Jump to content

De coercendis militum rapinis (Hincmarus Rhemensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De coercendis militum rapinis
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 125


De coercendis militum rapinis

125.0953A| Domino glorioso salus et vita.

Scio vos dolere de istis malis, quae non solum a paganis, sed quod magis timendum et dolendum est, a Christianis in regno vestro fiunt, et quod sine comparatione plus horrendum et detestandum atque reprehendendum est, in palatio vestro, quod sacrum appellari et esse debet, et in locis ubi vos estis, et per quae ambulatis. Non enim sine pavore cor vestrum transire potest quod Dominus per Isaiam dicit: Rapina pauperis in domo vestra (Isa. III, 14). Et: Causa viduae non ingreditur ad eos (Isa. I, 23). Et: A planta pedis usque ad verticem non est in eo, id est in regno isto, sanitas (Isa. I, 6). Et item: Adulterium et homicidium et rapinae inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit (Ose. IV, 2), id est crimen 125.0953B| crimini se adjunxit. Et manifestum est quia ubi talia sunt, Deus nisi ad judicium esse non potest. Qui item per prophetam dicit ad eos qui in medio talium erant: Propter quod, inquiens, exite de medio eorum, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et inhabitabo inter vos, et ero vobis in Deum, et vos eritis mihi in filios et filias (II Cor. VI, 16, 17, 18). Nihil enim est aliud quod isti faciunt, nisi praecursio exercitus Antichristi, cujus voce dictum est: Non movebor a generatione in generationem sine malo (Psal. X, 6), id est, tanta mala faciam in uno loco, ut antequam ad alium locum veniam, adventum meum ibi habitantes timeant, sicut et postea sentient. Unde timere vos scio, quod omnis propter hoc deprecatur Ecclesia: Exsurge, Domine Deus, 125.0953C| exaltetur manus tua (ibid., 12), id est, ad vindictam ne obliviscaris pauperem populum. Et Dominus qui non mentitur repromittit dicens: Propter misericordiam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Psal. XI, 6), id est, jam jamque in proximo vindictam exercebo. Et pro talibus et his similibus, vos contristantem sciens, simul cum peccatis meis, et cum afflictionibus populi mihi indigno commissi, gemitibus vestris compatior et gemisco. Sed invenire non possum qualiter me, nimis anxium pro vestro et meo periculo, et totius populi perditione atque afflictione, aliter valeam consolari, nisi quia viva voce non possum, vos litteris inde commoneam, territus a pastore pastorum, 125.0953D| qui dicit: Mercenarius et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit (Joan. X, 12). Fugit autem, quia vidit iniquitatem et tacuit: vidit raptores et rapinas, et caeteras miserias in 125.0954A| plebe sibi commissa crassari, et ab admonitione reticuit. Propterea, Domine, quod solum ex hoc valeo facio, id est Dei misericordiam inde peto, et vos exinde commoneo, et per villas, in quibus non solum homines caballarii, sed etiam ipsi cocciones rapinas faciunt, admonitiones presbyteris ut eas raptoribus relegant dirigo: quarum exemplar dominationi vestrae transmitto, ut secrete eum teneatis, et ad aliquem diem jubeatis venire fideles vestros, dicentes quia eis adcognitare vultis undecunque vobis placet dicere, et antequam de paramento vestro ad mansiones redeant, commonete eos secundum sapientiam vobis a Deo datam. Et habeatis avunculum vestrum Rodulfum, qui Deum timet et malum odit, et vos ac regnum vestrum charum habet, 125.0954B| de hoc commonitum, ut vos adjuvet, et alios tales fideles vestros, sicut scitis. Et cum mansuetudine intermiscendo, sicut nunc tempus se habet, raro et non nimis duriter, comminationes si vobis videtur, non alias minas intentando, nisi quia in hoc videbitis qui Deo fidelis est, et vos charum habet, et de vobis ex regno vestro bene habere cupit, et illi mereri hoc studebitis, si vobis adjutor exstiterit ad communem salvationem, ut ista mala de isto regno recedant. Et qui in talibus Dei adjutor, et vester amicus ac suus non fuerit, non poteritis habere delectamentum, ut illud bonum ei faciatis, quod faceretis si veraciter eum amicum cognovissetis. Vel isto, aut alio modo, quod melius scitis quam ego vobis possim dicere, et melius cognoscitis fidelium 125.0954C| vestrorum qualitates quam ego, et ideo secundum quod scitis unicuique convenire, temperate sermonem. Scimus enim, quia lenis sibilus, qui equorum ferocitatem mitigat, canum sagacitatem instigat. Et ad tales homines, quos modo non est vobis necesse tenere vobiscum, et qui ideo cum omni prope familia sua de suis mansionibus movent, ut de alienis laboribus vivant, commendate quae vobis sunt placita et necessaria, et redeant ad domos suas, vel cum paucis vobiscum stent, ut cum justitia vivere possint, quia in solidiore regni vestri loco degitis, usque dum plenitudo fidelium ubi condixeritis ad vos veniat, quando in aliquam necessitatem ire volueritis. Sed multum timeo, quia talis populus, 125.0954D| qui sic Deum offendit et non se corrigit, nec vos