Migne Patrologia Latina Tomus 40
AugHip.DeCaNo 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
1. Transitus a vetustate ad novitatem. Omnis qui baptismum Christi desiderat, vitam novam concupiscit. Transeat ergo a vetustate, ut perveniat ad novitatem. Prius enim fuit testamentum vetus, canticum vetus, homo vetus: nunc autem testamentum novum, canticum novum, propter hominem novum. Demonstremus hoc quod dicimus testimoniis sanctarum Scripturarum. Jeremias propheta, Ecce, inquit, dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Juda testamentum novum (Jerem. XXXI, 31). David quoque propheta, Deus, canticum novum cantabo tibi (Psal. CXLIII, 9): et iterum, Cantate Domino canticum novum (Psal. XCV, 1). Apostolus etiam Paulus, Exspoliantes, inquit, vos veterem hominem, induite novum (Coloss. III, 9, 10): et alibi, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova (II Cor. V, 17). Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Si adsit spiritualis auditor, non solum intelligit, verum etiam videt quae facta sunt nova. Si autem carnalis adsit, qui totum per oculos carnis, nihil per aciem mentis intelligit, irridens respondet: Rogo te, dic quae facta sunt nova? Numquid aliud coelum respicio quam antea, aut sidera in novum splendorem micantia? Nonne iisdem cursibus sol peragit diem, eisdemque curriculis luna peragit noctem? Numquid mare terminos suos finesque transgressum est, aut terrae facies immutata alia insolita germina procreavit? Nonne sicut ex initio horis duodecim peragitur dies, eisdemque crementis aestatis tempus, quibus detrimentis hiems peragitur? Progenies quoque ipsa mortalium aliis decedentibus, aliis succedentibus terminatos finiunt dies. Cum ergo omnia, sicut ex initio constituta sunt, ita concurrunt, suos motus finesque servantia; quid est quod nobis praedicatur, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova? Responde, o Paule, talia de nobis requirenti; et quia minus valeo ad respondendum, te obsecro, responde pro me. Ecce audi Apostolum: Quid quaeris, carnalis auditor, per oculos carnis respicere? Erige mentis aciem, ut quod dicitur possis intelligere, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova. Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Primus homo, inquit, de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis (I Cor. XV, 47). Transiit Adam, homo vetus factus ex limo: venit Christus, Deus homo missus e coelo. Transiit vetustas mentium, accessit novitas credentium: transiit vita carnalis, successit spiritualis. An parva est novitas haec, ita demonstrata per hominem Deum, ut moriendo susciperet vetustatem tuam, resurgendo ostenderet novitatem tuam, ascendendo firmaret claritatem tuam? Vetera transierunt: quae vetera transierunt? Quod eratis filii Adam, filii carnales. Nova accesserunt: quae nova? Quod efficimini filii Dei, filii spirituales. Vetera transierunt; terra eratis: ecce facta sunt nova; coeli jam pene effecti estis. Coeli enim enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 1). Non vobis impossibile videatur, quod cum sitis terrestres, efficiamini coelestes. De terra non facit coelum, qui de nihilo fecit terram et coelum? Vetera transierunt; lapides colebatis: nova accesserunt; Deum verum adoratis. Vetera transierunt; transiit mortalitas: nova accesserunt; promissa est immortalitas. Vetera transierunt; perierat omnis caro per mulierem simul cum viro peccante: nova accesserunt; reparata est caro, sine viro virgine pariente. Vetera transierunt; transiit regio vetustatis: nova accesserunt; succedit Jerusalem civitas coelestis novitatis. Ad hanc civitatem novam pervenire cupitis, qui nomina vestra conscribenda dedistis.
CAPUT II.
