Jump to content

De bono viduitatis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De bono viduitatis
saeculo IV
editio: incognita
fons: augustinus.it

1 DE BONO VIDUITATIS

AUGUSTINUS EPISCOPUS, SERVUS CHRISTI SERVORUMQUE CHRISTI, RELIGIOSAE FAMULAE DEI IULIANAE IN DOMINO DOMINORUM SALUTEM.
Opusculi origo describitur.
1. 1. Ne petitioni tuae et in Christo dilectioni diutius essem debitor promissionis meae, arripui utcumque inter alias urgentissimas occupationes meas de professione sanctae viduitatis aliquid ad te scribere, quoniam et praesentem me rogando onerasti et, cum tibi hoc non potuissem negare, saepe meum promissum litteris flagitasti. In quo sane opere nostro cum aliqua legeris ad tuam vel ad vestram, quae simul in Christo vivitis, personam minime pertinere nec admonitioni vitae vestrae proprie necessaria, non ideo debebis superflua iudicare. Istae quippe litterae quamvis ad te, non tamen tantummodo tibi scribendae fuerunt, sed ut aliis quoque per te prodessent, non utique a nobis neglegendum fuit. Quidquid ergo hic inveneris, quod vobis necessarium vel numquam fuerit vel iam non sit et tamen aliis esse perspexeris, nec habere te pigeat nec dare legendum, ut et tua caritas sit utilitas aliorum.
Opus dividitur.
1. 2. Cum igitur in omni quaestione, quae ad vitam moresque pertinet, non sola doctrina verum etiam exhortatio sit necessaria, ut doctrina quid agendum sit noverimus, exhortatione autem excitemur, ne pigeat agere quod agendum esse iam novimus: quid ego amplius te doceam quam id quod apud Apostolum legimus? Sancta enim Scriptura nostrae doctrinae regulam figit, ne audeamus sapere plus quam oportet sapere, sed sapiamus, ut ipse ait, ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei 1. Non sit ergo mihi aliud te docere nisi verba tibi Doctoris exponere et de iis quod Dominus dederit disputare.
Quo sensu innupta accipiatur a Paulo.
2. 3. Ait itaque Apostolus, doctor gentium, vas electionis 2: Dico autem innuptis et viduis bonum esse illis, si sic permanserint sicut et ego 3. Haec verba ita intellegenda sunt, ut non existimemus viduas non oportere innuptas dici, quia nuptias videntur expertae; innuptarum enim nomine illas significat, quae non sunt nuptiis alligatae, sive fuerint sive non fuerint. Quod alio loco aperit, ubi ait: Divisa est mulier innupta et virgo 4. Quando utique et virginem adiungit, quid mulierem innuptam nisi viduam vult intellegi? Unde etiam deinceps uno innuptae nomine professionem utramque complectitur dicens: Quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino; quae autem nupta est, sollicita est eaa quae sunt mundi, quomodo placeat viro 5. Innuptam certe non eam tantum intellegi voluit, quae numquam nupsit, sed etiam eam, quae nuptiarum vinculo per viduitatem liberata nupta esse destitit: nam ideo et nuptam non dicit nisi eam quae virum habet, non etiam eam, quae habuit et non habet. Quapropter vidua omnis innupta est; sed quia non omnis innupta vidua est (sunt enim et virgines), ideo hic utrumque posuit, ubi ait: Dico autem innuptis et viduis 6; tamquam diceret: Quod dico innuptis, non eis solis dico, quae virgines sunt, sed eis etiam, quae viduae sunt; bonum esse illis, si sic permanserint, sicut et ego 7.
Coniugii et viduitatis bona.
3. 4. Ecce est bonum tuum ei bono comparatum, quod dicit Apostolus suum, si fides adest, immo quia fides adest. Brevis est ista doctrina, nec ideo contemnenda, quia brevis; sed ideo facilius et carius tenenda, quia in brevitate non vilis. Non enim qualecumque bonum hic commendaret Apostolus, quod fidei nuptarum sine ulla ambiguitate praeposuit. Quantum autem bonum habeat nuptarum fides, id est christianarum et religiosarum coniugatarum, hinc intellegi potest, quod, cum de fugienda fornicatione praeciperet, ubi utique et coniugatos alloquebatur: Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi? 8 Tantum ergo bonum est fidelis coniugii, ut etiam ipsa membra sint Christi. Hoc autem bono quoniamb melius est bonum continentiae vidualis, non hac professione id agitur, ut aliquid plus sit catholica vidua quam membrum Christi, sed ut meliorem quam coniugata locum habeat inter membra Christi. Dicit quippe idem Apostolus: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent; ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra, habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis 9.
De coniugali debito.
3. 5. Ideo etiam cum moneret coniugatos, ne debito carnalis commixtionis fraudarent invicem et per hoc alter eorum negato sibi debito coniugali per intemperantiam suam temptatus a satana in fornicationem prolaberetur, hoc autem dico, inquit, secundum veniam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius quidemc sic 10.
Immodicus carnis usus ob nuptiarum bonum ignoscitur.
4. Vides etiam coniugalem pudicitiam et tori christiani matrimonialem fidem donum esse et hoc a Deo, ut illud, quod ultra liberorum procreandorum necessitatem modum concumbendi aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum sit hoc malum, sed veniale sit propter nuptiarum bonum. Non enim de coniugio, quod copulatur liberorum procreandorum causa et fide pudicitiae coniugalis et indissolubili, quamdiu ambo vivunt, matrimonii sacramento, quae omnia bona sunt, sed de illo immodico carnis usu, qui in infirmitate coniugum agnoscitur et interventu beni nuptialis ignoscitur, ait Apostolus: Secundum veniam dico, non secundum imperium 11. Item cum dicit: Mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit; quodsi mortuus fuerit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium 12; satis ostendit beatam esse in Domino etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed in eodem Domino viduam beatiorem: hoc est, ut Scripturarum non tantum verbis, verum etiam exemplis loquar, beatam esse Ruth, sed Annam beatiorem 13.
Secundae nuptiae non sunt damnandae.
