Jump to content

De cognitione baptismi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De cognitione baptismi
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


De cognitione baptismi (Hildefonsus Toletanus), J. P. Migne

PRAEFATIO.

(0111A) Divinae institutionis auctoritas, et sacrae paternitatis antiquitas per Scripturam, quae, dicente Apostolo, divinitus inspirata utilis est (II Tim. III, 16), Ecclesiam catholicam nasci per fidem, crescere per institutionem, atque in aeternitatem per remunerationis gloriam permanere, et per redemptionis munus obtinuit, et per adoptionis spiritum affirmavit, quoniam hanc eamdem Scripturam ipse Spiritus ad salutem hominum inspiravit, qui ad beatitudinis praemia homines provexit. Hujus sanctae Ecclesiae origo in hominibus figuraliter inchoavit ex tempore, perficietur autem ex muneris aeternitate. In sanctis vero angelis in veritatis specie temporaliter coepit, in veritatis specie perenniter manet. Ita namque (0111B)spiritaliter condita est, ut post ruinam praevaricationis in conditoris amorem sui soliditate percepta, non suae naturae augmento concresceret, sed humanae salvationis illatione reparata constaret. In angelica vero conditione, quia ex parte aliquod ruit, reliquum gloriae in perennitate permansit. In humana vero conditione, quia tota per deceptionem hostis natura interit hominis, ex nulla parte reparari poterat, nisi eam ad reparationem sui ex toto redemptoris veritas suscepisset. Hinc adfuit, ut inde potens Conditor ruinam repararet angelicam, unde pius Redemptor in se suscipiens reparandam illic naturam induxit humanam. Regnante igitur Deo in coelo et in terra, cujus regnum est totus mundus, qui ex (0111C)coelo constat, et terra, cui servit coelestium, terrestrium, et infernorum omnis rei universa substantia, per quem consistit jam illa sine defectu coelestis patriae pars beata, ad cujus profectum in electis quotidie natura conscendit humana. Quia enim Dei Patris Verbum, et hoc ipsum Deus, per quod angeli et omnia facta sunt, caro factum est in hominibus caput Ecclesiae, qui erat initium angelicae creaturae, ac proinde sicut Deus et homo in unitate personae caput est unus Christus, ita illi esset ex angelis et hominibus Ecclesiae unum corpus. Unde hujus Ecclesiae gloriosa pietas et gloriatio pia gaudet in consistentibus angelis, anhelat in hominibus provehendis. In illis laudem celebrat Conditoris, in istis (0111D)assumit gloriam Redemptoris. In illis habet gaudium sine fine, in istis appetit sine fine gaudere. In illis statione, in istis acquisitione laetatur. Illic in civibus solida, hic in advenis laeta. Illic de securitate quiescit hic de sollicitudine prospectatur. Salus (0112A)illis, et aeternitas istis reparatio est. Et sicut isti nec volent unquam peccare, nec poterunt, ita isti a velle ut posse peccandi salvati asciscuntur per effectum redemptionis in eorum plenitudinem claritatis. Jam per sancti Spiritus pignus pia futurae unitatis admistione concreta, quando ea quae in hominibus ex adversitate tolerat angelicae consolationis suffragatione firma sustentat, ut in peregrinatione hujus vitae opitulatio angelica foveat, quos gloriosae societatis suae unitas exspectat. Hujus Ecclesiae pars, quae in hoc tempore advocatur, ut fiat quod dicitur: Congrega nos ex gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua (Psal. CV, 45, 46), quo ordine secundum apostolicam, sanctorumque Patrum traditionem antiquam, institutionem (0112B)quoque divina auctoritate prolatam, invitetur ut veniat, veniens ordinabiliter suscipiatur, suscepta sacris ordinibus provehatur, provecta sanctificationis gratia impleatur, praesentis libelli serie manet congestum, dispositum pariter et concretum, non nostris novitatibus incognita proponentes, sed antiquorum monita vel intelligentiae reserantes, vel memoriae adnotantes. Ob quam rem titulum operis hujus Adnotationum de cognitione baptismi decrevimus inscribendum.

CAPUT PRIMUM. Exordium orationis. Jesu fili David, miserere mei, illuminans oculos meos, ut videam quod ad te perveniam; firmans (0112C)in te gressus meos, ne transgrediar viam; aperiens os meum, ut possit de te loqui, qui dedisti mihi velle tua utcunque poterim loqui. Et quia dilectio proximi inhaeret dilectioni tuae, da mihi exercere utilitatem ejus, quae formet salutem illi, et perveniat in laudem et gloriam nominis tui.

CAPUT II. Quod insinuetur novae regenerationis dicere mysterium velle. Generationem illam, quae fit proventurae generationis divinae, ut nati homines in iram renascantur ad gratiam, per quam filii irae transeunt in adoptionem filiorum Dei, qua liberati a regno peccati transferuntur in regnum gloriae Dei, suis ordinibus persequi (0112D)et explicare contendam, ut omnis sancto lavacro baptizandus videat per quae mysteriorum signa vocatur; omnis jam baptizatus meminerit quae sacramentorum praemia et servet, et veneretur; quatenus dum figurae tanti mysterii antea signatae esse (0113A)noscuntur, postea ipsarum figurarum sacramenta in aeternam gratiam sciantur esse completa.

CAPUT III. Quod unus sit Deus Trinitas tota. Deus unus est, invisibilis, incomprehensibilis, inaestimabilis, immortalis, omnipotens, perfectus et sempiternus. In hac re nihil adventitium, nihil postremum, nihil recedens. Hic est ante omnia, super omnia, intra omnia, extra omnia. Hic Deus est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Sed Pater a nullo, sed ex se, est; et est tantum Pater. Filius ex Patre est natus, ex eo coaeternus Patri; et est tantum Filius. Spiritus sanctus ex Patre et Filio inseparabiliter procedit, et est tantum Spiritus sanctus. Haec tota Trinitas unus est Deus, non aliud habens, et (0113B)aliud subsistens. Sed ideo simplex est, quia quod in se habet, hoc est. Non enim in illo accidit quodcunque bonum, cujus sit participatione compositus; sed quia ex illo est omne bonum, ideo quod in se est, hoc vere omnimodo est.

CAPUT IV. Quod tota Trinitas unus Deus omnia fecit. Haec tota Trinitas unus Deus fecit omnia visibilia et invisibilia, sive coelum, et coelestem angelicam creaturam cum omnibus quae continentur in coelo, sive terram, et mare cum omnibus quae continentur in eis. Hic Deus omnia creavit, omnia continet, omnia gubernat, omnia providentiae suae administratione disponit, omnia regit. Omnia ipsi serviunt. (0113C)Omnia ipse judicat. Absque illo nihil bonum. Ex illo nihil malum. Ipse potens et de malo facere bonum. Ipse disperdens omne malum. Ipse donator omnis boni. Ipse conservans perenniter omne bonum.

CAPUT V. Quod homo a Deo bene sit conditus, a zabolo male deceptus. Post conditionem caeterarum rerum bona conditione beatus est a Deo conditus homo, et certe ita beatus, ut ad imaginem et similitudinem Dei factus, cunctis terrenis rebus existeret beatitudinis auctoritate praelatus. Cui invidens super iis angelus ob superbiam de coelestis gloriae claritate dejectus, dum conditori Domino superbivit, hunc conditum hominem persuasionis fraude decepit. Qui deceptus homo (0113D)et propter transgressionis admissum beatitudinis loco exsul est factus, et cum omni posteritate generis sui mortis est sententia condemnatus.

CAPUT VI. Quod pietas Conditoris praecesserit culpam hominis. Hunc pietas Conditoris aeterna statuens miseratione salvandum, in ipsis primordiis conditionis ejus velut pietatis fundamenta componens, salutis mysteria fixit, per quorum mysteriorum sacramenta quandoque salvandus invenire signatae salutis remedium posset, sicque praeiret pietas factoris culpam hominis, et cum plenitudo venisset temporis, antiquitas pietatis repararet lapsum humanae conditionis, et ex hoc subveheret illam gloriae futurae aeternitatem, (0114A)ex quo in conditionis primordiis signaverat sacramenta suae redemptionis.

CAPUT VII. Formatio Ecclesiae de latere Christi ad similitudinem formationis Evae de latere Adae. Adam ergo Christi, Eva Ecclesiae figura fuere. Assumptus est limus, et factus est primus homo Adam in animam viventem. Incarnatus est Christus, et factus est secundus homo Adam in Spiritu vivificante. Somno Adam obdormivit. Christus morte quievit. Adae costa subtrahitur, et mulier fingitur. De Christi latere sanguis et aqua producitur, et his sacramentis Ecclesia sancta formatur. Non tollitur caro de carne viri, cum permanente virtute ossuum (0114B)viri deberet mollior mulier carnis mollitie potius fingi; sed quod de viro ossis fortitudo subtrahitur, infirmitas est divinitatis, de qua dicitur: Verbum caro factum est (Joan. I, 14); quod de fortitudine ossis viri mulier fingitur, hoc est quod sequitur: Et habitabit in nobis. Nam de viro aliquid virtutis auferre hoc est: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 7); mulierem de fortitudine viri compingi, hoc est: Cum esset dives, propter nos pauper factus est, ut nos ejus inopia ditaremur (II Cor. VIII, 9). Quod ergo ille infirmatus in humilitate deitatis suae, hoc Ecclesia roborata est per assumptionem humanitatis in illo. Bene ergo infirma mulier de virtute viri formatur, quia post lapsum culpae deformis humana conditio factoris sui imaginem non reciperet, (0114C)nisi hanc Redemptor pius moriens innovasset; nec debilis et abjecta ad virtutem spiritus consurgeret, nisi eam infirmata divinitas humilis erexisset.

CAPUT VIII. Quod in exordio primorum hominum et incarnatio et mors praefigurata est Christi. Hanc figurae salvationis summam per gloriam Virginis signavit species mulieris, quando dictum est ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et inter semen ejus (Gen. III, 15); significans malitiam diabolicae partis non posse inhaerere sacramento redemptionis, quod factum est per assumptum hominem ex utero Virginis. Unde adhuc subditur: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Ibid.). Hoc de Christo, qui est fructus virginalis ventris Mariae, intelligitur. (0114D)Id est: Tu per malitiam persequentium, qui sunt semen tuum, quorum corda inhabitas, eum supplantabis ut moriatur; et ille resurgens conteret caput tuum, quod est mors, et te ipsum qui habes mortis imperium. Hanc humilitatem Redemptoris usque ad susceptionem mortis mox subsequens fratricidium figuravit, quando Cain frater major terrenis operibus incubans, assurgens innocentem socium propter simplicem hostiam extra domum rudi crudelitate homicida novus occidit, significans Judaeorum populum primum in lege natum, Christum agnum Dei, et tollentem peccata mundi extra Jerusalem crucis patibulo occisurum.

CAPUT IX. Quod incarnationem Christi tota Trinitas operata fuerit, sola tamen persona Filii hanc suscepit. (0115A) Hujus sanctae redemptionis opulentum miseratione copiosa mysterium praesignatum in conditione primorum hominum implevit Filius Dei veniens in plenitudine temporum, cujus adventus operatio incarnationis ejus veritas fuit. Quam incarnationis veritatem tota Trinitas operata est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis; sola tamen persona Filii hanc suscepit, quoniam quaecunque per hanc dispensationem pertinent ad personam Christi, neque ad Patris, neque ad Spiritus sancti personas poterunt ullatenus pertinere. Non enim fas est dicere Patrem et Spiritum de Virgine genitos, vel cruci suspensos, (0115B)vel sepultura conclusos, quae in sola persona Christi omnia congruenti, et evidenti sunt dispensatione completa. Hoc mysterium redemptionis humanae dispositum aeternitate deitatis suae, completurum praesentia humanitatis assumptae Christus, sicut ante saecula ordinavit, ita in saeculorum fine perfecit. Nihil novitate consilii inventum, nihil accessu novae cogitationis assumptum, sed aeterna dispositione praefixum, temporali dispensatione perfectum.

CAPUT X. Quod ideo data lex est, ut rediret in cognitionem homini Deus. Humano itaque generi, quia oblivioni dederat Creatorem, data est lex, per quam creaturae amittenti (0115C)Deum reduceretur in cogitationem creator omnium rerum; dictumque est per eamdem legem: Audi Israel: Dominus Deus tuus Deus unus, etc. (Deut. VI, 4). Quo dicto et superstitiones, quibus pro Creatore creatura colebatur, amotae sunt, et unus qui vere coleretur Deus patenter est demonstratus.

CAPUT XI. De temporibus sub quorum distinctione saeculum stetit. Stetit ergo saeculum in hominibus sub trimoda distinctione temporum. Stabit homo ordine quarto in beatitudine saeculorum. Primo summe infeliciter, secundo non plene feliciter, tertio abunde feliciter, quarto summa aeternaque felicitate feliciter. Primo (0115D)summe infeliciter, quia homo conditus ad imaginem et similitudinem Dei, suo deceptore zabolo sibimet principante, serviens regno peccati, idolorum cultor, soli Creatori pie debitum impie creaturis impendit honorem. Secundo non plene feliciter, quia data quidem lex est ad cognitionem Dei, sed perducere non potuit ad justitiam Dei. Nam si ex lege justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Gal. II, 21). Data est ad intelligentiam, non ad veniam peccati. Per illam enim agnitum peccatum punitum est, non sanatum. Data quidem est in sanctione hostiarum et ceremoniarum, ut offerrentur Deo, sicut Deus (0116A)sanxerat, et non sicut gentiles sacrificantes daemoniis immolabant. Quae tamen observantia legis propter cognitionem Dei multum profuit hominibus in tempore suo. Sed ideo plenam felicitatem non intulit, quia ad perfectum nihil adduxit (Heb. VII, 19). Sequens ergo erat tempus, in quo felicitas per litteram coepta posset per intelligentiam spiritus esse perfecta. In hoc tempore gratiae, quod tertium est, fuit abunde feliciter, quando cunctis illis sacris hostiis figuratus Christus est incunctanter ostensus; quando umbrae successit lux, incertis veritas, figuris ostensio, occultis revelatio, legi evangelium, timori servorum gratia filiorum, et cunctis, quae adumbraverat littera, manifestatio spiritalis gratissima et aperta. Quartum est illud beatae aeternitatis insigne, (0116B)in quo, devictis cunctis adversantibus, laudabit homo Deum in incorruptionis tranquillitate securus. Ergo in statu mundi. . . adductum est. Non plene feliciter fuit tertium sub gratia, in quo nos Christus a delictis nostris in suo sanguine lavit; et abunde feliciter manet extremum illud, quod et aeternum, in quo laudabimus Deum in saecula saeculorum.

CAPUT XII. De conatu exsequendorum ordinum. Jam nunc favente Deo, cujus misericordiae opus in humana salvatione nosse desideramus, ipsius effectum salvationis quae per regenerationem gratiae cum sacramento redemptionis efficitur, sicut et divina auctoritas et paterna sanxit antiquitas, opportune (0116C)suis ordinibus exsequamur

CAPUT XIII. Quod ipsis exordiis causarum instauratio humana inchoata cognoscitur, in quibus ejus restauratio continetur. Exordium regenerationis, cujus species peracta est in plenitudine temporis, ab initio temporum coepit. Etenim aeterna Sapientia ita in exordiis rerum figuram statuit sacramentorum, ut ex antiquitate ordinata significatio perveniret ad finem temporum in efficientiis actionum. Unde quia regenerationis hujus sacramentum in aqua et spiritu consistebat, causarum institutio perfecit [ F. perfecta] illius operationis species aemulabatur cum dicitur: Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Genes. I, 2), ut in earumdem causarum exordiis instauratio his rebus (0116D)figurata esse monstratur.

CAPUT XIV. De Joanne et baptismo poenitentiae, cujus signum sunt stramenta ciliciorum, per quae ad oleandum parvuli deducuntur. Veniens itaque Dominus impleturus summam nostrae salutis, non sibi sed nobis profuturam, in se suscepit, et a se sanctificavit baptismatis sacramentum, praemittens Joannem, cujus baptismus veritatis figura, non veritas esset, qui peccatores ad poenitentiam commoneret, non qui remissionem peccatis inferret, ipso Joanne dicente: Ego baptizo in aqua in poenitentia (0117A)(Matth. III, 11). Hinc itaque est quod per stramenta ciliciorum ad oleandum sacerdotibus parvuli deducuntur, ut poenitentiae signum habeant propter opus, qui poenitentiae opera demonstrare non possunt propter aetatis tempus. Majores autem aetate cum advocari ad fidem coeperint, per se poenitentiam exhibent de erroribus pristinis, in quibus aut generaliter vixerunt, aut idolis servierunt. Hanc efficaciam poenitentiae commendabat Joannes, cum de eo dicitur: Venit in omnem regionem Jordanis praedicans baptismum poenitentiae in remissione peccatorum (Luc. III, 3). Unde aperte patet quia Joannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam dedit, sed in remissione peccatorum dare non potuit. Ac proinde quoniam baptismum, qui peccata (0117B)solveret dare non poterat, praedicabat; ut sicut incarnatum Verbum patris praecurrebat praedicationis verbo, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo baptismo, quo peccata solvi non possunt.

CAPUT XV. Quod incipiente baptismo Christi cessavit baptismus Joannis. Et quomodo Christus baptizat, et non baptizat. Venit Dominus, ut baptizaretur a servo. Propter humilitatem prohibet servus dicens: Ego a te debeo baptizari; et tu venis ad me (Matth. III, 14)! Propter justitiam imperavit Dominus dicens: Sine modo. Sic enim oportet nos implere omnem justitiam (Ibid.). Deinde quiescit baptismus Joannis, qui erat in poenitentia (0117C)et in veritatis umbra, et inchoavit baptismus Christi, qui est veritas, in quo fit remissio peccatorum. Quanquam non baptizaret Christus, sed discipuli ejus. Baptizat autem Christus, et non baptizat. Sed utrumque verum est. Baptizat, quia mundat. Non baptizat, quia non ipse tinguit. Praebebant tunc discipuli, sicut nunc ministri praebent ministerium corporis. Praebebat ille adjutorium majestatis.

