Migne Patrologia Latina Tomus 126
De casibus monasterii S. Galli
De casibus monasterii S. Galli (Paschasius Radbertus), J. P. Migne 126.1078C
De casibus monasterii S. Galli
- 1.
126.1057A| Postquam beatissimi viri, sanctus videlicet abba Columbanus cum beato Gallo reliquisque discipulis suis, divinae charitatis fervore succensi, relicta Hibernia, parentibus spretis prediisque paternis, per maria diversa Hiberniam transmearunt, et Gallias advenerunt, Sigibertum illius provinciae regem adierunt. Qui, cognito eorum desiderio, devotissima mente famulis Christi concessit, ut ubicunque vellent, Dei servitio congruum sibi locum eligerent, et, ut illis placeret, incolerent; se vero in cunctis necessitatibus fautorem illis esse promisit. Quod et copiosissime implevit. Ingressi igitur heremum quae Vosegus nominatur, locum invenerunt antiquitus cultum, sed tunc vetustate conlapsum penitusque destructum, aquis tamen calidis speciosum, nomine Luxovium. 126.1057B| Protinus vero ibi cellulas construentes, felici vita Christoque amabili conversatione usque ad tempora Sigiberti junioris filii Hiltiberti, nepotis videlicet Sigiberti, perduraverunt.
Qui etiam benignissimam erga Sanctos habuit mentem. Sed Brunnehildis avia ipsius Sigiberti, uxor autem prioris Sigiberti, plena daemonis, tenebrarum socia, lucis inimica, omnibus bonis contraria, non passa est Sanctos in illo consistere regno, nec requievit, donec eos inde perturbaret. Qui relicta terra illa spretaque diaboli filia, ad Lotharium regem pervenerunt. A quo benignissime suscepti, cum honore, ut cupiebant, ad Theodebertum regem Austrasiorum sunt perducti. A quo accepta potestate, per Alemanniam locum eligendi aptum divinae servituti, 126.1057C| Tuconiam advenerunt, quae est ad caput laci Turicini; ubi cum consistere vellent, populumque ab errore daemonum revocare--nam adhuc idolis immolabant--Gallo idola vana confringente, et in lacum vicinum demergente, populus in iram conversus, 126.1058A| non sine multo et ignominioso damno sui generisque futuri, Sanctos exinde pepulerunt. Inde iter agentes, pervenerunt ad castrum quod Arbona nuncupatur, juxta lacum Potamicum, ibique a Willimaro presbitero honorifice suscepti, septem dies continuos cum gaudio permanserunt. Qui a Sanctis interrogatus, si sciret locum in solitudine illorum proposito congruum, ostendit eis locum jucundissimum ad inhabitandum, nomine Brigantium.
Ibique reperientes templum olim Christianae religioni dedicatum, nunc autem daemonum imaginibus pollutum, mundando et consecrando in pristinum restituerunt statum, atque pro statuis quas ejecerunt, sanctae Aureliae reliquias ibidem collocaverunt. Cellulas vero ibidem construentes, ibique degendo 126.1058B| Christo servire volentes, prohibiti sunt a populo, cujus pars major adhuc erroribus diabolicis illudebatur. Indeque expulsus auctore Cunzone duce, sanctus Columbanus cum suis ad Agilolfum regem Longobardorum perrexit, sancto videlicet Gallo infirmitate detento in illis partibus derelicto. Quem etiam ob laborem itineris putans sanctus Columbanus aegritudinem simulare, officium illi altaris interdixit, dum ipse Columbanus in hac vita mansisset. Haec autem omnia quisquis plenius scire cupit, et quaedam in hoc opusculo sequentia, a nobis vero ex aliqua parte contacta, in libris actuum eorumdem sanctorum plenissime digesta reperiet. Nos vero, ut coepimus, ex notis quae sunt necessaria pauca ex parte tangamus, et ad intacta citius, Deo donante, 126.1058C| properemus. Igitur beatus Gallus post felicis discessum magistri studiose coepit inquirere locum in heremo ex alia parte castrii praefati Alpibus contigno divinis famulatibus aptum, quem et inventum aquis planitieque jucundum, duce quodam Willimari presbyteri 126.1059A| diacono, cum gratulatione suscepit non minima, ipsumque locum jejuniis et orationibus consecrando, cellulam ibidem, in qua ipse et cum eo Domino servituri commanerent, celeriter aedificavit. Interea praedicti ducis Cunzonis filiam, sponsam videlicet regis Sigiberti, spiritus malignus invasit, quem cum episcopi a rege directi, quorum etiam credebat sanctitati, ab ea expellere non potuissent, sed etiam cum ignominia ab eo expulsi fuissent, beatus Gallus non prima, sed jam secunda legatione atque humillima supplicatione ab eodem duce suscepta, locum in quo puella vexabatur, presbytero comitante, devenit, hostemque malignum oratione praemissa a pervasa domo imperiosa voce potenter ejecit, patrique puellam reddidit sanam, statimque ad dilectae solitudinis 126.1059B| chariorem rediit aulam. Praefatus igitur rex audiens puellam a passione tanta sanatam, suis eam praesentari jubebat aspectibus. Quae interrogata a principe memorato de causa salvationis suae, sanctum virum cum actibus suis, et beneficiis circa se per illum exhibitis ordine pandit, adjiciens et rogans, ut ipse cum suae gratia pietatis dignaretur fovere. Quod rex benigne suscipiens, cujus heremi hospes exstiterit, inquisivit, comperiensque narrante puella aliisque fidelibus viris, ex parte ad regiam potestatem, aliunde vero ad possessionem nobilium virorum pertinere heremum in qua Sanctus commanebat cum suis, protinus partem regiae potestati cedentem praefato Sancto sua auctoritate contradidit, et constituit, ut tam ipse quam posteri ejus ibidem, scilicet ejus 126.1059C| exemplo Domino servituri, locum praefatum cum circumjacentibus silvarum commodis per regiam auctoritatem deinceps firmissime retinerent. Et ut a nullo hoc inposterum destrui valeret, propriae auctoritatis firmissima conscriptione munire decrevit, quod, ut bene cogitavit, optime perfecit. Cunzoni quoque duci praecepit, ut cum omnibus eidem heremo vicinis necessitatibus sancti Galli sedulus ac studiosus fautor existeret, et in aedificiis, et in qualibuscumque rebus illius indigeret solatio, quod et devote complevit. Qua auctoritate talique firmitatis conscriptione locus iste tutus ab adversariis usque ad tempora Pipini et Caroli permansit. Religiosos etiam viros, qui eumdem sanctum in sua susceperunt, ejusdemque heremi jus hereditarium illi potestativa manu 126.1060A| concesserunt, subter notare curavimus; quorum nomina haec sunt: Willibertus videlicet presbyter, et Talto vir illustris, Tagoberti scilicet regis camararius et postea comes ejusdem pagi a quibus idem sanctus, cum in corpore viveret, cum augmentatione hujus loci non parva, maxima veneratione habitus est.
- 2.
