Jump to content

De civitate Dei (ed. Migne)/17

Checked
E Wikisource
LIBER XVII
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 LIBER XVI LIBER XVIII 


LIBER DECIMUS SEPTIMUS.

In quo agitur de civitatis Dei procursu temporibus Regum et Prophetarum a Samuele et David usque ad Christum, et quae sacris Litteris mandatae sunt vaticinationes eorumdem temporum in Regum, Psalmorum et Salomonis libris de Christo et Ecclesia exponuntur.

CAPUT PRIMUM.-- De temporibus Prophetarum. Promissiones Dei, quae factae sunt ad Abraham, cujus semini et gentem Israeliticam secundum carnem et omnes gentes deberi secundum fidem, Deo pollicente, didicimus, quemadmodum compleantur, per ordinem temporum procurrens Dei civitas indicabit. Quoniam ergo superioris libri usque ad regnum David factus est finis, nunc ab eodem regno, quantum suscepto operi sufficere videtur, caetera quae sequuntur attingimus. Hoc itaque tempus, ex quo sanctus Samuel prophetare coepit, et deinceps donec populus Israel captivus in Babyloniam duceretur, atque inde secundum sancti Jeremiae prophetiam post septuaginta annos reversis Israelitis (Jerem. XXV, 11) Dei domus instauraretur totum tempus est Prophetarum. Quamvis enim et ipsum Noe patriarcham, in cujus diebus universa terra diluvio deleta est, et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos futura sive quoquo modo significata, sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei regnumque coelorum, non immerito possimus appellare prophetas; praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos, sicut Abraham (Gen. XX, 7), sicut Moysen (Deut. XXXIV, 10): tamen dies Prophetarum praecipue maximeque hi dicti sunt, ex quo coepit prophetare Samuel, qui et Saülem prius, et eo reprobato ipsum David, Deo praecipiente, unxit in regem, de cujus caeteri stirpe succederent, quousque illos succedere sic oporteret. Quae igitur a Prophetis sunt praedicta de Christo, cum moriendo decedentibus et nascendo succedentibus suis membris civitas Dei per ista curreret tempora, si omnia velim commemorare, in immensum pergitur. Primum quia ipsa Scriptura, quae per ordinem Reges eorumque facta et eventa digerens, videtur tanquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Dei Spiritu considerata tractetur, vel magis, vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis, invenietur intenta. Et hoc perscrutando indagare ac disserendo monstrare, quam sit operosum atque prolixum, et quam multis indiguum voluminibus, quis ignorat, qui haec vel mediocriter cogitat? Deinde quia ea ipsa quae ad prophetiam non ambigitur pertinere, ita sunt multa de Christo regnoque coelorum, quae civitas Dei est, ut ad hoc aperiendum major sit disputatio necessaria, quam hujus operis modus flagitat. Proinde ita, si potuero, stilo moderabor meo, ut huic operi in Dei voluntate peragendo, nec ea quae supersint dicam, nec ea quae satis sint praetermittam.

CAPUT II.-- Quo tempore sit impleta promissio Dei de terra Chanaan, quam in possessionem etiam Israel carnalis accepit. In praecedente libro diximus, ab initio ad Abraham promissionum Dei duas res fuisse promissas: unam scilicet, quod terram Chanaan possessurum fuerat semen ejus; quod significatur, ubi dictum est, Vade in terram, quam tibi demonstravero, et faciam te in gentem magnam: aliam vero longe praestantiorem, non de carnali, sed de spirituali semine, per quod pater est, non unius gentis Israeliticae, sed omnium gentium, quae fidei ejus vestigia consequuntur; quod promitti coepit his verbis: Et benedicentur in te omnes tribus terrae (Gen. XII, 1-3). Et deinceps aliis multis admodum testimoniis haec duo promissa esse monstravimus. Erat igitur jam in terra promissionis semen Abrahae, id est populus Israel, secundum carnem: atque ibi non solum tenendo ac possidendo civitates adversariorum, verum etiam reges habendo, regnare jam coeperat, impletis de ipso populo promissionibus Dei jam magna ex parte; non solum quae illis tribus patribus, Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque aliae temporibus eorum, verum etiam quae per ipsum Moysen, per quem populus idem de servitute Aegyptia liberatus est, et per quem cuncta praeterita revelata sunt temporibus ejus, cum populum per eremum duceret, factae fuerant. Neque autem per insignem ducem Jesum Nave, per quem populus ille in promissionis inductus est terram, expugnatisque gentibus, eam duodecim tribubus, quibus Deus jusserat, divisit, et mortuus est; neque post illum toto tempore Judicum impleta fuerat promissio Dei de terra Chanaan, a quodam flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem (Gen. XV, 18): nec tamen adhuc prophetabatur futurum, sed exspectabatur implendum. Impletum est autem per David, et ejus filium Salomonem; cujus regnum tanto, quanto promissum fuerat, spatio dilatatum est: universos quippe illos subdiderunt, tributariosque fecerunt. Sic igitur in terra promissionis secundum carnem, hoc est in terra Chanaan, sub his regibus semen Abrahae fuerat constitutum, ut nihil deinde superesset, quo terrena illa Dei promissio compleretur, nisi ut in eadem terra, quantum ad prosperitatem attinet temporalem, per posteritatis successionem inconcusso statu usque ad mortalis saeculi hujus terminum gens permaneret Hebraea, si Domini Dei sui legibus obediret. Sed quoniam Deus noverat, hoc eam non esse facturam, usus est ejus etiam temporalibus poenis ad exercendos in ea paucos fideles suos, et admonendos qui postea futuri erant in omnibus gentibus, quod eos admoneri oportebat, in quibus alteram promissionem, revelato novo Testamento, per incarnationem Christi fuerat impleturus.

CAPUT III.-- De tripartitis significationibus Prophetarum, quae nunc ad terrenam, nunc ad coelestem Jerusalem, nunc autem ad utramque referuntur. 1. Quocirca, sicut oracula illa divina ad Abraham, Isaac, et Jacob, et quaecumque alia signa, vel dicta prophetica, in sacris Litteris praecedentibus facta sunt: ita etiam caeterae ab isto Regum tempore prophetiae partim pertinent ad gentem carnis Abrahae, partim vero ad illud semen ejus, in quo benedicuntur omnes gentes cohaeredes Christi per Testamentum novum, ad possidendam vitam aeternam regnumque coelorum. Partim ergo ad ancillam, quae in servitutem generat, id est terrenam Jerusalem, quae servit cum filiis suis; partim vero ad liberam civitatem Dei, id est veram Jerusalem aeternam in coelis, cujus filii homines secundum Deum viventes peregrinantur in terris: sed sunt in eis quaedam, quae ad utramque pertinere intelliguntur, ad ancillam proprie, ad liberam figurate. 2. Tripartita itaque reperiuntur eloquia Prophetarum: siquidem aliqua sunt ad terrenam Jerusalem spectantia, aliqua ad coelestem, nonnulla ad utramque. Exemplis video probandum esse quod dico. Missus est Nathan propheta, qui regem David argueret de peccato gravi, et ei, quae consecuta sunt mala, futura praediceret (II Reg. XII). Haec atque hujusmodi sive publice, id est pro salute vel utilitate populi, sive privatim, cum pro suis quisque rebus divina promereretur eloquia, quibus pro usu temporalis vitae futuri aliquid nosceretur, ad terrénam civitatem pertinuisse, quis ambigat? Ubi autem legitur, Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus, Quia hoc est testamentum, quod constituam domui Israel: post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentem eorum, et super corda eorum scribam eas, et videbo eos, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem (Jerem. XXXI, 31-33; Hebr. VIII, 8-10); Jerusalem sine dubio superna prophetatur, cujus Deus ipse praemium est, eumque habere atque ipsius esse summum ibi est atque totum bonum. Ad utramque vero pertinet hoc ipsum, quod Jerusalem dicitur Dei civitas, et in ea prophetatur futura domus Dei, eaque prophetia videtur impleri, cum Salomon rex aedificat illud nobilissimum templum. Haec enim et in terrena Jerusalem secundum historiam contigerunt, et coelestis Jerusalem figurae fuerunt. Quod genus prophetiae ex utroque veluti compactum atque commixtum in Libris veteribus canonicis, quibus rerum gestarum narrationes continentur, valet plurimum, multumque exercuit et exercet ingenia scrutantium Litteras sacras, ut quod historice praedictum completumque legitur in semine Abrahae secundum carnem, etiam in semine Abrahae secundum fidem quid implendum allegorice significet inquiratur: in tantum ut quibusdam visum sit, nihil esse in eisdem libris vel praenuntiatum et effectum, vel effectum, quamvis non praenuntiatum, quod non insinuet aliquid ad supernam civitatem Dei ejusque filios in hac vita peregrinos figurata significatione referendum. Sed si hoc ita est, jam bipartita, non tripartita erunt eloquia Prophetarum, vel potius illarum Scripturarum omnium, quae veteris Instrumenti appellatione censentur. Nihil enim erit illic, quod ad Jerusalem terrenam tantum pertineat, si quidquid ibi de illa, vel propter illam, dicitur atque completur, significat aliquid, quod etiam Jerusalem coelestem allegorica praefiguratione referatur: sed erunt sola duo genera, unum quod ad Jerusalem liberam, alterum quod ad utramque pertineat. Mihi autem sicut multum videntur errare, qui nullas res gestas in eo genere litterarum aliquid aliud praeter id quod eo modo gestae sunt significare arbitrantur; ita multum audere, qui prorsus ibi omnia significationibus allegoricis involuta esse contendunt. Ideo tripartita, non bipartita esse dixi. Hoc enim existimo, non tamen culpans eos, qui potuerint illic de quacumque re gesta sensum intelligentiae spiritualis exsculpere, servata primitus duntaxat historiae veritate. Caeterum quae ita dicuntur, ut rebus humanitus seu divinitus gestis sive gerendis convenire non possint, quis fidelis dubitet non esse inaniter dicta? quis ea non ad intelligentiam spiritualem revocet, si possit, aut ab eo qui potest revocanda esse fateatur?