CAPUT XVI. Quod solus Christus baptizat, qui soli sibi baptizandi retinuit potestatem, quamvis sive bonus sive malus minister baptizet. Nunquam ergo cessat baptizare qui nunquam cessat mundare. Usque in finem saeculi Jesus baptizat, (0117D)quia ipse mundat. Securus proinde accedat homo ad inferiorem ministrum, habet enim superiorem magistrum. Ipse magister Christus et extrinsecus baptizat, dicente Paulo: Sicut Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae (Ephes. V); et intrinsecus baptizat per infusionem spiritus, quo docetur interior homo et habere fidem, et servare operis dignitatem. Ad haec certe pertinet quod dicitur: Et testimonium (0118A)perhibuit Joannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem sicut columbam, et mansit super eum, et ego nesciebam eum (Joan. I, 32). Ex multis cognitionibus Christum sciebat Joannes. Nam cum vidisset Maria mater Christi Elisabeth, exsultavit infans iste Joannes in utero ejus (Luc. I, 41). Hic erat vox clamantis: Parate viam Domini (Matth. III, 3). Hic eum qui ad se baptizari venerat, prohibet cum dicit: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me (Ibid., 14). Hic eum agnum Dei, et tollentem mundi peccata ostendit (Joan. I, 29). Sed hoc solum in eo nescivit, quia sibi retenturus erat baptismi potestatem, et non eam translaturus vel transmissurus in aliquem servum; sed sive baptizaret in ministerio servus bonus, sive baptizaret in ministerio servus (0118B)malus, non sciret se ille qui baptizaretur baptizari nisi ab illo qui baptizandi tenuit potestatem, et esset hujus sacramenti virtus non in officio ministrantis, sed in potestate magistri.

CAPUT XVII. Quod doctor studiis orationum munire debet praedicationem verborum, ut quod locuturus est, Dei virtute melius quam ejus actione formetur. Cum ex conversatione gentili quisque nolens ad cognitionem et fidem Dei hortatur ut veniat, primum doctor attendat multam bonitatem miserantis Dei, de quo dicitur: Qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II); ac deinceps agat quantum potest ut intelligenter, ut libenter, ut obedienter audiant. Et haec se posse, si (0118C)potuerit, et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet, ut orando pro se ac pro illis, quos est allocuturus, sit orator ante quam doctor, atque sive in peculiari colloquio, sive in Ecclesiae conventu, ipsa hora jam ut dicat accedens, prius quam exerat proferentem linguam, ad Dominum levet animam sitientem, ut ructet quod biberit, vel quod impleverit fundat; atque ad horam ipsius dictionis illud potius bonae menti cogitet convenire quod Dominus ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19). Si ergo loquitur in eis Spiritus sanctus, qui persequentibus (0118D)traduntur pro Christo, quare non et in eis qui tradunt discentibus Christum? Hoc sane studium docendi et in suadenda fide ethnicis, et in suadendis operibus bonis fidelibus cunctis doctorem convenit exercere.

CAPUT XVIII. Qualiter aggrediendus est qui nolens invitatur ad fidem. Cum itaque credere nolentibus unius Dei cognitio (0119A)et fides offertur, proponendum est ut per intelligentiam pergant videre quod Deus est, omnibusque eum naturis visibilibus et corporalibus, intelligibilibus vero et spiritalibus, omnibusque mutabilibus, praeferant. Omnes enim certatim pro excellentia Dei dimicant, nec quisquam inveniri potest, qui hoc Deum credat esse, quo est aliquid melius. Itaque omnes hoc Deum esse consentiunt, quod caeteris rebus omnibus anteponunt. Et quoniam omnes qui de Deo aliquid cogitant vivum aliquid cogitant, illi soli possunt non absurda et indigna existimare de Deo, qui vitam ipsam cogitant. Deinde ipsam vitam pergunt inspicere; et si eam sine sensu vegetanti invenerint, qualis est arborum, praeponunt ei sentientem, qualis est pecorum, et huic rursus intelligentem, (0119B)qualis est hominum: quam cum adhuc mutabilem viderint, etiam huic aliquam incommutabilem coguntur praeponere, illam scilicet vitam, quae non aliquando desipit, aliquando sapit; sed est potius ipsa sapientia. Sapiens enim mens adepta sapientia; antequam adipisceretur, non erat sapiens. At vero ipsa sapientia nec fuit unquam insipiens, nec esse unquam potest: quam si non viderint, nullo modo plena fiducia vitam incommutabiliter sapientem commutabili vitae anteponerent. Ipsam quoque regulam veritatis, qua illam clamant esse meliorem, incommutabilem vident, nec uspiam nisi supra suam naturam vident, quandoquidem se mutabiles vident. At cum veraciter, suadente doctore, seclusa fuerit omnis mutabilis res a Deitatis honore, accipiendum (0119C)est ne sit summe [ F. summus] Deus quod passioni, id est, mutabilitati poterit subjacere. Cumque fuerit tentum, id quod commutabile est, esse non posse Deum, restat ut perveniatur ad rem illam quae cunctis rebus praeeminet, et incommutabilis est. Conjecto illo quod res illa quae unus est Deus, cunctis praeeminens et incommutabilis manens, omnia fecit, omnia disponit, omnia judicat, curam de omnibus habet nihilque est ex omnibus visibilibus et invisibilibus quod non ex illo initium habeat, non in servitute ejus dominationi subjaceat. Qui subjectarum rerum famulatus sub nulla ulla mutabili creatura potest ullatenus inveniri, nisi tantum sub isto uno dominante Deo, cujus aeterna substantia est, cujus incommutabilis veritas, cujus omnipotens permanet potestas.

CAPUT XIX. De adapertitione januae fidei. (0119D) Jam cum reseravit ille januam fidei, de quo dicitur: Qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7), id est, ex semine David assumptus homo per potestatem unitae divinitatis aperit cordibus credentium mysteria suae Incarnationis, quae in praedestinatis claudere non poterit austeritas infidelitatis; et claudit vasa irae praespicentia judicii, ne reprobi veniant, ad quam sibi merito clauserunt remunerationem beatitudinis; tunc fit quod scriptum est: Ego sum ostium. Si quis per me introierit, salvabitur (Joan. X, 19). Incipiunt (0120A)enim aperiri initia fidei ei, cui per lavacrum regenerato post acceptionem Spiritus sancti in participio corporis Christi se crediderit Christus. Et videbit librum illum sanctae auctoritatis apertum, quem clausum in mysterio sigillis septem aperuit idem victor Leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Qui liber totius sanctae Scripturae apertus est, quia intelligentia ejus hominibus revelatur a Christo, qui solus in se suscepit, atque compleri voluit, quae ad salutem humani generis complenda ordinavit atque praescivit. Signa autem ejus septem haec sunt: primum incorporatio, secundum nativitas, tertium passio, quartum mors, quintum resurrectio, sextum gloria, septimum regnum. Quae signorum adapertio haec est generis humani plena redemptio; ad quam (0120B)qui venit, hoc ordine venit.

CAPUT XX. De his qui volentes primum ad fidem convertuntur catechumeni, id est, audientes dicantur. Quicunque de gentili conversatione, et de superstitionibus, quibus impie pro creatore colitur creatura, majuscula aetate venientes volunt credere in Deum, vel sive recens nati, sive parvuli sint, catechumeni, id est, audientes dicuntur, pro eo quod primum praeceptum exhortationis in lege sibi audiunt dictum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est (Deut. VI, 4); et illud: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Ibid.). Audiunt ergo verbum vitae, per quod perveniant ad munus gratiae, qui erant filii irae. Nam quia omnis qui vere agnoscit, (0120C)veraciter dicit: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea (Psal. L, 7); in eo quod originaliter tenetur ad noxam mortis, donec per redemptionem efficiatur Filius Dei, erit filius illius antiquae irae, quam meruit primus homo in praecepti transgressione, dicente Domino: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam. Qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, 36). Quam iram non venire, sed manere dixit, quia non ex novitate infidelitatis venit, sed ex antiquitate praevaricationis manet. De qua ira nemo salvari potest, nisi per misericordiam Salvatoris, dicente eodem Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Qui catechumeni (0120D)propter cognitionem Dei, quam illis per sacerdotem quasi per Moysen loquitur Deus, audientes dicuntur, ut, relicta vetustate vitae carnalis, veniant ad vitae novitatem per unius Dei cognitionem.

CAPUT XXI. Quod catechumeni per poenitentiam sint ad lavacrum adducendi. Quodque ii quos Joannes baptizavit, catechumenorum habuere figuram. Hi, si majores aetate sunt, cum actione poenitendi veniunt. Si minores sunt, in signo poenitentiae per stramenta ciliciorum a ministris deducuntur ad sacerdotem, ut qui per se non possunt agere poenitentiae opus, in se habeant poenitentiae signum propter aetatis minimae tempus; et hoc teneatur in poenitendi (0121A)effectu, quod notatur in poenitentiae signo. Qui post exorcismorum increpationem opportune veniunt ad olei unctionem. Hic omnibus a Joanne in poenitentia baptizatis catechumenorum figura exstitit, ut quod illis baptismus in poenitentia fuit, hoc istis per poenitentiam ad Deum conversio sit.

CAPUT XXII. Qui sunt exorcistae, a quibus exorcizantur catechumeni et energumeni. Exorcidiantur ii exorcismis ab his qui ex eo nomine exorcistae dicuntur. Qui tali officio deputati cum ordinantur, sicut canones jubent, accipiunt de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, data sibi potestate imponendi manus super energumenos, sive baptizatum, sive catechumenum.

CAPUT XXIII. Quid sit exorcismus. (0121B) Exorcismus est sermo increpationis, qui fit contra immundum spiritum energumenis, sive catechumenis, ut per eum diaboli nequissima virtus, et inveterata malitia, atque incursio violenta, fugetur expulsa.

CAPUT XXIV. Qualis erit exorcismus. Erit exorcismi sermo nonturno verborum, non difficultate intelligentiae, non inusitato contextus eloquio; sed simplex, compositus, ardens, ita virtutis intentione coruscans, ut vere principem mundi increpationis suae valore demonstret expellere; atque sic in spiritali certamine, quo contra aerias agitur (0121C)potestates, fulgura terroris immittere, ut ipsa expulsio invisibilis hostis quadam fieri expugnatione visibili contempletur, ita ut et catechumenus terreatur consideratione auditus, et fidelis incitetur aggressione conflictus. Sic dum sacerdotum officia pro castris Dei dimicant, et fideles devotam intentionem velut arma ministrant, et qui creaturam Dei possidebat victus abscedat, et Christus quos condidit victor obtineat.

CAPUT XXV. Unde habuit exorcizandi virtus initium, vel in quo mysterio divinis verbis hoc episcopus agat. Exorcizandi virtus illius rei significatio fuit, quod lunaticum increpavit Jesus: Exiit ab illo daemonium (Matth. XVII, 17). Ad instar hujus increpationis (0122A)dominicae increpat etiam episcopus voce propria, sicut increpavit Dominus voce sua. Et hanc ipsam increpationem quam dicit episcopus, non ex humana conjectura, sed ex proprietate auctoritatis divinae propheticis verbis aggreditur dicens: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te qui elegit Jerusalem (Zach. III, 2). Dehinc secundo imperans dicit: Tibi dicitur, Satanas, Vade retro. Ac deinde in tuba victoriae tertio proclamat: Vicit leo ex tribu Juda, radix David (Apoc. V. 5). Ita deinde hic exorcismus a ministris inchoatur: Deprehensae sunt insidiae tuae. Sicque eadem increpatio exorcistarum pronuntiatione completur, donec omnes catechumeni sub exorcismis agantur. Est itaque ordinabiliter ordinatus ordo, ut primum increpationis sermo ex illa causa qui oritur (0122B)ex illis et verbis aggrediatur. Nam quia exorcismus increpationis est sermo, bene invehendo exoritur, dum sic inchoatur: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te qui elegit Jerusalem (Zach. III, 2). Secundo divina potestas infertur, dum divinorum verborum imperium promulgatur dicendo: Vade retro, Satanas (Matth. IV, 10). Tertio potentia victoriae demonstratur, quia Christus et dudum moriendo zabolum vicit, et in his qui credunt ac sequuntur eum quotidie vincit. Atque ideo vox in victoriam elevatur, dum dicitur: Vicit leo ex tribu Juda, radix David (Apoc. V, 5). Propter quod scriptum est: Nunc princeps mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31), id est, de credentium cordibus expelletur. Et item haec dicit Dominus: Equidem et captivitas a forte (0122C)tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvum esse poterit (Isaiae XLIX, 25); ostendens quod in victoriam Christi destructo imperio diaboli potuit homo ab ejus captivitate eripi et salvari

CAPUT XXVI. Quod exorcizando catechumenos potestas diaboli aufertur. Exorcizatur autem, id est, increpatur potestas zaboli, et insufflatur in his a quibus potestatis ejus dominator expellitur, ut renuntient ei sub cujus ditione obnoxii tenebantur, atque eruti a potestate tenebrarum, in Domini sui regnum per sacramentum baptismatis transferantur. Ii in nonnullis locis, ut refertur, sales accipiunt, velut significato (0123A)sapientiae condimento. Sed licet forsitan, ut dicitur, quia sola hoc antiquitas commendavit, adeo usquequaquam non probatur. Quia vero ut catechumenis in adipiscendo fidei sacramento tradantur, evidenti sanctae Scripturae nullo documento monstratur, ideo nihil offici ubi non fit. Nam ad summum roborem quomodo valebunt, quae ad proprietatem rei pertinere nulla sacrae auctoritatis serie vel per figuram vel per speciem demonstrantur?

CAPUT XXVII. De exemplo Evangelii, secundum quod catechumeni oleo perunguntur. Iidem catechumeni post exorcismos quibus increpata et expulsa diaboli est potestas, ab eis unguntur oleo, quod a sacerdote constiterit benedictum. Quae (0123B)unctio magno dominicae operationis commendatur exemplo. Cum enim, ut Marcus evangelista refert, adduxissent ad Jesum surdum et mutum, deprecabantur eum, ut imponeret illi manum. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas, expuensque tetigit linguam ejus, et suspiciens in coelum ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est, adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte (Marc. VII, 32, 33). Quid est, quod Dominus surdum et mutum apprehendens in turba seorsum, mittit in auriculas digitos suos ut audiat, nisi quia Redemptor veniens genus humanum separavit a turba daemonum, et a conversatione operum veternorum, atque per infusionem spiritalium munerum illi fidei dedit (0123C)auditum? Nam sicut per digitum Dei Spiritus ejus, ita per digitos pluralitas significatur spiritalium gratiarum. Et quid est, quod expuens tangit linguam ejus, ut valeat loqui, nisi quia post auditum fidei sacramenta salutis hunc et agnoscere, et perficere facit? Spiritus enim Christi gratia est humanae redemptionis, quae de capite divinitatis ejus descendens, cognita per os humanitatis ipsius, confessionem et laudem suam intulit credituris. Quid autem, quod suspiciens in coelum ingemuit, nisi quia aequalitatem Patris habens, infirmitatem humanitatis, in qua pro nobis doluit, demonstravit? Quid vero est, quod ait Ephphetha, expositum est, quod est adaperire, statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte, quia cum in illo gratia (0123D)et operatio redemptionis accessit, tota virtute in laudem et dilectionem sui redemptoris erupit. Unde nec tacere, nec distorte potuit loqui, qui redemptionem suam in gloriam Redemptoris, ut loqueretur, et recte loqueretur, accepit.

CAPUT XXVIII. Quod ordinate lectio Isaiae prophetae, Petri quoque apostoli, et Marci evangelistae, exorcizationis in conventu ecclesiae proferantur. Hinc eodem exorcizationis tempore bene in conventu ecclesiae, ante quam exorcismi dicantur, profertur lectio Isaiae prophetae in qua dicitur: Nunquid (0124A)tolletur a forte praeda, aut quod captum fuerit a robusto salvum esse poterit? Quia haec dicit Dominus: Equidem et captivitas a forte tolletur, et quod ablatum fuerit, a robusto salvabitur (Isai. XLIX, 24, 25). Item Petri ad gentes: Vos autem, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vocavit vos in admirabile lumen suum (I Petr. II, 9). Marci quoque evangelistae, quae hujus ephphethationis revelat sacramentum, quae superius et prolata est, et disserta: videlicet ut virtus Dei per victoriam crucis praedam humani generis a fortitudine diaboli tollens, faciat genus electum per regenerationis donum, regale quoque sacerdotium per dominium dictionum, et oblationem innocentiae, atque contriti spiritus sacrificium, (0124B)infundens illi auditum obedientiae praeceptorum, et dans ei rectae fidei loquelam, atque suae gloriae hymnum.

