Jump to content

De chorographia/Liber III

Unchecked
E Wikisource
 Liber II

Incipit liber tertus.

1 Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur. restat ille circuitus quem ut initio diximus cingit oceanus. ingens infinitumque pelagus it magnis aestibus concitum, ita enim motus eius adpellant, modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque invicem neque alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu versum, sed ubi in omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum insularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur in medium et in semet ipsum redit, tanta vi semper inmissum, ut vasta etiam flumina retro agat, et aut terrestria deprehendat animalia aut marina destituat.

2 neque adhuc satis cognitum est, anhelitune id suo mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, si, ut doctioribus placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus, quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia adtollant, an luna causas tantis meatibus praebeat. at ortus certe eius occasusque variantur neque eodem adsidue tempore, sed ut illa surgit ac demergitur ita recedere atque adventare conperimus.

3 huc egressos sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel iterumque paululum in semet abducitur usque ad fluvium Anam paene recta est. Turduli et Bastuli habitant.

4 in proximo sinu portus est quem Gaditanum, et lucus quem Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore et procul a litore Hasta colonia. extra Iunonis ara templumque est, in ipso mari monumentum Caepionis scopulo magis quam insulae impositum.

5 Baetis ex Tarraconensi regione demissus per hanc fere mediam diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a mari grandem lacum fecit, quasi ex novo fonte geminus exoritur, quantusque simplici alveo venerat tantus singulis effluit. tum sinus alter usque ad finem provinciae inflectitur, eumque parva oppida Olintigi, Onolappa contingunt.

6 at Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum ingenti impetu in altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica abducit.

7 qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia dispergitur: Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant, Magnum quod ulterius est, in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, in Sacro Caetobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora.

8 sinus intersunt: et est in proximo Salacia, in altero Ulisippo et Tagi ostium, amnis gemmas aurumque generantis. ab his promunturiis in illam partem quae recessit, ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli veteres Turdulorumque oppida, amnes autem in medium fere ultimi promunturii latus effluens Munda, et radices eiusdem adluens Durius.

9 frons illa aliquamdiu rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox paululum eminet, tum reducta iterum iterumque recto margine iacens ad promunturium quod Celticum vocamus extenditur.

10 totam Celtici colunt, sed a Durio ad flexum Grovi, fluuntque per eos Avo, Celadus, Nebis, Minius et cui oblivionis cognomen est Limia. flexus ipse Lambriacam urbem amplexus recipit fluvios Laeron et Ullam.

11 partem quae prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina non longe orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars iuxta turrem Augusti titulo memorabilem. cetera super Tamarici Nerique incolunt in eo tractu ultimi. hactenus enim ad occidentem versa litora pertinent.

12 deinde ad septentriones toto latere terra convertitur a Celtico promunturio ad Pyrenaeum usque. perpetua eius ora, nisi ubi modici recessus ac parva promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est.

13 in ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde Astyres. in Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit: duo etiam inter accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca. in Astyrum litore Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas vocant in paene insula sedent et sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque terras ante ignobiles.

14 at ab eo flumine quod Saliam vocant incipiunt orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia contrahere, usque adeo semet terris angustantibus, ut earum [rerum] spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt quam ubi ad occidentem litus exporrigunt.

15 tractum Cantabri et Vardulli tenent: Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt sed quorum nomina nostro ore concipi nequeant. per †eundi† et Salaenos Saunium, per Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et †Devales Tritino Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada.† Vardulli una gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit Hispanias.

16 Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil progressa in altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro Hispania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu adflexa ad occidentem litus advertit. tunc ad septentriones conversa iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur.

17 terra est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena lucis inmanibus. quidquid ex satis frigoris inpatiens est aegre nec ubique alit, salubris, et noxio genere animalium minime frequens.

18 gentes superbae superstitiosae aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et gratissimam diis victimam crederent. manent vestigia feritatis iam abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi devotos altaribus admovere, delibant. habent tamen et facundiam suam magistrosque sapientiae druidas.

19 hi terrae mundique magnitudinem et formam, motus caeli ac siderum et quid dii velint, scire profitentur. docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis, aut in specu aut in abditis saltibus. unum ex his quae praecipiunt in vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse animas vitamque alteram ad manes. itaque cum mortuis cremant ac defodiunt apta viventibus. olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum velut una victuri libenter inmitterent.

