Migne Patrologia Latina Tomus 40
AuInAuH.DeCat 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
1. Baptizatis superest labor et bellum contra vitia. Quoniam in proximo est dies redemptionis vestrae, percipite, dilectissimi, ea quae vos erudiant, atque corda vestra enutriant, erigant, corroborent ad timorem Dei: fervor iste tanti amoris non pigrescat in cordibus vestris. Nec putet quis tantum esse christianum, quod his imbutus mysteriis renascitur ex aqua et spiritu, et postmodum dimittat se voluptatibus variis; securusque effectus quod sacramento Baptismatis munierit animam suam, non eam custodiat contra versutias inimici. Imo et ipse, quantum potest, custodiat, et custodiendam petat, ne tempestatibus hujus mundi procellisque depereat. Baptizatus est quis, navis est instaurata, subuncta, velificata, missa in mare; indiget gubernaculo, quousque ad portum desideratum perveniat. Mare, hoc saeculum scilicet, non solum tempestatibus scopulisque periculosum est, verum etiam bestiis cupiditatum insidiantibus abundans. Omni sollicitudine, omni cura, omni industria excitati jam vigilent nautae: frequenter etiam Christus invocetur gubernator, ut navem tantis periculis ereptam, ad portum securitatis ipse perducat. Baptizatus es, signatus es regio charactere, coepisti consequi annonam de mensa Regis tui. Noli esse desertor, nec ut delicatus miles diffluas per voluptates, et te hostis diabolus inermem diffluentemque inveniat: sed ut fortis miles, quidquid potes age in hoc bello, ut virtus tua Christus non solum te tueatur, verum etiam alii proficiant ad salutem. Postula a Rege tuo arma spiritualia. Bellum tibi, inquit, indicitur, in quo enitescas pugnando, ut ad plenam pacem triumphando pervenias. Non contra unum dimicabis; multi enim contra te exient adversarii: pugnabis enim cum vitiis, et, ut beatus martyr Cyprianus ait, si depresseris avaritiam, exsurget libido; quod et si libidinem superabis, succedet ambitio; et si ambitio a te fuerit devicta, ira, zelus, aemulatio, invidentia, superbia, ebriositas cum caeteris suis pestiferis sociis in unum contra te dimicantium constituent castra ( Cyp. in lib. de Mortalitate. )
CAPUT II. 2. De adjutoriis christiani militis. Sed non metuas, habes quod agas.
Invoca Dominum virtutum, induat te ex alto virtute, ut illam proferas vocem: Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum; et si exsurgat in me praelium, in illo ego sperabo (Psal. XXVI, 3.) In illo, in quo, nisi in Domino virtutum, qui militem suum ita exspectat dimicantem, ut adjuvet laborantem? Baptizatus es, mundatus, unctus oleo, restauratum est corpus tuum ad priorem statum primi illius hominis ante peccatum; noli postmodum male securus esse. Ad agonem produceris, contra diabolum vitiorum principem dimicabis in arena hujus mundi: utraeque partes, Christi scilicet et diaboli, infinita populi multitudo te exspectat luctantem; et quisnam vincat, vide omnem turbam nimia intentione pendentem. Non de te triumphet pars diaboli. Si vis vincere, noli de te praesumere: sed illi assigna victoriae gloriam, qui tibi donat ut victoriae perferas palmam. Vis vincere? Caput prius contere inimici, excludendo de corde tuo suggestiones diaboli. Vis vincere? Manus tuae fortes inveniantur in bono opere. Vis vincere? Fige pedes, non nutent vestigia tua frequentando spectacula et deserendo ecclesiam. Sed ut hanc etiam in tam magno agone et tam grandi luctamine possis implere victoriam, mittat tibi Dominus auxilium de sancto, et de Sion tueatur te (Psal. XIX, 3).
CAPUT III. 3. Aquae virtus in Baptismo.
