AuInAuH.DeCoVeV 40 Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Honorius Augustodunensis?); Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
Rationalis natura ad quid facta. Operis suscepti ratio. Ejus nomen.
Sapientia Dei, quae os muti aperuit (Matth. IX, 33), et rudibili animali humana verba formare tribuit (Num. XXII, 28), me quoque non solum sermone, sed etiam scientia imperitum ad fandum impellit, atque per se ac de se intellecta aliis pie innotescere compellit. Hujus ergo instinctu ad utilitatem, ut spero, plurimorum, iterum committo me corrodendum dentibus invidorum, et forsitan confovendum cordibus vitae dilectorum: cum Christus veritas et vita dicat, Haec est vita aeterna, ut te solum verum Deum cognoscant (Joan. XVII, 3). Constat profecto naturam rationalem ad hoc solum factam, ut factorem suum verum Deum intelligat, intelligendo diligat, diligendo in eo, qui est aeterna vita, aeternaliter beate vivat. Divinitatis ergo essentiam rationabiliter investigare, est ad vitam aeternam festinare: hanc vero negligendo ignorare, est utique ad mortem indeficientem properare: quia nimirum hic ab ea ignorabitur, dum quandoque a beata vita sequestrabitur. Quamobrem cum de hac praeclara materia plurimi sanctorum Patrum multa gloriosa conscripserint, ipsamque rem simplicioribus obscuriorem quodam modo reddiderint; libet me per haec condensa quasi quamdam semitam stilo complanare, qua infirmis intellectibus relicto erroris devio, per planum veritatis liceat libere ambulare. Sed hic quilibet invidus nebulosa facie mihi fortassis occurrit, et virus diu sub livido corde concretum in me acerbiter evomit. Quid tu, inquiens, tentas ligna silvis importare, aut redundanti mari undam instillare conaris? Hujus tam mordacis mordacem dentem haec petra retundat, et venenum malitiose evomitum in viscera ipsius denuo torquenda refundat. Invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum: imitantur illum qui sunt ex parte illius (Sap. II, 24, 25). O invide infelix, qui aliena felicitate torqueris, alieno damno depasceris, ipsis rebus probas te ex parte ejus esse, qui invides aliis quod tu ignoras scire: ac mihi ob pium laborem collatum aegris suspiriis ingemiscis, quod tibi ob desidiam, imo ob invidiam denegatum cognoscis. Age miser, potius lethiferum virus quo turges evome, salubre dilectionis antidotum excipe. Sin autem, parti patris tui nigro felle tabescens faveto. Ego autem cum invidia tabescente iter non habeo. Egregiam Scripturarum silvam alacer ingrediens, non in eam, ut tu venenata lingua asseris, ligna deferens, sed pretiosum vitae lignum justitiam esurientibus de ea efferre conabor: et dulcem vitae haustum vitam sitientibus de pelago Scripturae haurire non morabor. Omnes ergo fideles ad lignum vitaeque fontem curramus, cujus gustu in aeternum beate vivamus. Libellus autem nomen, Cognitio vitae, sortiatur: dum in eo vera vita tardioribus intellectu cognoscibilis reddi videatur.
CAPUT II. Regni coelestis carnalis excogitatio. Dei notitiam exhibere quam arduum. Qua methodo id tentetur. Quare expostuletur. Operis difficultas.
DISCIPULI. Gratias Deo persolvimus, cujus dono aperte in dubiis rebus certificari possumus. Quando quidem ergo nos in hoc ipsum videas confluxisse, ne ad patriam tendentes, in via lassabundi deficiamus; pastu haustuque vitae ut soles refice, et tempus irremeabili cursu labile, nexibus quaestionum figens, fac nobis stabile: ne sua volubilitas nos otiantes involvat, sed tua affabilitas in divinis laborantes ad semper manens aevum sustollat.
MAGISTER. Fructum ligni vitae in ramis crucis pendulum mecum alacres adite, fontemque vitae a vita Patre quasi de loco voluptatis manantem, paradisum, Ecclesiam videlicet hortum deliciarum irrigantem unanimes haurite: cujus sapor si palatum cordis vestri indulcorabit, testor vobis, quos vos cum aevo permansuros, de torrente voluptatis suae quandoque satiabit.
DISC. Cum carnalia sapientes, spiritualia cogitare nequeamus, regnum coelorum regionem clarissimam, omni opulentia affluentissimam, in qua coelestem Jerusalem urbem praeclaram, meritis atque opibus inclytam, et in hac Deum quasi gloriosum regem, Angelos velut milites vario cultu conspicuos mente formamus: idcirco poscimus, ut ratione indagante, argumentis quaeque obstantia comprimens, veritatem quasi in tenebris latitantem, ad lucem nobis producas, ac Deum aliquando videndum, ut asseris, factum quodam modo visibilem ante oculos cordis nostri constituas.
MAG. Cum Deus omnipotens, solus immortalis, solus invisibilis, solus incomprehensibilis, lucem habitet inaccessibilem; ego autem tenebris vitiorum obsitus, tetram caliginem inhabitem, luci virtutem inadibilem: qualiter ineffabile lumen sauciis aliorum oculis inferre potero, qui caecutiente cordis oculo, splendorem tantae majestatis reverberatus nullo modo intueri praevaleo?
DISC. Tamen nitere pro posse in illam rapi, quatenus disjecta caligine merearis ab ea illuminari, nosque per te illustrari; sicut saepe videmus valles a montibus jubare solis irradiari.
MAG. Conabor pro viribus vobis orantibus, ac logica praeeunte, comitantibus argumentis, sequar veritatem usque in ipsius inaccessibilis lucis latibulum fugientem, ipsaque concedente producam eam vobis indagantibus se ostendentem.
DISC. Nostra quidem tibi non deerit oratio, tantum sit tibi praevia dux veritatis ratio. Magnopere quippe a te audire desideramus, qualiter in orationibus de Deo cogitare debemus: ne forte infirma mens sibi pulchrum hominem imaginetur, et hoc simulacrum pro vero Deo decepta veneretur.
MAG. Fateor, magnitudine altitudinis suscepti negotii victus succumbo; quia quae utcumque mente concipio, vix verbis explicare sufficio. Excedit enim omne praeclarum longe summorum philosophorum ingenium, quia sublimitas hujus rei quae tractatur, exsuperat omnem intellectum. Quanto quippe magis omnem creaturam ingressus, conor eam diligenti intuitu contemplari, tanto magis sentio eam ab aspectu intellectus mei elongari. Operam tamen dabo inquisitioni vestrae pro modulo meo satisfacere, prout ipse de quo agimus, dignabitur notitiam sui desideranti animae innotescere. Vos autem ubi vires pondere tantae eminentiae pressae succumbunt, oportet fragilitati ignoscere.
DISC. Nos quanto diligentius hujus rei perpendimus altitudinem, tanto ardentius optamus eam nobis utcumque fieri cognoscibilem, et ejus qualicumque modo intueri pulchritudinem: et ideo libenti animo tibi ignoscimus, si ea quae verbis non vales, saltem nutibus explices.