4. 6. Quapropter hoc primum oportet ut noveris, bono, quod elegisti, non damnari secundas nuptias, sed inferius honorari. Nam sicut bonum sanctae virginitatis, quod elegit filia tua, non damnat unas nuptias tuas, sic nec viduitas tua cuiusquam secundas. Hinc enim maxime Cataphrygarum ac Novatianorum haereses tumuerunt, quas buccis sonantibus, non sapientibus etiam Tertullianus inflavit 14, dum secundas nuptias tamquam illicitas maledico dente concidit, quas omnino licitas Apostolus sobria mente concedit 15. Ab hac sanitate doctrinae nullius indocti, nullius docti disputatione movearis; nec ita extollas bonum tuum, ut quod malum non est, tamquam malum crimineris alienum, sed tanto magis gaude de tuo bono, quanto magis vides non tantum illo devitari mala, sed quaedam bona etiam superari. Mala sunt enim adulterium vel fornicatio.
Viduarum continentia praeferenda.
5. Ab his autem illicitis valde longe est, quae voti libertate se obstrinxit et sibi etiam licita ne licerent non imperio legis, sed consilio caritatis effecit. Et bonum est pudicitia coniugalis, sed melius bonum est continentia vidualis. Hoc ergo melius illius boni submissione honoratur, non illud bonum melioris huius laude damnatur.
Nuptiarum bonum ab Apostolis commendatur.
5. 7. Quod autem Apostolus, cum caelibum et innuptarum commendaret fructum, quia cogitant quae sunt Domini, quomodo placeant Deo 16, subiecit et ait: Hoc autem ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniciam, id est non ut vos cogam, sed ad id quod honestum est 17, non quia innuptarum bonum honestum dixit, ideo putare debemus turpe esse vinculum coniugale; alioquin etiam primas nuptias condemnabimus, quas nec Cataphryges nec Novatiani nec disertissimus eorum astipulator Tertullianus turpes ausus est dicere 18. Sed quemadmodum, cum ait: Dico autem innuptis et viduis bonum esse illis, si sic permanserint 19, utique bonum posuit pro meliore, quoniam omne, quod bono comparatum melius dicitur, etiam hoc procul dubio bonum est (nam quid est aliud quod ita dicitur melius, nisi quod magis bonum est?), nec ideo consequenter eum sensisse arbitramur malum esse, si nupserint, quoniam dixit: bonum esse illis, si sic permanserint; ita etiam cum ait: sed ad id quod honestum est 20, non matrimonium turpe esse monstravit, sed quod honesto erat honestius generalis honesti nomine commendavit, quia honestius quid est, nisi quod magis honestum est? Magis autem honestum utique honestum est. Aperte quippe declaravit hoc esse bono illo melius, ubi ait: Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit 21, et hoc illo beato beatius, ubi ait: Beatior autem erit, si sic permanserit 22. Sicut ergo bono melius et beato beatius, sic honesto honestius est, quod honestum voluit appellare. Absit enim, ut turpe sit, unde loquens apostolus Petrus ait: Viri, uxoribus vestris tamquam vasi infirmiori et subiecto tribuite honorem quasi coheredibus gratiae 23. Et illas alloquens subditas esse viris suis exemplo Sarae adhortatur: Nam sic quaedam, inquit, sanctae mulieres, quae in Deum sperabant, ornabant se, obsequentes viris suis, quomodo Sara obaudiebat Abrahae, dominum illum vocans, cuius factae estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem 24.
Innuptis maior Deo adhaerendi facultas.
6. 8. Unde et illud, quod de innupta Paulus apostolus dixit: Ut sit sancta et corpore et spiritu 25, non sic accipiendum est, quasi nupta fidelis et casta et secundum Scripturas subdita viro non sit sancta corpore, sed tantummodo spiritu. Fieri enim non potest, ut sanctificato spiritu non sit sanctum etiam corpus, quo sanctificatus utitur spiritus. Sed ne cuiquam nos potius argumentari quam hoc divino eloquio probare videamur, quoniam Petrus Saram commemoransd: Sanctae, inquit, mulieres tantummodo; non ait: et corpore 26; illud eiusdem Pauli consideremus, ubi prohibens fornicationes ait: Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit 27. Audeat ergo aliquis dicere membra Christi sancta non esse; aut vero audeat a membris Christi fidelium coniugatarum corpora separare? Unde etiam paulo post ait: Corpus vestrum templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis pretio magno 28. Corpus fidelium et membra Christi esse dixit et templum Spiritus Sancti, ubi profecto utriusque sexus fideles intelleguntur. Ibi ergo sunt nuptae ibi et innuptae; sed distinctae meritis et tamquam membris membra praelata, quorum tamen neutra sint a corpore separata. Quod igitur de innupta loquens ait: Ut sit sancta et corpore et spiritu 29, ampliorem innuptarum et in corpore et in spiritu sanctificationem intellegi voluit, non corpus nuptarum omni sanctificatione privavit.
Viduitatis bonum extollitur ex collato inferiore bono vitae coniugalis.
6. 9. Disce itaque bonum tuum, immo memento quod didicisti, bonum tuum plus laudari, quia est aliud bonum, quo sit hoc melius, quam si aliter hoc bonum esse non posset, nisi illud malum esset aut omnino non esset. Habent oculi in corpore magnum honorem; sed minorem haberent, si soli essent et alia minoris honoris membra non essent. In caelo ipso sua luce sol lunam superat, non vituperat, et stella ab stella differt in gloria 30, non dissidet in superbia. Ideo fecit Deus omnia, et ecce bona valde 31: non tantum bona, sed etiam valde, non ob aliud, nisi quia omnia. Nam et per singula opera dicebatur: Vidit Deus quia bonum est 32. Ubi autem omnia nominata sunt, additum est valde, et dictum est: Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde 33. Meliora enim quedam singula quam alia singula; sed meliora simul omnia quam quaelibet singula. Christi itaque doctrina sana in eius corpore sanam te faciat per eius gratiam, ut id, quod aliis melius habes in corpore et spiritu, idem ipse spiritus tuuse, qui corpori dominatur, nec extollat insolenter nec discernat inscienter.
Nunc temporis nuptiae mino-ris aestimandae quam in V. T.
6. 10. Nec quia dixi Ruth beatam, Annam beatiorem, cum illa bis nupserit, haec uno virof cito viduata diu vixerit, continuo etiam te meliorem putes esse quam Ruth.
