nitidi nobis causa redeundi,
Normannis sese cunctis comitantibus, optat
Mel dulcis fluvii limfis conferre marinis,
Qualiter osque freti caudam Sequanae rapit albam
Equoreumque caput pennis quatitur Sequaninis
Ostentare; sed his autem nolentibus, infit:
Eia Dani, muros urbis lustrare potentes;
Pergama circumquaque viri vestite valentes,
Et scapulas arcu validisque honerate sagittis!
Quisque ferat lapides, sed et undique tela ministret!
Hoc etiam bellum conabor et ipse videre!
Quo sermone quiescenti, surgunt simul omnes,
In-que-sulas penetrant, urbis sedes quibus extat,
Menia circumeunt trucibus gladiis honerati.
132.0741B| Degressique foras nostri circumdare turres,
Occidunt reges geminos pluresque aliorum,
Fallacesque fugam diamant verique triumphum.
Amnis in auxilium nobis Sequanae fuit altus,
Quos sorbens penitus mersit, transmisit Averno.
Sigemfredus ovans, ridens morientibus inquit:
Nunc vallate viri pinnas, urbem capitote,
Mensurate metris aedes, quas hic habitetis!
Inde suis: Abeamus, ait, tempus venit ecce,
Quo gratum fuerit nobis istinc abiisse!
Mox hilaris Sequanam liquit pro munere sumpto.
Sic alii facerent, eadem si tunc meruissent.
Quis sentire potest, patula quod subditur aure?
Terra gemat, pontusque, polum, latus quoque mundus:
Gozlinus, Domini praesul, mitissimus heros,
132.0741C| Astra petit Domino migrans, rutilans velut ipsa,
Nostra manens turris, clipeus, nec non bis-acuta
Rumphea, fortis et arcus erat, fortisque sagitta!
Heu! cunctis oculos fontes terebrant lacrimarum,
Atque pavore dolor contritis viscera scindit.
Tempestate sub hac Hugo princeps obit abba,
Evrardo Senones viduantur praesule docto;
Gaudia tunc hostes adipiscuntur sua laeti.
Qui vigiles madidae per opaca silentia noctis
Germanum nitida clarum vidisse figura
Se perhibent, moetasque sui lustrasse locelli,
Lumine gestantem rutilanti sepe laternam,
Quo sancti redolent artus forsan tumulati.
Instabant ejus festae sollemnia lucis;
Objurgantur et hi castellanis, quia sacra
132.0741D| Non celebrant, alto inde ruunt cum mente cachinno.
Mergitibus plaustrum per rura movent gravidatum,
Cuspide terga boum verso nimium stimulantes.
Protinus his propriae claudis sine crimine causae
Connectunt alios, pluresque dehinc aliosque;
Certabant elegi scapulis cornuque invenci,
Jamque lavant proprias rubeo de sanguine costas,
132.0742A| Nonque valent axem terris disjungere fixum,
Attonitique stupent domni miracula nostri.
Solvuntur tauri, stimulusque ferox requievit.
Lux segetis recidiva rotas spoliis vacuavit,
Atque suis clodum revocavit motibus axem.
Effugiens horum quidam jussus jugulari,
Templa subintroiit Sancti, tenuit quoque bustum,
Pellitur inde miser profuga pietate necandus;
Vae miseris! multant elegum, multantur et ipsi;
Quod munus dederant socio, simili pietate
Germani meritis nactum cuncti meruerunt,
Caelitus afflicti nimium pro talibus ausis.
Unde sacerdotes statuere, locum venerantes,
Qui missas cursusque sacros illis celebrassent.
Tunc omnes cuiquam prohibent hinc tollore quicquam;
132.0742B| Quod violans unus, proprio deferre cubili
Ecclesiae tegmen studuit; sub quo manifeste
Effigies ejus repetita fuit puerilem,
Scilicet eventu nulli similante minuta,
Nota quibus fuerat pridem, nec noscitur ullo
Oppido, miror ubi venae nervique laterent,
Ossaque fugerunt pariter fugiente medulla,
Viscera speluncae tenuis foveam petiere.
Major habebatur magnis--mirabile factum--
Is qui nuncque minor pueris moriens patet esse,
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras!
Visus adest cuidam Domini sanctissimus idem.
Pectore carpenti requiem per nubila noctis
Marcelli sanctis precibus necnon Clodoaldi
132.0742C| Accipiens liquidam manibus benedicere limpham,
Unde rigans urbem, graditur per menia circum;
Huicque viro proprium promsit nomen, sed et urbi
Spem spondens, faciem liquit se conspicientem.
Nobilis hac et in urbe fuit vir carne liquescens,
Deficiens etiam flatu metuebat obire,
Castellumque capi Normannis tempore in ipso.
Attulit huic cives somnus se linquere velle,
Urbs armis quoniam cunctis deserta manebat;
Clericus inde venustatis mirae astitit illi
Ore loquens placido, rutilans vultuque sereno:
Quid metuis? surgens tremulos depone timores,
Oblitaque fuga quamplures cerne paratos
Ad bellum! Surgens alacer, muros videt omnes
Vallatos cuneis juvenum galeis oneratum.
132.0742D| Voxque tonat: Tutoribus his defenditur haec urbs;
Ast ego sum Germanus, ait, hujus quoque praesul.
Confortare, nihil formidabis, quoniam nunc
Faucibus haud sceleratorum grassabitur haec urbs!
