Jump to content

De celebratione Paschae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De celebratione Paschae
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


REVERENDISSIMO AC SANCTISSIMO FRATRI WICRHEDAE PRESBYTERO, BEDA OPTABILEM IN DOMINO SALUTEM.

(0599D)Libenter accepi litteras tuae benignitatis, amantissime in Christo frater, et capitula quae rogasti promptus describere, ac tibi dirigere acceleravi, memor familiaritatis ac dulcedinis qua, cum illo advenirem, me suscepisti. Sed et quaestionem illam merito famosam (0600D)de historia ecclesiastica, super qua me interrogasti praesentem, cui tunc breviter ut potui respondi, nunc latius explanare etiam studui, hoc est de aequinoctio verno, quod in libro praefato Anatholius antistes reverendissimus, in undecimo Kalend. April. (0601A)die annotasse perhibetur, cum caeteri Aegyptiorum magistri hoc magis in duodecimo Kalendarum earumdem die annotandum esse decernant. Dicit namque sanctus Proterius Alexandrinae antistes Ecclesiae, ad beatissimum papam Leonem scribens de pascha, et manifeste quidem secundum cursum solis, XXV die mensis Phamenoth, qui etiam XII Kalendas April. aequinoctium esse cognoscitur. Sed non oportet ab hoc aequinoctio primi mensis exordium juxta cursum lunae prorsus affigere, alioquin per omnia solis circulo lunae discursus concordare debuerat. Dicit et sanctus Cyrillus ejusdem praesul Ecclesiae: Sol enim ipse quotidie terra marique et clauditur in fine diei, et in diei initio aperitur, et finit sol cursum totius anni, in duodecimo Kalend. Aprilis. Unde te merito, sicut et (0601B)caeteros movet studiosos, quomodo Anatholius cum sit et ipse eruditione ac genere Aegyptius, quasi contrarius Aegypti doctoribus, scribat aequinoctium idem in undecimo Kalendas Apriles occurrere solere. Est ergo, inquiens, in primo anno initium primi mensis, quando est decim. et IX annorum circuli initium, secundum Aegyptios quidem mensis Phamenoth vigesimo sexto die, secundum Romanos vero undecimo Kalendas Aprilis, in qua die invenitur sol non solum conscendisse primam partem, verum etiam quartam jam in eadem die habere, id est, in prima ex duodecim partibus. Haec autem particula, vernale est aequinoctium et ipsa est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum, quae πλάναι id est vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius circuli terminus. Sed facillime ratione posse (0601C)credo doceri, non cum caeteris Aegypti et Orientis praeceptoribus in hoc esse contrarium. Facit enim ratio quadrantis (quem bissextum vocant) ut sol aequinoctialem sui cursus locum in signifero circulo, nunc in primo exortu suo, nunc in meridie, nunc occasu, nunc media nocte comprehendat, et quotiens mane vel meridie fieri aequinoctium contigerit, ad duodecimum Kalendarum Aprilium: quotiens autem vesperi, vel media nocte, ad undecimum Kalendarum earumdem diem pertinet. Absque enim contradictione nox omnis ex quo Dominus a mortuis resurrexit, sequentis diei temporibus anteponitur, non autem praecedentis apponitur. Unde consulte Anatholius non vetat in undecimum, sed ante XI Kalendarum Aprilium Pascha celebrari, cum ipse in eodem libro diligenter ex antiquorum (0601D)pariter et novorum Patrum scriptis affirmet, ante transcensum aequinoctii Pascha agi non posse. Ipse enim sibi testis erat quod scribens non prima sedis aequinoctialis tempora, sed