7. Alia quippe propheticis temporibus sanctarum feminarum dispensatio fuit, quas nubere oboedientia, non concupiscentia compellebat, ut propagaretur populus Dei, in quo praemitterentur prophetae Christi, cum et ipse populus per ea, quae in figura contingebant in illis 34, sive in his qui scirent sive in his qui illa nescirent, nihil aliud esset quam propheta Christi, ex quo nasceretur etiam caro Christi. Ut ergo ille populus propagaretur, maledictus habebatur per legis sententiam, qui non suscitaret semen in Israel 35. Unde et sanctae mulieres accendebantur non cupiditate concumbendi, sed pietate pariendi, ut rectissime credantur coitum non fuisse quaesiturae, si proles posset aliter provenire. Et viris usus pluriumg vivarum concedebatur uxorum. Cuius rei non concupiscentiam carnis, sed providentiam generationis fuisse causam illud ostendit, quod sicut sanctis viris habere plures uxores vivas, non ita etiam sanctis feminis licebat misceri maritis pluribus vivis; quoniam tanto essent turpiores, quanto magis appeterent, unde non essent fecundiores. Proinde sancta Ruth, cum semen, quale illo tempore necessarium fuit, in Israel non haberet, mortuo viro quaesivit alterum, de quo haberet. Hac itaque bis coniugata ideo Anna univira viduah beatior fuit quia et prophetissa Christi esse meruit 36; quam credendum est, etiamsi filios nullos habuit - quod quidem Scriptura reticendo reliquit incertum - eo Spiritu praevidisse Christum ex virgine proxime esse venturum, quo potuit agnoscere et parvulum: unde merito etiam sine filiis, si tamen eos non habuit, secundas nuptias recusavit, quia noverat iam tempus esse, quo Christo non officio pariendi, sed studio continendi nec coniugalibus fetandis visceribus, sed castificandisi vidualibus moribus melius serviretur. Si vero etiam sciebat Ruth per suam carnem propagari semen, unde Christus carnem fuerat habiturus, et huic scientiae nubendo exhibuit ministerium, non audeo iam dicere beatiorem fuisse Annae viduitatem quam illius fecunditatem.
Qua de causa nuptiae uti honestae habeantur.
8. 11. Tu autem, quae et filios habes et eo saeculi fine vivis, quo iam tempus est non mittendi lapides, sed colligendi; non amplectendi, sed continendi ab amplexu 37 - cum clamet Apostolus: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint 38 - profecto, si secundas nuptias appetisses, nullum prophetiae vel legis obsequium, nullum prolis saltem carnale desiderium, sed solius incontinentiae fuisset indicium. Fecisses enim, quod ait Apostolus, cum dixisset: Bonum esse illis, si sic permanserint sicut et ego 39; continuo quippe addidit: Quodsi se non continent, nubant; malo enim nubere eas quam uri 40. Hoc enim dixit, ut effrenatae libidinis malum non praecipitaretur in turpitudinem flagitiorum, cum exciperetur honestate nuptiarum. Gratias autem Domino, quoniam peperisti quod esse noluisti et virginitas prolis tuae compensavit dispendium virginitatis tuae; nam diligenter interrogata doctrina christiana et primas nuptias iam isto tempore, nisi incontinentia sit impedimento, contemnendas esse respondet. Qui enim dixit: Si se non continent, nubant 41, potuit dicere: Si filios non habent, nubant; si post resurrectioneml praedicationemque. Christi, quando iam ex omnibus gentibus filiorum spiritaliter gignendorum tanta suppetit copia, tale officium essetm ex carne filios propagare, quale primis temporibus fuit. Et quod alibi dicit: Volo igitur iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse 42, nuptiarum bonum apostolica sobrietate et auctoritate commendat, non procreandi officium etiam eis, quae continentiae bonum capiunt, tamquam ad obsequelam legis imponit. Denique cur hoc dixerit, pandit, cum adiungit et dicit: Nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; iam enim quaedam conversae sunt retro post satanam 43, ut his verbis eius intellegamus eas, quas nubere voluit, melius potuisse continere quam nubere, sed melius nubere quam retro ire post satanam, id est ab excellenti illo virginalis vel vidualis castitatis proposito in posteriore respiciendo cadere et interire. Proinde quae se non continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voveant: quod nisi reddant, iure damnantur. Alio quippe loco de talibus dicit: Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt 44, id est voluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexeruntn. Irritam quippe fecerunt fidem, qua prius voverant quod perseverantia implere noluerunt. Nuptiarum igitur bonum semper est quidem bonum; sed in populo Dei fuit aliquando legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam vero humanitatis solacium. Filiorum quippe procreationi operam dare non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine coniugali non est in homine improbandus affectus; etiam ipsum tamen laudabilius transcendit et vincit caelestia cogitans animus christianus 45.
Post continentiae votum, nubere non amplius licet.
9. 12. Sed quoniam, sicut ait Dominus: Non omnes capiunt verbum hoc 46, quae potest ergo capere, capiat 47 et quae se non continet, nubat 48; quae non coepit, deliberet; quae aggressa est, perseveret; nulla adversario detur occasio 49, nulla Christo subtrahatur oblatio. In coniugali quippe vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur; sed in viduali et virginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur: qua expetita et electa et voti debito oblatao iam nonp solum capessere nuptias, sed etiamsi non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait: Cum in deliciis egerint in Christo, nubunt, sed: nubere volunt habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt 50 etsi non nubendo, tantum volendo: non quia ipsae nuptiae vel talium damnandae iudicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore; postremo damnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breviter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt (non quia non damnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur) sed, cum dixisset: nubere volunt, continuo addidit: habentes damnationem. Et dixit quare: quoniam priorem fidem irritam fecerunt 51, ut voluntatem, quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive subsequantur nuptiae sive desint.
Coniugium a voto recedentium est verum coniugium, non adulterium.
10. 13. Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute ac diligenter considerare quid dicant; fallit eos quippe similitudo veritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligere quae christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur quidam dicentes: Si viro suo vivo quae alteri nubit, adultera est, sicut ipse Dominus in Evangelio definivit 52, vivo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur 53, quae coniugium eius elegerat, si homini nubit, adultera est. Qui hoc dicunt, acute quidem moventur, sed parum attendunt hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam vivente viro ex eius consensu continentiam femina Christo voveat 54, iam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum, quod sentire nefas est, adulterum faciat, cui vivente marito nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum viduarum iste sit sensus, ut Christus eis videatur quasi secundus maritus. Ipsum enim habebant et antea, quando viris suis fideliter subditae serviebant, non carnaliter, sed spiritaliter virum 55: cui Ecclesia ipsa, cuius membra sunt, coniux est, quae fidei, spei, caritatis integritate non in solis virginibus sanctis, sed etiam in viduis et coniugatis fidelibus tota virgo est. Universae quippe Ecclesiae, cuius illa omnia membra sunt, Apostolus dicit: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo 56. Novit autem ille coniugem virginem sine corruptione fetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare. Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse coniugia, non parvum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et cum volunt eas separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum adulteros verosq, cum suis uxoribus vivis alteras duxerint.
