De bono patientiae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De bono patientiae
Saeculo III

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus IV

CypCar.DeBoPa 4 Cyprianus Carthaginensis-258 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ARGUMENTUM.

Scripti hujus occasionem ita paucis exponit ipse Cyprianus sub finem Epist. ad Jubaianum: « Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, dilectionis vinculum, concordia sacerdotii. Propter hoc etiam nunc libellum de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante, conscripsimus, quem ad te, pro mutua dilectione, transmisimus. » Postquam itaque initio, patientiam veram a falsa philosophorum distinxit, a patientia Dei, Christi ac justorum omnium, patientiam christianam commendat. Deinde non utilem modo, sed et necessariam illam esse, tum Scripturis, tum rationibus probat, exemplis item Job et Tobiae; et ut ex opposito sibi vitio magis patientiae bonum elucescat, impatientiae quantum malum sit prosequitur. Postremo vindictae cupiditatem vituperat, docetque Deo, juxta Scripturas, permittendam potius, quam nobis arrogandam ultionem. Si quo alio autem in libro hoc certe, Tertullianum imitatur, librum nempe ejus de Patientia. [PAMEL.]

I. DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam vestram patientiam video esse necessariam, ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis, sine patientia facere possitis. Tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur. Nec invenio, fratres dilectissimi, inter caeteras coelestis disciplinae vias quibus ad consequenda divinitus praemia spei ac fidei nostrae secta dirigitur, quid magis sit vel utilius ad vitam vel majus ad gloriam, quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac devotionis innitimur, patientiam maxime tota observatione tueamur. II. Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est. Unde enim vel sapiens esse vel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam Dei novit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo videntur moneat et dicat: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Isa. XXIX, 14). Item beatus apostolus Paulus, plenus Spiritu sancto et vocandis formandisque Gentibus missus, contestetur et instruat dicens: Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 8). Et alio loco: Nemo se, inquit, decipiat. Si quis se putat sapientem esse in vobis, mundo huic stultus fiat, ut fiat sapiens. Sapientia enim mundi hujus stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendam sapientes in astutia ipsorum. Et iterum: Cognovit Dominus cogitationes sapientium, quia sunt stultae (I Cor. III, 18-20). Quare, si sapientia illic vera non est, esse non potest et vera patientia. Nam si sapiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos autem nec humiles videmus esse nec mites, sed sibi multum placentes, et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, apparet illic veram non esse patientiam ubi sit insolens affectatae libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inverecunda jactantia. III. Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum conscientiam magis quam jactantiam novimus, qui non loquimur magna sed vivimus, quasi servi et cultores Dei, patientiam quam magisteriis coelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus. Est enim nobis cum Deo virtus ista communis. Inde patientia incipit, inde claritas ejus et dignitas caput sumit. Origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. Diligenda res homini quae Deo chara est: bonum quod amat majestas divina commendat. Si dominus nobis et pater Deus est, sectemur patientiam domini pariter et patris: quia et servos oportet esse obsequentes, et filios non decet esse degeneres. IV. Qualis vero in Deo et quanta patientia, 248 quod, in contumeliam suae majestatis et honoris instituta ab hominibus profana templa et terrena figmenta et sacra sacrilega patientissime sustinens, super bonos et malos aequaliter facit diem nasci et lumen solis oboriri, et cum imbribus terras rigat, nemo a beneficiis ejus excluditur quominus justis similiter et injustis indiscretas pluvias largiatur! Videmus inseparabili aequalitate patientiae nocentibus et innoxiis, religiosis et impiis, gratias agentibus et ingratis, Dei nutu tempora obsequi, elementa famulari, spirare ventos, fontes fluere, grandescere copias messium, fructus maturescere vinearum, exuberare pomis arbusta, nemora frondescere, prata florere. Et cum crebris immo continuis exacerbetur offensis Deus, indignationem suam temperat, et praestitutum semel retributionis diem patienter exspectat. Cumque habeat in potestate vindictam, mavult diu tenere patientiam, sustinens