Affatur sanctus, redamatque virum caro flatus;
Affatur felix, fugitque virum mala pestis;
Alloquitur Sanctus, lecto surrexit egrotus;
132.0743A| Almis faminibus sospes procedit egrotus,
Explicuit visu noctis quod noverat ipse.
Luce dehinc quadam, dum gestabatur et almi
Militibus propriis corpus per moenia circum,
Urbanis septem sectantibus omnipotentem
Perrogitando Deum votis sub voce canora,
Caeditur allofilo de portatoribus unus
Nomine Gozbertus caclo, percussor in umbras
Tartareas fugit moriens, icto patiente
Nil super hoc lapidis iactu, Sancto auxiliante.
Interea caedis validae corrupta procellis
Urbs patitur gladium exterius, loeti quoque pestis
Eheu nobilium plebes penitus laniabat;
Interius nec erat nobis tellus, obeuntum
Que praebere sepulturam membris potuisset
132.0743B| Comminus; ulla dies nec erat, quae non generasset
Urbanos interque suburbanos truculentos
Bella, nec ulla abiit prope quae non interfectos
Pestiferos secum duxisset ad antra gehennae.
Rex igitur venturus Odo transmittitur inde
Francorum Karolo suprafato basileo,
Quatinus auxilio caeleri succurreret urbi.
Post nullus procerum remanet nisi Marcius abba,
Sepe supra cujus memoratio scripta relucet.
Ipse aequites ex more Danum vestire coegit
Sex solos, redeunte die quadam, super arva
Transque volant illi Sequanam camposque peragrant.
Ex variis plenos armis sevoque sopore
Normannosque necant totidem fuerant quot et ipsi.
Nascitur hinc strepitus castris; horum resonante
132.0743C| Voce, truces carpunt clipeos nostrique carinam.
Nostra Dionisii tondebant littora sancti
Pecora, quae duxere sibi crebro speculata;
Verum illis Ebolus ingiter fuit obvius abba,
Qui quorum comitem quadam stravit vice telo;
Unde Dani linquunt ripam, referuntque cadaver.
Mox Ebolus senos equites dimisit ab arce,
Quattuor hi ternosque necant certamine diro.
Nocte quidem cives crebrius pecorum sub opaca
Custodes adeunt, quosdamque fugant, aliosque
Attribuunt jugulis, hoc egeruntque frequenter;
Indicioque tulere Danos urbi sine flatu
Atque simul vivos, ut sic credi potuissent.
In-que-sulam penetrant solito quadam vice ritu,
Moenia qua resident urbis saevi trecenti;
132.0743D| Protinus ense quium bino stravere novenos,
Vulnera deposuere quibus triginta, nec extat
Posse datum quarti lumen spectare diei.
Congressi nostrum gemini, qui morte fruentes
Egregia sanctos vexere pedes super astra;
Nam senior Segebertus erat, junior Segevertus.
Forte deinde tribus cuneis cinctus galearum
Armipotens montis super Odo cacumina Martis
132.0744A| Enituit, cujus clipeos novus inradiavit
Sol, croceo Oceani thalamo vastipcde spreto;
Hunc prius elios adamans quam rura salutat,
Quem visu capiunt cives, et amore sub alto.
Ast hostes prohibere fores turris cupientes,
Transsiliunt Sequanam, vallantes littore circum.
Reddidit Odo tamen castellanis equitando
Se, medio inter sevos, Ebolo reserante
Huic portas, cunctique stupent hoc nobile factum.
Hinc ejus socios retro statim redeuntes
Ferreus insequitur hostis, post terga meando;
Plus geminis etiam leugis interfuit illis
Dictus Adalelmus superis pridem comes; idem:
Eia, suis inquit, satius pergamus in illos,
Quam nos hic illi inveniant! Adalaelmus hoc inquit;
132.0744B| Pestiferi petiere fugam, nostrique tropheum.
Scuta tonant, dardique volant, et corpora Danum
Consulis arva tegunt, gladio regnante Adalelmi.
Non dimisit eos, donec repedare coegit
Ad fluvium, posthac et ovans vitorque reversus.
En et Ainricus, superis crebro vocitatus,
Obsidione volens illos vallare, necatur.
Inque suos, nitens Sequanam transire Danorum
Rex Sinric, geminis ratibus spretis, penetravit
Cum sociis ter nam quinquagenis, patiturque
Naufragium medio fluvii, fundum petiturus,
Quo fixit, comitesque simul, tentoria morti.
Hic sua castra prius Sequanae contingere fundum
Quo surgens oritur, dixit, quam linquere regnum
Francorum, fecit Domino tribuente quod inquit.
132.0744C| Denique cum medius Titane incenditur orbis,
Cumque sitit tellus pecorique libet magis umbra,
Silibat et gratus silvas zephyrus per amenas,
Pergama loetiferis stipantur ab hostibus urbis,
Quae passim patiebatur certamen, et unum
Bellabant muri, speculae, pontes quoque cuncti,
Pugnabat pelagus, contra tellus magis ampla.
Classica valde tonant, mensis discedere cives;
Eus, clamant litui, convivia temnite cuncti!
Urbs terrore, simul cives, invaditur omnis;
Nullus in urbe locus fuerat, qui bella lateret.
Pila falas, laceraeque tegunt nimium catapultae
Arva, velut pluviae, plumbi nec non onerosi
Poma dabant peltis gemitus et grandia saxa;
Haec nobis illi tribuebant praemia semper.