At postquam de corpore spiritum transmisit ad astra, a successoribus istorum locus iste ob amorem Sancti similiter augmentatus est usque ad tempora Caroli. Taltonis vero filius fuit Thiotolt, cujus filius Pollo, Pollonis autem filius Waldpertus; qui genuit Waldrammum. Ipse vero Waldrammus locum istum in omnibus ob amorem sancti Galli augere desiderans regularemque inibi vitam instituere cupiens, Otmarum 126.1060B| sanctum virum a Victore, Rhetiae Curiensis comite, impetravit, eique cellam praefatam cum omnibus ad eam pertinentibus commendavit, abbatemque constituit, ut in Vita ipsius plenissime continetur. Postea vero tempore procedente atque statu monasterii in melius proficiente, praefatus Waldrammus eumdem abbatem Otmarum Pippino regi praesentavit, ipsique regi monasterium, quod adhuc haereditario jure in sua tenebat potestate, cum ipso pariter abbate contradidit. Ea videlicet causa, ut ipse abbas ejusque successores idem monasterium regia auctoritate retinentes, nullius deinde violentia premerentur, sed tantummodo regum jussionibus obedirent. Quod benivolus princeps benigne suscipiens, statim hujus causae conscriptionem fieri praecepit; 126.1060C| scilicet ut monachi ejusdem loci deinceps potestatem haberent abbatem eligere sibi, atque solis tantummodo regibus subjacerent. Quam conscriptionem suae auctoritatis signaculo confirmavit, atque abbatem ipsum in sua remisit; qui idem monasterium per annos 40 feliciter rexit, Waldrammo praedicto 20 annis solatium illi praestante. Postea vero, ob quam causam, et quando, et qualiter idem abbas a Warino et Ruadhardo exsilio damnatus, ad perpetuam sit coronam perductus, in libris Vitae ipsius, qui scire desiderat, pleniter degesta reperiet. Post haec vero Sydonius Constantiensis praesul, qui et monasterium, quod Auva nominatur, in sua potestate habebat, instigantibus praefatis comitibus, coepit inquirere monasterium nostrum, et in potestatem 126.1061A| episcopatus redigere. Quibus, ut illi solatio essent, beneficia promisit, atque donavit, Warino videlicet Vina, et Turinga, et Engi, Ruadhardo vero Antolvinga et Uzinhaha, Miloni autem advocato ipsius monasterii, ut illi solatium subtraxisset, sextam villam, quae Heimbach nuncupatur, contradidit. Quam ob rem praefatus Sydonius, quod nequiter coepit, auxiliantibus iniquis principibus pessime ad sui, ut postea res docuit, damnationem perfecit, monasteriumque ipsum in jus episcopatus redegit. Igitur praedictus episcopus fratres in monasterio sancti Galli multis injuriis semper afficiens, quodam die etiam majoribus ibi, si aliqui essent sibi contrarii, afflicturus calumniis, monasterium turbulentus ingreditur, et cum ante confessionem sancti Galli quasi 126.1061B| oraturus constitisset, quid in mente habuerit, poena corporis et illuvies ventris, ut in Vita sancti Galli scriptum est, manifestavit; quo redundante supplicio ad Auvam perlatus, de cloaca corporis vitam exalavit plenam miseriis.
- 3.
Post cujus obitum Johannes, monachus Augensis, Constantiae episcopus ordinatus, amborum regimen suscepit coenobiorum. Qui tres nepotes suos educavit, quibus honorem suum in tribus illis locis situm post suum discessum distribuere cogitavit. Quo agnito, fratres utriusque coenobii episcopum pariter adierunt, rogantes ut privilegia eis apud principem acquireret, ac pot statem eligendi abbates, se vero, si hoc fieret, eosdem illius nepotes sibi abbates electuros polliciti sunt. Quod ille consensit, 126.1061C| ac se facturum promisit. Tempore vero transacto, Carolus rex cum Hildigarda conjuge sua Romam profecturus, Constantiam advenit. Tempus vero oportunum se invenisse existimantes, utriusque monasterii fratres pro praedicta necessitate principem adeunt, ejusque clementiam interpellant. Rex vero episcopum, quid de hoc illi placeret, interrogavit. Episcopus autem aeternae beatitudinis gaudia illum exinde percepturum respondit, si talem et tantam securitatem famulis Christi absque ulla perturbatione Domino serviendi concederet. Quod audiens rex gavisus est, et protinus utriusque coenobii fratribus, sancti Galli scilicet et Augensis, firmissima auctoritate privilegium optatum contradidit, ac scripta emunitatis ad haec eadem retinenda fieri praecepit, quae 126.1061D| signaculo suae auctoritatis firmavit, constituens atque praecipiens, ut post mortem episcopi monachi praedictorum monasteriorum potestatem haberent sibi eligendi abbates, et ut nulli absque regibus deinceps essent subjecti. Fratres igitur laeti redierunt in 126.1062A| sua. Episcopus autem cartas utrorumque, quas rex fieri praecepit, secum retinuit. Cum igitur idem praesul finem sibi praesentis vitae cognosceret imminere, assumpta Augensium fratrum carta ad ipsum monasterium devenit, cartam autem fratrum de monasterio sancti Galli in scriniis Constantiensis Ecclesiae dereliquit, eo quod noluissent nepotem illius sibi abbatem, sicut pridem promiserant, eligere. Senserant enim cartam a rege datam multum esse depravatam, et multo aliter, quam rex juberet et res eorum indigeret, esse conscriptam. Idcirco nepotem illius sibi abbatem eligere neglexerant. Similiter autem et fratres alterius monasterii fecerunt. Postquam igitur praefatus episcopus vita excessit, Augenses quemdam senem presbyterum et monachum, 126.1062B| nomine Petrum, sibi elegerunt abbatem cum consilio Hildigardae reginae, cujus etiam adminiculo res apud illos ita perstitit, quia a Geroldo comite, germano praedictae reginae, locus ipse maxime constitit et augebatur. Nostri vero Waltonem concoenobitam, virum sapientem, sibi abbatem, rege permittente, constituerunt. Sed non in finem res ita permansit, ut in sequentibus manifeste declarabimus.
- 4.
Post obitum vero Johannis episcopi Egino episcopii Constantiensis jura suscepit, qui mox omnia insidiarum genera circa monasterium nostrum exercere non metuens, sicuti Sydonius sanctum Otmarum, ita et iste Waltonem persequi coepit abbatem, quatenus iterum perverso more antecessorum suorum 126.1062C| episcopatui subjiceret monasterium. Hujus igitur rei gratia optimatibus regis praedia et pecunias contulit infinitas, illosque ad consensum suum provocans, muneribusque, ut scriptum est, etiam sapientum obtutus excaecans, quod nequiter coepit, illorum adminiculo pessime complevit; iterumque monasterium non aequi observatione episcopio subjici fecit. Carolus vero serenus augustus, cum voluisset praedictum abbatem cum episcopo pacificare, eo videlicet pacto, ut episcopi praecepto obediens, abbatis locum in monasterio ageret; praefatus Waldo, non valens diutius praesens intueri tantam dejectionem suorum, tale fertur regi dedisse responsum: Cum enim, inquit, semel manus vestrae dominationis ingressus, tantae celsitudinis merui dominio sublimari, 126.1062D| nequaquam posthaec dum horum trium digitorum vigorem integrum teneo, --nam scriptor erat eximius,-- vilioris personae manibus me subdere decrevi. Itaque cum consensu ipsius imperatoris ad vicinum monasterium, quod Auva nominatur, ibidem commoraturus, 126.1063A| devenit. Ubi postea abbas electus atque ordinatus, ad ultimum monasterium sancti Dionysii suscepit regendum.