20 regio quam incolunt omnis Comata Gallia. populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. namque a Pyrenaeo ad Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae, inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, Celtarum Haedui, Belgarum Treveri, urbesque opulentissimae in Treveris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis Eliumberrum.

21 Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. at ubi obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis exurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda praecipitat.

22 in eo est insula Antros nomine, quam pendere et adtolli aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum videantur editiora quis obiacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec ut prius tantum ambitur, et quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt.

23 ab Garunnae exitu latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus et ora Cantabricis adversa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis ad Ossismos usque deflexa. ab illis enim iterum ad septentriones frons litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, nec portu quem Gesoriacum vocant quidquam notius habet.

24 Rhenus Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit Venetum et Acronum. mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc et illuc dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus, ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late recedentibus iam non amnis sed ingens lacus ubi campos implevit Flevo dicitur, eiusdemque nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque fluvius emittitur.

25 Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat oceanico litore obducta est.

26 qui habitant immanes sunt animis atque corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando animos, corpora adsuetudine laborum maxime frigoris. nudi agunt antequam puberes sint, et longissima apud eos pueritia est. viri sagis velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme. nandi non patientia tantum illis, studium etiam est.

27 bella cum finitimis gerunt, causas eorum ex libidine arcessunt, neque inperitandi prolatandique quae possident, nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa ipsos quae iacent vasta sint.

28 ius in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum hospitibus boni, mitesque supplicibus. victu ita asperi incultique, ut cruda etiam carne vescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renovarunt.

29 terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus aspera et magna ex parte silvis ac paludibus invia. paludium Suesia, Metia et Melsyagum maximae, silvarum Hercynia et aliquot sunt, quae nomen habent, sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita notior.

30 montium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix est eloqui ore Romano. amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus, in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis clarissimi.

31 super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur; qua litora adtingit, ripis contentum insularum non longe distantibus et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvansque se subinde longo supercilio inflexum est.

32 in eo sunt Cimbri et Teutoni, ultra ultimi Germaniae Hermiones.

33 Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita ingenii.

34 non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. ut invitavere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens semper castra habitant; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis atque atrox, ut feminae etiam bella cum viris ineant; atque ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma. inde expedita in ictus manus quae exeritur, virile fit pectus.

35 arcus tendere equitare venari puellaria pensa sunt; ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.

36 Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati. in Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis sed primum verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit; ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est.

37 terra angusta aprica per se fertilis. cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium et beatius vivunt. quippe festo semper otio laeti non bella novere non iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterioribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse referuntur. habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex certa rupe praecipitant. id eis funus eximium est.

38 mare Caspium ut angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit, atque ubi recto alveo influxit, in tres sinus diffunditur: contra os ipsum in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem proprie totius nomine Caspium adpellant; omne atrox saevum sine portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera refertum et ideo minus navigabile. ad introeuntium dextram Scythae Nomades freti litoribus insident.

39 intus sunt ad Caspium sinum Caspii et Amazones sed quas Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani et Moschi et Hyrcani, in Scythico Amardi et Pestici et iam ad fretum Derbices. multi in eo sinu magni parvique amnes fluunt, sed qui famam habeat †ex Ceraunis montibus uno alveo descendit, duobus exit in Caspium.

40 Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam intuearis, manifestus; cum in asperiora devenit, hinc atque illinc rupibus pressus, et quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad opposita cautium, atque ob id ingenti cum murmure sonansque devolvitur, adeo citus, ut qua ex praecipiti in subiecta casurus est, non declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet evehat, plus iugeri spatio sublimis et aquis pendentibus semet ipse sine alveo ferens; deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus, iterumque per campos tacitus et vix fluens in id litus elabitur.

41 Cyrus et Cambyses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi [et] in diversa abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in Hyrcanium sinum uno ore perveniunt.

42 Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sugdianorum regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic incursu aliorum grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occurrens iuxta Dahas primum inflectitur, cursuque ad septentrionem converso inter Amardos et Pesticos os aperit.

43 silvae alia quoque dira animalia verum et tigres ferunt utique Hyrcaniae, saevum ferarum genus et usque eo pernix, ut illis longe quoque praegressum equitem consequi nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde coeperit subinde repetito solitum et facile sit. causa ex eo est, quod ubi ille interceptos earum catulos citus coepit avehere, et rabiem adpropinquantium astu frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt, donec ad frequentiora quam adire audeant profugus raptor evadat.

44 ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta.