nec seipsum, quando necesse fuerit, adjuvare valebit. Et mittite homines secundum consuetudinem praedecessorum vestrorum, qui in longius 125.0955A| pergant propter fodrarios, et curam de pace accipiant. Et tales mittite, qui non sint de his de quibus dicit Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris (Rom. II, 21). Transmitto vobis, sicut dixi, exemplar admonitionis nostrae, quam per villas direxi, ut si vobis placet, post admonitionem vestram, in conspectu vestro eam fidelibus vestris jubeatis relegere, et praedicetis illis, quia ista verba Dei sunt, et missi Dei sunt, et non ea debent in se vel in suis negligere. Et sic custodite ea quae suggero et transmitto, ut ante nihil sciant nisi per vos: quia si scierint, potest fieri ut non eos pleniter habeatis. Vos tamen inde debetis consilium prendere, ut jubeatis alicui qui vestra vice quotidie eos admoneat, ut si tales sunt qui antea hanc admonitionem non audierint, 125.0955B| eis quotidie quando ad paramentum vestrum venerint relegat: quatenus et ipsi inexcusabiles sint, et vos aliquam excusationem coram Deo habere possitis, si tantum facitis quantum per rationem potestis. Et nolite negligere illa capitula, quae synodus de Carisiaco per Wenilonem et Erchanraum transmisit ad hunc Attiniacum praeterito anno Ludovico fratri vestro, et me transmittente Hincmarus filius meus vobis dedit, quando vobiscum in Burgundia fuit. Sed relegite ea diligenter, quia, mihi credite, plus pro vobis quam pro illo facta fuerunt. Credebam enim quod Dei misericordia vos revocare debuisset, et illa admonitio vobis necessaria et utilis esse valeret. Caeterum, Domine, tria ad me pervenerunt, quae reticere vobis disposui, ne inter alia inde 125.0955C| plus vester animus moveretur. Sed recogitavi melius esse ut vobis illa significem: quoniam quae ad vestram notitiam non perveniunt, non potestis corrigere: et quantumcunque divinum judicium, quia etiam in non levibus causis de ignorantia vapulavimus, si illa ignoretis ad quem pertinet quod a subditis vestris in generali causa committitur, non potestis effugere: et sciens quae vobis utile est ad sciendum, si ad vestram notitiam non pertulero, periculum sine dubitatione incurro. De his tribus quae audivi duo credere nolui, tertium satis invitus credidi. Quorum primum est, quia per plurimorum ora vulgatur vos dicere, quoniam de istis rapinis atque depraedationibus nihil vos debeatis misculare, unusquisque sua defendat ut potest. Quod licet mendacium 125.0955D| esse cognoverim, nolui vobis abscondere, ut demonstretis opere quod falsum est quod aut malivoli 125.0956A| aut dolentes diffamant rumore: quia cum regis ministerium sit, se et suos qui bene agunt in melius semper dirigere, et pravos a malis corrigere, impium est de regno sibi subjecto dona et servitia a subjectis exigere, et eis ut quae debentur et exiguntur habeant unde reddere possint non providere, et ea quae illi placent jubere atque disponere, et quae Deo displicent non prohibere et amovere. Quod ideo suggerere vestrae dominationi praesumo, quia regno patris et avi vestri in multis diviso, capitalia loca de regno vestro multa perdunt, et vobis pro regio honore qui vos condecet, necesse est ut nihil imminuatur de his quae praedecessores vestri ex eisdem locis solebant habere, et pagani ac falsi Christiani maximam partem de parte regni vestri absumptam usurpant. 125.0956B| Et si portiuncula, in qua vestri fideles vobiscum degere debent, ita annihilata perfuerit, nec vos nec illi ibidem poteritis conducere. Alterum est quia dictum est mihi, quoniam clamatores qui ad palatium vestrum veniunt, nullam consolationem nec etiam bonum responsum ibi accipiant; quod similiter credere nolui, sciens vos corde retinere quod Dominus dicit: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur (Prov. XXI, 13). Et quando hujusmodi clamantes non exaudientur demonstrat Evangelium dicens: Venient dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; et ille respondens dicet: Amen dico vobis, Nescio vos (Matth. XXV, 11). Nescire enim Dei quem nihil latet reprobare est, quia ibi jam a Deo non potest mereri quod petit, qui 125.0956C| hic noluit audire quod jussit, et qui tempus congruae poenitentiae perdidit, frustra ante regni januam cum precibus venit. Tertium est, quod satis invitus credidi, quia post percepta omnia, quae ad victum et potum necessaria sunt, de ecclesiis raptores aut redemptionem exigunt, aut eas infringunt. Unde cum gemitu gravi dico quid de talibus poterit esse Christianis. Paulus enim ad testimonium deducit quae inter gravissima peccata graviora putavit dicens: Qui abominaris idola, sacrilegium facis (Rom. II, 22), et isti cum omnibus aliis accumulant sacrilegium, et non abominantur idola, quia et idem sanctus Paulus dicit: Et avaritia, quae est idolorum servitus (Ephes. V, 5). Deus omnipotens secundum eumdem Apostolum det vobis et velle et perficere pro bona 125.0956D| voluntate quod vobis et nobis ac regno vobis commisso est opus.

(no apparatus)