CAPUT III. Deus proprie exprimi nequit. Cui nullum ex praedicamentis convenit.
MAG. Sciendum igitur, Deum nullis verbis proprie exprimi, nulla posse cogitatione comprehendi. Quomodo enim immensus et incomprehensibilis praedicaretur, si humanae locutioni vel meditationi includeretur? Nunc autem patet quam sit admirabilis, cum omnibus linguis sit inedicibilis, omnibus cordibus sit incogitabilis. Dialectica namque disserendi potens, potenter quaeque dubia definiens, cunctas scripturas evibrans et eviscerans, cunctam humanam sapientiam annihilans, cum divinitatem intendit, tantae majestatis luce repercussa, pavidum caput tremefacta reflectit, atque in abdita mundanae sapientiae fugiens delitescit, dissolutisque syllogismorum nexibus stulta obmutescit. Nempe et nomine et verbo cuncta exprimuntur, quae sub decem praedicamentis humano corde concipiuntur. Sed quod ex his nullum proprie Deo conveniat, manifeste ratio comprobat. Nam si dixerimus quod Deus substantia sit quae omnibus subsistere tribuat, et per quam omnes res esse habent; mox universalia et individua, de quibus substantia praedicatur, genera et species in quibus versatur, simul et novem accidentia, quae ei necessario inhaerent, animo occurrunt: quae cuncta liquent, quia minime in Deum concurrunt. Si praedicemus quod Deus ipsa magnitudo existat, quae omnia in mensura et numero et pondere disponat; protinus parvitas huic quantitati se opponit, et sua exiguitate quod est super omnia maximum comminuit. Quem si ipsam bonitatem vel summum bonum nominemus, qui cuncta valde bona facit; statim malum huic qualitati contrarium obviat, et tanto bono se opponere non trepidat. Quod si creator vel dominus praedicetur, quod utrumque ad aliquid, scilicet ad mundum refertur; confestim relatio opponit, ante mundi constitutionem eum hoc vocabulo caruisse, et hoc relativum ex mundi creatione ei accidisse; cum ratio astruat nihil Deo accidentale, sed totum quod praedicatur de eo, ei esse essentiale. Porro si ubique totus esse dicatur, et simul cuncta replere loca dicatur; mox localitas clandestine irrepens, illum loco includit, qui cuncta pugillo includit. Si autem sempiternus praedicetur, et cuncta tempora disponere affirmetur; continuo praeterito praesens, futurum praesenti succedere festinat, et initium atque finem aeternitati adscribere non formidat. Si vero dicatur quod omnia possideat, et amictus lumine sicut vestimento refulgeat; statim cogitatio eum hoc habitu privat, dum amictum lucis vel possessionem rerum ab eo separat. Quod si semper praesens adesse testatur, confestim situs standi vel sedendi imaginatur. Si vero universa regere referatur, actus laboris aeternam requiem annullare conatur. Porro si affirmetur patiens, mala nostra sufferens; illico passio se ingerit, et impassibilem pati contendit. His quippe decem cuncta humana conditio includitur, et ab his omnibus proprietas summae essentiae evidenti ratione penitus excluditur. Cuncta etenim quae vel oppositionem vel contrarietatem vel accidens suscipiunt, nulla ratione Deo proprie conveniunt. Igitur cum ratione repugnante nihil de Deo proprie loqui valeamus, saltem improprie et per aenigmata de eo loqui satagamus.
CAPUT IV. Mens animae speculum. Scientia unde nobis. Spiritualia fide attingi, non ratione. Spiritus sex modis in Scriptura dicitur. Aer. Ventus. Vita brutorum.
DISC. Evidens quidem ratio docet Deum humanis verbis inedicibilem, sed intellectualis mens inhianter desiderat eum sibi utcumque fieri cognoscibilem; quae mens instar speculi animae videtur, in quo ipsam imaginem Creatoris sui contempletur.
MAG. Universa quae in rebus creatis novimus, per corporeos sensus cognovimus. Et ea quidem quae nec visu nec experientia didicimus, per comparationes visorum vel expertorum discimus, ut quae de bestiis vel ignotis hominibus legimus; quae autem nobis penitus incognita, per comparationes notas non significantur, nunquam prorsus scientiae nostrae notificantur. Et ideo quia spiritualia nobis sunt invisibilia, atque corporeis sensibus incomparabilia, nunquam erunt nobis aliqua ratione probabilia. Quia vero haec constat esse, sed per similia edoceri nequeunt, fidem tantum credentium exigunt.
DISC. Quae ratio argumentis probat, quanquam in comparatione deficiant, necesse est ut rationalis quisque credere non renuat: tu tantum profer quid de spiritibus sciendum tibi ratio innuat.
MAG. Sex modis in Scripturis spiritus substantialiter dici, non nescio a vobis sciri. Primo summus omnium Deus spiritus appellatur, ut ibi: Spiritus est Deus; et qui adorant eum, in spiritu oportet adorare (Joan. IV, 24). Secundo angeli spiritus dicuntur, ut ibi: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4). Tertio animae spiritus nuncupantur, ut ibi: Exibit spiritus ejus, et caro revertetur in terram (Psal. CXLV, 4). Quarto vita brutorum animalium spiritus vocatur, ut ibi: Quis scit si spiritus jumentorum descendat deorsum (Eccle. III, 21)? Quinto venti dicuntur spiritus, ut ibi: Spiritus procellarum (Psal. CXLVIII, 8). Sexto aer spiritus scribitur, ut ibi: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). Quorum definitio talis est: Aer est spiritus sensilis, non sensibilis: id est, quem nos attrahendo sentimus, ipse nihil sentiens, cunctis tamen sub coelo viventibus spiramen exhibens. Ventus spiritus est aer, Dei nutu, aliquo motu agitatus, procellis aquarum augmentatus, per angelica ministeria excitatus, per eadem tranquillatus. Vita brutorum animalium est spiritus vitalis constans de aere et sanguine, animalis, invisibilis, sed sensibilis, memoriam habens, sed intellectu carens, cum carne moriens, in aera evanescens.
CAPUT V. Anima intelligens quid sit. Est vita sensibilis, mutabilis, illocalis, passibilis; sine quantitate, figura vel colore.