scilicet clementer et differens, ut, si fieri potest, multum malitia protracta aliquando mutetur, et homo in errorum et scelerum contagione volutatus vel sero ad Deum convertatur, ipso monente et dicente: Nolo mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Et iterum: Revertimini ad me, dicit Dominus (Malach. III, 7). Et iterum: Revertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam misericors et pius et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat adversus malitias irrogatas (Joel II, 13). Quod item beatus apostolus Paulus commemorans et peccatorem ad poenitentiam revocans, proponit et dicit: An numquid opulentiam bonitatis ejus et sustinentiam et patientiam contemnis, ignorans quoniam patientia et bonitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Justum judicium Dei dixit esse, quia serum est, quia diu multumque differtur, ut homini ad vitam longa Dei patientia consulatur. Tunc repraesentatur poena impio et peccatori, quando jam non potest poenitentia prodesse peccati. V. Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imitator est, cum in Evangelio suo Dominus praecepta in salutem daret, et divina monita depromens ad perfectum discipulos erudiret, posuit et dixit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne sic et publicani faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum? quid amplius facitis? Nonne et ethnici idipsum faciunt. Estote itaque vos perfecti? sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 43-48). Sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et docuit coelesti nativitate reparatos, si patientia Dei Patris maneat in nobis, si similitudo divina, quam peccato Adam perdiderat, manifestetur et luceat in actibus nostris. Quae gloria est similem Deo fieri! qualis et quanta felicitas habere in virtutibus quod divinis laudibus possit aequari! VI. Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis. Et quia ad hoc descendisse se dixerat ut voluntatem Patris faceret, inter caetera mirabilia virtutum suarum quibus indicia divinae majestatis expressit, paternam quoque patientiam tolerantiae tenore servavit. Omnes denique actus 249 ejus ab ipso statim adventu patientia comite signantur, quod primum de illa sublimitate coelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei Filius carnem hominis induere et, cum peccator ipse non esset, aliena peccata portare. Immortalitate interim posita, fieri se et mortalem patitur, ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a servo; et, remissam peccatorum daturus, ipse non dedignatur lavacro regenerationis corpus abluere. Diebus quadraginta jejunat, per quem caeteri saginantur: esurit et famem sentit, ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant coelesti pane saturentur. Cum diabolo tentante congreditur, et inimicum tantum vicisse contentus, nihil ultra verba conatur. Discipulis non ut servis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos charitate dilexit. Dignatus est etiam pedes Apostolorum lavare, ut, dum circa servos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa compares et aequales debeat esse conservus. Nec mirandum quod circa compares obaudientes talis extiterit qui Judam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. In Judaeis vero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia! incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fovere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, Prophetarum interfectores et adversum Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam velle colligere. VII. Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis veniretur, quae conviciorum probra patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet, qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset; et in cujus nomine a servis nunc ejus diabolus cum angelis suis flagellatur, flagella ipse pateretur; coronaretur spinis qui martyres floribus coronat aeternis, palmis in faciem verberaretur qui palmas veras vincentibus tribuit, spoliaretur veste terrena qui indumento immortalitatis caeteros vestit, cibaretur felle qui cibum coelestem dedit, aceto potaretur qui salutare poculum propinavit! Ille innocens, ille justus, immo innocentia ipsa et ipsa justitia, inter facinorosos deputatur, et testimoniis falsis veritas premitur, judicatur judicaturus, et Dei Sermo ad victimam tacens ducitur. Et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremiscat terra, nox diem claudat, sol, ne Judaeorum facinus aspicere cogatur, et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur, nec movetur, nec majestatem suam sub ipsa saltem passione profitetur. Usque ad finem perseveranter ac jugiter tolerantur omnia, ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia. VIII. Et post ista omnia, adhuc interfectores suos, si conversi ad eum venerint, suscipit; et patientia salutari ad conservandum benignus et patiens, Ecclesiam suam nemini claudit. Illos adversarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si poenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis, sed et ad praemium regni coelestis admittit. Quid potest patientius, quid benignius dici? Vivificatur Christi sanguine etiam qui fudit sanguinem Christi. Talis est Christi ac tanta patientia; quae nisi talis ac tanta existeret, Paulum quoque apostolum Ecclesia non haberet. IX. Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, 250 si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus sequimur, per Christi exempla gradiamur, sicut Joannes apostolus instruit dicens: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joa. II, 6). Item Petrus, super quem Ecclesia Domini dignatione fundata est, in Epistola sua ponit et dicit: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum pateretur non comminabatur; tradebat autem se judicanti se injuste (I Pet. II. 21). X. Invenimus denique et Patriarchas et Prophetas et justos omnes, qui figuram Christi imagine praeeunte portabant, nihil magis custodisse in laude virtutum suarum quam quod patientiam forti et stabili aequanimitate tenuerunt. Sic Abel originem martyrii et passionem justi hominis initians primus et dedicans adversus fratrem fratricidam non resistit nec reluctatur, sed humilis et mitis patienter occiditur. Sic Abraham Deo credens et radicem ac fundamentum fidei primus instituens, tentatus in filio, non dubitat neque cunctatur, sed praeceptis Dei tota patientia devotionis obsequitur. Et Isaac, ad hostiae Dominicae similitudinem praefiguratus, quando a patre immolandus offertur, patiens invenitur. Et Jacob, fugatus a fratre de terra sua patienter excedit, et majore patientia postmodum supplex adhuc magis impium et persecutorem muneribus pacificis ad concordiam redigit. Joseph, venundatus a fratribus et relegatus, non tantum patienter ignoscit, sed et gratuita frumenta venientibus largiter et clementer impertit. Moyses ab ingrato et perfido populo contemnitur frequenter et pene lapidatur, et tamen lenis et patiens pro eisdem Dominum deprecatur. In David vero, ex quo secundum carnem Christi nativitas oritur, quam magna et mira et christiana patientia, habuisse in manu saepe ut Saul regem persequentem se et interficere concupiscentem posset occidere, et tamen subditum sibi et traditum maluisse servare, nec rependisse inimico vicem, sed occisum adhuc insuper et vindicasse! Tot denique Prophetae interfecti, tot martyres gloriosis mortibus honorati, qui omnes ad coelestes coronas patientiae laude venerunt. Neque enim potest accipi dolorum et passionum corona, nisi praecedat in dolore et passione patientia. XI. Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani Adam, praecepti immemor et datae legis transgressor, accepit. Tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur ut pressuris istic et conflictationibus laboremus: Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae, et manducasti ex illa arbore de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis: in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae, spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri; in sudore vultus tui edes panem tuum donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis (Gen. III, 17 sqq.). Hujus sententiae vinculo colligati omnes et constricti sumus, donec, expuncta morte, de isto saeculo recedamus. In tristitia et gemitu simus necesse est omnibus diebus vitae nostrae, edamus panem necesse est cum sudore et labore. XII. Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, nihil aliud novit in illa psa prima nativitate quam flere. Providentia naturali lamentatur, 251 vitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur, in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. Sudatur enim quamdiu istic vivitur et laboratur. Nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subvenire solatia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo universis, tum magis nobis, qui diabolo impugnante plus quatimur; qui, in acie quotidie stantes, inveterati et exercitati hostis colluctationibus fatigamur; quibus, praeter varias et assiduas tentationum pugnas, in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae impendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et virtute patientiae perferenda, Domino ipso instruente et dicente: Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis: in mundo autem pressuram habebitis, sed fidite, quoniam ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Si autem qui diabolo et mundo renuntiavimus, pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac violentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus, qua adjutrice et comite omnia infesta toleremus? XIII. Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: Qui toleraverit, inquit, usque ad finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et iterum; Si permanseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31). Tolerandum et perseverandum est, fratres dilectissimi, ut, ad spem veritatis et libertatis admissi, ad veritatem et libertatem ipsam pervenire possimus; quia hoc ipsum quod Christiani sumus, fidei et spei res est; ut autem spes et fides ad fructum sui possint pervenire, patientia opus est. Non enim praesentem gloriam sequimur, sed futuram, secundum quod et Paulus apostolus monet dicens: Spe salvati sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis quid sperat? Si autem quod non videmus speramus , per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24). Propterea exspectatio et patientia necessaria est ut id quod coepimus impleamus, et quod credimus et speramus Deo repraesentante capiamus. Denique alio in loco idem apostolus justos et operantes et divini foenoris incremento coelestes thesauros sibi recondentes ut patientes quoque sint instruit et docet dicens: Ergo, dum tempus habemus operemur quod bonum est ad omnes, maxime vero ad domesticos fidei. Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus (Gal. VI, 9). Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat, ne quis tentationibus aut avocatus aut victus in medio laudis et gloriae itinere desistat, et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12). Et iterum: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11). Quae vox adhortatur patienter et fortiter perseverare, ut qui ad coronam laude jam proxima nititur, durante patientia coronetur. XIV. Patientia autem, fratres dilectissimi, non tantum bona custodit, sed et repellit adversa. Spiritui sancto favens et coelestibus ac divinis cohaerens contra facta carnis et corporis, quibus anima expugnatur et capitur, virtutum suarum propugnaculo reluctatur. Inspiciamus denique pauca de multis, ut de paucis intelligantur et caetera. Adulterium, fraus, homicidium, mortale crimen est. Sit fortis et stabilis in corde patientia; et nec adulterio sanctificatum corpus et Dei templum polluitur, nec justitiae dicata innocentia contagione fraudis inficitur, nec post gestatam Eucharistiam manus gladio et cruore maculatur. XV. Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum252 pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide major est, quae et opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna apud Deum in regnis coelestibus permanebit. Tolle illi patientiam, et desolata non durat. Tolle illi sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac viribus perseverat. Apostolus denique, cum de charitate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam junxit. Charitas, inquit, magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII, 4-7). Ostendit inde illam perseverare tenaciter posse quod noverit omnia sustinere. Et alio in loco: Sustinentes, inquit, invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2). Probavit nec unitatem servari posse nec pacem nisi se invicem fratres mutua tolerantia foveant, et concordiae vinculum patientia intercedente custodiant. XVI. Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te peccanti non tantum septies, sed septuagies septies, sed et omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro adversariis et persecutoribus precem facias? Porisne ista perficere, nisi patientiae et tolerantiae teneas firmitatem? Quod factum videmus in Stephano; qui, cum a Judaeis vi et lapidibus necaretur, non sibi vindictam, sed interfectoribus veniam postulabat dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Sic esse oportuit primum martyrem Christi, qui martyres secuturos gloriosa morte praecurrens, non tantum Dominicae passionis praedicator esset, sed et patientissimae lenitatis imitator. Quid dicam de ira, de discordia, de simultate, quae in Christiano esse non debent? Sit patientia in pectore, et haec illic locum habere non possunt; aut si adire tentaverint, cito exclusa discedunt, ut domicilium pacificum perseveret in corde ubi Deum pacis delectet habitare. Admonet denique Apostolus et docet dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis (Ephes. IV, 30). Si enim Christianus a furore et contentione carnali, tamquam de maris turbinibus, excessit, et tranquillus ac lenis in portu Christi esse jam coepit, nec iram nec discordiam debet intra pectus admittere, cui nec malum pro malo reddere liceat nec odisse. XVII. Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum genus quotidie fatigatur et quatitur, patientia necessaria est. Nam, cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit, et cum morte infirmitas venerit, nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporea luctari semper et congredi. Quae luctatio et congressio non nisi patientiae viribus potest sustineri. Examinandis autem nobis atque explorandis diversi importantur dolores, et multiplex tentationum qualitas irrogatur, de jacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus vulnerum, de amissione charorum. Nec aliud magis inter injustos discernit et justos, quam quod in adversis per impatientiam queritur et blasphemat injustus, patientia justus probatur, sicut scriptum est: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4). XVIII. Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute 253 provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quanta admota tormenta! Jactura rei familiaris infligitur, numerosae sobolis orbitas irrogatur. Dives in censu dominus, et in liberis pater ditior, nec dominus repente nec pater est. Accedit vulnerum vastitas, et tabescentes ac fluentes artus edax quoque vermium poena consumit. Ac, ne quid omnino remaneret quod non Job in suis tentationibus experiretur, armat diabolus et uxorem, illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in mundi origine; nec tamen Job gravibus ac densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras suas Dei benedictio victrice patientia praedicetur. Tobias quoque, post justitiae et misericordiae suae opera magnifica, luminum amissione tentatus, in quantum patienter caecitatem pertulit, in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit. XIX. Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus. Nam, ut patientia bonum Christi est, sic e contra impatientia diaboli malum; et sicut in quo habitat et manet Christus, patiens invenitur, ita impatiens semper existit cujus mentem diaboli nequitia possidet. Exordia denique ipsa videamus. Diabolus hominem ad imaginem Dei factum impatienter tulit: inde et periit primus et perdidit. Adam, contra coeleste praeceptum, cibi lethalis impatiens, in mortem cecidit, nec acceptam divinitus gratiam patientia custode servavit; et ut fratrem Cain perimeret, sacrificii ejus et muneris impatiens fuit; et quod Esau de majoribus ad minora descendit, primatus suos per impatientiam lentis amisit. Quid Judaïcus populus circa beneficia divina perfidus et ingratus, nonne quod a Deo primum recessit, impatientiae crimen fuit, dum Moysi cum Deo colloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum; nec umquam ab eadem impatientia destitit, quominus, semper docilitatis et divinae admonitionis impatiens, Prophetas suos et justos quosque perimendo, ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret. Impatientia etiam in Ecclesia haereticos facit, et, ad Judaeorum similitudinem, contra Christi pacem et charitatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit. Et, ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam, impatientia destruit ad ruinam. XX. Quare, fratres dilectissimi, et bonis patientiae et impatientiae malis diligenter expensis, patientiam, per quam in Christo manemus, ut venire cum Christo ad Deum possimus, plena observatione teneamus; quae copiosa et multiplex non augusto fine concluditur, nec brevibus terminis coercetur. Late patet patientiae virtus; et ubertas ejus et largitas de unius quidem nominis fonte proficiscitur, sed, exundantibus venis, per multa gloriarum itinera diffunditur; nec proficere aliquid in actibus nostris potest ad consummandam laudem, nisi inde consummationis accipiat firmitatem. Patientia est quae nos Deo et commendat et servat. Ipsa est quae iram temperat, quae linguam fraenat, mentem gubernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum frangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simultatis extinguit, coercet potentiam divitum, inopiam pauperum refovet, tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in conjunctis et maritatis individuam charitatem. Facit 254 humiles in prosperis, in adversis fortes, contra injurias et contumelias mites. Docet delinquentibus cito ignoscere; si ipse delinquas, diu et multum rogare. Tentationes expugnat, persecutiones tolerat, passiones et martyria consummat. Ipsa est quae fidei nostrae fundamenta firmiter munit: ipsa est quae incrementa spei sublimiter provehit. Ipsa actum dirigit, ut tenere possimus viam Christi, dum per ejus tolerantiam gradidimur: ipsa efficit ut perseveremus filii Dei, dum