Jump to content

De benedictionibus patriarcharum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De benedictionibus patriarcharum
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

PauMed.DeBePa2 20 Paulinus Mediolanensis370-418 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Sacrosancta atque praesaga sanctorum Patriarcharum benedictio, quae per Spiritum sanctum atque os beati Jacobi singulis est competenti qualitate distributa, nec per omnia sensu litterario potest intelligi, maxime cum idem beatus Patriarcha dicat: Ut annuntiem vobis quae ventura sunt in novissimis diebus (Gen. XLIX, 1): nec ita extenuanda per sensum allegoricum, ut omnino evacuari debeat sensus historicus: quia et quaedam, uti post videbimus, sic eis praedicta sunt, ut quaedam in proximo, quaedam multo post venerint: tamen plura ex illis in finem futura servata sunt. Quae ergo historialiter in ipsis verbis intelligere possumus, primum, quasi fundamenta jaciendo, donante Domino, strictim pandamus: quae autem omnimodis litteram refugiunt, ea per spiritalem intelligentiam, sicut et spiritali sunt intellectu carpenda, discutiamus.

CAPUT PRIMUM.

Benedictio Ruben. 1. Ruben primogenitus meus; tu fortitudo mea, et principium doloris mei: prior in donis, major imperio (Ibid., 3). Patet litterae sensus, quia beatus Jacob primum filium Ruben ex Lia uxore sua susceperit (Gen. XXXIX, 31, 32): qui si se digne tanto patre tractasset, ad eum primogenita regnumque pertineret. Unde dicit eum primogenitum, quasi cui deberentur dona primogeniti. Sed et fortitudinem suam eum nominat, eo quod robur imperii ad eum debuerit declinare. Haec autem non ideo indicative protulit, quod ita futura esse vel praeviderit, vel voluerit; sed ut eum per haec dicta ad poenitentiam cohortaretur, cum recoleret, a quanta dignitate peccando decidisset.

2. Unde dicit: et principium doloris mei. Principium namque doloris ejus fuit, qui, ruptis castimoniae habenis, infrenis irruit ad constuprandam conjugem patris (Gen. XXXV, 22): quae res non mediocri dolore eum stimulasse credenda est. Bene autem dicitur principium doloris iste, quia et reliqui fratres accusati sunt a beato Joseph apud patrem crimine pessimo (Gen. XXXVII, 2).

3. Quod autem ait: prior in donis, ad primogenita pertinet, quae illi tamquam primogenito debebantur. Quod vero subjungit: major imperio, aperte declaratur, ad eum pertinuisse, ut de ejus semine reges reliquorum fratrum crearentur.

4. Quod vero ait: effusus es sicut aqua, hunc habet sensum: Sicut aqua quae vase non cohibetur, quaquaversum fluit, et ubi declivior locus humiliorem se praebuerit, toto impetu decidit; ita tu nulla mensura conjugali libidinem cohibuisti, sed quo te impetus voluptatis allexit, eo sentinam tuae concupiscentiae diffudisti. Cum vero subjungit: non crescas, prohibet eum ulterius a tali et simili turpitudine. Unde et Dominus ad Cain: peccasti? quiesce.

5. Quo autem ista tendant, subjuncta verba testantur: Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus (Gen. XLIX, 4). Manifeste enim iis verbis incesti crimen, quod ille in Balaam concubinam patris sui commiserat (Gen. XXXV, 22), exaggeratur. Quod ne cui forsan violentum videatur, eo quod praemissum est: annuntiabo vobis quae ventura sunt in novissimis diebus; audiat, quid liber Paralipomenon de hac re dicat: Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primogenitus ejus: sed cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israel, et non est reputatus in primogenitum (I Paral. V, 1).

6. Typice autem Ruben iste primogenitus populum designat Judaicum, qui primogenitus fuit Dei, juxta illud quod de illo Dominus ad Moysem ait: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22); et beatus Hieremias: Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus (Jerem. II, 3). Qui fortitudo illius fuit, quando in Patriarchis et Prophetis, et caeteris quibuscamque fortissimis viris contra idolatriam, et vitiorum omnium impuram catervam fortiter dimicavit.

7. Qui tamen principium doloris ejus postea exstitit, quando adveniente Salvatore in incredulitate permanens doctrinam illius suscipere mente tumida recusavit. Unde Dominus videns civitatem Hierusalem, flevisse dicitur (Luc. XIX, 41), et in Lazari resuscitatione pro ejus populi caecitate lacrymatus esse perhibetur (Joan. XI, 38).

8. Cum autem dicitur prior in donis, ostenditur quidem praecessisse eumdem populum in muneribus a Deo cellatis: subsecuturam vero gentium Ecclesiam, quae eisdem et multo potioribus esset donanda charismatibus. Cum vero subjungitur major imperio, non mirum si honoretur eadem gens, quae prima credidit praerogativa patrum, quando beatus Paulus apostolus multum per omnem modum amplius esse Judaeo dicat (Rom. III, 1, 2).