- 5.
Tunc praedictus episcopus assumens quendam presbyterum forensem, nomine Werdonem, obtulit eum ad nostrum monasterium, ut abbatem illum constituisset; ne, si de monachis eisdem aliquem ordinasset, res ab eo aliquatenus cedere videretur. Quem tamen monachi in tali habitu commanentem minime susceperunt abbatem. Quod cum sensisset idem Werdo, cum conversatione habitum mutavit, et tunc demum monachicis indutus vestimentis susceptus, atque, ut decreverat episcopus, abbas est ordinatus. Tunc vero, quodam perversae fidei pacto inter episcopum et abbatem contra monachorum necessitates 126.1063B| effecto, res nostrae magis ac magis in desolationem vergere coeperunt, cum hi qui tutores esse debuerant, afflixissent, et nullus esset ex nostris, qui eos prohibere potuisset. Habuerunt autem adhuc fratres monasterii nostri firmissimum emunitatis praeceptum, quod beatae memoriae domnus Pippinus rex illis scribi jusserat, propriaque manu firmatum contradiderat, in quo etiam multum confisi sunt: quod etiam idem episcopus maximo studio saepius investigabat, sed invenire non poterat. Ipsum quoque praeceptum, quod superius a Carolo imperatore sub Johanne episcopo factum monstravimus, adhuc in Constantiae scriniis detentum, a monachis non recipiebatur, eo quod, ut superius diximus, depravatum atque contra imperatoris praeceptum illorumque necessitatem 126.1063C| fuisset conscriptum. Contigit autem tempore quodam Wolfharium Reminsem episcopum, legatione a domno Carolo sibi injuncta, justitias in Rhetia Curiense faciendas, ad ipsum pagum venisse, indeque reversum ad nostrum monasterium devenisse, ibique, prout illis facultas erat, benigne susceptus, devoto servitio sustentatus est. Quem cum non lateret calumnia et injustitia, quas passi sunt incolae monasterii nostri, praedictum emunitatis praeceptum sibi ostendere rogavit, quod cum vidisset ac perlegisset, hortatus est eos, ut per aliquem fidum hominem firmitatis cartam domno imperatori dirigerent, se vero res eorum notas imperatori facturum, atque auxilium illis praebiturum promisit. Cujus consilio consentientes, cuidam vasallo 126.1063D| imperatoris, nomine Engilrammo, in cujus fide multum praesumebant, ipsam cartam immo totius securitatis spem commendaverunt. Qui etiam in altario sancti Galli juravit se ipsam cartam regi perlaturum, atque ipsis monachis cautissime esse redditurum; quod, suadente diabolo, aliter quam promisisset effecit. Denique discedente eo de monasterio 126.1064A| atque secum cartam portante, episcopo res innotuit, qui protinus directis illi muneribus non parvis, praefatum cartam, sicut diu cupivit, accepit atque in suam potestatem redegit. Statim vero cupiens penitus omnem spem securitatis nostris auferre, ad ipsum monasterium venit, atque cautissima investigatione perquisivit si alicubi aliquod exemplar ipsius cartae inveniri potuisset. Quod cum nequaquam invenisset, quia omnino non erat, delatum est ei, quod Amalgarius monachus et diaconus eam exemplari tradere voluisset. Cujus facti licet ille securus esset, tamen nequaquam de hoc aliter apud episcopum se potuit excusare, nisi in altario sancti Galli cum juramento firmaret, nec se eam ullo modo habere scriptam, nec in aliquo loco scire esse conscriptam. 126.1064B| Tunc demum episcopus, securus suae voluntatis effectus, rediit in sua, atque monachis nostris, qui secum soliti erant commorari, quasi ob aliam causam a se foras transmissis, sepe memoratam cartam ignibus tradidit atque in favillam redegit, ut postea res nobis innotuit.
Temporibus vero transactis, Egino episcopus finem vitae praesentis accepit anno ab incarnatione Domini 813, anno autem imperii Caroli serenissimi augusti 46. Post cujus obitum episcopatum Constantiensis Ecclesiae adeptus est Wolfleoz, monasterii sancti Galli caenobiota.
- 6.
Werdone vero abbate postea vitam finiente, Cozbertus, ejusdem congregationis monachus, a fratribus est abba electus, et ordinatus, vir statura 126.1064C| procerus, sapientia quoque morumque dignitate praecipuus, anno ab incarnatione Domini 816, anno autem imperii Hludowici imperatoris, filii praefati Caroli augusti, tertio. Cum igitur Wofleoz episcopus more antecessorum suorum etiam causas monasterii suae subjiceret ditioni, incolae monasterii, quasi in proprio fratre et conservo, consolationem in eo se habere posse confisi sunt; ille vero non solum mitior caeteris non existens, aliqua in parte illis de quibus venit pepercit, sed etiam, in quantum potuit, more Hieroboam digitum suum dorso antecessorum suorum erga sibi subjectos grossiorem exhibere tentavit, monachosque de quibus exivit, cessante priorum exemplo, affligere non destitit. Quae omnia, quanta et qualia fuerint, non decet memoriae 126.1064D| tradere; tamen necessaria huic textui subnectimus, sed et paucissima. Idem namque episcopus, cum omnes monasterii causas sibi, ubicunque vellet, adferri jussisset, nihilominus ad libitus suos saepius idem monasterium invisens, omnes ibidem ministeriorum consuetudines ad suas detorserat voluptates. Denique cellario cunctisque similibus monasterii 126.1065A| officinis laicales praefecit personas, sibi forinsecus ministrare solitas; nullusque eorum qui ad haec eadem ministeria constituti fuerant monachorum, vel intrare aut de his aliquatenus habuit potestatem tractare vel habere. Quare contigit, non solum alia necessaria, sed etiam victum, supremum videlicet corporis sustentaculum, omnino fratribus defecisse. Tantae igitur causa necessitatis Hludowicum piissimum imperatorem fratres de monasterio sancti Galli adierunt, ejusque clementiam suae miseriae solamen esse poscebant. Episcopus quoque eodem tempore praesens aderat, coepiscoporum confisus solatio, aliorumque familiarium regis, quos omnes suae partis sciebat esse adminiculatores monachorumque adversarios. Maximam tamen suae pertinatiae 126.1065B| fiduciam habuit in quadam carta, quae diabolicis machinationibus a quodam diaboli ministro