CAPUT XXIX. Quod mysterium salutis, quod semel Christo moriente est factum, quotidie fiat in his qui regenerari noscuntur. Hoc quod generaliter in humano genere moriente Christo semel est factum, quotidie in regeneratorum fit specialiter lavacro. Nam convertenti ex errore gentili post exorcismos tanguntur auriculae oleo, ut accipiat auditum fidei, et sit vere spiritalium dictorum auditor. Similiter tangitur et os, ut cognitionem Redemptoris sui, traditam sibi symboli fidem corde credat ad justitiam, ore confitens proferat ad (0124C)salutem; sicque solutis obstinatione concreatis vinculis, recte loquatur magnificans Deum

CAPUT XXX. Quid sit, vel quare sit competens dictus. Ex catechumeno fiat competens. Nam sicut ex eo quod Dei audiendo cognitionem, audiens dicitur, sic ex eo quod accepto Symbolo jam petit gratiam Dei, competens vocatur. Competentes dicuntur simul petentes, quomodo consedentes, colloquentes, et concurrentes non aliud intelliguntur, nisi simul sedentes, loquentes, currentes. Ita quoque competentes nihil aliud sunt, quam simul petentes. Quid autem petunt nisi baptismatis sacramenta, per quae possint a potestate tenebrarum erui, et accepta indulgentia (0124D)peccatorum in Dei omnipotentis regnum transferri? Ut ergo quod petunt accipere mereantur, a vitiis corda, ab immunditiis mundare debent et corpora; abstinentes animam a delictis, corpus ab epulis; ut contritio cor humiliet, et justificet, abstinentia et castitas corpus extenuet, et emundet; quo animae et corporis ex toto purificata substantia, quidquid contritio cordis, quidquid afflictio egerit carnis, totum ad dignitatem proficiat suscipiendae regenerationis. Horum significantiam habuit Nicodemus, ille princeps Judaeorum, qui nocte venerat ad Jesum, qui erat ex his qui crediderunt in nomine ejus, videntes signa et prodigia, (0125A)quae faciebat; qui in eo quod cum esset Dominus Jesus Jerosolymis in Pascha in die festo docens, tam efficaciter ejus doctrinam audivit, ut crederet in nomine ejus, catechumenus, quod est audiens, fuit. In eo autem quod venit ad eum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo (Joan. III, 2), competentem se esse monstravit. Nam cum in templo docentem audivit, et visis signis credidit, vere audiens exstitit. Cum vero, licet in tenebris ignorantiae ad lumen venit, quia nocte ad Jesum venit, et magistrum esse, et hunc a Deo venisse fatetur, atque jam ex magisterio doceri quaerit, quia magistro debitum honorem dedit, ex tunc competens fuit, quia cujus doctrinae credens audiendo fidem (0125B)detulit, ejus magisterium petendo quaesivit. Qui deinde promovetur ad gratiam baptismatis, quando hoc illi commendat responsio Salvatoris, dum subinfertur: Respondit Jesus, et dixit ei: Amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei (Ibid.). Quid ergo? quia non sufficit catechumeno quod audit verbum Dei, non sufficit competenti quod petit gratiam ex magisterio Dei, necesse est ut renascatur ex aqua et Spiritu sancto, ut renatus sit particeps corporis et sanguinis Christi; et sicut ipse per fidem credidit in Christo, sic participando corpori Christi, credat se illi Christus. Hoc enim est quod dicitur: Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus videntes signa ejus quae faciebat. Ipse autem Jesus non credebat semetipsum (0125C)eis (Joan. II. 23, 2). Quid est hoc? ecce Dominus credentibus se ipsum non credit semetipsum! Crediturusne est ergo se ipsum incredulis, et non credentibus? Nusquam prorsus. Sed catechumenus et competens jam credunt in Christum; sed quia non sunt renati ex aqua et Spiritu sancto, non participant corpori Christi, et ideo non se credidit illis Christus. Si dixerimus catechumenis: Creditis in Christum, respondent: Credimus, et signant se; jam crucem Christi portant in fronte, et non erubescunt de cruce Domini sui. Ecce credunt in nomine ejus. Interrogemus eos: Manducatis carnem Filii hominis, et bibitis sanguinem Filii hominis? Nesciunt quid dicimus, quia Jesus non se credidit eis. Jam vero quasi signum crucis habent in fronte. Jam de (0125D)domo magna sunt. Necesse est renascantur, fiant ex servis filii, fiant ex adventitiis cives. Non enim nihil sunt, quia jam ad magnam domum pertinent. Et cum renati fuerint, tunc participibus corporis sui credet se ipsum Christus.

CAPUT XXXI. De tradendo Symbolo. Dehinc tradendum est Symbolum, ut is qui Domini praeceptum audivit, qui divini magisterii gratiam petiit, verae fidei regulam accipiat, secundum quam et fide, et operibus lavacro sanctificationis se reparatum exhibeat.

CAPUT XXXII. Qua ratione Symbolum constet. (0126A) Symbolum, quod competentes accipiunt, hac ratione Patres constare dixerunt. Dicunt enim quod cum audissent apostoli a Domino ut irent docere gentes praedicantes regnum Dei, et baptizarent eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, accepto Spiritu sancto post ascensionem Domini, quando insedit super eos in similitudinem ignis, et locuti sunt linguis omnium gentium, ut ad cognitionem veritatis nulla illis vel gens, vel loquela esset ignota, sed per eumdem sanctum Spiritum omnibus omnimode loquerentur, corporaliter ab invicem discessuri, hoc inter se unius praedicationis Symbolum ediderunt, quo ubique euntes nihil dissonum, nihil varium nuntiarent, (0126B)sed unam fidem unitis verbis edicerent, et ex omnibus sacris Scripturis instrumenta colligentes, unum hoc breve fidei aedificium construerent; de quo etiam per prophetam dictum fuerat: Quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Isai. X, 22). Itaque adhuc in unum positi, sancto Spiritu pleni, breve hoc praedicationis indicium conferendo inter se quid unusquisque sentiret, sibimet ediderunt, atque dandam hanc regulam credentibus statuerunt; ut quia multi futuri erant, qui se esse Christi apostolos simularent, et Christum non doctrina sana et integra praedicarent, ideo per hoc indicium agnosceretur, quod Christum veraciter nuntiaret, qui eum secundum hanc apostolicam regulam nuntiasset.

CAPUT XXXIII. De Symboli nomine, et quid Symbolum sit. (0126C) Symboli nomen ex Graeco, collatio vel indicium vertitur in Latinum, quod sit foedus et cognitio fidei, in quo et sciatur quid creditur, et quod creditur nullatenus violetur. Indicium ergo est propter cognitionem; collatio propter inter multos unitae definitionis communitatem. Nam indicium quod rem ignotam indicet, collatio quod sit communis loquelae definitio. Hinc et in civilibus bellis, quia et armorum habitus, et sonus vocis, et mos unus, et institutio bellandi similis est, ne quaelibet doli subreptio fiat, suis militibus unusquisque dux discreta symbola ponit, quae Latine vel signa vel indicia dicuntur, ut occurrens forte, de quo dubium sit quam aciem sequatur, prodito symbolo, an adversarius sit, an proprius, (0126D)agnoscatur. Ad hoc autem sancti Patres hoc non membranis, sed memoriae commendare jusserunt; ut non hoc lectio teneat, quae ad ipsos etiam infideles solet idipsum aliquando deferre; sed ex ipsius sanctae apostolicae definitionis traditione commendatum semper maneat fidelibus tenacitate memoriae. Pro soliditate itaque initiandae fidei bene discessuri ab invicem apostoli hoc unanimitatis indicium posuerunt. Quod Symbolum est signum vel indicium per quod agnoscitur Deus; quod ideo credentes accipiunt, ut sciant qualiter certamen fidei contra diabolum praeparent; in quo cum pauca sint verba, continentur (0127A)omnia sacramenta. In quo ideo ab apostolis breviatim collecta sunt ex omnibus Scripturis, ut quia multi credentes vel litteras nescirent, vel scientes occupati impedimento saeculi, Scripturas eis legere non liceret, hoc corde et memoria retinentes, sufficientem sibi haberent scientiam salutarem.

CAPUT XXXIV. Quod quinta feria ante Pascha reddendum est Symbolum. Hoc Symbolum, quod competentes in die unctionis accipiunt, aut per se, si majores aetate sunt, aut per ora gestantium, si parvuli sunt, quinta feria ante Pascha sacerdoti recitant atque reddunt; ut eorum probata fide, merito perveniant ad vicinum resurrectionis dominicae sacramentum per fontis sacri baptismum.

CAPUT XXXV. Quod catholica fides brevitate Symboli teneatur. (0127B) Est autem catholica fides in Symbolo nota fidelibus, memoriaeque mandata, quanta res passa est brevitate sermonis, ut incipientibus atque lactentibus eis qui in Christo renati sunt, nondum Scripturarum divinarum diligentissima et spiritali tractatione atque cognitione roboratis, paucis verbis credendum constitueretur, quod multis verbis exponendum esset proficientibus, et ad divinam doctrinam certa humilitatis atque charitatis firmitate surgentibus.

CAPUT XXXVI. Initium Symboli, et quid sit credulitas. Est ergo tenor Symboli iste, et hic causarum ordo (0127C)quae continentur in illo: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Quid est credo? Credulitatem facio, id est, vera esse confiteor quae incognita audio. Credulitas autem dicta, quod crescat animus ad invisa et incognita continenda.

CAPUT XXXVII. Quod in Deo solo, non in rebus, sed de rebus adhibenda sit fides. In Symbolo firmitas, et quaedam est separatio unius fidei, qua ostenditur in Deum solum, et Deo credere, non in quibuscunque caeteris rebus, id est in Deum habere fidem, non autem in rebus, sed rerum habere fidem. Credendum ergo est in Deum, et non in aliam rem, quia fides in Deum, sicut et unus Deus, singulari est specie habenda et retinenda; caeteris rebus (0127D)apponenda, non superponenda est fides. Credimus ergo in Deum. Credimus et sanctam ejus Ecclesiam esse. Non autem credimus in Ecclesiam sicut in Deum, quia Ecclesia non est Deus. Credimus autem singulariter in Deum. Credimus et sequenter Ecclesiam ejus esse. Ita quoque et deinceps credimus quaecunque rectae fidei regula nobis credere commendarit. Patrem tantumdem Filii sui secundum divinam generationem, juxta quod ad eum dicit: Ex utero ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3).

CAPUT XXXVIII. Quod ideo sit Deus omnipotens, quia omnia fecit. Omnipotentem, quia solus omnia potuit, qui (0128A)omnia fecit; qui ita credendus est esse omnipotens, ut omnia quae sunt visibilia et invisibilia, ex nihilo fecerit. Non enim aliquid esse potest, cujus creator non esset, cum omnipotens esset, quia etsi aliquid fecit ex aliquo, sicut hominem ex limo, non utique fecit ex eo quod ipse non fecerat, quia terram, unde limus est, ex nihilo fecerat. Et si ipsum coelum et terram, id est mundum et omnia quae in eo sunt, ex aliqua materia fecerat, sicut scriptum est: Qui fecit mundum ex materia invisa (Sap. XI, 18), vel etiam informi, nullo modo credendum est illam materiam de qua factus est mundus, quamvis informem, quamvis invisam, quocunque modo esset, per se ipsam esse potuisse, tanquam coaeternam et coaevam Deo; sed quemlibet modum suum quem habebat, ut quoquo (0128B)modo esset, et distinctarum rerum formas posset accipere, non habebat nisi ab omnipotente Deo, cujus beneficio est res non solum quaecunque formata, sed etiam quaecunque formabilis. Inter formatum autem et formabile hoc interest, quod formatum jam accepit formam, formabile autem potest accipere. Sed qui praestat rebus formam, ipse praestat etiam posse formari, quoniam de illo et in illo est omnium speciosissima species incommutabilis, et ipse unus est qui cuilibet rei, non solum ut pulchra sit, sed etiam ut pulchra esse possit, attribuit. Quapropter rectissime creditur omnia Deum fecisse de nihilo, quia etiamsi de aliqua materia factus est mundus, eadem ipsa materia de nihilo facta est, ut ordinatissimo Dei munere prima capacitas formarum fieret, ac deinde (0128C)formarentur quaecunque formata sunt. Qui Pater, quantum ad generationem divinitatis pertinet, tantumdem Filii sui Pater est. Qui Filius cooperator ejus, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil, et verbum, et veritas, et virtus, et sapientia est ipsius.

CAPUT XXXIX. Quod Filius neque de nihilo, neque de aliqua est materia factus, sed tantumdem a Patre ineffabiliter genitus. Hinc sequitur: Credimus et in Jesum Christum Filium Dei unicum, Deum et Dominum nostrum; non separatum a Deo Patre, sed et in se Deum, et cum Patre unum Deum. Itaque Deus cum Verbum genuit, (0128D)id quod est ipse, genuit; neque de nihilo, neque de aliqua jam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse. Unde idem Deus Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit, id est, Verbum Deum, per quod se cognoscere fecit. Quod Verbum virtus etiam ejus, et sapientia dicitur, quia per ipsum operatus est, et disposuit omnia; de quo propterea dicitur: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Quamobrem unigenitus Filius Dei neque factus est a Patre, quia sicut dicit evangelista: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); (0129A)neque ex tempore genitus, quoniam sempiterne Deus sapiens sempiternam habet secum sapientiam suam. Neque impar est Patri, id est, in aliquo minor, quia et Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philip. II, 6). Sed quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I), eadem sapientia quae de Deo genita est, dignata est etiam in hominibus creari. Quo pertinet illud: Dominus creavit me in principio viarum suarum (Proverb. VIII, 22). Viarum enim ejus principium caput Ecclesiae, quod est Christus homine indutus, per quem vivendi exemplum nobis daretur, hoc est, via certa, qua perveniremus ad Deum. Non enim redire potuimus nisi humilitate, qui superbia lapsi sumus. (0129B)Quapropter secundum id quod unigenitus est, non habet fratres; secundum id autem quod primogenitus est, fratres vocare dignatus est omnes (Luc. VIII, 21; Hebr. II, 11), qui post ejus et per ejus primatum in Dei gratiam renascimur per adoptionem filiorum Dei.

CAPUT XL. Quod incarnatus Filius de Spiritu sancto et Maria virgine natus est. Qui natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. Bene confitemur, quia Dominus noster Jesus Christus, qui de Deo Deus, natus est de Spiritu sancto et virgine Maria, utraque substantia, divina scilicet atque humana, filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus sanctus. Sed quomodo (0129C)dicimus Christum natum de Spiritu sancto, si non eum genuit Spiritus sanctus? An quia fecit cum? Quia Dominus noster Jesus Christus, in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3); in quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut Apostolus dicit: Factus ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Sed cum illam creaturam, quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit, neque enim separabilia sunt opera Trinitatis, cur in ea facienda solus Spiritus sanctus nominandus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa opera Trinitatis intelligitur? Ita vero est, et exemplis doceri potest. Sed non est in hoc diutius immorandum.

CAPUT XLI. Quod Filius, cum dicatur natus de Spiritu sancto, non sit omnino filius Spiritus sancti. (0129D) Illud movet, quomodo dictum sit natus de Spiritu sancto, cun filius nullo modo sit Spiritus sancti. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei Filium, aut eum natum de Deo, sed factum, vel creatum, vel conditum, vel institutum ab illo, vel si quid hujusmodi recte possumus dicere. Hic ergo, cum confiteamur natum de Spiritu (0130A)sancto et virgine Maria, quomodo non sit filius Spiritus sancti, et sit filius virginis Mariae, cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est. Procul dubio quippe non sic de illo ut de patre; sic autem de illa ut de matre natus es

CAPUT XLII. Quod non omne quod ex aliqua re nascitur, continuo ejusdem rei filium nuncupari conceditur. Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur continuo ejusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum, lumbricum, quorum nihil est filius; ut ergo haec omittam, quoniam tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu sancto, non aquae filios (0130B)eos rite dixerit quispiam, sed plane dicuntur filii Dei Patris, et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu sancto natus est Filius Dei Patris, non Spiritus sancti. Nam illud quod de capillo et caeteris diximus, ad hoc tantum valet, ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur, etiam filium ejus de quo nascitur, posse dici, sicut non omnes qui dicuntur alicujus filii, consequens est, ut etiam de illo nati esse dicantur, sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae, non ex illa nati, sed in illam praeparati, sicut filii regni praeparantur in regnum. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius de illo sit natus cujus dicitur filius, profecto modus iste quo natus est Christus (0130C)de Spiritu sancto non sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis ex ipso exordio naturae suae quo esse coepit, Verbo Deo copuletur in tantam personae unitatem, ut idem ipse esset filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei; ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis, quae nullum peccatum posset committere. Quae gratia propterea per Spiritum fuerat significanda, quia ipse proprie sic est Deus, ut dicatur etiam Dei donum. Dono enim Dei, hoc est Spiritu sancto, concessa est nobis tanta humilitas tanti Dei, ut totum hominem, id est corpus, animam, et Spiritum, suscipere dignaretur in utero virginis, maternum corpus (0130D)integrum inhabitans, integrum deserens.

CAPUT XLIII. Quod utrumque sexum salvaverit Christus vir nascendo de femina. Ideoque detestandi sunt illi qui eumdem Dominum nostrum Jesum Christum matrem Mariam negant in terris habuisse, cum illa dispensatio utrumque sexum et masculinum et femininum honoraverit, et ad curam Dei pertinere monstraverit, non (0131A)solum quem suscepit, sed illum etiam per quem suscepit, virum gerendo, nascendo de femina.

CAPUT XLIV. Quod Virginis partus nihil injuriae fecerit Christi divinitati. Nec nobis fidem istam minuat cogitatio muliebrium viscerum, ut propterea recusanda videatur talis Domini nostri generatio, quod eam sordidi sordidam putant. Quia et stultum Dei sapientius esse hominibus (I Cor. I, 25), et omnia munda mundis (Tit. I, 15), verissime Apostolus dicit. Debent igitur intueri, qui hoc putant, solis hujus radios, quem certe non tanquam creaturam Dei laudant, sed tanquam Deum adorant, per cloacarum fetores et quaeque horribilia usquequaque diffundi, et in his (0131B)operari secundum naturam suam, nec tamen inde aliqua contaminatione sordescere, cum visibilis lux visibilibus sordibus sit natura conjunctior; quanto minus igitur poterat pollui verbum Dei non corporeum neque visibile de femineo corpore casto utique, et mundissimo, atque singulariter glorioso, ubi humanam carnem suscepit cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat majestas Verbi ab humani corporis fragilitate secretius? Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum Dei maculari humano corpore, quo nec ipsa anima humana maculatur.

