De civitate Dei (ed. Migne)/15

E Wikisource


LIBER XV
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 LIBER XIV LIBER XVI 

15[recensere]

LIBER QUINTUS DECIMUS.

Postquam egit quatuor proxime antecedentibus libris de civitatum duarum, terrenae ac coelestis exortu, libros totidem de earumdem civitatum procursu subjungit Augustinus, idque argumentum ea ratione aggreditur, ut praecipua capita sacrae historiae eodem spectantia pertractet, primum scilicet quinto decimo hoc libro quae in Genesi leguntur a Cain et Abel usque ad diluvium.

CAPUT PRIMUM.-- De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis. 1. De felicitate paradisi, vel de ipso paradiso, et de vita ibi primorum hominum, eorumque peccato atque supplicio, multi multa senserunt, multa dixerunt, multa litteris mandaverunt. Nos quoque secundum Scripturas sanctas, vel quod in eis legimus, vel quod ex eis intelligere potuimus, earum congruentes auctoritati, de his rebus in superioribus libris diximus. Enucleatius autem si ista quaerantur, multiplices atque multimodas pariunt disputationes, quae pluribus intexendae sunt voluminibus, quam hoc opus tempusque deposcit. Quod non ita largum habemus, ut in omnibus quae possunt requirere otiosi et scrupulosi, paratiores ad interrogandum, quam capaciores ad intelligendum, nos oporteat immorari. Arbitror tamen satis nos jam fecisse magnis et difficillimis quaestionibus de initio vel mundi, vel animae, vel ipsius generis humani: quod in duo genera distribuimus; unum eorum qui secundum hominem, alterum eorum qui secundum Deum vivunt. Quas etiam mystice appellamus civitates duas, hoc est duas societates hominum: quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum Deo; altera, aeternum supplicium subire cum diabolo. Sed iste finis est earum, de quo post loquendum est. Nunc autem quoniam de exortu earum, sive in Angelis, quorum numerus ignoratur a nobis, sive in duobus primis hominibus, satis dictum est, jam mihi videtur earum aggrediendus excursus, ex quo illi duo generare coeperunt, donec homines generare cessabunt. Hoc enim universum tempus, sive saeculum, in quo cedunt morientes, succeduntque nascentes, istarum duarum civitatum, de quibus disputamus, excursus est. 2. Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani parentibus, pertinens ad hominum civitatem; posterior Abel, ad civitatem Dei. Sicut enim in uno homine, quod dixit Apostolus, experimur quia non primum quod spirituale est, sed quod animale, postea spirituale (I Cor. XV, 46): unde unusquisque, quoniam ex damnata propagine exoritur, primo sit necesse est ex Adam malus atque carnalis; quod si in Christum renascendo profecerit, post erit bonus et spiritualis: sic in universo genere humane cum primum duae istae coeperunt nascendo atque moriendo procurrere civitates, prior est natus civis hujus saeculi; posterior autem isto peregrinus in saeculo, et pertinens ad civitatem Dei, gratia praedestinatus, gratia electus, gratia peregrinus deorsum, gratia civis sursum. Nam quantum ad ipsum attinet, ex eadem massa oritur, quae originaliter est tota damnata: sed tanquam figulus Deus (hanc enim similitudinem non imprudenter, sed prudenter introducit Apostolus) ex eadem massa fecit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21). Prius autem factum est vas in contumeliam, post vero alterum in honorem: quia et in ipso uno, sicut jam dixi, homine, prius est reprobum, unde necesse est incipiamus, et ubi non est necesse ut remaneamus; posterius vero probum, quo proficientes veniamus, et quo pervenientes maneamus. Proinde non quidem omnis homo malus erit bonus, nemo tamen erit bonus qui non erat malus: sed quanto quisque citius mutatur in melius, hoc in se facit nominari quod apprehendit celerius, et posteriore cooperit vocabulum prius. Scriptum est itaque de Cain, quod condiderit civitatem (Gen. IV, 17): Abel autem tanquam peregrinus non condidit. Superna est enim sanctorum civitas, quamvis hic pariat cives, in quibus peregrinatur, donec regni ejus tempus adveniat, cum congregatura est omnes in suis corporibus resurgentes, quando eis promissum dabitur regnum, ubi cum suo principe Rege saeculorum sine ullo temporis fine regnabunt.

CAPUT II.-- De filiis carnis, et filiis promissionis. Umbra sane quaedam civitatis hujus et imago prophetica ei significandae potius quam praesentandae servivit in terris, quo eam tempore demonstrari oportebat, et dicta est etiam ipsa civitas sancta merito significantis imaginis, non expressae, sicut futura est, veritatis. De hac imagine serviente, et de illa quam significat libera civitate, sic Apostolus ad Galatas loquitur: Dicite mihi, inquit, sub lege volentes esse, legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta; unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim est mons in Arabia, qui conjunctus est huic quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. Scriptum est enim, Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit (Galat. IV, 21-31). Haec forma intelligendi de apostolica auctoritate descendens locum nobis aperit, quemadmodum Scripturas duorum Testamentorum, Veteris et Novi accipere debeamus. Pars enim quaedam terrenae civitatis imago coelestis civitatis effecta est, non se significando, sed alteram; et ideo serviens. Non enim propter se ipsam, sed propter aliam significandam est instituta; et praecedente alia significatione et ipsa praefigurans praefigurata est. Namque Agar ancilla Sarrae, ejusque filius, imago quaedam hujus imaginis fuit. Et quoniam transiturae erant umbrae luce veniente, ideo dixit libera Sarra, quae significabat liberam civitatem, cui rursus alio modo significandae etiam illa umbra serviebat: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac, quod ait Apostolus, cum filio liberae. Invenimus ergo in terrena civitate duas formas; unam suam praesentiam demonstrantem, alteram coelesti civitati significandae sua praesentia servientem. Parit autem cives terrenae civitatis peccato vitiata natura; coelestis vero civitatis cives parit a peccato naturam liberans gratia: unde illa vocantur vasa irae; ista, vasa misericordiae (Rom. IX, 22, 23). Significatum est hoc etiam in duobus filiis Abrahae, quod unus de ancilla, quae dicebatur Agar, secundum carnem natus est Ismael, alter autem de Sarra libera secundum repromissionem natus Isaac. Uterque quidem de semine Abrahae: sed illum genuit demonstrans consuetudo naturam, istum vero dedit promissio significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.

CAPUT III.-- De sterilitate Sarrae, quam Dei gratia fecundavit. Sarra quippe sterilis erat, et desperatione prolis, saltem de ancilla sua concupiscens habere, quod de se ipsa non se posse cernebat, dedit eam fetandam viro, de quo parere voluerat, nec potuerat. Exegit itaque etiam sic debitum de marito, utens jure suo in utero alieno. Natus est ergo Ismael, sicut nascuntur homines, permixtione sexus utriusque, usitata lege naturae. Ideo dictum est secundum carnem: non quod ista beneficia Dei non sint, aut non illa operetur Deus, cujus opifex sapientia attingit, sicut scriptum est, a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1): sed ubi significandum fuerat Dei donum, quod indebitum hominibus gratis gratia largiretur, sic oportuit dari filium, quemadmodum naturae non debebatur excursibus. Negat enim natura jam filios tali commixtioni maris et feminae, qualis esse poterat Abrahae et Sarrae in illa jam aetate, etiam mulieris accedente sterilitate, quae nec tunc parere potuit, quando non aetas fecunditati, sed aetati fecunditas defuit. Quod ergo naturae sic affectae fructus posteritatis non debebatur, significat quod natura generis humani peccato vitiata, ac per hoc jure damnata, nihil verae felicitatis in posterum merebatur. Recte igitur significat Isaac per repromissionem natus filios gratiae, cives civitatis liberae, socios pacis aeternae, ubi sit non amor propriae ac privatae quodammodo voluntatis, sed communi eodemque immutabili bono gaudens, atque ex multis unum cor faciens, id est perfecte concors, obedientia charitatis.

CAPUT IV.-- De terrenae civitatis vel concertatione, vel pace. Terrena porro civitas, quae sempiterna non erit (neque enim cum in extremo supplicio damnata fuerit, jam civitas erit), hic habet bonum suum, cujus societate laetatur, qualis esse de talibus rebus laetitia potest. Et quoniam non est tale bonum, ut nullas angustias faciat amatoribus suis, ideo civitas ista adversus se ipsam plerumque dividitur litigando, bellando, atque pugnando, et aut mortiferas, aut certe mortales victorias requirendo. Nam ex quacumque sui parte adversus alteram sui partem bellando surrexerit, quaerit esse victrix gentium, cum sit captiva vitiorum. Et si quidem cum vicerit, superbius extollitur, etiam mortifera; si vero conditionem cogitans casusque communes, magisque accidere possunt adversis angitur, quam eis quae provenerint secundis rebus inflatur, tantummodo mortalis est ista victoria. Neque enim semper dominari poterit permanendo eis quos potuerit subjugare vincendo. Non autem recte dicuntur ea bona non esse, quae concupiscit haec civitas, quando est et ipsa in suo genere humano melior. Concupiscit enim terrenam quamdam pro rebus infimis pacem: ad eam namque desiderat pervenire bellando. Quoniam si vicerit, et qui resistat non fuerit, pax erit, quam non habebant partes invicem adversantes, et pro his rebus quas simul habere non poterant infelici egestate certantes. Hanc pacem requirunt laboriosa bella; hanc adipiscitur quae putatur gloriosa victoria. Quando autem vincunt qui causa justiore pugnabant, quis dubitet gratulandam esse victoriam, et provenisse optabilem pacem? Haec bona sunt, et sine dubio Dei dona sunt. Sed si, neglectis melioribus, quae ad supernam pertinent civitatem, ubi erit victoria in aeterna et summa pace secura, bona ista sic concupiscuntur, ut vel sola esse credantur, vel his quae meliora creduntur, amplius diligantur; necesse est miseria consequatur, et quae inerat augeatur.

CAPUT V.-- De primo terrenae civitatis auctore fratricida, cujus impietati Romanae urbis conditor germani caede responderit. Primus itaque fuit terrenae civitatis conditor fratricida: nam suum fratrem civem civitatis aeternae in hac terra peregrinantem invidentia victus occidit. Unde mirandum non est, quod tanto post in ea civitate condenda, quae fuerat hujus terrenae civitatis, de qua loquimur, caput futura, et tam multis gentibus regnatura, huic primo exemplo et, ut Graeci appellant, ἀρχετύπῳ quaedam sui generis imago respondit. Nam et illic, sicut ipsum facinus quidam poeta commemoravit illorum, Fraterno primi maduerunt sanguine muri. (Lucan. lib. 1 Pharsal., v. 95.) Sic enim condita est Roma, quando occisum Remum a fratre Romulo Romana testatur historia: nisi quod isti terrenae civitatis ambo cives erant. Ambo gloriam de Romanae reipublicae institutione quaerebant: sed ambo eam tantam, quantam, si unus esset, habere non poterant. Qui enim volebat dominando gloriari, minus utique dominaretur, si ejus potestas vivo consorte minueretur. Ut ergo totam dominationem haberet unus, ablatus est socius: et scelere crevit in pejus, quod innocentia minus esset et melius. Hi autem fratres Cain et Abel non habebant ambo inter se similem rerum terrenarum cupiditatem; nec in hoc alter alteri invidit, quod ejus dominatus fieret angustior, qui alterum occidit, si ambo dominarentur (Abel quippe non quaerebat dominationem in ea civitate, quae condebatur a fratre): sed invidentia illa diabolica, qua invident bonis mali, nulla alia causa, nisi quia illi boni sunt, illi mali. Nullo enim modo fit minor accedente seu permanente consorte possessio bonitatis; imo possessio bonitas, quam tanto latius, quanto concordius individua sociorum possidet charitas. Non habebit denique istam possessionem, qui eam noluerit habere communem; et tanto eam reperiet ampliorem, quanto amplius ibi potuerit amare consortem. Illud igitur quod inter Remum et Romulum exortum est, quemadmodum adversus se ipsam terrena civitas dividatur, ostendit: quod autem inter Cain et Abel, inter duas ipsas civitates, Dei et hominum, inimicitias demonstravit. Pugnant ergo inter se mali et mali: item pugnant inter se boni et mali. Boni vero et boni, si perfecti sunt, inter se pugnare non possunt: proficientes autem nondumque perfecti ita possunt, ut bonus quisque ex ea parte pugnet contra alterum, qua etiam contra semetipsum. Et in uno quippe homine caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Concupiscentia ergo spiritualis contra alterius potest pugnare carnalem, vel concupiscentia carnalis contra alterius spiritualem, sicut inter se pugnant boni et mali: vel certe ipsae concupiscentiae carnales inter se duorum bonorum, nondum utique perfectorum, sicut inter se pugnant mali et mali, donec eorum qui curantur ad ultimam victoriam sanitas perducatur.

