Migne Patrologia Latina Tomus 125
De causa Teutfridi presbyteri
De causa Teutfridi presbyteri (Hincmarus Rhemensis), J. P. Migne 125.1114C
De causa Teutfridi presbyteri
- 125.1111A| CAP. I.
Sanctus Gregorius papa, in Regesto decretorum suorum, multoties negotia ecclesiastica et causas ecclesiasticorum legaliter ac regulariter debere diffiniri decernit. Ubi vel a quibus causa de Teutfrido presbytero agitanda vel diffinienda sit (Cod. Theod. l. 10, de Accusation.): « Leges decernunt ut ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. Oportet enim illic criminum judicia agitari, ubi facinus dicatur admissum. Peregrina autem judicia praesentibus legibus coercemus. » Et Carthaginenses canones capite trigesimo: « Placuit, inquiunt, ut accusatus vel accusator in eo loco, unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes producere, ubi causa finiatur. » 125.1111B| Et synodus Africae provinciae in epistola ad Coelestinum papam: « Prudentissime, inquit, justissimeque providerunt patres, quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda. »
- CAP. II.
Presbyter confessus vel convictus, a proprio episcopo, si contentiosus fuerit ab episcopis suae provinciae judicari debet, sicut Nicaeni, Antiocheni, Sardicenses, et Chalcedonenses, et Carthaginenses Africani canones decernunt. Unde Antiocheni canones capitulo decimo sexto dicunt: « Perfectum concilium illud est, ubi interfuerit metropolitanus antistes. » Et capitulo vigesimo de conciliis episcopalibus: « In ipsis conciliis adsint presbyteri, et diaconi, et omnes qui se laesos existimant, et synodi experiantur examen. » Et capitulo nono, « ut episcopus 125.1111C| nihil agere tentet praeter antistitem metropolitanum, nisi quod ad propriam parochiam pertinet, nec metropolitanus sine caeterorum gerat consilio sacerdotum. » CAP. III. Quia de facultatibus ecclesiasticis furtim vel sacrilege distractis Teutfridus confessus vel convictus dicitur, scilicet de planetis tribus, de tunica Immae reginae, de balteo aureo cum gemmis, de bursa eburnea, de libra una de auro, et de caeteris aliis rebus, leges dicunt: « Confessi debitores pro judicatis habentur: ideoque ex die confessionis tempora solutionis constituta computentur. » Et canones apostolorum capitulo vigesimo quinto dicunt: « Episcopus, presbyter aut diaconus, qui in 125.1111D| fornicatione, aut perjurio, aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur. Dicit enim Scriptura: Non vindicabit Dominus bis in idipsum 125.1112A| (Nahum. I). » Si enim fidelitatem ipsi casae Dei juravit, in perjurio captus est: quia vero sacratas Deo facultates distraxit, sacrilegium admisit, sicut sanctus Anacletus papa, ab ipso beato Petro apostolo presbyter ordinatus, postea in sede Romana successor illius factus episcopus, cum quamplurimis sacerdotibus judicabat: « Qui, inquiens, Christi pecunias et Ecclesiae rapit, aufert, vel fraudatur, homicida est, atque homicida ante conspectum justi judicis deputabitur. Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur: qui autem pecuniam vel res Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit et ut sacrilegus judicandus est. » Et sanctus Urbanus papa et martyr: « Res et facultates ecclesiasticae oblationes appellantur, quia Domino offeruntur, et vota sunt fidelium, ac pretia peccatorum: si quis 125.1112B| illa rapuerit, reus est damnationis Ananiae et Saphirae; et oportet hujusmodi tradere Satanae, ut spiritus salvus fiat in die Domini. » Et sanctus Lucius papa: « Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae Ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pellimus, et damnamus, atque sacrilegos esse judicamus. Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit. » Et sanctus Gregorius papa: « Sacrilegum, inquit, et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis suis tentaverit compendiis retinere. » Et sanctus Augustinus, a sede apostolica per beatum Coelestinum inter optimos Ecclesiae magistros merito computatus, in sermone Evangelii 125.1112C| beati Joannis dicit: « Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et ne contemnas, fur sacrilegus, non qualiscunque fur, sed loculorum Dominicorum, loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, non qualiscunque fur, sed peculator. Peculatus enim dicitur furtum de republica. Et non sic judicatur furtum rei privatae, quomodo publicae. Quanto vehementius judicandus est sacrilegus fur, qui ausus fuit non undecunque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur et rapit, Judae perdito comparatur. » Et hinc sacri canones dicunt (conc. Agath. c. 4): « Clerici, vel etiam saeculares, qui oblationes parentum, aut donatas, aut testamento relictas retinere praesumpserint, aut id quod ipsi donaverint ecclesiis vel monasteriis crediderint 125.1112D| auferendum, sicut Synodus sancta constituit velut necatores pauperum, quousque reddant, ab ecclesiis excludantur, et qui ab ecclesiis excluduntur, 125.1113A| in gradu ecclesiastico manere non permittantur. »
- CAP. IV.