2. Festinemus ad patriam. Navigii instructio. Eia, fratres mei, ardenter desideremus propriam patriam; peregrinationem istam, quae nos ab ea adhuc detinet, toleremus, non amemus: festinemus tamen. Non est quare hic stare; nec invenis in saeculo, quod jam possis amare. Ipse enim amor parentum, conjugum, filiorum, facultatum, aut magnum quibusdam incusserunt laborem, aut magnum pariunt timorem: non est quare hic stare. Melius enim festinando appetimus sempiterna, quam hic remanendo saeculi nos apprehendat ruina. Praeparemus sitarciam, apprehendamus et ascendamus navem fidem simul et crucem, nec desit anchora spes nostrae salutis, extendamus funes diversas virtutes, vela charitatis colligamus, invocemus ventum prosperum verbum Dei; exhauriamus sentinam a peccatis, per eleemosynas mundetur conscientia. Non impediatur hujus nostri cursus navigii, operetur manibus ut possumus. Manibus suis sentinam exhauriebat qui dicebat: Manibus meis coram eo nocte, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Non negligamus nostra peccata: minuta sunt, sed multa sunt. Fluctus unus validus irruens obruit navem, minaturque naufragium: humor autem per rimas influens et in sentinam veniens, nisi subinde siccetur, hoc idem facit. Ergo exhauriatur sentina, non negligatur misericordia; quia eleemosyna a morte linerat, et ipsa purgat peccata (Tob. IV, 11). Adsit nostra tutela Christi gratia, celeuma nostrum dulce cantemus Alleluia; ut laeti ac securi ingrediamur sempiternam ac felicissimam patriam. Non metuat anima mare hoc magnum, saeculum scilicet, cujus fluctus ac turbines sentimus inimicas saeculi potestates. In Deo sperantes multi jam sancti hos fluctus spreverunt, multi calcaverunt, multi super ejus aquas ambulantes securi ad patriam pervenerunt. Sed exsurgit ventus validus et magna tempestas, sua cujusque cupiditas. Titubat fides in mari, clamet in te Petrus, Domine, pereo: dabit manum mergenti, nec sinit perire ille qui propter nos super aquas dignatus est ambulare (Matth. XIV, 25-32). Vide apostolum Paulum, hoc navigium non solum demonstrantem, verum etiam ascendentem, et quam plurimos invitantem. Quando dicebat, Habentes victum et tegumentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8); quid aliud quam competentem sitarciam imponendam esse monstrabat? Quando dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); navem ascendebat. Quando dicebat, Induite vos sicut electi Dei, benignitate, humilitate, longanimitate, mansuetudine (Coloss. III, 12); quid aliud quam funes extendebat? Quando dicebat, Manet fides, spes, charitas; major horum charitas (I Cor. XIII, 13); vela colligebat. Quando dicebat, Verbum Dei habitet in vobis abundanter (Coloss III, 16); ventum prosperum invocabat. Quando dicebat, Infatigabiles itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10); et, Operantes propriis manibus vestris (I Thess. IV, 11): quid aliud quam sentinam exhauriri praecipiebat? Quando dicebat, Gratia salvi facti estis (Ephes. II, 8); tutelam exorabat. Quando dicebat, Iu psalmis et hymnis cantantes in cordibus vestris Domino (Id. V, 19); celeuma sanctum docebat. Quando dicebat, Spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24); anchoram in cordibus credentium figebat. Quando dicebat, Jerusalem qua sursum est, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26); ipsam patriam demonstrabat. Quando dicebat, Ubi est, mors, contentio tua? Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 55, 57); non adhuc in mari periclitabatur, sed jam in propria patria laetabatur. O optime gubernator, o pulcherrime magister et doctor, docuisti, fecisti; et ideo celeriter pervenisti, quia quae docuisti, prior ipse fecisti.
CAPUT III.