conscripta, non solum idem monasterium, sed et alia loca non pauca falsissime canebat ad episcopii partes quasi hereditario jure pertinere. Monachi vero econtra nullam eo tempore suae securitatis cartam habuerunt, una, ut praediximus, concremata, alia vero, sicut etiam praefati sumus, quam suscipere ob aliquam causam monachi noluerunt, ab episcopo detenta. Cum vero altercatio inter episcopum et monachos oriretur coram principe, episcopus petiit: ut sua carta coram imperatore legeretur, et secundum eam res dijudicarentur. Ipsam autem, quam supra commemoravimus, mendis plenissimam praeferre cogitavit. Sed divina pietas suis, quibus humana 126.1065C| deerant solatia, superna dignata est, intercedente sancto Gallo, conferre subsidia. Denique episcopus, cum de manibus proprii ministri suae voluntatis se putaret accipere cartam, immo sancti Galli famulos destruendos invidiosam decipulam, non eam quam voluit, sed proficuo nobis errore aliam cartam imperatori cunctisque principibus, causae penitus ignarus, coram designavit, quam ab imperatore Karolo sub Johanne episcopo nobis factam, sed a nostris antecessoribus ob alicujus infandae additionis maculam non receptam supra memoravimus. Quam cum piissimus imperator suscepisset, sigillumque sui patris recognoscendo intuitus esset, venerando deosculatus est, circumque adstantibus similiter honoris 126.1066A| causa deosculandum contradidit. Deinde carta traditur legenda. Cum vero audisset episcopus contra suum decretum cartae procedere textum, protinus recusavit istam, asserens perversam, aliamque cupiens suae perversitatis in praesentiam adferre scripturam. Quod benivolus imperator non consensit, sed tantae auctoritatis firmitatem monachis restituendo contradidit, ut liberi ad sua redeuntes, potestatem deinceps eligendi sibi abbates haberent, nullamque potestatem episcopi absque magisterii causa spiritalis super eos deinceps haberent; excepto quodam censu, quem de monasterio ad episcopatum persolvi debere singulis annis, hoc est unum equum et unam unciam auri, supra memorata carta asserebat. Insuper 126.1066B| etiam praefatus princeps ad augmentum securitatis eorum cartam emunitatis sua auctoritate illis contradidit. Quibus peractis, monachi cum suo abbate Gozperto ad monasterium rediere letantes, episcopo nihilominus ad sua cum tristitia redeunte. Gozpertus vero abbas una cum suis ad monasterium rediens, omni studio satagebat circa communem fratrum utilitatem omnem sui laboris impendere sollertiam, nostrae in omnibus rebus congregationis ubicunque potuit commoda cumulando; ad augmentum quoque nostri monasterii, veteri destructa, novam sancto Gallo coepit aedificare basilicam, quae hodie rationabili proceraeque magnitudinis statura cernentibus apparet constructa, anno videlicet incarnationis Domini 830, Hludowici vero imperatoris 126.1066C| 17. Quam utique spacio septem annorum ad plenum aedificando perduxit, annoque nono dedicationem ipsius basilicae perpetravit, convenientibus ad idem monasterium Wolfleozo, ad cujus diocesim pertinebat, Constantiensi episcopo, unaque Oadalricho Basiliensi episcopo, Erlebaldo quoque Augensis monasterii abbate cum aliquantis suae congregationis fratribus praesente manente aliisque Alamannorum principibus non paucis. Dedicatione igitur ipsius basilicae gloriose coepta et non sine signorum claritate honorifice peracta, postea praefatus abba Gozpertus in omnibus monasterii nostri utilitatibus sine cessatione se studuit exercere. Librorum enim, quorum maxima penuria in nostro loco 126.1067A| usque ad illius tempus exstiterat, tantam copiam ille patravit, ut locus iste ex eorum multiplicatione non parum excresceret. Qui, quales, et quot fuerint, qui diligentius quaesierit, invenire poterit.
- 7.
Tempore vero procedente idem abbas, cum jam aetatis gravitatem corporisque infirmitatem non sufficere crederet ad instantium necessitatem negotiotiorum, a Hludowico clementissimo augusto impetravit ut Bernwicus, monachus noster, successor illi existeret; quod statim, ut ille postulavit, effectum est. Ordinatus est vero Bernwicus abbas vivente Gozperto, anno incarnationis Domini 837, Hludowici autem imperatoris 24. Post haec vero Hludowicus imperator 12. Kal. Jul. de hac luce migravit anno incarnationis Domini 840. Eodem etiam anno facta 126.1067B| est solis eclypsis 3. Non. Maii in vigilia ascensionis Domini. Post obitum vero Hludowici imperatoris maxima discordia orta est inter filios ejus, Hlotharium, qui primus fuit aetate, et Hludowicum et Carolum. Itaque Hlotharius cum esset aetate primus, potentia utique et multitudine populorum post se declinantium caeteros praecellebat. Cum igitur, ut diximus, maxima pars populorum Hlotharium sequeretur, contigit et Bernwicum nostrum abbatem illius partis fuisse adminiculatorem. Nec minus interea Hludowicus Alamanniam penetrans, singula loca suae suorumque dicioni subjecit; indeque abbatem in nostro monasterio constituit Engelbertum, monachum nostrum. Qua re contigit, ut sicut regna, ita et monasteria diversis erroribus atque laboribus 126.1067C| quaterentur. In tantum autem major pars populorum Hlotharium sequebatur, ut quidam principes Alamannorum cum exercitu magno Hludowico obviam pergerent, eumque, ne fines illorum intraret, prohibere vellent. Cum quibus protinus pugnam validam commisit, et maximam eorum partem prostravit, reliquos vero omnes in fugam convertit; et sic ad fratrem suum Carolum pervenit. In quibus terminis Hlotharius cum maximo exercitu aderat contra fratres suos, Hludowicum et Carolum, et ipsi contra illum. Die autem constituta, commissum est praelium validissimum, atque miseria plenum, et Domino disponente juniores exstiterant victores anno incarnationis Domini 841. Ergo hac miserabili consummatione belli peracta, 126.1067D| protinus Hludowicus abbatiam sancti Galli Grimaldo destinavit atque contradidit. Qui statim eam, in quantum valuit, causa regiae auctoritatis obtinuit.
- 8.