CAPUT VI.-- De languoribus, quos ex poena peccati etiam cives civitatis Dei in hujus vitae peregrinatione patiuntur, et a quibus Deo medente sanantur. Languor est quippe iste, id est illa inobedientia, de qua in libro quartodecimo disseruimus (Capp. 1, 11 et alibi), primae inobedientiae supplicium; et ideo non natura, sed vitium: propter quod dicitur proficientibus bonis, et ex fide in hac peregrinatione viventibus, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). Item alibi dicitur: Corripite inquietos, consolamini pussillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. V, 14 et 15). Item alio loco: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Et alibi: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Et in Evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum (Matth. XVIII, 15). Item de peccatis, in quibus multorum cavetur offensio, Apostolus dicit: Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Propter hoc et de venia invicem danda, multa praecipiuntur, et magna cura, propter tenendam pacem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14): ubi ille terror est, quando jubetur servus decem millium talentorum reddere debita, quae illi fuerant relaxata, quoniam debitum denariorum centum conservo suo non relaxavit. Qua similitudine proposita, Dominus Jesus adjecit, atque ait, Sic et vobis faciet Pater vester coelestis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII, 35). Hoc modo curantur cives civitatis Dei in hac terra peregrinantes, et paci supernae patriae suspirantes. Spiritus autem sanctus operatur intrinsecus, ut valeat aliquid medicina, quae adhibetur extrinsecus. Alioquin etiamsi Deus ipse utens creatura sibi subdita in aliqua specie humana sensus alloquatur humanos, sive istos corporis, sive illos quos istis simillimos habemus in somnis, nec interiore gratia mentem regat atque agat, nihil prodest homini omnis praedicatio veritatis. Facit autem hoc Deus a vasis misericordiae irae vasa discernens, dispensatione qua ipse novit multum occulta, sed tamen justa. Ipso quippe adjuvante mirabilibus et latentibus modis, cum peccatum, quod habitat in membris nostris, quae potius jam poena peccati est, sicut Apostolus praecipit, non regnat in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec ei membra nostra velut iniquitatis arma exhibemus (Rom. VI, 12, 13), convertitur ad mentem non sibi ad mala, Deo regente, consentientem; et eam regentem tranquillius nunc habebit, postea sanitate perfecta atque immortalitate percepta homo sine ullo peccato in aeterna pace regnabit.

CAPUT VII.-- De causa et pertinacia sceleris Cain, quem a facinore concepto nec Dei sermo revocavit. 1. Sed hoc ipsum, quod sicut potuimus exposuimus, cum Deus locutus esset ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subjectam velut eorum socius forma congrua loquebatur, quid ei profuit? nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post verbum divinae admonitionis implevit? Nam cum sacrificia discrevisset amborum, in illius respiciens, hujus despiciens, quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo attestante visibili; et hoc ideo fecisset Deus, quia mala erant opera hujus, fratris vero ejus bona: contristatus est Cain valde, et concidit facies ejus. Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad Cain, Quare tristis factus es, et quare concidit facies tua? Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Quiesce: ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius (Gen. IV, 6, 7, sec. LXX). In hac admonitione quam Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est, Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? quia non elucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit ejus obscuritas, cum divinarum Scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca, vel tempora, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, et cui offertur, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est: ut divisionem hic discretionem intelligamus; sive cum offertur, ubi non oportet, aut quod non ibi, sed alibi oportet; sive cum offertur, quando non oportet, aut quod non tunc, sed alias oportet; sive cum id offertur, quod nusquam et nunquam penitus debuit; sive cum electiora sibi ejusdem generis rerum tenet homo, quam sunt ea quae offert Deo; sive cum ejus rei quae oblata est, fit particeps profanus, aut quilibet quem fas non est fieri. In quo autem horum Deo displicuerit Cain, facile non potest inveniri. Sed quoniam Joannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur, Non sicut Cain, inquit, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum: et cujus rei gratia occidit eum? Quia opera illius maligna fuerunt fratris autem illius justa (I Joan. III, 12): datur intelligi propterea Deum non respexisse in munus ejus, quia hoc ipso male dividebat, dans Deo aliquid suum, sibi autem se ipsum. Quod omnes faciunt qui non Dei, sed suam sectantes voluntatem, id est, non recto, sed perverso corde viventes, offerunt tamen Deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis pravis cupiditatibus, sed explendis. Et hoc est proprium terrenae civitatis, Deum vel deos colere, quibus adjuvantibus regnet in victoriis et pace terrena, non charitate consulendi, sed dominandi cupiditate. Boni quippe ad hoc utuntur mundo, ut fruantur Deo: mali autem contra, ut fruantur mundo, uti volunt Deo; qui tamen eum vel esse, vel res humanas curare jam credunt. Sunt enim multo deteriores, qui nec hoc quidem credunt. Cognito itaque Cain quod super ejus germani sacrificium, nec super suum respexerat Deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari. Sed contristatus est, et concidit facies ejus. Hoc peccatum maxime arguit Deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. Hoc quippe arguendo interrogavit dicens, Quare contristatus es, et quare concidit facies tua? Quia enim fratri invidebat, Deus videbat, et hoc arguebat. Nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum, et prorsus incertum, utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se Deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae Deo placuit, cum in sacrificium ejus aspexit. Sed rationem Deus reddens, cur ejus oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito, quam ei frater immerito displiceret, cum esset injustus non recte dividendo, hoc est non recte vivendo, et indignus cujus approbaretur oblatio, quam esset injustior, quod fratrem justum gratis odisset, ostendit. 2. Non tamen eum dimittens sine mandato sancto, justo et bono, Quiesce, inquit; ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Numquid fratris? Absit. Cujus igitur, nisi peccati? Dixerat enim, Peccasti: tum deinde addidit, Quiesce; ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius. Potest quidem ita intelligi ad ipsum hominem conversionem esse debere peccati, ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. Haec est enim salubris poenitentiae medicina, et veniae petitio non incongrua, ut ubi ait, Ad te enim conversio ejus, non subaudiatur, Erit; sed, Sit; praecipientis videlicet, non praedicentis modo. Tunc enim dominabitur quisque peccato, si id sibi non defendendo praeposuerit, sed poenitendo subjecerit: alioquin et illi serviet dominanti, si patrocinium adhibuerit accidenti. Sed ut peccatum intelligatur concupiscentia ipsa carnalis, de qua dicit Apostolus, Caro concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17); in cujus carnis fructibus et invidiam commemorat, qua utique Cain stimulabatur, et accendebatur in fratris exitium: bene subauditur, Erit, id est, Ad te enim conversio ejus erit, et tu dominaberis illius. Cum enim commota fuerit pars ipsa carnalis, quam peccatum appellat Apostolus, ubi dicit, Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17): quam partem animi etiam philosophi dicunt esse vitiosam, non quae mentem debeat trahere, sed cui mens debeat imperare, eamque ab illicitis operibus ratione cohibere: cum ergo commota fuerit ad aliquid perperam committendum, si quiescatur et obtemperetur dicenti Apostolo, Nec exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato (Id. VI, 13); ad mentem domita et victa convertitur, ut subditae ratio dominetur. Hoc praecepit Deus huic, qui facibus invidiae inflammabatur in fratrem, et quem debuerat imitari, cupiebat auferri. Quiesce, inquit: manus ab scelere contine; non regnet peccatum in tuo mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. Ad te enim conversio ejus: dum non adjuvatur relaxando, sed quiescendo frenatur. Et tu dominaberis illius: ut cum forinsecus non permittitur operari, sub potestate mentis regentis et benevolentis assuescat etiam intrinsecus non moveri. Dictum est tale aliquid in eodem divino libro et de muliere, quando post peccatum Deo interrogante atque judicante damnationis sententias acceperunt, in serpente diabolus, et in se ipsis illa et maritus. Cum enim dixisset ei, Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum, et in tristitiis paries filios: deinde addidit, Et ad virum tuum conversio tua, et ipse dominabitur tui (Gen. III, 16). Quod dictum est ad Cain de peccato, vel de vitiosa carnis concupiscentia, hoc isto loco de peccatrice femina: ubi intelligendum est virum ad regendam uxorem, animo carnem regenti similem esse oportere. Propter quod dicit Apostolus: Qui diligit uxorem suam, se ipsum diligit: nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 28 et 29). Sananda sunt enim haec, sicut nostra; non sicut aliena, damnanda. Sed illud Dei praeceptum Cain sicut praevaricator accepit. Invalescente quippe invidentiae vitio, fratrem insidiatus occidit. Talis erat terrenae conditor civitatis. Quomodo autem significaverit etiam Judaeos, a quibus Christus occisus est pastor ovium hominum, quem pastor ovium pecorum praefigurabat Abel, quia in allegoria prophetica res est, parco nunc dicere, et quaedam hinc adversus Faustum Manichaeum dixisse me recolo.

CAPUT VIII.-- Quae ratio fuerit, ut Cain inter principia generis humani conderet civitatem. 1. Nunc autem defendenda mihi videtur historia, ne sit Scriptura incredibilis, quae dicit aedificatam ab uno homine civitatem eo tempore, quo non plus quam viri quatuor, vel potius tres, posteaquam fratrem frater occidit, fuisse videntur in terra; id est, primus homo pater omnium, et ipse Cain, et ejus filius Enoch, ex cujus nomine ipsa civitas nuncupata est. Sed hoc quos movet, parum considerant, non omnes homines, qui tunc esse potuerunt, scriptorem sacrae hujus historiae necesse habuisse nominare; sed eos solos, quos operis suscepti ratio postulabat. Propositum quippe scriptoris illius fuit, per quem Spiritus sanctus id agebat, per successiones certarum generationum ex uno homine propagatarum pervenire ad Abraham, ac deinde ex ejus semine ad populum Dei: in quo distincto a caeteris gentibus praefigurarentur et praenuntiarentur omnia quae de civitate, cujus aeternum erit regnum, et de Rege ejus eodemque conditore Christo in Spiritu praevidebantur esse ventura; ita ut nec de altera societate hominum taceretur, quam terrenam dicimus civitatem, quantum ei commemorandae satis esset, ut civitas Dei etiam suae adversariae comparatione clarescat. Cum igitur Scriptura divina, ubi et numerum annorum, quos illi homines vixerunt, commemorat, ita concludat, ut dicat de illo de quo loquebatur, Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies illius, vel illius, quos vixit, anni tot, et mortuus est (Gen. V, 4, 5, et alibi): numquid quia eosdem filios et filias non nominat, ideo intelligere non debemus per tam multos annos, quibus tunc in saeculi hujus prima aetate vivebant, nasci potuisse plurimos homines, quorum coetibus condi possent etiam plurimae civitates? sed pertinuit ad Deum, quo ista inspirante conscripta sunt, has duas societates suis diversis generationibus primitus digerere atque distinguere: ut seorsum hominum, hoc est secundum hominem viventium, seorsum autem filiorum Dei, id est hominum secundum Deum viventium, generationes contexerentur usque ad diluvium, ubi ambarum societatum discretio concretioque narratur: discretio quidem, quod ambarum separatim generationes commemorantur, unius fratricidae Cain, alterius autem qui vocabatur Seth; natus quippe fuerat et ipse de Adam, pro illo quem frater occidit: concretio autem, quia, bonis in deterius declinantibus, tales universi facti fuerant, ut diluvio delerentur, excepto uno justo, cui nomen erat Noe, et ejus conjuge, et tribus filiis, totidemque nuribus, qui homines octo ex illa omnium vastatione mortalium per arcam evadere meruerunt. 2. Quod igitur scriptum est, Et cognovit Cain uxorem suam, et concipiens peperit Enoch; et erat aedificans civitatem in nomine filii sui Enoch: non est quidem consequens, ut istum primum filium genuisse credatur. Neque enim hoc ex eo putandum est, quia dictus est cognovisse uxorem suam, quasi tunc se illi primitus concumbendo miscuisset. Nam et de ipso patre omnium Adam non tunc solum hoc dictum est, quando conceptus est Cain, quem primogentium videtur habuisse: verum etiam posterius eadem Scriptura, Cognovit, inquit, Adam uxorem suam Evam, et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen illius Seth (Id. IV, 17, 25). Unde intelligitur ita solere illam Scripturam loqui, quamvis non semper cum in ea legitur factos hominum fuisse conceptus, non tamen solum cum primum sibi sexus uterque miscetur. Nec illud necessario est argumento, ut primogenitum patri existimemus Enoch, quod ejus nomine civitas illa nuncupata est. Non enim ab re est, ut propter aliquam causam, cum et alios haberet, diligeret eum pater caeteris amplius. Neque enim et Judas primogenitus fuit, a quo Judaea cognominata est, et Judaei. Sed etiamsi conditori civitatis illius iste filius primus est natus, non ideo putandum est tunc a patre conditae civitati nomen ejus impositum, quando natus est; quia nec constitui tunc ab uno poterat civitas, quae nihil aliud est quam hominum multitudo aliquo societatis vinculo colligata: sed cum illius hominis familia tanta numeriositate cresceret, ut haberet jam populi quantitatem, tunc potuit utique fieri, ut et constitueret, et nomen primogeniti sui constitutae imponeret civitati. Tam longa quippe vita illorum hominum fuit, ut illic memoratorum, quorum et anni taciti non sunt, qui minimum vixit ante diluvium, ad septingentos quinquagita tres perveniret. Nam plures nongentos annos etiam transierunt, quamvis nemo ad mille pervenerit. Quis itaque dubitaverit per unius hominis aetatem tantum multiplicari potuisse genus humanum, ut esset unde constitueretur non una, sed plurimae civitates? Quod ex hoc conjici facillime potest, quia ex uno Abraham non multo amplius quadringentis annis numerositas Hebraeae gentis tanta procreata est, ut in exitu ejusdem populi ex Aegypto sexcenta millia hominum fuisse referantur bellicae juventutis (Exod. XII, 37), ut omittamus gentem Idumaeorum non pertinentem ad populum Israel, quam genuit frater ejus Esau, nepos Abrahae, et alias natas ex semine ipsius Abrahae, non per Sarram conjugem procreatas.