CAPUT IV.-- De praefigurata commutatione Israelitici regni et sacerdotii, et de his quae Anna mater Samuelis, personam gerens Ecclesiae, prophetavit. 1. Procursus igitur civitatis Dei, ubi pervenit ad Regum tempora, quando David Saüle reprobato ita regnum primus obtinuit, ut ejus deinde posteri in terrena Jerusalem diuturna successione regnarent, dedit figuram, re gesta significans atque praenuntians, quod non est praetereundum silentio, de rerum mutatione futurarum, quod attinet ad duo Testamenta, vetus et novum: ubi sacerdotium regnumque mutatum est per sacerdotem eumdemque regem novum ac sempiternum, qui est Christus Jesus. Nam et Heli sacerdote reprobato substitutus in Dei ministerium Samuel, simul officio functus sacerdotis et judicis, et Saüle abjecto rex David fundatus in regno, hoc quod dico figuraverunt. Mater quoque ipsa Samuelis Anna, quae prius fuit sterilis, et posteriore fecunditate laetata est, prophetare aliud non videtur, cum gratulationem suam Domino fundit exsultans: quando eumdem puerum natum et ablactatum Deo reddit eadem pietate, qua voverat. Dicit enim: Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Dilatatum es super inimicos meos os meum; laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus, sicut Dominus; et non est justus, sicut Deus noster; non est sanctus praeter te. Nolite gloriari superbe, et nolite loqui excelsa, neque procedat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus, et Deus praeparans adinventiones suas. Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute. Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos, et reducit. Dominus pauperes facit, et ditat; humiliat, et exaltat. Suscitat a terra pauperem, et de stercore erigit inopem: ut collocet eum cum potentibus populi, et sedem gloriae haereditatem dans eis: dans votum voventi, et benedixit annos justi: quoniam non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus. Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae. Dominus ascendit in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae quia justus est; et dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornu Christi sui. (I Reg. II, 1-10, sec. LXX). 2. Itane vero verba haec unius putabuntur esse mulierculae, de nato sibi filio gratulantis? tantumne mens hominum a luce veritatis aversa est, ut non sentiat supergredi modum feminae hujus dicta quae fudit? Porro qui rebus ipsis, quae jam coeperunt etiam in hac terrena peregrinatione compleri, convenienter movetur, nonne intendit, et aspicit, et agnoscit per hanc mulierem, cujus etiam nomen. id est Anna, Gratia ejus interpretatur, ipsam religionem christianam, ipsam civitatem Dei, cujus rex est et conditor Christus, ipsam postremo Dei gratiam prophetico spiritu sic locutam, a qua superbi alienantur, ut cadant, qua humiles implentur, ut surgant, quod maxime hymnus iste personuit? Nisi quisquam forte dicturus est, nihil istam prophetasse mulierem, sed Deum tantummodo propter filium, quem precata impetravit, exsultanti praedicatione laudasse. Quid ergo sibi vult quod ait: Arcum potentium fecit infirmum, et infirmi praecincti sunt virtute: pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram: quia sterilis peperit septem, et multa in filiis infirmata est? Numquid septem ipsa pepererat, quamvis sterilis fuerit? Unicum habebat, quando ista dicebat: sed nec postea septem peperit, sive sex, quibus septimus esset ipse Samuel; sed tres mares, et duas feminas (I Reg. II, 20). Deinde in illo populo cum adhuc nemo regnaret, quod in extremo posuit, Dat virtutem regibus nostris, et exaltabit cornu Christi sui; unde dicebat, si non prophetabat? 3. Dicat ergo Ecclesia Christi, civitas Regis magni, gratia plena, prole fecunda; dicat quod tanto ante de se prophetatum per os hujus piae matris agnoscit Confirmatum est cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo. Vere confirmatum cor, et cornu vere exaltatum; quia non in se, sed in Domino Deo suo. Dilatatum est super inimicos meos os meum: quia et in angustiis pressurarum sermo Dei non est alligatus, nec in praeconibus alligatis. Laetata sum, inquit, in salutari tuo. Christus est iste Jesus, quem Simeon, sicut in Evangelio legitur, senex amplectens parvum, agnoscens magnum, Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29 et 30). Dicat itaque Ecclesia, Laetata sum in salutari tuo. Quoniam non est sanctus, sicut Dominus; et non est justus, sicut Deus noster; tanquam sanctus et sanctificans, justus et justificans. Non est sanctus praeter te: quia nemo fit nisi abs te. Denique sequitur, Nolite gloriari superbe, et nolite loqui excelsa, neque exeat magniloquium de ore vestro. Quoniam Deus scientiarum Dominus. Ipse vos scit, et ubi nemo scit: quoniam qui putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3). Haec dicuntur adversariis civitatis Dei ad Babyloniam pertinentibus, de sua virtute praesumentibus, in se, non in Domino gloriantibus; ex quibus sunt etiam carnales Israelitae, terrenae Jerusalem cives terrigenae, qui, ut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, id est quam dat homini Deus, qui solus est justus justificans; et suam volentes constituere, id est, velut a se sibi partam, non ab illo impertitam; justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3), utique quia superbi, de suo putantes, non de Dei, posse placere se Deo, qui est Deus scientiarum, atque ideo et arbiter conscientiarum, ibi videns cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11), si hominum sunt, et ab illo non sunt. Et praeparans, inquit, adinventiones suas. Quas adinventiones putamus, nisi ut superbi cadant, et humiles surgant? Has quippe adinventiones exsequitur, dicens, Arcus potentium infirmatus est, et infirmi praecincti sunt virtute. Infirmatus est arcus, id est, intentio eorum qui tam potentes sibi videntur, ut sine Dei dono atque adjutorio humana sufficientia divina possint implere mandata; et praecinguntur virtute, quorum interna vox est, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum (Psal. VI, 3). 4. Pleni panibus, inquit, minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Qui sunt intelligendi pleni panibus, nisi iidem ipsi quasi potentes, id est Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei (Rom. III, 2)? Sed in eo populo ancillae filii minorati sunt: quo verbo minus quidem latino, bene tamen expressum est, quod ex majoribus minores facti sunt: quia et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis, quae Israelitae soli tunc ex omnibus gentibus acceperunt, terrena sapiunt. Gentes autem quibus lex illa non erat data, posteaquam per novum Testamentum ad eloquia illa venerunt, multum esuriendo terram transierunt; quia in eis non terrena, sed coelestia sapuerunt. Et hoc, velut quaereretur causa cur factum sit, Quia sterilis, inquit, peperit septem, et multa in filiis infirmata est. Hic totum quod prophetabatur eluxit agnoscentibus numerum septenarium, quo est universae Ecclesiae significata perfectio. Propter quod et Joannes apostolus ad septem scribit Ecclesias (Apoc. I, 4), eo modo se ostendens ad unius plenitudinem scribere: et in Proverbiis Salomonis hoc antea praefigurans Sapientia, aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem (Prov. IX, 1). Sterilis enim erat in omnibus gentibus Dei civitas, antequam iste fetus, quem cernimus, oriretur. Cernimus etiam, quae multa in filiis erat, nunc infirmatam Jerusalem terrenam. Quoniam quicumque filii liberae in ea erant, virtus ejus erant: nunc vero ibi quoniam littera est, et spiritus non est, amissa virtute infirmata est. 5. Dominus mortificat, et vivificat: mortificavit illam, quae multa erat in filiis; et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem. Quamvis commodius possit intelligi eosdem vivificare, quos mortificaverit. Id enim velut repetivit addendo, Deducit ad inferos, et reducit. Quibus enim dicit Apostolus, Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: salubriter utique mortificantur a Domino: quibus adjungit, Quae sursum sunt sapite, non quae super terram; ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram. Mortui enim estis, inquit: ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur, Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 1-3): ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed numquid eosdem deduxit ad inferos et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium in illo potius videmus impletum, Capite scilicet nostro, cum quo vitam nostram in Deo Apostolus dixit absconditam. Nam cum proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32), isto modo utique mortificavit cum. Et quia resuscitavit a mortuis, eumdem rursus vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur, Non derelinques animam meam in inferno (Psalm. XV, 10), eumdem deduxit ad inferos et reduxit. Hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus enim pauperes facit, et ditat. Nam quid hoc sit ut sciamus, quod sequitur audiamus: Humiliat, et exaltat; utique superbos humiliat, et humiles exaltat. Quod enim alibi legitur, Deus superbis resistis, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6); hoc totus habet sermo hujus, cujus nomen interpretatur Gratia ejus. 6. Jam vero quod adjungitur, Suscitat a terra pauperem: de nullo melius quam de illo intelligo, qui propter nos factus est pauper, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. (II Cor. VIII, 9). Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem. Nec illud ab illo alienabo, quod additum est, Et de stercore erigit inopem. Inops quippe idem qui pauper. Stercus vero unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, Quae mihi, inquit, fuerunt lucra, haec propter Christum damna esse duxi: nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem (Philipp. III, 7 et 8). De terra ergo suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops: ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait, Sedebitis super duodecim sedes. Et sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 28, 27), hoc votum potentissime voverant. 7. Sed unde hoc eis, nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est, Dans votum voventi? Alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus. Dans, inquit, votum voventi. Non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret. Sequitur, Et benedixit annos justi: ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est, Et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt: antequam enim veniant, non sunt; cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est, Dans votum voventi, et benedixit annos justi; unum est quod facimus, alterum quod sumimus. Sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia non in virtute potens est vir. Dominus infirmum faciet adversarium ejus: illum scilicet qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius qui noster fuerat ipsius fit, et vincitur a nobis; sed non viribus nostris: quia non in virtute potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum, Dominus sanctus: ut vincatur a sanctis, quos Dominus sanctus sanctorum effecit sanctos. 8. Ac per hoc, Non glorietur prudens in prudentia sua, et non glorietur potens in potentia sua, et non glorietur dives in divitiis suis: sed in hoc glorietur qui glorietur, intelligere et scire Dominum, et facere judicium et justitiam in medio terrae. Non parva ex parte intelligit et scit Dominum, qui intelligit et scit etiam hoc a Domino sibi dari, ut intelligat et sciat Dominum. Quid enim habes, ait Apostolus, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Id est, quasi a te ipso tibi sit, unde gloriaris. Facit autem judicium et justitiam, qui recte vivit. Recte autem vivit, qui obtemperat praecipienti Deo: et finis praecepti, id est, ad quod refertur praeceptum, charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5, 15). Porro ista charitas, sicut Joannes apostolus testatur, ex Deo est (I Joan. IV, 7). Facere igitur judicium et justitiam, ex Deo est. Sed quid est, in medio terrae? Neque enim non debent facere judicium et justitiam qui habitant in extremis terrae? quis hoc dixerit? Cur ergo additium est, in medio terrae? Quod si non adderetur, et tantummodo diceretur, facere judicium et justitiam, magis hoc praeceptum ad utrosque homines pertineret, et mediterraneos et maritimos. Sed ne quisquam putaret post finem vitae, quae in hoc agitur corpore, superesse tempus judicium justitiamque faciendi, quam dum esset in carne non fecit, et sic divinum evadi posse judicium; in medio terrae, mihi videtur dictum, cum quisque vivit in corpore. In hac quippe vita suam terram quisque circumfert, quam moriente homine recipit terra communis, resurgenti utique redditura. Proinde in medio terrae, id est, cum anima nostra isto terreno clauditur corpore, faciendum est judicium et justitia, quod nobis prosit in posterum, quando recipiet quisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Per corpus quippe ibi dixit Apostolus, per tempus quo vixit in corpore. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, neque id ullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Isto modo congruenter intelligi potest etiam illud quod in Psalmo legitur, Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem in medio terrae (Psal. LXXIII, 12): ut Dominus Jesus accipiatur Deus noster qui est ante saecula, quia per ipsum facta sunt saecula, operatus salutem nostram in medio terrae, cum Verbum caro factum est, et terreno habitavit in corpore (Joan. I, 14). 9. Deinde posteaquam prophetatum est in his verbis Annae, quomodo gloriari debeat qui gloriatur, non in se utique, sed in Domino; propter retributionem quae in die judicii futura est, Dominus, inquit, ascendit in coelos, et tonuit: ipse judicabit extrema terrae, quia justus est. Prorsus ordinem tenuit confessionis fidelium. Ascendit enim in coelum Dominus Christus, et inde venturus est ad vivos et mortuos judicandos. Nam quis ascendit, sicut dicit Apostolus, nisi qui et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 9 et 10.) Per nubes ergo suas tonuit, quas Spiritu sancto, cum ascendisset, implevit. De quibus ancillae Jerusalem, hoc est ingratae vineae, comminatus est apud Isaiam prophetam, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). Sic autem dictum est, Ipse judicabit extrema terrae: ac si diceretur, Etiam extrema terrae. Non enim alias partes non judicabit, qui omnes homines procul dubio judicabit. Sed melius intelliguntur extrema terrae, extrema hominis: quoniam non judicabuntur, quae in melius vel in deterius medio tempore commutantur, sed in quibus extremis inventus fuerit qui judicabitur. Propter quod dictum est, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Qui ergo perseveranter facit judicium et justitiam in medio terrae, non damnabitur, cum judicabuntur extrema terrae. Et dat, inquit, virtutem regibus nostris: ut non eos judicando condemnet. Dat eis virtutem, qua carnem sicut reges regant, et in illo mundum, qui propter eos fudit sanguinem, vincant. Et exaltabit cornu Christi sui. Quomodo Christus exaltabit cornu Christi sui? De quo enim supra dictum est, Dominus ascendit in coelos, et intellectus est Dominus Christus; ipse, sicut hic dicitur, exaltabit cornu Christi sui. Quis ergo est Christus Christi sui? An cornu exaltabit uniuscujusque fidelis sui, sicut ista ipsa in principio hujus hymni ait: Exaltatum est cornu meum in Deo meo? Omnes quippe unctos ejus chrismate, recte christos possumus dicere: quod tamen totum eum suo capite corpus unus est Christus. Haec Anna prophetavit, Samuelis mater, sancti viri, multumque laudati. In quo quidem tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est quae multa erat in filiis, ut novum haberet in Christo sacerdotium sterilis, quae peperit septem.