A sanctiore castitate ruina peior est adulterio.
11. 14. Quapropter non possum quidem dicere a proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas adulteria esse, non coniugia, sed plane non dubitaverim dicere lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae vovetur Domino, adulteriis esse peiores. Si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum eius fidem non servat marito, quanto gravius offenditur, cum illi ipsi non servatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit, quod non imperio compulsus, sed consilio commonitus vovit, tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto minus habuit vovendi necessitatem. Haec ideo disputo, ne arbitreris vel secundas nuptias crimen esse vel quascumque nuptias, cum sint nuptiae, malum esser. Non itaque illas abs te damnatas velis esse, sed spretas. Bonum ergo continentiae vidualis luculentius decet, cum pro illo vovendo et profitendo possunt contemnere feminae quod et libet et licet; sed post voti professionem perseveranter frenandum et vincendum est quod libet, quia iam non licet.
De tertiis, quartis et ultra pluribus nuptiis.
12. 15. De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem. Unde ut breviter respondeam, nec ullas nuptias audeo damnare nec eis verecundiam numerositatis auferre. Sed ne cuiquam brevitas huius responsionis meae forte displiceat, uberius disputantem reprehensorem meum audire paratus sum. Fortassis enim adferat aliquam rationem, quare secundae nuptiae non damnentur, tertiae damnentur. Nam ego, sicut in exordio sermonis huius admonui, non audeo plus sapere quam oportet sapere 57. Quis enim sum, qui putem definiendum, quod nec Apostolum video definisse? Ait enim: Mulier alligata est, quamdiu vir eius vivit 58. Non dixit: primus, aut secundus, aut tertius, aut quartust: sed, Mulier, inquit, alligata est, quamdiu vir eius vivit; si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est. Cui vult nubat, tantum in Domino; beatior autem erit, si sic permanserit 59. Quid huic sententiae, quantum ad hanc rem adtinet, addi vel detrahi possit, ignoro. Deinde ipsum quoque Apostolorum ac nostrum Magistrum et Dominum audio Sadducaeis respondentem, cum proposuissent mulierem non univiram vel biviram, sed, si dici potest, septiviram in resurrectione cuius futura esset uxor. Increpans enim eos ait: Erratis, non scientes Scripturas neque virtutem Dei. In resurrectione enim nec nubent nec uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis Dei 60. Eorum itaque resurrectionem commemoravit, qui resurgent 61 ad vitam, non qui resurgent ad poenam. Potuit ergo dicere: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei; in illa enim resurrectione multinubae istae esse non poterunt, deinde addere: quia nec aliqua ibi nubit 62. Sed nec ipsamu, ut videmus, tot maritorum mulierem ulla suae sententiae significatione damnavit. Quapropter nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut, quotiens voluerit, viris mortuis nubat femina, nec ex meo corde praeter Scripturae sanctae auctoritatem quotaslibetv nuptias audeo condemnare. Quod autem dico univirae viduae, hoc dico omni viduae: beatior eris, si sic permanseris 63.
Viduarum meritum ex pietate colligitur.
13. 16. Nam et illud non insipienter proponi solet, ut dicat qui potest, quaenam vidua meritis praeferenda sit: utrum univira, quae cum vixisset diutius cum marito, filiis procreatis salvisque viduata continentiam professa est, an ea, quae adulescentula intra duos annos amissis duobus viris nullis ad consolationem exstantibus liberis continentiam Deo vovit et in ea perseverantissima sanctitate consenuit. Hic se exerceant, si possunt, disputando et nobis aliquid demonstrando, qui de numero virorum, non de ipsius continentiae viribus pensant merita viduarum. Si enim dixerint illi bivirae illam univiram esse praeferendam, nisi adtulerint specialem aliquam rationem vel auctoritatem, profecto invenientur virtuti animi non maiorem virtutem animi, sed carnis felicitatem anteponere. Ad felicitatem quippe carnis pertinuit et diu cum viro vivere et filios procreare. Sed si non eam ob hoc praeponunt, quia filios habuit, idipsum certe, quod diu cum viro vixit, quid aliud quam carnis felicitas fuit? Meritum porro Annae illius eo maxime commendatur, quia cum tam cito extulisset virum, per prolixam aetatem suam diu cum carne conflixit et vicit. Sic enim scriptum est: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua; et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die 64. Vides, quemadmodum sancta vidua non solum eo praedicatur, quod univira fuerit, verum etiam quod paucos annos cum marito vixerit a virginitate sua et vidualis continentiae munus usque ad tantam senectutem tanta pietatis servitute perduxerit.
Pietatis studium est praecipuum viduarum decus.
14. 17. Constituamus igitur ante oculos nostros viduas tres habentes singula eorum, quae huic inerant omnia: unam ponamus univiram, cui desit et tanta prolixitas viduitatis, quod diu cum marito vixerit, et tantum studium pietatis quod non ita ieiuniis et obsecrationibus serviat; alteram, quae post prioris mariti brevissimam vitam, etiam secundum cito amiserit et diuturna aetate sit vidua 65, sed etiam ipsa non tantum det operam ieiuniorum et obsecrationum religiosissimae servituti; tertiam, quae non solum duos viros habuerit, sed etiam cum ambobus singillatim vel cum aliquo eorum diutius vixerit et posteriore aetate viduata, in qua quidem si nubere voluisset, posset et filios procreare, suscepit continentiam vidualem; sed plus intenta in Deum plus sit sollicita quae illi placeant actitare, nocte et die sicut Anna ieiuniis et obsecrationibus serviens 66. Si contendantur, quaenam istarum sit meritis potior, quis non videat in hoc certamine palmam dandam esse maiori ferventiorique pietati? Ita et si tres aliae constituantur, quibus illarumz trium bina insint, singula desint, quis dubitet eas meliores fore, quibus praepollentius fuerit in suis bonis duobus pia humilitas, ut alta sit pietas?
Iulianae caelestibus donis cumulatae gratulatur Augustinus.