Si Teutfridus confessus vel convictus fuerit, relicto ecclesiastico judicio, ob defensionem vel purgationem suam palatium expetisse, inferendum illi capitulum undecimum Antiocheni concilii: « Si quis episcopus, aut presbyter, aut quilibet regulae subjectus, ecclesiasticae, praeter consilium vel litteras episcoporum provinciae et praecipue metropolitani, adierit imperatorem vel regem, hunc reprobari et abjici oportere, non solum a communione, sed et ab honore, cujus particeps videtur existere, quia venerandi principis auribus molestiam tentavit inferre circa leges Ecclesiae. Si igitur adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum 125.1113B| tractatu et consilio metropolitani, et caeterorum episcoporum qui in eadem provincia commorantur, qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistolis. » Et Carthaginenses canones capitulo nono (conc. Carthag. III, c. 9): « Quisquis, inquiunt, episcoporum, presbyterorum, et diaconorum seu clericorum, cum in ecclesia crimen ei fuerit intentatum, vel civilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico judicio publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminalibus. In civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere voluerit. » Et sanctus Leo papa (epist. 96), et synodus Romana: « Censemus ut quicunque, praetermisso sacerdote ecclesiae suae, ad disceptationem venerit saecularium, 125.1113C| sacris liminibus expulsus, a coelesti arceatur altario. »
- CAP. V.
Si Teutfridus convictus vel confessus fuerit, quod manifeste vel ingeniose proximos suos in perjurium induxit, sciendum est, quia tot perjuriorum reus est, quot homines malitiose in perjurium induxit, et majus peccatum inde ille ipse habet quam illi qui pro eo ipso rogante juraverunt, sicut Dominus loquens ad Pilatum manifestat, dicens: Qui tradidit me tibi, majus peccatum habet (Joan. XIX). Et sanctus Gregorius de hujusmodi in Pastorali regula (part. III, c. 5) dicit: « Scire enim praelati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est, ut tanto se cautius 125.1113D| a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt non soli moriuntur, sed aliorum animarum, quas pravis exemplis destruxerunt, rei sunt. » Et presbyter, quanto gradu quolibet Christiano laico est celsior, tanto culpa illius est gravior, et qui illorum perjurio est colligatus, in illorum est perjurio captus, ac per hoc secundum capitulum vigesimum quintum apostolicorum canonum de perjurio judicandus. Unde sanctus Hieronymus, exponens sententiam Ezechielis prophetae de praevaricato juramento a Sedechia rege dicit: Multo enim fidelior inventus est ille qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus est, te qui per occasionem divinae majestatis hosti tuo, imo jam amico, molitus es insidias. 125.1114A| Propterea Scriptura dicit: Juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus (Ezech. XVII). Legimus enim Sedechiam captum ductum esse in Reblatha, ibique interfectis filiis excaecatum, et instar ferae clausum cavea, translatum in Babylonem (IV Reg. XXV). Rex quippe Babylonius, ut beatus Gregorius exponit (Moral. lib. VII, cap. 13), est antiquus hostis, possessor intimae confusionis, qui prius filios ante intuentis oculos trucidat, quia saepe sic bona opera interficit ut haec se amittere ipse qui captus est dolens cernat. Nam bona gignit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus bona quae genuit amans perdit, et quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonium levat. 125.1114B| Sed dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quandoque peccati usu perducitur, ut ipse quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonius rex, exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe multa haec interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu ex iniquitatis suae multitudine gravatur. Haec omnia justo Dei judicio patitur, qui juramentum in nomine Domini praevaricatur, quoniam qui contemnit juramentum, ut beatus dicit Hieronymus, ipsum despicit per quem juravit, illique facit injuriam, cujus nomini credidit adversarius, hoc est, ille cui juratum 125.1114C| est in nomine ejus qui dicit: Non accipias nomen Domini Dei tui in vanum, neque polluas illud (Exod. XX). Et: Reddes Domino juramenta tua (Matth. V). Et psalmus dicit, illum futurum in loco sancto, qui jurat proximo et non decipit (Psal. XIV).
- CAP. VI.
Si autem dicere voluerit, quia necessitate coactus illud juramentum facere jussit, quod tamen servare potuit et debuit, et ideo reus perjurii non teneatur, audiat quid sanctus Gregorius dicat de illo qui jurat, vel anathematizat: « Qui jurare vel anathematizare debet, et blanditur tibi, quod non teneatur reus, si praevaricatus fuerit quod juravit, vel anathematizavit, quia invitus hoc egit, si qui sunt qui dicant, quod compulsus quispiam necessitate si anathematizaverit anathematis vinculo non 125.1114D| teneri, ipsi sibi testes sunt qui hoc dicunt, quia Christiani non sunt, qui ligamenta sanctae Ecclesiae vanis se aestimant conatibus solvere, ac per hoc nec absolutionem sanctae Ecclesiae, quam praestat fidelibus veram putant, si ligaturas ejus valere non aestimant. Contra quos diutius disputandum non est, quia per omnia despiciendi et anathematizandi sunt, et unde se fallere veritatem credunt, inde in peccatis suis veraciter ligantur, eosque et ego et omnes catholici episcopi, atque universalis Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur. »
- CAP. VII.
Si autem dixerit, quod plures solent dicere, quia per ingenium jurare jussit, non putet 125.1115A| verbi arte se posse fallere Dominum, cui nihil occultum est, et qui non ut jurat quis attendit, sed ut is putavit cui juratum est, et proximi juramento credidit. Qui autem per dolum jurat, ut catholici doctores dicunt, primum Deo reus est, cujus nomen contra praeceptum legis assumit in vanum, deinde 125.1116A| proximo, quem atra fraude fallere putat, dicente Psalmista, quia Innocens manibus et mundo corde, qui non jurat in dolo proximo, accipiet benedictionem a Domino (Psal. XXIII). Sed et sibi ipsi reus est, Qui accipit in vano animam suam, contradicente Psalmista (ibid.).