Anima vero spiritus est substantia incorporea, corporis sui vita, invisibilis, sensibilis, mutabilis, illocalis, passibilis, nec quantitatum mensurae, nec qualitatum formae vel coloris susceptibilis: memorialis, rationalis, intellectualis, immortalis. Et ne haec vacillet definitio, ratio eam probationibus roboret. Anima est spiritualis substantia; omne enim quod alii vitam subministrat, ipsum necesse est ut subsistat: sed anima vitam corpori tribuit: igitur anima realiter subsistit. Hanc vero vitam esse ipsamet probat, dum praesentia sua corpus vivificat, absentia sua idem mortificat. Haec nobis quidem est invisibilis, sed spiritibus est visibilis. Hanc etiam sensibilem esse constat, dum oculis colores, auribus sonos, naribus odores, palato sapores, manibus aspera vel lenia sentire praestat. Est quoque mutabilis: omne enim quod pejoratur et melioratur, mutabile est; sed anima vitiis pejoratur, virtutibus melioratur; igitur mutabilis est. Est etiam illocalis: omne enim quod loco includitur, altitudine, latitudine, longitudine aeris circumscribitur, corpus est; sed ratio docuit animam incorpoream esse, id est, nec corpus nec aliquod membrum habere; igitur constat eam esse illocalem. Non enim spatium aeris, ut corpus, occupat, nec corpus, ut aqua utrem, implet; sed ut calor toto igni illocaliter inest, ita anima totum corpus illocaliter implet. Ignis quidem est visibilis, sed calor invisibilis et sensibilis, et quodam modo ignem vivificans: ita anima invisibilis, sed sensibilis, visibile corpus quadam occulta vi sensificat et vivificat. Haec est quoque passibilis: omne enim quod moerore afficitur, passibile est: sed anima dum suae voluntatis compos non efficitur, dolore moestitiae afficitur; igitur passibilis esse convincitur. Ab hac quantitas excluditur: dum nec altitudine vel latitudine aut longitudine metitur, nec sex circumstantias, scilicet ante et retro, dextrum et sinistrum, sursum et deorsum, se includere patitur. Qualitas etiam formae et coloris ab hac secernitur, dum nulla forma vel humani corporis, vel ullius coloratae rei illi adscribitur. Haec est memorialis, quia praeterita recolit. Est rationalis, quia praesentia discernit. Est intellectualis, quia futura intelligit. Hanc immortalem hinc esse constat, quod memoriam sui apud posteros perenniter durare laborat.
CAPUT VI. Angeli quid sint. An sint. Quid agant. Notitiae eorum et nostrae discrimen.
Angelus autem spiritus est substantia incorporea, invisibilis, sensibilis, rationalis, intellectualis, immortalis; bonorum lucida et impassibilis, malorum tetra et passibilis. Sed videndum utrum aliqua substantia talis in rebus creatis esse credatur, cum a nobis minime videatur. Angelos esse ipsa insensibilia probant, quae tam certam sui motus legem observant. Omne quippe quod movetur, aut motum a se habet aut aliunde: sed omne quod motum a se habet, est sensibile, ut anima; quod aliunde, insensibile, ut corpus. Quod si sol, luna et sidera per se moventur, sensu vel ratione vigere videntur: quae tam certa tempora, tam certa coeli spatia custodiunt, et quodam modo suum intellectum huic mundo lumine vel signis innuunt. Sed qui ea rationalia vel saltem sensibilia corpora arbitratur, jure sensu carens, inter irrationabilia computatur. Cum autem vere sint corpora visibilia, sed motu carentia, utputa insensibilia, et tamen moveantur; constat profecto quod aliunde moveantur. Restat igitur ea per angelica ministeria moveri. Similiter ventos, pluvias, grandines, fulgura, tonitrua, tempestates, auras jussu Dei per illos regi qui dubitat, ea sensibilia putat: sed hunc ratio stultum cum insensibilibus probat. Bruta quoque animalia usibus humanis per illos obsecundare vel adversari qui non credunt, aut illa per rationis intellectum haec facere credunt, longe a ratione recedunt. Sed et cuncta quae in rebus insensibilibus, vel creaturis sensibilibus geruntur, per illos administrari qui ambigit, multum a luce veritatis desipit. Igitur constat angelos vere esse, et cuncta nobis occulta patenter nosse. Sed hoc differt inter illorum et nostram scientiam, quod ipsi omnes causas rerum antequam eveniant praesciunt; nos autem vix et cum magno labore investigamus eas, postquam res in actu constant.
CAPUT VII. Deus quid sit. Quod sit. Quod sit veritas, vita, sapientia, justitia et aeternitas.
Porro summus spiritus, sicut a nullo intellectu valet proprie cogitari, ita nulla definitione poterit proprie determinari. Sed quia intellectualis mens eum utcumque agnoscere anhelat, haec aenigmatica definitio ei interim sufficiat. Deus spiritus est essentia invisibilis, omni creaturae incomprehensibilis, totam vitam, totam sapientiam, totam aeternitatem simul essentialiter possidens: vel ipsa vita, ipsa sapientia, ipsa veritas, ipsa justitia, ipsa aeternitas existens, omnem creaturam instar puncti in se continens.
Si autem aliquis insipiens tantum desipiat, ut Deum esse diffidat: hunc solum vere esse, et alia omnia ab ipso habere esse hac ratione colligat. Omnis substantia aut per se subsistit, aut per aliud; sed hunc mundum non subsistere qui contendit, hic fatuus in nihilum tendit. Mundum autem non per se subsistere constat, dum eum coepisse ratio doceat; partibus enim constat. Omne autem quod partibus conjungitur vel in partes resolvitur, ab aliquo utique conjunctionem vel resolutionem patitur. Mundus ergo non per se subsistit; et ideo sequitur quod creatura sit. Creatura autem ad aliquid, scilicet ad creatorem refertur. Solus igitur Creator per se ipsum et in se ipso existit: omnis autem creatura per ipsum subsistit. Si enim ab alio esse habet, tunc id Deo majus est a quo hoc habet; quod Deo inconveniens est. Et cum nihil praeter Creatorem et creaturam existat, si Deus per se ipsum non habet esse, necessitate consequitur ut per creaturam existat; quod inconvenientissimum est. Amplius, substantia mundi in diversa genera et in differentes species dividitur, et in his singulis bonum invenitur. Omne enim utile, bonum: universa quippe utilia considerantur, et ideo singula bona comprobantur. Omne autem bonum aut per se bonum est, aut per aliud. Sed diversa bona participatione unius boni bona esse necesse est; diversitas quippe recipit magis et minus. Nam quantum ad genus, lapis est minus bonum, qui tantum est, et non vivit; lignum magis bonum, quod crescendo vivit; equus illo melius, qui vivit et sentit; homo illo praestantius, qui vivit, sentit, et ratione discernit. Restat igitur his maxime et summe bonum, de quo omnibus inferioribus profluat bonum: et hoc bonum est Deus, de quo quasi de fonte cuncta bona profluunt, et in eumdem cuncta refluunt.
Hic solus vere est; et ideo veritas est. Omne enim quod est, verum est; quod vero non est, falsum est; sed Deus vere est, igitur veritas est. Creatura autem ei collata quasi non est: et idcirco quasi falsitas ad veritatem est. Omne enim quod ex nihilo esse coepit, in nihilum redigi poterit: sed omnis creatura ex nihilo a Deo producta, ad aliquid esse est perducta: igitur si ei comparatur, nihil esse comprobatur. Nulla ergo mens Deum esse dubitat, per quem alia cuncta esse considerat. Hujus essentia est vita. Omne enim quod est, aut vivit aut vita caret; omne autem quod vivit, aut per se vivit aut per aliud: sed Deus per se ipsum et in se ipso vivit, et aliis omnibus vivere tribuit; igitur vera est vita et vitalis veritas. Se ipsum quoque et totam facturam suam sapit et intelligit, cui nihil aliud est sapere, quam vivere et esse; igitur sapientia est. Se ipsum etiam et omnem creaturam diligit; quia justitia est: et hanc justitiam non aliunde accipit; igitur justitia et dilectio existit. Initio et fine caret, praeteritum et futurum non habet; igitur aeternitas est.