Postquam vero divisio regni patrata est, et pax inter germanos reges firmata est, Grimaldus 126.1068A| abba ad monasterium sancti Galli veniens, honorifice atque omni obsequelae suavitate a fratribus ejusdem monasterii susceptus est, atque devota illorum servitute sustentatus. Causa autem extitit, quam nemini miram puto videri, fratres nostros tristitia non parva agitari, eo quod securitas electionis eorum, quae tam multis, ut ante praediximus, laboribus sepe difficillime fuerat adquisita, tam facile de eorum potestate deficiebat excussa. Sed hujus tristitiae, Domino juvante, jocunda venerat medicina. Nam praedictus Grimaldus prioribus semper idem monasterium protegere atque erga illud clementer agere consueverat. Quam causam loco et potestate accepta non minuerat, sed augebat magis caritatem, quam suae potestatis declarans magnitudinem. Qua confidentia monachi eum 126.1068B| flagitare coeperunt, ut sicut in illo immunitatis privilegium amiserunt, ita cum illo pristinae securitatis recuperarent augmentum. Quam petitionem ille gratissime suscipiens, studioseque complens, a rege Hludowico permissione illis adquisita concessit, ut statim sibi eligerent, qui post ipsum illos illorumque omnia procuraret, et postea nullam suae securitatis et propriae electionis dubitationem haberent. Qui protinus gratanter hanc benedictionem suscipientes, Hartmotum elegerunt, scientia et moribus nobilitateque praeclarum, eumque Grimaldus secum ad regem perduxit. Qui cum manibus regis a Grimaldo fuisset contraditus, benigneque ab eo susceptus, protinus a regia potestate ipsum sancti Galli locum cum omnibus ad illum pertinentibus suscepit post Grimaldum 126.1068C| secunda vice regendum; eo videlicet pacto, ut post obitum Grimaldi haec eadem electionis stabilitas a rege concessa et in Hartmoto coepta, deinceps stabilissime praesentibus caeterisque ad eundem locum futuris signaretur, et firmaretur mansura. Quo peracto, Grimaldus abba cum Hartmoto laetus, laetantibus pariter fratribus, ad monasterium rediit. Post haec igitur Grimaldus regularem in nostro monasterio vitam omni sagacitate mentisque alacritate instituere coepit. Cujus rei curam, quia ipse sepius regalibus fuerat occupatus officiis, Hartmoto injunxit, ut spiritalis structurae aedificia in fratribus fundaret, et non minus etiam exteriora officinarum necessaria studiose construeret.
126.1068D| Quam indictionem Hartmotus benigna mente suscipiens studioseque perficiens, cum prius monachi colerent officinas suae utilitati incommodas, non multo tempore succedente, omnia nostri claustri habitacula, quamvis prius coepta, pulcherrime ad 126.1069A| perfectionem, ut modo cernimus, perducta venienti Grimaldo consignavit. Nec non etiam singulare eidem abbati domicilium cum omnibus necessariis ad illud pertinentibus utilissime pulcherrimeque construxit. Quare Grimaldo apud nostros sepius demorante, contigit nostri provectus non parum excrescere suavitatem. Sed sicut nox et dies sibi alternatim successerunt, ita adversa cum prosperis se sepius miscuerunt, talesque vices variaverunt. Venerabilis namque Constantiensis ecclesiae praesul nomine Salomon, cum suae sedis dignitatem non solum non minuere, sed etiam in omnibus vellet religiose accumulare, ad nostrum monasterium nuntios direxit, censum, ut sepius praefati sumus, nefanda conditione ex monasterio ad episcopii partes 126.1069B| condictum sibi restitui inquirens. Quae perturbatio fratres aliqua ex parte inquietavit; maxime cum ille census ob hoc a Hludowico imperatore ita fuisset concessus, ut ipsum monasterium et ab episcopis et ab omnibus saecularibus potestatibus, absque solis regibus, fuisset absolutum. Grimaldus autem abbas cupiens omnia utrobique cum pace et caritate finiri, claustra ingrediens monasterii, principes fratrum ad se convocavit; a quibus inquirere coepit cur censum, sicut scriptura ipsorum continebat, ad episcopatum non persolverent? Tunc Hartmotus prae caeteris respondens: Non merito, inquit, debemus hunc censum sicut hactenus fecimus persolvere. Grimaldus dixit: Unde debet cessare census istius ad episcopatum donatio? Hartmotus respondit: Quia illa securitas, 126.1069C| et illa immunitas, quam nobis iste census liberam, regum donante clementia, usque huc fecit, a nobis penitus ablata est. Grimaldus dixit: Ob quam causam, et per quem eadem libertas vobis ablata est? Hartmotus respondit: Utique propter vos; quia enim vobis in beneficium traditi sumus, ideo episcopo censum persolvere non debemus. In vestrae enim dominationis servitute nobis sufficere credimus, et ideo in diversa partiri nequimus. His auditis, Grimaldus ex illo tempore coepit cogitare, rogantibus Hartmoto et reliquis fratribus, atque cum illis pertractare, qualiter ipsum monasterium et ab istius census, et ab omni inquietudinis liberaretur molestia. Quod ita peractum, in sequentibus Deo miserante monstrabimus. Exinde igitur utriusque loci rectores, episcopii videlicet et 126.1069D| monasterii, cum sibi subjectis perquirere coeperunt, qualiter salubritas pacis inter utrumque locum ita statueretur et firmaretur, ut absque discordia quandoque liceret utrisque Christi servitio inherere. Cum 126.1070A| vero hujus consilii prolixitas sepius utrimque pertractaretur, tandem salubri consilio reperto, rectores praefati consentientibus partis utriusque familiis invenerunt, et decreverunt, ut quaedam possessiones de monasterio ad episcopatum contraderentur; per quarum donationem monasterium ab episcopatu segregaretur, ab omni census molestia deinceps redderetur securum. Quod decretum ab episcopo et abbate inventum, placuit ambobus, episcopii videlicet filiis et monasterii incolis. Interea contigit Hludowicum, piissimum regem, publice placitum suum habere in villa quae dicitur Ulma, praesentibus filiis suis aliisque regni sui principibus. Ad quod placitum istius conventionis causa perlata est. Et coepit exinde rex sollerter et caute cum suis cogitare 126.1070B| atque pertractare. Cumque summates qui aderant, in bonam partem causam declinare studerent, tandem piissimus princeps ab episcopo et abbate monachisque qui aderant, inquisivit: Si utraque pars, monachorum videlicet et clericorum, in hac re consentiret? Responsum est ab abbate et monachis qui aderant, in hac voluntate se cunctamque illorum congregationem persistere. Similiter et episcopus interrogatus, pro se suisque similem reddidit istius consensus responsionem. Rex vero cum ambarum partium conspiceret unitatem, sese huic pacto interposuit medium, atque in semet omne negotium assumens, cum manu sua potestative res predictas ad episcopatum contradidit, atque cum ipsa manu similiter potestative ab episcopio monasterium 126.1070C| abstulit penitusque diremit, ita ut deinceps nullam potestatem episcopi in rebus ejusdem monasterii haberent, neque in censu neque in ulla alia simili causa, preter spiritalem tantummodo episcopalis officii dignitatem; sed pura mente ex hoc et deinceps licentiam haberent monachi idem Deo servire, nullique saeculari potestati, nisi solis regibus subjacerent. Haec confirmatio cum regia auctoritate circa utramque partem fuerit stabilita, oriebatur et alterius similis causae necessitas in praesenti, quae et protinus in eodem concilio penitus finiebatur. Nam cum ipsa loca ita unitate fuissent antea copulata, ut velut uni semper viderentur caedere potestati, hujus causa communionis quidam hereditatem suam ad Constantiam census debito 126.1070D| caedentem monasterio contradiderunt, et econtra tributarii monasterii eandem tributariam hereditatem ad episcopatum contradiderunt. Et ut in hoc etiam penitus omnis dissensio auferretur, idem rex 126.1071A| de parte monasterii, consentientibus abbate et fratribus, quasdam res ad Constantiam condonavit; ea videlicet ratione, ut omnia quae tunc in potestate monasterii erant, vel a praefatis tributariis illuc delegata, vel qualicunque modo ibidem confirmata, postea sine ullius contradictione personae firmarentur ibidem in perpetuum permansura.