CAPUT V.-- De his quae ad Heli sacerdotem homo Dei prophetico locutus est spiritu, significans sacerdotium, quod secundum Aaron institutum fuerat, auferendum. 1. Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo sine dubitatione propheta. Sic enim scriptum est: Et venit homo Dei ad Heli, et dixit: Haec dicit Dominus: Revelans revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharaonis; et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi, ut ascenderent ad altare meum, et incenderent incensum, et portarent Ephod; et dedi domui patris tui omnia quae sunt ignis filiorum Israel in escam. Et utquid respexisti in incensum meum, et in sacrificium meum impudenti oculo, et glorificasti filios tuos super me, benedicere primitias omnis sacrificii in Israel in conspectu meo? Propter hoc haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi, Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo; et qui spernit me, spernetur. Ecce dies veniunt, et exterminabo semen tuum et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi ejus, et defluat anima ejus; et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees; una die morientur ambo. Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem, et transibit coram Christo meo omnibus diebus. Et erit, qui superaverit in domo tua, veniet adorare ei obolo argenti, dicens: Jacta me in unam partem sacerdotii tui manducare panem (I Reg. II, 27-36). 2. Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa. Quanquam enim non esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari; tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes: ac per hoc in ea quoque re gesta, eadem mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus Testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum, prophetia facti etiam ipsa, non verbi; id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per Prophetam. Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar regnante David (II Reg. XV), et alii deinceps, antequam tempus veniret, quo ista quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videat esse completa? quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta, Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi, Domus tua et domus patris tui transibunt coram me usque in aeternum. Et nunc dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo; et qui me spernit, spernetur. Quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait, Revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharaonis, et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel, mihi sacerdotio fungi. Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute, unde, cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, praesto sunt res, cernuntur, tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et exterminabo semen tuum, et semen domus patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus, et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi ejus, et defluat anima ejus. Ecce dies qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron: et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. 3. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod veniet super duos filios tuos hos, Ophni et Phinees; die uno morientur ambo. Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Jesu, novi Testamenti vero sacerdote, dicuntur: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae in corde meo et quae in anima mea, faciat; et aedificabo ei domum fidelem. Ipsa est aeterna et superna Jerusalem. Et transibit, inquit, coram Christo meo omnibus diebus. Transibit, dixit, conversabitur: sicut superius dixerat de domo Aaron, Dixi, Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum. Quod autem ait, coram Christo meo transibit; de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse Mediator atque Salvator. Domus ergo ejus coram illo transibit. Potest et transibit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus, quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Quod autem ait Deus, Qui omnia quae in corde meo, et quae in anima mea, faciat; non arbitremur habere animam Deum, cum sit conditor animae: sed ita hoc de Deo tropice, non proprie, dicitur, sicut manus et pedes et alia corporis membra. Et, ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginem Dei, adduntur et alae, quas utique non habet homo; et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8): ut intelligant homines de illa ineffabili natura, non propriis, sed translatis rerum vocabulis ista dici. 4. Quod vero adjungitur, Et erit, qui superaverit in domo tua, veniet adorare ei: non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat, Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit, Et erit, qui superaverit in domo tua, veniet adorare ei; si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit: nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem, sed illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron? Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius propheta dixit, Reliquiae salvae fient (Isai. X, 22); unde et Apostolus, Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5); quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse de quo dictum est, Qui superaverit in domo tua: profecto credit in Christum; sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt; neque nunc desunt, qui, licet rarissime, tamen credant, et impletur in eis quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit, Veniet adorare ei obolo argenti: cui adorare, nisi illi summo sacerdoti, qui et Deus est? Neque enim in illo sacerdotio secundum ordinem Aaron, ad hoc veniebant homines ad templum vel altare Dei, ut sacerdotem adorarent. Quid est autem quod ait, obolo argenti, nisi brevitate verbi fidei, de quo commemorat Apostolus dictum, Verbum consummans et brevians faciet Dominus super terram (Rom. IX, 28; Isai. X, 23); Argentum autem pro eloquio poni, Psalmus testis est, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum (Psal. XI, 7). 5. Quid ergo dicit iste, qui venit adorare sacerdoti Dei et sacerdoti Deo? Jacta me in unam partem sacerdotii tui, manducare panem. Nolo in patrum meorum collocari honore, qui nullus est: jacta me in partem sacerdotii tui. Elegi enim abjectus esse in domo Dei (Psal. LXXXIII, 11): qualecumque et quantulumcumque membrum esse cupio sacerdotii tui. Sacerdotium quippe hic ipsam plebem dicit, cujus plebis ille sacerdos est Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). Quamvis nonnulli, sacrificii tui sint interpretati; non, sacerdotii tui: quod nihilominus eumdem significat populum christianum. Unde dicit apostolus Paulus, Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17). Quod ergo addidit, manducare panem, etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dicit sacerdos ipse, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI, 52). Ipsum est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech: qui legit, intelligat. Brevis itaque ista confessio et salubriter humilis, qua dicitur, Jacta me in partem sacerdotii tui, manducare panem, ipse est obolus argenti; quia et breve est, et eloquium Domini est habitantis in corde credentis. Quia enim dixerat superius dedisse se domui Aaron cibos de victimis veteris Testamenti, ubi ait, Dedi domui patris tui omnia quae sunt ignis filiorum Israel in escam; haec quippe fuerant sacrificia Judaeorum: ideo hic dixit, manducare panem; quod est in novo Testamento sacrificium Christianorum.

