De bono coniugali (ed. Migne)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De bono coniugali
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40

AugHip.DeBoCo 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De bono conjugali

In quo docet Augustinus nuptias multis nominibus esse honorabiles, et non tantum in fornicationis comparatione, sed ex proprio genere bonas ac de se ab omni peccato immunes. Continentiam vero longe esse praestantiorem ostendit: adeoque nuptias, quas olim necessarias ad propagandum Dei populum, per quem Christus prophetaretur et nasceretur, in usu habere Sancti debuerunt, nunc temporis postquam dictum est, Qui potest capere, capiat, non amplectendas nisi ab iis qui se continere non valent. Caeterum continentes nostros antiquis illis conjugatis, Abrahamo nominatim et Sarae, vix ulla ratione conferri, nedum iis praeferri posse; quippe qui et continentiae virtutem in animi habitu tenuerunt nubentes, et obedientiae laude, qua tanquam matrice virtutes omnes continentur, quam maxime excelluerunt.

CAPUT PRIMUM. 1. Prima societas viri et uxoris. Quoniam unusquisque homo humani generis pars est, et sociale quiddam est humana natura, magnumque habet et naturale bonum, vim quoque amicitiae; ob hoc ex uno Deus voluit omnes homines condere, ut in sua societate non sola similitudine generis, sed etiam cognationis vinculo tenerentur. Prima itaque naturalis humanae societatis copula vir et uxor est. Quos nec ipsos singulos condidit Deus, et tanquam alienigenas junxit: sed alteram creavit ex altero; signans etiam vim conjunctionis in latere, unde illa detracta, formata est (Gen. II, 21, 22). Lateribus enim sibi junguntur, qui pariter ambulant, et pariter quo ambulant intuentur. Consequens est connexio societatis in filiis, qui unus honestus fructus est, non conjunctionis maris et feminae, sed concubitus. Poterat enim esse in utroque sexu, etiam sine tali commixtione, alterius regentis, alterius obsequentis amicalis quaedam et germana conjunctio. CAPUT II. 2. De propagatione filiorum, si homo non peccasset, diversae sententiae. Nec nunc opus est ut scrutemur, et in ea quaestione definitam sententiam proferamus, unde primorum hominum proles posset existere, quos benedixerat Deus, dicens, Crescite, et multiplicamini, et implete terram, si non peccassent; cum mortis conditionem corpora eorum peccando meruerint, nec esse concubitus nisi mortalium corporum possit. Plures enim de hac re sententiae diversaeque exstiterunt; et si examinandum sit, veritati divinarum Scripturarum quaenam earum potissimum congruat, prolixae disputationis negotium est. Sive ergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi Creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi in utero virginali formare, et ut etiam ipsis infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare: sive ibi multa mystice ac figurate dicta sint, aliterque sit intelligendum quod scriptum est, Implete terram, et dominamini ejus (Gen. I, 28), id est, ut plenitudine et perfectione vitae ac potestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio qua dictum est, Crescite, et multiplicamini, provectu mentis et copia virtutis intelligatur, sicut in Psalmo positum est, Multiplicabis me in anima mea virtute (Psal. CXXXVII, 3); nec data sit homini prolis ista successio, nisi posteaquam causa peccati, futura erat in morte decessio: sive corpus non spirituale illis hominibus, sed primo animale factum erat, ut obedientiae merito postea fieret spirituale, ad immortalitatem capessendam, non post mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) et facta est poena peccati; sed per illam commutationem quam significat Apostolus, ubi ait, Deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16): ut illa corpora primi conjugii et mortalia fuisse intelligamus prima conformatione, et tamen non moritura nisi peccassent, sicut minatus erat Deus: tanquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat; quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille vetuisset. Ita ergo possent etiam per concubitum talium corporum generationes subsistere, quae usque ad certum modum, haberent incrementum, nec vergerent tamen in senium; aut usque in senium, nec tamen in mortem, donec illa benedictionis multiplicatione terra impleretur. Si enim vestibus Israelitarum praestitit Deus per annos quadraginta sine ullo detrimento proprium statum (Deut. XXIX, 5); quanto magis praestaret corporibus obedientium praecepto suo felicissimum quoddam temperamentum certi status, donec in melius converterentur, non morte hominis qua corpus ab anima deseritur, sed beata commutatione a mortalitate ad immortalitatem, ab animali ad spiritualem qualitatem! CAPUT III. Bonum conjugii multiplex. Primum et secundum conjugii bonum. Tertium conjugii bonum. Harum sententiarum quae vera sit, vel si alia vel aliae possunt adhuc ex illis verbis exsculpi, quaerere ac disserere longum est.

3. Illud nunc dicimus, secundum istam conditionem nascendi et moriendi, quam novimus, et in qua creati sumus, aliquid boni esse conjugium masculi et feminae: cujus confoederationem ita divina Scriptura commendat, ut nec dimissae a viro nubere liceat alteri, quamdiu vir ejus vivit; nec dimisso ab uxore liceat alteram ducere, nisi mortua fuerit quae recessit. Bonum ergo conjugii, quod etiam Dominus in Evangelio confirmavit, non solum quia prohibuit dimittere uxorem, nisi ex causa fornicationis (Matth. XIX, 9), sed etiam quia venit invitatus ad nuptias (Joan. II, 2), cur sit bonum merito quaeritur. Quod mihi non videtur propter solam filiorum procreationem, sed propter ipsam etiam naturalem in diverso sexu societatem. Alioquin non jam diceretur conjugium in senibus, praesertim si vel amisissent filios, vel minime genuissent. Nunc vero in bono licet annoso conjugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, viget tamen ordo charitatis inter maritum et uxorem: quia quanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis suae pari consensu se continere coeperunt; non ut necessitatis esset postea non posse quod vellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent. Si ergo servatur fides honoris et obsequiorum invicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadaverinis utriusque membris, animorum tamen rite conjugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseverat. Habent etiam id bonum conjugia, quod carnalis vel juvenilis incontinentia, etiamsi vitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio conjugalis. Deinde quia reprimitur, et quodam modo verecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus. Intercedit enim quaedam gravitas fervidae voluptatis, cum in eo quod sibi vir et mulier adhaerescunt, pater et mater esse meditantur. CAPUT IV. 4. Quartum conjugii bonum. Adulterium quid sit. Fides in rebus etiam abjectis servanda et vitae huic praeponenda. Huc accedit quia in eo ipso quod sibi invicem conjuges debitum solvunt, etiamsi id aliquanto intemperantius et incontinentius expetant, fidem tamen sibi pariter debent. Cui fidei tantum juris tribuit Apostolus, ut eam potestatem appellaret, dicens: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter autem et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Hujus autem fidei violatio dicitur adulterium, cum vel propriae libidinis instinctu, vel alienae consensu, cum altero vel altera contra pactum conjugale concumbitur: atque ita frangitur fides; quae in rebus etiam corporeis et abjectis magnum animi bonum est; et ideo eam saluti quoque corporali qua etiam vita nostra ista continetur, certum est debere praeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auro pene res nulla est; fides tamen cum in negotio paleae, sicut in auro sincera servatur, non ideo minor est quia in re minore servatur. Cum vero ad peccatum admittendum adhibetur fides, mirum si fides appellanda est: verumtamen qualiscumque sit, si et contra ipsam fit, pejus fit; nisi cum propterea deseritur, ut ad veram fidem ac legitimam redeatur, id est, ut peccatum emendetur, voluntatis pravitate correcta. Tanquam