9. Addidit interea: Effusus es sicut aqua, effrenationem illius populi mente considerans, qui nequaquam vase legis ac praeceptorum divinorum coercitus est mensura; sed abjectis omnium praeceptorum Dei vinculis, in Salvatoris necem toto conatu locutionis suae rivos effudit. Nam quod per aquam locutio bona vel mala significetur, Scriptura testis est divina, quae in bono dicit: Aqua profunda verba ex ore viri (Prov. XXIII, 4); itemque in malo: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14). Quod vero subjungit: non crescas, ostendit eumdem populum, sicut et oculis cernimus, inter cunctas gentes paucissimo numero diminutum. 10. Quare autem ista perpessus sit, subjuncta verba testantur: Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Per cubile patris carnem Salvatoris insinuamus. Nec mirum. Cubile patris ejus gentes, et corpus dominicum intelligit, quia ab eodem idem populus creatus est: nam scriptum est de eo: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Per stratum vero idem corpus intelligitur, quod quasi a Judaeis maculatum est, quando eorum acclamatione Dominus et in cruce suspensus, et lancea transverberatus est, atque cruore proprio perfussus est.

CAPUT II. Benedictio Simeon et Levi. 1. Simeon et Levi fratres, vasa iniquitatis bellantia (Gen. XLIX, 5). Patet litterae sensus: quia hi duo fratres ob ulciscendum stuprum sororis sub ornata pace et fictis amicitiis deceperunt Sichem et Hemor patrem illius (Gen. XXXIV). Quos vasa iniquitatis bellantia nominat, quia iniquum valde fuit amicitiam praetendisse, et eam postea prodidisse.

2. In consilio eorum ne veniat anima mea (Gen. XLIX, 6); videlicet exsecrans omnem simulatam pacem. Unde et beatus David talibus quibusque fictis imprecatur: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Da illis secundum opera ipsorum (Psal. XXVII, 3, 4). Quod vero subjungit: Et in coetu illorum non sit gloria mea; nolebat utique tali victoria, et potius caede gloriari, in qua non virtus bellatoris poterat laudari, sed potius falsitas deceptoris coargui.

3. Quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Per virum Sichem intelligi debet, et per eum omnes qui ejus causa perempti sunt. Suffossio autem muri non quidem in libro Geneseos legitur ibidem fuisse patrata: sed tractum est hoc a consuetudine bellantium, qui a longe terra suffossa per cuniculos fundamenta murorum destruere atque ignem immittere solent, quo excocti lapides murorum firmitas ac stabilitas dejiciatur.

4. Quanta autem animadversione hoc factum feriat, videamus. Maledictus, inquit, furor eorum, quia pertinax; et indignatio eorum, quia dura. Pertinax namque furor illorum exstitit, quia nec blanditiis deliniri, nec donis potuit mitigari. Et dura indignatio comprobata est, quae nec per illorum interfectionem qui piaculum perpetrarunt, potuit emolliri, sed super omnem civitatem potius non dubitavit grassari.

5. Quod autem ait: Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel, proprie ad Levi pertinet, qui per totum Israelem dispersus est, non accepta propria haereditate; sed in civitatibus atque suburbanis earum habitando, sicut hic dicitur, dispersus est et divisus. Moris est namque sacrae Scripturae, dum de adhaerentibus sibi loquitur, ea quae non omnibus, sed quibusdam soleant evenire, generaliter tamen praedicere. Unde et Dominus Jacobo et Joanni: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Calicem quidem meum, ait, bibetis (Matth. XX, 21, 24). Nec tamen Joannes calicem passionis sanguinem fundendo bibit.

6. Quantum autem ad futurorum pertinet prophetiam, per Simeon et Levi, Scribae et Pharisaei designantur: ex Levi namque principes Sacerdotum fuisse patet. Qui vasa iniquitatis bellantia fuere, cor habentes, secundum Domini exprobrationem, plenum iniquitate, et rapina (Luc. XI, 39). Bellabant autem adversus Dominum non armorum pugna, sed versutia callida, quaerentes quomodo veridica Domini verba et facta falsis expugnarent argumentis.

7. Quae vir sanctus detestans ait: in consilio eorum non veniat anima mea; videlicet exsecrans illud consilium, quod Judaei colligentes dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit (Joan. XI, 47)? et reliqua. Et in coetu illorum gloriam suam esse nolebat; nolens videlicet in multitudine eorum gloriari, qui quo pluriores, eo erant deteriores: Scripturae sensum jam tunc opere complens, quae dicit: Ne glorieris in filiis pessimis, si multiplicentur (Eccles. XVI, 1).

8. Reddit autem causam, quare consilium et coetum talium abominetur, dicendo: Quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. In furore namque suo occiderunt Virum, videlicet Dominum Salvatorem, de quo Zacharias ait: Ecce vir: Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12), clamando ad Pilatum: tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15). Et in voluntate sua suffoderunt murum, quia voluntatem suam complentes, Dominum et crucifixerunt, et latus ejus terebraverunt. Qui murus noster jure vocatur, quia munimine ejus ab adversitatibus hostium spiritalium custodimur. De quo sanctae Ecclesiae repromittitur his verbis: Urbs fortitudinis nostrae Sion Salvator: ponetur in ea murus, et antemurale (Isa. XXVI, 1).