ultima signavit, hoc est ea a quibus Paschae celebrationem incipere posse noverat. Cum enim secundo vel tertio anno post bissextum Paschae dies Dominicus in undecimo Kalendarum Aprilium occurrerit, constat nimirum quod cum aequinoctio Paschae tempus inchoatur. Cujus caeremoniae partes celebrantur ejusdem prima noctis; quamvis illa mediante, vel etiam inchoante perfici aequinoctium nullus ambigit, eo quod profecto Dominicae ipsam resurrectionis rite celebrari horam, quae diluculo facta est. Et ut patenter animadvertas quod Anatholius vespertinum specialiter aequinoctium (0602A)scribat, a quo Pascha incipere potest, quoque ad duodecimum Kalendarum Aprilium regulariter respicit. Attende quid in sequentibus ex antiquorum sententia Patrum annotat. Cum enim sint duo aequinoctia veris et autumni aequis spatiis dirempta, et dicimo quarto die primi mensis sit statuta solemnitas post vesperam, quando luna soli apposita e regione deprehenditur, sicut etiam oculis probare licet: invenitur utique vernalis aequinoctii partem sol obtinens, luna vero autumnalis. Quid ergo mirandum si in XI Kalendarum Aprilium aequinoctium fieri dicat, cum de illa loqui se hora declaret, quando occidente ad vesperam sole, luna econtrario suum attollit exortum. Ubi pariter intuendum quod aequinoctia veris et autumni aequis spatiis dixit esse dirempta. Et inde (0602B)colligendum quod ab aequinoctio ad aequinoctium dimidium anni computare debeamus, atque autumnale XIII Kalendarum Octobr. annotare, centum videlicet et octoginta duobus diebus a vernali discretum. Quod esse verissimum etiam horologica docet inspectio, maxime cum hanc aequissimam anni inter aequinoctiorum diremptionem antiquissimi et eruditissimi doctoris Aristaei verbis astruat, qui fuit unus ex illis LXX illustribus Scripturae sacrae Interpretibus. Quod autem idem ait Anatholius, in qua dies invenitur sol, non solum conscendisse primam partem, verumetiam quartam jam habere in ea die, id est, in prima et duodecim partibus, XII partes XII signa horoscopi nominat, quae tricenis diebus et paucis insuper horis solem singula tenent. Unde et Maro de iisdem (0602C)dicit:

Idcirco certis dimensum partibus orbem,

Per duodena regit mundi sol aureus astra. quarum videlicet partium prima juxta naturam a loco aequinoctii vernalis incipit. Haec autem prima ex duodecima vernale est aequinoctium, quia nimirum partis ejusdem initium, scilicet ubi sol primo positus est, ipsum tenet aequinoctium, recte praemittit solem in ea die non solum conscendisse primam partem, verum etiam quadram jam in ea die habere: quia quotiens aequinoctiale tempus juxta rationem praefatam in undecimum Kalendarum Aprilium incidit, totiens in ipso temporis momento illa quarta pars diei, quae annuatim accrescere solet, secundum naturam (0602D)perfecta esse dignoscitur. Nam cum duodecimo Kalendarum earumdem die contingit aequinoctium, tum in ipso aeque die, et in ipsa aequinoctiali hora quadrans idem expletur. Ideo autem addimus naturaliter, quia consuetudinis est humanae, variis illum temporibus anni, prout cuilibet generi placuit inserere. Naturalis vero est rationis in completione et circulis solis adjici, quam Cyrillus signavit in ea, quam ut supra proposuimus sententia, dicens: Et finit sol cursum totius anni in duodecimo Kalendarum Aprilium, et ne quis forte nos non contendat in hac Anatholii