CAPUT IX.-- De longa vita hominum, quae fuit ante diluvium, et de ampliore humanorum corporum forma. Quamobrem nullus prudens rerum existimator dubitaverit, Cain, non solum aliquam, verum etiam magnam potuisse condere civitatem, quando in tam longum tempus protendebatur vita mortalium: nisi forte infidelium quispiam ex ipsa numerositate annorum nobis ingerat quaestionem, qua vixisse tunc homines scriptum est in auctoribus nostris; et hoc neget esse credendum. Ita quippe non credunt etiam magnitudines corporum longe ampliores tunc fuisse quam nunc sunt. Unde et nobilissimus eorum poeta Virgilius, de ingenti lapide, quem in agrorum limite infixum vir fortis illorum temporum pugnans et rapuit, et cucurrit, et intorsit, et misit, Vix illum (inquit) lecti bis sex cervice subirent, Qualia nunc hominum producit corpora tellus: (Aeneid. lib. 12, v. 899-900.) significans majora tunc corpora producere solere tellurem. Quanto magis igitur temporibus recentioribus mundi, ante illud nobile diffamatumque diluvium? Sed de corporum magnitudine plerumque incredulos nudata per vetustatem sive per vim fluminum variosque casus sepulcra convincunt, ubi apparuerunt, vel unde ceciderunt incredibilis magnitudinis ossa mortuorum. Vidi ipse non solus, sed aliquot mecum in Uticensi littore molarem hominis dentem tam ingentem, ut si in nostrorum dentium modulos minutatim concideretur, centum nobis videretur facere potuisse. Sed illum gigantis alicujus fuisse crediderim. Nam praeter quod erant omnium multo majora, quam nostra, tunc corpora, gigantes longe caeteris anteibant. Sicut aliis deinde nostrisque temporibus rara quidem, sed nunquam ferme defuerunt, quae modum aliorum plurimum excederent. Plinius Secundus, doctissimus homo, quanto magis magisque praeterit saeculi excursus, minora corpora naturam ferre testatur. Quod etiam Homerum commemorat saepe carmine fuisse conquestum, non haec velut poetica figmenta deridens, sed in historicam fidem tanquam miraculorum naturalium scriptor assumens (Hist. natur. lib. 7, cap. 16). Verum, ut dixi, antiquorum magnitudines corporum inventa plerumque ossa, quoniam diuturna sunt, etiam multo posterioribus saeculis produnt. Annorum autem numerositas cujusque hominis qui temporibus illis fuit, nullis nunc talibus documentis venire in experimentum potest. Nec tamen ideo fides sacrae huic historiae deroganda est, cujus tanto impudentius narrata non credimus, quanto impleri certius praenuntiata conspicimus. Dicit tamen etiam idem Plinius, esse adhuc gentem, ubi ducentos annos vivitur. Si ergo humanarum vitarum diuturnitates, quas experti non sumus, hodie habere creduntur incognita nobis loca, cur non habuisse credantur et tempera? An vero est credibile alicubi esse quod hic non est, et incredibile est aliquando fuisse quod nunc non est?

CAPUT X.-- De differentia qua inter hebraeos et nostros codices videntur annorum numeri dissonare. Quocirca etsi inter hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla videtur esse distantia, quod ignoro qua ratione sit factum: non tamen tanta est, ut illos homines tam longaevos fuisse dissentiant. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium qui appellatus est Seth, ducentos triginta annos vixisse reperitur in codicibus nostris, in hebraeis autem centum triginta perhibetur (Gen. V, 3). Sed posteaquam eum genuit, septingentos vixisse legitur in nostris, octingentos vero in illis (Ibid., 4). Atque ita in utrisque universatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur qui gigni commemoratur, minus vixisse apud hebraeos pater ejus invenitur centum annos: sed posteaquam est genitus idem ipse, centum minus quam in hebraeis inveniuntur in nostris. Atque ita hinc et inde numeri universitas consonat. In sexta autem generatione nusquam utrique codices discrepant. In septima vero, ubi ille qui natus est Enoch, non mortuus, sed quod Deo placuerit translatus esse narratur, eadem dissonantia est, quae in superioribus quinque de centum annis antequam gigneret eum qui ibi commemoratus est filium: atque ita in summa similis consonantia. Vixit enim annos, antequam transferretur, secundum utrosque codices, trecentos sexaginta et quinque (Ibid., 21-23). Octava generatio habet quidem nonullam diversitatem, sed minorem, ac dissimilem caeteris. Mathusalem quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum qui in ipso ordine sequitur, secundum hebraeos non centum minus, sed viginti amplius vixit annos: qui rursus in nostris posteaquam eum genuit, reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa universi numeri occurrit (Ibid. 25-27). In sola nona generatione, id est in annis Lamech filii Mathusalem, patris autem Noe, summa universitatis discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quatuor annos plus vixisse in hebraeis, quam in nostris codicibus invenitur. Nam antequam gigneret filium, qui vocatus est Noe, sex minus habet in hebraeis quam in nostris: postea vero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris (Ibid. 28-31). Unde sex illis detractis, restant viginti et quatuor, ut dictum est.

CAPUT XI.-- De annis Mathusalem, cujus aetas quatuordecim annis diluvium videtur excedere. Per hanc autem discrepantiam hebraeorum codicum atque nostrorum, exoritur illa famosissima quaestio, ubi Mathusalem quatuordecim annos vixisse post diluvium computatur, cum Scriptura ex omnibus qui in terra tunc fuerant, solos octo homines in arca exitium commemoret evasisse diluvii (I Petr. III, 20), in quibus Mathusalem non fuit. Secundum codices enim nostros Mathusalem, priusquam gigneret illum quem vocavit Lamech, vixit annos centum sexaginta septem: deinde ipse Lamech, antequam ex illo natus esset Noe, vixit annos centum octoginta octo, qui simul fiunt trecenti quinquaginta quinque. His adduntur sexcenti Noe, quoto ejus anno diluvium factum est (Gen. VII, 6): qui fiunt nongenti quinquaginta quinque, ex quo Mathusalem natus est usque ad annum diluvii. Omnes autem anni vitae Mathusalem nongenti sexaginta novem computantur: quia cum vixisset annos centum sexaginta septem, et genuisset filium, qui est appellatus Lamech, post eum genitum vixit annos octingintos duos; qui omnes, ut diximus, nongenti sexaginta novem fiunt (Gen. V, 25-27). Unde detractis nongentis quinquaginta quinque ab ortu Mathusalem usque ad diluvium, remanent quatuordecim, quibus vixisse creditur post diluvium. Propter quod eum nonnulli, etsi non in terra, ubi omnem carnem, quam vivere in aquis natura non sinit, constat fuisse deletam, cum patre suo qui translatus fuerat aliquantum fuisse, atque ibi donec diluvium praeteriret, vixisse arbitrantur; nolentes derogare fidem codicibus, quos in auctoritatem celebriorem suscepit Ecclesia, et credentes Judaeorum potius quam istos non habere quod verum est. Non enim admittunt, quod magis hic esse potuerit error interpretum, quam in ea lingua esse falsum, unde in nostram per graecam Scriptura ipsa translata est. Sed inquiunt, non esse credibile Septuaginta interpretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse, aut ubi nihil eorum intererat, voluisse mentiri; Judaeos vero, dum nobis invident, quod Lex et Prophetae ad nos interpretando transierint, mutasse quidam in cordibus suis, ut nostris minueretur auctoritas. Hanc opinionem vel suspicionem accipiat quisque ut putaverit: certum est tamen, non vixisse Mathusalem post diluvium, sed eodem anno fuisse defunctum, si verum est quod de numero annorum in hebraeis codicibus invenitur. De illis autem Septuaginta interpretibus quid mihi videatur, suo loco diligentius inserendum est, cum ad ipsa tempora, quantum necessitas hujus operis postulat, commemoranda, adjuvante Domino, venerimus. Praesenti enim sufficit quaestioni secundum utrosque codices tam longas habuisse vitas illius aevi homines, ut posset aetate unus, qui de duobus, quos solos terra tunc habuit parentibus primus est natus, ad constituendam etiam civitatem multiplicari genus humanum.

CAPUT XII.-- De opinione eorum, qui primorum temporum homines tam longaevos, quam scribitur, fuisse non credunt. 1. Neque enim ullo modo audiendi sunt, qui putant aliter annos illis temporibus computatos, id est tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur. Quapropter, inquiunt, cum audierit quisque vel legerit nongentos annos quemquam vixisse, debet intelligere nonaginta: decem quippe illi anni unus est noster; et decem nostri, centum illi fuerunt. Ac per hoc, ut putant, viginti trium annorum fuit Adam, quando genuit Seth; et ipse Seth viginti habebat et sex menses, quando ex illo natus est Enos, quos appellat Scriptura ducentos et quinque annos. Quoniam, sicut isti suspicantur quorum exponimus opinionem, unum annum qualem nunc habemus, in decem partes illi dividebant, et easdem partes annos vocabant. Quarum partium habet una quadratum senarium, eo quod Deus sex diebus perfecerit opera sua, ut in septimo requiesceret. De qua re in libro undecimo (Cap. 8), sicut potui, disputavi. Sexies autem seni, qui numerus quadratum senarium facit, triginta sex dies fiunt: qui multiplicati decies, ad trecentos sexaginta perveniunt, id est duodecim menses lunares. Propter quinque dies enim reliquos, quibus solaris annus impletur, et diei quadrantem, propter quem quater ductum eo anno, quo bissextum vocant, unus dies adjicitur, addebantur a veteribus postea dies, ut occurreret numerus annorum, quos dies Romani intercalares vocabant. Proinde etiam Enos, quem genuit Seth, decem et novem agebat annos, quando ex illo natus est filius ejus Cainan, quos annos dicit Scriptura centum nonaginta (Gen. V, 9, sec. LXX). Et deinceps per omnes generationes, in quibus hominum anni commemorantur ante diluvium, nullus fere in nostris codicibus invenitur, qui cum esset centum annorum vel infra, vel etiam centum viginti, aut non multo amplius, genuerit filium; sed qui minima aetate genuerunt, centum sexaginta, et quod excurrit, fuisse referuntur: quia nemo, inquiunt, decem annorum homo potest gignere filios, qui numerus centum appellabantur anni ab illis hominibus; sed in annis sexdecim est matura pubertas, et proli jam idonea procreandae, quos centum et sexaginta annos illa tempora nuncupabant. Ut autem aliter annum tunc fuisse computatum non sit incredibile, adjiciunt quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum quatuor mensium, Acarnanas sex mensium, Lavinios tredecim mensium. Plinius Secundus cum commemorasset, relatum fuisse in litteras, quemdam vixisse centum quinquaginta duos annos, alium decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sexcentos, nonnullos ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia propter inscientiam temporum accidisse arbitratus est. Alii quippe, inquit, aestate unum determinabant annum, et alterum hieme; alii quadripertitis temporibus, sicut Arcades, inquit, quorum anni trimestres fuere. Adjecit etiam, aliquando Aegyptios, quorum parvos annos quaternorum mensium fuisse supra diximus, lunae fine limitasse annum. Itaque apud eos, inquit, et singula millia annorum vixisse produntur. 2. His velut probabilibus argumentis quidam non destruentes fidem sacrae hujus historiae, sed astruere nitentes, ne sit incredibile quod tam multos annos vixisse referuntur antiqui, persuaserunt sibi, nec se suadere imprudenter existimant, tam exiguum spatium temporis tunc annum vocatum, ut illi decem sint unus noster, et decem nostri centum illorum. Hoc autem falsissimum esse documento evidentissimo ostenditur. Quod antequam faciam, non mihi tacendum videtur, quae credibilior possit esse suspicio. Poteramus certe hanc asseverationem ex hebraeis codicibus redarguere atque convincere, ubi Adam non ducentorum triginta, sed centum triginta annorum fuisse reperitur, quando tertium genuit filium (Gen. V, 3): qui anni si tredecim nostri sunt, procul dubio primum genuit, quando undecim vel non multo amplius annorum fuit. Quis potest hac aetate generare usitata ista nobisque notissima lege naturae? Sed hunc omittamus, qui fortasse etiam quando creatus est, potuit. Non enim eum tam parvum, quam infantes nostri sunt, factum fuisse, credibile est. Sed filius ejus non ducentorum quinque, sicut nos legimus, sed centum quinque fuit, quando genuit Enos (Ibid., 6): ac per hoc, secundum istos, nondum habebat undecim annos aetatis. Quid dicam de Cainan ejus filio, qui cum apud nos centum septuaginta reperiatur, apud Hebraeos septuaginta legitur fuisse, quando genuit Malalehel (Ibid., 12)? Quis generat homo septennis, si tunc anni septuaginta nuncupabantur qui septem fuerunt?