9. Quod factum vir sanctus validissimo cuspide maledictionis confodit, dicens: Maledictus furor eorum, quia pertinax; et indignatio illorum, quia dura. Furorem namque pertinacem habuerunt, et indignationem duram, quia nec per miracula divina ad credendum eum Deum perduci potuerunt, nec tamquam innocenti homini et nihil eos laedenti, usque ad mortem persequendo pepercerunt. 10. Quod vero subjungit: Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel; hoc est, quod nunc videmus. Iisdem populus paterno solo exhaeredatus in cunctas gentes, ob testimonium credulitatis nostrae, perfidiae suae poenas luit. Quod et beatus David in psalmo ex persona Domini nostri prophetavit dicendo: Deus meus demonstravit mihi super inimicos meos: ne occidas eos, ne quando obliviscantur legis tuae: disperge eos in virtute tua (Psal. LVIII, 12). Bene autem dividi dicuntur in Jacob, et dispergi in Israel; quia sancta Ecclesia quae vitiorum supplantatrix est, Jacob jure vocatur; et quae mentis puritate Deum videre nititur, Israelis vocabulo nuncupatur; per quam Judaei divisi et dispersi pererrant; quae in quatuor Judaei divisi et dispersi pererrant; quae in quatuor coeli partibus diffusa eos vagabundos quotidie sustinet.

CAPUT III. Benedictio Judae.

1. Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum. Adorabunt te filii patris tui (Gen. XLIX, 8). His verbis modestia hujus viri secundum litteram pariter, et virium copia demonstratur: quia videlicet et civiliter tractando cum fratribus, ea modestia visus est, ut a cunctis laude dignus haberetur: quod difficile est; inter tot scilicet fratres omnium animos habere conciliatos. Sed et fortitudine adeo abundavit, ut cervices suorum flectere valeret inimicorum. Quod autem eloquentia plurimum valuerit, testatur oratio, qua suam suorumque coram Joseph allegavit necessitatem (Gen. XLII, XLIII et XLIV). Narrat praeterea Josephus historiographus, verbis eum potuisse quam plurimum. Porro autem quod robore inter fratres suos eximius haberetur, testantur Verba dierum, quae hoc modo referunt: Porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt (I Parat. V, 2). Quod autem subjicit: Adorabunt te filii patris tui, aperte regnum quod Ruben abstulerat. Judae concredidit dicens, eum a reliquis fratribus suis adorandum: quod regiae utique congruit dignitati.

2. Mystice autem per Judam ille jam tunc praefigurabatur, qui de ejus stirpe secundum carnem natus est, Dominus et Salvator noster; quem laudant fratres sui omnes, videlicet in eum credentes: unde ipse primus in illis qui in eum crediderunt, a monumento per mulieres mandatum direxit, dicendo: Ite, et dicite fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Ne autem putemus, hanc dignitatem solis apostolis attributam, ut fratres ejus vocentur; ipse hac dignitate donandos omnes qui in eum credunt, testatur dicendo: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, soror et mater est (Matth. XII, 50). Ipsum ergo laudant fratres; videlicet omnis Ecclesia, quae adhuc a coelesti haereditate exsulat in terris, sive quae jam praecessit ad coelos. Unde psalmus: Laudent illum coeli et terra (Psal. LXVIII, 35). Et in Apocalypsi Joannes: Laudem dicite Deo nostro, omnes servi ejus, et qui timetis eum, pusilli et magni (Apoc. XIX, 5). Cujus manus in cervicibus inimicorum ejus sunt; quia, secundum Evangelii testimonium: Omnia dedit ei Pater in manus (Joan. XIII, 3). Ipse etiam his verbis consentit, dicendo: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXXIII, 18). Et Pater ad eum loquitur: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1; Matth. XXII, 44; Luc. XX, 43). Quem adorant filii patris ejus; omnes videlicet per eum adoptati in filiorum dignitatem, juxta quod Apostolus loquitur: Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.

3. Sequitur: Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leoena: quis suscitabit eum? Quantum attinet ad superficiem litterae, fortitudo regum a stirpe Juda descendentium per haec verba praefiguratur: qualem beatum David fuisse legimus, et beatum Ezechiam, et caeteros quosque qui divinatati humillime famulantes, vires hostium, eo donante, instar leonis et leaenae subegerunt, et adeo terrori hostibus exstiterunt, ut nullus eos lacessire ad pugnam quasi quiescentes praesumeret: cujus rei testes sunt libri Regum.

4. Typice autem catulum leonis Dominum Salvatorem appellat, tamquam leonina ortum prosapia; videlicet regia stirpe progenitum. Bene autem catulus leonis vocatur, cujus natura esse dicitur, ut nascens tribus diebus dormiat, deinde rugitu paterno excitatus assurgat. Quae figura pulcherrime arridet Dominicae dormitioni; qua tribus diebus dormiens ad Patrem clamat: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me (Psal. XL, 11). Sed resuscitatus ad praedam ascendit; quia exspolians infernmum, justos quosque ad superna secum tamquam praedam egregiam triumphando evexit. Qui ut leo, et quasi ut leaena accubuit; quia qui dormire per carnem in sepulcro voluit, quasi leo victor de hostibus triumphavit. Quod autem subjungit: Quis suscitabit eum, subauditur, nisi Pater? Nullus enim non dicam hominum caducorum, sed nec quilibet Angelorum, nisi is de quo Petrus apostolus dixit Judaeis: Quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus (Act. III, 15).

5. Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Haec sententia clarius luce a fidelibus intelligitur, quia tamdiu suae gentis principibus ac ducibus iisdem populus regebatur, quousque Dominus et Salvator noster veniret, qui mittendus erat a Patre. Qui est exspectatio gentium; quia videlicet tamdiu Deus Pater gentes ad poenitentiam exspectavit, quousque per Filii sui adventum ad cognitionem suam ab idololatriae cultura eos revocaret. Nam sive in Babylonem transducti fuerint Judaei, semper sibi praepositi ex sua gente fuerunt: seu reversi ex Babylone, quousque Herodes alienigena rex eis constitueretur: et per pontifices summa eorum regebatur, quousque ad Aristobulum ventum est, qui primus post reditum de Babylone, cum esset pontifex, sibi diadema imposuit et regem se declaravit. Itidemque successores ejus, usquequo rebus Judaicis lapsantibus. et Hircano ultimo rege Judaeorum extremis malis addito, regnum a Caesare Augusto Herodes alienigena suscepit Judaicum. Cujus tempore, secundum hanc prophetiam et Evangelii testimonium, is qui mittendus erat (Matth. II, 1), Dominus et Salvator noster advenit.

6. Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam (Gen. XLIX, 11). Hac compositione verborum demonstratur, non ad Judam, beatum Jacob loqui, sed de eo utique, qui mittendus erat; qui enim ad filium loquens, o fili mi dicit, et addidit pullum tuum vel asinam tuam, manifestissime de eo loquitur, quem superius mittendum praedixerat: Quem legimus (Matth. XXI, 5-7) venientem in Hierusalem in usus habuisse asinam et pullum, nec tamen eos ad vineam vel vitem fuisse colligatos. Restat ergo, ut in his verbis nihil historicum requiratur, sed totum typice dictum intelligatur. Ligavit enim Dominus et Salvator ad vineam pullum suum, quando populum nationum indomitum praeceptis subdidit Apostolorum ex vinea Judaica procreatorum, de qua Isaias: Vinea enim Domini sabaoth, domus est Israel (Isa. V, 7). Alligavit etiam ad vitem, id est Ecclesiam, asinam suam, videlicet Synagogam, quam in fine saeculi a perfidia revocans jugo legis oppressam discipulatui eam subdet Ecclesia, atque ita fiet unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16); et secundum beati Zachariae testimonium, duae virgae illae copulabuntur, et erunt in unionem in manu Domini.

7. Lavabit vino stolam suam, et sanguine uvae palium suum (Gen. XLIX, 11). Idioma Hebraici constat esse sermonis, ut unam eamdemque rem diversis sermonibus repetat, ut hic. Quid est enim vinum, nisi sanguis uvae? Sed quantum litterae superficies inconsequens est (nullus enim vel stolam, vel pallium vino lavat), tantum gratiori intelligentia interius commendatur. Salvator namque vino stolam suam, et sanguine uvae pallium suum lavit, quia pendens in cruce proprio sanguine sacram carnem quae stola illius fuit, perfundi voluit.

8. Sequitur: Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores (Ibid., 12). Oculi Salvatoris pulchriores vino praedicantur, quia dona Spiritus sancti quae per Christum conferuntur, speciosiora vino legali comprobantur. Nam quod oculi Salvatoris dona Spiritus sancti significent, Zacharias testatur propheta dicendo: Super lapidem unum septem oculi sunt (Zach. III, 9); quos Isaias enumerat dicendo: Spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et spiritus timoris Domini (Isa. XI, 2, 3). Qui pulchriores sunt vino legali quod in nuptiis defecit (Joan. II, 3), quia per legem cognitio peccati (Rom. III, 10), per gratiam autem Spiritus sancti nobis ejus remissio condonatur. Et secundum Evangelium, lex quidem per Moysem data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum (Joan. I, 17).

9. Quod autem dicitur: Et dentes ejus lacte candidiores: per dentes praedicatores novi Testamenti debent intelligi, qui cibos spiritales comminuendo, id est exponendo, multa nobis perutilia in ventrem memoriae transmittunt. Lac autem doctrina veteris Testamenti non incongrue accipitur, quae incipienti populo adhuc ad perfectum cibum invalido condita est. Candidiores ergo lacte dentes Jesus habet, quia Ecclesiae suae praedicatores puritatis munditia conspicuos perfecit. Nam quantum inter sectatores Evangelii et legales distet observantias, beatus Petrus testis est, qui ait: Non potuistis in lege justificari: in hoc omnis qui credit, justificatur (Act. XIII, 38, 39). Isti ergo dentes candidi sunt, quia fonte baptismatis abluti, a peccatorum naevis redduntur purissimi. De legis autem observatoribus nihil tale refertur: sed tantummodo dicitur, quia Qui fecerit ea, vivet in illis (Galat. III, 12). Insuper omnes qui legi carnaliter deserviunt, sub maledicto sunt, dicendo terribiliter eadem Lege: Maledictus omnis qui non permanserit in mandatis legis hujus, ut faciat ea quae in ea scripta sunt (Deut. XXVII, 26).

CAPUT IV. Benedictio Zabulon.

1. Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem (Gen. XLIX, 13). Juxta historiam situs sortis illius quam in terra repromissionis Deo donante accepturus erat, praedicitur: quod scilicet terra possessionis ejus ab uno latere a mari inciperet, et torrente finiretur ab alio, sicut in libro Jesu Nave (Josue XIX, 11), ubi distributiones possessionum earum terminatae sunt, manifeste declaratur: unde et Sidonis hic fit mentio, quae contigua mari est.