Effectus Baptismi adumbratus, ubi Christus ambulavit super aquas. Alia Baptismi figura in liberatione populi per mare Rubrum. Ecce dilectissimi, venturi estis ad fontem aquae; non dicatis in cordibus vestris: Hoc est totum quod pro magno desiderabamus? Fons iste visibilis, similitudo est aeterni fontis. Renascemini ex aqua et Spiritu. Aqua illa non solum corporis sordes mundat, sed animam a peccatis liberat. Debetis autem nosse cur virtus illius aquae et animae prosit et corpori. Non enim omnis aqua mundat: sanctificatur haec per consecrationem verbi. Tolle verbum, et quid est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. Virtus Verbi per aquam mundavit nos, quia super aquas ambulavit. Ut autem a tempestate hujus saeculi liberaret vos, videte potentiam Verbi Dei, quemadmodum dominetur cunctae creaturae suae. Quod dicturus sum nostis. In Evangelio legitur: Cum quarta noctis vigilia veniret Dominus Jesus ad discipulos suos, ambulans super aquas maris, et inveniret eos piscantes quos jam fecerat hominum piscatores, perterriti discipuli putaverunt se phantasma videre. Accessit autem Jesus, et ait illis: Nolite timere, ego sum. Tunc unus illorum Petrus ille praesumptor et postea negator, post vero confessor et amator: Si tu es, inquit, Domine, jube me venire ad te super aquas. Et Dominus: Veni, inquit. Descendit Petrus, et coepit ambulare super mare plenus fiducia. Dum ambulat, trepidavit infirmitas, sed statim subvenit divinitas. Coepit mergi; et exclamavit, Domine, pereo. Porrexit manum Dominus, erexit mergentem, confirmavit diffidentem, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 25-31)? Videtis, dilectissimi, quantum adjuvet fides, et quantum deprimat infidelitas. Si quis enim veniens ad aquas Baptismi, fide plenus est, sublevatur: si quis infidelis est, mergitur. Sed porrigat manum Dominus etiam infidelibus mergentibus, et plenam fidem operetur in cordibus. 4. Audite adhuc, aquae Sacramentum quid in vobis operabitur. Proponam figuram, ut ex ea vobis veritas elucescat. Cum Aegyptii duris operibus populum premerent Hebraeum, clamor factus est populi in auribus Dei; et deprecati sunt ut eos liberaret a dominatu gentis pessimae. Missus est Moyses, qui eos ex Aegypti educeret servitute. Apud Pharaonem principem Aegyptiorum fidelissimus Dei famulus allegat Imperatoris sui jussionem, et quid Rex omnium gentium praeceperit, auribus durissimi regis insinuat. Obdurat Pharao cor suum, nec scire se dicit Deum: atque ejus ministros repudians, gravioribus poenis affligit populum. Ex majori angustia populi major clamor exsurgit. Suscipit certamen famulus Dei Moyses, congreditur cum Pharaone, nullo telo, nullo gladio: nulla visibilia indutus arma, sed munitus potestate divina: inferuntur decem plagae in Aegypto, et vindex ira in populum contumacem surgit, ut ex minutissimis animantibus, vermiculis, ranis et locustis cervix caderet superborum: in quibus plagis ultima mors primogenitorum Aegyptiorum omnium facta est, ut suos juste perderent, qui alienos injuste detinebant. Dimittit populum Pharao, non voluntate, sed nimia necessitate constrictus. Pergit populus erutus ad mare Rubrum festinans, ut per aquas salvarentur qui a pessimo hoste liberabantur. Sequuntur Aegyptii, imminent populo fugienti. Vident supra se Israelitae hostes, et inimicorum suorum exspectant gladium. Mors in oculis, timor et tremor in manibus singulorum, ne in fauces caderent persequentium. Exsurgit Moyses famulus Dei portans virgam quam a Domino acceperat, et per quam jam multa signa fecerat: percussit mare, et divisum est. Ubi est illa potentia, non numinum, sed daemoniorum? Ubi est vana superstitio Paganorum? Numquid ut mare divideretur, ille Neptunus est invocatus, quem regem maris esse volunt, qui regem verum Deum suum agnoscere nolunt? Virga extensa manu aquas percutit Moyses, et statim cogitur fluctus in cumulum, et unda in semetipsa repressa curvatur: soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem. Ingressi sunt alii salvandi, alii damnandi. Unum elementum aquarum auctore totius creaturae jubente judicavit utrosque: separavit pios ab impiis; illos abluit, istos obruit; illos mundavit, istos occidit (Exod. I-XIV). Moyses figuram habuit Domini Christi, quoniam dux fuit populi. In virga agnoscite crucem. Mare Rubrum agnoscite baptismum Christi sanguine purpuratum: regem Aegyptiorum populumque ejus, auctorem peccatorum diabolum cum omnibus ministris ejus. Saevit diabolus, quando nos videt per aquam Baptismi a sua oppressione liberari. Exclamate ad Moysen vestrum Dominum Christum, et virga crucis percutiat mare Baptismi, revertatur aqua et operiat Aegyptios; ut quemadmodum nullus remansit Aegyptiorum, nihil remaneat etiam vestrorum peccatorum. Totum mundet, qui totum fecit; reparet perdita, qui creavit omnia integra: exstinguat Pharaonem diabolum mortis auctorem, et suum populum liberet per aquam salutarem.