132.0744D| At contra lapides rapidos pariterque balistas
Direxere feris nostri, celeresque sagittas.
His aer seritur hinc inde volantibus amplum;
Non inter coelos aliud tranabat et arva.
Mars magis atque magis regnat timidusque superbit
Virgo Dei Genovefa caput defertur ad urbis,
Quo statim meritis ejus nostri superarunt;
Inde fugaverunt etiam pinnis procul illos.
132.0745A| Robore qui multus fuerat sed corpore parvus,
Gesserit hoc miles quinis comitatus ab armis,
Gerboldus, nusquam cujus petiit catapultae
Sanguinei rostrum siccam sine fluminis unda.
Partibus ex aliis longe surgunt acriora
Praelia, plangores clipeique cient galeaeque
Stridores; nostri bellant, sed fortius illi.
Defecere fatigati bello quoque dextri.
Pro dolor! alta nimis flentes lamenta trahebant.
Cana senecta gemit multum florensque juventa;
Plorabant monachi, lacrimatur clericus omnis,
Aera voce tonant, luctus sed et ethra facessit.
Hi tristes animos urbem metuendo revelant
Hoste capi; caelo laeti torquere cachinnos,
Moenia vocisonos rentes lucrare, severi.
132.0745B| Femineusque jubas sexus lugens lacerando,
Verrebat terras proprio de crine soluto.
Eheu! nuda suis quatiebant pectora pugnis,
Un-que-gulis facies secuerunt tristia ac ora.
Voce rogant lacrimosa omnes: Germane beate,
Auxiliare tuis, alioquin nunc moriemur!
O pie nunc succurre citus, succurre, perimus!
Germanum reboat tellus necnon fluviusque,
Littora, et omne nemus pariter circum resonabat:
O Germane sacer, nobis miserere, rogamus!
Templorum campana boant merentia, clamant,
Vocibus his et humus tremuit, flumenque remugit;
Urbs extrema verens instantis carpere lucis
Omina, lamentis lacrimans spargebat amaris.
Omnibus, en Germanus adest, recolendus in orbe,
132.0745C| Corpore subsidioque simul, nil vota moratus,
Quo majora tenebantur certamina Martis,
Signiferosque Danûm lucrari morte coegit,
Atque dehinc alios perplures, protenus urbe,
Ponte simul pellens illos; quem maxima turris
Ante suos domnum speculans congaudet ocellos.
Unde fatigati vires revocant sibi fortes,
Atque resistere decertant bellando protervis,
Qui turrim repetunt, pontem vel menia linquunt.
Mille simul speculae stabant, omnes quia pugnae
Multo non una poterant numero prohibente.
Dilabuntur humi vario trajecta mucrone
Viscera, quo pluvie celo ratibusque feruntur.
Jam capiente jubar migrans sub marmora Tetis
Oceano, foribus turris submittitur altus
132.0745D| Valde focus; flammae praecelsa cacumina turris
Cingebant, armis pugnant ignique sinistri.
Linquitur arcs dextris, valvasque jubent aperire,
Optantes prorsus praeciosam scandere mortem
Plus, quam fallacum fidei committere semet.
132.0746A| Nemo stetit supra speculam, solus nisi sepe
Jam Sancti famulus dicti, lignum Crucis almae
In flammas retinens, oculis haec vidit et inquit;
Densus enim fumus nimium velaverat illam.
Tum portis igitur reseratis, aridus ense
Portu ni madido moritur Vulcanus inermis,
Subtilemque fugam petiere cadavera torvi
Multa reportantes secum, Mavorsque quievit.
Haec virtute Crucis sanctae victoria nostris
Caeditur, et meritis Germani antistitis almi,
Quem reveunt ad bassilicam Stephani quoque testis
Gaudentes populi praecelsa te reboantes
Voce: Deum te laudamus, dominumque fatemur!
Urbis erat praesul clarus, tutamen et urbis
132.0746B| Mesticiam alterutrim nactae sie letitiamque.
Funditus his animo versus, tamquam mare choro
Cernere, Francigenis inquit, proparate sub urbem
Sexcentis statum nostris suggestibus aptum.
Talia me coram fures? Jussis opus addunt
Dum tamen hos trames revehit primatis ad aulam,
Sectantur, glomerant cuneos posterga nefandi,
Committunt, superant,, cedunt, fugiunt, moriuntur,
Templa fugax coetus penetrat confinia muris
Victorum, gemini quandam--mirabile narro--
Ecclesiam inrumpunt, farsam de morte relinquunt;
132.0746C| Post et equos saltu repetunt paribusque coherent;
Sic ternis Sequanam Martisque cacumina stratis
Sexcenti copulant ex milibus, hinc remeantque;
Namque triumphantes fratrum promsit geminorum
Fama fuisse Teoderici procerum ast Aledramni.
En princeps de quo canitur, circumdatus armis
Omnigenis, caelum veluti splendoribus astreis,
Induperator adest Karolus, comitatus opimo
Diversi populo labii, tentoria figens
Sub Martis pedibus montis, speculamque secundum.
Redditur ecclesiaeque diu pastor viduatae
Nobilis egregiusque sacrae pompatus honore
Totius Anschericus virtutis germine clarus;
132.0746D| Annuiturque feris licitum Senones adeundi,
Septies argenti libris causa redeundi
Martis mense datis centum sua ad impia regna.
Tunc glaciabantur torpentis saecla Novembris,
Sic Karolus rediit, moriturus fine propinquo.