2. Juxta mysticos autem intellectus, Zabulon primitias Ecclesiae sanctae designat; ex cujus tribu aliqui sanctorum Apostolorum fuisse creduntur, quod in littore maris assidue morarentur, utpote ex eo victum manu et arte captantes a Domino ad apostolatus culmen vocati sunt, secundum prophetiam beati David dicentis: Principes Juda duces eorum, principes Zabulon, principes Nephthali (Psal. LXVII, 28). Qui etiam in statione navium habitant, quia in Domino Jesu Christo fiducialiter secura pace requiescunt. Naves namque Ecclesiae intelliguntur, quae fidissima statione portum salutis suae Dominum requirunt, et inveniunt. Et bene additur: Pertingens usque ad Sidonem; quia videlicet eadem sancta Ecclesia non uno mundi coarctata est angulo, sed crescendo usque ad populos devenit gentilium. Sidon enim venatio interpretatur, significans, ut dictum est, gentilitatem moribus ferinis idololatriae cultum quasi lustra deserti sectantem. Quae postea rete Dominicae praedicationis, et latratu sanctorum Apostolorum intra consepta sanctae Ecclesiae admitti meruit.

CAPUT V. Benedictio Issachar.

1. Issachar, asinus fortis accubans in terminos. Vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens (Gen. XLIX, 14, 15). Per haec verba haec tribus significatur doctrinae legis operam datura, et promptius se ad mandata Dei scrutanda translatura. Dicitur namque vidisse requiem quod esset bona, et terram quod optima; id est, mente degustasse, quam esset dulce in Dei mandatis sensum occupare. Atque ideo supposuisse ad portandum humerum dicitur, id est, toto conamine ad secutanda divini verbi eloquia mentem transtulisse: ac per hoc inferiores quosque ei munera et honorem tamquam magistro et praeceptori detulisse. Concinit huic intelligentiae liber Paralipomenon, qui de hac tribu ita dicit: De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora, ad praecipiendum quid facere debent principes ducenti (I Paral. XII, 32).

2. Typum autem gestat hic asinus fortis populi gentilis, qui antequam Dominum sessorem habuisset, brutus erat, et frenorum impatiens proprio libitu ferebatur. Postquam autem Dominum sessorem habere meruit, fortis asini nomen ab eo mutuavit. Qui vidit requiem quod esset bona, audiens a sessore suo: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam (Matth. XI, 28). Terram autem quod optima esset, prospexit; quia relictis philosophorum inanibus doctrinis, ad Scripturae sacrae lectionem se studiosissime vertit. Unde quia didicit inter alia, non auditores legis justificari, subditur: supposuit humerum suum ad portandum (Rom. II, 13); id est, totum suum posse mandatis subjecit divinis, et maxime in dilectione Dei et proximi. Neque enim proximus diligitur, si non portetur. Et additur: factusque est tributis serviens; quasi enim quoddam tributum quotidie persolvit, audiens ab Apostolo: Reddite omnibus omnia: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem: cui vectigal, vectigal (Rom. XIII, 7), et reliqua.

CAPUT VI. Benedictio Dan.

1. Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine (Gen. XLIX, 16-18). Historialiter quidem praenuntiatur non solum de aliis nobilioribus tribubus, sed et de Dan, principem futurum Israeli, et per modum descriptionalem, qualis futurus sit, designatur. Samson namque his verbis praefiguratur, qui more colubri serpentisque terribilis fuit: et quo terribilior insinuaretur, cornutus describitur propter eximiam potestatem atque fortitudinem. Hic ergo vias et semitas Israelitici regni tempore sui praesulatus obsedit, ne quis hostium vi terram ditionis illius invadere praesumeret. Sed et si quis immanior, et de propria tamquam equi velocitate confisus et fortitudine, eum aggredi voluisset; mox corrosis plantis atque consumptis viribus stabilitatis, insectatorem suum ad terram perturbaret. Quem ne quis errore deceptus plus quam hominem aestimaret, mox qui vere princeps exspectandus esset, adjecit dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine; in cujus videlicet iste ex parte aliqua typo praecessit.

2. Praefigurat autem Dan iste Antichristum, qui futurus est velut coluber in via, et cerastes in semita: quia in via et semita mandatorum Dei ambulantibus, quantum in se est, obicem se praefert duplici armatus contra eos ingenio: in serpente namque calliditas illius praefiguratur, quia decipere astute quaerit viam Domini gressu operum tenentes. In cornibus autem demonstratur furor illius, quo usurus est contra eos quos callida machinatione decipere nequiverit. Cerasta namque Graece, Latine cornua dicuntur; atque ideo serpens iste cornutus describitur. Cum ergo Antichristus veniens ante oculos spectantium signa magna fecerit, ignem de sublimi deposuerit, serpens in via est (Apoc. XIII, 13). Cum autem se ad poenas et tormenta sibi non credentibus infligenda verterit, cerastes in semita fit; quia per angustam Domini semitam gradientes, cornibus potestatis sibi subigere nititur. Qui dum extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4), ungulas equi mordet, ut cadat ascensor ejus retro: quia mundialem gloriam ad hoc sibi non acquiescentibus aufert, ut amore bonorum praesentium illecti ibi cadant, ubi non vident. Retrorsum enim cadere, est et hic desperaliter et inverecunde, ubi non videas, ruere, et post in exteriores tenebras devenire. Qui enim in faciem cadit, de retro actis erubescit; qui autem retro decidit, ut jam praefati sumus, impoenitenti corde sibi iram in die irae nutrit (Rom. II, 5). Ne quis porro pro miraculorum tanta sublimitate Antichristum pro Deo putaret colendum, addidit: Salutare tuum exspectabo, Domine; quasi diceret: licet Antichristus multis miraculorum fulgeat insignibus, mihi tamen Salutare tuum, quod hebraice dicitur Jesus, exspectandus est, ut veniens hujus potentiam aeterna proterat animadversione, et me inter fideles suos reperiens beata donet mansione.