3. De via terrestri ad patriam, et de jumento opportuno. Si quis forte, ut assolet, refugit navigium, et insolitos fluctus maris horrescit, desideratque iter conficere, quo, etsi tardius, ad patriam valeat pervenire; demonstrabo viam, imo ipsa se demonstrat via. Ecce in Evangelio clamat Salvator, Ego sum via (Joan. XIV, 6). Habes viam, ambula, sollicitus tamen doma jumentum tuum, carnem tuam; ipsi enim insidet anima tua. Quomodo si in hac via mortali jumento insideres, quod te gestiendo vellet praecipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et fame domares quod freno non posses? Caro nostra jumentum nostrum est: iter agimus in Jerusalem; plerumque nos rapit caro, et de via conatur excludere. Tale ergo jumentum cohibeamus jejuniis. Vide illum gubernatorem eumdemque viatorem apostolum Paulum, vide illum jumentum suum domantem. In fame, inquit, et siti, in jejuniis saepius (II Cor. XI, 27), castigo corpus meum, et in servitutem redigo (I Cor. IX, 27). Ita ergo et tu, qui ambulare desideras, doma carnem tuam, et ambula. Ambulas enim, si amas. Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus.
CAPUT IV.
4. De ambulantium multiplici genere. Via ergo ista nostra ambulantes quaerit. Tria sunt hominum genera quae odit: remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Ab his tribus generibus malis Domino adjuvante vindicetur et defendatur gressus noster. Jam vero cum ambulantes sumus, alius tardius ambulat, alius celerius ambulat, tamen ambulant. Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes revocandi, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in via: qui forte a meliore proposito declinat ad id quod deterius reliquerat, reversus est retro: qui fidem deserit, a via erravit. Cum tardis sit nobis et cum celerioribus ratio, cum ambulantibus tamen. Quis est qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem; qui dixerit, Sufficit mihi quod sum; qui non attenderit eum qui dicit, Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Currentem se dixit, sequentem se dixit; non remansit, non retro respexit: absit ut erraverit, quia viam ipse docebat, qui et tenebat et ostendebat. Celeritatem autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). Arbitramur ergo nos, dilectissimi, in via vobiscum ambulare: si tardi sumus, praevenite nos; non invidemus, quaerimus quos sequamur. Si autem nos putatis celeriter ingredi, currite nobiscum: unum est ad quod omnes festinamus, et qui tardius et qui celerius ambulamus. Qui sunt et retro redeuntes? Qui ex continentia revertuntur in immunditiam, qui ex sancto et singulari bono proposito virginitatis divertuntur in turpitudines voluptatis, et corrupta mente corrumpunt simul et carnem. Hos increpat apostolus Petrus, dicens: Melius illis erat non cognoscere viam salutis, quam cognoscentes retro respicere (II Petr. II, 21). O malum, retro respicere! Uxor enim Loth, quae liberata a Sodomitis, contra praeceptum retro respexit, quod evaserat perdidit. Nec immerito in statuam salis repente conversa est (Gen. XIX, 26), nisi ut fatuos suo etiam exemplo condiret. Qui sunt et aberrantes? Omnes haeretici, qui relicta veritatis via errando per desertum latrocinantur, et animas captant in peccatis, praepediuntque ne quis ad patriam valeat pervenire: effecti lupi semitarii induti ovina pelle, cum sint intus lupi rapaces; praedicantes Christum viam, et qui eos sequuntur ducentes ad mortem.
CAPUT V.
5. Quo discerni possit falsa praedicatio a vera. Hic si aliquis dicat, Quid ego faciam non invenio: ecce homo Christum praedicat, viam praedicat, Christi se dicit esse discipulum, veritatem se dicit annuntiare, quare non sequar talia praedicantem? respondeo, Quia aliud ejus habet lingua, aliud conscientia. Unde novi, inquis? numquid ego conscientias discutere possum? Christum ab eo audio: quod audio, hoc credo, hoc teneo. Non te seducat filius falsitatis, si filius es veritatis. Disce jam, christiane, qui Christum desideras et audire et videre. Si quis tibi Christum praedicat, attende et considera qualem praedicet, ubi praedicet. Christus enim veritas est (Joan. XIV, 6), per Scripturas sanctas praedicatur; non in angulis, non occulte, sed palam, publice. In sole enim posuit tabernaculum suum (Psal. XVIII, 6); hoc est, in manifesto collocavit Ecclesiam suam. Jam hic respice illum qui tibi Christum praedicat, dicat qualem Christum praedicet.