si quis cum hominem solus exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur ut simul id faciant spoliumque partiantur, quo facinore commisso totum solus auferat. Dolet quidem ille, et fidem sibi servatam non esse conqueritur; verum in ipsa sua querela cogitare debet, potius in bona vita ipsi humanae societati fuisse servandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit quam inique sibi in peccati societate servata non fuerit. Ille quippe utrobique perfidus, profecto sceleratior judicandus est. At si id quod male fecerant ei displicuisset, et propterea cum participe facinoris praedam dividere noluisset, ut homini cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum nec perfidus diceret. Ita mulier si fide conjugali violata fidem servet adultero, utique mala est: sed si nec adultero, pejor est. Porro si eam flagitii poeniteat, et ad castitatem rediens conjugalem, pacta ac placita adulterina rescindat, miror si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit. CAPUT V. 5. Conjunctio viri et feminae quandonam sit connubium, quando non. Solet etiam quaeri, cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed propter incontinentiam solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec ille cum altera, nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint vocandae. Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alterius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamvis non ea causa conjuncti sint, non tamen vitaverint, ut vel nolint sibi nasci filios, vel etiam opere aliquo malo agant ne nascantur. Caeterum si vel utrumque vel unum horum desit, non invenio quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi vir ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam vel honoribus vel facultatibus suis inveniat, quam comparem ducat; ipso animo adulter est, nec cum illa quam cupit invenire, sed cum ista cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium. Unde et ipsa hoc sciens ac volens, impudice utique miscetur ei, cum quo non habet foedus uxorium. Verumtamen si ei thori fidem servet, et cum ille uxorem duxerit, nubere ipsa non cogitet, atque a tali prorsus opere continere se praeparet, adulteram quidem fortassis facile appellare non audeam; non peccare tamen quis dixerit, cum eam viro, cujus uxor non est, misceri sciat? Jamvero si ex illo concubitu, quantum ad ipsam attinet, non nisi filios velit, et quidquid ultra causam procreandi patitur invita patiatur: multis quidem ista matronis anteponenda est; quae tametsi non sunt adulterae, viros tamen suos plerumque etiam continere cupientes ad reddendum carnale debitum cogunt, non desiderio prolis, sed ardore concupiscentiae ipso suo jure intemperanter utentes: in quarum tamen nuptiis bonum est hoc ipsum quod nuptae sunt. Ad hoc enim nuptae sunt, ut illa concupiscentia redacta ad legitimum vinculum, non deformis et dissoluta fluitaret, habens de se ipsa irrefrenabilem carnis infirmitatem, de nuptiis autem indissolubilem fidei societatem; de se ipsa progressum immoderate coeundi, de nuptiis modum caste procreandi. Etsi enim turpe est libidinose uti velle marito; honestum est tamen nolle misceri nisi marito, et non parere nisi de marito. CAPUT VI. De conjugalis debiti exactione ac redditione. Sunt item viri usque adeo incontinentes, ut conjugibus nec gravidis parcant. Quidquid ergo inter se conjugati immodestum, inverecundum, sordidum gerunt, vitium est hominum, non culpa nuptiarum.

6. Jam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti carnalis, quam eis non secundum imperium praecipit, sed secundum veniam concedit Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur; etsi eos pravi mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque enim illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi conjugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem, liberorum procreandorum causa, quae prima est humani generis in ista mortalitate societas; verum etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodam modo servitutem; ut etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit. Et ad hoc enim uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4-6): ut et quod non filiorum procreandorum, sed infirmitatis et incontinentiae causa expetit, vel ille de matrimonio, vel illa de marito, non sibi alterutrum negent; ne per hoc incidant in damnabiles corruptelas, tentante satana, propter incontinentiam, vel amborum, vel cujusquam eorum. Conjugalis enim concubitus generandi gratia, non habet culpam; concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum conjuge, propter thori fidem, venialem habet culpam: adulterium vero sive fornicatio lethalem habet culpam. Ac per hoc melior est quidem ab omni concubitu continentia, quam vel ipse matrimonialis concubitus, qui fit causa gignendi. CAPUT VII. Foedus nuptiale separatione conjugum non fit irritum. An dimissa adultera liceat alteram ducere. Uxorem superducere vetitum more Romano. Divortio lex foederis nuptialis non aboletur inter Christianos. Sed quia illa continentia meriti amplioris est, reddere vero debitum conjugale, nullius est criminis, exigere autem ultra generandi necessitatem, culpae venialis, fornicari vero vel moechari, puniendi criminis; cavere debet charitas conjugalis, ne dum sibi quaerit unde amplius honoretur, conjugi faciat unde damnetur. Qui enim dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 32). Usque adeo foedus illud initum nuptiale cujusdam sacramenti res est, ut nec ipsa separatione irritum fiat: quandoquidem vivente viro, et a quo relicta est, moechatur, si alteri nupserit; et ille hujus mali causa est qui reliquit.

7. Miror autem si quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita liceat ea dimissa alteram ducere. Facit enim de hac re sancta Scriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, ex praecepto Domini mulierem a viro non debere discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari (I Cor. VII, 10, 11): cum recedere utique et manere innupta, nisi ab adultero viro non debeat, ne recedendo ab eo qui adulter non est, faciat eum moechari. Reconciliari autem viro vel tolerando, si se ipsa continere non potest, vel correcto, forsitan juste potest. Quomodo autem viro possit esse licentia ducendae alterius, si adulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non video. Quae si ita sunt, tantum valet illud sociale vinculum conjugum, ut cum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur. Possit enim homo dimittere sterilem uxorem, et ducere de qua filios habeat: et tamen non licet; et nostris quidem jam temporibus ac more Romano, nec superducere, ut amplius habeat quam unam vivam: et utique relicta adultera vel relicto adultero possent plures nasci homines, si vel illa alteri nuberet, vel ille alteram duceret. Quod tamen si non licet, sicut divina regula praescribere videtur; quem non faciat intentum, quid sibi velit tanta firmitas vinculi conjugalis? Quod nequaquam puto tantum valere potuisse, nisi alicujus rei majoris ex hac infirma mortalitate hominum quoddam sacramentum adhiberetur, quod deserentibus hominibus atque id dissolvere cupientibus, inconcussum illis maneret ad poenam. Siquidem interveniente divortio non aboletur illa confoederatio nuptialis: ita ut sibi conjuges sint, etiam separati; cum illis autem adulterium committant, quibus fuerint etiam post suum repudium copulati, vel illa viro, vel ille mulieri. Nec tamen nisi in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus (Psal. XLVII, 2), talis est causa cum uxore. CAPUT VIII. Repudii usus qualis apud Gentiles, et qualis apud Judaeos. Conjugium bonum est prorsus, non autem sola comparatione fornicationis. Caeterum aliter se habere jura Gentilium, quis ignorat; ubi interposito repudio, sine reatu aliquo ultionis humanae, et illa cui voluerit nubit, et ille quam voluerit ducit? Cui consuetudini simile aliquid, propter Israelitarum duritiam, videtur permisisse Moyses de libello repudii (Deut. XXIV, 1; Matth. XIX, 8). Qua in re exprobratio quam approbatio divortii magis apparet.