CAPUT VI.-- De Judaico sacerdotio et regno, quae cum in aeternum dicantur statuta, non permanent; ut alia intelligantur, quorum spondetur aeternitas. 1. Cum igitur haec tanta tunc altitudine praenuntiata sint, tanta nunc manifestatione clarescant; non frustra tamen moveri quispiam potest, ac dicere: Quomodo confidimus venire omnia, quae in libris illis ventura praedicta sunt, si hoc ipsum quod ibi divinitus dictum est, Domus tua et domus patris tui transibunt coram me in aeternum, effectum habere non potuit? Quoniam videmus illud sacerdotium fuisse mutatum; et quod illi domui promissum est, nec sperari aliquando complendum: quia illud quod ei reprobato mutatoque succedit, hoc potius praedicatur aeternum. Hoc qui dicit, nondum intelligit, aut non recolit, etiam ipsum secundum ordinem Aaron sacerdotium, tanquam umbram futuri aeterni sacerdotii constitutum: ac per hoc quando ei aeternitas promissa est, non ipsi umbrae ac figurae, sed ei quod per ipsam adumbrabatur figurabaturque, promissum est. Sed ne putaretur ipsa umbra esse mansura, ideo etiam mutatio ejus debuit prophetari. 2. Regnum quoque isto modo etiam Saülis ipsius, qui certe reprobatus atque rejectus est, futuri regni erat umbra in aeternitate mansuri. Oleum quippe illud quo unctus est, et ab eo chrismate christus est dictus, mystice accipiendum, et magnum sacramentum intelligendum est: quod in eo tantum veneratus est ipse David, ut percusso corde pavitaverit, quando in tenebroso occultatus antro, quo etiam Saül urgente intraverat necessitate naturae, exiguam particulam vestis ejus retrorsum latenter abscidit, ut haberet unde monstraret, quomodo ei pepercerit, cum posset occidere; atque ita suspicionem de animo ejus, qua sanctum David putans inimicum suum vehementer persequebatur, auferret. Ne itaque reus esset tanti sacramenti in Saüle violati, quia vel indumentum ejus sic attrectavit, extimuit. Ita enim scriptum est: Et percussit cor David super eum, quia abstulit pinnulam chlamydis ejus. Viris autem, qui cum illo erant, et ut Saülem in manus suas traditum interimeret suadebant, Non mihi, inquit, contingat a Domino, si fecero hoc verbum domino meo christo Domini, inferre manum meam super eum; quia christus Domini est hic (I Reg. XXIV, 6, 7). Huic ergo umbrae futuri non propter ipsam, sed propter illud quod praefigurabat, tanta veneratio exhibebatur. Unde et illud quod ait Saüli Samuel, Quoniam non servasti mandatum meum, quod mandavit tibi Dominus; quemadmodum nunc paraverat Dominus regnum tuum usque in aeternum super Israel, et nunc regnum tuum non stabit tibi; et quaeret Dominus sibi hominem secundum cor suum, et mandabit ei Dominus esse in principem super populum suum; quia non custodisti quae mandavit tibi Dominus (Id. XIII, 13, 14): non sic accipiendum est, ac si ipsum Saülem Deus in aeternum praeparaverit regnaturum, et hoc postea noluerit servare peccanti; neque enim eum peccaturum esse nesciebat: sed praeparaverat regnum ejus, in quo figura esset regni aeterni. Ideo addidit, Et nunc regnum tuum non stabit tibi. Stetit ergo, et stabit, quod in illo significatum est: sed non huic stabit, quia non in aeternum ipse fuerat regnaturus, nec progenies ejus, ut saltem per posteros alterum alteri succedentes videretur impleri quod dictum est, in aeternum. Et quaeret, inquit, Dominus sibi hominem: sive David, sive ipsum Mediatorem significans Testamenti novi, qui figurabatur in chrismate etiam quo unctus est ipse David et progenies ejus. Non autem quasi nesciat ubi sit, ita Deus sibi hominem quaerit: sed per hominem more hominum loquitur; quia et sic loquendo nos quaerit. Non solum enim Deo Patri, verum etiam ipsi quoque Unigenito ejus, qui venit quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10), usque adeo jam eramus noti, ut in ipso essemus electi ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Quaeret sibi ergo dixit, suum habebit. Unde in latina lingua hoc verbum accipit praepositionem, et, Acquirit, dicitur: quod satis apertum est quid significet. Quanquam et sine additamento praepositionis Quaerere intelligatur Acquirere: ex quo lucra vocantur et quaestus.

CAPUT VII.-- De disruptione regni Israelitici, qua praefiguratur perpetua divisio Israelis spiritualis ab Israele carnali. 1. Rursus peccavit Saül per inobedientem, et rursus Samuel ait illi in verbo Domini: Quia sprevisti verbum Domini, sprevit te Dominus, ut non sis rex super Israel. Et rursus pro eodem peccato, cum id confiteretur Saül, et veniam precaretur, rogaretque Samuelem, ut reverteretur cum illo ad placandum Deum: Non revertar, inquit, tecum; quia sprevisti verbum Domini, et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam, ut abiret: et tenuit Saül pinnulam diploidis ejus, et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel, Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te, et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur, et non permanet (I Reg. XV, 23-29). Iste cui dicitur, Spernet Dominus, ne sis rex super Israel; et, Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie; quadraginta annos regnavit super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui: ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus; et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. 2. Non autem habet Scriptura, quod in plerisque latinis codicibus legitur, Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; sed sicut a nobis positum est inventum in graecis, Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua: ut hoc intelligatur, de manu tua; quod est, ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. De quo cum dicitur, Et dabit illud proximo tuo, ad carnis cognationem id refertur: ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saül. Quod vero additum est, bono super te, potest quidem intelligi, meliori te; nam et quidam sic sunt interpretati: sed melius sic accipitur, bono super te, ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta illud aliud propheticum, Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. CIX, 1). In quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus. Quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat (Joan. I, 47), quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant Apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus; inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum (Galat. I, 24). 3. De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur, Et dividetur Israel in duo: in Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam, et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaereret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret, Ejice ancillam et filium ejus (Gen. XXI, 10). Propter peccatum quidem Salomonis regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duo fuisse divisum, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subversa atque translata. Sed hoc quid ad Saülem, cum si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerit potius comminandum, cujus erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saülis, illius regni et populi figuram gerentis, eidem regno populoque minatus est, aeterna atque immutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est, Et non convertetur, neque poenitebit eum; quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur, et non permanet: id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non poenitet, sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. 4. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel, et omnino perpetuam. Quicumque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eamdemque naturam. Prorsus quicumque ex Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum eis Israelitis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt: sed in divisione, quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt. Nihil enim prodest Testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans (Galat. IV, 24), nisi quia testimonium perhibet Testamento novo. Alioquin quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est: cum autem quisque inde transierit ad Christum, auferetur velamen (I Cor. III, 15 et 16). Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum; ut non jam quisque intendat accipere carnalem, sed spiritualem felicitatem. Propter quod ipse magnus propheta Samuel, antequam unxisset regem Saül, quando exclamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum; et cum offerret holocaustosim, accedentibus alienigenis ad pugnam contra populum Dei, tonuit Dominus super eos, et confusi sunt, et offenderunt coram Israel, atque superati sunt: assumpsit lapidem unum, et statuit illum inter Massephat novam et veterem, et vocavit nomen ejus Abennezer, quod est latine Lapis adjutoris: et dixit, Usque huc adjuvit nos Dominus (I Reg. VII, 5-12). Massephat interpretatur Intentio. Lapis ille adjutoris medietas est Salvatoris, per quem transeundum est a Massephat vetere ad novam, id est, ab intentione qua exspectabatur in carnali regno beatitudo falsa carnalis, ad intentionem qua per novum Testamentum exspectatur in regno coelorum beatitudo verissima spiritualis: qua quoniam nihil est melius, huc usque adjuvat Deus.

CAPUT VIII.-- De promissionibus ad David in filio ejus, quae nullatenus in Salomone, sed plenissime inveniuntur in Christo. 1. Jam nunc video esse monstrandum quid ipsi David, qui Saüli successit in regnum, cujus mutatione finalis illa mutatio figurata est, propter quam divinitus cuncta dicta, cuncta conscripta sunt, Deus promiserit, quod ad rem qua de agimus pertinet. Cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante, factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Deus quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in ducem super populum meum in Israel, et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris, et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum qui sunt super terram: et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra; et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. Et requiem tibi dabo ab omnibus inimicis tuis: et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et si venerit iniquitas ejus, redarguam illum in virga virorum, et in tactibus filiorum hominum: misericordiam autem meam non amoveam ab eo, sicut amovi a quibus amovi a facie mea: et fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me, et thronus ejus erit erectus usque in aeternum (II Reg. VII, 8-16). 2. Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Attendit enim quod dictum est, Hic aedificabit mihi domum; quoniam Salomon templum illud nobile exstruxit: et non attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me. Attendat ergo et aspiciat Solomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdem idololatriam seductum atque dejectum: et non audeat existimare Deum vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), jam videremus ista compleri; ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus, sicut carnales Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legunt, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam manifestatione declarato adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe Pacificus est latine), et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit: sed eadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum nostrum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum Scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans, quodammodo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, Psalmus etiam septuagesimus primus titulo nominis ejus inscriptus est: in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura qualiscumque adumbrata sit, in isto autem ipsa veritas praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerit Salomonis: et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam, Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8); quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt. 3. Nec ob aliud, vivente adhuc patre suo David, regnare Salomon coepit, quod nulli illorum regum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum, quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. Quomodo ergo propter id quod sequitur, Hic aedificabit mihi domum, iste Salomon putabitur prophetatus: et non potius propter id quod praecedit, Cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Jesus Christus veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).

CAPUT IX.-- Quam similis in Psalmo octogesimo octavo sit prophetia de Christo, his quae in Regnorum libris Nathan prophetante promittuntur. Propter quod et in Psalmo octogesimo et octavo, cujus est titulus, Intellectus ipsi Aethan Israelitae, commemorantur promissiones Dei factae regi David, et istis, quae in libro Regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur; sicut est: Juravi David servo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et iterum: Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de populo meo. Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam inimicos ejus a facie ejus, et eos qui oderunt eum, fugabo. Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli (Psal. LXXXVIII, 4, 5, 20-30). Quae omnia de Domino Jesu intelliguntur, quando recte intelliguntur, sub nomine David, propter formam servi, quam de semine David idem Mediator assumpsit ex virgine. Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum ejus tale aliquid, quale in Regnorum libro positum est, et quasi de Salomone proclivius accipitur. Ibi namque, hoc est in Regnorum libro, Et si venerit, inquit, iniquitas ejus, redarguam illum in virga virorum, et in tactibus filiorum hominum: misericordiam autem meam non amoveam ab eo (II Reg. VII, 14 et 15): tactibus significans plagas correptionis. Unde illud est, Ne tetigeritis christos meos (Psal. CIV, 15). Quod quid est aliud, quam, Ne laeseritis? In Psalmo vero cum ageret tanquam de David, ut quiddam ejusmodi etiam ibi diceret, Si dereliquerint, inquit, filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVIII, 31-34). Non dixit, Ab eis, cum loqueretur de filiis ejus, non de ipso: sed dixit, ab eo; quod bene intellectum tantumdem valet. Non enim Christi ipsius, quod est caput Ecclesiae, possent inveniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus servata misericordia divinitus coerceri; sed in ejus corpore ac membris, quod populus ejus est. Ideo in libro Regnorum, iniquitas ejus dicitur; in Psalmo autem, filiorum ejus: ut intelligamus de ipso dici quodammodo, quod de ejus corpore dicitur. Propter quod etiam ipse de coelo, cum corpus ejus, quod sunt fideles ejus, Saulus persequeretur, Saule, inquit, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Deinde in consequentibus Psalmi, Neque nocebo, inquit, in veritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: id est, nequaquam David mentiar, Solet enim sic loqui Scriptura. Quid autem non mentiatur, adjungit, et dicit, Semen ejus in aeternum manebit; et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis (Psal. LXXXVIII, 34-38).