CAPUT VIII. De claritas qui cognoscenda. Anima quaeque toto mundo major. Magnitudo intellectualis. Claritas Dei qui cogitanda.
Cum itaque ratio Deum veraciter esse probaverit, et hunc vitam, sapientiam, veritatem, justitiam et aeternitatem veris assertionibus essentialiter esse docuerit; restat nunc ut ad hunc quoque videndum aliquam fenestram aperiat, per quam mens per quosdam gradus scandens prospiciat, quatenus regem gloriae in decore suo videre praevaleat. Pedetentim autem ratio per corporalia gradiatur; ne infirmus intellectus per ardua nitens, difficultate confractus relabatur. In primis igitur hunc corporeum solem mente consideremus, cujus magnitudine totum mundum calefieri, cujus claritudine totum orbem illuminari videmus. Post hunc millia millium Angelorum Deo ministrantium attendamus, quos singulos ratione monstrante, septies, imo centies sole splendidiores sciamus; nam hic sol est minister mundi, Angeli autem templa Dei. Quantum ergo differt templum Dei a servo mundi, tantum differt claritas Angelorum a claritate solis. Deinde decies millies centena sublimium Angelorum Deo astantium perpendamus, quos singulos centies, imo millies prae sole clariores pro certo noscamus. Sicut enim luna stellas, sol lunam in claritate excellere cernitur; sic quilibet superior ordo Angelorum inferiorem, ab Angelis usque ad Seraphim, gloria, dignitate, claritate praecellere creditur. Post nos innumerabilia millia sanctarum animarum inspiciamus, quas singulas longe sole lucidiores, Angelis beatitudine et claritate coaequandas non dubitamus. Tot et tantis luminibus singulariter consideratis, singulorum etiam magnitudinem contemplemur; quatenus ad id quod intueri anhelamus, facilius sublevemur. Cogitemus itaque animam splendidum ignem, cujus minima scintilla ratione instruente vincat hunc solem. Omne enim quod ab alio includitur, minus eo quod se includit, esse necessitate convincitur; sed cogitatio animae, quae ejus scintilla est, non solum hunc solem, sed et totum mundi ambitum brevi spatio includit, et totus orbis eam minime circumscribit: igitur constat quamque animam toto mundo longe majorem fore. Angeli autem sicut ab animabus beatitudine, ita etiam differunt magnitudine. Hic nemo magnitudinem corporalis quantitatis intelligat, sed illam potius intellectualem, quae hunc mundum corporeum, et cuncta in eo corpora ad parvitatem redigat. Hinc jam mens se in alta elevet, cor suum quantum potest dilatet, tot luces inaestimabili claritate, incomparabili magnitudine resplendentes sub se prospiciat; super se vero quamdam admirabilem lucem, quae omnium illarum lucium lux sit, intendat, quae sic super tot et tantas luces longe refulgeat, sicut sol super omnes stellas luceat; cujus lucis ineffabilem magnitudinem et admirabilem pulchritudinem illae tot et tantae luces jugiter admirentur, et in cujus affluentissimam dulcedinem indefesse prospicere delectentur. Haec profecto est lux inaccessibilis, quam inhabitat essentia Dei (I Tim. VI, 16), solis mundicordibus visibilis. Nullus hic cogitet luce Deum, quasi tabernaculo hominem circumdatum; quasi aliud sit Deus qui lucem inhabitet, et aliud lux quam inhabitet: sed potius ipsam lucem essentiam Dei sciat, in qua universa bona simul locata intelligat. Haec est lux quae Angelos et animas in coelis sua visione satiat. Haec est quae mundicordes per contemplationem illuminat. Haec est quae solis lucernam in mundo commorantibus, ut candelae lumen in carcere positis praestitit; qua de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, de exsilio ad patriam remeare possint. Ergo in oratione taliter mens vestra Deum meditetur, taliter intentio vestra imaginem ejus contempletur, scilicet talem lucem, quae sic super solem, ut sol super candelam, resplendeat; immortalem, quae sic super innumera Angelorum et animarum millia prae sole centies splendida, ut sol super sidera, refulgeat. Unde dicitur Pater luminum in Canonica Jacobi: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jacobi I, 17). Non multum quippe a veritate aberrat qui talem Dei imaginem ante oculos cordis in oratione versat.
CAPUT IX. Visionis beatae Dei variorum nominum ratio. Qualiter sancti in oratione cogitandi. Haec praesens visio Dei facie ad faciem regnum coelorum vocatur; quia extra hoc corporeum coelum, imo extra omnem locum, Angeli et justi, qui coeli nominantur, hac visione fruuntur. Idcirco etiam quamvis Deus in omnibus creaturis essentialiter manere credatur, proprie in coelis, id est, in justis habitare praedicatur; quia ipsi inhabitationem ejus fruendo sentiunt, et eum omnibus rebus inesse gaudentes conspiciunt; quem sibi minime adesse cognoscunt, qui terrena diligunt. Sicut enim videns et caecus in sole stantes, videns claritate solis videndo fruitur, caecus lumine ejus privatur; et quamvis praesentia solis utrique aeque adsit, tamen ejus praesentiam non aequaliter uterque sentit; sic Deus hos tantum inhabitare dicitur, qui ejus praesentia facie ad faciem videndo, ut Angeli, aut per contemplationem speculando, ut justi in hac vita, fruuntur; in his autem non esse dicitur, qui ejus visione privantur. Unde et regnum coelorum intra nos esse praedicatur (Luc. XVII, 21), quia visio Dei omnipotentis, quae regnum coelorum, id est, justorum nominatur, in Angelis et justis contemplatur. Haec etiam vita aeterna appellatur, quia beati praesentia indeficientis vitae plene perfunduntur, et nunquam nec morti, nec ullis doloribus ministris mortis subjacere permittuntur. Ad hoc namque creati sunt, ut aeternaliter vivant, et aeternam vitam aeternaliter aspiciant. Haec quoque coelestis civitas nuncupatur, quia unanimitas illorum civium ad videndum Regem gloriae in decore suo congregatur. Haec nihilominus Jerusalem cognominatur, quia visione semper manentis pacis satiantur. Haec paradisus vocitatur, quia omnimoda omnium deliciarum abundantia jucundantur. Haec quoque superna patria nominatur, quia omnes justi hanc visionem, utputa filii Dei, haereditare non dubitantur. Cum ergo sanctos in oratione invocatis, sic oportet de eis cogitare constitutis in gloria aeternae claritatis, scilicet splendidissima lumina longe prae solis fulgore lucentia, qui omnia bona pleniter in Dei visione habeant, et cunctis se invocantibus potenter subveniant.