CAPUT IV. 5. De mysteriis agni Paschalis.
Audistis, dilectissimi, figurae illae quomodo transierunt ad speciem veritatis: illud superest, ut noveritis quemadmodum celebraverit pascha liberatus populus ex Aegypto, baptizatus, ut ait Apostolus, in nube et in mari Rubro (I Cor. X, 1). Acceperunt praeceptum Domini per Moysen, ut in occisione agni celebrarent pascha, ex cujus sanguine postes domus suae unusquisque liniret, nec timerent angelum vastatorem, qui signum sanguinis agni occisi in suae fronte domus haberent. Os, inquit, non comminuetis ex eo, nec relinquetis quidquam in mane. Cum picridiis et azymis comedetis agnum (Exod. XII). Fecerunt quod praeceptum est filii Israel. Demonstra et tu, Israel spiritualis, fili, Abrahae secundum fidem, non secundum carnem, demonstra et tu quomodo celebres pascha: habes agnum occisum, demonstra. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Lini sanguine ejus postes domus tuae: demonstra et dic, Ecce crux sanguinis Christi in frontibus est pudoris nostri. Dic cum Paulo, Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). Os non comminuetis ex eo, dictum est: impletum est hoc in ipsa Domini passione, ipsius sancti Agni immolatione, quando crucifixus cum duobus latronibus in medio pendebat, ipsa summa justitia liberans unum confitentem, alium puniens blasphemantem (Luc. XXIII, 39-43). Ita factae sunt tres cruces, tres causae. Unus latronum Christo insultabat, alter sua merita confessus Christi se misericordiae commendabat: crux Christi in medio, non fuit supplicium, sed tribunal. Mox ut peregit omnia quae de se erant scripta, accepto felle et aceto, propter illud quod praedictum erat, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22); inclinato capite tradidit spiritum. Venerunt milites, fregerunt crura latronibus in cruce pendentibus: ad Jesum autem cum venissent, non fregerunt ejus crura; ut impleretur, ait Evangelista, quod scriptum est, Os non comminuetis ex eo (Joan. XIX, 28, 36). Sed unus e militibus latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua, quae sunt matris Ecclesiae gemina Sacramenta. Percussit latus lancea persecutor, et fudit pretium Redemptor. Hic sanguis inebriat mentem, ut amorem obliviscatur mundi. Haec aqua mundat animam, ut corpus sordes careat diaboli. Nec relinquetis quidquam ex eo usque in mane. Hoc nunc agitur: comeditur enim agnus per noctem hujus saeculi, ut cum mane illud venerit quod vesperum non habebit, non jam offeratur sacrificium imaginis agni, sed ipsum Agnum quem quotidie comedimus, et cujus sanguinem bibimus, inveniamus illic eum sacerdotem perfectum, quem hic pro nostra salute constat occisum. Quae sunt hae picridiae, olera amaritudinis, quae comedit Israel spiritualis; nisi vox illa amara ad tempus sanctorum martyrum emissa per sanctum David, ac dicentium, Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis, in mensura (Psal. LXXIX, 6); et per apostolum Paulum, In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur (II Cor. IV, 8)? Demonstra et azyma, sancte Paule, ex Israelita carnali spiritualis effectus. Celebrasti enim pascha cum populo vetere, et quemadmodum novus populus figuras in veritatem converteret, tu docuisti, tu demonstrasti. Ostende ergo azyma consparsionem novam. Non in fermento, inquit, veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8).