132.0747A| Nomina, tunc ensem quorum perpessa fuisti,
Nec vocitare prius, pigra o Burgundia bello,
Nustria praecluibus thalamum nisi comeret altis
Jam tibi consilio facilis, verum modo jam scis
( An. 887.) Inde revertentes prato sua castra reponunt.
Jam dicto, templum Sancti velut ante colentes.
Quattuor hic dominusque mei. Germanus in usum
Contractos nimium membris priscum revocavit,
Motibus atque suis admoverat organa fibris,
Subducto genibus dudum pedibusque parato
Jure suo; extinctisque fenestris unius orbi
Restituit radios solis spectare micantes.
Beisino huc adiens inter saevos comitatu
132.0747B| Laesa nihil quodam, meritis sed tuta Beati
Femina, post quaedam meruit lumen quoque caeca,
Cujus ad accubitat puteus vestigia, cujus
Qui potabit aquas, extemplo, febre laborans,
Auxilio Sancti fidens capiet medicinam.
His panem cupiens quaedam componere, jussit
Vi sibi scotta Danûm deferri--namque sacerdos
Templa tuens, puteum vendebat egris praecio amplo--
Depositus flammae panis, mox ipse figuram
Sanguinis accepit rubeam; post altera forte
Scitur vi conans latices, hausisse cruorem.
Quis tanti peragrare potest miracula sancti?
Ora mihi si mille aderant, totidem quoque linguae
Vocibus explentes aer caelumque boatu,
Gesta mei narrare patris numerumve nequissem.
132.0747C| Hic Germanus, hic est, qui passus adhuc renitere
Haud mundo cunctis nimiumque stupenda peregit,
Fundere signa prius didicit genetricis in alvo,
Anteque virtutem celsam quam cernere lucem.
Talia quis, lector, sanctorum gesserit umquam?
Caedo, sacer forsan, sodes, babtista Johannes;
Ergo meus similis Germanus huic habeatur.
Iste cadaveribus ternis vitam revocavit,
Restituens lapsis proprias sedes animabus.
Urbs age Parisius sub quis defensa fuisti
Principibus?
  ( Ad oram cod., Vox URBIS.)
« Me quis poterat defendere, primas
Hic nisi Germanus, virtus et amor meus omnis?
Post regem regum sanctamque ejus genetricem
132.0747D| Rex meus ipse fuit, pastorque, comes quoque fortis;
Hic ensis bisacutus adest meus, hic catapulta,
Is clipeusque, patens murus, velox sed et arcus. »
His quia sat silvae resonant, filomela quiescat.
132.0748A| Plectra revolvamus vocis post terga stuporum
Foedere quo fragili fuerant infecta loquamur,
Agmina Normannûm Francis e finibus antra
Ad sua nolentum descendere, sed Sequanina
Immo fluenta cupiscentum, tua rursus adire,
Quae argentum sibimet retinendo novalia monstrent,
O Burgundia non; simulata cupido latebat;
Quod sequitur cordi affuerat, sed hoc tamen ori.
Concipiunt igitur Thetis nitendo quadrigas
Munere clam gratum pontes transcendere justo.
Ilicet Anscherici defertur episcopi ad escas;
Ast Ebali ferclis inerant Titane secante
Lucifluam cernente poli gnomone figuram
Multiplici remo contundere pocula limfae
Scandere gentiles undas conclamat eoas
132.0748B| Parisius; surgit securus uterque ciborum,
Arma ciunt, ripasque legunt, pinnasque facessunt.
Hic Ebalus raptat cordam vibratque sagittam;
Quam nauclerus in ascellam per navis iatum
Praevius accepit, modicum terebroque foratum.
Sic auriga necis casus pelagique faselus
Quin patitur; restant igitur caeduntque sub arcem.
Acephali; quoniam Christum perdunt, caput ipsum.
At vero veniam deposcunt, obsidibusque
Jusjuranda parant, aliud non tangere litus
Ni Sequanae, gressumque referre cito, velut ante;
Nam nobis dederant tranquillum Matrona flumen
132.0748C| Quidquid alit, solito securum quod vocitamus.
Hoc nostris violare Danos ingens erat horror,
Unde forum foedus pariter commune fiebat,
Una domus, panis, potus, sedes, via, lectus,
Commixtum sibimet populum mirantur utrumque,
Quod pactum Senones primum statuere migrando
Hactenus et servaverunt, quoad usque secundo
Menibus invitis superos latices adipisci
Fas meruere dato barcas per flumina raptant.
Eheu, catholicos secum per littora vitae
Bisdenos siquidem aut necibus lorisve plicarunt.
Mox adhibent propriis vitam sine mandere castris
Vallatam geminis mortem sine tegmine prunas,
Quae nostri praecibus sperarunt tuta tenere
132.0748D| Securum frangunt, Senones tempnunt, Matronamque
Aequoreo curru sulcant. Mandatur et urbi.
Guttura millenis crepitant; planctu quoque, bombis;
132.0749A| Pax communis abit, foedus pessumdatur omne.
Continuo cuncti torvos disquirere cives
Urbe, foro, currunt, aliqui si forte paterent.
Euax, inveniunt quingen, plagisque trucidant.
His miscuit praestans Ebolus Mavortius abba,
Ni cupidus nimium, lascivus, et omnibus aptus;
Nam pulchre nituit studiis, quae gramma ministra
Foederis antistes causa permisit abire
Anschericus tentos, potius concidere debens.
Inde feri Meldis feriunt, urbem quoque vallant.