His vero ita a clementi rege omni cum consensu compositis, jussit idem rex suae auctoritatis praeceptum utrique parti ad perpetuam confirmationem istius pacti statim in praesenti conscribi. Et ut cautius haec eadem firmitatis scriptura communiretur, praecepit primitus tantummodo dictatam et in aliqua scaeda conscriptam sibi praesentari. Et cum ille causam comprobaret, tunc demum cancellario praecepit, 126.1071B| in legitimis cartis conscribere praefati pacti confirmationem. Et cum perscriptae fuissent, propriae manus auctoritate eas confirmans, unam episcopo cum suis, aliamque abbati monachisque contradidit perpetue firmitatis sine aliqua eversione ita retinendas indicio. Quisquis autem vult scire quantae fuerint causae ob redemptionem praedicti census et monasterii securitatem, et praeterea ob tributariorum praedictorum reconciliationem ad episcopatum contraditae, legat in cartis supra memoratis, et invenire poterit quod quaerit. Praeterea rex piissimus Hludowicus statim jussit monachis fieri aliam cartam firmissimae immunitatis, ut post Grimaldum deinceps potestatem in perpetuum haberent eligendi sibi abbates, nullique hominum nisi solis regibus 126.1071C| subjacerent; et in eadem carta conscribi jussit regia dona sibimetipsi secundum consuetudinem aliorum monasteriorum securitate praeditorum quotannis ventura, id est, duos caballos et duo scuta cum lanceis. Et sic etiam istam cartam sua manu confirmatam proprioque anulo consignatam monachis tradens, laetos eos in sua redire permisit.
- 9.
His ita Deo disponente peractis, Grimaldus abbas omnia monasterii negotia Hartmoto commendans, ipse securus regali se frequentabat exhibere praesentiae. Hartmotus itaque cum fratribus tandem optatae securitatis quiete percepta, operibus necessariis totis studebat insistere; atque inprimis templum Dei in honore sancti Galli constructum, variis coepit ornamentis decorare et sublimare. Principio 126.1071D| vero tumbam sancti Galli cum reliquis altaribus et 126.1072A| analogio atque confessione ita innovari, maximaque ex parte totum ex integro fecit aedificari, sicut hodie videtur et cernitur. Praeterea coronis argenteis, aliisque diversis luminaribus pariter cum multimodis variorum ornamentorum splendoribus ipsam magnopere studuit insignire basilicam. Absidam quoque post altarium sancti Galli ita honorifice pictura deaurata, sicut in praesenti videmus, ipso composuit tempore. Librorum etiam non parvam copiam sub eodem abbate Hartmotus composuit; quorum nomina haec esse scias:
- Quinque libros Moysi, Josue, judicumque in volumine 1. Regum libros 3 in volumine uno. * Tres libros Salomonis, et librum sapientiae, vel Jesu, Job et Tobiam in volumine uno. * Paralipomenon, Judith, 126.1072B| Hester et Hesdram, Machabeorumque libros 2 in volumine 1. * Omnes prophetas in volumine 1. * Epistolas Pauli, Actus apostolorum, 7 Epistolas canonicas, et Apocalypsin Johannis in volumine 1. * Sancti Augustini super Johannem partem 2 et 3. * 22 libros de civitate Dei in duobus voluminibus. * Augustini de civitate Dei libros 15 in volumine 1. * Contra Faustum manicheum libros duos in volumine 1. * 82 quaestiones, et contra adversarium legis et prophetarum in volumine 1. * Augustini super psalmos 6 volumina. * Item de eisdem libris in voluminibus duobus excerpta valde necessaria. * Libros 12 confessionum sancti Augustini. Ejusdem libros 7 de baptismo. * In Genesim ad litteram libros 12. Sancti Ambrosii contra Arrianos liber 1, et 126.1072C| epistola ejus, et sancti Augustini contra eosdem in volumine 1 pusillo. * De doctrina Christiana libri 4 in volumine 1. Recapitulationes sancti Augustini. Lectionarium ad basilicam. * Duo volumina epistolarum sancti Hieronimi. * Omelias Johannis Crysostomi, et de compunctione cordis, ac reparatione lapsi in volumine 1. Sancti Hilarii super Matheum volumen 1. * Collectarios duos in singulis voluminibus de adventu Domini usque in pascha. * Sancti Ambrosii episcopi in evangelium secundum Lucam in volumine 1. * Ejusdem in epistolas Pauli volumina 2. Ejusdem de bono mortis, et Hieronimi in Apocalypsin Johannis in volumine 1. Victorini de sancta Trinitate. Librum sancti Clementis. Passionales duos in duobus voluminibus. * Cassiodori super 126.1072D| omnes psalmos in tribus voluminibus. Bedae super 126.1073A| Cantica canticorum. Collationum patrum tertiam et quartam partem. * Regulam sancti Benedicti et reliquorum Patrum in volumine 1. Explanationem super lectiones in volumine 1. Libros aethimologiarum Isidori in volum. 1. Josephi de antiquitate Judaica libri 12 in volum. 1. * Item libros 4 in volum. 1. * Item ejusdem de bello Judaico libri 7 in volum. 1. Excerpta de Pompeio in volum. 1. Gesta Alexandri in volum. 1. Librum ymnorum optimum. * Grammaticam Prisciani in volum. 1. * Librum canonum. Passionalem apostolorum. Passionem sanctorum Sergii, et Bachi. Chronicam Eusebii, et Hieronimi. * Tractatum Origenis in epistolam Pauli ad Romanos. * Rhabani episcopi in posteriorem partem Hieremiae prophetae volumen 1. * Item epistolas Pauli 126.1073B| apostoli, et 7 epistolas canonicas in volumine uno. Actus apostolorum, et apokalipsin in volum. 1. * Vitam sancti Columbae in volum. 1. Item Job, Tobiam, Judith et Hester in volum. 1. * Visiones Wettini et Baronti.
Praeterea etiam idem Hartmotus sub Grimaldi temporibus ipsa fratrum necessaria, in quantum potuit, meliorare studuit et augere. Quod tunc constitutum, usque hodie similiter permanet firmum. Temporibus etiam illis, exigentibus meritorum ejus insigniis, corpus sancti Otmari de ecclesia sancti Petri festive sublatum, in basilicam sancti Galli cum debita laudum honorificentia est perlatum, presente Grimaldo, abbate et archicapellano regis Hludowici, et Salomone Constantiensis ecclesiae 126.1073C| episcopo, cum caetero innumerabili populo 4 feria sub octavo Kalendarum Novembrium die anno incarnationis Dominicae 864. Collocatum est autem corpus sancti viri in ecclesia sancti Galli juxta altarium sancti Johannis Baptistae, ubi magna miraculorum abundantia meritorum ejus claruere praeconia, usque dum nova sibi aedificata basilica, quae statim in brevi tempore est peracta, tumbaque argento et auro sibi parata, honorifice in eam sancti viri exuviae sunt perlatae. Quae basilica etiam post tempora Grimaldi ab Hartmoto abbate, ita ut hodie videtur, aucta est atque constructa, tumba videlicet et altari plenius decoratis.