8. Honorabiles ergo nuptiae in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. XIII, 4). Quod non sic dicimus bonum, ut in fornicationis comparatione sit bonum; alioquin duo mala erunt, quorum alterum pejus: aut bonum erit et fornicatio, quia est pejus adulterium; pejus est enim alienum matrimonium violare, quam meretrici adhaerere: et bonum adulterium, quia est pejor incestus; pejus est enim cum matre quam cum aliena uxore concumbere: et donec ad ea perveniatur, quae, sicut Apostolus ait, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12), omnia bona erunt in comparatione pejorum. Hoc autem falsum esse quis dubitet? Non ergo duo mala sunt connubium et fornicatio, quorum alterum pejus; sed duo bona sunt connubium et continentia, quorum alterum est melius. Sicut ista temporalis sanitas et imbecillitas non sunt duo mala, quorum alterum pejus; sed ista sanitas et immortalitas duo bona sunt, quorum alterum melius. Item scientia et vanitas non duo mala sunt, quorum vanitas pejus; sed scientia et charitas duo bona sunt, quorum charitas melius. Namque scientiae destruetur, ait Apostolus; et tamen huic tempori necessaria est: charitas autem nunquam cadet (I Cor. XIII, 8). Sic et mortalis ista generatio, propter quam fiunt nuptiae, destruetur; ab omni autem concubitu immunitas, et hic angelica meditatio est, et permanet in aeternum. Sicut autem jejuniis sacrilegorum meliora sunt prandia justorum; ita nuptiae fidelium virginitati anteponuntur impiarum. Verumtamen neque ibi prandium jejunio, sed justitia sacrilegio; neque hic nuptiae virginitati, sed fides impietati praefertur. Ad hoc enim justi cum opus est prandent, ut tanquam boni domini quod justum et aequum est servis corporibus praebeant: ad hoc autem sacrilegi jejunant, ut daemonibus serviant. Sic ad hoc nubunt fideles, ut maritis pudice copulentur: ad hoc autem sunt virgines impiae, ut a vero Deo fornicentur. Sicut ergo bonum erat quod Martha faciebat, occupata circa ministerium sanctorum, sed melius quod Maria soror ejus sedens ad pedes Domini, et audiens verbum ejus (Luc. X, 39-42): ita bonum Susannae in conjugali castitate laudamus (Dan. XIII); sed tamen ei bonum viduae Annae (Luc. II, 36, 37), ac multo magis Mariae virginis anteponimus (Luc. I, 27). Bonum erat quod faciebant, quae de substantia sua Christo ac discipulis ejus necessaria ministrabant; sed melius qui omnem suam substantiam dimiserunt, ut expeditiores eumdem Dominum sequerentur. In his autem binis bonis, sive quae isti, sive quae Martha et Maria faciebant, fieri non posset quod melius est, nisi altero praetermisso aut relicto. Unde intelligendum est non ideo malum putandum esse nuptias, quia nisi ab eis abstineatur, non potest haberi vidualis castitas aut virginalis integritas. Neque enim ideo malum erat quod Martha faciebat, quia nisi inde abstineret soror ejus, non faceret quod melius erat: aut ideo malum est suscipere justum aut prophetam in domum suam, quia nec domum habere debet, ut quod melius est faciat, qui vult ad perfectionem Christum sequi. CAPUT IX. 9. Conjugium bonum est non nisi propter aliud expetendum. Conjugio uti debuisse sanctos primis temporibus: nunc praeferendam esse continentiam. Sane videndum est, alia bona nobis Deum dare, quae propter se ipsa expetenda sunt, sicut est sapientia, salus, amicitia; alia quae propter aliquid sunt necessaria, sicut doctrina, cibus, potus, somnus, conjugium, concubitus. Horum enim quaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicut doctrina; quaedam propter salutem, sicut cibus, et potus, et somnus; quaedam propter amicitiam, sicut nuptiae vel concubitus: hinc enim subsistit propagatio generis humani, in quo societas amicalis magnum bonum est. His itaque bonis quae propter aliud necessaria sunt, qui non ad hoc utitur propter quod instituta sunt, peccat, alias venialiter, alias damnabiliter. Quisquis vero eis propter hoc utitur, propter quod data sunt, bene facit. Cui ergo non sunt necessaria, si non eis utitur, melius facit. Proinde ista bona cum opus habemus, bene volumus: sed melius ea nolumus quam volumus; quia tunc melius nos habemus, cum ea necessaria non habemus. Ac per hoc bonum est nubere, quia bonum est filios procreare, matremfamilias esse (I Tim. V, 14): sed melius est non nubere, quia melius est ad ipsam humanam societatem hoc opere non egere. Ita enim jam sese habet humanum genus, ut aliis qui se non continent, non solum per nuptias occupatis, sed multis etiam per illicitos concubitus luxuriantibus, bono Creatore de malis eorum faciente quod bonum est, non desit numerositas prolis et abundantia successionis, unde sanctae amicitiae conquirantur. Ex quo colligitur, primis temporibus generis humani, maxime propter Dei populum propagandum, per quem et prophetaretur et nasceretur Princeps et Salvator omnium populorum, uti debuisse sanctos isto, non propter se expetendo, sed propter aliud necessario bono nuptiarum: nunc vero cum ad ineundam sanctam et sinceram societatem undique ex omnibus gentibus copia spiritualis cognationis exuberet, etiam propter solos filios connubia copulare cupientes, ut ampliore continentiae bono potius utantur admonendi sunt. CAPUT X. 10. Objectio contra continentiam. Nunc ii soli conjugari debent, qui se non continent. Nuptias non esse peccatum. Nuptialis concubitus solus ille est qui fit causa generandi. Sed novi qui murmurent: Quid si, inquiunt, omnes homines velint ab omni concubitu continere; unde subsistet genus humanum? Utinam omnes hoc vellent, duntaxat in charitate de corde puro et conscientia bona et fide non ficta (I Tim. I, 5): multo citius Dei civitas compleretur, et acceleraretur terminus saeculi. Quid enim aliud hortari apparet Apostolum, ubi ait, cum inde loqueretur, Vellem omnes esse sicut me ipsum? Aut illo loco: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est ut et hi qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non ementes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Deinde subjungit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino. Qui autem matrimonio conjunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier innupta et virgo: quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Unde mihi videtur hoc tempore solos eos qui se non continent, conjugari oportere, secundum illam ejusdem apostoli sententiam: Quod si se non continent, nubant; melius est enim nubere quam uri. 11. Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae, quae si in comparatione fornicationis eligerentur, minus peccatum essent quam fornicatio, sed tamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturi sumus adversus evidentissimam vocem Apostoli dicentis: Quod vult faciat; non peccat, sinubat; et, Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat (I Cor. VII, 7, 28-36). Hinc certe jam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus: nam quis ambigat absurdissime dici non eos peccasse quibus venia datur? Sed illum concubitum secundum veniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi, et aliquando nulla causa procreandi; quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci impetrant: si tamen non ita sit nimius, ut impediat quae seposita esse debent tempora orandi, nec immutetur in eum usum qui est contra naturam, de quo Apostolus tacere non potuit, cum de corruptelis nimiis immundorum et impiorum hominum loqueretur (Rom. I, 26, 27). Concubitus enim necessarius causa generandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est. Ille autem qui ultra istam necessitatem progreditur, jam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere,sed reddere conjugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet conjugalem. Si autem ambo tali concupiscentiae subiguntur, rem