( An. 888.) Interea Karolus, regno vita quoque nudus,
Viscera Opis divae conplectitur abdita tristis,
Laetus Odo regis nomen regni quoque numen,
Francorum populo gratante faventeque multo
132.0749B| Ilicet, atque manus sceptrum, diademaque vertex.
Francia laetatur, quamvis is Nustricus esset,
Nam nullum similem sibimet genitum reperire
Nec quia dux illi Burgundia defuit, ejus
Nustria ad insignis nati concurrit honorem.
Sic uno ternum congaudet ovamine regnum.
Praeterea astutos petiit praeceps Aquitanos;
Mox sibi subjectis, Francorum regna revisit,
Moenia Meldis adhuc Danis stipantibus urbis,
Cui praesul fuerat residens in ea Segemundus,
Praesulis Anscherici Tetbertus, belliger heros,
Germanus, consul. Minime Delius neque Febe
Apportabat ei spatium, juge sed sibi bellum
132.0749C| Undique constat, eisque tamen per multa resistit.
Perdidit innumeros, quotiens ex agmine saevo
Exiliens, citra muros pessumdare tetros.
Flamina quot tulerat telis, orare nequibo.
Pro dolor! armipotens inter mortalia defit
Arma ruens, nunquam sibi principe subveniente,
Exitiumque polis posthac cum praesule capto
Passa luit; regi hinc felix micat omen Odoni!

  ( Ad oram cod., HYRONIA.)
( An. 889.) Denique Luteciae revolant ad culmina tutae.
Convocat huc omnes proprios per regna morantes,
132.0749D| En, sine jam numero numerum praestans Odo nectit.
Francigeni approperant alta cum fronte superbi;
Calliditate venis acieque, Aquitania, linguae,
Concilioque fugae Brugun- adiere -diones.
Sessio fit non longa satis frustrata triumpho.
132.0750A| Nescio quis socios lusit Danosque cecidit
Non paucos, modico quamvis, ut fama, popello,
Quo ventus veniens, Ademarus nomine dictus.
Sclademarusque dehinc binos jugulis dedit, isque
Deditus est idem primus; primum duit umbris
Luteciae torvum, postquam primo patuere.
Principium gladii tenuit finemque recepit,
Hoc super infidos, illum corpus super ejus
Rotberti fuerat pugnax comitis Sclademarus.
Dispulerat galeas terror propriumque sub urbem
Lunatas stadiis libitum peltas trecentis.
Praeterea quadringentis a mille remotis
Acefalos prostravit humi peditum comitatus
Agmine tercentum pastor, certamine acerbo
132.0750B| Nobilis Anscherichus, pollens ex Virginis ore;
Sic alacres spolium revehunt ad moenia multum
Urbani, praestante Deo qui regnat ab alto.
Expediamus abhinc dignos Odone triumphos.
Falconem vocitant equitum quo millia vicit
Dena novemque dehinc Montem peditumque profana.
Hoc illi vicibus peperit natale tropheum
Lux praecursoris Domini catecasta Johannis.
Quippe latus utrimque viris comptus clipeatis
Mille, legebat iter, quando tyronis ab ore
Venantis canibus lepores nemorosa per arva
Panditur adventare aequites per millia sevos.
Id scutumque simul recipit, colloque pependit;
Armaque cum sociis stringit, penetrans inopina
132.0750C| Praelia. Solamen celeste petit, rapit atque
Viscera, deponunt alii clipeos, animasque;
Terga parant reliqui regalibus in quibus armis
Ex pueris libuit ternis requiescere Odonis.
Tunc dixit propriis: « Istos fortasse secuntur
Ast alii, idcirco pariter statum glomerate;
Si fuerit verbum super hoc, ne differat ullus! »
Adjecit: « Subeam tumulum specularier ipse;
Si vos perculerit clangor, nullum mora vincat! »
Cornu suum poscens, scopulum scandens, videt ecce
Armisonos lento pedites incedere gressu;
Tunc tuba cujus ab ore boans, mox omnia late
Excitat, anfractusque per astra per arva volabant,
Omnibus atque modis solido fractoque ciebat.
Omne nemus responsa dabat voci famulando,
132.0750D| It tuba cum celeri bombo per cuncta elementa.
Nil mirum, quoniam regale caput tonat, inquam.
Ergo sui infrenant currus, saltu quoque scandunt,
Allofilum in medium migrant, unusque securis
Vibratu pepulit, conum de vertice regis
132.0751A| In humeros lapsum; Domini verum quia christum
Tundere praesumpsit, ventum de pectore jecit
Hospite continuo jaculator principis ense.
Pugna adolet, ponunt animas cum sanguine gurdi;
Infames traxere fugam, primasque tropheum
Milia tot Foebo stravit spectante sub uno
Perpete tum gladio, donec a finibus illos
Francorum sequitur, prohibet. ( An. 892.) Verum nihil illud
Ad suimet requiem juvit, quia mox Aquitanos
Linquere se, numenque sui postponere, novit.
Appetit ergo furens illos, vastans populansque
Arva modo vulgus; quamvis concludere nisus
Urbes adversus, minimum tamen aucta facultas.
Forte sed insurrexit eis, spreto aetheris arce
132.0751B| Sole sub undivaga posito testudine ponti,
Consul Ademarus, regi copulatus eidem
Progenie, cujus memini. Proserpina dudum
Huic cessit, cuneos dum profligavit Odonis;
Umbra fugat stellas, Ademarus ab agmine vitas;
Dormit Odo, consanguineus sua proterit arma.