patientiam Patris imitamur. XXI. Sed, quoniam plurimos scio, fratres dilectissimi, vel pondere injuriarum angentium vel dolore de iis qui adversum se grassantur et saeviunt, vindicari velociter cupere, nec illud in extrema parte reticendum est, ut, in istis fluctuantis mundi turbinibus et Judaeorum sive gentilium et haereticorum quoque persecutionibus constituti, patienter exspectemus ultionis diem, nec ad vindictam doloris nostri querula festinatione properemus, cum scriptum sit: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam (Soph. III, 8). Exspectare nos jubet Dominus et futurae ultionis diem forti patientia sustinere. Qui et in Apocalypsi loquitur dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia jam tempus in proximo est ut et ii qui perseverant nocere noceant, et qui in sordibus est sordescat adhuc, justus autem adhuc justiora faciat, similiter et qui sanctus est, sanctiora. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua (Apoc. XXII, 10-12). Unde etiam clamantes martyres et ad vindictam suam, dolore erumpente, properantes exspectare adhuc jubentur et temporibus consummandis implendisque martyribus praebere patientiam: Et cum aperuisset, inquit, quintum sigillum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter verbum Dei et martyrium suum, et clamaverunt voce magna dicentes: Quousque, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de iis qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis singulae stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent brevi adhuc tempore, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum qui postea occidentur exemplo ipsorum (Apoc. VI, 9-11). XXII. Quando autem veniat sanguinis justi divina vindicta, declarat per Malachiam prophetam Spiritus sanctus dicens: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus; eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus (Malach. IV, 1). Quod item legimus in Psalmis, ubi Dei judicis praedicatur adventus censurae suae majestate venerandus: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus procella nimia, Advocabit coelum sursum et terram deorsum, ut separet populum suum. Colligite illi justos ejus, eos qui disponunt testamentum ejus in sacrificiis; et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est (Psal. XLIX, 3-6). Et Esaias eadem praenuntiat dicens: Ecce enim Dominus sicut ignis veniet, et sicut procella currus ejus, retribuere in ira vindictam. In igne enim Domini judicabuntur, et in gladio ejus vulnerabuntur (Isa. LXVI, 15). Et iterum: Dominus Deus virtutum prodibit et comminuet bellum, excitabit certamen, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine. Tacui, numquid semper tacebo (Isa. XLII, 13)? XXIII. Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine voce non aperuit os suum; utique ille qui non clamavit, neque in plateis vox ejus audita est; utique ille qui non fuit contumax, neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas253 ad palmas, faciem autem suam non avertit a foeditate sputorum; utique ille qui, cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus, nihil respondit et, admirante Pilato, patientissimum silentium tenuit. Hic est qui, cum in passione tacuerit, in ultione postmodum non tacebit. Hic est Deus noster, id est, non omnium, sed fidelium et credentium Deus, qui, cum in secundo adventu manifestus venerit, non silebit. Nam, cum in humilitate prius fuerit occultus, veniet in potestate manifestus. XXIV. Hunc exspectemus, fratres dilectissimi, judicem et vindicem nostrum, Ecclesiae suae populum et ab initio mundi justorum omnium numerum secum pariter vindicaturum. Qui ad vindictam suam nimium festinat et properat, consideret quia necdum vindicatus est ipse qui vindicat. Pater Deus praecepit Filium suum adorari, et apostolus Paulus, divini praecepti memor, ponit et dicit: Deus, exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum (Philip. II, 9, 10). Et in Apocalypsi Angelus Joanni volenti adorare se resistit et dicit: Vide ne feceris, quia conservus tuus sum et fratrum tuorum. Jesum Dominum adora (Apoc., XXII, 9). Qualis Dominus Jesus et quanta patientia ejus! ut qui in coelis adoratur, necdum vindicetur in terris. Hujus patientiam, fratres dilectissimi, in persecutionibus et passionibus nostris cogitemus. Hujus adventui plenum exspectationis obsequium praebeamus. Nec defendi ante Dominum servi irreligiosa et inverecunda festinatione properemus. Insistamus potius et elaboremus et toto corde vigilantes atque ad omnem tolerantiam stabiles Dominica praecepta servemus; ut, cum ille irae et vindictae dies venerit, non cum impiis et peccatoribus puniamur, sed cum justis et Deum timentibus honoremur.