faciunt non plane nuptiarum. Verumtamen si magis in sua conjunctione diligunt quod honestum, quam quod inhonestum est, id est, quod est nuptiarum, quam id quod non est nuptiarum, hoc eis auctore Apostolo secundum veniam conceditur: cujus delicti non habent hortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Dei misericordiam non a se avertant, vel non abstinendo quibusdam diebus ut orationibus vacent, et per hanc abstinentiam sicut per jejunia commendent preces suas, vel immutando naturalem usum in eum usum qui est contra naturam, quod damnabilius fit in conjuge. CAPUT XI. 12. Usus contra naturam exsecrabilior in uxore, quam in meretrice. Innuptarum amplior sanctitas commendata, non negata sanctitas nuptarum. Nam cum ille naturalis usus, quando prolabitur ultra pacta nuptialia, id est, ultra propagandi necessitatem, venialis sit in uxore, in meretrice damnabilis; iste qui est contra naturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore. Tantum valet ordinatio Creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam cum modus exceditur, longe sit tolerabilius, quam in eis quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus. Et ideo in re concessa immoderatio conjugis, ne in rem non concessam libido prorumpat, toleranda est. Hinc est etiam quod longe minus peccat quamlibet assiduus ad uxorem, quam vel rarissimus ad fornicationem. Cum vero vir membro mulieris non ad hoc concesso uti voluerit, turpior est uxor si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decus ergo conjugale est castitas procreandi, et reddendi carnalis debiti fides: hoc est opus nuptiarum, hoc ab omni crimine defendit Apostolus dicendo, Et si acceperis uxorem, non peccasti: et si nupserit virgo, non peccat; et, Quod vult faciat; non peccat, si nubat. Exigendi autem debiti ab alterutro sexu immoderatior progressio, propter illa quae supra dixit, conjugibus secundum veniam conceditur. 13. Quod ergo ait, Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam conjugem castam. Omnibus quippe fidelibus dictum est, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19). Sancta sunt ergo etiam corpora conjugatorum, fidem sibi et Domino servantium. Cui sanctitati cujuslibet eorum, nec infidelem conjugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli viro, aut sanctitatem viri prodesse infideli uxori, idem apostolus testis est, dicens, Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre (Id. VII, 14). Proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius: quia et hoc solum cogitat, quomodo placeat Domino. Neque enim femina fidelis, servans pudicitiam conjugalem, non cogitat quomodo placeat Domino, sed utique minus; quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Hoc enim de illis dicere voluit, quod possunt habere quodam modo de necessitate connubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant viris suis. CAPUT XII. 14. Nuptas non cogitantes nisi quomodo placeant Deo perraras esse. Quod utrum de omnibus nuptis dixerit, an de talibus quales ita multae sunt, ut pene omnes putari possint, non immerito dubitatur. Neque enim et illud quod de innuptis ait, Quae innupta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, ad omnes innuptas pertinet; cum sint quaedam viduae mortuae, quae in deliciis vivunt (I Tim. V, 6). Verumtamen quod attinet ad quamdam distinctionem et quasi proprietatem innuptarum atque nuptarum; sicut nimium detestanda est, quae continens a nuptiis, id est a re concessa, non continet a delictis, vel luxuriae, vel superbiae, vel curiositatis et verbositatis: ita rara nupta est, quae in ipso quoque obsequio conjugali non cogitat nisi quomodo placeat Deo, ornando se, non intortis crinibus, aut auro et margaritis et veste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per bonam conversationem (Id. II, 9 et 10). Talia quippe conjugia Petrus quoque apostolus praecipiendo describit: Similiter, inquit, mulieres obaudientes maritis suis; ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine loquela lucrifieri possint, videntes timorem et castam conversationem vestram: ut sint non quae a foris ornantur capillorum incrispationibus, aut circumdatae auro, aut veste decora; sed ille absconditus cordis vestri homo in illa perpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apud Dominum locuples est. Nam sic quaedam sanctae mulieres quae in Dominum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis; quomodo Sara obaudiebat Abrahae, dominum illum vocans; cujus factae estis filiae benefacientes, et non timentes ullum vanum timorem. Viri simili ratione concordes et caste viventes cum uxoribus vestris, et tanquam vasi infirmiori et subjecto tribuite honorem, quasi cohaeredibus gratiae, et videte ne impediantur orationes vestrae (I Petr. III, 1-7). Itane vero conjugia talia non cogitant ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino? Sed perrara sunt. Quis negat? et in ipsa raritate pene omnes qui tales sunt, non ut tales essent conjuncti sunt, sed jam conjuncti tales facti sunt. CAPUT XIII. 15. Nuptias nunc solis non continentibus, olim vero etiam continentibus amplectendas fuisse. Uti conjugio sola prolis causa, quam rarum. Qui enim nostri temporis homines Christiani nuptiarum vinculo liberi valentes ab omni concubitu se continere, cum jam tempus esse perspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sed abstinendi ab amplexu (Eccle. III, 5), non potius eligerent vel virginalem vel vidualem continentiam conservare, quam tribulationem carnis, sine qua conjugia esse non possunt (ut alia taceantur a quibus parcit Apostolus), nullo jam cogente humanae societatis officio sustinere? Sed cum dominante concupiscentia fuerint copulati, si eam postea vicerint, quia non ita licet dissolvere conjugium, sicut licebat non colligare, fiunt tales quales profitetur forma nuptiarum; ita ut vel pari consensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum, aut si non ambo sunt tales, erit qui talis est non exactor, sed redditor debiti, servans in omnibus castam religiosamque concordiam. Illis vero temporibus, cum adhuc propheticis sacramentis salutis nostrae mysterium velabatur, etiam qui ante nuptias tales erant, officio propagandi nuptias copulabant, non victi libidine, sed ducti pietate: quibus si optio talis daretur, qualis revelato Novo Testamento data est, dicente Domino, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12); non eos dubitat etiam cum gaudio suscepturos fuisse, qui diligenter intentus legit quomodo conjugibus utebantur, cum et plures habere uni viro licebat, quas castius habebat quam nunc unam quilibet istorum, quibus videmus quid secundum veniam concedat Apostolus (I Cor. VII, 6). Habebant enim eas in opere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 5). Quod tam magnum est, ut multi hodie facilius se tota vita ab omni concubitu abstineant, quam modum teneant non coeundi, nisi prolis causa, si matrimonio copulentur. Nempe multos habemus fratres et socios coelestis haereditatis utriusque sexus continentes, sive expertos nuptias, sive ab omni tali commixtione integros; nempe innumerabiles sunt: quem tandem audivimus inter familiaria colloquia, sive eorum qui conjugati sunt, sive qui fuerunt, indicantem nobis nunquam se conjugi esse commixtum, nisi sperando conceptum? Quod ergo praecipiunt conjugatis Apostoli, hoc est nuptiarum: quod autem venialiter concedunt, aut quod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sed ferunt. CAPUT XIV. 16. Uti concubina propter filios majus peccatum, quam uxore uti propter incontinentiam. Itaque si forte, quod utrum fieri possit ignoro, magisque fieri non posse existimo; sed tamen si forte ad tempus adhibita concubina filios solos ex eadem commixtione quaesiverit: nec sic ista conjunctio vel earum nuptiis praeponenda est, quae veniale illud operantur. Quid enim sit nuptiarum, considerandum est, non quid sit nubentium et immoderatius nuptiis utentium. Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam justificat: neque si alius ruri paterno vel juste quaesito avarus incumbat, ideo culpanda est juris civilis regula, qua possessor legitimus factus est. Nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet; nec vituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat. Aliud est namque injusta potestate juste velle uti, et aliud est justa potestate injuste uti. Ita nec concubinae ad tempus adhibitae, si filiorum causa concumbant, justum faciunt concubinatum suum; nec conjugatae, si cum maritis lasciviant, nuptiali ordini crimen imponunt. 17. Posse sane fieri nuptias ex male conjunctis, honesto postea placito consequente, manifestum est. CAPUT XV. Connubium non posse dissolvi ob sterilitatem. An liceat uxoris voluntate aliam adhibere ut communes filii nascantur, non audet definire. Semel autem initum connubium in civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorum hominum copula quoddam sacramentum nuptiae gerunt, nullo modo potest nisi alicujus eorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur: ita ut jam scientibus conjugibus non se filios habituros, separare se tamen vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis quibus se copulaverint, adulterium committunt, ipsi autem conjuges manent. Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione ac semine, alterius autem jure ac potestate, apud antiquos patres fas erat: utrum et nunc fas sit, non temere dixerim. Non est enim nunc propagandi necessitas, quae tunc fuit, quando et parientibus conjugibus alias propter copiosiorem posteritatem superducere licebat, quod nunc certe non licet. Nam tantum affert opportunitatis ad aliquid juste agendum seu non agendum temporum secreta distinctio, ut nunc melius faciat, qui nec unam duxerit, nisi se continere non possit. Tunc autem etiam plures inculpabiliter ducebant, et qui se multo facilius continere possent, nisi aliud pietas illo tempore postularet. Sicut enim sapiens et justus, qui jam concupiscit dissolvi et esse cum Christo, et hoc magis optimo delectatur (Philipp. I, 23), jam non hic vivendi cupiditate, sed consulendi officio sumit alimentum, ut maneat in carne, quod necessarium est propter alios: sic misceri feminis jure nuptiarum officiosum fuit tunc sanctis viris, non libidinosum.

CAPUT XVI. 18. In concubitu ac in cibi usu similis ratio virtutis et vitii. Quod enim est cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis: et utrumque non est sine delectatione carnali; quae tamen modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod est autem in sustentanda vita illicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus. Et quod est in luxuria ventris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidine nullam prolem quaerente illicitus concubitus. Et quod est in cibo licito nonnullis immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus. Sicut ergo satius est emori fame, quam idolothytis vesci; ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum vitia non sectentur, et Deum recte colant, honesti et salvi erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit. Sicut autem filii boni adulterorum, nulla defensio est adulteriorum; sic mali conjugatorum, nullum crimen est nuptiarum. Proinde sicut patres temporis Novi Testamenti ex officio consulendi alimenta sumentes, quamvis ea cum delectatione naturali carnis acciperent, nullo modo tamen comparabantur delectationi eorum qui immolatitio vescebantur (I Cor. VIII, 7), aut eorum qui quamvis licitas escas, tamen immoderatius assumebant; sic patres temporis Veteris Testamenti, consulendi officio concumbebant, quorum delectatio illa naturalis nequaquam usque ad irrationalem aut nefariam libidinem relaxata, nec turpitudini stuprorum nec conjugatorum intemperantiae conferenda est. Eadem quippe vena charitatis, nunc spiritualiter, tunc carnaliter propter illam matrem Jerusalem propagandi erant filii: sed diversa opera patrum non faciebat nisi diversitas temporum. Sic autem necesse erat ut carnaliter coirent, etiam non carnales Prophetae; sicut necesse erat ut carnaliter vescerentur, etiam non carnales Apostoli. CAPUT XVII. 19. Nubentes hujus temporis non conferendi nubentibus sanctis primi temporis. Uni viro plures uxores habere aliquando licuit, nunquam uni feminae plures viros. Quotquot ergo nunc sunt quibus dicitur, Si se non continent, nubant (Id. VII, 9); non comparandae sunt tunc etiam nubentibus sanctis. Ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur. Sed homines qui se non continent, tanquam ascendunt in nuptias gradu honestatis: qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis. Ac per hoc quamvis utrorumque nuptiae in quantum nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi tamen homines conjugati illis hominibus conjugatis non sunt comparandi. Habent enim isti quod illis propter honestatem nuptiarum, quamvis ad nuptias non pertineat, secundum veniam concedatur; id est, progressum illum qui excedit generandi necessitatem, quod illi non habebant. Sed neque hi, si qui forte nunc inveniuntur, qui non quaerunt in connubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae, coaequari possunt illis hominibus. In istis enim carnale est ipsum desiderium filiorum; in illis autem spirituale erat, quia sacramento illius temporis congruebat. Nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritualiter quaerit: tunc vero ipsius pietatis erat operatio, etiam carnaliter filios propagare; quia illius populi generatio nuntia futurorum erat, et ad dispensationem propheticam pertinebat. 20. Ideoque non sicut uni viro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures viros, nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturae amant singularitatem quae principantur: subjecta vero non solum singula singulis, sed si ratio naturalis vel socialis admittit, etiam plura uni non sine decore subduntur. Neque enim sic habet unus servus plures dominos, quomodo plures servi unum dominum. Ita duobus seu pluribus maritis vivis nullam legimus servisse sanctarum; plures autem feminas uni viro legimus, cum gentis illius societas sinebat, et temporis ratio suadebat: neque enim contra naturam nuptiarum est. Plures enim feminae ab uno viro fetari possunt; una vero a pluribus non potest (haec est principiorum vis): sicut multae animae uni Deo recte subduntur. Ideoque non est verus Deus animarum nisi unus, una vero anima per multos falsos deos fornicari potest, non fecundari. CAPUT XVIII. 