14. 18. Nulla quidem istarum sex viduarum tuae normae adaequatur. Tu enim, si hoc votum ad senectutem usque perduxeris, omnia tria potes habere, quibus Annae meritum excelluit; nam et unum virum habuisti et non diu tecum vixit in carne. Ac per hoc si exhibueris oboedientiam verbis Apostoli dicentis: Quae autem vere vidua est et desolata, speravit in Dominum, et persistit in orationibus nocte ac die 67, atque illud quod sequitur sobria vigilantia devitaveris: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est 68; omnia illa tria bona, quae Annae fuerunt, et tua erunt. Tibi autem sunt et filii, quos forte illa non habuit; nec ideo laudanda es, quia eos habes, sed quia pie nutrire atque educare studes. Ut enim tibi nascerentur, fecunditatis, ut vivant, felicitatis est; ut autem sic instituantur, voluntatis et potestatis. In illis tibi homines gratulenturaa, in hoc te imitentur. Anna per propheticamab scientiam cognovit apud matrem virginem Christum 69; te evangelica gratia fecit matrem virginis Christi. Illa itaque sancta virgo, quam Christo volentem et petentem obtulistis, vidualibus aviae matrisque meritis addidit aliquid de merito virginali. Non enim nihil inde habetis, quae hanc habetis, et in illa estis, quod in vobis non estis. Nam ut sancta virginitas adimeretur nubentibus vobis, ideo factum est, ut nasceretur ex vobis.
Rerum dictarum vel consulto omissarum conspectus.
15. 19. Haec itaque de meritis diversis coniugatarum diversarumque viduarum hoc opere non disputarem, si id, quod ad te scribo, tibi tantummodo scriberem. Sed quoniam sunt quaedam in hoc genere sermonis difficillimae quaestiones, aliquid amplius quam quod ad te proprie pertinet dicere volui propter quosdam, qui sibi docti non videntur, nisi alienos labores non iudicando conentur discutere, sed lacerando conscindere; deinde ut etiam tu ipsa non solum serves, quod vovisti, et in eo bono proficias, verum etiam diligentius firmiusque noveris, idem bonum tuum non a malo nuptiarum distingui, sed bono nuptiarum anteponi. Nam qui viduatarum feminarum nuptias damnant, etiamsi continentiam suam multarum, quibus tu uteris, rerum abstinentia mirabiliter et ferventer exerceant, non ideo te seducant, ut sentias quod sentiunt, etiamsi facere non possis quod faciunt. Nemo enim vult esse phreneticus, etiamsi videat phrenetici vires viribus sanorum esse fortiores. Praecipue igitur doctrina sana bonitatem propositi et ornet et muniat. Inde est quippe quod catholicae feminae etiam saepius nuptae non solum univiris viduis, sed et virginibus haereticorum iusto iudicio praeferuntur. Multi sunt quidem de his tribus rebus coniugii, viduitatis et virginitatis quaestionum sinus, multae perplexitates: quibus disputando penetrandis vel dissolvendis et maiore cura opus est et copiosiore sermone, ut vel in omnibus eis recte sapiamus vel, si quid aliter sapiamus, id quoque nobis Deus revelet 70. Verumtamen, quod etiam illic consequenter dicit Apostolus: In quod pervenimus, in eo ambulemus 71. Pervenimus autem, quod ad hanc rem, de qua loquimur, adtinet, ut continentiam coniugio praeponamus, sanctam vero virginitatem etiam continentiae viduali et ne aliquas nuptias, quae tamen non adulteria, sed nuptiae sunt, cuiuslibet nostri nostrorumve propositi laude damnemus. Multa alia de istis rebus dicta sunt a nobis in libro De bono coniugali et in alio libro De sancta virginitate et in opere, quod adversus Faustum Manichaeum quanto potuimus labore conscripsimus, quoniam patriarcharum et prophetarum casta coniugia mordacissime reprehendendo scriptis suis quorumdam indoctorum animos a fidei sanitate detorsit.
Viduarum continentia Dei beneficio tribuenda.
16. 20. Proinde quoniam in exordio huius opusculi duo quaedam necessaria proposueram et exsequenda pollicitus eram, unum, quod ad doctrinam, alterum, quod ad exhortationem pertinet; et priori parti, ut potui, pro suscepto negotio non defui, ad exhortationem veniamus, ut quod bonum prudenter scitur etiam diligatur ardenter. Qua in re prius illud admoneo, ut quantumcumque tibi inesse sentis piae continentiae dilectionem beneficio Dei tribuas eique gratias agas, qui de Spiritu suo tibi tantum largitus est, ut eius in corde tuo caritate diffusa 72 licitae rei licentiam tibi amor boni melioris auferret. Donavit enim, ne liberet nubere, cum liceretac, ut iam non liceret, etiamsi liberet, et ex hoc firmius non liberet, ne fieret quod non liceret, quod factum non est etiam cum liceret, tantumque merereris vidua Christi, ut filiam quoque videres virginem Christi; dum enim tu oras sicut Anna, facta est illa quod Maria. Haec dona Dei esse quanto magis nosti, tanto magis es eisdemad donis beata; immo aliter non es nisi quod habes noris a quo habeas. Attende enim, quid de hac re Apostolus dixit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 73. Multi quippe habent multa dona Dei et nesciendo a quo habent impia vanitate iactantur. Nemo est autem donis Dei beatus, qui donanti exsistit ingratus. Quia et illud, quod inter sacra mysteria cor habere sursum iubemur, ipso adiuvante id valemus, quo iubente admonemur: et ideo sequitur, ut de hoc tanto bono sursum levati cordis non nobis gloriam quasi nostrarum virium tribuamus, sed Domino Deo nostro gratias agamus. Hoc enim continuo commonemur, quia hoc dignum est, hoc iustum est. Recordaris, haec verba unde sint, itemae qua sanctione et quanta sanctitate commendentur agnoscis. Tene igitur et habe quod accepisti et datori gratias age. Quamvis enim accipere et habere tuum sit, id tamen habes quod accepisti, quoniam superbienti et ex eo, quod habebat, quasi a se ipso haberet, impie glorianti Veritas per Apostolum dicit: Quid enim habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? 74.
Gratiae munera libero hominis arbitrio non obsunt.
