Migne Patrologia Latina Tomus 101
De caeremoniis baptismi (Alcuinus), J. P. Migne
De caeremoniis baptismi
(0611D)Albinus magister filio charissimo Oduino [ Ms. Einsidl., Oduuino; Ms. Reg. Paris., Adoino] presbytero salutem.
Quia divina donante gratia ad id diutino te perduxi labore, ut sacerdotali honore [ Ms. Einsidl., sacerdotalis honoris] dignus habearis (Et [utinam] tam eleganter illud in domo Dei ministres officium, quam (0612D)te diligenter per donum Dei erudire curavi), ad cognoscendum rationabilem sacri baptismatis ordinem, de ministeriis [ Ms. Einsidl., mysteriis] totius officii tibi breviter scribere volui, ut cognoscas quam necessarium sit nihil praetermittere quod a sanctis Patribus sumptum est [ Mss., statutum; al., constitutum est] in illo officio.
(0613A)Primo paganus catechumenus fit; accedens ad baptismum maligno renuntiat [ Mss., renuntiet] spiritui et omnibus damnosis ejus et [ Al. et omitt. ] pompis. Exsufflatur etiam ut, fugato diabolo, Christo Domino [ Al., Deo] paretur introitus. Exorcizatur, id est, conjuratur malignus spiritus, ut exeat et recedat, dans locum Deo vero. Accipit catechumenorum [ Ms. Fris., catechumenus] salem, ut putrida et fluxa ejus peccata sapientiae sale, divino munere, mundentur. Deinde symboli apostolici traditur ei fides, ut vacua domus, et a prisco habitatore derelicta, fide ornetur, et ut praeparetur habitatio Deo [ Ms. Reg., Dei]. Tunc fiunt scrutinia, ut exploretur servus, an [ Mss., exploretur saepius quam firmiter] post renuntiationem Satanae sacra verba datae fidei radicitus (0613B)corde defixerit. Tanguntur et nares, ut quandiu spiritum naribus trahat, in fide accepta perduret. Pectus quoque eidem [ Ms. Fris., eodem] perungitur oleo, ut signo sanctae crucis diabolo claudatur ingressus. Signantur et scapulae, ut undique muniatur. Item in pectoris et scapulae unctione signatur fidei firmitas, et operum bonorum perseverantia. Et sic in nomine sanctae Trinitatis trina submersione (0614A)baptizatur. Et recte homo, qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditus est, per invocationem sanctae Trinitatis ad eamdem renovatur imaginem. Et quia tertio [ Al., qui terno] gradu peccati, id est consensu, cecidit in mortem, tertio elevatus de fonte per gratiam resurgat [ Ms. Reg., resurget] ad vitam. Tunc albis induitur vestimentis, propter gaudium regenerationis, ac castitatem vitae, et angelici splendoris decorem. Tunc sacro chrismate caput ungitur [ Ms., perungitur], et mystico tegitur velamine; ut intelligat se diadema regni et sacerdotii dignitatem portaturum [ Mss., portare], juxta Apostolum: Vos estis genus regale et sacerdotale, offerentes vosmet Domino [Ms., Deo vivo] hostiam sanctam et Deo placentem (I Petri II, 9; Rom. XII, 1). Sic corpore et (0614B)sanguine Dominico confirmatur, ut illius sit capitis membrum qui pro eo [ Al., pro nobis] passus est et resurrexit. Novissime per impositionem manuum a summo Sacerdote septiformis gratiae Spiritum accipit, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis, qui fuit in baptismo per gratiam vitae donatus aeternae [ Al., vita . . . aeterna].