21. Sacramentum nuptiarum nunc ad unum virum et ad unam uxorem redactum. Episcopum nisi unius uxoris virum ordinare non licet. Sed quoniam ex multis animis una civitas futura est habentium animam unam et cor unum in Deum (Act. IV, 32); quae unitatis nostrae perfectio post hanc peregrinationem futura est, ubi omnium cogitationes nec latebunt invicem, nec inter se in aliquo repugnabunt: propterea Sacramentum nuptiarum temporis nostri sic ad unum virum et unam uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinare, nisi unius uxoris virum (I Tim. III, 2, et Tit. I, 6). Quod acutius intellexerunt, qui nec eum qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De Sacramento enim agitur, non de peccato. Nam in Baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed qui dixit, Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccat; et, Quod vult faciat, non peccat, si nubat (I Cor. VII, 28, 36): satis declaravit nuptias nullum esse peccatum. Propter Sacramenti autem sanctitatem, sicut femina etiamsi catechumena fuerit vitiata, non potest post Baptismum inter Dei virgines consecrari; ita non absurde visum est eum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam Sacramenti amisisse; non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. Ac per hoc sicut plures uxores antiquorum patrum significaverunt futuras nostras ex omnibus gentibus Ecclesias uni viro subditas Christo: ita noster antistes unius uxoris vir significat ex omnibus gentibus unitatem uni viro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum revelaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut tunc laus sit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5). Nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones, etiam salva charitate, inter eos qui unum et in uno futuri sunt: quae tunc utique nullae erunt. Sicut ergo Sacramentum pluralium nuptiarum illius temporis significavit futuram multitudinem Deo subjectam in terrenis omnibus gentibus; sic Sacramentum nuptiarum singularum nostri temporis significat unitatem omnium nostrum subjectam Deo futuram in una coelesti civitate. Itaque sicut duobus pluribusve servire, sic a viro vivo in alterius transire connubium, nec tunc licuit, nec nunc licet, nec unquam licebit. Apostatare quippe ab uno Deo, et ire in alterius adulterinam superstitionem, semper est malum. Nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri, quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet vivus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. In nostrarum quippe nuptiis plus valet sanctitas Sacramenti, quam fecunditas uteri. 22. Si ergo et illi qui propter solam generationem, propter quam sunt institutae nuptiae, conjunguntur, non comparantur patribus, multo aliter ipsos filios quam isti quaerentibus; quandoquidem filium immolare jussus Abraham, intrepidus ac devotus, quem de tanta desperatione susceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente manum deponeret, quo jubente levaverat (Gen. XXII, 12). CAPUT XIX. An saltem continentes nostri comparandi sint antiquis sanctis conjugatis. Restat ut videamus utrum saltem continentes nostri conjugatis illis patribus comparandi sint; nisi forte jam isti praeferendi sunt eis, quibus nondum quos conferamus invenimus. Majus enim bonum erat in illorum nuptiis, quam est bonum proprium nuptiarum, cui procul dubio bonum continentiae praeferendum est; quia non tali officio quaerebant illi filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex quodam sensu naturae mortalis successionem decessioni requirentis. Quod quisquis bonum negat, ignorat Deum omnium bonorum a coelestibus usque ad terrena, ab immortalibus usque ad mortalia creatorem. Hoc autem sensu generandi nec bestiae penitus carent, et maxime alites, quarum in promptu est cura nidificandi, et quaedam conjugiorum similitudo ad simul procreandum atque nutriendum. Sed illi homines istum naturae mortalis affectum, cujus in suo genere castitas accedente Dei cultu, sicut quidam intellexerunt, in tricenario fructu ponitur, longe sanctiore mente superabant, qui de suis nuptiis filios propter Christum quaerebant, ad genus ejus secundum carnem distinguendum ab omnibus gentibus: sicut Deo disponere placuit, ut hoc prae caeteris ad eum prophetandum valeret, quod praenuntiabatur ex quo etiam genere et ex qua gente esset in carne venturus. Valde ergo nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonum erat, quod pater Abraham in suo femore noverat, cui manum subdere famulum jussit, ut de uxore quae a filio esset ducenda juraret (Gen. XXIV, 2-4). Ponens enim manum sub femore hominis, et jurans per Deum coeli, quid aliud significabat, nisi in ea carne, quae ex illo femore originem duceret, Deum coeli esse venturum? Bonum ergo sunt nuptiae, in quibus tanto meliores sunt conjugati, quanto castiores ac fideliores Deum timent, maxime si filios quos carnaliter desiderant, etiam spiritualiter nutriant.

CAPUT XX. 23. Ex lege purificationis post concubitum, non ostendi illum esse peccatum. An continentes nunc aliqui conferri possint antiquis Patribus conjugatis. Nec quod purificari Lex hominem et post conjugalem concubitum jubet, peccatum esse declarat; si non est ille qui secundum veniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes. Sed sicut multa Lex ponit in sacramentis et umbris futurorum; quaedam in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in hujus rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccato fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo hujusmodi desiderio, quod procul dubio falsum est; numquid et solita menstrua peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem Legis vetustas praecepit expiari (Levit. XV); non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tanquam in aedificationem corporis additur: ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex voluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum; quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis jubet purificari. Postremo numquid et mori peccatum est, aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio etiam inde mandata est (Num. XIX, 11); quia et mortuum corpus vita deserente, peccatum non est, sed peccatum significat animae desertae a justitia. 24. Bonum, inquam, sunt nuptiae, et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum, non quas nuptias, sed quam continentiam comparem quaero: imo non nuptias nuptiis; nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum; sed homines qui nuptiis utuntur, aliis hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non invenio, quinam continentes illis conjugatis conferendi sint requirendum est. Nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum coelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae charae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum coelorum. CAPUT XXI. 25. Distinguenda continentia ut et aliae virtutes, in habitu et in opere. Virtutem in habitu esse posse etiamsi non sit in opere, docetur exemplo Christi. Continentia quippe, non corporis, sed animi virtus est. Virtutes autem animi aliquando in opere manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrii virtus emicuit apparuitque tolerando passiones: sed quam multi sunt in eadem virtute animi, quibus tentatio deest, qua id quod intus est in conspectu Dei, etiam in hominum procedat, nec tunc esse incipiat, sed tunc innotescat? Jam enim erat in Job patientia, quam noverat Deus, et cui testimonium perhibebat; sed hominibus innotuit tentationis examine; et quod latebat intrinsecus, per ea quae forinsecus illata sunt, non natum, sed manifestatum est (Job I). Habebat utique et Timotheus virtutem continendi a vino, quam non ei abstulit Paulus, monendo ut vino modico uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23); alioquin perniciose docebat, ut propter salutem corporis fieret in animo damnum virtutis: sed quia poterat ea virtute salva fieri quod monebat, ita relaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret in animo habitus continendi. Ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est; cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Hunc habitum circa continentiam quae fit a concubitu non habent illi quibus dicitur, Si se non continent, nubant (I Cor. VII, 9). Hunc vero habent quibus dicitur, Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Sic usi sunt perfecti animi bonis terrenis ad aliud necessariis per hunc habitum continentiae, quo eis non obligarentur, et quo possent eis etiam non uti, si non opus esset. Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui et non uti potest. Multi quidem facilius se abstinent ut non utantur, quam temperent ut bene utantur: nemo tamen eis potest sapienter uti, nisi qui potest et continenter non uti. Ex hoc habitu et Paulus dicebat, Scio et abundare et penuriam pati (Philipp. IV, 12). Penuriam quippe pati, quorumcumque hominum est; sed scire penuriam pati, magnorum est. Sic et abundare quis non potest? scire autem et abundare, non nisi eorum est quos abundantia non corrumpit. 26. Verum ut apertius intelligatur quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit in opere, loquor de exemplo de quo nullus dubitat catholicorum Christianorum. Dominus enim noster Jesus Christus, quod in veritate carnis esurierit ac sitierit, manducaveri et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Evangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in Joanne Baptista? Venit enim Joannes non manducans neque bibens; et dixerunt, Daemonium habet: venit Filius hominis et manducans et bibens; et dixerunt, Ecce vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum. Numquid non talia dicuntur in domesticos ejus, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis quantum ad concubitum pertinet: Ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciviarum? Et tamen sicut in illo illud non erat verum; quamvis verum esset, quod non sicut Joannes abstineret a manducando et bibendo; ipse enim apertissime verissimeque ait, Venit Joannes non manducans, neque bibens; venit Filius hominis manducans et bibens: sic nec hoc in illis patribus verum est; quamvis venerit modo Apostolus Christi non conjugatus nec generans, quem dicant Pagani, Magus erat; venerit autem tunc Propheta Christi nuptias faciens et filios procreans, quem dicant Manichaei, Mulierosus erat: Et justificata est, inquit, sapientia a filiis suis (Matth. XI, 18, 19). Quod Dominus ibi subjecit, cum de Joanne ac de se illa dixisset: Justificata est, inquit, sapientia a filiis suis. Qui vident continentiae virtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari: sicut virtus patientiae sanctorum martyrum in opere apparuit, caeterorum vero aeque sanctorum in habitu fuit. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro qui passus est, et in Joanne qui passus non est: sic non est impar meritum continentiae in Joanne qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham qui filios generavit. Et illius enim caelibatus, et illius connubium pro temporum distributione Christo militarunt: sed continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat. CAPUT XXII. 27. Continentia in antiquis habitu, nunc autem opere tenenda. Jovinianistarum percontatio exploditur. Illo itaque tempore cum et lex, dies Patriarcharum subsequens, maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel (Deut. XXV, 5-10), et qui poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis (Galat. IV, 4), ut diceretur, Qui potest capere, capiat; ex illo usque adhuc, et deinceps usque in finem, qui habet operatur; qui operari noluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis qui corrumpunt bonos mores colloquiis malis (I Cor. XV, 33), inani et vana versutia dicitur homini christiano continenti et nuptias recusanti, Tu ergo melior quam Abraham? Quod ille cum audierit, non perturbetur; nec audeat dicere, Melior, nec a proposito delabatur: illud enim non vere dicit, hoc non recte facit. Sed dicat, Ego quidem non sum melior quam Abraham, sed melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe conjugaliter vixit: esse autem castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit. Ego vero facilius non utor nuptiis quibus est usus Abraham, quam sic utar nuptiis quemadmodum est usus Abraham: et ideo melior sum illis qui per animi incontinentiam non possunt quod ego, non illis qui propter temporis differentiam non fecerunt quod ego. Quod enim ego nunc ago, melius illi egissent, si tunc agendum esset: quod autem illi egerunt, sic ego non agerem, et si nunc agendum esset. Aut si talem se iste sentit et novit, ut salva et permanente in habitu animi sui virtute continentiae, si ad usum nuptiarum ex aliquo religionis officio descendisset, talis maritus et talis pater esset, qualis fuit Abraham; audeat plane respondere illi captioso interrogatori, et dicere, Non sum quidem melior quam Abraham, in hoc duntaxat genere continentiae, qua ille non carebat, etsi non apparebat; sed sum talis, non aliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista: quia et si voluerit gloriari, non erit insipiens; veritatem enim dicit. Si autem parcit, ne quis eum existimet super id quod eum videt, aut audit aliquid ex illo (II Cor. XII, 6); auferat a persona sua nodum quaestionis, et non de homine, sed de re ipsa respondeat, et dicat, qui tantum potest, talis est qualis fuit Abraham. Potest autem fieri ut minor sit continentiae virtus in animo ejus qui non utitur nuptiis, quibus est usus Abraham: sed tamen major est, quam in animo ejus qui propterea tenuit conjugii castitatem, quia non potuit ampliorem. Sic et femina innupta, quae cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34), cum audierit impudentem illum percontatorem dicentem, Tu ergo melior quam Sara? respondeat, Ego melior sum, sed iis quae virtute hujus continentiae carent, quod de Sara non credo: fecit ergo illa cum ista virtute quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conservabat. CAPUT XXIII. 28. Continentia melior castitate conjugali: sed possunt conjugati esse continentibus meliores. Obedientiae bonum majus quam continentiae. Obedientior conjugata minus obedienti virgini praeponenda. Obedientia mater omnium virtutum. Res ergo ipsas si comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem esse castitatem continentiae quam castitatem nuptialem, cum tamen utrumque sit bonum: homines vero cum comparamus, ille est melior qui bonum amplius quam alius habet. Porro qui amplius ejusdem generis habet, et id quod minus est habet: qui autem tantummodo quod minus est habet, id quod est amplius non utique habet. In sexaginta enim sunt et triginta, non in triginta sunt et sexaginta. Non operari autem ex eo quod habet, in distributione officiorum positum est, non in egestate virtutum: quia nec bono misericordiae caret, qui non invenit miseros quibus possit misericorditer subvenire. 29. Huc accedit quia non recte comparantur homines hominibus ex uno aliquo bono. Fieri enim potest ut alius non habeat aliquid quod alius habet, sed aliud habeat quod pluris aestimandum est. Majus enim bonum est obedientiae quam continentiae. Nam connubium nusquam nostrarum Scripturarum auctoritate damnatur, inobedientia vero nusquam absolvitur. Si ergo proponatur virgo permansura, sed tamen inobediens, et maritata quae virgo permanere non posset, sed tamen obediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si virgo esset, an damnabilem sicut virgo est? Ita si conferas ebriosam virginem sobriae conjugatae, quis dubitet eamdem ferre sententiam? Nuptiae quippe et virginitas duo bona sunt, quorum alterum majus: sobrietas autem et ebriositas, sicut obedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. Melius est autem habere omnia bona vel minora, quam magnum bonum cum magno malo: quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate, quam Goliae cum febre. 