CAPUT XLV. De nomine et judicio Pontii Pilati. Pilatus, os malleatoris, quia dum Christum ore (0131C)suo et justificat et condemnat, more malleatoris utraque ferit; cumque Judaeorum consilium declinaverit, secundum voluntatem tamen Judaeorum judicium fieri permisit. Qui accepit aquam, et lavit manus, ut in lavacro manus ejus gentilium opera purgarentur, et ab impietate Judaeorum, qui clamabant: Crucifige eum (Marc. XV, 13), nos faceret alienos. Qui judex contra Deum cogitur ferre sententiam. Ille vero non damnat oblatum, sed arguit offerentes, quodam modo contestans, et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed quoniam seditio oritur, ego minister legum sum, vestra vox sanguinem fundit.

CAPUT XLVI. Quare mortem crucis Christus elegerit. (0131D)Hic Jesus, Dominus et Redemptor noster, cum esset omnipotens, tam divitem se in misericordia demonstravit, ut qui vita est vivificans omnia, humiliaret se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8). Ideo vero mortem crucis elegit, ut damnationem, quam praevaricatio ligni in paradiso contraxerat, crucis hujus patibulum (deleret)

CAPUT XLVII. De sacramento crucis. (0132A) Sacramentum autem crucis ita commendat Paulus cum dicit: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum (Ephes. III, 18); id est crucem Domini, cujus latitudo ducitur in transverso ligno quo extenduntur manus, longitudo a terra usque ad ipsam latitudinem, quo et a manibus et infra totum corpus affigitur, altitudo a latitudine sursum usque ad summum quo adhaeret caput, profundum quod terrae infixum absconditur. Quo signo crucis omnis actio Christiana describitur. In latitudine itaque bene operari in Christo; in altitudine sperare coelestia (0132B)sacramenta, non profanare; in profundo radicatos et fundatos in charitate consistere. Est ergo latitudo crucis actio boni operis, quae per expansionem manuum demonstratur. Est latitudo crucis perseverantia bonae actionis quae per tolerantiam longanimitatis servat virtutem passionis. Est altitudo crucis spes futurorum bonorum, per quam sine profanatione. . . . et radicati sunt immobiles et ad perseverantiam inter passiones, et ad remunerationem propter veram spem.

CAPUT XLVIII. De sepultura Christi. Sepultura illa cum creditur, fit recordatio novi monumenti, quod resurrecturo ad vitae novitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus virginalis. (0132C)Nam sicut in illo novo monumento nullus alius mortuus sepultus est, nec ante nec postea quidquam mortale conceptum est.

CAPUT XLIX. Quod neque deitate, neque carne, sed in anima Christus descenderit in infernum. Descendit ad inferna. Cum Christus tempore mortis suae secundum carnem fuerit in sepulcro, secundum divinitatem fuerit ubique, quia coelum et terram ipse implet (Jerem. XXIII, 24), et est lux quae in tenebris lucet, quamvis eam tenebrae non comprehendant (Joan. I, 5); restat quod in anima descenderit in inferno, quia juxta humanam humilitatem. Per carnem itaque in sepulcro, per animam in (0132D)inferno mortis suae tempore fuit; per divinitatem vero incommutabilem nunquam de paradiso defuit, qui ubique praesens manet semper et mansit. Est autem sensus multo expeditior, et a diversis ambiguitatibus liber, si non secundum id quod homo erat, sed secundum id quod Deus erat, Christus dixisse latroni accipiatur: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Homo quippe Christus illo die secundum carnem sepulcro, (0133A)secundum animam in inferno futurus erat. Deus vero idem ipse Christus ubique semper est. Est enim virtus et sapientia Dei, de qua scriptum est: Quod attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Ubicunque sit ergo paradisus, quisquis beatorum ibi est, cum illo ibi est, qui ubique est.

CAPUT L. De somno mortis et gloria resurrectionis Christi. Tertia die resurrexit vivus a mortuis, juxta quod dictum est: Ego dormivi, et quievi, et resurrexi, quoniam Dominus suscitavit me (Psal. III, 6), id est: Dormivi in cruce somno mortis; quievi in sepulcro tempore triduanae quietis; surrexi vivus a mortuis in gloria resurrectionis. Et bene tertia die resurrexit, (0133B)quia totius Trinitatis virtute assumptus, et mortuus homo, et suscitatus a morte, ipse primogenitus consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit, quos comparticipes et cohaeredes suos esse dignatus est; ut qui erat unigenitus natus ex Deo solus, esset primogenitus ex mortuis inter homines multos, et dignaretur servos vocare fratres dicens: Ite, dicite fratribus meis ut eant in Galilaeam. Ibi me videbunt (Matth. XXVIII, 10).

CAPUT LI. De ascensione in coelis corporis Christi. Et non quaerendum ubi sit id ipsum corpus. Quae coelorum latitudo promissa est fidelibus cunctis. Ascendit in coelum, sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis. Ubi et quomodo sit in coelo dominicum (0133C)corpus, curiosissimum et supervacuum est quaerere. Tantummodo in coelo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostrae coelorum secreta discutere, sed et nostrae fidei de Domini corporis dignitate sublimia et honesta sentire. Quem beatitudinis locum etiam nobis promisit dicens: Erunt sicut angeli in coelis (Marc. XII, 25) in illa civitate, quae est mater omnium nostrum, Jerusalem aeterna in coelestibus.

CAPUT LII. Quid sit sessio, et dextera Dei, Credimus etiam quod sedet ad dexteram Patris. Nec ideo tamen quasi humana forma circumscriptum esse arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum et sinistrum latus animo occurrat, aut id ipsum, quod sedere Pater dicitur, flexis poplitibus fieri putandum (0133D)est, ne illud incidamus sacrilegium in quo exsecratur Apostolus eos qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis (Rom. I, 23). Ad dexteram ergo intelligendum est dictum esse in summa beatitudine, ubi justitia, pax et gaudium est; sicut ad sinistram haedi constituuntur (Matth. XXV, 35), id est, in miseria, propter iniquitatis labores atque cruciatus. Sedere ergo quod dicitur Deus, non membrorum positionem, sed judiciariam significat potestatem, qua illa majestas nunquam caret, semper dignis digna distribuendo, (0134A)quamvis extremo judicio multo manifestias inter homines unigeniti Filii Dei judicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata fulsura sit, et veritas hominis aperta visura.

CAPUT LIII. Quid accipiendum est, vivis et mortuis, quos judicare venturus est Christus. Inde venturus judicare vivos et mortuos. Istis nominibus sive justi et peccatores significantur, sive quos tunc ante mortem in terris inventurus est, appellati sunt vivi, mortui vero qui in ejus adventu resurrecturi sunt. Haec dispensatio temporalis non tantum est sicut illa generatio secundum Deum, sed etiam fuit, et erit. Nam sicut Dominus noster in terris, et nunc est in coelo, et erit in claritate venturus (0134B)judex vivorum atque mortuorum. Ita enim veniet sicut ascendit, secundum auctoritatem quae apostolorum Actibus continetur (Act. I, 11), id est, in eadem veritate carnis, et immutabilitate assumpti hominis. Ex hac itaque temporali dispensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Haec dicit qui est, et qui fuit, et qui futurus est (Apoc. I, 8). De quibus vivis et mortuis judicandis non inconveniens alia quorumdam sententia est quae ita dicit: Quod autem dicitur judicare vivos et mortuos, non quod alii vivi, alii mortui ad judicium veniant, sed quod animam simul judicabit et corpora; in quibus vivos animas, mortuos corpora nominavit, sicut et ipse Dominus in Evangelio dicit: Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae vero nihil possunt (0134C)facere. Sed timete potius eum qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28).

CAPUT LIV. Quod interposita dispensatio assumpti hominis paulo longius reddidit commemorationem Spiritus sancti ab ordine Trinitatis. Credo in sanctum Spiritum. Haec quae in superioribus paulo latius de Christo sunt tradita, ad incarnationis et passionis ejus mysterium pertinent; quae dum media intercedunt personae ipsius coapta, sancti Spiritus commemorationem paulo longius reddiderunt. Caeterum si solius divinitatis ratio habeatur, eo modo quo in principio dicitur: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, ita jungitur, et Spiritum (0134D)sanctum. Illa vero omnia quae de Christo memorantur, ad dispensationem carnis, ut diximus, spectant. Igitur in sancti Spiritus commemoratione adimpletur mysterium Trinitatis.

CAPUT LV. Quod Spiritus sanctus Deus est ex Patre Filioque procedens. Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam eorum habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est Pater, id est Deus.

CAPUT LVI. Quare dicatur spiritus. (0135A) Spiritus sanctus autem dictus secundum id quod aliquid refertur spirans. Et spirans utique spiritu spirans est, et ex eo appellatus spiritus est. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus secundum quod refertur ad Patrem, et Filium, quod eorum spiritus sit. Nam et hoc nomen, quod spiritus dicitur, non semper secundum id est quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat. Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur. Unde non tantum Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit.

CAPUT LVII. Quare dicatur Spiritus sanctus. (0135B) Ideo Spiritus Dei sanctus vocatur, quia Patris et Filii sanctitas est. Nam cum sit et Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus, proprie tamen ipse vocatur Spiritus sanctus, tanquam sanctitas coessentialis et consubstantialis amborum.

CAPUT LVIII. Quod Spiritus sanctus nec genitus dicitur, nec ingenitus, sed procedens tantum. Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate filii suspicentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo patres in ipsa Trinitate credantur. Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis: Multa adhuc habeo, quae vobis loquar, sed non potestis (0135C)illa audire modo. Veniet autem Spiritus veritatis, qui a Patre procedet, et de meo accipiet. Ille vobis indicabit omnia (Joan. XVI, 12, 13). Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinentur procedit.

CAPUT LIX. Quid interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum. Hoc interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit. Et ideo dicit Apostolus: Qui autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9).

CAPUT LX. Quod Spiritus sanctus ex opere angelus dicatur. (0135D)Spiritus sanctus ex opere etiam angelus intelligitur. Dictum est enim de illo: Et quae ventura sunt annuntiabit vobis (Joann. XVI, 13). Et utique angelus Graece et Latine nuntius interpretatur. Unde et duo angeli apparuerunt Loth (Genes. XIX, 1), in quibus Dominus singulariter appellatur, quos intelligimus Filium et Spiritum sanctum, nam Pater nunquam legitur missus.

CAPUT LXI. Quare Spiritus sanctus Paracletus vocetur. Spiritus sanctus quod dicitur Paracletus, a consolatione dicitur. Paraclisis enim Latine consolatio appellatur. Christus enim eum apostolis lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in coelum ascendit. Consolator enim tristibus mittitur secundum (0136A)illam ejusdem Domini sententiam: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 4). Ipse etiam dixit: Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus (Matth. IX, 15). Item paracletus pro eo quod consolationem praestat animabus, quae gaudium temporale amittunt. Alii paracletum Latine oratorem, vel advocatum, interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit, ipse docet, per ipsum datur sermo sapientiae, ab ipso sancta Scriptura inspirata est.

CAPUT LXII Quare Spiritus sanctus septiformis dictus. Spiritus sanctus ideo septiformis nuncupatur propter dona quae de unita ejus plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse (0136B)enim spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Dei (Isai. XI, 2).

CAPUT LXIII. Quod ad Trinitatem referatur spiritus rectus, spiritus sanctus, et spiritus principalis. Spiritus autem principalis in Psalmo quinquagesimo legitur; ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt, ideo quia scriptum est: Deus spiritus est (Joan. IV, 24). Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intelligunt ergo ibi nonnulli Trinitatem significari; in spiritu principali Patrem, in spiritu recto Filium, in spiritu sancto Spiritum sanctum.

CAPUT LXIV. Quare Spiritus sanctus donum dicitur. (0136C) Sanctus spiritus ideo donum dicitur eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Jesum Christum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in coelum, dedisse Spiritum sanctum, quo credentes impleti linguis omnium gentium loquebantur. In tantum autem donum Dei est, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est. Apud nos autem donum est. Sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis, prout vult, gratiarum dona. Nam et prophetias quibus vult impertit, et peccata quibus volet dimittit. Nam peccata sine Spiritu sancto non donantur.

CAPUT LXV. Quare Spiritus sanctus charitas et gratia nuncupetur. (0136D) Spiritus sanctus inde proprie charitas nuncupatur, vel quia naturaliter eos a quibus procedit conjungit, et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit, ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. Unde et in donis Dei nihil majus est charitate; et nullum est majus donum Dei, quam Spiritus sanctus. Ipse est et gratia, quae, quia non meritis nostris, sed voluntate divina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus, et Pater ipsa sapientia; ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater, et Filius universaliter charitas.

CAPUT LXVI. Quare Spiritus sanctus Dei digitus dicatur. (0137A) Spiritus sanctus digitus Dei esse in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus ex evangelistis dixerit: In digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20), alius hoc ita dixit: In spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Unde et digito Dei scripta lex est data die quinquagesimo ab occisione agni (Exod. XXXI, 18). Et die quinquagesimo venit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Jesu Christi (Act. II, 2). Ideo autem dicitur digitur, ut ejus operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. Unde et Paulus ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Sicut autem per baptismum in Christo morimur (0137B)et renascimur, ita Spiritu signamur, quod est digitus Dei et spiritale signaculum.

CAPUT LXVII. Quare Spiritus sanctus in columbae specie venisse testatur. Spiritus sanctus ideo in columbae specie venisse scribitur, ut natura ejus per avem simplicitatis et innocentiae declaretur. Unde et Dominus: Estote, inquit, simplices sicut columbae (Matth. X, 16). Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem.

CAPUT LXVIII. Quare Spiritus sanctus ignis nomine appellatur. Spiritus sanctus ideo nomine ignis appellatur propter (0137C)quod in apostolorum Actibus (Act. II, 3) per divisionem linguarum ut ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum. Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditione populorum. Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causa est, ut intelligatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis visum suae lucis impertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et ipse nihilominus in sua integritate permaneat.

CAPUT LXIX. Quare Spiritus sanctus aquae nomine dicatur. (0137D)Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante et dicente: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre ejus (Joan. VII, 37). Evangelista autem exposuit unde: Hoc enim dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.

CAPUT LXX. Quod aliud sit aqua sacramenti, aliud aqua Spiritus sancti. Sed quae significat spiritum Dei. Aqua enim sacramenti visibilis est. Aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima. Per illum (0138A)autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur.

CAPUT LXXI. Quare Spiritus sanctus unctio dicatur. Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Joanne attestante apostolo, quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo exsultationis, hoc est, Spiritu sancto fuisse legitur unctus. Sed et Joannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat dicens: Et vos, inquit, unctionem, quam accepistis ab eo, permaneat in vobis, et necesse non habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio ejus docet vos de omni re (I Joan. II, 27). Ipse est enim Spiritus sanctus unctio invisibilis.

CAPUT LXXII. Quod ideo sancta Ecclesia creditur, quia in illa dilectio proximi demonstratur. (0138B) Sanctam Ecclesiam catholicam. Haec fides est de Deo conditore, et de renovatore nostro, de qua usque hactenus est tractatum. Sed quoniam dilectio non tantum in Deum nobis imperata est, cum dictum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, sed etiam in proximum, nam: Diliges, inquit, proximum tuum, tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37, 39); nisi autem ista fides congregationem societatemque hominum teneat, in qua fraterna charitas operetur, minus fructuosa est; credimus et sanctam Ecclesiam utique catholicam.

CAPUT LXXIII. De nomine Ecclesiae catholicae. (0138C) Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio, propter quod omnes ad se vocet. Catholica universalis, καθόλου, id est, secundum totum. Non enim sicut conventicula haereticorum in aliquibus regionum partibus coarctatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. Quod etiam Apostolus approbat ad Romanos dicens: Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I, 8). Hinc et universitas ab una cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. Unde Dominus in Evangelio: Qui mecum non colligit, spargit (Matth. XII, 30); id (0138D)est, qui in unitatem meam non colligitur a me divisus, in dispersionis perditione dissipatur.

CAPUT LXXIV. Quare Ecclesiae, cum una sit, septem scribantur. Cur autem Ecclesiae, cum una sit, septem scribantur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur? sicut et de Domino novimus dixisse Salomonem: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). Quae tamen septem una esse non ambiguntur, dicente Apostolo: Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15).

CAPUT LXXV. Unde inchoavit Ecclesia, vel quare dicatur Sion, vel Jerusalem. (0139A) Inchoavit autem Ecclesia a loco, ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit uno loco sedentes. Peregrinatione autem praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod in hujus peregrinationis longitudine posita promissionem rerum coelestium speculatur. Et idcirco Sion, id est, speculatio, nomen accepit. Pro futurae vero patriae pace Jerusalem vocatur. Nam Jerusalem pacis visio interpretatur. Ibi enim absorpta omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu.

CAPUT LXXVI. Quid distet inter Ecclesiam et Synagogam. (0139B) Synagoga Graece congregatio dicitur. Quod proprium nomen Judaeorum populus tenuit; ipsorum enim proprie Synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli nunquam Synagogam dixerunt, sed semper Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde Synagoga, et convocationem, unde Ecclesia nomen accepit, distat aliquid: quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem majus est utentium ratione, sicut sunt homines.