DISC. Sol aeternus ad quem videndum nos tua dulcis oratio perduxit, et cujus serena lux in cordibus nostris per tua verba illuxit, ipse te de tenebris exemptum in lucis regione constituat; et inter luces quas praedicas, te lucentem luce suae visionis perenniter frui tribuat.
MAG. Si quid per me probabile profertur, nolo ut inde mihi, sed Deo, cujus donum est, gratia referatur; qui saepe per abjectos servos ad haereditatem suae visionis filios suos convocat, et per hostes de exsilio ad patriam iter salutis amicis praenotat. Et bene nostis aliquando deformem formoso speculum, imo caecum videntibus lumen tenuisse, ac claudum sanis gressu viam ostendisse.
CAPUT X. Quod in Deo necessaria et personarum trinitas et essentiae unitas.
DISC. Nos quoque propter ea quae audivimus, perenni Deo grates referimus, cujus visio per te nobis innotuit, et qui talem thesaurum carnalibus absconditum per te nobis protulit. Sed quia pondus carnis animam aggravat, ecce iterum carnalis cogitatio mentem divina contemplantem pulsat. Cum enim superius ratio unum Deum verissime esse demonstraverit, et ipsum solum cuncta ex nihilo fecisse probaverit; quomodo quasi tres deos adorare docemur, dum Patrem perfectum Deum, Filium perfectum Deum, Spiritum sanctum perfectum Deum confiteri monemur? Dum enim sic distinctae tres personnae distinguuntur, quid aliud quam tres dii a nobis intelliguntur?
MAG. Ipsa veritate se demonstrante et ratione probante, citius videbitis necessariam in una essentia personarum trinitatem, et item per omnia necessariam in tribus personis individuae substantiae unitatem. Cum jam superius de Deo loquerer aenigmatice, quia non poteram proprie, quid dixi essentiam Dei esse?
DISC. Lucem.
MAG. De luce quid gignitur?
DISC. Splendor.
MAG. Quid in luce et splendore simul consideratur?
DISC. Calor.
MAG. Num in substantia lucis, splendoris, caloris invenitur diversitas?
DISC. Non, sed identatis.
MAG. Num in vocabulis vel officiis praedicatur identitas?
DISC. Minime, sed diversitas; nam lucis vocabulum ipsam substantiam, splendoris vocabulum lucis gratiam, caloris vero vocabulum videtur exprimere lucis efficaciam.
MAG. Igitur patet tria vocabula diversa unam constare individuam essentiam.
DISC. Per omnia patet.
MAG. Summum spiritum Patrem lucem appellari habetis in Apostolo: Deus lux est, et in eo tenebrae non sunt ullae (I Joan. I, 5). Summum quoque spiritum Filium splendorem nuncupari Apostolo habetis in alio: Qui est splendor substantiae ejus (Hebr. I, 3). Summum nihilo minus Spiritum sanctum calorem nominari habetis apud Moysen: Deus noster ignis est (Deut. IV, 24). Cum itaque lux, splendor, calor sit una natura et individua substantia, vocabulo vero diversa; constat profecto Patris et Filii et Spiritus sancti unam naturam individuamque essentiam, dum in eo quod significat quid sit, substantialiter spiritus nominatur; et item in personis diversitatem necessariam, dum Pater gignens, Filius nascens, Spiritus sanctus ab utroque procedens praedicatur.
DISC. Plane trinitatem in personis perspicue videmus, et necessariam in substantia unitatem evidenter tenemus.
CAPUT XI. Cur substantiae et personae nomina Deo aptata ferantur. Pater cur sic dictus non mater. Cur gignens.
MAG. Ideo vigilantissime haec duo nomina, scilicet substantia et persona, divinae essentiae coaptantur, quia semper substantia de individuis in pluralitate consistentibus, persona autem de individua rationali natura praedicatur; cum nos soleamus personis pluralitatem, substantiae autem designare essentiae unitatem.
DISC. Qua similitudine vocatur aeterna lux Pater?
MAG. Quia ex se prolem aequalem sibi genuit.
DISC. Nonne sibi magis matris nomen convenire videretur?
MAG. In patre semper est principalis causa prolis, et ideo a principali sexu debuit jure hoc nomine appellari.
DISC. Qua similitudine dicitur gignens?
MAG. Certum est quod mens gignit cogitationem; cum autem mens se ipsam cogitat, quasi aliam sibi similem generat. Sic summus Deus cum se ipsum talem qualis est, cogitavit, procul dubio similem sibi per omnia imaginem generavit. Et sicut gignens jure Pater vocatur, ita rectissime genitus Filius nominatur.
CAPUT XII. Quod nunquam sine Filio exstitit.
DISC. Si Deus Filium genuit, videtur aliquando fuisse quod Filium non habuerit, et hoc nomen ex accidenti possederit. Quod si hoc ita est, superior prolatio labefactatur, qua Deo nihil accidentale, sed totum essentiale praedicabatur.
MAG. Jam docuit ratio, Dei essentiam esse aeternam vitam, initii et finis nesciam. Quod si haec singularis vera vita absque initio semper fuit, constat quod et absque initio semper se vivere intellexit. Quod si se vivere non intellexit, sapiens non fuit: quod nefas est de Deo dicere. Quod si aliquando sapientiam aliunde accepit, quia prius caruit, tunc id a quo tantum bonum accepit, Deo melius exstitit; quod absurdissimum est. Sed si sempiterna vita semper se vivere intellexit, haec intelligentiae sapientia non aliunde ei accidit, sed semper ei coessentialis fuit, quanquam hanc ex se, ut prolem suam, ineffabiliter genuerit. Igitur Pater nunquam sine Filio exstitit.
CAPUT XIII. Cur hic Filius, non filia.
DISC. Qua similitudine splendor aeternae lucis Filius vocatur, et non filia?
MAG. Quia per omnia similitudo Patris in eo exprimitur, unde et similitudo ejus dicitur. Nihil enim in rebus creatis ad integrum ejus similitudinem servat a quo nascitur. Capilli namque a capite nati sunt capiti dissimiles, poma ab arboribus nata sunt illis dissimilia, lana dissimilis ovibus; fetus animalium, vel ipsi filii hominum, non per omnia similes qualitati genitorum. Hic autem per omnia gignenti est simillimus; et ideo verissime non filia, sed filius.
CAPUT XIV. Quare Verbum. Verbi etymon.
DISC. Qua autem habitudine Filius Verbum vocatur?
MAG. Tripliciter verbum intelligitur. Verbi gratia, cum hoc verbum, Homo, ore profertur; aut cum idem verbum, Homo, absque motu linguae in corde formatur; aut cum res ipsa, quam significat illud verbum, Homo, qualis sit in intellectu cogitatur. Hoc tertio modo Deus Verbum suum genuit, cum se ipsum cogitando dixit. Et quia totam mundi formam eadem cogitatione dixit, ideo dicitur, quod omnia in Verbo suo fecerit: unde et de creatione mundi legitur, Ipse dixit, et facta sunt (Psal. XXXII, 9). Nihil enim est aliud Filius vel Verbum Dei, quam cogitatio vel ars vel sapientia ejus. Nempe cum nos aliquam rem cogitamus, ipsius rei imaginem in cogitatione nostra formamus: sic Deus cum se ipsum cogitavit, similem sui per omnia imaginem formavit; et ideo hoc Verbum imago vel similitudo Dei dicitur, sed nihil aliud nisi eadem essentia exprimitur. Unde et hoc verbum dicitur quasi vere bonum.