CAPUT VII. Benedictio Gad.

1. Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum (Gen. XLIX, 19). Patet litterae sensus legentibus librum Jesu Nave; quia Gad qui trans Jordanem petivit et accepit a Moyse haereditatem, ea conditione ejus potiri meruit, ut accinctus armis ante Israel, juncto sibi Ruben et dimidia tribu Manasse, contra adversarios pugnando incederet (Deut. III, 18); quod postea sub Josue et fecit. Attamen subjugatis hostibus, cum retro ad possessionem propriam rediret, necesse habuit gentium finitimarum incursionibus insistere (I Paral. V, 18). Hoc est ergo quod ait, primum eum ante fratres suos accinctum praeliatum fuisse, et postea iterum ad praelia reaccingi.

2. Significat autem spiritaliter electos quosque ex Judaeis, qui populo novo quasi quidam praeduces exstiterunt, et in terram olim promissam introduxerunt. Quales exstiterunt prophetae et sancti patriarchae, qui idololatriam cunctorum vitiorum matrem, et ejus innumeram prolem verborum suorum spiculis confoderunt. Qui tamen iterum sursum accingentur, quia in novissimis temporibus intrante plenitudine gentium ad redidiva suscitabuntur certamina, quae eis cum Antichristo et ejus satellitibus futura erunt. Nunc enim non trans fluenta Jordanis habent haereditatem, quia per Baptismi gratiam non intrant Ecclesiam, sed sequestratim extra fratres commorantur remanentes in caeremoniis legalibus.

CAPUT VIII. Benedictio Aser.

1. Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus (Gen. XLIX, 20). Videtur quidem juxta litteram huic tribui ubertas terrae repromitti; habuit enim in sorte possessionis suae Carmelum montem ubertate insignem; simulque mari conlimitavit, ac per hoc delicias quibus ipse abundabat, maris terraeque, etiam regibus suis non est dubium eum obtulisse.

2. Praedicuntur autem per haec verba sancti viri ex Synagoga futuri, quorum panis pinguis est; doctrinam videlicet propheticam sancti Spiritus sagina redundans. Quorum unus inexplebili aviditate succensus clamabat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Ps. LXII, 6). Qui delicias suas regibus ministrant ; quia illis qui in semetipsis et sibi subjectis regnum justae moderationis tenere cupiunt, regiam normam praemonstrant.

CAPUT IX. Benedictio Nephthali.

1. Nephthalim, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis (Gen. XLIX, 21). Beato Hieronymo docente , discimus, non haberi in Hebraeo cervus emissus, sed ager irriguus, et significari per agrum irriguum ubertatem calidarum aquarum, quae in suburbio Tiberiadis abundantissime exuberant. Attamen traditio Hebraeorum est, hanc civitatem mandatorum divinorum fuisse studiosissimam; ac per hoc agrum irriguum significare docentium magistrorum uberrimam doctrinam, quae ignorantium corda quasi quidam rivus ad proferendos intelligentiae fructus inebriare soleret; et hoc exponi in inferioribus, cum dicitur: dans eloquia pulchritudinis.

2. Nos autem per Nephthalim sanctos intelligimus praedicatores Ecclesiae, qui missi ad sanctam Ecclesiam, more cervorum dare saltus intelligentiae noverunt, atque contemplationis montes intrepide conscendere, et sic populis eloquia pulchritudinis dare: ut quod illi in altitudine contemplationis sublevati didicerint, hoc inferius positis strenue ministrent.

CAPUT X. Benedictio Joseph.

1. Filius accrescens Joseph, filius accrescens, et decorus aspectu (Gen. XLIX, 22; XXXIX, 6). Juxta litteram quidem beatus Jacob praevidebat, tribum Joseph innumera prole abundaturam; unde et duarum tribuum fuit pater, sicut eis superius benedicendo praedixerat. Unde quasi duabus tribubus benedicens repetivit: filius accrescens.

2. Joseph autem in typo praecessisse Salvatoris constat, quia Aegyptum fame deficientem frumento verbi Dei pascit: et venditus a fratribus suis Judaeis usque hodie gentium nutrit Ecclesiam. Cui dicitur, filius accrescens, et decorus aspectu: ipse enim filius Dei, idemque filius hominis quodammodo accrevit, cum populum Israel per praevaricationem legis Deum inhonorantem, in Apostolis et reliquis illius temporis fidelibus sibimet adscivit. Idem filius accrescens est, cum etiam inter gentes nominis sui dilatavit cognitionem, et in eis usque mundi terminum crescit per fidei operumque illuminationem. Idem autem Joseph decorus aspectu est, quia speciosus prae filiis hominum forma (Ps. XLIV, 3).