CAPUT XIII.-- An in dinumeratione annorum, Hebraeorum magis quam Septuaginta interpretum sit sequenda auctoritas. 1. Sed cum hoc dixero, continuo referetur illud Judaeorum esse mendacium; de quo superius satis actum est: nam Septuaginta interpretes laudabiliter celebratos viros non potuisse mentiri. Ubi si quaeram, quid sit credibilius, Judaeorum gentem, tam longe lateque diffusam, in hoc conscribendum mendacium uno consilio conspirare potuisse, et dum aliis invident auctoritatem, sibi abstulisse veritatem; an septuaginta homines, qui etiam ipsi Judaei erant, in uno loco positos, quoniam rex Aegypti Ptolemaeus eos ad hoc opus asciverat, ipsam veritatem gentibus alienigenis invidisse, et communicato istud fecisse consilio: quis non videat quid proclivius faciliusque credatur? Sed absit ut prudens quispiam, vel Judaeos cujuslibet perversitatis atque malitiae tantum potuisse credat in codicibus tam multis et tam longe lateque dispersis; vel Septuaginta illos memorabiles viros hoc de invidenda gentibus veritate unum communicasse consilium. Credibilius ergo quis dixerit, cum primum de bibliotheca Ptolemaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in codice uno, scilicet primitus inde descripto, unde jam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Sed hoc in illa quaestione de vita Mathusalem non absurdum est suspicari; et in illo alio, ubi superantibus viginti et quatuor annis summa non convenit. In his autem in quibus continuatur ipsius mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium, qui ordini inseritur, alibi supersint centum anni, alibi desint; post genitum autem ubi deerant, supersint; ubi supererant, desint, ut summa conveniat; et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta, septima generatione invenitur: videtur habere quamdam, si dici potest, error ipse constantiam; nec casum redolet, sed industriam. 2. Itaque illa diversitas numerorum aliter se habentium in codicibus graecis et latinis, aliter in hebraeis, ubi non est ista de centum annis prius additis et postea detractis per tot generationes continuata parilitas, nec malitiae Judaeorum, nec diligentiae vel prudentiae Septuaginta interpretum, sed scriptoris tribuatur errori, qui de bibliotheca supradicti regis codicem describendum primus accepit. Nam etiam nunc, ubi numeri non faciunt intentum ad aliquid quod facile possit intelligi, vel quod appareat utiliter disci, et negligenter describuntur, et negligentius emendantur. Quis enim existimet sibi esse discendum, quot millia hominum tribus Israel sigillatim habere potuerunt? quoniam prodesse aliquid non putatur: et quotus quisque hominum est, cui profunditas utilitatis hujus appareat? Hic vero ubi per tot contextas generationes centum anni alibi adsunt, alibi desunt; et post natum, qui commemorandus fuerat, filium, desunt ubi adfuerunt, adsunt ubi defuerunt, ut summa concordet: nimirum cum vellet persuadere, qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos vixisse antiquos, quod eos brevissimos nuncupabant; et hoc de maturitate pubertatis, qua idonea filii gignerentur, conaretur ostendere; atque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tam diu vixisse recipere in fidem nollent; addidit centum, ubi gignendis filiis habilem non invenit aetatem; eosdemque, post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe voluit credibiles facere idonearum generandae proli convenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret universas aetates viventium singulorum. Quod autem in sexta generatione id non fecit, hoc ipsum est quod magis movet, illum ideo fecisse, cum res quam dicimus postulavit, quia non fecit ubi non postulavit. Invenit namque in eadem generatione apud hebraeos vixisse Jareth, antequam genuisset Enoch, centum sexaginta duos annos (Gen. V, 18), qui secundum illam rationem brevium annorum fiunt anni sexdecim, et aliquid minus quam menses duo; quae jam aetas apta est ad gignendum: et ideo addere centum annos breves, ut nostri viginti sex fierint, necesse non fuit; nec post natum Enoch eos detrahere, quos non addiderat ante natum. Sic factum est ut hic nulla esset inter codices utrosque varietas. 3. Sed rursus movet, cur in octava generatione, antequam de Mathusalem nasceretur Lamech, cum apud hebraeos legantur centum octoginta duo anni, viginti minus inveniuntur in codicibus nostris, ubi potius addi centum solent; et post genitum Lamech complendam restituuntur ad summam, quae in codicibus utrisque non discrepat. Si enim centum septuaginta annos propter pubertatis maturitatem, decem et septem volebat intelligi, sicut nihil addere, ita nihil detrahere jam debebat: quia invenerat aetatem idoneam generationi filiorum, propter quam in aliis centum illos annos, ubi eam non inveniebat, addebat. Hoc autem de viginti annis merito putaremus casu mendositatis accidere potuisse, nisi eos sicut prius detraxerat, restituere postea curaret, ut summae conveniret integritas. An forte astutius factum existimandum est, ut illa, qua centum anni prius solent adjici et postea detrahi, occultaretur industria, cum et illic ubi necesse non fuerat, non quidem de centum annis, verumtamen de quantulocumque numero prius detracto, post reddito, tale aliquid fieret? Sed quomodolibet istud accipiatur, sive credatur ita esse factum, sive non credatur; sive postremo ita, sive non ita sit: recte fieri nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur, unde est in aliam per interpretes facta translatio. Nam in quibusdam etiam codicibus graecis tribus, et uno latino, et uno etiam syro inter se consentientibus, inventus est Mathusalem sex annis ante diluvium fuisse defunctus.

CAPUT XIV.-- De parilitate annorum, qui iisdem quibus nunc spatiis et in prioribus saeculis cucurrerunt. 1. Nunc jam videamus quonam modo evidenter possit ostendi, non tam breves, ut illi decem unus esset noster, sed tantae prolixitatis annos quantae nunc habemus (quos utique circuitus conficit solis), in illorum hominum vita prolixissima computatos. Sexcentesimo nempe anno vitae Noe scriptum est factum esse diluvium. Cur ergo ibi legitur, Et aqua diluvii facta est super terram sexcentesimo anno in vita Noe, secundi mensis, septima et vicesima mensis (Gen. VII, 10, 11 sec. LXX); si annus ille minimus, quales decem faciunt unum nostrum, triginta sex dies habebat? Tantillus quippe annus, si antiquo more hoc nomen accepit, aut non habet menses, aut mensis ejus est triduum, ut habeat duodecim menses. Quomodo igitur hic dictum est, Sexcentesimo anno, secundi mensis, septima et vicesima die mensis; nisi quia tales quales nunc sunt, etiam tunc erant menses? Nam quo pacto aliter vicesimo et septimo die secundi mensis diceretur coeptum esse diluvium? Deinde postea in fine diluvii ita legitur: Et sedit arca in mense septimo, septima et vicesima die mensis, super montes Ararat. Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem: in undecimo autem mense, prima die mensis, paruerunt capita montium (Id. VIII, 4, 5). Si igitur tales menses erant, tales profecto et anni erant, quales nunc habemus. Menses quippe illi triduani, viginti et septem dies habere non poterant. Aut si pars tricesima tridui tunc appellabatur dies, ut omnia proportione minuantur; ergo nec toto quatriduo nostro factum est illud tam grande diluvium, quod memoratur factum quadraginta diebus et noctibus. Quis hanc absurditatem et vanitatem ferat? Proinde removeatur hic error, qui conjectura falsa ita vult astruere Scripturarum nostrarum fidem, ut alibi destruat. Prorsus tantus etiam tunc dies fuit, quantus et nunc est, quem viginti et quatuor horae diurno curriculo nocturnoque determinant: tantus mensis, quantus et nunc est, quem luna coepta et finita concludit: tantus annus, quantus et nunc est, quem duodecim menses lunares, additis propter cursum solarem quinque diebus et quadrante, consummant: quanti anni sexcentesimi vitae Noe secundus erat mensis ejusque mensis vicesimus et septimus dies, quando coepit esse diluvium; in quo dies quadraginta continuatae ingentes pluviae memorantur (Gen. VII, 12), qui dies non binas ac paulo amplius horas habebant, sed vicenas et quaternas die noctuque transactas. Ac per hoc tam magnos annos vixerunt illi antiqui usque amplius quam nongentos, quantos postea vixit Abraham centum septuaginta quinque (Id. XXV, 7), et post eum filius ejus Isaac centum octoginta (Id. XXXV, 28), et filius ejus Jacob prope centum quinquaginta (Id. XXVII, 28), et quantos interposita aliquanta aetate Moyses centum viginti (Deut. XXXIV, 7), et quantos etiam nunc vivunt homines septuaginta vel octoginta, vel non multo amplius, de quibus dictum est: Et amplius eis labor et dolor (Psal. LXXXIX, 10). 2. Illa vero numerorum varietas, quae inter codices hebraeos invenitur et nostros, neque de hac antiquorum longaevitate dissentit, et si quid habet ita diversum, ut verum esse utrumque non possit, rerum gestarum fides ab ea lingua repetenda est, ex qua interpretatum est quod habemus. Quae facultas cum volentibus ubique gentium praesto sit; non tamen vacat, quod Septuaginta interpretes, in plurimis quae diversa dicere videntur, ex haebreis codicibus emendare ausus est nemo. Non enim est illa diversitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandam existimo. Sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos divino Spiritu, ubi sensus esset consentaneus veritati, et praedicans veritatem, non interpretantium more, sed prophetantium libertate aliter dicere voluisse credendum est. Unde merito, non solum hebraeis, verum etiam ipsis, cum adhibet testimonia de Scripturis, uti apostolica invenitur auctoritas. Sed hinc me opportuniore loco, si Deus adjuverit, promisi diligentius locuturum: nunc quod instat expediam. Non enim ambigendum est ab homine, qui ex primo homine primus est natus, quando tam diu vivebant, potuisse constitui civitatem, sane terrenam, non illam quae dicitur civitas Dei: de qua ut scriberemus, laborem tanti hujus operis in manus sumpsimus.