Post haec igitur temporum transeunte curriculo, Grimaldus abbas cum jam aetatis plurimos dies haberet, 126.1073D| coepit sedulo in nostro monasterio commorari, cupiens reliquum vitae suae tempus cum quiete transigere, 126.1074A| et in Christi ducere servitute. Hartmotus vero, praecipiente Grimaldo, omnes labores et itinera, sive ad curtem, sive in expeditionem et ad omnes alias necessitates, vice illius strenue complevit, omniumque curam negotiorum in semet accepit.
Ipse autem Grimaldus, cum alia loca et monasteria suae dicioni habuisset subjecta, in hoc monasterio praecipue cupiens finem dierum suorum expectare, coepit studiosissime monachicis se exercere disciplinis, et licet habitu non esset, conversatione tamen et voto monachus existebat. Orationibus sepius insistebat, elemosinarum largitatem solus prae ceteris possidebat, in tantum, ut pater pauperum vocaretur et esset.
His itaque aliisque similibus bonarum virtutum 126.1074B| profectibus cottidie crescens, senex et plenus dierum in confessione verae fidei de hac luce, Domino vocante, altitudinem conscendit, ut credimus, lucis perpetuae, atque in eodem monasterio cum omni honore et debita veneratione sepultus, requiescit in Domino. Contigit autem transitus ejus Idibus Juniis 6, feria in primo ortu solis anno incarnationis Dominicae 872. Rexit autem monasterium nostrum feliciter per annos 30 et unum. Praemia tantorum cui dona, Christe, laborum Huicque polum tribuas, qui sydera celsa crearas. Mattheus, Marcus, Lucas, pariterque Johannes Sint illi comites, quorum celebrabat honores.
Post obitum vero Grimaldi fratres juxta promissam sibi licentiam protinus cum maximo unanimitatis 126.1074C| consensu Hartmotum sibi elegerunt abbatem. Cum quo pariter quidam de senioribus fratrum ad piissimum regem Hludovicum devenerunt. Qui cum eorum consensum et desiderium comperisset, sicut prius disposuit, Hartmoto monasterium cum omni securitatis libertate contradidit, nulla addita vel interposita causa, per quam aliquomodo ulterius violari potuisset hujus securitatis integritas. Hartmotus vero cum fratribus ad monasterium rediens, optimi se pastoris et patris perfectione studuit ubique et undique exercere. Nam licet praeteritorum maxima pars ille fuisset laborum atque bonorum, tamen nunc quasi incipiens, cumulum et augmentum solitorum desiderabat augere meritorum. Nam parietes basilicae sancti Galli, et in choro et foris chorum, et 126.1074D| posteriora templi, sicut modo cernuntur pictura deaurata, idem eodem in tempore fecit ornari et 126.1075A| comi. In aliis praeterea aedificiis, ut cerni poterit in praesenti, plurimum nostro monasterio decorem suis temporibus ipse patravit; et, ut plurima breviter comprehendam, ubicumque fuit, sive intus, sive foris, sive apud divites, sive apud mediocres, Domino donante sapientiaque a Deo sibi concessa nostra omnia cautissime providente, nos semper securi extiteramus. Librorum quoque quos ille ad communem monasterii utilitatem suo tempore patravit, haec sunt nomina.
Lectiones evangelii, quem librum auro et argento ac lapidibus pretiosis ornavit. Lectionarium elephanto et auro paratum. * 35 volumina beati Gregorii in Job in sex corpora divisa. Collectaria duo de pascha usque ad adventum Domini. * 7 libros sancti 126.1075B| Augustini in heptatheucum. Sancti Ambrosii de fide contra arrianos libros 3 in volum. 1. * Item ejusdem libri 3 proprie de spiritu sancto, et unum de incarnatione Domini, et alium de laude sanctorum in volum. 1. * Vitam sancti Martini in volumine uno. * Vitam sanctorum Galli et Otmari in volum. 1. * Vitam sancti Silvestri in volumine uno. * Instituta patrum, quas nuncupant vitas patrum minores, in volum. 1. * 20 duas omelias Gregorii super Ezechielem prophetam in volum. 1. * Ambrosii de officiis libri 3 in volumine uno. Sancti Augustini de magistro, et ejusdem epistolas. Item de gratia et libero arbitrio * Collectanea Flori presbyteri de voluminibus sancti Augustini in epistolam Pauli ad Romanos in volum. 1. * Sancti Augustini de utilitate 126.1075C| credendi, et bono naturae, et scoliam Cyrilli de incarnatione Domini, et paucas quaestiones. * Polihystorem Solini in volum. 1 * Altercationes Attici et Cretoboli ad parvum tempus non poterat inveniri, pro qua, antequam inveniretur, scripta est alia, et additus est ei liber sancti Augustini de vita Christiana, et altercatio Ecclesiae et Synagogae. Collectanea Flori in epistolam ad Corinthios secundam, et ad Hebreos. * Decreta pontificum Romanorum in volumine uno. Regulam sancti Basilii, et ceterorum. Alios quoque libros, proprii causa videlicet usus, jocunda patravit scriptura; quos similiter post finem dierum suorum sancti Galli servitio perpetualiter contradidit retinendos; imprecans etiam illi non parvae dedecus confusionis, si quis praesumpserit aliquam 126.1075D| quam partem eorum de monasterio sancti Galli 126.1076A| abstrahere, illiusque servitio eos auferre. Nomina vero eorundem librorum sunt haec. * Quinque libri Moysi, Josue, judicumque in volum. 1. * Regum libri 4 in volum. 1. * Psalterium de Hebraico translatum. Proverbia Salomonis, ecclesiastes, et cantica canticorum; item liber sapientiae, et Jesu filii Sirach, et paralipomenon libri duo in volumine uno. * Job, Tobias, Judith, et Hester in volum. 1. Esdras, Neemias, et Machabeorum libri 2 in volum. 1. * Esaias, et Hieremias in volum. 1. * Ezechiel, et 12 prophetae, et Danihel in volum. 1. * Evangeliorum volum. 1. Reliquorum librorum novi testamenti volum. 1. * Bedae libelli duo de natura rerum, et temporibus. * Item unus grandis, et alia argumenta computandi in volum. 1. Regula sancti Benedicti, 126.1076B| et martyrologium Bedae; et ymnarius, nec non et omeliae Caesarii in volum. 1. * Ethimologiarum Isidori volum. 2. Medicinalis liber unus. Glossa in epistolas Pauli. Super lectiones volum. 2. Super evangelia volum. 2. * Volumem Orosii. Martiani de nuptiis Mercurii et philologiae libri 2. Item de 7 liberalibus artibus libri 7. Boethii 5 libri philosophicae consolationis in volum. 1. Item alii 5 in altero volumine. Inter hos etiam unam mappam mundi subtili opere patravit, quam inter hos quoque libros connumeravit.