CAPUT X.-- Quam diversa acta sint in regno terrenae Jerusalem, ab his quae promiserat Deus, ut intelligeretur promissionis veritas ad alterius Regis et regni gloriam pertinere. Post haec tantae promissionis validissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tanquam id speraretur, nec inveniretur: Tu vero, inquit, repulisti, et ad nihilum deduxisti, Domine. Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris ejus, usque ad eversionem ipsius terrenae Jerusalem, quae regni ejusdem sedes fuit; et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum. Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subjecit, Distulisti Christum tuum (Psal. LXXXVIII, 39). Non est ergo ille Salomon, sed nec ipse David, si dilatus est Christus Domini. Cum enim christi ejus dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege David et deinceps, sed ab illo etiam Saüle, qui populo eidem rex primus est unctus (I Reg. XXIV, 7); ipse quippe David eum christum Domini appellat: erat tamen unus verus Christus, cujus illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in David vel in Salomone intelligendum, differebatur in longum; secundum autem dispositionem Dei venturus suo tempore parabatur. Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Jerusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adjunxit, atque ait: Evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem ejus. Destruxisti omnes macerias ejus, posuisti munitiones ejus in formidinem. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum ejus, jucundasti omnes inimicos ejus. Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione, sedem ejus in terram collisisti. Minuisti dies sedis ejus, perfudisti eum confusione (Psal. LXXXVIII, 40-46). Haec omnia venerunt super ancillam Jerusalem, in qua regnaverunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria: regnum autem coelestis Jerusalem, cujus erant filii, in vera fide habentes, et in vero Christo sperantes. Quomodo autem ista venerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia.

CAPUT XI.-- De substantia populi Dei, quae per susceptionem carnis in Christo est: qui solus eruendi ab inferis animam suam habuit potestatem. Post haec autem prophetata ad precandum Deum Propheta convertitur: sed et ipsa precatio prophetatio est. Usquequo, Domine, avertis in finem (Psal. LXXXVIII. 47)? subauditur, faciem tuam: sicu talibi dicitur, Usquequo avertis faciem tuam a me (Psal. XII, 1) Nam ideo quidam codices hic non habent, avertis; sed, averteris: quanquam possit intelligi, Avertis misericordiam tuam, quam promisisti David. Quod autem dixit, in finem; quid est, nisi, Usque in finem? Qui finis intelligendus est ultimum tempus, quando in Christum Jesum etiam illa gens est creditura, ante quem finem illa fieri oportebat, quae superius aerumnosa deflevit. Propter quae et hic sequitur, Exardescet sicut ignis ira tua. Memento quae est mea substantia. Nihil hic melius, quam ipse Jesus intelligitur, substantia populi ejus, ex quo natura est carnis ejus. Non enim vane, inquit, constituisti omnes filios hominum. (Psal. LXXXVIII, 48). Nisi enim esset unus Filius hominis substantia Israel, per quem Filium hominis liberarentur multi filii hominum, vane utique constituti essent omnes filii hominum. Nunc vero omnis quidem humana natura per peccatum primi hominis in vanitatem de veritate collapsa est, propter quod dicit alius psalmus, Homo vanitati similis factus est, dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4): sed non vane Deus constituit omnes filios hominum; quia et multos a vanitate liberat per mediatorem Jesum, et quos liberandos non esse praescivit, ad utilitatem liberandorum et comparationem duarum inter se a contrario civitatum, non utique vane in totius rationalis creaturae pulcherrima atque justissima ordinatione constituit. Deinde sequitur, Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem; eruet animam suam de manu inferi (Psal. LXXXVIII, 49)? Quis est iste, nisi substantia illa Israel ex semine David, Christus Jesus? De quo dicit Apostolus, quod surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Sic enim vivet et non videbit mortem, ut tamen mortuus fuerit; sed animam suam eruerit de manu inferi, quo propter quorumdam solvenda inferni vincla descenderat: eruerit autem potestate illa, de qua in Evangelio dicit, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18).

CAPUT XII.-- Ad quorum personam pertinere intelligenda sit flagitatio promissorum, de quibus in Psalmo dicitur, Ubi sunt misericordiae tuae, Domine, antiquae, etc. Sed caetera psalmi hujus, quae ita se habent, Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua? Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium: quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt, commutationem Christi tui: utrum ex persona dicta sint illorum Israelitarum, qui desiderabant reddi sibi promissionem, quae facta est ad David; an potius Christianorum, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum sunt Israelitae, merito, quaeri potest. Dicta sunt quippe ista vel scripta tempore quo fuit Aethan, de cujus nomine titulum iste psalmus accepit; et idem tempus regni David fuit: ac per hoc non diceretur, Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua? nisi eorum personam in se Propheta transfiguraret, qui longe postea futuri erant, quibus hoc tempus esset antiquum, quando regi David ista promissa sunt. Potest autem intelligi multas gentes, quando persequebantur Christianos, exprobrasse illis passionem Christi, quam Scriptura commutationem vocat; quoniam moriendo immortalis est factus. Potest et commutatio Christi secundum hoc accipi exprobrata Israelitis, quia cum eorum speraretur futurus, factus est gentium: et hoc eis nunc exprobrant multae gentes, quae crediderunt in eum per novum Testamentum, illis in vetustate remanentibus: ut ideo dicatur, Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum; quia non eos obliviscente, sed potius miserante Domino, et ipsi post hoc opprobrium credituri sunt. Sed ille quem prius posui, convenientior sensus mihi videtur. Inimicis enim Christi, quibus exprobratur, quod eos ad gentes transiens reliquerit Christus, incongrue vox ista coaptatur, Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum; non enim servi Dei nuncupandi sunt tales Judaei: sed eis verba ista competunt, qui cum graves humilitates persecutionum pro Christi nomine paterentur, recordari potuerunt excelsum regnum semini David fuisse promissum; et ejus desiderio dicere, non desperando, sed petendo, quaerendo, pulsando, Ubi sunt miserationes tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua? Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium; hoc est, In interioribus meis patienter pertuli. Quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt, commutationem Christi tui: non eam putantes commutationem, sed consumptionem. Quid est autem, Memento, Domine, nisi, ut miserearis, et pro tolerata patienter humilitate mea, reddas celsitudinem, quam jurasti David in veritate tua? Si autem Judaeis assignemus haec verba, illi servi Dei talia dicere potuerunt, qui expugnata terrena Jerusalem, antequam Jesus Christus humanitus nasceretur, in captivitatem ducti sunt, intelligentes commutationem Christi, quia scilicet non per eum terrena carnalisque felicitas, qualis paucis annis regis Salomonis apparuit, sed coelestis ac spiritualis esset fideliter exspectanda: quam tunc ignorans infidelitas gentium, cum Dei populum exsultabat atque insultabat esse captivum, quid aliud quam Christi commutationem, sed scientibus nesciens, exprobrabat? Et ideo quod sequitur, ubi psalmus iste concluditur, Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat (Psal. LXXXVIII, 50-53); universo populo Dei ad coelestem Jerusalem pertinenti, sive in illis qui latebant in Testamento vetere, antequam revelaretur novum, sive in his qui jam Testamento novo revelato manifeste pertinere cernuntur ad Christum, satis congruit. Benedictio quippe Domini in semine David, non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur, Fiat, fiat. Illius enim spei est confirmatio verbi hujus iteratio. Hoc ergo intelligens David ait in secundo Regnorum libro, unde ad istum psalmum digressi sumus: Et locutus es pro domo servi tui in longinquum. Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe, et benedic domum servi tui usque in aeternum (II Reg. VII, 19, 29), et caetera; quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies ejus duceretur ad Christum, per quem futura erat domus ejus aeterna, eademque domus Dei. Domus enim David, propter genus David; domus autem Dei eadem ipsa, propter templum Dei, de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populo suo: ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, cum Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum in verbis Nathan dictum sit, Et nuntiabit tibi Dominus quoniam domum aedificabis ipsi: postea dictum est in verbis David, Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens, Domum aedificabo tibi (II Reg. VII, 11, 27). Hanc enim domum et nos aedificamus bene vivendo, et Deus ut bene vivamus opitulando: quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum luborabunt aedificantes eam (Psal. CXXVI, 1). Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus, dicens: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra: et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel (II Reg. VII, 10 et 11).

CAPUT XIII.-- An promissae pacis veritas illis temporibus possit adscribi, quae sub Salomone fluxerunt. Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter sapit. An quispiam putabit in pace regni Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, posteaquam dictum est, Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum; continuo subjunctum est, Sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel. Judices namque, priusquam Reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena, per intervalla temporum, quibus leguntur paces alternasse cum bellis: et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos. Nam sub eo Judice qui appellatus est Aod, octoginta anni pacis fuerunt (Judicum III, 30). Absit ergo, ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur: multo minus utique cujuslibet regis alterius. Non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit: nec unquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit ne hostibus subderetur; quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut huic vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur in matre Jerusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel: hoc enim nomen interpretatur Videns Deum: cujus praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.