CAPUT LXXVII. Quod in Ecclesiam sanctam Spiritus sanctus Novum et Vetus Testamentum plenissime inspiravit. (0139C)In quam sanctam Ecclesiam Spiritus sanctus in Veteri Testamento Legem et Prophetas, in Novo Evangelium et Apostolos inspiravit. Unde et Paulus dicit: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum (II Tim. III, 16). Et ideo quae sint Novi ac Veteris Instrumenti volumina, quae secundum majorum traditionem per eumdem sanctum Spiritum inspirata creduntur, et Ecclesiis Christi tradita esse noscuntur, competit in hoc loco evidenti numero, sicut ex Patrum monumentis accepimus, designare.

CAPUT LXXVIII. Quae auctoritas Scripturarum in Ecclesiis primum sit sequenda. (0139D)In ipsis autem canonicis Scripturis Ecclesiarum catholicarum illa plurimum auctoritas est sequenda, inter quas sane illae sint, quae apostolicas sedes habere, et epistolas accipere meruerunt. Tenebitur igitur hic modus in Scripturis sanctis canonicis, ut eas quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis catholicis, praeponantur eis quas quaedam non accipiunt. In eis vero quae non accipiuntur ab omnibus, praeponantur eae quas plures gravioresque accipiunt, eis quas pauciores minorisque auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem aliae inveniantur a pluribus, aliae a gravioribus haberi, quanquam hoc inveniri non possit, aequalis tamen auctoritatis eas habendas puto.

CAPUT LXXIX. Qui libri continentur in canone utriusque Testamenti. (0140A) Totus autem canon Scripturarum, in quo jam considerationem versandam dicimus, his libris continetur: quinque Moysi, id est, Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; et uno libro Jesu Nave, uno Judicum, uno libello qui appellatur Ruth, qui magis ad Regnorum principium videtur pertinere; deinde quatuor Regnorum, et duobus Paralipomenon non consequentibus, sed quasi a latere adjunctis simulque pergentibus. Haec est historia, quae sibimet adnexa tempora continet, atque ordinem rerum. Sunt aliae tanquam ex diverso ordine, quae neque huic ordini, neque inter se convertuntur; sicut est Job, et Tobias, et Esther, et Judith, et Machabaeorum libri duo, et (0140B)Esdrae duo, qui magis subsequi videntur ordinatam illam historiam usque ad Regnorum vel Paralipomenon terminatam. Deinde Prophetae, in quibus David unus liber Psalmorum; Salomonis tres, Proverbia, Cantica Canticorum, et Ecclesiastes. Nam illi duo libri unus qui Sapientia, et alius qui ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur; nam Jesu filius Sirach eos conscripsisse constantissime perhibetur: qui tamen, quoniam in divina auctoritate recipi meruerunt, inter propheticos numerandi sunt. Reliqui sunt eorum libri, qui proprie prophetae appellantur, duodecim prophetarum libri singuli, qui connexi sibimet, quoniam nunquam sejuncti sunt, pro uno habentur. Quorum Prophetarum (0140C)nomina sunt haec: Osee, Joel, Amos, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias. Deinde quatuor prophetae sunt majorum voluminum, Isaias, Jeremias, Daniel, Ezechiel. His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas. Novi autem quatuor libris Evangelii secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem; quatuordecim Epistolis apostoli Pauli, ad Romanos una, ad Corinthios duabus, ad Galatas una, ad Ephesios una, ad Philippenses una, ad Thessalonicenses duabus, ad Colossenses una, ad Timotheum duabus, ad Titum una, ad Philemonem una, ad Hebraeos una; Petri duabus, tribus Joannis, una Judae, et una Jacobi; Actibus apostolorum libro uno, et Apocalypsi Joannis libro uno.

CAPUT LXXX. Quod omnes sanctae auctoritatis libri vel memoria tenendi sunt, vel omnino incogniti non habendi. (0140D) In his omnibus libris timentes Deum, et pietate mansueti quaerunt voluntatem Dei. Cujus operis et laboris prima observatio est, nosse istos libros, et si nondum ad intellectum, legendo tamen vel mandare momoriae, vel omnino incognitos non habere.

CAPUT LXXXI. De remissione peccatorum. Remissionem peccatorum. Bene post commemorationem nostrae Ecclesiae in ordine confessionis ponitur (0141A)remissio peccatorum. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est. Per hanc non perit, quod perierat, et inventum est. Excepto quippe baptismatis munere, quod contra peccatum originale donatum est, ut quod generatione attractum est, regeneratione detrahatur; activa quoque peccata, quaecunque corde, ore, opere, cogitatione, sermone commissa invenerit, tollit; hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit hominis renovatio, in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus, et additus, ipsa etiam vita caetera jam ratione utentis aetatis, quantalibet praepolleat fecunditate justitiae, sine peccatorum remissione non agitur. Quoniam filii Dei, quandiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt. Et quamvis de illis sit veraciter dictum, quod qui spiritu Dei aguntur, ii sunt filii (0141B)Dei (Rom. VIII, 14); sic tamen spiritu Dei excitantur, et tanquam filii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maxime aggravante corruptibili corpore, tanquam filii hominis, in quibusdam humanis motibus deficiant ad seipsos, et ideo peccent. Interest quidem quantum; neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo etiam crimen est omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam, quandiu in hac morte vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine. Peccatum autem si dixerimus quia non habemus, ait sanctus Apostolus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Sed neque de ipsis criminibus, quamlibet magnis, remittendis in sancta Ecclesia Dei misericordia desperanda est agentibus poenitentiam secundum modum sui cujusque peccati.

CAPUT LXXXII. Quod in actione poenitentiae non consideranda est mensura temporis, sed doloris; quodque non nisi in Ecclesia possunt remitti peccata. (0141C) In actione autem poenitentiae, ubi tale commissum est, ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris. Cor etiam contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum notitiam per verba vel quaecunque alia signa procedit, cum sit coram illo, cui dicitur: Gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10); recte constituuntur ab his qui praesunt Ecclesiis tempora poenitentiae, ut fiat satis Ecclesiae, in qua remittuntur (0141D)ipsa peccata; extra eam quippe non remittuntur. Ipsa enim proprie Spiritum sanctum pignus accepit, sine quo non remittuntur ulla peccata, ita ut quibus dimittuntur, vitam consequantur aeternam.

CAPUT LXXXIII. De evidenti carnis resurrectione. Carnis resurrectionem, et vitam aeternam. Haec visibilis quae proprie dicitur caro, sine dubitatione credenda est resurgere. Videtur enim Paulus apostolus eam tanquam digito ostendere, cum dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. (0142A)XV, 53). Qui enim dicit hoc, in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile est, digito ostenditur, quoniam posset etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem cum legitur, eadem significatur visibilis caro, quia in eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. Mors quippe animae est apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Quod primum ejus peccatum in paradiso sacris litteris continetur. Resurget igitur corpus secundum Christianam fidem, quae fallere non potest.

CAPUT LXXXIV. Quod in resurrectione nihil pereat de humana carne; sed quodcunque in quamlibet perditionem dispersum exstiterit vel consummatum, totum ad illam animam redeat, quae hanc, cum viveret, animavit. (0142B) Non autem perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro. Sed in quamlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcunque aliorum corporum substantiam, vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcunque animalium aut etiam hominum cibum cedat, carnemque mutetur, illi animae humanae puncto temporis redit, quae illam primitus, ut homo fieret, cresceret, viveret, animavit.

CAPUT LXXXV. Quod omnipotens Deus mirabiliter atque ineffabiliter ex toto, quo caro constat, eam in resurrectione mirabili celeritate restituat. De exemplo quoque statuae solubilis metalli, qua quomodo resurrectio fieri possit, monstratur. (0142C) Ipsa itaque terrena materies, quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur, ut ea quae dilabuntur, et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertantur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt, redire necesse est. Alioquin si capillis capitis reddit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod toties dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cujuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret, aut contereretur in pulverem, aut confunderetur in massam, et eam (0142D)vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad ejus integritatem, quae particula materiae cui membro statuae redderetur, dum tamen totum ex quo constituta fuerat, restituta resumeret: ita Deus mirabiliter atque ineffabiliter artifex de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet; nec aliquid attinebit ad ejus redintegrationem, utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues, an quod eorum perierat mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia, ne quid indecens fiat.

CAPUT LXXXVI. De diversitate status, et macie, vel pinguedine corporum humanorum, in qua sancta corpora hoc solum, quod decebit, habebunt. (0143A) Nec illud est consequens, ut ideo diversa statura sit reviviscentium singulorum, quia fuerat diversa viventium; aut macri cum eadem macie, aut pingues cum eadem pinguedine reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cujusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in caeteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur; ita modificabitur illa in unoquoque materies, ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit, ille suppleat, qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis (0143B)inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur, hoc fiet cuique de materie corporis sui, quod et hominem reddat angelicis coetibus, et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit. Sed quidquid futurum est, hoc docebit, quia nec futurum est, si non decebit.

CAPUT LXXXVII. Quod sanctorum corpora spiritalia resurgent, non tamen spiritus erunt. Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate: in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit. Propter quod spiritalia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur, quod tamen corpus, non anima est, ita nunc spiritale corpus (0143C)erit, corpus tamen, non spiritus erit (I Cor. XV, 44). Proinde, quantum attinet ad corruptionem, quae nunc aggravat animam (Sap. IX, 15), et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit (Galat. V, 17), tunc non erit caro, sed corpus, quia et coelestia corpora perhibentur. Propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). Et tanquam exponens quid dixerit: Neque corruptio, inquit, incorruptionem possidebit. Quod prius dixit, caro et sanguis, hoc postea dixit corruptio; et quod prius, regnum Dei, hoc posterius incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit; propter quod et post resurrectionem corpus Christi caro appellata est (Luc. XXIV, 39). Sed ideo ait Apostolus: Seminatur (0143D)corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV, 44), quoniam tanta erit tunc concordia carnis et spiritus, vivificante spiritu sine sustentaculi alicujus indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nos patiamur ipsos inimicos.

CAPUT LXXXVIII. Quod reproborum corpora resurgent quidem, sed cum vitiis et deformitatibus suis perenniter punienda. Quicunque vero ab illa perditionis massa, quae (0144A)facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne; sed ut cum diabolo et ejus angelis puniantur. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecunque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, in requirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo in eis erit corpus incorruptibile, si dolere poterit. Non est enim vera vita, nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, ut ita dicam, mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit, (0144B)sed affligit, ipsa corruptio non finitur. Haec in sanctis Scripturis secunda mors dicitur (Apoc. II, 11; XX, 6, 14); nec prima tamen, qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda, qua poenale corpus anima relinquere non permittitur, homini accidisset, si nemo peccasset.

CAPUT LXXXIX. Quod mitior poena erit soli originali peccato, et minimo actuali. Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt; et in caeteris quae addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem, quanto hic minorem habuit iniquitatem.

CAPUT XC. Quod a morte usque ad resurrectionem animae in abditis receptaculis teneantur vel requie, vel aerumna. (0144C) Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis contineri, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne, cum viveret.

CAPUT XCI. Quomodo defunctorum animabus viventium oblationes et eleemosynae vel prosint, vel minime prosperentur. Neque vero negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt, qui cum viverent, ut haec sibi postea possent prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non (0144D)requirat ista per mortem, nec tam malus, ut non ei pro sint ista post mortem. Est vero talis in bono, ut ista non requirat. Et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cum haec vita transierit, adjuvari.

CAPUT XCII. Quod vita aeterna sit gratia Dei, stipendium vero mortis peccatum. Vita aeterna, quae merces est operum bonorum gratiam Dei commendat Apostolus: Stipendium, inquit, peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 23). Stipendium (0145A)operae militiae debitum redditur, non donatur; ideo dixit: Stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam, sed debitam, demonstraret. Gratia vero, nisi gratis est, gratia non est. Intelligendum est igitur etiam ipsius hominis bona merita esse Dei munera; quibus cum vita aeterna redditur, quid nisi gratia pro gratia redditur?

CAPUT XCIII. Quod in hac vita comparetur, quo possit post hanc vitam quisque vel relevari, vel aggravari. Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem speret quod hic neglexit, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur ista, quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi (0145B)apostolicae sunt adversa sententiae, qua dictum est: Omnes enim astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10; II Cor. V, 10), quia etiam hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viveret, comparavit, ut ei possent ista prodesse. Non enim omnibus prosunt; et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae, quam quisque gessit in corpore?

CAPUT XCIV. Quid agant sacrificia et eleemosynae pro baptizatis defunctis oblata. Cum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcunque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones (0145C)sunt; pro non valde malis propitiationes sunt; pro valde malis, etiamsi nulla sunt adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

CAPUT XCV. Quod post resurrectionem impleto judicio permanebunt singulae civitates in angelis et hominibus; Christi in gloriam aeternam, zaboli in damnationem perpetuam. Post resurrectionem vero, facto universo impletoque judicio, suos fines habebunt civitates duae, una Christi, altera diaboli; una bonorum, altera malorum, utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas, illis facultas non poterit esse ulla peccandi, vel ulla conditio moriendi; istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in (0145D)aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti alius alio praestabilius, in miseria vero illi alius alio tolerabilius permanebunt. Manebit ergo sine fine mors illa perpetua damnatorum, id est, alienatio a vita Dei, et omnibus erit ipsa communis, quaelibet homines de varietate poenarum, de dolorum relevatione vel intermissione pro suis humanis moribus (0146A)suspicentur; sicut manebit communiter omnium vita aeterna sanctorum, qualibet honorum distantia concorditer fulgeant. Haec est fides quae paucis verbis tenenda in Symbolo novellis Christianis datur. Quae pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo subjugantur Deo, subjugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant.

CAPUT XCVI. De reliquis causis ad regulam verae fidei pertinentibus. Post apostolicum Symbolum, et ea quae de Patre, et Filio, atque Spiritu sancto secundum ineffabilem deitatis naturam, atque etiam secundum dispensationem temporalem de Incarnatione Christi sunt (0146B)dicta, haec item fidei sunt congrua pari credulitatis virtute tenenda. Quod Novi, et Veteris Testamenti sit unus Deus: quae duo Testamenta salubriter divina commendat auctoritas, illud per prophetiam, istud per historiam veraciter persolutum. Quod neque de Deo, neque de creaturis cum gentilibus, vel haereticis, aut schismaticis sit aliquid sentiendum in his quae a veritatis fide dissentiunt; sed quod utrumque Testamentum per divinum commendat eloquium, hoc solummodo sentiendum. Quod coelum, et terram, et mare, et omnia quae sunt in eis, nulla necessitate creaverit Deus, nec omnino ullam esse visibilem atque invisibilem substantiam, quae aut sit Deus, aut non sit a bono Deo creata, sed Deum summum et incommutabile bonum, creatura vero inferius et mutabiliter (0146C)bona. Quod angelorum vel animae natura non sit pars divinae substantiae, sed Dei creatura ex nihilo condita; et quia ad imaginem Dei creata, ideo incorporea. Ipsius vero animae natura habetur incerta. Quod pietas morum omnimodo sit tenenda, sine qua fides divini cultus otiosa torpet, et cum qua divini cultus integritas perfecta consistit. Quod Deus propter se ipsum diligendus sit, proximus vero in Deum, inimicus autem propter Deum, ut a Deo incipiens dilectio, per proximum proficiat, et usque ad inimicum proficiendo perveniat; sicque dum per proximum provecta ad inimicum pervenerit, in Deo plena consistat. Quod alter alterius pollui peccato non possit, ubi voluntatis purae consensio non tenetur. Quod legitimae nuptiae non credendae sunt esse damnandae, (0146D)quamvis ex eis obnoxia originali peccato credatur nasci progenies; quibus tamen fidelium virginum vel continentium praeferenda jure doceatur integritas. Quod poenitentiae remediis non egere putandum non est pro excessibus quotidianis humanae fragilitatis; sine quibus in hac vita esse non possumus, ita ut fructuosa poenitentiae compunctione universa confiteamur deleri peccata, sicut spiritus Dei docet: (0147A)Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1). Quod nullus hominum suis viribus, sed per gratiam divinam, suo capiti, quod est Christus, possit subjungi, atque indisruptae pacis perseverantia in unitate ipsius Ecclesiae solidari. Quod humanae voluntatis arbitrio nihil boni posse aestimandum est deputari, sed secundum propositum voluntatis Dei omnem numerum electorum acquiri. Quod bona temporalia bonis malisque communia a Deo creata, ejus dispositione singulis quibusque vel negentur vel tribuantur, providentia dispositionis ejus administrante; quorum bonorum in unoquoque fidelium non habitus, sed usus, vel improbandus est vel probandus. Quod certe aeterna (0147B)bona soli possint boni in futuro consequi, quorum bonorum pignore Ecclesiam nunc informatam credimus detineri, habentem hic spiritus primitias, in futuro perfectionem; hic in spe sustentari, illic in re postea satiari; hic videre per speculum in aenigmate, in futuro autem facie ad faciem, cum fuerit ad speciem perducta per fidem. Quod bonum donec perficiatur in nobis, ut fruamur plenitudine summi Dei, suavitate fruendum in Deo noverimus et proximis. Et quod hanc spem resurrectionis debemus habere, ut eadem veritate carnis, qua Dominus resurrexit a mortuis, nos quoque resurrecturos esse credamus in eodem corpore, in quo sumus vel vivimus, non naturam aut sexum mutantes, sed tantum fragilitatem et vitia deponentes. Quod Satanas cum (0147C)angelis suis atque cultoribus aeterno sit incendio condemnandus, neque aliquando ad pristinam, id est, angelicam dignitatem, ex qua propria ceciderunt impietate, secundum quorumdam sacrilegam disputationem, posse reduci. Haec est traditionis catholicae vera integritas fidei; de qua si unum aliquid renuatur, totius fidei robur amittitur.