CAPUT XV.-- An credibile sit, primi saeculi viros usque ad eam aetatem, qua filios generasse referuntur, a concubitu continuisse. 1. Dicet ergo aliquis: Itane credendum est, hominem filios generaturum, nec habentem propositum continentiae, centum et amplius, vel secundum Hebraeos non multo minus, id est octoginta, septuaginta, sexaginta annos a concumbendi opere vacavisse; aut si non vacaret, nihil prolis gignere potuisse? Haec quaestio duobus modis solvitur. Aut enim tanto serior fuit proportione pubertas, quanto vitae totius major annositas: aut, quod magis video esse credibile, non hic primogeniti filii commemorati sunt, sed quos successionis ordo poscebat, ut perveniretur ad Noe, a quo rursus ad Abraham videmus esse perventum; ac deinde usque ad certum articulum temporis, quantum oportebat signari etiam generationibus commemoratis cursum gloriosissimae civitatis in hoc mundo peregrinantis, et supernam patriam requirentis. Quod enim negari non potest, prior omnibus Cain ex conjunctione maris et feminae natus est. Neque enim illo nato dixisset Adam, quod dixisse legitur, Acquisivi hominem per Deum; nisi illis duobus ipse fuisset homo nascendo additus primus. Hunc secutus Abel, quem major frater occidit, praefiguratione quadam peregrinantis civitatis Dei, quod ab impiis, et quodammodo terrigenis, id est terrenam originem diligentibus, et terrenae civitatis terrena felicitate gaudentibus, persecutiones iniquas passura fuerat, primus ostendit. Sed quot annorum erat Adam, cum eos genuit, non apparet. Exinde digeruntur generationes aliae de Cain, aliae de illo quem genuit Adam in ejus successionem, quem frater occidit, et appellavit nomen illius Seth, dicens ut scriptum est, Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain (Gen. IV, 1, 25). Cum itaque istae duae series generationum, una de Seth, altera de Cain, has duas de quibus agimus, distinctis ordinibus insinuent civitates, unam coelestem in terris peregrinantem, alteram terrenam terrenis tanquam sola sint gaudiis inhiantem vel inhaerentem; nullus de progenie Cain, cum dinumerata sit connumerato Adam usque ad octavam generationem, quot annorum fuisset expressus est, quando genuit eum qui commemoratur post eum. Noluit enim Spiritus Dei in terrenae civitatis generationibus tempora notare ante diluvium, sed in coelestis maluit, tanquam essent memoria digniores. Porro autem Seth quando natus est, non quidem taciti sunt anni patris ejus, sed jam genuerat alios: et utrum solos Cain et Abel, affirmare quis audeat? Non enim quia soli nominati sunt propter ordines generationum, quas commemorari oportebat, ideo consequens videri debet solos fuisse tunc generatos ex Adam. Cum enim silentio coopertis omnium nominibus caeterorum, legatur eum genuisse filios et filias, quota fuerit ista proles ejus, quis praesumat asserere, si culpam temeritatis evitat? Potuit quippe Adam divinitus admonitus dicere, posteaquam Seth natus est, Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel; quoniam talis erat futurus, qui impleret illius sanctitatem, non quod ipse prior post eum temporis ordine nasceretur. Deinde quod scriptum est, Vixit autem Seth quinque et ducentos annos, vel secundum Hebraeos, quinque et centum annos, et genuit Enos: quis possit nisi inconsideratus asseverare, hunc ejus primogenitum fuisse? Ut admirantes merito requiramus, quomodo per tot annos immunis fuerit a connubio sine ullo proposito continentiae, vel non genuerit conjugatus; quandoquidem etiam de ipso legitur, Et genuit filios et filias, et fuerunt omnes dies Seth duodecim et nongenti anni, et mortuus est (Gen. V, 4-8). Atque ita deinceps quorum anni commemorantur, nec filios filiasque genuisse reticentur. Ac per hoc non apparet omnino, utrum qui nominatur genitus, ipse fuerit primogenitus: imo vero, quoniam credibile non est, patres illos aetate tam longa aut impuberes fuisse, aut conjugibus caruisse vel fetibus; nec illos eorum filios primos eis natos fuisse credibile est. Sed cum sacrae scriptor historiae ad ortum vitamque Noe, cujus tempore diluvium factum est, per successiones generationum notatis temporibus intenderet pervenire, eas utique commemoravit, non quae primae suis parentibus fuerint, sed quae in propagationis ordinem venerint. 2. Exempli gratia, quo id fiat apertius, aliquid interponam, unde nullus ambigat fieri potuisse quod dico. Evangelista Matthaeus generationem Dominicae carnis per seriem parentum volens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham, atque ad David primitus ut perveniret intendens, Abraham, inquit, genuit Isaac: cur non dixit, Ismael, quem primitus genuit? Isaac autem, inquit, genuit Jacob: cur non dixit, Esau, qui ejus primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad David pervenire non posset. Deinde sequitur, Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus: numquid Judas primogenitus fuit? Judas, inquit, genuit Phares et Zaram (Matth. I, 2, 3): nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Judae, sed ante illos jam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum, per quos ad David, atque inde quo intenderat, perveniret. Ex quo intelligi potest, veteres quoque homines ante diluvium non primogenitos, sed eos fuisse commemoratos, per quos succedentium ordo generationum ad Noe patriarcham duceretur, ne serae pubertatis illorum obscura et non necessaria quaestio nos fatiget.

CAPUT XVI.-- De jure conjugiorum, quod dissimile a subsequentibus matrimoniis habuerint prima connubia. 1. Cum igitur genus humanum post primam copulam viri facti ex pulvere, et conjugis ejus ex viri latere, marium feminarumque conjunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur; nec essent ulli homines, nisi qui ex illis duobus nati fuissent; viri sorores suas conjuges acceperunt: quod profecto quanto est antiquius compellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente. Habita est enim ratio rectissima charitatis, ut homines quibus esset utilis atque honesta concordia, diversarum necessitudinum vinculis necterentur; nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos; ac sic ad socialem vitam diligentius colligandam plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Ut ergo alium quisque habeat patrem, alium socerum, numerosius se charitas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque connubio jungebantur. Sic et Eva, uxor ejus, utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater: quae si duae feminae fuissent, mater altera, et socrus altera, copiosius se socialis dilectio colligaret. Ipsa denique jam soror, quod etiam uxor fiebat, duas tenebat una necessitudines: quibus per singulas distributis, ut altera esset soror, altera uxor, hominum numero socialis propinquitas augeretur. Sed hoc unde fieret tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non erant jam sorores; et non solum istud ut fieret, nulla necessitas esset, verum etiam si fieret, nefas esset. Nam si et nepotes primorum hominum, qui jam consobrinas poterant accipere conjuges, sororibus matrimonio jungerentur; non jam duae, sed tres in homine uno necessitudines fierent, quae propter charitatem numerosiore propinquitate nectendam, disseminari per singulos singulae debuerunt. Esset enim unus homo filiis suis, fratri scilicet sororique conjugibus, et pater et socer et avunculus: ita et uxor ejus iisdem communibus filiis et mater et amita et socrus: iidemque inter se filii eorum, non solum essent fratres atque conjuges, verum etiam consobrini; quia et fratrum filii. Omnes autem istae necessitudines, quae uni homini tres homines connectebant, novem connecterent, si essent in singulis singulae, ut unus homo haberet alteram sororem, alteram uxorem, alteram consobrinam, alterum patrem, alterum avunculum, alterum socerum, alteram matrem, alteram amitam, alteram socrum: atque ita se non in paucitate coarctatum, sed latius atque numerosius propinquitatibus crebris vinculum sociale diffunderet. 2. Quod humano genere crescente et multiplicato, etiam inter impios deorum multorum falsorumque cultores sic observari cernimus, ut etiamsi perversis legibus permittantur fraterna conjugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam; et cum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit, sic aversetur, quasi nunquam licere potuerit. Ad humanum enim sensum vel alliciendum, vel offendendum mos valet plurimum. Qui cum in hac causa immoderationem concupiscentiae coerceat, eum dissignari atque corrumpi merito esse nefarium judicatur. Si enim iniquum est, aviditate possidendi transgredi limitem agrorum, quanto est iniquius libidine concumbendi subvertere limitem morum? Experti autem sumus in connubiis consobrinarum etiam nostris temporibus propter gradum propinquitatis fraterno gradui proximum, quam raro per mores fiebat, quod fieri per leges licebat; quia id nec divina prohibuit, et nondum prohibuerat lex humana. Verumtamen factum etiam licitum propter vicinitatem horrebatur illiciti; et quod fiebat cum consobrina, pene cum sorore fieri videbatur: quia et ipsi inter se propter tam propinquam consanguinitatem fratres vocantur, et pene germani sunt. Fuit autem antiquis patribus religiosae curae, ne ipsa propinquitas se paulatim propaginum ordinibus dirimens longius abiret et propinquitas esse desisteret, eam nondum longe positam rursus matrimonii vinculo colligare, et quodammodo revocare fugientem. Unde jam pleno hominibus orbe terrarum, non quidem sorores ex patre vel matre, vel ex ambobus suis parentibus natas, sed tamen amabant de suo genere ducere uxores. Verum quis dubitet honestius hoc tempore etiam consobrinorum prohibita esse conjugia? non solum secundum ea quae disputavimus, propter multiplicandas affinitates, ne habeat duas necessitudines una persona, cum duae possint eas habere, et numerus propinquitatis augeri; sed etiam quia nescio quomodo inest humanae verecundiae quiddam naturale atque laudabile, ut cui debet causa propinquitatis reverendum honorem, ab ea contineat, quamvis generatricem, tamen libidinem, de qua erubescere videmus et ipsam pudicitiam conjugalem. 3. Copulatio igitur maris et feminae, quantum attinet ad genus mortalium, quoddam seminarium est civitatis: sed terrena civitas generatione tantummodo, coelestis autem etiam regeneratione opus habet, ut noxam generationis evadat. Utrum autem aliquod fuerit, vel si fuit, quale fuerit corporale atque visibile regenerationis signum ante diluvium, sicut Abrahae circumcisio postea est imperata (Gen. XVII, 10, 11), sacra historia tacet. Sacrificasse tamen Deo etiam illos antiquissimos homines non tacet: quod et in duobus primis fratribus claruit; et Noe post diluvium, cum de arca fuisset egressus, hostias Deo legitur immolasse (Id. VIII, 20). De qua re in praecedentibus libris jam diximus, non ob aliud daemones arrogantes sibi divinitatem deosque se credi cupientes sibi expetere sacrificium, et gaudere hujusmodi honoribus, nisi quia verum sacrificium vero Deo deberi sciunt.

CAPUT XVII.-- De duobus ex uno genitore procreatis patribus atque principibus. Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est, et cujus series ad terrenam, et cujus series ad coelestem pertinet civitatem; occiso Abel, atque in ejus interfectione commendato mirabili sacramento, facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth: in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum civitatum in genere mortalium evidentius indicia clarere coeperunt. Cain quippe genuit Enoch, in cujus nomine condidit civitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem in hoc mundo, sed in ejus temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur Possessio: unde dictum est quando natus est, sive a patre, sive a matre ejus, Acquisivi hominem per Deum (Gen. IV, 1). Enoch vero, Dedicatio: hic enim dedicatur terrena civitas, ubi conditur; quoniam hic habet eum, quem intendit et appetit finem. Porro ille Seth Resurrectio interpretatur, et Enos filius ejus interpretatur Homo: non sicut Adam (et ipsum enim nomen interpretatur Homo), sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominavit nomen eorum Adam (Id. V, 2). Unde non ambigitur, sic appellatam fuisse feminam Evam proprio nomine, ut tamen Adam, quod intepretatur Homo, nomen esset amborum. Enos autem sic interpretatur Homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius asseverent, tanquam filius resurrectionis, ubi non nubent, neque uxores ducent (Luc. XX, 35). Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est: in his autem quae propagantur ex Cain, in ipso fine quousque protenduntur, novissima femina genita nominatur. Sic enim legitur: Mathusael genuit Lamech: et sumpsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada, et nomen secundae Sella; et peperit Ada Jobel: hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum. Et nomen fratris ejus Jubal: hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Thobel, et erat aerarius et malleator aeramenti et ferri. Soror autem Thobel Noema (Gen. IV, 18-22). Huc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo, annumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit: et octava est generatio in filiis ejus, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est, terrenam civitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque conjunctione proveniunt. Unde et ipsae, quod praeter Evam nusquam reperitur ante diluvium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic novissimus pater. Sicut autem Cain, quod interpretatur Possessio, terrenae conditor civitatis, et filius ejus, in cujus nomine condita est, Enoch, quod interpretatur Dedicatio, indicat istam civitatem et initium et finem habere terrenum; ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur Resurrectio, cum sit generationum seorsum commemoratarum pater, quid de filio ejus sacra haec historia dicat, intuendum est.

CAPUT XVIII.-- Quid significatum sit in Abel, et Seth, et Enos, quod appareat ad Christum et corpus ejus, id est Ecclesiam, pertinere. Et Seth, inquit, natus est filius, et nominavit nomen ejus Enos: hic speravit invocare nomen Domini Dei (Gen. IV, 26). Nempe clamat attestatio veritatis. In spe igitur vivit homo filius resurrectionis; in spe vivit, quamdiu peregrinatur hic civitas Dei, quae gignitur ex fide resurrectionis Christi. Ex duobus namque illis hominibus, Abel, quod interpretatur Luctus, et ejus fratre Seth, quod interpretatur Resurrectio, mors Christi et vita ejus ex mortuis figuratur. Ex qua fide gignitur hic civitas Dei, id est homo, qui speravit invocare nomen Domini Dei. Spe enim salvi facti sumus, ait Apostolus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Nam quis vacare hoc existimet ab altitudine sacramenti? Numquid enim Abel non speravit invocare nomen Domini Dei, cujus sacrificium Scriptura tam acceptum Deo fuisse commemorat? numquid ipse Seth non speravit invocare nomen Domini Dei, de quo dictum est, Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel (Gen. IV, 25)? Cur ergo huic proprie tribuitur quod piorum omnium intelligitur esse commune, nisi quia oportebat in eo qui de patre generationum in meliorem partem, hoc est supernae civitatis separatarum, primus commemoratur exortus, praefigurari hominem, id est hominum societatem, quae non secundum hominem in re felicitatis terrenae, sed secundum Deum vivit in spe felicitatis aeternae? Nec dictum est, Hic speravit in Dominum Deum; aut, Hic invocavit nomen Domini Dei: sed, Hic speravit, inquit, invocare nomen Domini Dei. Quid sibi hoc vult, Speravit invocare, nisi quia prophetia est, exorturum populum, qui secundum electionem gratiae invocaret nomen Domini Dei? Hoc est, quod per alium prophetam dictum, Apostolus de hoc populo intelligit ad Dei gratiam pertinente: Et erit, omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X, 13; Joel II, 32). Hoc enim ipsum quod dicitur, Et nominavit nomen ejus Enos, quod interpretatur Homo; ac deinde additur, Hic speravit invocare nomen Domini Dei: satis ostenditur, quod non in se ipso spem ponere debeat homo. Maledictus enim omnis, sicut alibi legitur, qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5): ac per hoc, nec in se, ut sit civis alterius civitatis, quae non secundum filium Cain dedicatur hoc tempore, id est mortalis hujus saeculi labente transcursu, sed in illa immortalitate beatitudinis sempiternae.