17. 21. Haec me admonere compellunt cavendi atque devitandi quorundam sermunculi, qui per aures ad animas multorum serpere coeperunt, quod cum lacrimis dicendum est, inimici gratiae Christi 75, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad Dominum necessaria videatur, ne intremus in temptationem. Sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut eo solo etiam Dei gratia non adiuti valeamus, quod divinitus iubetur, implere. Ac per hoc sequitur, ut frustra Dominus dixerit: Vigilate et orate, ne intretis in temptationem 76, et frustra cotidie in ipsa dominica oratione dicamus: Ne nos inferas in temptationem 77. Si enim nostrae tantummodo potestatis est, ne temptatione superemur, utquid oramus, ne intremus vel inferamur in eam? Faciamus potius, quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimae potestatis, et irrideamus Apostolum dicentem: Fidelis Deus, qui non vos permittet temptari super id quod potestis 78; et resistamus ei dicentes: Utquid peto a Domino, quod in mea posuit potestate? Sed absit, ut hoc sapiat, qui sanum sapit. Proinde petamus, ut det, quod ut habeamus iubet. Ad hoc enim quod nondum habemus iubet ut habeamus, ut admoneat quid petamus et quod nos cum iusseritaf posse invenerimus, etiam hoc unde acceperimus intellegamus, ne inflati et elati huius mundi spiritu nesciamus, quae a Deo donata sunt nobis 79. Proinde arbitrium voluntatis humanae nequaquam destruimus, quando Dei gratiam, qua ipsum adiuvatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate praedicamus. Nostrum est enim velle; sed voluntas ipsa et admonetur, ut surgat, et sanatur, ut valeat, et dilatatur, ut capiat, et impletur, ut habeat. Nam si nos non vellemus, nec nos utique acciperemus ea, quae dantur, nec nos haberemus. Quis enim haberet continentiam, ut inter cetera Dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor; quis, inquam, haberet continentiam nisi volens? Quia et nemo acciperet nisi volens. Sed a quo detur, ut nostra voluntate accipi et haberi possit, si quaeris, adtende Scripturam; immo quia nosti, recole quod legisti. Cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum 80. Magna ista sunt duo munera sapientia et continentia; sapientia scilicet, qua in Dei cognitione formamur, continentia vero, qua huic saeculo non conformamur. Iubet autem nobis Deus, ut et sapientes et continentes simus, sine quibus bonis iusti perfectique esse non possumus. Sed oremus, ut det quod iubet adiuvando et inspirando, qui commonuit quaeag velle debeamus praecipiendo et vocando. Quidquid hinc dedit, ut conservet oremusah; quod autem nondum dedit, ut suppleat oremus: tamen oremus et gratias agamus de acceptis et quod nondum accepimus eo ipso, quod de acceptis ingrati non sumus, nos accepturos esse fidamus. Qui enim dedit coniugatis fidelibus, ut contineant ab adulteriis et fornicationibus, ipse dedit sanctis virginibus et viduis, ut contineant ab omni concubitu: in qua virtute iam proprie vel integritas vel continentia nominatur. An forte ab illo quidem accepimus continentiam, sed a nobis habemus sapientiam? Quid ergo est quod Iacobus apostolus dicit: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat; et dabitur illi 81? Sed de hac quaestione et in aliis iam opusculis nostris, quantum adiuvit Dominus, multa diximus et alias, quantum per ipsum potuerimus, data opportunitate dicemus.
Quidam Augustini fratres errori Pelagianorum implicati.
18. 22. Nunc inde aliquid ideo dicere volui propter quosdam fratres nostros amicissimos nobis et dilectissimos nec malitiose quidem errori huic implicatos, sed implicatos tamen, qui putant, cum aliquos ad iustitiam pietatemque exhortantur, vires non habituram exhortationem suam, nisi totum illud, quod ut agat homo agunt cum homine, in hominis constituant potestate non adiuta Dei munere, sed solo arbitrio liberae voluntatis exserta (quasi possit esse ad perficiendum opus bonum voluntas libera, nisi Dei munere liberata). Nec adtendunt idipsum etiam se ipsos dono Dei habere, quod ea facultate exhortantur, ut ad capessendam vitam bonam hominum voluntates pigras excitent, accendant frigidas, corrigant pravas, aversas convertant, repugnantes pacificent. Sic enim possunt persuadere quod suadent. Aut si haec in voluntatibus hominum non agunt, quid agunt? utquid loquuntur? Dimittant eas potius arbitrio suo. Si autem in eis haec agunt itane tandem homo in hominis voluntate tanta agit loquendo et Deus illic non agit aliquid adiuvando? Immo vero quantalibet homo sermonis facultate praepolleat, ut sollertia disputandi et suavitate dicendi in hominis voluntate inserat veritatem, nutriat caritatem, docendo tollat errorem, exhortando torporem, neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 82. Frustra quippe operarius omnia moliretur extrinsecus, nisi Creator intrinsecus latenter operaretur. Spero ergo has litteras meas merito vestrae excellentiae cito in manus etiam talium esse venturas. Ideo nonnulla hinc dicenda arbitratus sum: deinde ut tu ipsa et quaecumque aliae viduae ista legerint vel cum leguntur audierint, noveritis vos ad diligendum et habendum continentiae bonum plus proficere orationibus vestris quam exhortationibus nostris, quoniam, si quid vos adiuvat, quod vobis etiam nostra ministrantur alloquia, totum illius gratiae tribuendum est, in cuius manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri 83.
Tota spiritus intentione Christo placendum.
19. 23. Si ergo nondum Deo vovisses continentiam vidualem, exhortaremur profecto, ut voveres; quia vero iam vovisti, exhortamur ut perseveres. Talia mihi tamen video esse dicenda, quibus eam diligant et arripiant et quae adhuc nubere cogitabant. Aurem igitur inclinemus Apostolo. Quae innupta est, inquit, sollicita est ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro 84. Non ait: Sollicita est ea quae sunt mundi, ut sancta non sit: sed certe minor est ea coniugalis sanctitasai, ex ea parte curarum, qua mundana cogitatur voluptas. Quidquid itaque intentionis animi etiam his rebus impenderetur, quibus placendum esset viro, colligere quodam modo et redigere debet innupta christiana in eam intentionem, qua placendum est Domino. Et videal cui placeat, quae Domino placet; et utique tanto est beatior, quanto plus ei placet; quanto autem magis cogitat ea quae sunt mundi, tanto minus placet. Placete itaque tota intentione specioso forma prae filiis hominum. Eius enim gratia illi placetis, quae diffusa est in labiis eius 85. Placete illi ea quoque parte cogitationis, quae occuparetur mundo, ut placeretur viro. Placete illi, qui displicuit mundo, ut placentes ei liberarentur ex mundo. Hunc enim speciosum forma prae filiis hominum viderunt homines in cruce passionis, et non habuit speciem neque decorem, sed facies eius abiecta et deformis positio eius 86. Ex hac tamen deformitate Redemptoris vestri manavit pretium decoris vestri, sed decoris interioris. Omnis enim pulchritudo filiae regis intrinsecus 87. Hac pulchritudine illi placete; hanc pulchritudinem studiosa cura et sollicita cogitatione componite. Non amat ille fallaciarum fucos, veris veritas delectatur; et ille, si quod legisti agnoscis, veritas vocatur. Ego sum, inquit, via et veritas et vita 88. Currite ad illum per illum; placete illi ex illo; vivite in illo, cum illo, de illo. Affectibus veris et sanctissima castitate a viro tali amate amari.