CAPUT XIV.-- De studio David in dispositione mysterioque Psalmorum. Procurrente igitur per tempora civitate Dei, primo in umbra futuri, in terrena scilicet Jerusalem regnavit David. Erat autem David vir in canticis eruditus, qui harmoniam musicam non vulgari voluptate, sed fideli voluntate dilexerit; eaque Deo suo, qui verus est Deus, mystica rei magnae figuratione servierit. Diversorum enim sonorum rationabilis moderatusque concentus concordi varietate compactam bene ordinatae civitatis insinuat unitatem. Denique omnis fere prophetia ejus in Psalmis est, quos centum quinquaginta liber continet, quem Psalmorum vocamus. In quibus nonnulli volunt, eos solos factos esse a David, qui ejus nomine inscripti sunt. Sunt item qui putant non ab eo factos, nisi qui praenotantur, Ipsius David: qui vero habent in titulis, Ipsi David, ab aliis factos, personae ipsius fuisse coaptatos. Quae opinio voce evangelica Salvatoris ipsius refutatur, ubi ait, quod ipse David in Spiritu Christum dixerit esse Dominum suum (Matth. XXII, 43): quoniam Psalmus centesimus nonus sic incipit: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Et certe idem psalmus non habet in titulo, Ipsius David; sed, Ipsi David, sicut plurimi. Mihi autem credibilius videntur existimare qui omnes illos centum et quinquaginta Psalmos ejus operi tribuunt, eumque aliquos praenotasse etiam nominibus aliorum, aliquid quod ad rem pertineat figurantibus, caeteros autem nullius hominis nomen in titulis habere voluisse: sicut ei varietatis hujus dispositionem, quamvis latebrosam, non tamen inanem Dominus inspiravit. Nec movere debet ad hoc non credendum, quod nonnullorum nomina Prophetarum, qui longe post David regis tempora fuerunt, quibusdam psalmis in eo libro leguntur inscripta; et quae ibi dicuntur, velut ab eis dici videntur. Neque enim non potuit propheticus Spiritus prophetanti regi David haec etiam futurorum Prophetarum nomina revelare, ut aliquid, quod eorum personae conveniret, prophetice cantaretur: sicut rex Josias exorturus et regnaturus post annos amplius quam trecentos, cuidam prophetae, qui etiam facta ejus futura praedixit, cum suo nomine revelatus est (III Reg. XIII).

CAPUT XV.-- An omnia quae in Psalmis de Christo et Ecclesia prophetantur, ad contextum hujus operis coaptanda sint. Nunc jam exspectari a me video, ut hoc loco libri hujus aperiam quid in Psalmis David de Domino Jesu Christo vel ejus Ecclesia prophetaverit. Ego autem ut hoc non ita faciam, sicut videtur ipsa exspectatio postulare (quamvis jam in uno fecerim), copia quam inopia magis impedior. Omnia enim ponere vitandae prolixitatis causa prohibeor: vereor autem ne, cum aliqua elegero, multis qui ea noverunt, videar magis necessaria praeterisse; deinde, quia testimonium quod profertur, de contextione totius Psalmi debet habere suffragium ut certe nihil sit quod ei refragetur, si non omnia suffragantur), ne more centonum ad rem quam volumus, tanquam versiculos decerpere videamur, velut de grandi carmine, quod non de re illa, sed de alia longeque diversa reperiatur esse conscriptum. Hoc autem ut in quocumque psalmo possit ostendi, exponendus est totus: quod quanti operis sit, et aliorum, et nostra volumina, in quibus hoc fecimus, satis indicant. Legat ergo illa, qui voluerit, et potuerit: inveniet quot et quanta rex David idemque propheta de Christo et ejus Ecclesia prophetaverit, de Rege scilicet et civitate quam condidit.

CAPUT XVI.-- De his quae in quadragesimo quarto Psalmo ad Christum et Ecclesiam pertinentia, aut aperte dicuntur, aut tropice. 1. Quamlibet enim de quacumque re propriae sint atque manifestae propheticae locutiones, necesse est ut eis etiam tropicae misceantur: quae maxime propter tardiores ingerunt doctoribus laboriosum disputandi exponendique negotium. Quaedam tamen Christum et Ecclesiam ipsa prima facie, mox ut dicuntur, ostendunt; etsi ex otio restant exponenda, quae in eis minus intelliguntur: quale illud est in eodem Psalmorum libro: Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis. Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede, et regna. Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam; et deducet te mirabiliter dextera tua. Sagittae tuae acutae potentissimae. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum, virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odio habuisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo (Psal. XLIV, 2-10). Quis non hic Christum, quem praedicamus, et in quem credimus, quamlibet sit tardus, agnoscat: cum audiat Deum, cujus sedes est in saecula saeculorum; et unctum a Deo, utique sicut ungit Deus, non visibili, sed spirituali atque intelligibili chrismate? Quis enim tam rudis est in hac religione, vel tam surdus adversus ejus famam longe lateque diffusam, ut Christum a chrismate, hoc est ab unctione, appellatum esse non noverit? Agnito autem rege Christo, jam caetera quae hic tropice dicta sunt, quomodo sit speciosus forma prae filiis hominum, quadam tanto magis amanda atque miranda, quanto minus corporea pulchritudine; quis gladius ejus, quae sagittae, et caetera isto modo non proprie, sed tropice posita, jam subditus ei qui regnat propter veritatem et mansuetudinem et justitiam, inquirat ex otio. 2. Deinde aspiciat ejus Ecclesiam, tanto viro suo spirituali connubio et divino amore conjunctam: de qua dicitur in his quae sequuntur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Quoniam concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus: vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria ejus filiae regis intrinsecus, in fimbris aureis, circumamicta varietate. Afferentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi. Afferentur in laetitia et exsultatione: adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi (Psal. XLIV, 10-18). Non opinor quemquam ita desipere, ut hic aliquam mulierculam praedicari credat atque describi: conjugem videlicet illius, cui dictum est, Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum: virga directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odio habuisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis: Christum utique prae Christianis. Hi sunt enim participes ejus, ex quorum in omnibus gentibus unitate atque concordia fit ista regina: sicut in alio psalmo de illa dicitur, Civitas Regis magni (Psal. XLVII, 3). Ipsa est Sion spiritualiter: quod nomen latine interpretatum Speculatio est. Speculatur enim futuri saeculi magnum bonum: quoniam illuc dirigitur ejus intentio. Ipsa est et Jerusalem eodem modo spiritualiter, unde multa jam diximus. Ejus inimica est civitas diaboli Babylon, quae Confusio interpretatur. Ex qua tamen Babylone regina ista in omnibus gentibus regeneratione liberatur, et a pessimo rege ad optimum Regem, id est, a diabolo transit ad Christum. Propter quod ei dicitur, Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Cujus civitatis impiae portio sunt et Israelitae sola carne, non fide: inimici etiam ipsi magni hujus Regis, ejusque reginae. Ad ipsos enim veniens, et ab eis Christus occisus, magis aliorum factus est, quos non vidit in carne. Unde per cujusdam psalmi prophetiam dicit Rex ipse noster, Erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium. Populus quem non cognovi, servivit mihi; in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 44 et 45). Populus ergo iste gentium, quem non cognovit Christus praesentia corporali, in quem tamen Christum sibi annuntiatum credidit, ut merito de illo diceretur, In obauditu auris obaudivit mihi; quia fides ex auditu est (Rom. X, 17); iste, inquam, populus additus veris et carne et fide Israelitis civitas est Dei, quae ipsum quoque secundum carnem peperit Christum, quando in solis illis Israelitis fuit. Inde quippe erat virgo Maria, in qua carnem Christus, ut homo esset, assumpsit. De qua civitate psalmus alius ait, Mater Sion, dicet homo, et homo factus est in ea, et ipsa fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5). Quis est iste Altissimus, nisi Deus? Et per hoc Christus Deus, antequam in illa civitate per Mariam fieret homo, ipse in Patriarchis et Prophetis fundavit eam. Cum igitur huic reginae civitati Dei tanto ante dictum sit per prophetiam, quod jam videmus impletum, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram: ex filiis quippe ejus per omnem terram sunt praepositi et patres ejus, cum confiteantur ei populi concurrentes ad eam cum confessione laudis aeternae in saeculum saeculi: procul dubio quidquid hic tropicis locutionibus subobscure dictum est, quoquo modo intelligatur, debet his rebus manifestissimis convenire.

CAPUT XVII.-- De his quae ad sacerdotium Christi in Psalmo centesimo nono, et de his quae in Psalmo vigesimo primo ad passionem ipsius spectant. Sicut etiam in illo psalmo, ubi sacerdos Christus, quemadmodum hic rex, apertissime praedicatur - Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sedere Christus ad dexteram Dei Patris creditur, non videtur: ejus etiam inimicos poni sub pedibus ejus nondum apparet; id agitur, apparebit in fine; etiam hoc nunc creditur, post videbitur. Verum quod sequitur, Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum, ita clarum est, ut non solum infideliter et infeliciter, sed etiam impudenter negetur. Et ipsi quippe fatentur inimici, ex Sion missam fuisse legem Christi, quod Evangelium nos vocamus, et eam virgam virtutis ejus agnoscimus. Dominari vero eum in medio inimicorum suorum, iidem ipsi inter quos dominatur, dentibus frendendo et tabescendo, et nihil adversus eum valendo, testantur. Deinde quod paulo post dicit, Juravit Dominus, et non poenitebit eum: quibus verbis immutabile futurum esse significat, quod adjungit, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 1, 2, 4), ex eo quod jam nusquam est sacerdotium et sacrificium secundum ordinem Aaron, et ubique offertur sub sacerdote Christo, quod protulit Melchisedech, quando benedixit Abraham (Gen. XIV, 18 sqq.), quis ambigere permittitur, de quo ista dicantur? Ad haec itaque manifesta referuntur, quae paulo obscurius in eodem psalmo posita sunt, quando recte intelliguntur: quod in nostris jam popularibus Sermonibus fecimus. Sic et in illo ubi humilitatem passionis suae per prophetiam Christus eloquitur, dicens, Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Quibus utique verbis in cruce corpus significavit extentum, manibus pedibusque confixis et clavorum transverberatione confossis, eoque modo se spectaculum considerantibus et conspicientibus praebuisse. Addens etiam, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Psal. XXI, 17-19). Quae prophetia quemadmodum impleta sit, evangelica narratur historia (Matth. XXVII, 35). Tunc profecto et alia recte intelliguntur, quae ibi minus aperte dicta sunt, cum congruunt his quae tanta manifestatione claruerunt: praesertim quia et illa quae non transacta credimus, sed praesentia contuemur, sicut in eodem psalmo leguntur tanto ante praedicta, ita nunc exhibita jam toto orbe cernuntur. Ibi enim paulo post dicitur: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium (Psal. XXI, 28, 29).