45 sed praeter physicos Homerumque qui universum orbem mari circumfusum esse dixerunt, Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu durantur et ideo deserta sunt.

46 His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus multae ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et veluti flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam ripam agit, qua oceanum spectat duobus promunturiis evecta in altum, medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus religione vetustate opibus inlustre. Tyrii constituere; cur sanctum sit, ossa eius ibi sita efficiunt; annorum quis manet ab Iliaca tempestate principia sunt; opes tempus aluit.

47 in Lusitania Erythia est quam Geryonae habitatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus; adeo agri fertiles, ut cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem novantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant. in Celticis aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine Cassiteridas adpellant.

48 Sena in Britannico mari Ossismicis adversa litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua virginitate sanctae numero novem esse traduntur: Gallizenas vocant, putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac ventos concitare carminibus, seque in quae velint animalia vertere, sanare quae apud alios insanabilia sunt, scire ventura et praedicare, sed nonnisi dedita navigantibus, et in id tantum, ut se consulerent profectis.

49 Britannia qualis sit qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nec indomitarum modo ante se verum ignotarum quoque gentium victor, propriarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus portat.

50 ceterum ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque proiecta grandi angulo Rheni ostia prospicit, dein obliqua retro latera abstrahit, altero Galliam altero Germaniam spectans, tum rursus perpetuo margine directi litoris ab tergore abducta iterum se in diversos angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime similis, plana ingens fecunda, verum iis quae pecora quam homines benignius alant.

51 fert nemora saltusque, ac praegrandia flumina, alternis motibus modo in pelagus modo retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque generantia. fert populos regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut longius a continenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac finibus dites, – incertum ob decorem an quid aliud – vitro corpora infecti.

52 causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter invicem infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae possident. dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et curribus Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utuntur.

53 super Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque aequali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, verum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus, ut se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diutius pasta dissiliant. cultores eius inconditi sunt et omnium virtutium ignari magis quam aliae gentes [aliquatenus tamen gnari], pietatis admodum expertes.

54 triginta sunt Orcades angustis inter se diductae spatiis, septem Haemodae contra Germaniam vectae. in illo sinu quem Codanum diximus †ex iis† Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et ut fecunditate alias ita magnitudine antestat.

55 quae Sarmatis adversa sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una et continens terra.

56 in his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et avenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae – nudis alioquin – pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, apud auctores etiam – quos sequi non pigeat – invenio.

57 Thyle Belcarum litori adposita est, Grais et nostris celebrata carminibus. in ea, quod ibi sol longe occasurus exsurgit, breves utique noctes sunt, sed per hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore proxima inlustrat, per solstitium vero nullae, quod tum iam manifestior non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat.

58 Talge in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans, sed vicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro sacrilegio habent, diis parata existimantes diisque servanda. aliquot et illis oris quas desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus Scythicas vocant.

59 Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis orientem. pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob nives invia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta. Scythae sunt Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili.

60 vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem mari inminentem nomine Tabim. longe ab eo Taurus adtollitur. Seres intersunt, genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis absens peragit notissimum.

61 India non Eoo tantum adposita pelago, sed et ei quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, ab occidente Indo finita tantum spatium litoris occupat, quantum per sexaginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio adpareat, aliterque quam in aliis oris umbrae rerum ad meridiem iaceant.

62 ceterum fertilis, et vario genere hominum aliorumque animalium scatet. alit formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum aurum penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire commemorant; immanes et serpentes alit, qui et elephantos morsu atque ambitu corporis adficiant; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella frondibus defluant, lanas silvae ferant, harundinum fissa internodia veluti navigia binos et quaedam ternos etiam vehant.

63 cultorum habitus moresque dissimiles. lino alii vestiuntur aut lanis quas diximus, alii avium ferarumque pellibus; pars nudi agunt, pars tantum obscena velati; alii humiles parvique, alii ita proceri et corpore ingentes, ut elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque habiliter utantur.

64 quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum existimant, quosdam tantum pisces alunt. quidam proximos parentes priusquam annis aut aegritudine in maciem eant velut hostias caedunt, caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est.

65 at ubi senectus aut morbus incessit, procul a ceteris abeunt mortemque in solitudine nihil anxii expectant. prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae contingit non expectant eam, sed ingerendo semet ignibus laeti et cum gloria arcessunt.

66 urbium quas incolunt – sunt autem plurimae – Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer. famam hinc praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent aut materia ingessit aut error.