CAPUT XCVII. Quod post Symbolum veniatur ad fontem. Digestis cunctis his, quae tam ad unius sanctae fidei regulam pertinent, quam illis quae eidem fidei plena stabilitate cohaerentia comprobantur, quibus post catechumenum instrui convenit competentem, venitur ad fontem, quasi ad mare Rubrum; ut qui (0147D)servierant in Aegypto sub Pharaone principe, luto et lateribus palearum levitate confectis (Exod. I, 14), id est, qui haerebant mundo, zabolo imperante in terrenis actibus malarum cogitationum admistione concretis, duce Christo, quasi duce Moyse, possint ad liberationem sui quantocius pervenire.

CAPUT XCVIII. Quod homo in mundo ita servit principi mundi, sicut Israel servivit in Aegypto Pharaoni. Itaque sub Aegyptio rege luto, paleis et lateribus in eorum aedificiis, qui sua liberatione peribunt, afficitur Israël, sic demum sub principe mundi homo ante baptismum per levitatem immundae cogitationis cutibus luteis adducitur, formans maceriam nequissimae actionis; in qua dum conversatur, et libitu malae (0148A)utitur voluptatis, et jugo premitur noxiae servitutis.

CAPUT XCIX. Quid significent nubes, et columna quae praecesserunt populum salvandum. Jam tunc nocte in columna ignis, et per diem in columna nubis Dominus videtur praecedens populum, dux factus itineris (Exod. XIII, 21, 22). Eadem nubes praecedens Christus est, qui etiam et columna, quia rectitudo, et firmitas, et sustentatio est nostrae infirmitatis, non per diem, sed per noctem lucens, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39); id est, ut ignorantia humilis illustretur, et inflans scientia obscuretur. Item aliter: Christi sacramentum tanquam in die manifestum est (0148B)in carne velut in nube, in judicio vero tanquam in terrore nocturno, quia tunc erit magna tribulatio saeculi tanquam ignis, et lucebit justis, et ardebit injustis. Item aliter: in igne terror est, in nube visionis lene blandimentum. Dies vita justi, et nox accipitur vita peccatoris. In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit injustis. Istos in judicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos per justitiae districtionem terret. Item aliter: Quid est quod columna nubis in die populum praeibat, et splendor ignis non in die, sed in nocte radiabat, nisi quia Redemptor noster suo conversationis exemplo ducatum se sequentibus praestans, de justitia sua confitentibus (0148C)nulla luce claruit, peccatorum suorum tenebras agnoscentibus igne sui amoris infulsit?

CAPUT C. Quomodo per columnam subsequentem et praecedentem liberum arbitrium ostenditur regi per gratiam praevenientem, et subsequentem misericordiam Dei. Attendendum sane, et quomodo vel in nos vel in his qui renascuntur per nos, liberum arbitrium sine Dei gratia nihil boni possit. Nam ecce salvandum populum columna praecedens dimittit priora post tergum, et stat inter castra Aegyptiorum et castra Israel, obsistendo illis, prosperando istis; significans in eo quod primum praecessit, praeveniente gratia nolenti homini bene velle esse collatum; in eo quod (0148D)a tergo posteriora tuetur, per subsequentem misericordiam adjuvari posse coepta perficere, et implere postrema servando. Illic columna iter liberationis ostendens praecessit populum, hic gratia praevenit liberum arbitrium. Illic columna tuetur extrema, hic misericordia subsequitur infirma. Illic quaesitum est ut liberarentur qui perire nolunt, hic datur ut nolentes bene velint. Illic pavor affertur, dum a tergo hostibus obviatur; hic subsequens misericordia occurrit, dum infirmitas adjuvatur. Nam nisi et praeiens et subsequens liberando populo adjutorium adesset, qui lumen vitae praestaret, cum ad excidium hostis subsequens irrueret, sicut et hic agitur; quid baptizandis praecedens fides proderit, nisi liberans a malo subsequens misericordia fidei opus implere (0149A)concesserit? Bene ergo columnae lumen liberandum populum, et ne possit interire, praecedit; et sequitur, ne interimi possit, quia gratia Salvatoris liberum hominis arbitrium, ut bene velit, grate praevenit, et ut bene possit, illi miseranter attribuit.

CAPUT CI. De congressione itineris, et ingressu Rubri maris, quorum significantia tenetur in aquis fontis. Est salvando Israeli dux Moyses. Factus est redimendo homini dux Jesus. Ille relinquit Aegyptum, iste mundum. Illum insequuntur Aegyptii, hunc insequitur multitudo delicti. Illic (mare) rubore littoris coloratum, unde et dicitur rubrum; hic est baptismus Christi sanguine consecratus. Illic virga vastitas dividitur maris, hic signo crucis reseratur (0149B)aditus fontis. Illic ingreditur Israël, hic tinguitur homo. Illic inter aquas per siccum sine impedimento transitur, hic per aquas iter salutare peragitur. Illic insequentes Aegyptii cum Pharaone merguntur, hic peccata cum zabolo necantur, non perditione naturae, sed potestatis amissione. Nam in quantum zabolus est, constat; in quantum male potuit, jam non constat. Unum elementum utrisque exitium atque subsidium est, dum perituros perimit, et eruendos provehit; dum morituros necat, et vivituros juvat; dum exitiosos dejicit, et eximendos edicit. Exsultant qui liberati sunt in gloriam Liberatoris, et in gratiam liberationis. Post mare et post fontem dicitur: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est. Equum et ascensorem projecit in mare. Adjutor et (0149C)protector meus Dominus, et factus est mihi in salutem (Exod. XV, 1).

CAPUT CII. De figura et typo baptismi in nube et mari a Paulo apostolo commendatis. Figura et typum baptismi hujus bene Paulus commendans dicit: Nolo vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt (I Cor. X, 1). Ut quid per mare transierunt? quasi quaereres ab illo, secutus ait: Omnes per Moysen baptizati sunt in nube, et in mari. Si ergo figura maris tantum valuit, species baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura trajectum populum ad manna perduxit, quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui trajecto per eum populo (0149D)suo?

CAPUT CIII. Quod transitus maris perveniendi ad manna significet, post baptismum venire ad Christi corporis sumptum. Quo trajicit per baptismum Jesus, cujus figuram (0150A)tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat, nisi ad manna? Quod est manna? Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Manna accipiunt fideles jam trajecti per mare Rubrum. Quia ergo, ut dictum est, omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari, et a Domino dicitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei (Joan. III, 5), bene habuit mare formam aquae, nubes vero Spiritus sancti, manna panis vitae. Quibus sacramentis purificatus, et vivificatus homo valeat in haereditatem terrae viventium intromitti. Jam fontis figuram mare habuisse patuit. Nunc ipsius sacri fontis mysteria demonstrentur.

CAPUT CIV. Quod uno tempore sit et generatio rerum, et regeneratio hominum. (0150B) Huic fonti ad novae regenerationis effectum illud tempus occurrit, quo habere mundus exordium coepit, ut generatio rerum et regeneratio animarum uno tempore sibimet inhaererent, dum veris tempore fieri utraque patescerent. Primo etenim mense initium mundi exoritur. Similiter in eodem mense fieri Pascha praecipitur. Sic inchoat novitas rerum, sic inchoat novitas animarum. Quae in mundo per novitatem creata sunt, mortalitatem attingunt. Quae post vetustatem in morte Christi consepulta resurgunt, ad aeternitatem perveniunt. Unde vero concurrit, ut eo tempore videatur in hanc generationem, atque in hos usus ingressus attribuitur [ F., attribui], quo tempore ex hac generatione in generationem (0150C)est legitimus transitus. Siquidem verno tempore filii Israel Aegyptum reliquerunt, et per mare transierunt. Hoc tempore Domini nostri Jesu Christi Pascha celebratur. Hoc est animarum transitus a vitiis ad virtutem, a passionibus carnis ad gratiam sobrietatemque mentis, a malitiae nequitiaeque fermento ad veritatem atque sinceritatem. Regeneratis itaque dicitur: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni (Exod. XII, 2). Derelinquit enim et deserit, qui abluitur, intelligibilem illum Pharaonem principem istius mundi cum omnibus operibus suis.

CAPUT CV. Quod sustinere dicitur mysteriorum sacramentum, donec in superficie miraculum ostendatur aquarum. (0150D)Fontis hujus, cui divinae sanctificationis illabitur virtus, et ex superficie miraculum, et ex mysterio pandamus arcanum. Contemplamur in hoc fonte numero suorum miraculorum insignia, et aspicitur operatio ex divina institutione pavenda. Est (0151A)enim in eo similitudo prophetiae virtutis, certitudinis tempus, veritatis status, odor ignotus, humor in sicco profluus, sine lapsu fluctus erectus, sine exhauriente cito vacuus, situs ad copiam indeficiens, fluxus (0152A)renascentis ad vitam aditus, perimendis delictis interitus, abrenuntiatio impietatis, confessio divinae et unicae Trinitatis, in libertatem justitiae aeterna memoria, in opere peccati perennis oblivio, in remunerationem (0153A)gloriae perpetua plenitudo. Habet itaque similitudinem prophetiae virtutis, quia quinta feria Paschae odorem denuntiat, quod post triduum paschali Sabbato visione praesentat. Habet certitudinis tempus, quia ad testimonium dominicae resurrectionis nullo eventu variatur erroris. Habet veritatis statum, quia individuum cum festo paschali servat eventum. Habet odorem ignotum, quia dissimilem gratiae flagrantiam manat odorum. Habet humorem in sicco profluentem, quia inter ariditatem saxorum sine ullo illapsu exundantia invenitur aquarum. Habet sine lapsu fluctum erectum, quia cum nullius motionis sed tantum suae quietis se moveat undis, oram non transgreditur limitis. Habet sine exhauriente cito vacuum situm, quia sicut sine cognitione ubertas irruit, ita (0153B)sine evacuatione siccitas occurrit. Habet in copiam indeficientem fluxum, quia potui repositione quae e liquore diviti persistente, plus ablatio tollit, quam capacitas retentat. Habet renascendi ad vitam aditum, quia congressi illum morte dempta transferuntur in vitam. Habet perimendorum delictorum interitum, quia illic demersus ex vetustate peccati purificatus homo consurgit in gratiam novitatis. Habet abrenuntiationem impietatis, quia nemo illum aggreditur, nisi qui abrenuntiaverit diabolo, et angelis, ejusque operibus cunctis. Habet confessionem divinae et unicae Trinitatis, quia omnis qui eum aggreditur in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizatur. Habet in libertate justitiae aeternam memoriam, quia is qui tinguitur, liberatus a servitute peccati, (0153C)transit in libertatem gloriae filiorum Dei. Habet in opere peccati perennem oblivionem, quia obliviscens (0154A)pristinae conversationis, quae retro est, extendit se per beatam spem ad aeternorum munera praemiorum. Habet in remuneratione gloriae perpetuam plenitudinem, quia liberatus homo a corruptione laborum, exsultationis jubilo laudabit Deum in saecula saeculorum.

CAPUT CVI. De descriptione efficientiarum aquae fontis. De patentis admiratione miraculi. Verum ut evidentius rei species demonstretur, pleniori affatu est actio exsequenda. Ecce videmus locum fontis constructum arentibus saxis, marmorisque obductum crustulis siccis, quem ita construentis industria juncturis tabularum gypso, et calce, cera quoque, et marmoris pulvere, compsit et (0154B)solidavit, ut nullo pateat vel accessu vel spiramine pervium, nullo derivationis alicujus humore susceptum. Et unde post totius anni recursus annales hodierna gloria visionis? Unde post annuam siccitatem viror repens? Unde inter saxa latices? Unde inter marmora aquae? Unde in sicco flumina? Unde in arenti lapide exundantia lymphae? Non aditus rivuli, non imber pluviae patet, non minimum ros, non madens nebula supervenit; laquearia tectorum integra sistunt, fores clausi inventi sunt, signacula salva reperta sunt, nullus infidelis ad illudendum fidei accessit, nullus fidelis ad providendum fidei introivit, nullus prorsus, qui tantum miraculum vel simularet vel impediret, accessit. Attendatur ergo auctor ille ineffabilis, et opera ejus admirabilis. (0154C)Atque ita ex effectibus operationis ipsius cognosci poterit virtus operis ejus.

(0155A)Nudiustertius miraculi hujus aer nuntius fuit. Et quia sera claustrorum aspectum oculis negavit, virtus odorationem odoratui patefecit. Longe, inquam, longe procul odor exiit, et futurae visioni fidem dedit. Ecce ventum est in praesenti et patenti obtutu; omnes illic admirantes infigimus visus, aspicimus fontem affatim aquis exuberantem, quem noveramus arentem. Videmus exsultantes gurgites aura nulla commotos. In cumulum aquae subriguntur, et transgressus luminis [ F., limitis] nullus aspicitur. Nullo tacta flatu elata movetur; et tumore motionis, dum non transgreditur oram, continet exaestuantem in exaggeratione procellam. Videas illidi undas, versare globos, rotare fluctus, et situ loci cum statu elementi luctante, alteri cedere nescit alter. Tenent (0155B)incognitum saxa liquorem, et gratulantur sua sterilitate genitum, quem aliena fecunditate nesciunt infusum. Compellunt marmora continere quod acceperunt. Sed lex illa vetat obsistere, cur non ad mensuram tenet capacitas quod ad copiam inflexit ubertas. Item aquae transiliunt aequitatem, sed conglobatae non transeunt limitem. Suis motibus modo insultat in verticem, modo relabitur ad quietem, modo crispantem efficit superficiem, modo crispantis varietatis planitiem reddit aequalem. Comminatur egressum, nec tamen deserit situm. Omni tempestate quiescit, sola quiete movetur. Omni perturbationis commotione carens, suae tantum ad mirationis motibus arridet et plaudit. In augmento miraculi non satis est quod arentium (0155C)situm lapidum aquae in pulvere nascentes, nisi tanta constet ubertas, ut considerari nequeat statu constante, quanta vasorum millia referta fidelium populorum auferat fides. Praeeunte fidei amore violenter aggreditur, certatim incumbitur, ubertim aufertur, et obviante sibi itu vel reditu, ab innumerositate concurrentium, dum pietas vincit, fides injuriam non sentit. Insistente pressura illiduntur vascula, et tam indite haustus liquor effunditur, ut in lutum pavimenta vertantur. Exempto unicuique remedio, quo vel quisque bibit, vel per latitudinem orbis terrae asportata et reponenda servatur ubertas. Cujus abundantiae admiratio immensa, mensurae consideratio nulla est. Hoc solum potest intelligi quod plus potuit auferri quam inveniri. Color hujus luce clarior lymphae, (0155D)aere purior. Sapor cunctis aquae saporibus ignotus et gratior. Virtus placida, species decora, novitas admiranda, vetustas tanta diuturnitate durabilis, ut annis exempta nullo vitio sit corrupta. Caeterarum porro aquarum sola novitas grata est, et illa jucundior, quae odore nullo respirat. Nam quamvis nitidis tenta vasis, si reposita mane, a primum exhausto limpore fit crassior, concepto fetoris olfatu, cujus grassedo pinguescet in faecem, sed post humorem redit in terram. Haec autem nunquam limporis, nunquam odoris, nunquam saporis gratia caret. Sic in admiratione nova, in creatione antiqua, in usibus (0156A)salutis probatur assidua. Jam quia defertur in miraculo, et hoc mirum est, quod nequit stare semper in miraculi statu, sed quia mirabiliter venit, nonnisi mirabiliter abscedit. Nam sicut nullus est in accedendo infusionis aditus, ita nullus in recedendo meatus. Ex incognito plenus inventus, ex incognito vacuus aspicitur locus. Ubi elapsa, sicut et unde illapsa sit aqua, non invenitur. Quid ergo, nisi quia omnipotentia Dei, quae hanc mirabiliter infusit, mirabiliter exhaurit? Ex toto prima, media, et extrema constitutis in miro, dum in sicco nascitur, dum fluctuare latet nec labitur, dum sine evacuatione siccatur. Nam stat plenus fontis loculus. Et postquam a sacerdote exstiterit benedictus, sustinet omnes concurrentium conventus, quantumve ex illo corporaliter (0156B)bibatur, quantum ex impetu convenientium humi vertatur, quantum in diversas terras religioni convenientibus vasculis asportata servetur, nulla aestimatione colligitur. Stat certe tam indeficiens haurientibus, ut plus ablato quam capuit, nesciat minorari. At ubi baptizans infantulum sacerdos immerserit, mox quies est; sicque visibiliter redit in nullo, quae invisibiliter crevit ex nullo. Haec sunt in isto speciali propter aquae novitatem fonte mirabili. In illo autem mirabiliter universali, et singulariter generali, cum quo et iste unus est qui significatus est propheta dicente: Erit in die illa fons patens domui David et habitantibus in Jerusalem in ablutionem peccatorum et menstruatae (Zach. XIII, 1). Qui ideo patens quia nulli clausus. Quare omnes in eo (0156C)renascimur, per quem et peccatorum delicta purgantur, et menstruatae sordes, hoc est, immundae animae salutari lavacro abluuntur; qui ita unus est ad regenerationis gratiam, sicut et una fides et una Ecclesia Dei vivi, quae significatur per domum David. Haec ex ordine sacramenta complentur.