Post obitum vero Hludowici piissimi regis in partem Caroli, filii ejus, nostro monasterio pertingente cum cetero regno, omnes immunitatis cartas 126.1076C| a patre ejus Hludowico nobis condonatas, ab ipso clementissimo filio ejus Carolo Hartmotus abba nobis renovari fecit, atque illius auctoritate iterato conscribi.
Neque hoc silentio praetereundum est, quantum de regalibus donationibus ad nostrum monasterium fuisset illo tempore concessum. Denique praefatus piissimae memoriae rex Hludowicus, vivente abbate Grimaldo, locum qui dicitur Mecchinga, ad monasterium sancti Galli aeternae causa remunerationis regia auctoritate contradidit.
Post cujus obitum, Grimaldo quoque defuncto, Carolus clementissimus rex, filius ejus, Hartmoto intercedente quandam possessionem regiae potestatis in pago Turgoiense, sitam in loco qui dicitur Roholvesriuti, 126.1076D| sancto Gallo in perpetuam possessionem 126.1077A| condonavit, quod et protinus suae auctoritatis conscriptione firmavit.
Quendam etiam montem situm in Hretia Curiense, in quo constructa est basilica sancti Victoris martyris, cujus et nomine vocatur idem locus Mons Victoris, ipso tempore ad monasterium sancti Galli contradidit, firmitatisque cartam regia auctoritate exinde fieri jussit, rogante Eusebio Scottigena, qui ibidem per 30 annos spontanee clausus Domino serviebat; anno vero incarnationis Dominicae 884, pridie Kalend. Februarii de hac luce ad lucem migravit perennem.
Postquam vero idem Carolus Italiam ingressus pacifice eam suo subjugavit imperio, alium etiam locum in pago supra dicto similiter regiae auctoritatis 126.1077B| dominio caedentem, nomine Stamheim, cum omnibus ad illum pertinentibus sancto Otmaro imperatoria contradidit potestate, hujusque donationis firmitatem imperialis scripti praecepto firmissime corroboravit. Sed et illius, quam supra memoravimus, donationis imperatoriam denuo jussit scribi commemorationem, quod factum est, ut imperavit.
Postquam autem idem mitissimus imperator Carolus omnibus Italiae Germaniaeque populis suavissimo ordine imperavit, rogante Hartmoto et efficiente Liutwardo episcopo atque archicancellario imperatoris, quandam abbatiolam in Italia sitam, olearum et vinearum feracem, quam tunc idem Liutwardus in beneficio habebat, cui nomen est Massin, ad monasterium sancti Galli imperatoria auctoritate contradidit; 126.1077C| eo quoque pacto, ut idem Liutwardus tempore vitae suae sub usufructuario ipsas res possideret, censumque de ipso loco, sicut ipse condixit, singulis annis ad monasterium praedictum persolveret, hoc est vel 6 laguenas de oleo, vel 60 solidos de argento; post obitum vero Liutwardi ipsae res sine ullius contradictione perpetualiter ad jus pertinerent monasterii. Cujus rei carta protinus firmissime sua auctoritate est scripta atque firmata, atque ipso imperatore jubente, super altarium sancti Galli est posita, ubi hodie Deo volente cum pace tenetur.
Igitur venerabilis abbas Hartmotus post tantorum, ut supra commemoravimus, perfectionem laborum cupiens etiam finem suae clarissimae administrationis aspicere propriis oculis, jam quoque 126.1077D| aetate requiem poscente, coepit sedulo ab imperatore deposcere, et cum fratribus quaerere, quatenus ipse ab his laboribus liberaretur, et alius in ejus locum subrogaretur, cujus aetas et valitudo apta existeret 126.1078A| ad supportandos varios casus, qui nunc etiam prioribus ampliores variantur in mundo. Cujus rei consensum neque apud imperatorem, neque apud monachos facile potuit invenire. Sed cum ille diutissime et omnimodo in hac persisteret petitione, aetatis suae sepius causando gravedinem, tandem difficillime adquisitam istius petitionis ab imperatore suscepit promissionem. Proinde laetus coepit ad haec ipsa negotia congruens inquirere tempus. Aliquanto vero temporum transeunte curriculo, contigit domnum imperatorem de Italia redeuntem nostrum intrare monasterium; ubi cum maxima laudum honorificentia cunctorumque non parva laetitia fuisset susceptus, ipse etiam laetus triduo ibidem permansit. Tunc vero venerabilis abbas Hartmotus oportunum 126.1078B| tempus suae voluntati occurrere credens, imperatoris clementiam, ut suae promissionis memor existeret, studiosissime coepit flagitare. Piissimus vero princeps nullius preteritae immemor vel dictionis vel promissionis, volens et abbatis petitioni annuere, et monachis in omnibus satisfacere, illorum concessit arbitrio, ut quem vellent, de suis abbatem sibi eligerent, Hartmoto videlicet successorem. Quae res a fratribus audita maximae tristitiae et lacrimarum pariterque intermixtae laetitiae seminarium existebat: tristitiae, quia a tanti patris dominio, ipso vivente, se abstrahere cordetenus recusaverunt; laetitia vero, quia idem clementissimus imperator, cum rem finiri necessitas exegisset, non per suos nuntios absens, sed per seipsum nostras causas maluit confirmare 126.1078C| atque statuere praesens.
Cum igitur haec, ut diximus, necessitas, imo etiam dignissima utilitas, rem finiri exigerent, omnes pariter senes et juvenes a primo usque ad ultimum, Domino donante, communi consilio atque una voce Bernardum sibi elegerunt abbatem, virum nobilitate et juventute praeclarum; cujus sapientia et moribus atque benignitate et regia servitia peragi, et se cum omnibus suis fidissime protegi confidebant. Cujus rei notitia cum ad imperatorem fuisset perlata, protinus ipse conventui eorum dignatus est interesse, ibique inprimis Hartmotum, ut sepissime postulaverat, honorabiliter atque cum magna gratiarum actione a pondere tantorum liberum donavit esse laborum, sed non destituit a magisterio ibidem 126.1078D| degentium. Postea vero omnibus Bernhardum sibi abbatem poscentibus, statim in praesenti benignissimus princeps eorum desiderium audiens, Bernhardo monasterium cum congregatione commendavit, ipsumque 126.1079A| abbatem constituit. Qui inter alia plurima consolatoria verba hoc etiam intulit promittendo: se numquam hanc securitatem nobis ablaturum, tantummodo si inter nostros valeat inveniri, qui ad hoc officium idoneus possit existere. Omnibus vero rationabiliter constitutis, domnus imperator omnes ibidem conversantes laetos efficiens, 126.1080A| ipse quoque laetus de monasterio abscessit.
Contigit autem ista ordinatio circa finem anni ab incarnatione Domini 883, 6 feria, 8 Id. Decembris, indictione prima, anno vero Caroli imperatoris tertio, super omnia vero regnante Domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria per indeficientia saecula. Amen.
(no apparatus)