CAPUT VI.
6. Manichaeorum error. Ecce haereticus manichaeus, qui per suam doctrinam promittit introducere te in veritatem, ipsum Christum dicit esse fallacem. Non habuit, inquit, verum corpus: phantasma fuit, spiritus fuit. Et hoc in illo fuisse negat nequissimus manichaeus. O pessime haeretice manichaee, si credere non vis Veritatem dicentem discipulis suis, Palpate, et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV, 39). Si credere non vis, ut dixi, Veritati, Judaeo crede crucifigenti. Nam cum tu dicis, Christus Deus fuit, non homo; Judaeus dicit, Non fuit Deus, sed homo. Catholica utrosque convincens, Ego, ait, verum teneo, quod Christus et Deus est et homo. Tu autem, manichaee, unde probas Christum spiritum fuisse? Spiritus alapas accepit? spiritus spineam coronam portavit? spiritus sibi crucem bajulavit? Si spiritus fuit, cujus vestimenta milites diviserunt? Si spiritus fuit, quomodo cum traderet spiritum, corpus ejus prope dimidium diem exanime pependit in cruce? Si spiritus fuit, quomodo latus ejus perforatum est lancea? quomodo susceptus est a Joseph sepeliendus, quomodo sepulcro est conditus? Omnia ista spiritus pati non potest. Sicut de eo antea per Prophetas praedictum est, ita et factum. Erras tu nimis, falsitas; in omnibus te superat veritas. Ergone, haeretice, ut doces, Veritas mentita est, et tu verum praedicas? Et ubi hoc praedicas? In absconso, in occulto. Si veritate fulcitur praedicatio tua, publica sit doctrina tua. Demonstra mihi Ecclesiam tuam. Sed novimus quid agatis decepti et deceptores. Apostolus Paulus vos prodidit dicens: Quae enim occulte fiunt ab eis, turpe est etiam dicere (Ephes. V, 12). Nobis turpe est dicere, sed vos non quiescitis agere. Manifesta est ignominia vestra, nudata est turpitudo vestra; ex confessione simul et scriptura vestra, omnibus palam facta est turpis doctrina vestra: utinam aliquando corrigantur corda vestra!
CAPUT VII.
7. Error Arianorum. Alii haeretici Ariani ipsam viam Christum, per quam itur ad Patrem, secundum divinitatem nolunt esse aequalem Patri. Et cum ipse dicat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); illi dicunt, Si missus est Christus, minor est: major est utique qui mittit, illo qui mittitur. Haec argumentatio est humana, non auctoritas divina. Alia est operatio Trinitatis, quam tu, haeretice, non assequeris, qui carnaliter sapis. Mundum enim cor non habes, nec ad Deum. Christus enim in quantum hominem suscepit, missus dicitur: in quantum Deus est, aequalis est Patri. Nam quo eum Pater mitteret, ubi ipse cum Filio non esset? Aut quo Filius venisset, ubi non simul cum Patre esset ille qui dicit, Ego in Patre, et Pater in me est; et, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem (Id. XIV, 10, 9): et qui per prophetam dicit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); et de quo Salomon ait, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Attingit ubique propter suam munditiam (Sap. VIII, 1, et VII, 24)? Sed tu, haeretice, ideo dicis majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur, quia temporum spatia cogitas. Sed multum erras, illi assignare tempora per quem facta sunt tempora. Si Patrem confiteris Deum, Deum Filium, aeternumque credis et Patrem et Filium; noli minorem facere Filium in eo quod fecit te, quia ideo minor factus est, ut redimeret te. Sed ipse, inquis, dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Intellige secundum susceptum hominem, et deponis errorem. Secundum hoc dicit, Pater major me est, secundum quod de eo ait propheta, Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Tu autem dic, secundum quid eum minorem asseris? Si secundum potestatem: Pater non judicat quemquam, sed Filius (Joan. V, 22). Si secundum opera: Omnia per Filium facta sunt. Si secundum tempus hoc