CAPUT V. 6. Virga Moysi devorans magorum serpentes, figura crucis Christi cujus virtute haereses conteruntur.
Donatistae expugnati, Maximianistae, Manichaei, Pelagiani, Ariani refutantur. O agne occise, o Christe sancte pro nobis crucifixe, qui ut lapsa reparares in cruce pependisti: ipsa est illa virga regni tui, crux ipsa, inquam, qua virtus in infirmitate perficitur; ipsa illa virga crux, ipsa illa virga quae floruit ex radice Jesse; ipsa illa virga quam portabat Moyses, quae conversa in serpentem glutiit magorum serpentes: doctrina Christi diffusa per omnes gentes, haereticos superans dementes. In illo enim populo, fratres, in quo multa miracula faciebat Moyses per virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes et ipsi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc quaedam mira facere permissi sunt, ut mirabilius vincerentur. Magi Pharaonis quid aliud significabant, nisi omnes haereticos ministros diaboli, qui sub nomine Christi devorare cupiunt populum Christi? Scatent nunc haereses in hanc terram, tanquam serpentes magorum, quos devoravit et devorat ille serpens exaltatus in ligno. Sed quoniam non est temporis ire per multos, singulorum capita conterantur: quomodo exsurgunt, sic devorentur. Fuit hic, ut nostis, dilectissimi, viperea doctrina Donatistarum: contrita est, consumpta est. Mox Maximianistarum serpentina fraus pullulavit: contrita est, consumpta est. Manichaeorum venenum aspidis subrepserat: contritum est, consumptum est; Pelagianorum novum dogma, a ministris diaboli tanquam a magis Pharaonis excitatum, illi nostro serpenti certamen indixit: conteritur, consumitur. 7. Cum tot serpentum capita catholica doctrina contriverit, dissipaverit, consumpserit, ecce nobis unus anguis Arianus olim mortuus insultat: caput erigit, veluti vivum se demonstrare conatur, quem jam olim constat occisum. Redi, Moyses noster; redi, virga; redi, serpens Christe sancte, aequalem potestatem cum Patre habens: redi, contere capita draconum super aquas; confringe caput draconis magni, vivum sese profitentis, sed veram vitam non habentis. Dic tu quid es, quoniam ille aliud docet quam es. Dic, dic, audiamus unde haereticos convincamus. Audite quid dicat: Ego sum via, et veritas, et vita, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Secundum humanitatem via, secundum divinitatem veritas, et vita. Tu autem, haeretice ariane, qui minorem vis esse in divinitate vitam et veritatem, sequitur ut non per eum venias ad Patrem. Sed adhuc, Domine Jesu, contere caput draconis, dic quid sis cum Patre: te audiamus docentem, non haereticum blasphemantem; dic quid sis cum Patre. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Id. X, 30). Dic adhuc, Ego in Patre, et Pater in me est. Adhuc dic, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 10, 9). Credis jam, haeretice, tantae auctoritati? An ipsius testimonium de se ipso non admittis, sed alios de eo testes requiris? Ecce introducuntur, adversum te dicunt, convinceris, refutaris, et legis laqueis irretiris. Dic, testis Dei Paule, qui usque ad sanguinem pro isto testimonio accessisti, et ne falsae doctrinae succumberes, animam posuisti. Dic: audiat qui convinci formidat; convincatur qui nec convictus mutatur. Singuli quique, ait, hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 5, 6). Audis aequalem, audis formam Dei: et tu audes dicere minorem Filium Dei! Veniat et alius testis, ut in duobus vel tribus confirmetur aequitas veritatis. Dic et tu, sancte Petre, quid tibi revelaverit: non caro et sanguis, sed Pater coelestis. Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 7). Et in Epistola sua ad Gentes secunda: Notam facimus vobis, inquit, Domini nostri Jesus Christi virtutem, et praescientiam, et magnitudinem. Audis virtutem, audis magnitudinem, audis praescientiam. In quo, haeretice, Christum dicis esse minorem? Sed audi adhuc quid adversum te hic testis et de Filio et de Spiritu sancto dicat. Non voluntate humana allata est, inquit, prophetia: sed Spiritu sancto acti, locuti sunt homines Dei. Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui subinducent sectas perditionis, et qui emit eos dominatorem abnegantes (II Petr. I, 16, 21, et II, 1). Vides te validis testimoniis et demonstrari et convinci. Negantes, inquit, dominatorem esse qui emit eos. Quem negas dominatorem, nisi Filium quem dicis esse minorem? Et quis est qui nos emit, nisi qui nos suo sanguine redemit? sed ingrediatur et tertius testis, ut tres unum verum testimonium dicant uni Trinitati et trinae divinitati. Dic tu, sancte Joannes, qui super pectus Salvatoris discumbebas, et videbas supercoelestia mirabilia verbum Domini: dic et tu, inquam, quid noveris Filium Dei. In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): et in epistola sua, Scimus, inquit, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut sciamus quid verum sit, et simus in vero Filio ejus: hic est enim verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Tu autem minorem dicendo Filium, qui est Deus verus, non habes vitam aeternam. Sed ad confutandam contumaciam perversam haeresis, ad deglutiendum te, serpens magice factus, non a veritate susceptus, ipse Pater testimonium dicat de Filio: ut nihil amplius quaeras, nihil amplius credas. Per Prophetam: Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Principium Pater, principium Filius: ergo Pater et Filius principium sine ullo principio. Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero generavit te (Psal. CIX, 3): tanquam diceret, ut sancti illuminarentur, processisti ex me. Nec fuit, dilectissimi, alia causa cur vel ipsa nomina Patris et Filii et Spiritus sancti sejuncta viderentur, nisi ut sancti homines instruerentur. Caeterum quod dictum est Moysi ab ipsa substantia Trinitatis, Ego sum qui sum; et, Sic dices, Qui est, misit me (Exod. III, 14). Ergo ex utero in splendoribus sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem carnaliter vel temporaliter acciperes factam, audi quomodo eum genuerit. Eructavit, inquit, cor meum Verbum (Psal. XLIV, 2). Joannes testis dicit: In principio erat Verbum. Deus Pater dicit: Eructavit cor meum Verbum. Habacuc dicit: Ambulavit Verbum (Habac. III, 5, sec. LXX.) Audis Deum Verbum, et hoc esse in principio apud Deum, et Deum esse Verbum. Testimoniorum vox, et ipsius Trinitatis unitas per totum mundum contra te clamat: et tu velut canis rabidus contra totum mundum latras. Sed audi adhuc unde plenius convincaris, quod Trinitas unus Deus sit. Patris vox est per Prophetam ad Filium: In splendoribus sanctorum ex utero genui te. Patris vox est ad Isaiam prophetam de Spiritu Sancto: Spiritus sanctus, inquit, a me exiet. Et Filii vox est in Evangelio ostendens in se Patrem esse, et se in ipso, ubi ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10). Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens quia quomodo procedit ex Patre, ita ex se ipso, ubi ait discipulis suis post resurrectionem: Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in eis, ait Evangelista, Spiritum sanctum dans eis, ac dicens: Si cui remiseritis peccata, remittentur illi (Id. XX, 22, 23). Unde est et illud apostoli Pauli: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Si ergo Filius in Patre et ex Patre, Spiritus sanctus simul est et in Filio et Patre; non est sejuncta Trinitas, ubi est perfecta unitas. Discedat Arianus confusus reus, quia Trinitas unus est Deus.
CAPUT VI. 8. Virgae et crucis Christi mysteria prosequitur.