CAPUT XV. Qui res omnis creata in Verbo vita.
DISC. Quomodo dicitur, Omne quod factum sit, in ipso vita fuerit? Num lapides qui stolidi sunt, in verbo Dei vivunt?
MAG. Omnis creatura trifarie subsistere dicitur: In Deo, in se ipsa, in nobis. In Deo vita immutabilis, in se ipsa substantia commutabilis, in nobis similitudo rerum imaginabilis. Verbi gratia, lapis in se ipso est substantia mutabilis, quia in calcem convertibilis, in nostra cogitatione similitudo lapidis, in arte Dei essentia interminabilis vitae durabilis. Cum enim artifex domum facere cogitat, jam domus in ipsa arte vivit, quam postmodum manus aedificat. Sed illa quam manus erigit, corruet; illa vero quae in arte vivit, permanet. Nihil quippe aliud est ars quam anima, et anima nihil aliud quam vita: sic Verbum Dei nihil aliud est quam ars ejus, et ars nihil aliud est quam ipsa vita; et in hac cuncta immutabiliter permanebunt, quae in substantia sui mutabilia deficiunt.
CAPUT XVI. Qui solum Verbum incarnari potuit.
DISC. Cum evidens ratio idem Verbum cum Patre et Spiritu sancto, unam individuam substantiam inexpugnabiliter probaverit, quomodo solum incarnari potuit? Si enim a Patris et Spiritus sancti essentia est separatum, et sic singulariter inhumanatum; constat profecto quod Patris et Filii et Spiritus sancti substantia non sit individua, quae potuit pati separationis discrimina.
MAG. Sicut sempiterna virtus divinitatis per ea quae facta conspiciuntur, potest intelligi (Rom. I, 20); sic hoc profundum nimis occultum per ea quae in nobis geruntur, ratione perscrutante poterit inspici. Notum est enim quod humana mens verbum communis locutionis ex se cogitando gignit, et idem verbum in mente et in memoria simul una essentia existit. Cum vero mens verbum suum aliis innotescere cupit, cum eadem cogitatione, quae nihil aliud est quam verbum suum, et cum memoria disponit, quod idem verbum corpus vocis induit, et auribus audibile, et cordibus audientium visibile procedit, et etiam litteris corpus suum ligari et videri permittit; et tamen invisibile manens, de essentia mentis et memoriae non recedit. Non ergo mens neque memoria, sed solum verbum singulariter sonuit per corpus vocis sensibile; et tamen inseparabiliter mansit in essentia mentis et memoriae invisibile. Sic summus Pater Verbum suum se ipsum cogitando genuit, quod in Patris et Spiritus sancti essentia simul coessentiale subsistit; sed tamen nec Pater nec Spiritus sanctus, sed solum Verbum quod est Patris Filius singulariter humanum corpus induit, sensibile hominibus se exhibuit, corpus sumptum indigna pati permisit; ipsum inseparabiliter in essentia Patris et Spiritus sancti invisibile et impassible permansit.
CAPUT XVII. Cur amor Dei Spiritus et cur sanctus.
DISC. Qua autem similitudine amor Dei Spiritus nominatur?
MAG. Dei essentiam dixi esse vitam. Vera autem vita se vivere intelligit; et si se vitam intelligit, se utique diligit. Dei autem vivere, intelligere, diligere, nihil est aliud quam existere. Dilectio ergo Dei est vita, et vita est spiritus. Et quia Deus per dilectionem cunctis esse vel vivere tribuit, idcirco spiritus nuncupatur. Ideo autem sanctus additur, quia cuncta per eum sanctificantur.
CAPUT XVIII. Spiritus sanctus qualiter a Patre et Filio. Quatenus in specie columbae vel ignis.
DISC. Qualiter probatur hic Spiritus a Patre et Filio procedere?
MAG. Nihil aliud Spiritus sanctus, quam amor Dei intelligitur, unde et Deus charitas dicitur (I Joan. IV, 16). Constat autem quia Pater Filium ut se ipsum diligit, et item Filius Patrem tanquam semetipsum diligit; vita namque diligit se sapere, et item sapientia diligit se vivere: vitae autem et sapientiae probata est una essentia esse. Igitur dilectio vel amor vel charitas, quod est Spiritus sanctus, in substantia Patris et Filii coessentialis existit; et ideo ab utroque aequaliter procedit.
DISC. Si Spiritus sanctus Patri et Filio coessentialis existit, quomodo ab individua substantia separari potuit, cum in specie columbae super Dominum (Matth. III, 16), vel in forma ignis super Apostolos apparuit (Act. II, 3).
MAG. Spiritus sancti substantia non est in columbam vel ignem transmutata, sicut nec Verbi in carnem transformata: sed Spiritus sanctus columbae corpus condidit, in quo se ad horam super corpus Verbi inseparabiliter ad testimonium hominibus visibilem praebuit, ipse vero invisibilis in essentia Patris et Verbi inseparabiliter mansit. Animas quoque discipulorum interius possidens, foris speciem ignis vel luminis oculis hominum pro signo exhibuit, et tamen a substantia Patris et Filii non recessit; profecto insinuans quod Pater et Filius per eum peccata consumunt, et in eorum amorem hominum corda per ipsum accendunt; et quod impios per eum ad ignem judicabunt, justos vero lumine vitae in ipso glorificabunt.
CAPUT XIX. De aequalitate personarum. Cur deitas virtutum vocabulis non colatur.
DISC. Quomodo constat has personas esse aequales?
MAG. Deus est summa vita, summa sapientia, summa dilectio. Quantum ergo vita vivit, tantum se intelligit et tantum se diligit. Si enim non tantum se intelligit quantum vivit, nequaquam summa sapientia erit; et si non tantum se diligit quantum se intelligit, summa dilectio minime existit. Sed cum ipsius substantia verissime summum bonum sit; summa autem vita, et summa sapientia, et summa dilectio non nisi in summo bono inveniri possit; necessario sequitur tres personas, Patris gignentis, Filii geniti, Spiritus sancti procedentis, per omnia esse aequales, et in una eademque individua substantia summum bonum existentes.
DISC. Cur in his vocabulis magis deitas veneratur, cum misericordia et justitia et caeterae virtutes ejus essentiae assignentur?