30. Recte plane quaeritur, non utrum omnimodis inobediens virgo conjugatae obedienti, sed minus obediens obedientiori comparanda sit; quia et illa nuptialis castitas est, et ideo bonum est, sed minor quam virginalis. Tanto ergo minor in bono obedientiae, quanto major in bono castitatis, si altera alteri comparetur, quae praeponenda sit judicat, qui primo ipsam castitatem et obedientiam comparans, videt omnium virtutum quodam modo matrem esse obedientiam. Ac per hoc ideo potest esse obedientia sine virginitate, quia virginitas ex consilio est, non ex praecepto. Obedientiam vero illam dico, qua praeceptis obtemperatur. Ideoque obedientia praeceptorum sine virginitate quidem potest, sed sine castitate esse non potest. Ad castitatem namque pertinet non fornicari, non moechari, nullo illicito concubitu maculari: quae qui non observant, contra praecepta Dei faciunt, et ob hoc extorres sunt a virtute obedientiae. Virginitas autem propterea potest esse sine obedientia, quia potest femina consilio virginitatis accepto, et custodita virginitate, praecepta contemnere: sicut multas sacras virgines novimus verbosas, curiosas, ebriosas, litigiosas, avaras, superbas; quae omnia contra praecepta sunt, et sicut ipsam Evam inobedientiae crimine occidunt. Quapropter non solum obediens inobedienti, sed obedientior conjugata minus obedienti virgini praeponenda est. 31. Ex hac obedientia pater ille qui sine uxore non fuit, esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit. Unicum enim non immerito dixerim, de quo audivit a Domino, In Isaac vocabitur tibi semen (Gen. XXI, 12). Quanto ergo citius, ut etiam sine uxore esset, si hoc juberetur, audiret? Unde non frustra saepe miramur nonnullos utriusque sexus ab omni concubitu continentes, negligenter obedire praeceptis, cum tam ardenter arripuerint non uti concessis. Unde quis dubitat et excellentiae sanctorum illorum patrum atque matrum filios generantium non recte comparari mares et feminas nostri temporis, quamvis ab omni concubitu immunes, in virtute obedientiae minores; etiamsi illis hominibus et in habitu animi defuisset, quod in istorum opere manifestum est? Sequantur ergo Agnum pueri cantantes canticum novum, sicut in Apocalypsi scriptum est, qui cum mulieribus se non contaminaverunt (Apoc. XIV, 4); non ob aliud nisi quia virgines permanserunt. Nec ideo se arbitrentur meliores esse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut ita dicam, nuptialiter usi sunt. Earum quippe usus ita se habet, ut si quid in eis per carnis commixtionem, quod excedat generandi necessitatem, quamvis venialiter factum fuerit, contaminatio sit. Nam quid expiat venia, si omnino non contaminat illa progressio? A qua contaminatione mirum si immunes essent pueri sequentes Agnum, nisi virgines permanerent. CAPUT XXIV. 32. Nuptiarum bonum apud Christianos triplex. Conjugati antiqui obedientiam in opere, continentiam in habitu tenuerunt. Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi est, et in fide castitatis: quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate Sacramenti, per quam nefas est etiam repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi; quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, nec ea re non subsequente propter quam fiunt solvitur vinculum nuptiale nisi conjugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non subsequatur, manet tamen in illis ordinatis Sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, Sacramento Domini semel imposito non carebit, quamvis ad judicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias, Apostolus ita testis est: Volo, inquit, juniores nubere. Et quasi ei diceretur, Utquid? continuo subjecit, filios procreare, matresfamilias esse (I Tim. V, 14). Ad fidem autem castitatis illud pertinet: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Ad Sacramenti sanctitatem illud: Uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari: et vir uxorem non dimittat. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt; proles, fides, Sacramentum. Nec prolem autem carnalem jam hoc tempore quaerere, ac per hoc ab omni tali opere immunitatem quamdam perpetuam retinere, atque uni viro Christo spiritualiter subdi, melius est utique et sanctius: si tamen ea vacatione sic utantur homines, quomodo scriptum est, ut cogitent quae sunt Domini, quomodo placeant Deo (I Cor. VII, 4, 10, 11, 32); id est, ut perpetuo cogitet continentia, ne quid minus habeat obedientia: quam virtutem tanquam radicalem, atque ut dici solet, matricem, et plane generalem, sancti antiqui patres in opere exercuerunt; illam vero continentiam in animi habitu tenuerunt. Qui profecto per obedientiam qua justi et sancti erant, et ad omne opus bonum semper parati, etiamsi ab omni concubitu abstinere juberentur, efficerent. Quanto enim facilius possent vel jussione, vel exhortatione Dei non concumbere, qui prolem cui uni propagandae concumbendo serviebant, obediendo poterant immolare. CAPUT XXV. 33. Manichaeorum de Patribus Veteris Testamenti calumniae refutatae. Quae cum ita sint, haereticis quidem sive Manichaeis, sive quicumque alii patribus Veteris Testamenti de pluribus calumniantur uxoribus, hoc esse argumentum deputantes, quo eorum convincant incontinentiam, satis superque responsum est: si tamen capiunt non esse peccatum, quod neque contra naturam committitur, quia non lasciviendi, sed gignendi causa illis feminis utebantur; neque contra morem, quia illis temporibus ea factitabantur; neque contra praeceptum, quia nulla lege prohibebantur. Illos vero qui illicite feminis usi sunt, vel arguit in Scripturis illis divina sententia, vel nobis lectio judicandos atque vitandos, non approbandos imitandosve proponit. CAPUT XXVI. 34. Continentes hujus temporis non abjecte sentiant de sanctis Patribus conjugatis. Virginitas humilitate tuenda. Nostros autem qui conjuges habent, quantum possumus, admonemus, ne secundum suam infirmitatem de illis sanctis patribus audeant judicare; comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis (II Cor. X, 12); et ideo non intelligentes quantas vires habeat animus justitiae contra libidines serviens, ne carnalibus hujuscemodi motibus acquiescat, eosque in concubitum ultra generandi necessitatem prolabi aut progredi sinat, quantum ordo naturae, quantum morum consuetudo, quantum legum scita praescribunt. Hoc quippe ideo de illis patribus homines suspicantur, quia ipsi per incontinentiam vel nuptias elegerunt, vel conjugibus intemperanter utuntur. At vero continentes vel mares qui defunctis uxoribus, vel feminae quae defunctis viris, vel utrique qui pari consensu continentiam Deo voverunt, sciant sibi quidem mercedis amplius deberi, quam conjugalis castitas poscit: sed sanctorum patrum nuptias, qui prophetice conjungebantur, qui neque in concubitu nisi prolem, neque in ipsa prole nisi quod in carne venturo Christo proficeret requirebant, non solum prae suo proposito non contemnant, verum etiam suo proposito sine dubitatione praeponant. 35. Pueros quoque ac virgines integritatem ipsam Deo dicantes, multo maxime commonemus ut tanta norint humilitate tuendum esse quod in terra interim vivunt, quanto magis coeli est quod voverunt. Nempe scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. III, 20). Nostrum ergo est de magnitudine eorum aliquid dicere, illorum de magna humilitate cogitare. Exceptis igitur quibusdam illis conjugatis patribus et matribus sanctis, quibus ideo isti meliores non sunt, quamvis conjugati non sint, quia si conjugati essent, pares non essent; caeteros omnino hujus temporis conjugatos, vel post expertum concubitum continentes, a se superari non dubitent: non quantum ab Anna, Susanna; sed quantum ambae a Maria superantur. Quod ad ipsam pertinet sanctam carnis integritatem, loquor: nam quae alia sint Mariae merita, quis ignorat? Mores itaque congruos huic tanto proposito adjungant, ut de praepollenti praemio certam securitatem gerant: scientes sane sibi atque omnibus fidelibus dilectis et electis Christi membris multis ab oriente et occidente venientibus, etsi inter se distante pro meritis gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum in commune praestari, ut cum Abraham et Isaac et Jacob recumbant in regno Dei (Matth. VIII, 11), qui non propter hoc saeculum, sed propter Christum conjuges, propter Christum patres fuerunt