CAPUT XIX.-- De significatione quae in Enoch translatione monstratur. Nam et ista propago, cujus est pater Seth, in ea generatione habet dedicationis nomen, quae septima est ab Adam, annumerato Adam. Septimus enim ab illo natus est Enoch, quod interpretatur Dedicatio. Sed ipse est ille translatus, quoniam placuit Deo, et insigni numero in ordine generationum, quo sabbatum consecratum est, septimo scilicet ab Adam. Ab ipso autem patre istarum generationum, quae discernuntur a propagine Cain, id est a Seth, sextus est: quoto die factus est homo, et consummavit Deus omnia opera sua. Sed hujus Enoch translatio nostrae dedicationis est praefigurata dilatio. Quae quidem jam facta est in Christo capite nostro, qui sic resurrexit, ut non moriatur ulterius, sed etiam ipse translatus est: restat autem altera dedicatio universae domus, cujus ipse Christus est fundamentum, quae differtur in finem, quando erit omnium resurrectio, non moriturorum amplius. Sive autem domus Dei dicatur, sive templum Dei, sive civitas Dei, idipsum est, nec abhorret a latin. eloquii consuetudine. Nam et Virgilius imperiosissimam civitatem domum appellat Assaraci, Romanos volens intelligi, qui de Assaraco per Trojanos originem ducunt; et domum Aeneae eosdem ipsos (Aeneid. lib. 1, vers. 284; lib. 3, vers. 97), quia eo duce Trojani cum Italiam venissent, ab eis condita est Roma. Imitatus namque est poeta ille sacras Litteras, in quibus dicitur domus Jacob tam ingens populus Hebraeorum.

CAPUT XX.-- De eo quod Cain successio in octo ab Adam generationes clauditur, et in posteris ab eodem patre Adam Noe decimus invenitur. 1. Dicet aliquis: Si hoc intendebat scriptor hujus historiae in commemorandis generationibus ex Adam per filium ejus Seth, ut per illas perveniret ad Noe, sub quo factum est diluvium, a quo rursus contexeretur ordo nascentium, quo perveniret ad Abraham, a quo Matthaeus evangelista incipit generationes, quibus ad Christum pervenit aeternum Regem civitatis Dei; quid intendebat in generationibus ex Cain, et quo eas perducere volebat? Respondetur: Usque ad diluvium, quo totum illud genus terrenae civitatis absumptum est, sed reparatum ex filiis Noe. Neque enim deesse poterit haec terrena civitas societasque hominum secundum hominem viventium usque ad hujus saeculi finem, de quo Dominus ait, Filii hujus saeculi generant, et generantur (Luc. XX, 34). Civitatem vero Dei peregrinantem in hoc saeculo regeneratio perducit ad alterum saeculum, cujus filii nec generant, nec generantur. Hic ergo generari et generare civitati utrique commune est: quamvis Dei civitas habeat etiam hic multa civium millia, quae ab opere generandi se abstinent; sed habet etiam illa ex imitatione quadam, licet errantium. Ad eam namque pertinent etiam, qui deviantes ab hujus fide diversas haereses condiderunt: secundum hominem quippe vivunt, non secundum Deum. Et Indorum Gymnosophistae, qui nudi perhibentur philosophari in solitudinibus Indiae, cives ejus sunt, et a generando se cohibent. Non enim est hoc bonum, nisi cum fit secundum fidem summi boni, qui est Deus. Hoc tamen nemo fecisse ante diluvium reperitur: quandoquidem etiam ipse Enoch septimus ab Adam, qui translatus refertur esse, non mortuus, genuit filios et filias antequam transferretur; in quibus fuit Mathusalem, per quem generationum memorandarum ordo transcurrit. 2. Cur ergo tanta paucitas successionum commemoratur in generationibus ex Cain, si eas usque ad diluvium perduci oportebat, nec erat diuturna aetas praeveniens pubertatem, quae centum vel amplius annos vacaret a fetibus? Nam si non intendebat auctor libri hujus aliquem, ad quem necessario perduceret seriem generationum, sicut in illis quae veniunt de semine Seth intendebat pervenire ad Noe, a quo rursus ordo necessarius sequeretur; quid opus erat praetermittere primogenitos filios, ut perveniretur ad Lamech, in cujus filiis finitur illa contextio, octava generatione scilicet ex Adam, septima ex Cain, quasi esset inde aliquid deinceps connectendum, unde perveniretur vel ad Israeliticum populum, in quo coelesti civitati etiam terrena Jerusalem figuram propheticam praebuit, vel ad Christum secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), supernae Jerusalem fabricator atque regnator; cum tota progenies Cain diluvio sit deleta? Unde videri potest, in eodem ordine generationum primogenitos fuisse commemoratos. Cur ergo tam pauci sunt? Non enim usque ad diluvium tot esse potuerunt, non vacantibus usque ad centenariam pubertatem patribus ab officio generandi, si non erat tunc proportione longaevitatis illius etiam sera pubertas. Ut enim peraeque triginta annorum fuerint, cum filios generare coeperunt, octies triceni (quoniam octo sunt generationes cum Adam et cum eis quos genuit Lamech), ducenti et quadraginta sunt anni: num itaque toto deinde tempore usque ad diluvium non generaverunt? Qua tandem causa, qui haec scripsit, generationes commemorare noluit quae sequuntur? Nam ex Adam usque ad diluvium computantur anni, secundum codices nostros, duo millia ducenti sexaginta duo: secundum hebraeos autem, mille sexcenti quinquaginta sex. Ut ergo istum numerum minorem credamus esse veriorem, de mille sexcentis quinquaginta sex annis ducenti quadraginta detrahantur: numquid credibile est per mille quadringentos, et quod excurrit, annos, qui restant usque ad diluvium, progeniem Cain a generationibus vacare potuisse? 3. Sed qui ex hoc movetur, meminerit, cum quaererem quomodo credendum sit, antiquos illos homines per tam multos annos a gignendis filiis cessare potuisse, duobus modis istam solutam esse quaestionem; aut de sera pubertate, proportione tam longae vitae; aut de filiis qui commemorantur in generationibus, quod non fuerint primogeniti; sed hi per quos ad eum, quem intendebat auctor libri, poterat pervenire, sicut ad Noe in generationibus Seth. Proinde in generationibus Cain, si non occurrit qui deberet intendi, ad quem praetermissis primogenitis, per eos qui commemorati sunt, perveniri oportebat, sera pubertas intelligenda restabit; ut aliquanto post centum annos, puberes habilesque ad gignendum facti fuerint, ut ordo generationum per primogenitos curreret, et usque ad diluvium ad numerum annorum tantae quantitatis occurreret. Quamvis fieri possit, ut propter aliquam secretiorem causam, quae me latet, usque ad Lamech et ejus filios generationum perveniente contextu, commendaretur haec civitas, quam dicimus esse terrenam; ac deinde cessaret scriptor libri commemorare caeteras, quae usque ad diluvium esse potuerunt. Potest et illa esse causa, cur non ordo generationum per primogenitos duceretur, ut necesse non sit in illis hominibus tam seram credere pubertatem, quod scilicet eadem civitas, quam Cain in nomine Enoch filii sui condidit, longe lateque regnare potuerit, et reges habere non simul plures, sed suis aetatibus singulos, quos genuissent sibi successuros quicumque regnassent. Horum regum primus esse potuit ipse Cain, secundus filius ejus Enoch, in cujus nomine ubi regnaretur, condita est civitas: tertius Gaidad, quem genuit Enoch: quartus Manihel, quem genuit Gaidad: quintus Mathusael, quem genuit Manihel: sextus Lamech, quem genuit Mathusael, qui septimus est ab Adam per Cain. Non autem erat consequens, ut primogeniti regum regnantibus succederent patribus, sed quos regnandi meritum propter virtutem terrenae utilem civitati, vel sors aliqua reperiret, vel ille potissimum succederet patri haereditario quodam jure regnandi, quem prae caeteris filiis dilexisset. Potuit autem vivente adhuc Lamech atque regnante fieri diluvium, ut ipsum cum aliis omnibus hominibus, exceptis qui in arca fuerunt, quem perderet, inveniret. Neque enim mirandum est, si varia quantitate numerositatis annorum interposita, per tam longam aetatem ab Adam usque ad diluvium non aequalis numeri generationes habuit utraque progenies, sed per Cain septem, per Seth autem decem: septimus est enim, ut jam dixi, ab Adam Lamech, decimus Noe: et ideo non unus filius Lamech, sicut in caeteris superius, sed plures commemorati sunt; quia incertum erat quis ei fuisset mortuo successurus, si regnandi tempus inter ipsum et diluvium remansisset. 4. Sed quoquo modo se habeat, sive per primogenitos, sive per reges, ex Cain generationum ordo decurrens, illud mihi nullo pacto praetereundum silentio videtur, quod cum Lamech septimus ab Adam fuisset inventus, tot ejus annumerati sunt filii, donec undenarius numerus impleretur, quo significatur peccatum. Adduntur enim tres filii, et una filia. Uxores autem aliud possunt significare, non hoc quod nunc commendandum videtur. Nunc enim de generationibus loquimur: illae vero unde sint genitae, tacitum est. Quoniam ergo Lex denario numero praedicatur, unde est memorabilis ille Decalogus; profecto numerus undenarius, quoniam transgreditur denarium, transgressionem legis, ac per hoc peccatum significat. Hinc est quod in tabernaculo testimonii, quod erat in itinere populi Dei velut templum ambulatorium, undecim vela cilicina fieri praecepta sunt (Exod. XXVI, 7). In cilicio quippe recordatio est peccatorum, propter haedos ad sinistram futuros: quod confitentes in cilicio prosternimur, tanquam dicentes quod in Psalmo scriptum est, Et peccatum meum ante me est semper (Psal. L, 5). Progenies ergo ex Adam per Cain sceleratum undenario numero finitur, quo peccatum significatur: et ipse numerus femina clauditur, a quo sexu initium factum est peccati, per quod omnes morimur. Commissum est autem, ut et voluptas carnis, quae spiritui resisteret, sequeretur. Nam et ipsa filia Lamech Noema Voluptas interpretatur. Per Seth autem ab Adam usque ad Noe denarius insinuatur legitimus numerus. Cui Noe tres adjiciuntur filii: unde uno lapso duo benedicuntur a patre, ut remoto reprobo et probatis filiis ad numerum additis etiam duodenarius numerus intimetur, qui et in Patriarcharum et in Apostolorum numero insignis est, propter septenarii partes, alteram per alteram multiplicatas. Nam ter quaterni, vel quater terni ipsum faciunt. His ita se habentibus, video considerandum et commemorandum, ista utraque progenies, quae distinctis generationibus duas insinuat civitates, unam terrigenarum, alteram regeneratorum, quomodo postea sic commixta fuerit atque confusa, ut universum genus humanum, exceptis octo hominibus, perire mereretur diluvio.