Laudantur Iuliana eiusque filia et socrus.
19. 24. Audiat haec virginis etiam sanctae prolis tuae auris interior. Videoam, quantum te praecedat in regno Regis illius: alia quaestio est. Invenistis tamen, mater et filia, cui contemptis nuptiis, illa omnibus, tu secundis, pulchritudine castitatis simul placere debeatis. Certe si mariti essent, quibus placendum esset, iam te fortasse cum filia puderet ornari; nunc non pudeat agere quibus simul ornemini, quia non est criminosum, sed potius gloriosum, ut ab illo uno simul amemini. Simulatum autem candorem ac ruborem et pigmentis illitum non adhiberetis, etiamsi viros haberetis; non putantes dignos, quos falleretis, nec vos, quae fallere deberetis. Nunc ergo illi Regi, qui unicae sponsae, cuius membra estis, speciem concupivit 89, veraciter simul placete, simul inhaerete, illa integritate virginali, tu continentia viduali, ambae pulchritudine spiritali. In qua pulchritudine etiam illius avia, socrus tua, quae iam certe senuit, est pulchra vobiscum. Vigorem quippe huius pulchritudinis dum extendit in anteriore caritas, rugam in ea non facit annositas. Habetis vobiscum anum sanctam et in domo et in Christo, quam de perseverantia consulatis, quomodo cum illa vel illa temptationean pugnandum sit, quid agendum ut facile superetur, quod munimentum sumendum, ne facile rursus insidietur; et si quid huiusmodi est, docet vos diuturnitate iam certa, amore benevola, pietate sollicita, aetate secura. Tu praecipue, tu consule in talibus eam, quae experta est quod experta es. Nam proles vestra illud canticum cantat, quod in Apocalypsi nisi virgines cantare non possunt 90. Pro ambabus tamen vobis sollicitius orat quam pro se ipsa; sed magis pro nepte sollicita est, cui vincendarum temptationum spatium plus restat annorum: te autem videt aevo suo viciniorem, et eius filiae matrem, quam si nuptam, quod iam non licet atque absit, vidisses, puto quod parere cum illa erubuisses. Quantum est ergo quod iam tibi periculosae restat aetatis, quae ideo non diceris avia, ut sanctarum cogitationum et operum fetibus cum filia possis esse fecunda? Non itaque immerito magis pro illa sollicita est avia, pro qua et tu mater, quia et maius est quod vovit et totum ei restat quod modoao coepit. Exaudiat Dominus preces eius, ut sancte obsequamini meritis eius, quae carnem viri tui in iuventa peperit, cor filiae tuae in senecta parturiit 91. Omnes itaque pariter atque concorditer univiro unius coniugis, in cuius corpore uno spiritu vivitis, placete moribus, instate orationibus 92.
Carnis concupiscentia refrenanda.
20. 25. Praeteritus dies non revertitur in futurum, et post hesternum pergit hodiernus, et post hodiernum perrecturus est crastinus: et ecce omnia tempora et temporalia transeunt, ut veniat mansura promissio, et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 93. Si mundus iam perit, nupta cui parit? Aut corde paritura et carne non paritura cur nubit? Si autem adhuc duraturus est mundus, cur non magis amatur per quem factus est mundus? Si iam deficiunt illecebrae saeculares, non est, quod christianus animus cupiditate conquirat; si autem adhuc manebunt, est, quod sanctitate contemnat. Horum duorum in altero spes nulla libidinis, in altero maior est gloria caritatis. Quot autap quam sunt ipsi anni, quibus videtur vigere flos carnalis aetatis? Nonnullae feminae nuptias cogitantes et ardenter optantes, dum spernuntur aut differuntur, repente senuerunt, ut eas iam nubere puderet amplius quam liberet. Multae autem nuptae recentissima sua coniunctione in longinqua profectis viris suis reditum eorum exspectando grandaevae factae sunt, et tamquam cito viduatae aliquando nec remeantes saltem senes suos anus suscipere meruerunt. Si ergo vel spernentibus vel tardantibus sponsis vel peregrinantibus maritis carnalis concupiscentia potuit contineri, ne stuprum aut adulterium committeretur, cur contineri non potest, ne sacrilegium committatur? Si repressa est, cum ferveret dilata, cur non opprimitur, cum friguerit amputata? Plus enim ardentemaq ferunt libidinem, quae non desperant eiusdem libidinis voluptatem. Quae autem innuptarum castitatem Deo vovent, ipsam spem subtrahunt, quae fomes amoris est. Unde facilius concupiscentia refrenatur, quae nulla exspectatione succenditur: contra quam tamenar nisi oretur, ut superetur, ipsa illicita exoptatur ardentius.
Spiritales deliciae carnalibus succedant.
21. 26. Deliciae igitur spiritales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant: lectio, oratio, psalmus, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio, spes futuri saeculi et cor sursum, atque de his omnibus gratiarum actio Patri luminum, a quo sine ulla dubitatione omne datum optimum et omne donum perfectum 94, Scriptura teste, descendit. Nam quando pro deliciis nuptarum, quas in carne virorum habent, aliarum carnalium deliciarum tamquam in solacioas usus adsumitur, quid ego dicam, quae sequantur mala, cum breviter Apostolus dixerit viventem mortuam esse viduam, quae in deliciis vivit 95? Absit autem a vobis, ut divitiarum cupiditate capiamini pro cupiditate nuptiarum et in cordibus vestris nummus viri amori succedat. Intuentes enim hominum conversationem saepe experti sumus in quibusdam lascivia compressa crevisse avaritiam. Nam sicut in ipsis sensibus corporis acutius audiunt qui non vident et tangendo multa discernunt nec tanta vivacitate tangunt, qui oculis utuntur; ubi intellegitur ex uno aditu, id est luminum repressa intentione sentiendi eam se in alios sensus promptioremat dignoscendi acumine exserere, tamquam ex altero conetur implere, quod negatur in altero; ita etiam saepe carnalis cupiditas a concumbendi voluptate cohibita maioribus viribus in pecuniae se porrigit appetitum et illinc aversa huc se impetu ardentiore convertit. In vobis autem amor divitiarum simul frigescat cum amore nuptiarum, et pius usus rerum, quas possidetis, ad spiritales delicias conferatur, ut liberalitas vestra magis ferveat adiuvandis egenis quam ditandis avaris 96. In thesaurum quippe caelestem non mittuntur dona cupidorum, sed eleemosynae pauperum, quae in immensum modum orationes adiuvant viduarum. Ieiunia quoque ac vigiliae, in quantum valetudinem non perturbant, si orando, psallendo, legendo et in lege Dei meditando insumantur, in delicias spiritales etiam ipsa quae videntur laboriosa vertuntur. Nullo enim modo sunt onerosi labores amantium, sed etiam ipsi delectant, sicut venantium, aucupantium, piscantium, vindemiantium, negotiantium, ludo aliquo sese oblectantium. Interest ergo quid ametur. Nam in eo, quod amatur, aut non laboratur, aut et labor amatur. Et vide, quam pudendum et dolendum sit, si delectat labor, ut fera capiatur, ut cupa et sacculus impleatur, ut pila iaciatur, et non delectat, ut Deus adquiratur.