Astra micant, primas vigilat, sed et avolat ipsa
Regia mox consanguinitas de sanguine laeta.
Talia cur siquidem recinam cum gesserit olim
Nam libuit regi dare propugnacula fratri
Rotberto Pictavis, Ademaro tamen haud sic
Nempe sibi cepit, plus se quia diligit illo.
Inde Limovicas adiens Arvernicaque arva,
Praevalidas Wilelmi acies secum videt hostis,
132.0751C| Ni congressuras fluvius medio prohiberet.
Perdidit ergo suos illic Wilelmus honores,
Ugoni, regnante datos, qui Bituricensis
Princeps extiterat consul; quare fuit actum
Hos inter geminos comites immane duellum.
Mille super centum defleverat inclitus archos
Claromontinsis Wilelmus Ugone negatos;
Iste minus numero secum majore remotum.
Hic Ugo dum tandem capitur mucrone Wilelmi,
Supplicat, ut pietas ejus succurreret illi.
Olli tam sero per verba measse respondit,
Ocius et dicto trans pectora lancea transit.
Ugonis intererant cuneis Rotgarius atque
Valde viri Stefanus fortes, perplura Wilelmi
Loeta suis dantes, alter comes Ugoniusque
132.0751D| Ipse nepos, alter miles Stefanus nimis audax.
Proh dolor! Ugo necem flesti, Wilelme tropheum.
( An. 893.) Nuncius interea regalem concutit aurem,
132.0752A| Gallia quod mentita sibi sit, portat in ore,
Gnati pressa jugo Karoli collum Lodovici,
Qui vocitatus ut celo prenomine Balbus.
( An. 893.) Inde movens, callem, Germanica quis sibi regna
Naviter acciperet, temere disquirere vadit.
Clarus Odo castella petit, vincitque duelles,
( An. 894.) Hincce fugat Karolum facie cunctosque sequaces,
Delius ut pellit tenebras, ut Lucina athomos;
Admittit humiles dudum cervice superbos.
( An. 895.) Sermo quis effari poterit, quotiens fuga celsi
Arnulfi induperatoris genitum tulit ense
Odonis Cendebaldum post terga tonante?
132.0752B| Subsidium Karoli, virtus, spes, hic in Odonem;
Cujus ad obtutus audacia non tamen umquam
Applicuit; verum nihil id requiei fuit illi.
( An. 896.) En iterum misero gemitu loquor affore sevos
Allofilos. Terram vastant, populosque trucidant,
Circumeunt urbes pedibus, regnantis et aedes,
Ruricolas prendunt, nexant, et trans mare mittunt.
Rex audit, nec curat, Odo; per verba respondit.
O quam responsi facinus non ore dedisti
Tale tuo. Demon certe proprium tibi favit;
Non tua mens procurat oves Christo tibi missas?
Longius ille tuum forsan nec curet honorem.
Haec ubi fata receperunt probitate neglecti,
132.0752C| Exultant hilares, barcas agitantque per omnes
Gallia quis amnes fruitur, terram pelagusque
In ditione tenent, totum tutore ferente!
Francia cur latitas vires, narra, peto, priscas.
Te majora triumphasti quibus atque jugasti
Regna tibi? Propter vitium triplexque piaclum.
Quippe supercilium Veneris quoque feda venustas,
Ac vestis preciosae elatio te tibi tollunt!
Afrodite adeo, saltem quo arcere parentes
Haud valeas lecto, monachas Domino neque sacras;
Vel quid naturam, siquidem tibi sat mulieres,
Despicis, occurrant? Agitamus fasque nefasque.
132.0752D| Aurea sublimem mordet tibi fibula vestem;
Efficis et calidam tyria carnem preciosa.
Non praeter clamidem auratam cupis indusiari
132.0753A| Tegmine, decusata tuos gemmis nisi zona
Nulla fovet lumbos, aurique pedes nisi virgae;
Non habitus humilis, non te valet abdere vestis.
Haec facis; haec aliae faciunt gentes ita nullae;
Haec tria ni linquas, vires regnumque paternum
Omne scelus super his Christi, cujus quoque vates,
132.0754A| Nasci testantur bibli: fuge, Francia. ab istis!
Psallere non tedet; defit tamen actus Odonis,
Nobilis is quanquam mulcet superas adhuc auras.
Flagito, quo positor possim per amena polorum
Hoste canas, lector, gratarier atria victo.

132.0753| EXPLICIT SECUNDUS PARISIACE URBIS BELLORUM PRESULISQUE GERMANI MIRACULORUM LIBELLUS.

INGREDITUR TERTIUS CLERICORUM SCILICET DECUS TYRUNCULORUMQUE EFFECTUS [utilitas].