CAPUT XXI.-- Qua ratione commemorato Enoch, qui fuit filius Cain, totius generationis ejus usque ad diluvium sit continuata narratio; commemorato autem Enos, qui fuit filius Seth, ad conditionis humanae principium sit reditum. Primo autem intuendum est, quemadmodum cum ex Cain generationes enumerarentur, commemorato ante caeteros posteros ejus illo in cujus nominecondita est civitas, id est Enoch, contexti sunt caeteri usque ad illum finem, de quo locutus sum, donec illud genus atque universa propago diluvio deleretur: cum vero filius Seth unus commemoratus fuisset Enos, nondum usque ad diluvium additis caeteris, articulus quidam interponitur et dicitur, Hic liber nativitatis hominum, qua die fecit Deus Adam, ad imaginem Dei fecit illum. Masculum et feminam fecit illos, et benedixit illos, et cognominavit nomen eorum Adam, qua die fecit illos (Gen. V, 1, 2). Quod mihi videtur ad hoc interpositum, ut hinc rursus inciperet ab ipso Adam dinumeratio temporum, quam noluit facere qui haec scripsit in civitate terrena: tanquam eam Deus sic commemoraret, ut non computaret. Sed quare hinc reditur ad istam recapitulationem, posteaquam commemoratus est filius Seth, homo qui speravit invocare nomen Domini Dei; nisi quia sic oportebat istas duas proponere civitates, unam per homicidam usque ad homicidam; nam et Lamech duabus uxoribus suis se perpetrasse homicidium confitetur (Gen. IV, 23): alteram per eum qui speravit invocare nomen Domini Dei? Hoc est quippe in hoc mundo peregrinantis civitatis Dei totum atque summum in hac mortalitate negotium, quod per unum hominem, quem sane occisi resurrectio genuit, commendandum fuit. Homo quippe ille unus totius supernae civitatis est unitas; nondum quidem completa, sed praemissa ista prophetica praefiguratione complenda. Filius ergo Cain, hoc est filius possessionis (cujus, nisi terrenae?) habeat nomen in civitate terrena, quae in ejus nomine condita est. De his est enim de quibus cantatur in Psalmo, Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum (Psal. XLVIII, 12). Propter quod sequitur eos quod in alio Psalmo scriptum est, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20). Filius autem Seth, hoc est filius resurrectionis, speret invocare nomen Domini Dei. Eam quippe societatem hominum praefigurat quae dicit, Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei speravi, in misericordia Dei (Psal. LI, 10). Vanas autem glorias famosi in terra nominis non requirat: Beatus enim vir, cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5). Propositis itaque duabus civitatibus, una in re hujus saeculi, altera in spe Dei, tanquam ex communi, quae aperta est in Adam, janua mortalitatis egressis, ut procurrant et excurrant ad discretos proprios ac debitos fines, incipit dinumeratio temporum: in qua et aliae generationes adjiciuntur, facta recapitulatione ex Adam, ex cujus origine damnata, veluti massa una meritae damnationi tradita, fecit Deus alia in contumeliam vasa irae, alia in honorem vasa misericordiae (Rom. IX, 23); illis reddens quod debetur in poena, istis donans quod non debetur in gratia: ut ex ipsa etiam comparatione vasorum irae, superna civitas discat, quae peregrinatur in terris, non fidere libertate arbitrii sui, sed speret invocare nomen Domini Dei. Quoniam voluntas, in natura quae facta est bona a Deo bono, sed mutabilis ab immutabili, quia ex nihilo, et a bono potest declinare, ut faciat malum, quod fit libero arbitrio; et a malo, ut faciat bonum, quod non fit sine divino adjutorio.

CAPUT XXII.-- De lapsu filiorum Dei alienigenarum mulierum amore captorum, unde et omnes, exceptis octo hominibus, diluvio perire meruerunt. Hoc itaque libero voluntatis arbitrio genere humano progrediente atque crescente, facta est permixtio, et iniquitate participata quaedam utriusque confusio civitatis. Quod malum a sexu femineo causam rursus invenit: non quidem illo modo quo ab initio; non enim cujusquam etiam tunc fallacia seductae illae feminae persuaserunt peccatum viris: sed ab initio quae pravis moribus fuerant in terrena civitate, id est in terrigenarum societate, amatae sunt a filiis Dei, civibus scilicet peregrinantis in hoc saeculo alterius civitatis, propter pulchritudinem corporis (Gen. VI, 1 sqq.). Quod bonum Dei quidem donum est: sed propterea id largitur etiam malis, ne magnum bonum videatur bonis. Deserto itaque magno bono et bonorum proprio, lapsus est factus ad bonum minimum, non bonis proprium, sed bonis malisque commune: ac sic filii Dei filiarum hominum amore sunt capti, atque ut eis conjugibus fruerentur, in mores societatis terrigenae defluxerunt, deserta pietate quam in sancta societate servabant. Sic enim corporis pulchritudo, a Deo quidem factum, sed temporale, carnale, infimum bonum, male amatur postposito Deo, aeterno, interno, sempiterno bono: quemadmodum justitia deserta et aurum amatur ab avaris, nullo peccato auri, sed hominis. Ita se habet omnis creatura. Cum enim bona sit, et bene potest amari, et male: bene, scilicet ordine custodito; male, ordine perturbato. Quod in laude quadam Cerei breviter versibus dixi: Haec tua sunt, bona sunt, quia tu bonus ista creasti. Nil nostrum est in eis, nisi quod peccamus amantes, Ordine neglecto, pro te, quod conditur abs te. Creator autem si veraciter ametur, hoc est, si ipse, non aliud pro illo quod non est ipse, ametur, male amari non potest. Nam et amor ipse ordinate amandus est, quo bene amatur quod amandum est, ut sit in nobis virtus qua vivitur bene. Unde mihi videtur, quod definitio brevis et vera virtutis, Ordo est amoris: propter quod in sancto Cantico canticorum cantat sponsa Christi, civitas Dei, Ordinate in me charitatem (Cantic. II, 4). Hujus igitur charitatis, hoc est, dilectionis et amoris ordine perturbato, Deum filii Dei neglexerunt, et filias hominum dilexerunt. Quibus duobus nominibus satis civitas utraque discernitur. Neque enim et illi non erant filii hominum per naturam: sed aliud nomen coeperant habere per gratiam. Nam in eadem Scriptura, ubi dicti sunt dilexisse filias hominum filii Dei, iidem dicti sunt etiam angeli Dei. Unde illos multi putant non homines fuisse, sed angelos.

CAPUT XXIII.-- An credendum sit angelos substantiae spiritualis, amore speciosarum mulierum captos, earumdem iniisse conjugia, ex quibus gigantes sint creati. 1. Quam quaestionem nos transeunter commemoratam in tertio hujus operis libro (cap. 5) reliquimus insolutam, Utrum possint angeli, cum spiritus sint, corporaliter coire cum feminis. Scriptum est enim, Qui facit angelos suos spiritus: id est, eos qui natura spiritus sunt, facit esse angelos suos, injungendo eis officium nuntiandi. Qui enim graece dicitur ἄγγελος, quod nomen latina declinatione angelus perhibetur, latina lingua nuntius interpretatur. Sed utrum eorum corpora consequenter adjunxerit, dicendo, Et ministros suos ignem ardentem (Psal. CIII, 5): an quod charitate tanquam igne spirituali fervere debeant ministri ejus, ambiguum est. Apparuisse tamen hominibus angelos in talibus corporibus, ut non solum videri, verum etiam tangi possent, eadem verissima Scriptura testatur. Et quoniam creberrima fama est, multique se expertos, vel ab eis qui experti essent, de quorum fide dubitandum non est, audisse confirmant, Silvanos, et Faunos, quos vulgo incubos vocant, improbos saepe exstitisse mulieribus, et earum appetisse ac peregisse concubitum; et quosdam daemones, quos Dusios Galli nuncupant, hanc assidue immunditiam et tentare et efficere, plures talesque asseverant, ut hoc negare impudentiae videatur: non hinc aliquid audeo definire, utrum aliqui spiritus elemento aerio corporati (nam hoc elementum etiam cum agitatur flabello, sensu corporis tactuque sentitur), possint etiam hanc pati libidinem, ut quomodo possunt, sentientibus feminis misceantur. Dei tamen Angelos sanctos nullo modo illo tempore sic labi potuisse crediderim: nec de his dixisse apostolum Petrum, Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in judicio puniendos reservari (II Petr. II, 4); sed potius de illis qui primum apostatantes a Deo cum diabolo principe suo ceciderunt, qui primum hominem per invidiam serpentina fraude dejecit. Angelos autem fuisse etiam Dei homines nuncupatos, eadem Scriptura sancta locupletissima testis est. Nam et de Joanne scriptum est, Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Marc. I, 2). Et Malachias propheta propria quadam, id est sibi proprie impertita, gratia dictus est angelus (Malach. II, 7). 2. Verum hoc movet quosdam, quod ex illis qui dicti sunt angeli Dei, et ex mulieribus quas amaverunt, non quasi homines generis nostri, sed gigantes legimus esse natos. Quasi vero corpora hominum modum nostrum longe excedentia, quod etiam supra commemoravi (cap. 9), non etiam nostris temporibus nata sunt. Nonne ante paucos annos, cum Romanae urbis, quod a Gothis factum est, appropinquaret excidium, Romae fuit femina cum suo patre et sua matre, quae corpore quodammodo giganteo longe caeteris praeemineret? Ad quam visendam mirabilis fiebat usquequaque concursus. Et hoc erat maxime admirationi, quod ambo parentes ejus nec saltem tam longi homines erant, quam longissimos videre consuevimus. Potuerunt ergo gigantes nasci et prius quam filii Dei, qui et angeli Dei dicti sunt, filiabus hominum, hoc est secundum hominem viventium, miscerentur; filii scilicet Seth filiabus Cain. Nam et canonica Scriptura sic loquitur, in quo libro haec legimus, cujus verba ista sunt: Et factum est, postquam coeperunt homines multi fieri super terram, et filiae natae sunt illis: videntes autem angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Erunt autem dies eorum centum viginti anni. Gigantes autem erant super terram in diebus illis: et post illud cum intrarent filii Dei ad filias hominum, et generabant sibi, illi erant gigantes, a saeculo homines nominati (Gen. VI, 1-4). Haec libri verba divini satis indicant, jam illis diebus fuisse gigantes super terram, quando filii Dei acceperunt uxores filias hominum, cum eas amarent bonas, id est pulchras. Consuetudo quippe Scripturae hujus est, etiam speciosos corpore, bonos vocare. Sed et postquam hoc factum est, nati sunt gigantes. Sic enim ait: Gigantes autem erant super terram in diebus illis: et post illud, cum intrarent filii Dei ad filias hominum. Ergo et ante in illis diebus, et post illud. Quod autem ait, Et generabant sibi, satis ostendit quod prius, antequam sic caderent filii Dei, Deo generabant, non sibi, id est, non dominante libidine coeundi, sed serviente officio propagandi; non familiam fastus sui, sed cives civitatis Dei: quibus annuntiarent tanquam angeli Dei, ut ponerent in Deo spem suam (Psal. LXXVII, 7), similes illius qui natus est de Seth, filius resurrectionis, et speravit invocare nomen Domini Dei: in qua spe essent cum suis posteris cohaeredes aeternorum bonorum, et sub Deo patre fratres filiorum. 3. Non autem illos ita fuisse angelos Dei, ut homines non essent, sicut quidam putant, sed homines procul dubio fuisse, Scriptura ipsa sine ulla ambiguitate declarat. Cum enim praemissum esset, quod videntes angeli Dei filias hominum, quia bonae sunt, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant; mox adjunctum est, Et dixit Dominus Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus his in aeternum, propter quod caro sunt. Spiritu quippe Dei fuerant facti angeli Dei et filii Dei: sed declinando ad inferiora, homines dicuntur nomine naturae, non gratiae; dicuntur et caro, desertores spiritus et deserendo deserti. Et Septuaginta quidem interpretes et angelos Dei dixerunt istos, et filios Dei: quod quidem non omnes codices habent; nam quidam nisi filios Dei non habent. Aquila autem, quem interpretem Judaei caeteris anteponunt, non angelos Dei, nec filios Dei, sed filios deorum interpretatus est. Utrumque autem verum est. Nam et filii Dei erant, sub quo patre suorum patrum etiam fratres erant; et filii deorum, quoniam a diis geniti erant, cum quibus et ipsi dii erant, juxta illud Psalmi: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes (Psal. LXXXI, 6). Merito enim creduntur Septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut si quid ejus auctoritate mutarent, atque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc divinitus esse dictum dubitaretur. Quamvis hoc in hebraeo esse perhibeatur ambiguum, ut et filii Dei, et filii deorum, posset interpretari. 4. Omittamus igitur earum scripturarum fabulas, quae apocryphae nuncupantur, eo quod earum occulta origo non claruit patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium Scripturarum certissima et notissima successione pervenit. In his autem apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est canonica auctoritas. Scripsisse quidem nonnulla divina Enoch, illum septimum ab Adam, negare non possumus, cum hoc in Epistola canonica Judas apostolus dicat (Judae 14). Sed non frustra non sunt in eo canone Scripturarum, qui servabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei judicata sunt, nec utrum haec essent quae ille scripsisset, poterat inveniri, non talibus proferentibus, qui ea per seriem successionis reperirentur rite servasse. Unde illa quae sub ejus nomine proferuntur, et continent istas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus judicantur non ipsius esse credenda; sicut multa sub nominibus et aliorum Prophetarum, et recentiora sub nominibus Apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia nomine apocryphorum ab auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt. Igitur secundum Scripturas canonicas hebraeas atque christianas, multos gigantes ante diluvium fuisse, non dubium est, et hos fuisse cives terrigenae societatis hominum; Dei autem filios, qui secundum carnem de Seth propagati sunt, in hanc societatem deserta justitia declinasse. Nec mirandum est, quod etiam de ipsis gigantes nasci potuerunt. Neque enim omnes gigantes, sed magis multi utique tunc fuerunt, quam post diluvium temporibus caeteris. Quos propterea creare placuit Creatori, ut etiam hinc ostenderetur non solum pulchritudines, verum etiam et magnitudines et fortitudines corporum non magnipendendas esse sapienti, qui spiritualibus atque immortalibus longe melioribus atque firmioribus et bonorum propriis, non bonorum malorumque communibus beatificatur bonis. Quam rem alius propheta commendans ait: Ibi fuerunt gigantes illi nominati, qui ab initio fuerunt staturosi, scientes praelium. Non hos elegit Dominus, nec viam scientiae dedit illis: et interierunt, quia non habuerunt sapientiam, perierunt propter inconsiderantiam (Baruch III, 26-28).