De bono nomine curandum.
22. 27. In omnibus sane spiritalibus deliciis, quibus fruuntur innuptae, sancta earum conversatio cauta etiam debet esse, ne forte, cum mala vita non sit per lasciviam, mala sit fama per neglegentiam. Nec audiendi sunt sive viri sancti sive feminae, quando reprehensa in aliquo neglegentia sua, per quam fit, ut in malam veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum, non imprudenterau solum, verum etiam crudeliter contemnentes, cum occidunt animas aliorum 97, sive blasphemantium viam Dei, quibus secundum suam suspicionem quasi turpis quae casta est displicet vita sanctorum, vel etiam cum excusatione imitantium non quod vident, sed quod putant. Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit; quisquis autem etiam famam, et in alios misericors est. Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra. Et utique etiam quod aliis ministramus misericorditer ad salutem, ad nostram quoque redundat utilitatem. Unde non frustra Apostolus: Providemus, inquit, bona non solum coram Deo, verum etiam coram hominibus 98. Item dicit: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi utile est sed quod multis, ut salvi fiant 99. In quadam etiam exhortatione dicit: De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque sancta, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque carissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae etaz didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me 100. Cernis, quemadmodum inter multa, quae exhortando commonuit, non neglexerit ponere: Quaecumquae bonae famae, duobusque verbis cuncta concluserit, ubi ait: si qua virtus, si qua laus. Ad virtutem namque pertinent, quae antea memoravi bona; fama vero, ad laudem. Puto, quod non laudem hominum pro magno sumebat Apostolus alio loco dicens: Mihi autem minimum est ut a vobis diiudicer, aut ab humano die 101; et alibi: Si hominibus placerem, Christi servus non essem 102; et iterum: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 103. Sed illorum duorum, id est bonae vitae et bonae famae vel, quod brevius dicitur, virtutis et laudis, unum propter se ipsum sapientissime retinebat, alterum propter alios misericordissime providebat. Sed quoniam quantalibet humana cautela suspiciones malevolentissimas non potest omni ex parte vitare, ubi pro existimatione nostra quidquid recte possumus fecerimus, si aliqui de nobis vel mala fingendo vel male credendo famam nostram decolorare conantur, adsit conscientiae solacium planeque etiam gaudium, quod merces nostra magna est in caelis 104, etiam cum dicunt homines mala multa de nobis, pie tamen iusteque viventibus. Illa enim merces tamquam stipendium est militantium per arma iustitiae non solum dextera, verum et sinistra, per gloriam scilicet et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam 105.
Viduitatis et virginitatis bona quam pluribus potest suadenda.
23. 28. Agite itaque cursum vestrum et perseveranter currite, ut comprehendatis; et exemplo vitae exhortationisque sermone rapite in eundem cursum vestrum quascumque potueritis. Non vos ab hoc studio, quo multas ad imitandum excitatis, frangat querella vanorum, qui dicunt: Quomodo subsistet genus humanum, si omnes fuerint continentes? Quasi propter aliud retardetur hoc saeculum, nisi ut impleatur praedestinatus numerus ille sanctorum, quo citius impleto profecto nec terminus saeculi differetur. Nec illud vos retardet ab studio persuadendi aliis bonum vestrum, si dicatur vobis: Cum et nuptiae bonae sint, quomodo erunt omnia bona in Christi corpore, et maiora scilicet et minora, si omnes continentiae laude atque amore imitenturba? Primo, quia conando, ut omnes sint continentes, tunc erunt vel paucae. Neque enim omnes capiunt verbum hoc 106. Sed quoniam scriptum est: Qui potest capere, capiat 107, tunc capiunt quae possunt, si nec illis quae non capiunt taceatur. Deinde nec timere debemus, ne forte omnes capiant et aliquid de minoribus bonis, id est coniugalis vitae, Christi desit in corpore. Si enim omnes audierint et omnes ceperint, intellegere debemus hoc ipsum fuisse praedestinatum, ut coniugalia bona in illorum membrorum numero etiam sufficiant, quae tam multa ex hac vita transierunt. Neque enim nunc, si omnes fuerint continentes, honorem continentium daturi sunt eis, qui tricenarium fructum, si in coniugali bono ipse intellegiturbc, iam dominicis horreis intulerunt 108. Habebunt ergo illic omnia ista bona suum locum, etiamsi deinceps nulla velit nubere vel nemo ducere uxorem. Secure itaque instate quibus potestis, ut fiant quod vos estis; et orate vigilanter atque ferventer, ut adiutorio dexterae Excelsi et abundantia misericordissimae gratiae Domini et perseveretis in eo quod estis et proficiatis ad id quod eritis.
Opus concluditur.
23. 29. Deinde obsecro vos per illum, a quo hocbd donum accepistis et huius doni praemia speratis, ut me quoque orationibus vestris memineritis inserere cum tota domestica vestra Ecclesia. Ordinatissime quippe provenit, ut matri vestrae iam grandaevae de oratione epistulam scriberem 109 (ad ipsam quippe maxime pertinet orando concertare pro vobis, quae de se minus sollicita est quam de vobis), et ut ad te potius quam ad illam hoc de continentia viduali opusculum facerem, quia tibi superare adhuc restat, quod iam aetas illius superavit. Virgo autem sancta proles vestra, si aliquid de sua professione desiderat ex laboribus nostris, habet grandem librum De sancta virginitate, quem legat. De quo legendo etiam te commonueram, quoniam multa continet utrique necessaria castitati, hoc est virginali atque viduali, quae hic propterea partim tenuiter adtigi, partim omnino praetermisi, quia ibi copiosius disputavi. Perseveres in gratia Christi. Amen.