67 oras tenent a Tamo ad Gangen Palibotri, a Gange ad Colida, nisi ubi magis quam ut habitetur exaestuat, atrae gentes et quodammodo Aethiopes. ab Colide ad Indum recta sunt litora, timidique populi et marinis opibus adfatim dites.

68 Tamus promunturium est, quod Taurus adtollit, Colis alter Eoae partis angulus initiumque lateris ad meridiem versi, Ganges et Indus amnes. ille multis fontibus in Haemode monte conceptus, simul unum alveum fecit, fit omnium maximus et alicubi latius, qua angustissime fluit decem milia passuum patens, in septem ora dispergitur.

69 Indus ex monte Propaniso exortus et alia quidem flumina admittit, sed clarissima Cophen, Acesinum, Hydaspen, conceptamque pluribus alveis undam lato spatio trahit. hinc paene Gangen magnitudine exaequat. post ubi saepe aliquot magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit, donec ad laevam dextramque se diducens duobus ostiis longe distantibus exeat.

70 ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre: altera aurei soli – ita veteres tradidere – altera argentei, atque ut maxime videtur, aut ex re nomen aut ex vocabulo fabula est. Taprobane aut grandis admodum insula aut prima pars orbis alterius. id parcius dicitur, sed quia habitatur nec quisquam circum eam isse traditur, prope verum est.

71 contra Indi ostia illa sunt quae vocant Solis adeo inhabitabilia, ut ingressos vis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter ipsa ostia Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens. Ariane inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa invia atque deserta; humus cineri magis fit quam pulveri similis, ideoque per eam rara et non grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus.

72 Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est sive quod ibi Erythras regnavit Erythran thalassan appellant: procellosum asperum mare, profundum et magnorum animalium magis quam cetera capax. primo recedentis oras aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum patens sinus erat. sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum sinus aperit:

73 Persicus vocatur dictis regionibus propior, Arabicus ulterior. Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium quasi cervice conplectitur, dein terris in omnem partem vaste et aequa portione cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit formam capitis humani.

74 Arabici et os artius et latitudo minor est, maior aliquanto recessus et multo magis longa latera. init penitus introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium adtingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et quo magis penetrat angustior.

75 ab his quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi Chelonophagi morantur, deserta sunt. in ipso Carmanii innavigantium dextera positi sine veste ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se velant, carne vescuntur, praeter capita toto corpore hirsuti. interiora Cedrosi, dehinc Persae habitant. Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt.

76 in parte quae pelagi ostio adversa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque sunt, et duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates.

77 Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat. Euphrates immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et vaste quoque decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis piger et sine alveo patulus, post ubi marginem rupit vere fluvius, acceptisque ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem petit, ni Taurus obstet in nostra maria venturus.

78 inde ad meridiem avertitur, et primum Syros tunc Arabas ingressus non perdurat in pelagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed deficit.

79 alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, verum cinnami et turis aliorumque odorum maxime ferax. maiorem Sabaei tenent partem, ostio proximam et Carmaniis contrariam Macae. frontem quae inter ostia ostenditur silvae cautesque exasperant. aliquot sunt in medio insulae sitae, Ogyris quod in ea Erythrae regis monimentum est magis clara quam ceterae.

80 alterum sinum undique Arabes incingunt. ab ea parte quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silva quae hebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referundus quod ex Nili alveo dioryge adductus.

81 extra sinum, verum in flexu tamen etiamnum Rubri maris pars bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai habitant, hi quos ex facto quia serpentibus vescuntur Ophiophagos vocant. fuere interius Pygmaei, minutum genus et quod pro satis frugibus contra grues dimicando defecit.

82 sunt multa volucrum multa serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos admodum et veneni praesentis certo anni tempore ex limo concretarum paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere, atque in ipso introitu finium ab avibus quas ibidas appellant adverso agmine excipi pugnaque confici traditum est.

83 de volucribus praecipue referenda Phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur partuve generatur, sed ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat solviturque;

84 dein putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se concipit atque ex se rursus renascitur. cum adolevit, ossa pristini corporis inclusa murra Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus arae bustis inferens memorando funere consecrat. ipsum promunturium quo id mare cluditur Aceraunis saltibus invium est.

85 Aethiopes ultra sedent; Meroen habent terram, quam Nilus primo ambitu amplexus insulam facit: pars quia vitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto advenere dicti Automoles: pulchri forma et qui corporis viriumque veneratores sunt veluti optimarum alii virtutium.