CAPUT XVIII.-- De Psalmo tertio, et de quadragesimo, et de quinto decimo, et de sexagesimo septimo, in quibus mors et resurrectio Domini prophetantur. 1. De resurrectione quoque ejus nequaquam Psalmorum oracula tacuerunt. Nam quid est aliud quod in Psalmo tertio ex persona ejus canitur, Ego dormivi, et somnum cepi; exsurrexi quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6)? An forte quisquam ita desipit, ut credat velut aliquid magnum nobis indicare voluisse Prophetam, quod dormierit, et exsurrexerit, nisi somnus iste mors esset, et evigilatio resurrectio, quam de Christo sic oportuit prophetari? Nam et in quadragesimo multo manifestius id ostenditur, ubi ex persona ejusdem Mediatoris, more solito, tanquam praeterita narrantur, quae futura prophetabantur; quoniam quae ventura erant jam in praedestinatione et praescientia Dei velut facta erant, quia certa erant. Inimici, inquit, mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen ejus? Et si ingrediebatur ut videret, vana locutum est cor ejus, congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras, et loquebatur simul in unum. Adversus me susurrabant omnes inimici mei, adversus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum disposuerunt adversus me: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Hic certe ita posita sunt verba haec, ut nihil aliud dixisse intelligatur, quam si diceret, Numquid qui moritur, non adjiciet ut reviviscat? Superiora quippe demonstrant mortem ipsius cogitasse et disposuisse inimicos ejus, et hoc actum esse per eum qui ingrediebatur ut videret, et egrediebatur ut proderet. Cui autem hic non occurrat ex discipulo ejus factus traditor Judas? Quia ergo facturi erant quod moliebantur, id est, occisuri erant eum, ostendens illos vana malitia frustra occisuros resurrecturum, sic adjecit hunc versum, velut si diceret, Quid agitis vani? quod vestrum scelus erit, meus somnus erit. Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat? Et tamen eos tam magnum nefas non impune facturos, consequentibus indicat versibus, dicens: Etenim homo pacis meae in quem speravi, qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum; hoc est, conculcavit me. Tu autem, inquit, Domine, miserere mei, et resuscita me, et reddam illis (Psal. XL, 6-11). Quis hoc jam neget, qui Judaeos post passionem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos videt? Occisus enim ab eis resurrexit, et reddidit eis interim temporariam disciplinam, excepto quod non correctis servat, quando vivos et mortuos judicabit. Nam Dominus ipse Jesus istum ipsum traditorem suum per panem porrectum ostendens Apostolis (Joan. XIII, 26), hunc etiam versum psalmi hujus commemoravit, et in se dixit impletum: Qui edebat panes meos, ampliavit super me calcaneum. Quod autem ait, In quem speravi, non congruit capiti, sed corpori. Neque enim nesciebat eum ipse Salvator, de quo ante jam dixerat, Unus ex vobis diabolus est (Id. VI, 71). Sed solet in se membrorum suorum transferre personam, et sibi tribuere quod esset illorum, quia caput et corpus unus est Christus: unde illud est in Evangelio, Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quod exponens ait: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 35, 40). Se itaque dixit sperasse, quod tunc speraverant de Juda discipuli ejus, quando est connumeratus Apostolis. 2. Judaei autem Christum, quem sperant, moriturum esse non sperant. Ideo quem Lex et Prophetae annuntiaverunt, nostrum esse non putant; sed nescio quem suum, quem sibi alienum a mortis passione confingunt. Ideo mirabili vanitate atque caecitate verba quae posuimus, non mortem et resurrectionem, sed somnum et evigilationem significasse contendunt. Sed clamat eis etiam Psalmus quintus decimus: Propter hoc jucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 9 et 10). Quis in ea spe diceret requievisse carnem suam, ut non derelicta anima sua in inferno, sed cito ad eam redeunte revivisceret, ne corrumperetur, sicut cadavera corrumpi solent, nisi qui die tertio resurrexit? Quod utique dicere non possunt de propheta et rege David. Clamat et sexagesimus septimus Psalmus: Deus noster, Deus salvos faciendi, et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Quid apertius diceretur? Deus enim salvos faciendi Dominus est Jesus, quod interpretatur Salvator, sive Salutaris. Nam ratio nominis hujus haec reddita est, quando priusquam ex virgine nasceretur dictum est: Pariet filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). In quorum peccatorum remissionem quoniam sanguis ejus effusus est, non utique oportuit eum de hac vita exitus alios habere quam mortis. Ideo cum dictum esset, Deus noster, Deus salvos faciendi; continuo subjunctum est, Et Domini exitus mortis; ut ostenderetur moriendo salvos esse facturus. Sed mirando dictum est, Et Domini; tanquam diceretur, Talis est ista vita mortalium, ut nec ipse Dominus aliter ab illa exiret, nisi per mortem.

CAPUT XIX.-- De Psalmo sexagesimo octavo, in quo Judaeorum pertinax infidelitas declaratur. Sed ut Judaei tam manifestis hujus prophetiae testimoniis, etiam rebus ad effectum tam clarum certumque perductis, omnino non cedant, profecto in eis illud impletur, quod in eo psalmo qui hunc sequitur, scriptum est. Cum enim et illic ex persona Christi, quae ad ejus passionem pertinent, prophetice dicerentur, commemoratum est quod in Evangelio patuit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potum mihi dederunt acetum (Psal. LXVIII, 22; Matth. XXVII, 34, 48). Et velut post tale convivium epulasque sibi hujuscemodi exhibitas mox intulit, Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem, et in scandalum: obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 23, 24): et caetera, quae non optando sunt dicta, sed optandi specie prophetando praedicta. Quid ergo mirum, si haec manifesta non vident, quorum oculi sunt obscurati, ne videant? quid mirum, si coelestia non suspiciunt, qui ut in terrena sint proni, dorsum eorum semper incurvum est? His enim verbis translatis a corpore, vitia significantur animorum. Ista de Psalmis, hoc est de prophetia regis David, satis dicta sint, ut aliquis modus sit. Ignoscant autem qui haec legunt, et cuncta illa noverunt; et de his quae fortasse firmiora me praetermisisse vel intelligunt, vel existimant, non querantur.

CAPUT XX.-- De regno ac merito David, et de filio ipsius Salomone, eaque prophetia quae ad Christum pertinens invenitur, vel in eis libris qui scriptis ipsius copulantur, vel in eis quos ipsius esse non dubium est. 1. Regnavit ergo David in terrena Jerusalem, filius coelestis Jerusalem, divino multum testimonio praedicatus: quia et delicta ejus tanta pietate superata sunt, per saluberrimam poenitendi humilitatem, ut prorsus inter eos sit, de quibus ipse ait, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Post hunc regnavit eidem populo universo Salomon ejus filius, qui, ut supra dictum est, patre suo vivente coepit regnare. Hic bonis initiis, malos exitus habuit. Quippe secundae res, quae sapientium animos fatigant, magis huic obfuerunt, quam profuit ipsa sapientia, etiam nunc et deinceps memorabilis, et tunc longe lateque laudata. Prophetasse etiam ipse reperitur in suis libris, qui tres recepti sunt in auctoritatem canonicam, Proverbia, Ecclesiastes, et Canticum canticorum. Alii vero duo, quorum unus Sapientia, alter Ecclesiasticus dicitur, propter eloquii nonnullam similitudinem, ut Salomonis dicantur, obtinuit consuetudo: non autem esse ipsius, non dubitant doctiores; eos tamen in auctoritatem, maxime occidentalis, antiquitus recepit Ecclesia: quorum in uno, qui appellatur Sapientia Salomonis, passio Christi apertissime prophetatur. Impii quippe interfectores ejus commemorantur dicentes: Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et infamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit scientiam Dei se habere, et filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae viae ejus. Tanquam nugaces aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris quasi ab immunditiis: praefert novissima justorum, et gloriatur patrem Deum se habere. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae ventura sunt illi, et sciemus quae erunt novissima ejus. Si enim justus est filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum. Contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ipsius. Morte turpissima condemnemus illum: erit enim ei respectus ex sermonibus illius. Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit enim illos malitia ipsorum (Sap. II, 12-21). In Ecclesiastico autem fides gentium futura praedicitur isto modo: Miserere nostri, dominator Deus omnium, et immitte timorem tuum super omnes gentes: extolle manum tuam super gentes alienas, et videant potentiam tuam. Sicut coram illis sanctificatus es in nobis, ita coram nobis magnificeris in illis, ut agnoscant te secundum quod et nos agnovimus te, quia non est Deus praeter te, Domine (Eccli. XXXVI, 1-5). Hanc optandi et precandi specie prophetiam per Jesum Christum videmus impletam. Sed adversus contradictores non tanta firmitate proferuntur, quae scripta non sunt in canone Judaeorum. 2. In tribus vero illis, quos Salomonis esse constat, et Judaei canonicos habent, ut ostendatur ad Christum et Ecclesiam pertinere quod in eis ejusmodi reperitur, operosa disputatio necessaria est, quae nos ultra quam oportet, si nunc adhibetur, extendit. Tamen quod in Proverbiis legitur, viros impios dicere, Abscondamus in terra virum justum injuste, absorbeamus vero eum tanquam infernus viventem, et auferamus ejus memoriam de terra, possessionem ejus pretiosam apprehendamus (Prov. I, 11-13); non ita obscurum est, ut de Christo et possessione ejus Ecclesia sine laboriosa expositione non possit intelligi. Tale quippe aliquid etiam Dominus ipse Jesus per evangelicam parabolam ostendit dixisse malos colonos: Hic est haeres, venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI, 38). Itemque illud in eodem libro, quod jam ante perstrinximus, cum ageremus de sterili quae peperit septem (Supra, cap. 4, n. 4), nonnisi de Christo et Ecclesia mox ut fuerit pronuntiatum consuevit intelligi ab eis, qui Christum Sapientiam Dei esse noverunt. Sapientia aedificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem; immolavit suas victimas, miscuit in cratere vinum suum, et paravit mensam suam. Misit servos suos convocans cum excellenti praedicatione ad craterem, dicens: Quis est insipiens? divertat ad me. Et inopibus sensu dixit: Venite, manducate de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 1-5). Hic certe agnoscimus Dei Sapientiam, hoc est, Verbum Patri coaeternum, in utero virginali domum sibi aedificasse corpus humanum, et huic, tanquam capiti membra, Ecclesiam subjunxisse, martyrum victimas immolasse, mensam in vino et panibus praeparasse, ubi apparet etiam sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, insipientes et inopes sensu vocasse; quia, sicut dicit Apostolus, infirma hujus mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27). Quibus tamen infirmis quod sequitur dicit: Derelinquite insipentiam, ut vivatis; et quaerite prudentiam, ut habeatis vitam (Prov. IX, 6). Participem autem fieri mensae illius, ipsum est incipere habere vitam. Nam et in alio libro, qui vocatur Ecclesiastes, ubi ait, Non est bonum homini, nisi quod manducabit et bibet (Eccle. VIII, 15); quid credibilius dicere intelligitur, quam quod ad participationem mensae hujus pertinet, quam sacerdos ipse Mediator Testamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore et sanguine suo? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris Testamenti, quae immolabantur in umbra futuri: propter quod etiam vocem illam in Psalmo tricesimo et nono ejusdem Mediatoris per prophetiam loquentis agnoscimus: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX, 7). Quia pro illis omnibus sacrificiis et oblationibus corpus ejus offertur, et participantibus ministratur. Nam istum Ecclesiastem in hac sententia manducandi et bibendi, quam saepe repetit, plurimumque commendat, non sapere carnalis epulas voluptatis, satis illud ostendit, ubi ait, Melius est ire in domum luctus, quam ire in domum potus: et paulo post, Cor, inquit, sapientium in domo luctus, et cor insipientium in domo epularum (Eccle. VII, 3, 5). Sed illud magis commemorandum existimo de hoc libro, quod pertinet ad civitates duas, unam diaboli; alteram Christi, et earum reges diabolum et Christum: Vae tibi, terra, inquit, cujus rex adolescens, et principes tui mane comedunt. Beata tu, terra, cujus rex tuus filius ingenuorum, et principes tui in tempore comedunt, in fortitudine, et non in confusione (Id. X, 16 et 17). Adolescentem dixit diabolum, propter stultitiam, et superbiam, et temeritatem, et petulantiam, caeteraque vitia, quae huic aetati assolent abundare: Christum autem filium ingenuorum, sanctorum scilicet Patriarcharum, pertinentium ad liberam civitatem, ex quibus est in carne progenitus. Principes illius civitatis mane manducantes, id est ante horam congruam; quia non exspectant opportunam, quae vera est, in futuro saeculo felicitatem, festinanter beari hujus saeculi celebritate cupientes. Principes autem civitatis Christi tempus non fallacis beatitudinis patienter exspectant. Hoc ait, in fortitudine, et non in confusione: quia non eos fallit spes; de qua dicit Apostolus, Spes autem non confundit (Rom. V, 5). Dicit et Psalmus, Etenim qui te exspectant, non confundentur (Psal. XXIV, 3). Jam vero Canticum canticorum spiritualis quaedam sanctarum est voluptas mentium, in conjugio illius Regis et reginae civitatis, quod est Christus et Ecclesia. Sed haec voluptas allegoricis tegminibus involuta est, ut desideretur ardentius, nudeturque jucundius, et appareat sponsus, cui dicitur in eodem Cantico, Aequitas dilexit te (Cantic. I, 3); et sponsa quae ibi audit, Charitas in deliciis tuis (Id. VII, 6). Tacita multa transimus, cura hujus operis terminandi.