credis de Deo tuo, quia sicut tu major es filio tuo, ita ille filio suo: avertat hoc Deus ab auribus fidelium; indigna sunt ista credere de Deo. Si enim Filius secundum deitatem Dei Verbum est, sicut evangelista Joannes narrat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 3, 1); fuit aliquod tempus quando Pater fuit sine Verbo, aut fuit aliquod principium ante ipsum principium, quoniam ipse Filius dixit se esse principium? Interrogantibus quippe Judaeis, Tu quis es? respondit, Principium (Id. VIII, 25). Ergo et illud quod in Genesi scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), intelligitur in Filio, qui est principium. Sic ergo semper Deus Pater, semper Deus Filius; quia nec ille aliquando non Pater, nec iste aliquando non Filius. Non enim ut Pater generaret Filium, minuit se ipsum: sed ita genuit de se alterum qualem se, ut totus maneret in se. Spiritus autem sanctus non praecedit unde procedit, sed integer de integro, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec tria unus Deus, de quo propheta dicit: Tu es Deus solus magnus (Psal. LXXXV, 10). Tu autem, haeretice, compone gradus, separa Trinitatem: fac patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum sequentem. Sed jam de Filio, quod aequalis sit Patri, aliqua diximus, et quod occurrit, diximus: audi et de Spiritu sancto, quem minorem vis esse Patre et Filio. Nempe Spiritus sanctus ipse Spiritus est Dei. Audi et ipse quod simul sit cum Patre et Filio, et ubique sit totus. Deus, inquit Joannes Apostolus, Spiritus est (Joan. IV, 24). Et ipse Filius per prophetam ait, Spiritus Domini super me (Isai. LXI, 1): non ait, post me, ut sequentem eum faceret, vel minorem; sed ait, super me. Unde et angelus Gabriel ad Mariam: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te (Luc. I, 35). David quoque propheta: Quo ibo a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es, si descendero in abyssunt, tu ades (Psal. CXXXVIII, 7 et 8). Ergo si Spiritus Dei et in coelo et in terra et in inferno adest cum illo qui dicit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); ergo Trinitas unus est Deus. Sed audi adhuc, haeretice, unde convincaris, quod Trinitas unus sit Deus. In ipso principio libri Geneseos, quod diximus, scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce Deus Pater, et principium Filius, secundum quod se dixit esse principium. Si autem et Spiritum sanctum quaeris: Spiritus, inquit, Dei superferebatur super aquas. Cum ergo in consequentibus legitur, Dixit Deus, Fiat lux; et, Finxit Deus de terra; et, Fecit Deus: hoc demonstratur quod inseparabilia sunt opera Trinitatis. Evidentius hoc in consequentibus demonstratur. Nam cum ventum esset ad id ut homo formaretur, ait Scriptura: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non dixit, Faciam ad imaginem et similitudinem meam, ut solus Pater intelligeretur; nec dixit, Fiat, ut Filio veluti juberet facere, per quem facta sunt omnia; nec dictum est, Fecerunt, ut singuli singula in eo conferrent opera sua: sed cum diceretur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut Trinitas unus Deus intelligeretur; statim subjunctum est, Et fecit Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum (Gen. I). Ecce per Scripturas sanctas Trinitas unus Deus praedicatur; arianus convictus aliquando confundatur. Sed audi adhuc, haeretice, apostolum Paulum convincentem te et docentem me, audi quid de Deo Filio dicat: Cum, inquit, in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Ille eum praedicat aequalem, tu eum asseris minorem. Cui credendum est, Apostolo, an tibi? tibi quem totus orbis abjecit, an illi quem totus mundus suscepit? Cedat igitur vel sero convicta perversitas tua, quia jam totum mundum possedit evangelica et apostolica doctrina.
CAPUT VIII.