sententia, hoc quod ipse sensit intelligere potuisse, libet pauca annectere quae de iisdem partibus et aequinoctio vir doctissimus Victor Capuanae urbis antistes describebat. (0603A)« Coelestis, inquit, circulus, per quem sol et luna et stellae, quae planetae appellantur, contra impetum totius coeli proprio motu feruntur, per duodecim partes judicio est sapientiae distributus. Quibus peractis CCCLXV die, quo toto tempore annus expletur, dum sol repetierit circuli supradicti primae partis initium, oritur anni principium, quod fit a duodecimo Kalendarum Aprilium die usque ad undecimum. Saepe enim vespere, interdum nocte, nonnunquam ipsa Kalendarum XI Aprilium die provenire deprehenditur. Vicesima igitur sexta die Martii mensis secundum Alexandrinos, hoc est, juxta Latinos duodecimo vel undecimo Kalendarum Aprilium die fit, juxta solis cursum primi mensis initium. Ne quis autem nos inconstantiae velit arguere, quod (0603B)velut sub ambiguo fluctuantes diem primi mensis minime definiamus, hujusmodi objurgator aut potius inquisitor sciat, quod solertissime a septima diei hora, horam primam alterius diei docet incipere, et cum sit XXV dies Martii mensis, XII Kalendarum Aprilium, si vespere ejusdem diei sol spatium primae partis illustret, jam XXVI ascribitur, Aegyptiaca, ut diximus, traditione subtili et sine dubitatione probabili. » Et post pauca: « Igitur luna, inquit, si XIV reperitur, sole in prima parte sui circuli constituto, jure primi mensis ascribitur. Si vero prius XIV luna hoc pleno lumine orbis effulserit, quam sol memoratam primam partem circuli sui contigerit, XII mensis esse reperitur vel reputabitur. Et quotiens ita contigit, solemnitas differtur ad alterum plenilunium, (0603C)quam venire necesse est adhuc sole in prima parte de duodecim circuli partibus constituto. » Haec de verbis beati Victoris assumere placuit, quatenus sententia sancti Patris Anatholii, quae et in ipsius opere paschali, et in historia ecclesiastica plerisque obscura est, per ejus tibi dicta clarior redderetur. Sed neque hoc praetereundum quod sunt qui contendunt Anatholium in hac sententia nequaquam undecimum, sed octavum Kalendarum Aprilium diem posuisse, dicentes: cum hanc sententiam in historia ecclesiastica poneret, diem pro die mutasse, et Eusebium quod caetera bene ac philosophice posita videret, uno verbo corrigere voluisse, quod in ea minus perfecte dictum conspexerit, ne illum videlicet (0603D)quem laudare proposuerat, palam notabilem monstraret, si ejus pura verba, et ut ipse scripserat, suis inderet nistoriis. Sed mirum si Eusebius tam circumspectus sermone et sensu scriptor in tantum laudis aliorum potuit esse cupidus, ut eorum scripturis deflagrans, ea quae non dixerant illos dixisse finxerit, nec formidaret argui, postquam lectores sui integra eorum opuscula perscrutarentur, atque quae ipse de his assumpserat aliter in suis auctoribus posita offendissent. Mirum si Victorem, cujus dicta posuimus, virum aeque eruditionis eximiae talis impostura latuit, qui in alio opere scribens de Pascha, hanc eamdem sententiam Anatholii de historia ecclesiastica, quasi jure laudabilem ac memorabilem (0604A)assumens, ubi opportunum reprobatur inseruit, et ipse undecimum in ea non octavum Kalendarum Aprilium scribens diem. Sed et Dionysius cognomento Exiguus, scientia praecipuus, mirum quare vel ipse in epistolis suis