MAG. Quia illa sunt ei proprie secundum se substantialia, ista vero secundum nos ei accidentalia. Misericors namque inde dicitur, non quod miserum cor habeat; sed omnem miseriam longe a Deo esse ratio probat. Justum autem humana locutio nominat, qui bonis bona, malis mala recompensat. Verum quia Deus miseris in miseriis subvenit, nomen misericordis vel misericordiae accepit: quamvis si nunquam aliquis miser fuisset, cui misericordiam impenderet, non minus tamen in substantia sui ipsa misericordia existeret. Quia vero justis largitur praemia, injustis justa irrogat supplicia; juste vocatur justus vel justitia: tamen si nullus foret cui vel gloriam vel poenam impenderet, non minus ipse justitia subsisteret. Sic de caeteris virtutibus sentiendum.
CAPUT XX. Annon aliqui necessario miseri; Deus vero auctor mali. Quod sine miseris justitia et misericordia Dei manifestari queant.
DISC. Hinc maxima videtur quaestio suboriri. Si misericordia Dei non potuit dignosci nisi per miseros, nec justitia ejus sciri nisi per damnandos; videtur inevitabiliter sequi, quosdam necessario miseros factos, per quos misericordia Dei revelaretur, et quosdam necessario damnabiles, per quos justitia Dei manifestaretur. Quod si ita est, jam frustra praedicabitur malum nihil esse, cum nihil pejus possit excogitari quam miseria et damnatio: et si hoc per validissima rationis argumenta non infirmabitur, jam Deus summum bonum minime cognoscitur, imo auctor tanti mali convincitur. Porro si noluit vel non potuit ostendere suam misericordiam nisi in miseris, justitiam nisi in damnandis; quis non videat sequi, eum malevolum vel impotentem; in uno, quod bonum nisi per malum ostendere noluerit; in altero, quod aliter facere non potuerit?
MAG. Quis vel demens haec praesumat dicere, misericordiam et justitiam Dei nisi per miseros et damnandos manifestari non potuisse, cum manifeste constet nos occultas divitias non solum per egentes, sed etiam per abundantes demonstrare posse? Si enim occultam habuero pecuniam, non ideo necesse erit quemquam pauperem existere, cui largiendo eam manifestam faciam, cum idipsum diviti tribuendo facere queam; sed potius si pauper quilibet existens ad me venerit, de occulta pecunia ei misericordiam impendi oportebit. Sicque ejus experientia me largum et locupletem comprobat; quod idem in divite posse fieri constat, quamvis pauperis vel divitis scientia aut experientia nihil mihi utilitatis, utputa omnia bona habenti, conferat; ipsis autem utilia, imo necessaria me habere, eis scire et experiri multum expediat. In hunc quippe modum si nullus aliquando miser vel damnabilis fuisset, Deus omnipotens misericordiam et justitiam in angelis et hominibus non minus manifestare potuisset, de sua videlicet abundantia eis misericorditer largiendo quod minime haberent; praesertim cum omnis creatura a se omnino nihil habeat, sed omnia ab ipso fonte omnium bonorum accipiat, ac dona sua in suis juste conservando quae ab eo accepissent. Et ideo non erat necesse ut vel angelus damnationem ad manifestandam Dei justitiam, vel homo miseriam ad declarandam Dei misericordiam inciderent; cum utrumque in stantibus angelis declaraverit misericordiam videlicet, eos a lapsu conservando; justitiam, eis praemia dando. Quia autem libera voluntate angelus vel homo a Deo apostataverunt, misericordiam et justitiam, quasi prius occultam, manifeste experti sunt, dum illum justitia juste damnavit, istum misericordia misericorditer de miseria liberavit. Et cum in hac experientia nihil Deo utilitatis accreverit, in quo plenitudo omnium bonorum ante omnem creatam creaturam fuerit; sequitur quod nulla necessitas, sed sola voluntas eos ad miseriam compulerit.
CAPUT XXI. Mali Deum auctorem non esse, sed ordinatorem. Dei bonitas. Omnipotentia.
Deum autem non esse auctorem mali hinc aperte constat, quod ipse omne malum damnat. Porro quod malum non subsistat, evidens ratio probat. Omnis enim substantia bona est, sed malum bonum non est; igitur malum substantia non est, sed privatio boni est. Videtur autem malum quoddam agendi vel patiendi separabile accidens; in actu quidem, dum inordinate agitur; in passione autem, dum inordinata actio bene ordinabitur. In regno quippe cuncta ordinantis nihil inordinatum relinquitur. Est autem rectus rationalis creaturae ordo, ut caduca respuat, mansura appetat; homines in anima immortales diligat, Deum summum bonum prae omnibus amans, ejus voluntati obediat. Sed qui summum bonum contemnunt, caducum mundi bonum diligunt, socias animas despiciunt, carnis desideriis obediunt; hi inordinate vivunt, sicque malum faciunt. Hoc vero malum ordinabitur, dum haec actio in passionem mutabitur. Nam dum tales et summo et caduco mundi bono privantur, necesse est ut asperis, quae blanditiis contraria sunt, afficiantur; quae tamen in se ipsis non sunt mala, sed patientibus videntur amara. Igitur per naturam nihil est malum.
Deum autem summum bonum hinc constat, quod malis et reis, quasi contra justitiam, misericordiam suam praerogat. Nempe a fonte summi boni talis justitia manat, qua Deus jure indignis misereri debeat: qui etiam benevolus in hoc comprobatur, quia solus tot bonis frui noluit, sed ex nihilo tot substantias protulit, quibus bona gloriae distribuit. Omnipotens vero, imo ipsa omnipotentia hinc declaratur, quod tantam machinam rerum cum omnibus quae sunt, potuit ex nihilo formare, et omnis creatura eum ad inconveniens non flectit, sed quidquid est, nutui suo paret. Ecce tota munitio vestrae propositionis jacet subruta ariete manifestae rationis.
CAPUT XXII. Unde res creatae. Non ex Dei substantia. Non ex materia sed ex nihilo. Qui tamen non ex nihilo.
DISC. Utile est munimen erroris subrui, et arcem veritatis construi, cujus fundamentum quia super omnia creantem stabiliter locasti, superest ut machinam super originem creaturae consolides, ac finem mundi initio continuando aedifices, culmenque in alto regni coelorum consummes. Itaque ratione probante nobis insinua utrum universitas creaturae ex Creatoris substantia, an ex aliqua praeexistente materia, an ex nihilo sit condita.
MAG. Hujus structurae compagem hic artifex corroboravit, cujus opus nullius augmenti molimen conquassabit. Ex substantia Creatoris se esse ipsa creatura negat, et evidens ratio totis armis suis repugnat. Deus namque est immutabilis, omnis autem creatura mutabilis: quae si ex immutabili natura processisset, consequenter et ipsa immutabilis perduraret. Porro si corruptibilis natura ex Dei substantia prodiit, sequitur quod Dei essentia corrumpi possit; quam caecae mentis insaniam jacula rationis confodiunt, et a praesentia veritatis longe rejiciunt. Quod autem ex nulla substantiali materia condita sit, hinc constat, quod nihil praeter Deum fuerit. Restat ergo quod universitas ex nihilo creata sit; non quod nihil aliquid fuerit vel sit, sed quod non aliquid fuit, hoc aliquid Creator esse fecit. Tamen ante creationem totius creaturae imago in Verbo, id est, in arte Dei fuit, ad cujus exemplar universitas in creatione prorupit. Sicut enim pictor varietatem picturae prius in mente fingit, ad cujus similitudinem postmodum visibilem picturam pingit: ita Deus universitatem creaturae prius in sapientia sua formaverat, secundum quam formam cuncta per multimodas species creaverat. Sed pictor picturam mente conceptam in re non existentem, per colores et per instrumenta extrinseca adesse perducit; Deus autem universitatem in sapientia sua nullam quidem substantiam existentem per nulla instrumenta in tot substantias produxit; et ideo ex nihilo omnia fecit, et tamen quasi non ex nihilo, sed ex aliquo visibilis mundus processit, dum instar archetypi mundi formas induit.