CAPUT XXIV.-- Quomodo intelligendum sit, quod de eis qui diluvio perdendi erant, Dominus dixit, Erunt dies eorum centum viginti anni. Quod autem dixit Deus, Erunt dies eorum centum viginti anni (Gen. VI, 3), non sic accipiendum est, quasi praenuntiatum sit, post haec homines centum viginti annos vivendo non transgredi, cum et post diluvium etiam quingentos excessisse inveniamus. Sed intelligendum est hoc Deum dixisse, cum circa finem quingentorum annorum esset Noe, id est, quadringentos octoginta vitae annos ageret, quos more suo Scriptura quingentos vocat, nomine totius maximam partem plerumque significans: sexcentesimo quippe anno vitae Noe, secundo mense factum est diluvium (Id. VII, 11); ac sic centum viginti anni praedicti sunt futuri vitae hominum periturorum, quibus transactis diluvio delerentur. Nec frustra creditur sic factum esse diluvium, jam non inventis in terra qui non erant digni tali morte defungi, qua in impios vindicatum est: non quo hic quidquam bonis quandoque morituris tale genus mortis faciat aliquid quod eis possit obesse post mortem. Verumtamen nullus eorum diluvio mortuus est, quos de semine Seth propagatos sancta Scriptura commemorat. Sic autem divinitus diluvii causa narratur: Videns, inquit, Dominus Deus, quia multiplicatae sunt malitiae hominum super terram, et omnis quisque cogitat in corde suo diligenter super maligna omnes dies: et cogitavit Deus quia fecit hominem super terram, et recogitavit, et dixit Deus, Delebo hominem quem feci a facie terrae, ab homine usque ad pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli, quia iratus sum, quoniam feci eos (Id. VI, 5-7).

CAPUT XXV.-- De ira Dei, quae incommutabilem tranquillitatem nulla inflammatione perturbat. Ira Dei non perturbatio animi ejus est, sed judicium quo irrogatur poena peccato. Cogitatio vero ejus et recogitatio, mutandarum rerum est immutabilis ratio. Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Sed si non utatur Scriptura talibus verbis, non se quodammodo familiarius insinuabit omni generi hominum, quibus vult esse consultum, ut et perterreat superbientes, et excitet negligentes, et exerceat quaerentes, et alat intelligentes: quod non faceret, si non se prius inclinaret, et quodammodo descenderet ad jacentes. Quod autem etiam interitum omnium animalium terrenorum volatiliumque denuntiat, magnitudinem futurae cladis effatur; non animantibus rationis expertibus, tanquam et ipsa peccaverint, minatur exitium.

CAPUT XXVI.-- Quod arca quam Noe jussus est facere, in omnibus Christum Ecclesiamque significet 1. Jam vero quod Noe homini justo, et sicut de illo Scriptura veridica loquitur, in sua generatione perfecto (Gen. VI, 9) (non utique sicut perficiendi sunt cives civitatis Dei in illa immortalitate, qua aequabuntur Angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti), imperat Deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est, uxore, filiis, et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluvii vastitate; procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo civitatis Dei, hoc est Ecclesiae, quae fit salva per lignum, in quo pependit Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Nam et mensurae ipsae longitudinis, altitudinis, latitudinisque ejus, significant corpus humanum, in cujus veritate ad homines praenuntiatus est venturus, et venit. Humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia sexies tantum habet, quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus; et decies tantum, quam altitudo, cujus altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem: velut si jacentem hominem metiaris supinum, seu pronum, sexies tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra ad sinistram, vel a sinistra in dexteram; et decies, quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine. Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est vulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est (Joan. XIX, 34): hac quippe ad illum venientes ingrediuntur; quia inde Sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur. Et quod de lignis quadratis fieri jubetur, undique stabilem vitam sanctorum significat: quacumque enim verteris quadratum, stabit. Et caetera quae in ejusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum. 2. Sed ea nunc persequi longum est: et hoc jam fecimus in opere quod adversus Faustum Manichaeum scripsimus (lib. 12, cap. 14), negantem in libris Hebraeorum aliquid de Christo esse prophetatum. Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam, et alius alio exponat haec aptius: dum tamen ea quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei civitatem, in hoc saeculo maligno tanquam in diluvio peregrinantem, omnia referantur; si ab ejus sensu qui ista conscrisit, non vult longe aberrare qui exponit. Exempli gratia, velut si quispiam quod hic scriptum est, Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam (Gen. VI, 16); non quod ego in illo opere dixi (lib. 4, cap. 16), velit intelligi; quia ex omnibus gentibus Ecclesia congregatur, bicameratam dictam, propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos Apostolus et alio modo dicit Judaeos et Graecos (Rom. III, 9); tricameratam vero, eo quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae sunt: sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum. Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam voluit, verum etiam in superioribus, et haec dixit bicamerata; et in superioribus superiorum, et haec appellavit tricamerata: ut ab imo sursum versus tertia consurgeret habitatio. Possunt hic intelligi et illa tria quae commendat Apostolus, fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13). Possunt etiam multo convenientius tres illae ubertates evangelicae, tricena, sexagena, centena (Matth. XIII, 8); ut in infimo habitet pudicitia conjugalis, supra vidualis, atque hac superior virginalis: et si quid melius secundum fidem civitatis hujus intelligi et dici potest. Hoc etiam de caeteris quae hic exponenda sunt, dixerim, quia etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam revocanda sunt.

CAPUT XXVII.-- De arca atque diluvio, nec illis esse consentiendum, qui solam historiam recipiunt sine allegorica significatione; nec illis qui solas figuras defendunt repudiata historica veritate. 1. Non tamen quisquam putare debet, aut frustra haec esse conscripta, aut tantummodo rerum gestarum veritatem sine ullis allegoricis significationibus hic esse quaerendam; aut e contrario haec omnino gesta non esse, sed solas esse verborum figuras; aut quidquid illud est, nequaquam ad prophetiam Ecclesiae pertinere. Quis enim nisi mente perversus, inaniter scriptos esse contendat libros per annorum millia tanta religione et tam ordinatae successionis observantia custoditos; aut solas res gestas illic intuendas, ubi certe, ut alia omittam, si numerositas animalium cogebat arcae tantam fieri magnitudinem, immunda bina et munda septena intromitti animalia (Gen. VII, 2) quid cogebat, cum aequalis numeri possent utraque servari? Aut vero Deus, qui propter reparandum genus servanda praecepit, eo modo illa quo instituerat, restituere non valebat? 2. Qui vero non esse gesta, sed solas rerum significandarum figuras esse contendunt, primum opinantur tam magnum fieri non potuisse diluvium, ut altissimos montes quindecim cubitis aqua crescendo transcenderet; propter Olympi verticem montis, supra quem perhibentur nubes non posse concrescere, quod tam sublimis quam coelum sit, ut non ibi sit aer iste crassior, ubi venti, nebulae imbresque gignuntur: nec attendunt omnium elementorum crassissimam terram ibi esse potuisse. An forte negant esse terram verticem montis? Cur igitur usque ad illa coeli spatia terris exaltari licuisse, et aquis exaltari non licuisse contendunt, cum isti mensores et pensores elementorum, aquas terris perhibeant superiores atque leviores? Quid itaque rationis afferunt, quare terra gravior et inferior locum coeli tranquillioris invaserit per volumina tot annorum, et aqua levior ac superior permissa non sit hoc facere saltem ad tempus exiguum? 3. Dicunt etiam non potuisse capere arcae illius quantitatem animalium genera tam multa in utroque sexu, bina de immundis, septena de mundis. Qui mihi videntur non computare nisi trecenta cubita longitudinis, et latitudinis quinquaginta, nec cogitare aliud tantum esse in superioribus, itemque aliud tantum in superioribus superiorum, ac per hoc ter ducta illa cubita fieri nongenta centum quinquaginta. Si autem cogitemus quod Origenes non ineleganter astruxit (Homilia 2 in Genesim), Moysen scilicet hominem Dei eruditum, sicut scriptum est, omni sapientia Aegyptiorum (Act. VII, 22), qui geometricam dilexerunt, geometrica cubita significare potuisse, ubi unum quantum sex nostra valere asseverant; quis non videat quantum rerum capere potuit illa magnitudo? Nam illud quod disputant tantae magnitudinis arcam non potuisse compingi, ineptissime calumniantur, cum sciant immensas urbes fuisse constructas, nec attendunt centum annos quibus arca illa est fabricata: nisi forte lapis lapidi adhaerere potest sola ealce conjunctus, ut murus per tot millia circumagatur, et lignum ligno per subscudines, epiros, clavos, gluten bituminis non potest adhaerere, ut fabricetur arca, non curvis, sed rectis lineis longe lateque porrecta, quam nullus in mare mittat conatus hominum, sed levet unda, cum venerit, naturali ordine ponderum, magisque divina providentia, quam humana prudentia natantem gubernet, ne incurrat ubicumque naufragium. 4. Quod autem scrupulosissime quaeri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam quales locustae, scarabaei, muscae denique et pulices, utrum non amplioris numeri in arca illa fuerint, quam qui est definitus, cum hoc imperaret Deus: prius admonendi sunt quos haec movent, sic accipiendum esse quod dictum est, Quae repunt super terram; ut necesse non fuerit conservari in arca, quae possunt in aquis vivere, non solum mersa, sicut pisces; verum etiam supernatantia, sicut multae alites. Deinde cum dicitur, Masculus et femina erunt: profecto intelligitur ad reparandum genus dici: ac per hoc nec illa necesse fuerat. ibi esse, quae possunt sine concubitu de quibusque rebus vel rerum corruptionibus nasci: vel si fuerunt, sicut in domibus esse consueverunt, sine ullo numero definito esse potuisse: aut si mysterium sacratissimum quod agebatur, et tantae rei figura etiam in veritate facti aliter non posset impleri, nisi ut omnia ibi certo illo numero essent, quae vivere in aquis natura prohibente non possent, non fuit ista cura illius hominis, vel illorum hominum, sed divina. Non enim ea Noe capta intromittebat, sed venientia et intrantia permittebat. Ad hoc enim valet quod dictum est, Intrabunt ad te (Gen. VI, 19, 20): non scilicet hominis actu, sed Dei nutu: ita sane, ut non illic fuisse credenda sint, quae sexu carent. Praescriptum est enim, atque definitum, Masculus et femina erunt. Alia sunt quippe quae de quibusque rebus sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant et generent, sicut muscae: alia vero in quibus nihil sit maris, et feminae, sicut apes. Ea porro quae sic habent sexum, ut non habeant fetum, sicut muli et mulae, mirum si ibi fuerunt, ac non potius parentes eorum ibi fuisse suffecerit, equinum videlicet atque asininum genus: et si qua alia sunt, quae commixtione diversi generis genus aliquod gignunt. Sed si et hoc ad mysterium pertinebat, ibi erant. Habet enim et hoc genus masculum et feminam. 5. Solet etiam movere nonnullos, genera escarum quae illic habere poterant animalia, quae nonnisi carne vesci putantur, utrum praeter numerum ibi fuerint sine transgressione mandati, quae aliorum alendorum necessitas illic coegisset includi: an vero, quod potius est credendum, praeter carnes, aliqua alimenta esse potuerint, quae omnibus convenirent. Novimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, frugibus pomisque vescantur, et maxime fico atque castaneis. Quid ergo mirum, si vir ille sapiens et justus, etiam divinitus admonitus, quid cuique congrueret, sine carnibus aptam cuique generi alimoniam praeparavit et recondidit? Quid est autem, quo vesci non cogeret fames? aut quid non suave ac salubre facere posset Deus, qui etiam, ut sine cibo viverent, divina facilitate donaret, nisi ut pascerentur etiam hoc implendae figurae tanti mysterii conveniret? Non autem ad praefigurandam Ecclesiam pertinere tam multiplicia rerum signa gestarum, nisi fuerit contentiosus, nemo permittitur opinari. Jam enim gentes ita Ecclesiam repleverunt, mundique et immundi, donec certum veniatur ad finem, ita ejus unitatis quadam compagine continentur, ut ex hoc uno manifestissimo, etiam de caeteris, quae obscurius aliquando dicta sunt, et difficilius agnosci queunt, dubitari fas non sit. Quae cum ita sint, si nec inaniter ista conscripta esse putare quisquam vel durus audebit, nec nihil significare cum gesta sint, nec sola dicta esse significativa, non facta, nec aliena esse ab Ecclesia significanda probabiliter dici potest: sed magis credendum est, et sapienter esse memoriae litterisque mandata, et gesta esse, et significare aliquid et ipsum aliquid ad praefigurandam Ecclesiam pertinere. Jam usque ad hunc articulum perductus liber iste claudendus est, ut ambarum civitatum cursus, terrenae scilicet secundum hominem viventis, et coelestis secundum Deum, post diluvium et deinceps in rebus consequentibus requiratur.