paschalibus Anatholii suffragium de historia ecclesiastica flagitaret, si ejus ibi dicta sciret falsata, quem ut Graecae etiam linguae peritissimum, qualiter haec sint primo edita, latere non potuit attentio. Sed quia mensis hic unde sumat exordium, vel ubi terminetur, evidenter in Moysi scriptis non colligitur: « praefati venerabiles CCCXVIII pontifices antiqui moris observantiam, et exinde a sancto Moyse traditam, sicut in septimo libro Ecclesiasticae historiae fertur solertius investigantes, ab VIII Iduum Martiarum usque in diem Nonarum Aprilium (0604B)natam lunam facere dixerunt primi mensis initium, et a duodecimo Kalendarum Aprilium usque ad XIV Kalend. Mai. lunam XIV solertius inquirendam » (Euseb. Hist. Eccles., lib. VII, cap. 28). Itaque verisimile videtur, Eusebium quidem quod in Graeca auctoritate invenerat, fideliter suis indidisse historiis. Ipsum vero libellum Anatholii postmodum in aliquibus Latinorum exemplaribus esse corruptum, eorum nimirum fraude qui Paschae verum tempus ignorantes errorem suum tanti Patris auctoritate defendere gestirent. Sed quaerunt illi qui Eusebium magis unam emendasse sententiam, quam alios quoslibet totum Anatholii putant infalsasse libellum, quomodo in ipso libello sit scriptum. Sed quid mirum si in XI luna erraverint, qui III dies (0604C)addiderunt ante aequinoctium, in quibus Pascha immolari posse definiunt, quod certum omnimodis putari absurdum. Quibus respondendum, quia Anatholius potuerit nosse plurimos, qui sic vel sic de Pascha senserint, nec tamen ad nostram notitiam pervenerint. Et econtra quaerendum ab eis quomodo in ipso libello sit scriptum: Est ergo in primo anno initium primi mensis, quod est XIX annorum circuli initium, secundum Aegyptios quidem mensis Phamenoth XXVII die, juxta Macedones vero Distri mensis XXII, secundum Romanos vero Martis mensis XXV die, id est, VIII Kalendas Aprilis, cum XXVI dies mensis Aegyptiorum Phamenoth, et XXII dies mensis Macedonum Distri non sit VIII Kalendarum Aprilium, sed IX Kalend. (0604D)April. Nonne verisimillimum apparet quam sit falsata sententia, ubi ipse qui VIII Kalend. pro IX Kalend. April. mutavit, oblitus est etiam Aegyptiorum vel Graecorum mensium statum mutare. Sed his quae minus nota erant manere permissis ut fuerunt, illud solummodo quod suis sibique visibile erat mutavit. Quid sane horum sit verius, illi potius qui Anatholium Graecum legunt, videant. Verum sive Eusebius unam sententiam seu quilibet totum ipsum libellum a suo statu mutaverit, constat absque ulla dubietate, quamvis plurima verterit, aequinoctium octava Kalendarum Aprilium die nequaquam posse reperiri. Quod in conspectione horologica ex aperta ratione probabitur. Regula enim tenet ecclesiasticae (0605A)observationis, quae et edictis Patrum priorum et clarius est Nicaeno probata concilio, ut Paschae dies dominicus ab undecimo Kalendarum Aprilium usque in septimum Kalendarum Maiarum diem quaeratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transcensum Pascha non celebretur. Qui ergo VIII Kalendarum Aprilium putat esse aequinoctium, necesse est idem aut ante aequinoctium Pascha celebrari licitum dicat, aut ante septimum Kalendarum diem Pascha celebrari licitum neget. Ipsum quoque Pascha, quod Dominus pridie quam pateretur, cum discipulis fecit, aut nona Kalendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet.