3. Filiae discurrerunt super murum. Sed exasperaverunt eum, et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula (Gen. XLIX, 22, 23). Quantum quidem ad rem gestam pertinet, filias, fratres illius appellat propter dedecus inhumanitatis. Neque enim virilis et stabilis fuit consilii innocentem vel exstinguere voluisse, vel vendidisse fratrem; sed potius femineae mobilitatis. Super, murum autem discurrerunt, quia invictum se consilium super eo, ne eis futurus rex foret, invenisse putaverunt. Exasperaverunt autem eum, nudantes tunica polymita (Gen. XXVIII, 23), et indignis contumeliis afficientes. Jurgati sunt autem, invideruntque illi habentes jacula: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuae (Gen. XXXVII, 8)? Unde superius dictum est: Invidebant igitur ei fratres sui (Gen. XXXVIII, 11). Habebant autem jacula; id est, corda ad nocendum parata. Unde de Judaeis Dominum interficere cupientibus dicitur: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 9).

4. Juxta mysticos autem sensus, filiae, Judaei intelliguntur, qui feminea censentur appellatione, quia relinquentes Dominum et Salvatoris nostri solidam doctrinam, et adhaerentes Pharisaeae superstitioni, mente turbati sunt. Nam illi quibus solidus sensus deest, et mens eorum varia fluctuatione vacillat, mulierum nomine ab Apostolo censentur, dicente de malis doctoribus: Qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 6). Discurrerunt autem super murum, quando munitissimum se invenisse putaverunt consilium, dicente Caipha: Expedit vobis, ut unus moriatur pro populo homo, et non tota gens pereat (Joan. XI, 50). Exasperaverunt autem eum, quando quodammodo taedio incredulitatis eorum commotus dixit: O generatio prava, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar (Marc. IX, 19)? Jurgati sunt, dicentes: Quousque animam nostram tollis (Joan. X, 24)? Invideruntque illi, dum dicunt in concilio suo: Quid faciemus, quia hic homo multa signa facit? si dimittimus eum sic, omnes credent in eum (Joan. XI, 47, 48). Itemque: Videtis, quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit (Joan XII, 19). Habebant jacula, de quibus scriptum est: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Ps. LXIII, 9).

5. Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israel (Gen. XLIX, 24). Historicus quidem sensus, quantum intelligi datur, iste est. Per arcum intelligitur mens futurorum praescia. In arcu namque sagitta ponitur, ut eminus feriat: et mens futurorum praesaga longius sagittas sententiarum emittere solet. Tale ergo, quod dicitur: sedit in forti arcus ejus, quasi diceret: requievit mens illius undique tribulationibus afflicta: in forti, id est, in Deo solidata, atque sagittis sententiarum, quibus quod futurum esset, praenuntians, tempora futura sterilitate feriret.

6. Quod autem ait: Et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius, ad tempus refertur quo, jubente Pharaone, solutus de carcere, et, sicut hic dicitur, vincula brachiorum et manuum illius, quibus vinciri in carcere jussus fuerat, soluta sunt per manus, id est, per virtutem potentis Jacob, videlicet Dei omnipotentis, cujus adjutorio Jacob potentia claruit.

7. Illud porro, quod subjungit: inde pastor egressus est, lapis Israel, ad Christum refertur, qui de Jacob egressus est, videlicet de eo originem trahens. Qui bene lapis Israel dicitur, quia fortitudo in se credenti sit.

8. Salvatori autem haec sententia tali modo congruit. Sedit in forti arcus ejus; id est, sententia animadversionis, qua feriri Judaei debebant qui eum recipere noluerunt, sed usque ad mortem persecuti sunt; in forti sedit, id est, stabili cum Patre immutabilitate praefixa est, dicentis: Amen dico vobis: non relinquetur hic lapis super lapidem (Matth. XXIV, 2). Et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, etc. (Matth. XXIII, 38). 9. Dissoluta autem sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob, cum vincula sepulcralia enodata sunt, atque illi per manus potentis Jacob, id est, per virtutem Patris resurrectio non est denegata.

10. Inde autem pastor egressus est, et lapis Israel; id est, a Deo Patre Dominus et Salvator egressus, visibus se praesentavit humanis, sicut ipse dixit: Exivi a Patre, et veni in mundum (Joan. XVI, 26).

11. Deus patris tui erit adjutor tuus, et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae (Gen. XLIX, 25). Imprecatur filio suo adjutorium Dei patris sui, illius videlicet, cujus adjutorio tantis se exutum meminerat periculis, et quem omnipotentem per beneficia sibi praestita cognoverat. Quod autem ait: benedictionibus coeli desuper, ad pluviam aerisque pertinet temperiem, qua frugibus fecundatur terra, atque arborum nutriuntur proventus. Quod vero subjungit: benedictionibus abyssi jacentis deorsum, ad fertilitatem pertinet terrae, quae abyssi vaporibus velut spongiae concavitas irrigatur, ut non facile solis ignibus arefacta inutilis siccitate reddatur. Benedictionibus uberum et vulvae eum benedicit, ut prole numerosa concrescat, ne videlicet sterilitate aut virorum aut mulierum damnetur.

12. Dicit autem: Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus (Ibid., 26); ut videlicet non dubitaret Joseph illud eventurum, quod ei sanctus Jacob non tam ex sua quasi novitia benedictione proventurum repromittebat: sed quia ad patres ejus, id est, Abraham et Isaac, jamdudum promissa sunt. Hoc est enim quod ait: benedictiones patris tui confortatae sunt, quasi diceret: non has benedictiones patris quasi proprias illius accipias, nec quasi semel datas: sed quia a Deo patribus meis primo datae sunt, et non semel, sed crebro. Atque inde est, quod ego super te easdem benedictiones, quae mihi et patribus meis promissae sunt, ex auctoritate Dominica capiti tuo superfundo.