8. Pelagianorum haeresis. Alia quoque spelunca latronum non bonorum, haereticorum Pelagianorum, et demonstranda est et cavenda: haec est enim eorum perversa doctrina. Cum Scriptura dicat, Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5); et, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): isti contra, hoc maledictum hominem non incurrere promittunt, si de se praesumpserit, vel in se ipso gloriatus fuerit. Sed quid contra hos multa dicamus? Hoc promisit et pater illorum diabolus illi primo homini: Non morte, inquit, morieris, eritis sicut dii. Deum contempsit, serpenti credidit, et quod acceperat perdidit. Si tunc ille homo non fuit cautus, nunc homo caveat vel expertus. Odit Deus praesumptores de viribus suis. Quid enim valeat liberum arbitrium non adjutum, in ipso Adam demonstratum est. Ad malum sufficit sibi; ad bonum non, nisi adjuvetur a Deo. Primus enim ille homo accepit liberum arbitrium rectum, et posuit ante eum Deus, sicut Scriptura dicit, ignem et aquam: ad quod volueris, inquit, porrige manum tuam (Eccli. XV, 17). Elegit ignem, reliquit aquam. Videte justum judicem. Quod elegit homo liber, accepit: malum voluit, hoc illum secutum est. Videte rursum illum justum judicem misericordiam facientem. Cum videret quod homo totam stirpem suam, male usus libero voluntatis arbitrio, in se tanquam in radice damnasset; ipse non rogatus de coelo descendit, et hominem superbia pereuntem, sua humilitate sanavit: errantes perduxit ad viam, peregrinos perducit ad patriam. Non ergo glorietur humana natura de se, sed in eo glorietur qui fecit se.
CAPUT IX.
9. Haeretici una voce confunduntur. Jam vero caeterae sectae haereticorum Christum viam praedicantium, sed longe a via errantium, una voce ipsius verae viae convincuntur atque confunduntur dicentis: Multi mihi dicent in illo die, Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia ejecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc dicam eis, Non novi vos: recedite a me, omnes qui operati estis iniquitatem (Matth. VII, 22 et 23). Ideo operati estis iniquitatem, quia Ecclesiae meae perturbastis unitatem.
CAPUT X.
10. Exhortatur baptizandos ut recta tendant ad patriam. Vos autem, fidelia germina sanctae matris Ecclesiae catholicae per universum mundum diffusae, fugite omnes haereses. Si quis aliud evangelizaverit vobis, anathema sit (Galat. I, 9). Rectos cursus facite pedibus vestris: non declinetis nec ad dexteram praesumendo, nec ad sinistram desperando. Currite velociter rectam viam: ipsa enim vos perducit ad patriam; ad illam patriam cujus cives Angeli sunt, cujus templum Deus, cujus splendor Filius, cujus charitas Spiritus sanctus; civitas sancta, civitas beata; civitas ubi nullus perit amicus, quo nullus admittitur inimicus; ubi nullus moritur, quia nullus oritur; nullus infirmatur, quia incorrupta salute laetatur. Cum illuc venerimus, non ibi esuriemus aut sitiemus: visio ipsa satietas nostra erit. Non ibi dormiemus, quia non ibi laborabimus. Nulla cujuslibet rei necessaria erit refectio, ubi nulla erit defectio. Vivemus, regnabimus, laetabimur. Si tantum delectat cum de ea loquimur, quid erit et videre? Videre Deum, vivere cum Deo, vivere de Deo. Vita enim nostra erit laudare Deum, et sine defectu amare. Beati enim, ait propheta, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Fratres dilectissimi, si cum navigantibus laboravimus, et viatoribus ducatum praebuimus, si devias fauces latronum, hoc est haereticorum, sollicite demonstravimus, si ipsam patriam coelestem declaratam atque demonstratam jam cernitis oculis cordis vestri; reddite nobis fructum laboris nostri. Reddite, fratres, reddite, exigimus a vobis. Talis est enim merces nostra, quam a vobis exigimus, ut nec nos pudeat petere, nec vos pigeas erogare. Hoc quod exigimus, erogando cumulabitis magis, quam detrimentum patiemini, si non erogaveritis. Quae est ergo merces nostra? Non quaerimus aurum vestrum, non argentum vestrum, non nummum vestrum, nec quidquam de rebus vestri