86 illis mos est cui potissimum pareant specie ac viribus legere. apud hos plus auri quam aeris est: ideo quod minus est pretiosius censent. aere exornantur, auro vincla sontium fabricant.

87 est locus adparatis epulis semper refertus: quia ut libet vesci volentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt adfirmant innasci subinde divinitus.

88 est lacus quo perfusa corpora quasi uncta pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus et ad sustinenda quae incidunt aut inmittuntur infirmus, ut folia etiam proximis decisa frondibus non innatantia ferat sed pessum et penitus accipiat. sunt et saevissimae ferae omni colore varii lycaones et quales accepimus sphinges. sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi.

89 ceterum oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. vasta omnia vastis praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. inde ingens et sine cultoribus tractus. dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus caperetne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet:

90 verum et [si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per oceani ostium exisset magnam partem eius circumvectus, non se mari sed commeatu defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam avorum nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque pervectus est: ideo eius orae notae sunt aliqua.

91 sunt autem trans ea quae deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est, alii sine sono linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistula est per quam bibere avenis, et cum incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur.

92 sunt quibus ante adventum Eudoxi adeo ignotus ignis fuit adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime libuerit.

93 super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri ne reluctentur vix vinculis possint. hoc Hanno rettulit et quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est.

94 ultra hunc sinum mons altus, ut Graeci vocant Theon ochema, perpetuis ignibus flagrat.

95 ultra montem viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur patentes magis campi quam ut perspici possint Aegipanum Satyrorumque. hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta et silentium vastius, nocte crebri ignes micant et veluti castra late iacentia ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes maius humanis.

96 tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hesperioe. in horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est: Nuchul ab incolis dicitur, et videri potest non alio nomine adpellari sed a barbaro ore corruptus. alit et papyrum et minora quidem eiusdem tamen generis animalia.

97 aliis amnibus in oceanum vergentibus solus in mediam regionem et ad orientem abit, et quonam exeat, incertum est. inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque aliquandiu per invia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere; ceterum spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur exsurgere.

98 catoblepas non grandis fera, verum grande et praegrave caput aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa apud hos gignitur, ob vim singularem magis etiam referenda, quod cum impetu morsuque nihil umquam saeviat, oculos eius vidisse mortiferum.

99 contra eosdem sunt insulae Gorgades, domus ut aiunt aliquando Gorgonum. ipsae terrae promunturio cui Hesperu ceras nomen est finiuntur.

100 Inde incipit frons illa quae in occidentem vergens mari Atlantico adluitur. prima eius Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta sunt aut harenis obducta aut infesta serpentibus. exustis insulae adpositae sunt quas Hesperidas tenuisse memoratur.

101 in harenis mons est Atlas, de se consurgens, verum incisis undique rupibus praeceps, invius, et quo magis surgit exilior, qui quod altius quam conspici potest usque in nubila erigitur, caelum et sidera non tangere modo vertice sed sustinere quoque dictus est.

102 contra Fortunatae insulae abundant sua sponte genitis, et subinde aliis super alia innascentibus nihil sollicitos alunt, beatius quam aliae urbes excultae. una singulari duorum fontium ingenio maxime insignis: alterum qui gustavere risu solvuntur in mortem; ita adfectis remedium est ex altero bibere.

103 ab eo tractu quem ferae infestant proximi sunt Himantopodes inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt, dein Pharusii, aliquando tendente ad Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur admodum inopes.

104 hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro terebintho ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tinguendum, et ubique quod tinxere clarissimum.

105 reliqua est ora Mauretaniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus, isdem opibus sed minus dives. ceterum solo etiam ditior et adeo est fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo benignissime procreet, sed quaedam profundat etiam non sata.

106 hic Antaeus regnasse dicitur et signum quoque fabulae clarum prorsus ostenditur collis modicus resupini hominis imagine iacentis, illius ut incolae ferunt tumulus: unde ubi aliqua pars eruta est solent imbres spargi, et donec effossa repleantur eveniunt.

107 hominum pars silvas frequentant, minus quam quos modo diximus vagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter parvas opulentissimae habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem Sala et Lixos flumini Lixo proxima. ultra est colonia et fluvius Gna et unde initium fecimus Ampelusia in Nostrum iam fretum vergens promunturium, operis huius atque Atlantici litoris terminus.

Explicit liber tertius.

 Liber II