Sanctorum exempla omni hominum generi proposita. Sed quando tibi, perversa haeresis, verba mea proficiunt, cum sis aspis surda, obturans aures ne audias vocem incantantium? Noveris te tamen a serpente esse comedendam, dum oves quas tenes captivas, ad suum ovile ille pastor adduxerit, ut sit unus grex et unus pastor. Ille pastor noster, dilectissimi, qui in virga ferrea pascit et regit, confringit et restituit, ipse pastor est, ipse rector, ipse fabricator, ipse architectus noster. Magnum te pastorem video, Domine Jesu, oves pascentem, errantes requirentem, inventas cum gaudio ad gregem tuis humeris reportantem: magnum te architectum video, virgam portantem, in virga pendentem, et de ista virga multa miracula facientem. Multum expavesco expositionem virgae hujus, dilectissimi, dum loca divinarum Scripturarum considero. Virga Maria sancta, virga ipse Christus, virga crux. Et de ista virga quam magna et mira fecit hic architectus! et arborem fecit crucis ubi ipse angularis pependit lapis, et scalas coeli per quas hominem lapsum ad Patrem levavit. Quale miraculum, fratres, hujus architecti, ut de virga sua faceret scalas, et tales quarum caput in coelum poneret, et per eas ipse et ascenderet et descenderet, et propter confirmationem ipse super eas incumberet! Ascende securus, qui desideras coelum: non te terreat earum nec angustia, nec longitudo, nec altitudo; nihil timeas, non nutant gradus ejus, quos ille architectus sic confirmavit, ut in ejus ligno manus suas clavis affigi voluerit. Vide has scalas hujus architecti discipulum apostolum Paulum et demonstrantem, et gradus quasi numerantem et ascendentem, et quam plurimos invitantem: Flecto, inquit, genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit altitudo et latitudo, longitudo et profundum (Ephes. III, 14 et 18). Quatuor gradus posuit crucis. Non ergo laboriosae sunt hae scalae: quatuor gradus habent, et perducunt ad coelum. In altitudine crucis caput positum est crucifixi: sursum cor habeat christianus ad Dominum, quod interrogatus quotidie respondet; et ascendit unum gradum. In latitudine crucis manus affixae sunt crucifixi: perseverent manus christiani in operibus bonis; et secundum gradum ascendit. In longitudine crucis corpus pependit crucifixi: castiget quis corpus suum observationibus, jejuniis illud suspendat, ut servituti animae subjiciat; et tertium gradum ascendit. In profundo crucis occultum est quod non vides, sed inde exsurgit hoc totum quod vides: adsit fides christiana, quod non potest comprehendere, credat corde, altiora se non quaerat, spes eum nutriat; et tunc quartum gradum ascendit. 9. Per hos gradus ascenderunt sancti omnes, continentes, conjugati fideles: evaserunt ruinas mundi, migraverunt ad loca tutissima, ubi jam nec barbaros timent, nec fragiles casus humanos exhorrent, nec corruptiones metuunt, nec aegritudines patiuntur, nec tribulationibus affliguntur, nec ipsam jam mortem timent, sed cum Deo de Deo vivunt. Hanc vitam, dilectissimi, amemus, appetamus, desideremus: ad quam omnis qui currit, non graditur via pedum, sed via morum. Boni ergo mores requirantur, ipsi in omnibus inveniantur. Uterque sexus et omnis aetas habet in hoc sanctorum hominum imitationis exemplum. Imitentur senes mores Tobiae, qui cum caecus esset corpore, viam vitae filio demonstrabat in corde. Ille eum manu ducebat in terra, et pater monendo eum perducebat ad coelum. Imitentur adolescentes Joseph sanctum, pulchrum corpore, pulchriorem mente: quem castitas sic possederat, ut irruentes minae dominae mulieris impudicae non possent eum violare, nec mente, nec corpore, cujus jam Deus possederat mentem. Imitentur virgines sanctae sanctam Domini sui matrem Mariam. Imitentur viduae religiosam viduam Annam: imitentur et conjugatae castam Susannam. Virgo mater quod vovit, implevit: Anna vidua in orationibus et jejuniis usque in finem perseverantiam tenuit: Susanna casta pro pudicitia conjugali usque ad periculum mortis accessit. Intendite, conjugatae, qualis vobis hujus a Scriptura sancta imitatio proponatur. Non enim eam praedicat, quod fuerit auro, monilibus vel veste pretiosa forinsecus compta, cum fuerit intrinsecus pudore castitatis ornata. Omnibus vitam donavit, qui bonos mores instituit. Propterea namque ipse vir de femina est nasci dignatus, quia ab ipso uterque sexus est liberatus. Multa diximus, intentissime audistis, epulas dominicas libentissime comedistis: rependite vicem ministratori vestro, ut si non verbo, saltem vestris orationibus pascar.