Clerice, dipticas [ tabellas ] lateri ne dempseris umquam; Corcula [ princeps ludi ] labentis fugias ludi fore, ne te Laetetur foedus [ obscenus ] sandapila [ baccaulus ] neque toparcha [ princeps unius loci i. diabolus erebi ]; Machia [ pugna ] sit tibi, quo ierarchia [ sacer principatus s. sit tibi festa tartari ], necque cloaca Non enteca [ pecunia ] nec alogia [ convivium ], verum absida [ lucida ] tecum5 Commaneat, mentes acrimonia [ vigor animi vel corporis industria ] non quia mordet. Agoniteta [ praeliator ] tuus fiat ambasilla [ venter ], tui mens Ne uranium [ celestem ] praeter cromam [ colorem ] legat; is quia multis Esse deus solet; anodiam [ medicinam ] sectare gemellam. Sistere sincophanta [ calumniator ] verere, boba [ vehemens robustus ] tamen adsis.10 Gripphia [ scriptura ] te tangat, carchesia [ vasa pastoralia ], togaque crebro [ vestis poetalis ]. Grammaton [ litterarum ] sinteca [ compositio ] frequens sistat tibi longe, Absistat vero glauconia [ caligo oculorum ], criminis offa [ massa ]. Brathea blatta [ auri lamina purpura ] dehinc, enclitiva [ inclinativa humilis ], prosapiaque Militiae Christi per te nullatenus absint.15 Amphytappa laon [ laicorum tapete undique villose populorum ] extat, badanola [ lectus in itinere ] necnon; Effipiam [ ornamentum decorum valde amant vestem putam vel gumfañ claram potionem per linteum ] diamant, stragulam pariterque propomam 132.0755| Agagula [ lenocinatio ] caelebs aginat [ fugat ] pecudes nec ablundam [ pateam ]. Effipia et stragula praetexta est [C. vestis ] aulica cura [ palatina ]. Utitur anabola [ ornamentum muliebre ] mulier, set abutitur ipsa.20 Convenit invalidis apozima [ aqua cum variis cocta condimentis ] nec ne placenta [ pultis ]. Cleronome Codrus [ nobilis rhetor vel poeta ] maneas unaque disertus [ sis ]; Cum fisco [ saccus testiculorum ] teneas yppos [ equos ]: uxorius [ servator uxoris ] haud sis. Nomine limphatici [ dementis ] careas, crisostomus [ os aureum habens ] ut sis. Aposicrarus ades [ minister secretorum adesto ], aforismos [ breves sermones ] os tibi servet.25 Basileus [ rex ] constes [ sis ], abstemius [ sobrius ], antigraphusque [ cancellarius scriptor ], Cosmographus [ mundi descriptor ], solumque tui catasscopus [ explorator ] esto. Gimnus, ab inlicitis, ne sisque biotticus [ secularis mundanus ] actor. Acrizimum [ panem leviter fermentatum ] celebres [ frequentes ], oroscopus [ horarum inspector ] esque [ praecor ] didasclus [ magister ]. Inque thoro amphyballum habeas [ birrum undique villosum ] effebus et absit [ inberbis ].30 Canterus sit habunde tibi, sed amasius absit [ qui ob turpitudinem amatur ]. Cerritus [ fumosus iracundus ] caveas fore, perifrasticus [ circumlocutivus ] atque. Abbachus [ tabula putoria ] manui, niteatque teologus [ divinus sermo ] ori. Baccaulum [ feretrum ] fauste [ feliciter propter ] videas te ferre cloacae [ fossae ]; Prodigus, obliquus [ distortus ], monotaimus [ luscus ], subdotus, haud sis.35 Ludibrium vites, baratrum [ infernum s. vites ], sectare tropheum [ laudem victoriae ] Amphyteatra [ loca spectaculi ubi pugnant gladiatores ] procul tibi stent, egilopia [ vulnera oculorum ] necnon; Nam scrupulum generant ΨΙΧΗ, vexantque pupillas. Scandito analogium, crisis [ aurum ] nitet ore docentis; Declina birotum, [ currum duarum rotarum coronam ] bravium capito ac cliotedrum [ sectam plectibilem ].40 Culleum [ vas pice oblinitum ] habe, diametra scias, [ medietatem sperae, horologium loca exilii ] ergastula nesci. Apponas emistichium [ dimidium versum ], cum distica [ II. versus ] sculpes [ scribes ]. Enoforo liba [ vasi vinario ], lotium [ urinam ] laxare suesce. Dilige tu xenodochium [ domus qua pauperes colliguntur ], zelotipiaque odi [ odia ]. Hinc acitabula [ vas quo fertur acetum ] doma tuum seu congia [ mensuras ] stringat.45 132.0757| Pomerium [ locus vacuus ] curti, pomaria [ viridiaria s. sunt pomis ] congrua malis. Fulgeat ecclesiis ostrum, longe sit oletum. [ stercus humanum ] Praedia quala [ corbes ] tibi statuant, agitent flabra flogra. [ venti virgas, viridiaria ] Eminus ut [ longe ] gorgon [ serpentis proprium ] fugiat, pota [ bibe ] diamoron. [ morittium ] Sperne platon olon [ lutum totum ], sinposia, quatinus odon [ via ]50 Te lustret; temeson [ medius sons ] vigeas, si non potes insons. Lar tibi [ penus ], quo nectar fraglet [ redoleat ], lucarque [ pecunia de lucis ] nec absit. Gallonis [ mercennarii ] memor esto tui, ambro timeto cieri [ elluo luxuriosus dissipator vocat ]. Mulio [ custos mulorum ] strabo tuus [ uuekus ] neque sit, neque agoson inermis [ provisor equorum ] Abbaso [ domus infirma ] quo fuerit, sit hirudo [ sanguisuga ] frequens [ assidua ] comitata.55 Disparet [ disjungat ] ac validos intercapedo citatim [ intervallum agiliter ], Si qua virago [ femina virilis animi ] tuum penetret [ intrat ], reminiscere, doma [ tectum ]. Bule [ consilium sermo ] tegat Christi mentem tibi, gausape [ mantile ] mensam. Entole [ mandatum ] te comat, regesque baben [ torques aurea cum gemmis. ] proceresque. Abdomen minime superet corpus mage teche [ mandatum ].60 Uranei [ celestis ] neotericus [ novus ], atque neofitus [ novus in fide ] haud sis Dogmatis ac fidei, jugiter sed priscus ab olim. Quattuor immo tuum hec ut item [ utinam ] comitentur in aevum. Teche Dei, ieron [ sacer ], archonque [ princeps ], palinodianque [ laus iterata et duplex ]. Ancisus [ Circumcisus ] vivas, quin cardiacus moriare [ cardian id est pulsum cordis patiens ].65 Ceruleas [ nigras ] vestes si gestas, posce colimbum [ lavandariam ]. Ducitur anguina [ fune corda ] limbus [ navis ] arcippio [ arcus ] nec non. Canterius [ equus ] antelis et postelis [ que ] equitatur. Aporiam [ anxietatem ] sed et atrophiam [ tenuitatem corporis ] patiaris, ut acam [ amenitatem ] Atervam [ perpetuam ] appodix [ socia ] tua mens sibi congregat [ congreget ] ejus.70 Algemam [ dolorem ] mentis anquirunt [ valde quaerunt ] talia verum Aphatiam [ inpassibilitatem ] amendant [ effugant ], anteceniam [ merendam ] quoque largam Edificant; agapem [ alienum laborem ] suffert agape nimis apta [ dilectio ]. 132.0759| Nisibus aegidiam [ capram ] in giro secteris acutis. Agnatos [ consanguineos, propinquos ] teneas aregidiam [ pluviam ] quoque verb75 Anheles, hostis [ daemonis ] ne sis atratus [ lugubris ] in aslum [ spolium ]. Aulea [ vela ] ne angustent animam sceleris, set aprilax [ calor ]. Alluat aethereus, noxis ne apostata [ transgressor ] fias. Leva ancile [ scutum ] geras, dextra agoniamque [ confidentiam alacritatem ] fidei Auspicio a maneas [ extra ], apogeum [ edificium sub terris, antrum annonam ] aliquam ampliet [ protrahat, protelet ] altum.80 Armenum [ velum ] cordi tollas, arcisterium [ monasterium id est singularitatem Dei servitii ] addas. Architriclinus [ princeps domus ] amicalo [ amicitiae aptum ] amineum [ album ornum ] colit atque Huic malis etiam apofereta [ vasa pomis ferendis apta ] autumnus honustat. Antropus [ homo ] ast agamus [ sine conjuge ] caelibatum [ castitatem ] colat, et sic Argiripam [ urbem ] cernet, patriam [ paternam ] civesque beatos.85 Haud huic est apoplexia [ mors subita ] cure, sed et astu [ astutia ] Angustat nullos, amartetes [ miseros ] solet idem Antiquare, [ ad statum revocare fugat ] aginat venerem, anaboladia [ amictorium lineum ] portat. Albuneis [ albidis ] albent [ splendent ] pomis huic apofereta; Virtutes cunctae comitantur amiciter illum;90 Hunc non allidunt affurcillando [ labefactendo concutiendo diaboli ] sinistri. E baccho quoniam bittunt geniti bibiones [ proficiscuntur mustiones qui nascuntur de vino ], Platterat [ stulte loquitur ] amineo [ vino albo ] si constiterint et eidem Indignum referens brancho [ gutture ], prorsusque brutescit, Haud illa bittit [ illuc it ambulat ], quo quisquis honore bimetur [ duplicetur ]95 Burra [ rufa nigra ] probum [ bonum ], fateor, buteonem [ juvenem ] qui arva bidentat [ fodit ]. Hic set et ingenuus similem retinent genituram. Buggeus [ spado ] apparat [ adornat construit ] et burgos [ habitacula castra ], verum biliosus [ tristis ] Apparat atque boson [ caro ] taphium [ sepulchrum ] sibi sibiliosum [ triste ]. Sic animae [ datur ] corpus vita conponit amarum [ lugubre ],100 Laeta set Omnipotens, si mens felix [ s. est ], parat astra. Comiter hoc cunctos moneas tu, miles herilis. Praeterea cum quis noxam clandestinat antro [ inferno ], Cespitat atque coagmentat [ constringit ] si crimina virtus, 132.0761| Communit mentem, coalescens [ crescit ] comiter ejus105 Pectoris in portu clandestina nam cluit [ pollet viget ] illic Clancule, non constare diu tamen ipsa valebit [ virtus ] Clancula, teste Tonante super [ desuper ] sacrata per ora [ per evangelistas ] Cum videas astum [ astutiam ] pessumdare [ damnare ] saecla nefandum, Immo clientelae [ familiaritatis ] tutor [ servator ] Domini velut haeres110 Hic maneas [ in hac vita ], clivos [ ascensus, colles ] virtutum quatinus almos Scandere, concinnas [ breviter et ornate compositas ] ΘΗΟ [ deo ] tu clangere [ personare ] laudes Nomine sistenti ternis [ s. personis ] valeas modo soli [ solummodo uni ] Magestate tamen nutu [ potestate ] doxaque [ gloria ] perhenni, Quam pariter tecum teneam tu clerice poscas.115

FINITUR CERNUI OPUSCULUM CATECASTI EXIMII [sei.] CONFESSORIS GERMANI SUGGESTUSQUE PARISIACI PRAELII HUMILLIMIQUE LEVITAE ABBONIS.