13. Domino autem et Salvatori Deus omnipotens et Pater adjutor exstitit clamanti in psalmo: Adjuva me, Domine Deus meus: salvum me fac secundum misericordiam tuam (Ps. CVIII, 26). Qui enim individua deitate omnibus qui annuntiantur, auxilium praestat, ipse humanatus et paulo minus ab Angelis minoratus (Hebr. II, 7), non modo paterno, sed etiam adjutorio indiguit angelico, propter videlicet manifestandam geminam in se substantiam. Inde est enim, quod clamat: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me (Marc. XV, 34)? Et in Evangelio: Apparuit ei Angelus de coelo, confortans eum (Luc. XXII, 43). Ipse autem Omnipotens benedixit illi dicendo: Hic est mihi filius dilectus, in quo complacui (II Pet. I, 17).

14. Benedictionibus coeli desuper, et benedictionibus abyssi jacentis deorsum illi benedixit, quando secundum Apostolum: Dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine ejus omne genu flectatur, terrestrium, coelestium et infernorum (Philip. II, 10). Benedictionibus uberum et vulvae eum sublimavit, quando in filiis Ecclesiae, aliis catechumenis, quasi adhuc intra matris ubera jacentibus, aliis autem more jam genitorum ubera materna lambentibus, sibi praestat per orbem terrarum benedici. Nam qui necdum in fidei robur evaserunt, sed per doctores ad eam trahuntur, audiunt ab Apostolo: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Gal. IV, 19). Qui autem jam quidem fidei rudimenta perceperunt, sed necdum plene in doctrinae firmitate coaluerunt, audiunt ab eodem: Lac vobis potum dedi, non escam: necdum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2).

15. Sequitur: Donec veniret desiderium collium aeternorum (Gen. XLIX, 26). Hic nihil historicum, sed totum resonat divinum. Tamdiu namque his praenuntiat populum Israeliticum sustentandum benedictionibus, donec desiderium collium aeternorum veniret. Colles namque, sancti intelliguntur in Ecclesia constituti, qui quamquam merito virtutum praecellant, tamen ex devotissima humilitate colles se esse meminerunt. Unde psalmus: Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam (Ps. LXXI, 3). Desiderium namque illorum, Domini Jesu constat fuisse semper adventum. Unde primus Moyses: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es (Exod. IV, 13). Et beatus Simeon accepit responsum a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini (Luc. II, 26). Qui aeterni colles dicuntur; quia videlicet ad aeternitatem a Deo creati noscuntur. Non enim, sicut stultorum, eorum mutatur in diversa intentio; sed semper ad aeternitatem tendentes et aeterno inhaerentes, ipsi etiam ab eo aeternitatis mutaverunt nomen. De stultis enim dicitur: Stultus enim ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12): de vere autem sapientibus: Sapiens permanet ut sol (Ibid.).

16. Sequitur: Fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos (Gen. XLIX, 26). Hae benedictiones fuerunt in capite Joseph; quia per Christum omnis laus et benedictio Patri redditur. Unde ipse Patri dicit: Pater, clarifica Filium tuum, ut et Filius tuus clarificet te (Joan. XVII, 1). Bene autem in capite illius fieri dicuntur; quia caput Christi, Deus (I Cor. XI, 3). Dicitur autem ipse filius Nazaraeus inter fratres suos; quia ipse speciali dignitate sanctus est, quod interpretatur Nazaraeus. De quo veracissime Scriptura dicit, quod peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr. II, 22); et quem unxit Deus Pater speciali unctione prae participibus suis (Hebr. I, 9).

CAPUT XI. Benedictio Benjamin.

1. Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia (Gen. XLIX, 27). Traditio Hebraeorum etiam, et beati Hieronymi consensus habet, his verbis significari altare Hierosolymitanum, quod in tribu Benjamin constructum constat. Quod more lupi rapacis matutinum sacrificium ignis excoctione devorabat: vespere autem diei, consummatis sacrificiis et hostiarum caeremoniis, inter sacerdotes et levitas ea quae residua erant igni, et per legis mandatum victui debebantur sacerdotum, inter eos dividere solebat.

2. Significatur autem per hanc scientiam beatus Paulus de eadem tribu futurus, qui more lupi rapacis, mane, id est, in adolescentia sua comedit; quoniam dum in nece beati Stephani consentiens, et a principibus sacerdotum atque majoribus natu populi Judaici epistolas in Damascum et ad caeteras civitates accipiens, quot sanctos diversa caede laceravit, tot quasi lupus rapax praedas comedit. Attamen vespere spolia divisit, quando prostratus voce dominica et visione, fidelibus intra sanctam Ecclesiam constitutis congrua divinae alimonia doctrinae distribuit: aliis, ut parvulis in Christo, lac dans sapientiae; et quibusdam adhuc compatiens more parturientis condolet; perfectioribus autem solidum doctrinae cibum contradens. Spolia namque divina significare mandata, testis est David, dicendo: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa (Ps. CXVIII, 162). Et beatus Isaias de Apostolis: Laetabuntur coram te, sicut laetantur in messe: sicut exsultant qui dividunt spolia (Isa. IX, 3).