CAPUT CVII. Quare et unde fons in Quadragesima clauditur, et in Pascha reseratur. Hic fons, quia plenus est mysteriis humanae salutis, bene sub dispositione pontificali signatus clauditur, et signatur ut reseretur. Clauditur autem diebus Quadragesimae, aperitur tempore Paschae. Quod Quadragesima obsignatur, ostendit, excepto gravissimae (0156D)necessitatis obventu, his diebus per totum orbem fieri baptismum omnimode non licere. Quod vero in Pascha per sanctificationem pontificis aperitur, demonstrat dominicae patere mysterium resurrectionis, in quo ad vitam factus est aditus homini, ut per baptismum consepultus in morte Christi, resurgat cum eo in gloria Dei. Et sicut hoc est ubique cohibere baptismum, quod in loco claudere fontem, ita quoque est aperire fontem; dare baptizandi licentiam generalem. Clauditur autem fons signaculo annuli, aperitur vero benedictione sacerdotis, et mysteriis sacramenti.

CAPUT CVIII. De tempore et loco baptizandi. (0157A) Quam baptismi celebritatem duobus tantum temporibus Pascha et Pentecosten, apud legitimorum sedes episcoporum coram ipsis fieri, et apostolica et paterna sanxit antiquitas. In subjacentibus autem vicinis episcopis ecclesiis id effici non debere, ne dum passim per diversa loca conventus dividitur populorum, vel non sit quibus conferatur gratia doctrinarum, vel minoretur sublimitas veneranda pontificum. Per parochiarum autem ecclesias longe positas convenienter licet ut fiat; ne dum prolixa itineris longitudo distenditur, desiderabilis et cito perficienda gratia differatur. Extra haec duo tempora propter solam necessitatem mortis omni tempore libere conceditur (0157B)baptizare.

CAPUT CIX. De expositione mysteriorum fontis. Accedit deinde sacerdos ad fontem; et sicut Moyses ibat in nomine Domini, ita iste Deum exorans aquis officia sanctificationis infundit. Moyses illic virga percussit aquas, et salutare patuit iter (Exod. XIV, 21). Sacerdos hic signaculo ligni crucis contingit aquas, et reseratur ad salutem ingressus. Alioquin nisi Moyses virga percuteret aquas, non pateret inter fluctus aditus libertatis. Et nunc nisi nomine et cruce ligni Christi fontis aquae tangantur, nullum salvationis remedium obtinetur. Exorcismum apponit, ne quid illic lateat ex contagione sinistrae partis admistum. Oleum infundit, ut sacramento (0157C)illi, quo in exordio creationis super aquas Dei spiritus ferebatur, sanctificationis infusione particeps approbetur. Benedictionem profert, ut eum abolere maledictum potentem efficiat.

CAPUT CX. De gradibus fontis. Hic fons origo est omnium gloriarum. Qui habet septem gradus; tres in descensum propter tria quibus renuntiatio fit, id est, in quibus renuntiatur diabolo, et angelis ejus, et operibus ejus, et imperiis ejus. Tres alii in ascensum propter tria, quae confitemur, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, qui est unus in Trinitate Deus. Septimus vero iste est qui et quartus, id est, similis filio hominis, exstinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum, fundamentum aquae, in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. (0157D)Per tria itaque baptizandus descendit, quando tribus abrenuntiavit. Relinquendo enim diabolicam (0158A)altitudinem, descendit ad baptismi Christi humilitatem. Atque ita in quarto gradu solidamentum inveniens, ex his quibus abrenuntiavit liberatus stat. Dehinc ascendit per Trinitatis confessionem. Et ipse est septimus ad summam liberationis, qui fuit quartus ad requiem libertatis.

CAPUT CXI. De duabus pactionibus abrenuntiationis et credulitatis. Duae autem sunt pactiones. Prima, in qua diabolo renuntiatur, cum dicitur: Abrenuntio tibi, diabole, et angelis tuis, operibus tuis, et imperiis tuis, ne jam serviat ei vel terrenis corporis passionibus, vel depravatae mentis erroribus, qui dimersa omni malitia vice plumbi, bonis operibus dextra laevaque munitus, saeculi hujus freta inoffenso studeat vestigio (0158B)pertransire. Secunda, in qua creditur Deo in nomine Trinitatis, ut tenens virtutem ejus dilectionis permaneat cum illo in laudibus ejus saeculis sempiternis.

CAPUT CXII. Quod in nomine Trinitatis detur baptismum, et quod in baptismo quaecunque persona Trinitatis omissa sit, nihil baptismi celebritas agat; quodque Christi baptismum in Trinitate exstiterit actum. Dein secundum praeceptum Domini dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19), subinferente sacerdote, ut habeas vitam aeternam, tingitur homo aquis; ac tunc ostenditur ei firma promissio, quam Dominus dixit: Qui credit in me, habet vitam aeternam (Joan. VI, 47). Quod si omissa (0158C)qualibet Trinitatis persona baptismum conferatur, omnino nihil egisse baptismi solemnitas deputetur, nisi tota Trinitatis veraciter invocetur. Nam et baptismus Domini, quando a Joanne baptizabatur, in Trinitatis veritate celebratus agnoscitur. Cum enim diceretur a Deo: Hic est Filius meus (Matth. III, 17), ecce Pater in voce, Filius in corporis veritate, Spiritus sanctus in specie columbae.

CAPUT CXIII. Quod baptismum et originale et actuale peccatum tollat, et quod non nisi renatus habeat vitam aeternam; et quare vel abrenuntiationem vel confessionem alii propter alios profitentur. Majoribus autem et perfectis aetate baptismus vel ad purgationem originalis noxae, vel ad abolitionem actualis proficit eulpae, ut uno beneficio salutari deleatur (0158D)simul originale, et actuale peccatum. Parvulis vero ad hoc solum valet, ut delictum, quod ab Adam (0159A)generatio traxit, hac regeneratione solvatur; qui si antequam regenerentur, e saeculo transierint, in regno Dei haeredes Christi non erunt, dicente Domino: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei (Joan. III, 3). Denique iidem parvuli ideo alio profitente, vel abrenuntiant zabolo, vel credunt Deo, quia per se loqui non possunt, sicut aegri, muti, et surdi aliis profitentibus propter eos ipsi. . . . baptizantur.

CAPUT CXIV. De his qui de fonte baptizatos excipiunt, et quid cum eis agere debeant. Illi sane, qui ex utero matris Ecclesiae, id est ex lavacri fonte per Spiritum sanctum genitos in adoptionem filiorum religioso amore excipiunt, et ante quam baptizantur, (0159B)et postquam baptizati fuerint, non solum exemplis, sed etiam verbis eos admonere prorsus oportet. Et sicut uterque sexus ex eodem fonte renascitur, sic uterque sexus renatos excipiens doctrinae salutaris usum habere debet. Qui etiam cognoscant se fidejussores existere. Pro ipsis enim respondent quod abrenuntient diabolo, angelis et operibus ejus, affirmantes credere eos in nomine Trinitatis. Ideoque tam illi qui excipiunt quam qui excipiuntur ab eis, pactum quod cum Deo in sacramento baptismatis pepigerunt omni custodire vigilantia debent, ut dum servant quod in regeneratione praeceptum est, accipiant quod in remuneratione promissum est.

CAPUT CXV. Quod pro spe futurae beatitudinis regeneratio detur, non ut temporalis mortis poena tollatur. (0159C) Licet vero per beneficium regenerationis delictum solvatur originis, manet tamen poena mortis in eos quos a reatu solvit gratia Salvatoris, ut noverit homo pro spe futurae beatitudinis regenerationem accipere, non ut poena temporalis mortis possit evadere; quia etsi aeternae gloriae vitam gratia contulit, temporalis mortis poenam illata sententia non resolvit.

CAPUT CXVI. Quod solis sacerdotibus liceat dare baptismum, excepta necessitate periculi. Sane dare baptismum non diaconibus, non clericis, non quibuscunque licere, nisi sacerdotibus solis, dicente Domino discipulis tantum: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos (Joan. XX, 21). Et item ad (0159D)discipulos: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Patet ergo solis sacerdotibus dare baptisma esse permissum. Cujus rei ministerium absque episcopo, vel presbytero, nec diaconibus est concessum, nisi, illis longe positis, ultima necessitas vel languoris, vel periculi cogat. Quod clericis et fidelibus laicis fieri utcunque conceditur, ut nullus e saeculo sine vitali remedio transiisse videatur.

CAPUT CXVII. Quid significat, quod infans aquis immergitur ad similitudinem mortis Christi. De simpla quoque et trina baptismatis mersione. Quod aquis infans mergitur, in Christi morte (0160A)baptizatur, dicente Paulo: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte (Rom. VI, 3, 4). Item quod infans ab aquis educitur, resurgi cum Christo monstratur, subsequente eodem Apostolo: Ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Ibid., 4, 5). Quod autem semel mergitur, in unius Deitatis nomine tingitur. Si autem tertio mergatur, trium dierum sepulturae Domini numerus demonstratur. Unde in una fide nihil contrarium habet consuetudo diversa. Sed quia haeretici in hoc numero mersionis unitatem solent scindere Deitatis, a Deo (0160B)potius est quod Ecclesia Dei unius usum observat tantummodo tinctionis.

CAPUT CXVIII. De non iterando baptismo. Semel acceptum baptismum nullatenus iterare ex quacunque causa licere. Nam sicut unus Deus, et una fides, ita unum est et baptisma. Et sicut idem narrat Apostolus, scientes quod Christus resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); ita nec baptismus unquam aliquatenus repetetur. Item cum duae sint nativitates, una de terra, alia de coelo, una de carne, alia de spiritu, una de mortalitate, alia de aeternitate, una de masculo et femina, alia de Deo et de Ecclesia, ipsae duae singulae sint; nec illa potest repeti, nec (0160C)illa. Proinde sicut jam natus de Adam non potest iterum generari de Adam, ita natum de Christo non potest iterum generare Christus, quia sicut non potest repeti matris uterus, sic nec Ecclesiae baptismus.

CAPUT CXIX. Quod primum baptisma aquae sit, secundum sanguinis. Tria sunt genera baptismi. Primum baptismum est aquae et spiritus, de quo huc usque disputatum est, quo per regenerationem originalia peccata delentur. Secundum est, quo per martyrium quisque suo sanguine baptizatur. Eodem certe baptismo et Christus est baptizatus, ut credentibus in se, sicut in aliis, sic et in hoc, daret exemplum. Dicit enim (0160D)discipulis suis filiis Zebedaei: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum, et baptizari baptismo quo ego baptizabor (Marc. X, 38)? id est: Potestis bibere calicem amaritudinis passionis, et baptizari effusione vestri cruoris, sicut ego tolerabo ignominiam crucis, et emittam undam sanguinis profluentis? Aqua ergo et sanguis est gemina baptismatis figura. Nam uno ex lavacro regeneramur, altero ex sanguine consecramur.

CAPUT CXX. Quod tertium baptismum poenitentiae sit in alluvio lacrymarum. Tertium est alluvium lacrymarum, quod fit in poenitentia peccatorum, laboriose quidem actum, (0161A)sed per copiosam Redemptoris pietatem ad indulgentiam certum. Sic Maria illa in civitate peccatrix ad pedes Domini sedens, quod voluptatibus in se sordidavit, lacrymis lavit (Luc. VII, 38). O plenum pietate baptismum! copiosa Redemptoris indulgentia exundantem, qui tam veternosum aggerem criminum tam citatim fluenti alluvione delevit! Intuere quisquis ille peccatores [ F., peccator es], imo intuemini omnes homines, quia omnis homo peccator est, et hujus baptismi perpende potentiam. Sic ubertim supra peccatricem fons lacrymarum erupit, ut ad pedes peccata remittentis Domini perveniret. Sic ab imo cordis se in cumulum fluctus lamentationis erexit, ut coelestis Domini vestigia irrigaret. Sic amaritudo vim detulit afflictionis, ut dulcedinem (0161B)adipisceretur pietatis. Hinc et ille per singulas noctes stratum suum lacrymis rigat (Psal. VI, 7). Hinc Ninivitae, dum se lamentationis imbre perfundunt, ultionis incendia exstinxerunt (Jon. III). Sed gratiae hujus copiam ille gratissimus miserator supra miseros agit, qui et peccatoribus poenitentiam dat, et peccatis veniam praeparat; qui peccatum poenitentia punit, et poenitentiae fructum attribuit; qui ad se per gratiam convertendo venire jubet impium, et per misericordiam exsultando a se facit abire justificatum.

CAPUT CXXI. Quod nec in haereticos licet iterare baptismum. Quicunque haeretici diversum schisma sequentes, si in Patris, et Filii, et Spiritus sancti, attestatione (0161C)approbantur suscepisse baptismum, non erunt iterum baptizandi, sed chrismate solo, et manus impositione purgandi. Baptismus enim non est hominis, ut iteretur per hominem; sed Christi, ut permaneat per Christum. Nam sicut unus est, et non alius Deus, sicut una in Deo, et non alia fides, ita unum Christi et non aliud baptismum. Quod si ex homine esset, iterari posset; quia vero ex Christo incommutabiliter datum est, iterari non potest. Deus enim solus est qui baptizat, ut fieri possint Filii Dei et qui baptizantur ab eo. Ideoque non interest an fidelis, an haereticus, det baptismum. Tantum est ne baptizari cupiens incuria Christianorum ad haereticos deducatur. Sed etsi in hoc incuriae negligentia habeat culpam, baptismus iterari nunquam (0161D)poterit habere licentiam. Quod sacramentum tam sanctum est et beatum, ut nec sceleratissimo ministrante pollui possit. Nam habet et baptismum Christi haereticus. Sed nihil illi prosperat, qui hoc extra unitatem fidei acceptum portat. Jam quando Ecclesiam introierit, mox baptismum, quod foris habuerat ad exitium, prosperum habere incipit ad salutem. Unde quod acceptum est, fidei reverentia probatur. Proinde cum accesserit, non mutari convenit, sed agnosci. Nam quia signum est regis Dei mei, non sacrilegium fit cum desertor corrigitur, et signum Domini non mutatur.

CAPUT CXXII. Quod post baptismum gloriae cantico decantato ad unctionem provehendus est homo. (0162A) Postquam in similitudine mortis Christi aquis immersus homo rursus fuerit ad spem resurrectionis ab aquis eductus, ob liberationem sui gratulationis cantico decantato, provehitur ad sancti chrismatis tactum, ut unguatur spiritu Dei, et sit atque vocetur ex Christi unctione et nomine Christianus.

CAPUT CXXIII. De unguento chrismatis, et institutione ejus. Chrismatis unguentum in Levitico, jubente Domino, primum Moses et composuit, et effecit (Levit. VIII, 2, 12, 13). Quae unctio primum in Aaron et filios ejus in testimonium sacerdotii et sanctitatis (0162B)insigne ab eodem Mose habetur illapsa. Deinde in honorem gloriae reges eodem chrismate ungebantur. Unde pro illis dicitur: Nolite tangere christos meos (Psal. CIV, 15). In sacerdotibus autem et regibus erat haec mystica unctio tantum, qua Christus Rex et Sacerdos futurus figurabatur. Christi enim nomen a chrismate ducitur, quia chrisma unctio vocatur. Postquam vero Dominus noster Jesus Christus, Rex verus, et Sacerdos aeternus, a Deo Patre coelesti et mystico est delibutus unguento, juxta quod dicitur ad eum: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8), non jam soli pontifices et reges, sed omnis Ecclesia sancti unguenti chrismate consecratur, propter quod aeterni Regis et Sacerdotis est sanctissimum membrum. Quia ergo (0162C)genus electum, et regale sacerdotium sumus, ideo post lavacrum aquae unguimur chrismate, ut Christiani Christi vocemur ex nomine.

CAPUT CXXIV. Quod per visibilem unctionem corporis invisibiliter Spiritus sanctus operetur animae unctionem. Sancto itaque hoc chrismate extrinsecus unguitur homo, et intrinsecus illabitur sancti Spiritus virtus, ut totus homo lavacro purgatus, totus ex spiritus unctione pinguescat; accipiente anima virtutem ex eadem sancti Spiritus unctione, ut cognoscat Deum habitatorem suum, ut diligat quem in se recepit, ut sit cum illo semper, ut regatur ab illo, et faciat voluntatem ejus, ut non contristet eum, quoniam in ipso signatus est homo in die redemptionis suae, ut (0162D)sit in membris Christi cum Christo unum, dum vegetatur ac regitur spiritu Christi.

CAPUT CXXV. Quod non Christo, sed hominibus datur spiritus ad mensuram. Hanc unctionem commendat Joannes dicens: Ut sciatis quia unctionem habetis, et nos unctionem quam accepimus ab eo, permaneat in nobis (I Joan. II). Unctionis hujus sacramentum est virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis Spiritus sanctus, unctio invisibilis charitas illa est, quae in quocunque fuerit, tanquam radix vitae illi erit quamvis ardente persecutionis sole arescere non potest. Omne quod (0163A)radicatum est in charitate, nutritur, et calore adversitatis nunquam arescit. Spiritus sanctus Christo non datus est ad mensuram, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). In hominibus autem datur ad mensuram discretionis et gratiae (I Cor. XII), ut quia multa membra Christi unum corpus efficiunt per multarum operationum munera, et in omnes unus spiritus dominetur, et in singulos idem diversorum donorum gratia operetur, dicente Paulo: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eodem spiritu, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetiae, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII).

CAPUT CXXVI. De discretione qua sanctus Spiritus ad mensuram datur hominibus. (0163B) Fit autem haec discretio donorum, dum omnipotens Deus interni judicii secreto moderamine sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, et jam [ F., etiam] per disparem alteri alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subjicitur attendat; ac licet se praeire ex aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat. Sic cuncta moderatur, et dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine fiant omnia singulorum; et unusquisque sic quod non accipit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat.