CAPUT XXI.-- De regibus post Salomonem, sive in Juda, sive in Israel. Caeteri post Salomonem reges Hebraeorum vix inveniuntur per aliqua aenigmata dictorum suorum rerumve gestarum, quod ad Christum et Ecclesiam pertineat, prophetasse, sive in Juda, sive in Israel. Sic enim appellatae sunt illius populi partes, ex quo propter Salomonis offensam tempore filii ejus Roboam, qui patri successit in regnum, Deo vindicante divisus est. Proinde tribus decem, quas accepit Jeroboam servus Salomonis, rex eis in Samaria constitutus, proprie vocabantur Israel, quamvis hoc universi populi illius nomen esset. Duabus vero tribubus, Judae scilicet et Benjamin, quae propter David, ne penitus regnum stirpis ejus fuisset eradicatum, remanserant subjacentes civitati Jerusalem, Judae nomen fuit: quia ipsa erat tribus unde David. Benjamin vero tribus altera ad idem regnum, sicut dixi, pertinens, erat unde fuit Saül rex ante David. Sed simul istae duae tribus, ut dictum est, Juda vocabantur; et hoc nomine discernebantur ab Israel, quod appellabantur proprie decem tribus habentes suum regem. Nam tribus Levi, quoniam sacerdotalis fuit, Dei, non regum servitio mancipata, tertia decima numerabatur. Joseph quippe unus ex duodecim filiis Israel, non unam, sicut caeteri singulas, sed duas tribus fecit, Ephraem et Manassen. Verumtamen etiam tribus Levi ad regnum Jerosolymitanum pertinebat magis, ubi erat Dei templum, cui serviebat. Diviso igitur populo, primus regnavit in Jerusalem Roboam, rex Juda, filius Salomonis; et in Samaria Jeroboam, rex Israel, servus Salomonis. Et cum voluisset Roboam tanquam tyrannidem divisae illius partis bello persequi, prohibitus est populus pugnare cum fratribus suis, dicente Deo per prophetam, se hoc fecisse (III Reg. XII, 24). Unde apparuit nullum in ea re, vel regis Israel, vel populi fuisse peccatum, sed voluntatem Dei vindicantis impletam. Qua cognita, pars utraque inter se pacata conquievit: non enim religionis, sed regni fuerat facta divisio.

CAPUT XXII.-- De Jeroboam, qui impietate idololatriae subditum sibi populum profanavit, in quo tamen non destitit Deus et Prophetas inspirare, et multos ab idololatriae crimine custodire. Verum rex Israel Jeroboam mente perversa non credens Deo, quem veracem promisso sibi regno datoque probaverat, timuit ne veniendo ad templum Dei, quod erat in Jerusalem, quo secundum divinam legem sacrificandi causa universae illi genti veniendum fuit, seduceretur ab eo populus, et stirpi David tanquam regio semini redderetur; et instituit idololatriam in regno suo, et populum Dei secum simulacrorum cultu obstrictum nefanda impietate decepit. Nec tamen omnimodo cessavit Deus non solum illum regem, verum etiam successores ejus et impietatis imitatores, populumque ipsum, arguere per Prophetas. Nam ibi exstiterunt et magni illi insignesque Prophetae, qui etiam mirabilia multa fecerunt, Elias et Elisaeus discipulus ejus. Etiam ibi dicenti Eliae, Domine Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg. XIX, 10); responsum est, illic esse septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.

CAPUT XXIII.-- De vario utriusque regni Hebraeorum statu, donec ambo populi in captivitatem diverso tempore ducerentur, revocato postea Juda in regnum suum, quod novissime in Romanorum transiit potestatem. Itemque in regno Juda pertinente ad Jerusalem, etiam succedentium regum temporibus non defuerunt Prophetae: sicut Deo placebat eos mittere, vel ad praenuntiandum quod opus erat, vel ad corripienda peccata, praecipiendamque justitiam. Nam et illic, etsi longe minus quam in Israel, tamen exstiterunt reges qui suis impietatibus Deum graviter offenderent, et moderatis flagellis cum populo simili plecterentur. Piorum sane regum merita ibi non parva laudantur. In Israel autem reges alios magis, alios minus, omnes tamen reprobos legimus. Utraque igitur pars, sicut jubebat divina providentia, vel sinebat, variis et erigebatur prosperitatibus, et adversitatibus premebatur: et sic affligebatur, non solum externis, verum etiam inter se civilibus bellis, ut certis existentibus causis, misericordia Dei vel ira patesceret; donec ejus indignatione crescente, universa gens illa a Chaldaeis debellantibus, non solum subverteretur in sedibus suis, sed etiam ex maxima sui parte transferretur in terras Assyriorum, prius illa pars, quae vocabatur Israel in tribubus decem; postea vero etiam Judas, eversa Jerusalem et templo illo nobilissimo: in quibus terris per annos septuaginta captivum egit otium. Post quos inde dimissa, templum quod eversum fuerat, instauravit: et quamvis plurimi ejus in alienigenarum degerent terris, non habuit tamen deinceps duas regni partes, et duos diversos in singulis partibus reges: sed in Jerusalem princeps eorum unus erat; atque ad Dei templum, quod ibi erat, omnes undique, ubicumque essent, et undecumque possent, per certa tempora veniebant. Sed nec tunc eis hostes ex aliis gentibus expugnatoresque defuerunt: nam etiam Romanorum jam tributarios eos Christus invenit.

CAPUT XXIV.-- De Prophetis qui vel apud Judaeos postremi fuerunt, vel quos circa tempus nativitatis Christi evangelica prodit historia. Toto autem illo tempore, ex quo redierunt de Babylonia, post Malachiam, Aggaeum et Zachariam, qui tunc prophetaverunt, et Esdram, non habuerunt Prophetas usque ad Salvatoris adventum, nisi alium Zachariam patrem Joannis, et Elisabeth ejus uxorem, Christi nativitate jam proxima; et eo jam nato, Simeonem senem, et Annam viduam jamque grandaevam, et ipsum Joannem novissimum: qui juvenis, jam juvenem Christum, non quidem futurum praedixit, sed tamen incognitum prophetica cognitione monstravit: propter quod ipse Dominus ait, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13). Sed istorum quinque prophetatio ex Evangelio nobis nota est: ubi et ipsa Virgo mater Domini ante Joannem prophetasse invenitur (Luc. I, 46-55). Sed hanc istorum prophetiam Judaei reprobi non accipiunt: acceperunt autem, qui ex eis innumerabiles Evangelio crediderunt. Tunc enim vere Israel divisus est in duo, divisione illa, quae per Samuelem prophetam Saüli regi est immutabilis praenuntiata. Malachiam vero, Aggaeum, Zachariam, et Esdram, etiam Judaei reprobi in auctoritatem canonicam receptos novissimos habent. Sunt enim et scripta eorum, sicut aliorum, qui in magna multitudine Prophetarum perpauci ea scripserunt, quae auctoritatem canonis obtinerent. De quorum praedictis, quae ad Christum Ecclesiamque ejus pertinent, nonnulla mihi in hoc opere video esse ponenda: quod commodius fiet, adjuvante Domino, sequenti libro; ne hunc tam prolixum ulterius oneremus.