Primo anno circuli decemnovennalis XXX est luna (0605B)in XI Kalendarum Aprilium, eodemque anno luna XIV quinta die Kalendarum Aprilium, id est, Nonas Apriles: jungeque ad XXX et sume regulares mensis Aprilis, eo anno quo IV luna Aprilem incurrat. Eo vero quo mense Martis luna XIV incurrit, tarde Martis regulares triginta sex. Ex epactis utique agnoscis facillime, utrum in Martium an in Aprilem, luna decima quarta eveniet. Si enim plus XV aut minus V epactis habes, Aprili luna XIV computatur. Tene ergo regulares in Aprili trigesima quinta, et subtrahe epactas semper ejus anni, et quod remanserit, ipsa est dies lunae decima quarta, ut puta tertio anno circuli decemnovennalis XXII erunt epactae, tolle XXII de XXXV et remanent XIII, tertia decima die mensis Aprilis, id est, Idus Aprilis luna decima quarta occurrit. (0605C)Si vero feriam quaeras XIV lunae, adde concurrentes anni illius numero, qui relictus est, ut puta istis tredecim qui in praesenti sunt, in Aprili quoque regulares septem. Haec omnia collige, et postea divide per septenarium, et quod remanserit, ipsa est feria lunae decima quarta, et sic facillime ad diem Dominicum pervenies. Mense autem Martis tene regulares triginta sex, subtrahe epactas anni illius, verbi gratia, secundo anno circuli decemnovennalis undecimo fiunt, XXV die mensis ejusdem XIV luna aderit, id est, octavo Kalendarum Aprilium. Si vero feriam ejusdem diei requiras, adde numero praescripto concurrentes anni illius, et regulares quatuor in Martio. Iis quoque in unum collectis partitoque per septenarium, et quod remanserit, (0605D)ipse est dies lunae decima quarta, si nihil remanserit, VII feria est. Igitur si detractis epactis triginta, (0606A)remanent tamen, quodcunque superest, ipse est dies mensis, in quo XIV lunam reperies, ut eo anno quo quatuor epactae fiunt, absume IV de XXXV, et remanent triginta unum. Tolle XXX et remanet I. Prima die mensis XIV luna occurrit, id est, Kalendas Apriles. Si deductis epactis, XXX tamen remanent, XIV die mensis luna XIV evenit, quod semel intra XIX accidit annos, quando VI epactae ascribuntur, et III Kalendarum Aprilium XIV luna provenit. Ut te exemplis ad inveniendam instruam feriam, qua XIV occurrat luna ut puta anno praesenti dominicae incarnationis 776, sume epactas hujus anni XXVI, detractisque ejusdem XXXV regularibus, et remanent IX, et ecce IX die mensis XIV luna erit, id est, V Idus April. Junge etiam concurrentes anni praesentis, id est, I ad (0606B)IX, et fiunt X, et his adde VII, et fiunt XVII; hos partire per VII, bis VII, XIV, et remanent III; tertia feria erit. Luna XIV, IV, XIV, V, XVI, VI, XVII, VII, XVIII, I, XIX, qui est dies Paschae V, Idus April. XIV luna IV, Idus XV, III, Idus XVI, II, Idus XVII, Idus XV, IV, XVIII. Kalendas Maias XIX. Secundo anno post hunc, VII, quia plus V sunt et minus XV, ad Martium pertinet XIV luna quam sic requires. Sume regulares Martis mensis XXXVI, detrahe ab eis VII, et remanent XXIX vicesimo nono Martis mensis, id est, IV Kalendarum April., decima quarta tibi luna occurrit. Ad inveniendam feriam, sume easdem XXIX et adde eis concurrentes anni illius, id est II, fiunt XXXI. In his quoque adjice regulares IV, et erit omnis summa XXXV: partire per VII. Quinquies enim VII fiunt XXXV et nihil (0606C)remanet, quia septima feria erit luna decima quarta quarto Kal. April., et XV tertio Kalend. April. ipse est dies Dominicus Paschae, etiam per singulos circuli decemnovennales annos. Semper his regularibus et hac ratione annuis epactarum detractis diebus, decimam quartam sine errore reperies lunam, et illis regularibus concurrente numero praescripto junctis. Feriam quoque decimam quartam lunae reperies, et sic computatis feriis quae supersunt septimanae illius, lunae quoque aetatem crescentis singulis appone diebus, et tum simul locum lunae et aetatem certissime invenies. Haec, dilecte comes, proprio argumenta labore descripsi tibimet, tu dic quo munere mecum certares hodie, dum talia do tibi fessus.

Enarratio dodrantis et semiunciae in partibus horarum, (0606D)per quas lunaris luminis ratio computatur apud scriptores.