CAPUT CXXVII. De Spiritu septiformi interpretatio sancti Gregorii papae. (0163C) Est autem hic spiritus septiformis, dicente Isaia: Et requiescet super eum spiritus Domini; spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replevit eum spiritus timoris Domini (Isai. XL, 2). Quos scilicet gradus, ut sanctus Gregorius (Lib. I Moral. c. 15) refert de coelestibus loquens, descendendo magis quam ascendendo propheta numeravit, videlicet sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem. Et cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16), constat procul dubio quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia (0163D)ad timorem reditur; quia nimirum perfectam habet sapientia charitatem, et scriptum est: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Propheta ergo, qui de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem. Sed nos, quia a terrenis ad coelestia tendimus, eosdem gradus ascendendo numeremus, ut a timore ad sapientiam pervenire valeamus. In mente etenim nostra primus ascensionis gradus est timor Domini, secundus pietas, tertius scientia, quartus fortitudo, quintus consilium, sextus intellectus, septimus sapientia. Est enim timor Domini in mente. Sed qualis iste timor est, si cum eo pietas non est? Qui enim misereri proximo ignorat, qui compati ejus tribulationi dissimulat, hujus (0164A)timor ante omnipotentis Dei oculos nullus est, qui non sublevatur ad pietatem. Sed saepe pietas per inordinatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercerit quae parcenda non sunt. Peccata enim quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda. Sed inordinata pietas, cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut ergo vera et ordinata sit pietas, ad gradum est alium sublevanda, id est, ad scientiam, ut sciat vel quid ex misericordia puniat, vel quid ex misericordia dimittat. Sed quid, si sciat quid agere quisque debeat, virtutem vero agendi non habeat? Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit; ne timore trepidet, et pavore collapsa non valeat (0164B)bona defendere quae sentit. Sed saepe fortitudo, si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione incassum ruit. Ascendat ergo ad consilium, ut providendo praemuniat omne quod agere fortiter potest. Sed esse consilium non potest, si intellectus deest, quia qui non intelligit malum, quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare, quod adjuvat? Itaque a consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid, si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendatur ad sapientiam, ut hoc quod acute intellectus invenit, sapientia mature disponat. Quia igitur per timorem surgimus ad pietatem, per pietatem ad scientiam ducimur, per scientiam ad fortitudinem roboramur, per fortitudinem (0164C)ad consilium tendimus, per consilium ad intellectum proficimus, per intellectum ad maturitatem sapientiae venimus, septem gradibus ad portam ascendimus, per quam nobis aditus vitae spiritalis aperitur.

CAPUT CXXVIII. De impositione manus. Manus impositionis ipsa veritas, quae per se viam ad se vitam vocat, per se dedit exemplum. Nam dicente Marco: Cum offerrent ei parvulos, ut illos tangeret, ille complexans eos, et imponens manus super eos, benedicebat illos (Marc. X, 13). Cujus rei actio haec est, ut cum verbis benedicitur, spiritus infundatur; cum manibus tangitur, spiritalis virtutis operatio designetur. Ita manus impositionis forma in sacris (0164D)officiis ex hac divina imitatione processit, ut omnis parvulus, id est, fide et spiritali obedientia humilis, per sacerdotem a Deo percipiat virtutem sanctificationis. Benedicit itaque Jesus ex potestate divinitatis; imponit manus, ut assumpta humanitas operetur effectum salutis. Benedicit ore Jesus, et manibus tangit, quia ex eo quod Verbum est, sanctificat; ex eo quod caro factum est, sanctificationis potentiam administrat. Benedicit, et manus imponit Jesus; quia quod Deitatis virtus significat, redimentis humanitas complet. Idem unus Jesus ex divinitate justificandos vocat, ex humanitate vocatos firmat. Nihil de opere salvationis illi deest, quando divinitas humanitati connexa imperat, et humanitas in divinitatem assumpta (0165A)virtutem format. Unus Christus Deus et homo hoc agit, dum invisibili naturae cuncta deferunt servitutem, et visibilis natura invisibilis virtutis exsequitur potestatem. Salubriter ergo ad exemplum Christi a sacerdote fidelibus cum benedictione manus imponitur, quia illi est potestas auctoritate divina collata, ut in benedictione oris ejus spiritus infusio prodeat, et in manus impositione tactus spiritalis gratiae convalescat.

CAPUT CXXIX. Rursum de impositione manus, et de Spiritu sancto. Post baptismum opportune datur cum manus impositione Spiritus sanctus. Ita enim in apostolorum Actis Apostolus fecisse monstratur. Nam sic dicit: Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut (0165B)Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, et dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismate poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, Jesum. His autem auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu; et cum imposuisset illis manus Paulus, continuo venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant (Act. XIX, 1-7). Item alias: Cum audissent autem apostoli, qui erant Jerosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, (0165C)oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum (Act. VIII, 14).

CAPUT CXXX. Spiritus sanctus datur a Deo. Spiritum sanctum, sicut verum est quia ex divino munere accipere possumus, ita ex nostra potestate dare non possumus. Ut tamen detur, ejusdem gratiae largitorem Dominum invocamus, quo in ministerio nostrae obsecrationis conferatur gratia divinae virtutis; Deo tota cooperante, cum et nos orare facit, et is qui benedicitur sanctificationem percipit, et ille plenitudinem sanctificationis infundit.

CAPUT CXXXI. De chrismate. (0165D) Hoc autem a quo potissimum fiat, sicut sanctus papa Innocentius attestatur, sic dicit non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem solis pontificibus deberi, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant; quod non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et superior illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit (0166A)Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos unguere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum.

CAPUT CXXXII. Quomodo docendus est baptizatus, ut discat orare. Post lavationem fontis, post vitae novitatem, post Spiritus unctionem, docendus est homo verbis veritatis orare, ut is qui in veteri homine erat filius irae, jam in coelesti regeneratione Patrem invocet pietate. Nec in multiloquio, quo non poterit effugere peccatum (Proverb. X, 19), prosecutionem exeret, sed in (0166B)affectu sanctae intentionis orationem effundet, habens regulam doctrinae Domini, cujus virtutem si orando expedibiliter tenet, in delectando copiosius auget, dicente psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Ac per hoc sancta intentio sicut non est obtendenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito est rumpenda. Absit enim ab oratione multa locutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseveret intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari est ad eum quem precamur diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam effectu. Ponit autem lacrymas nostras in conspectu (0166C)suo (Psal. LV, 9), et gemitus noster non est absconditus ab eo (Psal. XXXVII, 10), qui omnia per Verbum condidit, et humana verba non quaerit. Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur, et inspiciamus quid petamus, non quibus Deum seu docendum, seu flectendum esse credimus.

CAPUT CXXXIII. De oratione Dominica. Cum ergo dicimus: Pater noster, qui es in coelis, cognoscimus ordine Creatorem, veneramur jure Dominum, invocamus pietate Patrem. Nec jam sub servitutis metu tabescimus, quando de pietate paterna confidimus. Ad totam tamen Trinitatem orationis hujus verba dirigimus; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso et nos et omnia sumus (Rom. XI, 36). (0166D)Fatendum itaque est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis ejus agnoscitur, non dicimus: Pater noster, qui es ubique, cum hoc verum sit, sed Pater noster, qui es in coelis, ut templum ejus potius in oratione commemoremus, quod et nos ipsi esse debemus, et in quantum sumus, in tantum ad ejus societatem et adoptionis familiam pertinemus. Si enim populus Dei nondum factus aequalis angelis (0167A)ejus, adhuc in ista peregrinatione dicitur templum ejus; quanto magis est templum ejus in coelis, ubi est populus angelorum, quibus aggregandi et coaequandi sumus, cum finita peregrinatione, quod promissum est sumpserimus. Item cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, nos admonemus desiderare ut nomen ejus, quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est, non contemnatur, quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo, quod dicimus: Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus utique veniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnare mereamur. Cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo, sic et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic in nobis fiat (0167B)voluntas ejus, quemadmodum fit in coelestibus angelis ejus. Cum dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore; ubi vel sufficientiam illam petimus a parte qua excellit, id est, nomine panis totum significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad hujus temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti ejus adjutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Cum dicimus: Libera (0167C)nos a malo, nos admonemus cogitare nondum nos esse in eo bono ubi nullum patimur malum. Et hoc quidem ultimum, quod in oratione Dominica positum est, tam late patet, ut homo Christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat.

CAPUT CXXXIV. De oratione non longa. Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod in ista Dominica oratione positum est, si recte (0167D)et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit, quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat. Quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos non nisi spiritaliter decet orare.

CAPUT CXXXV. De omni petitione quod petit, qui orationem Dominicam orat. Qui enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus sicut clarificatus es in nobis, et prophetae tui fideles inveniantur (Eccli. XXXVI, 18), quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? Qui dicit: Deus (0168A)virtutum converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4), quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? Qui dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133), quid aliud dicit quam: Fiat voluntas tua in coelo et in terra? Qui dicit: Paupertatem et divitias ne dederis mihi (Prov. XXX, 9), quid aliud dicit quam: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI, 1), aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4), quid aliud dicit quam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit: Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus, (0168B)ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 6), quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in tentationem? Qui dicit: Erue me de inimicis meis, et ab insurgentibus super me libera me (Psal. LVIII, 2), quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? Et si per omnia praeceptionum sanctarum verba discurrat, quantum aestimo, nihil inveniet quod non ista Dominica contineat et concludat oratio. Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non esse liberum alia dicere. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt; quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates, vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur, aut excellat affectus.

CAPUT CXXXVI. De veritate corporis Christi in Eucharistia. (0168C) Post regenerationem nativitatis spiritalis, post gratiam coelestis unctionis, post doctrinam Dominicae orationis, post invocationem divinae Paternitatis, convenit jam pervenire ad participationem coelestis refectionis. Eorum enim est dicere: Pater noster, qui es in coelis, qui jam Patre tali regenerati sunt ex aqua et spiritu, ut confidenter petant dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Hic ergo quia panis vivus Christus est, qui de coelo descendit, et vitam dat mundo (Joan. VI, 51), bene in hac oratione Dominica panem nostrum hunc ipsum Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione et corpore (0168D)ejus non recedamus. Quid enim tam vult Deus, quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae, et panis e coelo? Hunc panem significavit manna illud, quod qui liberati sunt, post maris Rubri transitum manducaverunt. Nam sicut illic, postquam mare transitum est, panem coeli, id est manna, comederunt, ita hic post fontem, qui figuram maris habuit, comedimus carnem Christi, et bibimus sanguinem ejus qui dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56). Hinc Paulus dicit: Omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari; et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt (0169A)(I Cor. X, 1); spiritalem utique, quia figura mannae illius veritas fuit corporis Christi, quod nunc comedimus. Et ideo spiritaliter eadem esca est, corporaliter autem altera, quia illi manna manducaverunt, nos aliud manducamus. Adjungit autem: Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spiritali. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus in Verbo, et in carne. Et quomodo biberunt? percussa est petra de virga. Bis gemina percussio duo ligna crucis significat. Percussa illic petra de virga, fluxit aqua, et biberunt. Suspenso hic Christo crucis ligno, manavit aqua et sanguis; et haec bibimus, ut vitam aeternam (0169B)habeamus. Quod autem idem Dominus ait: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, ipse in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57), exposuit quid dixisset. Hoc enim est manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat ejus carnem, nec bibit ejus sanguinem, etiamsi tantae rei sacramentum ad judicium sibi manducet et bibat.

CAPUT CXXXVII. Quod est corpus Christi intelligere, vel sanguis. Quod ergo videtis, panis est; et calix, quod vobis etiam oculi vestri renuntiant. Quod autem fides vestra postulat instruenda, panis corpus est Christi, (0169C)calix sanguis Christi. Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat. Sed fides instructionem desiderat; dicit enim propheta: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Potestis ergo dicere mihi: Praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus. Potest enim in animo cujusquam cogitatio talis oboriri: Dominus noster Jesus Christus novimus unde acceperit carnem de virgine Maria. Infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad juvenilem aetatem perductus est, a Judaeis persecutionem passus est, ligno suspensus est, in ligno interfectus est, sepultus est, tertia die resurrexit, quo die voluit in coelum ascendit, illuc levavit corpus suum, inde est venturus, ut judicet vivos et mortuos, ibi est modo sedens ad dexteram Patris. Quomodo est panis corpus (0169D)ejus, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem; quod intelligitur, fructum habet spiritalem. Corpus ergo Christi si vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus: Vos estis corpus Christi, et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo estis corpus Christi et membra, mysterium in mensa Domini positum est; mysterium vestrum accepistis ad id quod estis, amen respondistis, et respondendo subscribitis. Audis ergo corpus Christi, et respondes amen; esto membrum corporis Christi, ut verum sit amen. Quare ergo in pane nihil hic de nostro afferamus, ipsum Apostolum identidem audiamus. (0170A)Cum ergo de isto sacramento loqueretur, ait: Unus panis, unum corpus multi sumus (I Cor. X). Intelligite, et gaudete. Unitas, pietas, veritas carnis, unus panis, unum corpus multi.

CAPUT CXXXVIII. Sicut de pane, sic et de vino. Recolite enim quia panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando indicta est nobis abstinentia carnalis, et coepistis relinquere conversationem gentilitatis, ut abstineretis a peccatis, mundantes vos in jejuniis, remotis aliquandiu conjugibus, spectaculis et lautioribus escis, atque ita exorcizabamini, amota vetustae conversationis inutili palea, quam tunc molebamini; quando abjecistis paleam immundae operationis, tunc venistis in candorem novae confessionis. (0170B)Quando baptizati estis, quasi consparsi estis. Quando Spiritus sancti ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Jam de calice quid intelligeremus, etiam non dictum satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consparguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta: Erat illis anima una, et cor unum in Domino (Act. IV, 32); sic et de vino. Fratres, recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitatem infunditur. Ita Dominus Christus ut significaret nos ad se pertinere, voluit mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecrari. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium (0170C)accipit pro se, sed testimonium contra se.

CAPUT CXXXIX. De aedificatione hominis per poenitentiam et lacrymas. Praemissis ex toto sacramentis expletis, erit aliquibus diebus renatus homo indesinenter ecclesiae conventui et choris adhaerens, indutus vestibus albis; agens et signum et festa sanctae celebritatis, in qua liberatus a vetustate primi hominis, et solutus a reatu damnatae conditionis, intret in conspectu Domini in exsultatione, et inter electos suos in laetitia deducatur; memor deinceps vitiatae naturae, cujus etsi damnationem evasit, fragilitatem penitus non amisit. Maneat in timore Domini, faciens voluntatem ejus, diligens Deum, et delectans in illo; atque quia sine (0170D)peccato esse non potest, et peccare caveat, et poenitentiae affectu insistens fletibus, deleri peccata semper studeat, donec divinae bonitatis larga miseratio, sicut originale peccatum delevit in lavacro, actuale quoque deleat in lamento. Atque ita in spe futurae beatitudinis securus solvens conditionem mortis quiescat in pace, et resurgat ex omni parte renatus, in incorruptione sua et in Redemptoris laudibus permansurus.

CAPUT CXL. Oratio propter albas tollendas. Domine Jesu Christe, Redemptor mundi, quem verum hominem veraciter ex homine natum, Deus Pater suum Filium esse signavit, confirma in hanc familiam (0171A)tuam, quod tuo nomine signata, atque sacro liquore mundata, tuoque spiritu plena existit, etiam tuo jam corpore et sanguine satiatam se gaudeat, atque redemptam; ut haec sacramenta, quae in novitatem vitae perceperunt, ita ad usum salutis indesinenter obtineant, ut ad remunerationem beatitudinis ex hoc securi accedant.

CAPUT CXLI. Item Benedictio. Dominus Jesus Christus, qui vos lavit aqua sui lateris, et redemit effusione cruoris, ipse in vos confirmet gratiam adeptae redemptionis. Per quem renati estis ex aqua et Spiritu sancto, ipse vos coelesti consociet regno. Qui dedit vobis initia sanctae fidei, ipse conferat et perfectionem operis, et plenitudinem (0171B)charitatis. Amen.

CAPUT CXLII. Sermo dicendus ad infantes die tertia post Pascha propter albas tollendas. Sermo ad vos est, modo nati infantes, parvuli in Christo, nova proles Ecclesiae, gratia Patris, fecunditas matris, germen pium, examen novellum, fons nutriti honoris, et fructus laboris, gaudium, et corona mea. Omnes, qui statis in Domino, apostolicis verbis vos alloquor: Ecce nox praecessit, et dies appropinquavit. Abjicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis; sicut in die honeste ambulate; non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite Dominum Jesum Christum, et carnis providentiam (0171C)ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 12-14), ut et vita induatis quem sacramento induistis. Quotquot (0172A)ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus et Graecus, non est servus et liber, non est masculus et femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Galat. III, 27, 28). Hoc enim habent ipsa viscera sacramenti. Sacramentum est enim vitae novae, quae in hoc tempore incipit a remissione praeteritorum omnium peccatorum, perficietur autem in resurrectione mortuorum. Consepulti estis Christo per baptismum in morte, ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis. Ambulatis autem nunc per fidem, quandiu in hoc mortali corpore peregrinamini. Sed via vobis certa ipse, ad quam intenditis, factus est Christus Jesus secundum hominem, quod pro nobis fieri dignatus est. Servabit enim multam (0172B)dulcedinem timentibus se, aperturus et perfecturus eam sperantibus in se, cum id quod in spe cepimus, etiam luce acceperimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hoc in Evangelio ipse promisit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Utique videbant eum quibus loquebatur; sed in forma servi, qua major est Pater, non forma Dei, qua aequalis est Patri. Hanc ostendebat timentibus, illam servabat sperantibus in se. Ipse ergo vos illuminet qui redemit, ipse custodiat qui illuminavit, ut et in hac peregrinatione tutos ab omni malo defendat, et in futura remuneratione sibi glorificandos exhibeat; praestante (0172C)gloriosa Trinitate, Deo nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.