CAPUT XXIII. Quaestiones de praesentia Dei.
DISC. Jam egregia turri in altum surgente discreta ratio tenebras erroris undique versum eliminet, praeclaram structuram serena veritatis luce clarificet, ac nobis inclytae aedis opus mirantibus aperiat utrum Creator in creatura, an creatura in Creatore, an utrumque in utroque consistat; an potius Creator extra creaturam alicubi in aliqua gloria substantialiter maneat, creaturam autem per se existentem potentialiter repleat; an dimidius in coelo, dimidius in mundo; an aliquando totus in coelo, aliquando totus in mundo subsistat: an per singula loca divisus, an in omnibus locis totus existat; an aliquando in illo loco, aliquando in alio sit, verbi gratia, heri Jerosolymis, hodie Carthagini, cras Romae morari credendus sit; an extra omnem locum et extra omne tempus semper et ubique sit.
MAG. Sicut sol exoriens quamvis innumeras rerum formas tenebris obsitas cunctas sua praesentia irradiat; ita potens ratio licet multiplices nimiumque perplexas vestras propositiones perspicaci intuitu singulas discriminat, resque profundissimas de obscurissimis latebris protractas perspicue elucidat.
CAPUT XXIV. Quod Deus sit in omni creatura. Quod quaeque eum sibi inesse sentiat. Quod Creator in tota creatura existat, omnis creatura probat: quae se nihil a se, a Deo autem esse et bonum habere clamat. Deus namque est summa essentia et summum bonum: omnis autem creatura per eum subsistit; omnis vero substantia bona est, quia ex summo bono est. Ubi autem Deus non est, ibi nihil est; ubi vero aliquid substantiale est, ibi Deus est: ergo in omni creatura Deus existit, quoniam omnis creatura subsistit. Hic fortassis infirmus animus apud se dicit, Si Deus in omni creatura est, tunc et in coeno, et in inferno, et in brutis animalibus, imo et in daemonibus est, quae utique creaturae sunt. Hic nullam inconvenientiam aperta ratio probat, quae in his omnibus bonum considerat. Caenum quippe est res cum alia permixta, utpote terra cum aqua vel cum alia hujusmodi: terra autem bona est, quia substantia est, et aqua bona est quia substantia est. Infernus quoque dicitur esse igneus; et ignis bonus est, quia substantia est. Bruta etiam animalia singula in genere suo ad aliquid utilia sunt; et ideo bona sunt. Daemones nihilominus, in eo quod angelica sunt natura, boni sunt. Igitur cum constet haec singula in bono subsistere, necessario sequitur Deum, qui solus bonitas est, in omnibus esse.
Sed et omnis creatura Deum sibi inesse per aliquid sentit. Angeli etenim et universa viventia Deum sibi inesse sentiunt. Deus quippe vita est, et omne quod vivit, vita vivit. Non enim angelus magis vivit quam vermis, licet ille sit immortalis, iste mortalis. Nec angelus magis subsistit quam vermis, quamvis illius substantia sit aeterna, istius caduca. Corpora quoque coelestia, scilicet sol, luna, sidera, Deum in se sentiunt: dum per eum lucent et subsistunt. Arbores et herbae Deum in se sentiunt, dum per eum crescunt et subsistunt. Lapides vero Deum sibi inesse sentiunt, dum per eum subsistunt. Daemones sibi Deum adesse sentiunt, dum per eum vivunt et sentiunt; sed et in hoc Deum adesse sentiunt, quod justo Dei judicio mala in poenis luunt. Deus enim justitia est, et ubicumque justitia exercetur, Deus ibi esse creditur. Sic denique adest imperator latroni dum eum damnat, sicut militi cum eum remunerat. Et nemo opinetur Deum sordes mundi abominari, sed solas peccatorum sordes noverit eum exsecrari; nec eum ullo modo posse ulla re commaculari, sicut nec radium solis ulla immunditia sordidari.
CAPUT XXV. Creaturae etiam sunt in Deo. Objectio solvitur. Carnalis de Deo et mundo cogitatio. Idea sincerior.
Omnis autem creatura in Creatore existere hinc cognoscitur, quod extra Deum nihil esse creditur; sed tamen non sic est in eo ut sit ejus substantia vel pars ejus essentiae, ut cor est in animali vel pars animalis, sed ut lucernae lumen in sole non est ejus substantia, neque pars ejus essentiae. At aliquis stultus hic prorumpit et dicit, Si lapis est in Deo, et Deus est in lapide, ergo lapis est Deus. Non utique sequitur, ut omne quod est in altero, sit illud in quo est; nam vinum est in utre, et tamen non est uter; sol quoque in speculo, et speculum in sole, et tamen neutrum est quod aliud. Sicut quilibet Romae positus, si cogitatione totam civitatem collustraret, totam urbem cum populo imaginando menti suae includeret; recte diceretur Roma in ejus anima, et ejus anima in Roma esse, nec tamen ejus substantia esse: sic profecto Deus in omni creatura, et omnis creatura in eo rectissime affirmatur, et tamen neutrum quod est aliud; sed hic Creator Deus immutabilis, haec creatura mutabilis verissime praedicatur.
Sed quia nos in tenebris nati sumus, lumen veritatis videre non possumus. Mundum hunc super abyssum fundatum, Deum autem cum Angeli in coelo locatum cogitamus, et extra hunc mundum nihil nisi tenebras esse putamus. Sed potius visus mentis nostrae magnitudine verae lucis hebetatur, sicut corporeus oculus fulgore solis reverberatur, et tenebrae nostrae tantam claritatem non comprehendunt, et caligante cordis intuitu eam nos contemplari praepediunt. Nempe totus hic mundus instar brevissimi puncti intra Deum colligitur; serenissima autem lux majestatis ejus extra undique versum in immensum diffunditur. Deus quippe universa supra et infra, interius et exterius, et in circuitu essentialiter, replet; et nullius creaturae intellectus interminabilem ejus substantiam ulla cogitatione excedit. Hoc iterum infirmum intellectum scandalizat, et tacitus apud se volutat: Si cuncta in Deo sunt, ergo et lupi et serpentes imo et daemones in eo sunt. Hic, ut supra, nulla inconvenientia comprobatur, dum in his omnibus bonum reperiatur. Omne autem bonum in Deo est, extra quem nihil est.
CAPUT XXVI. Cur non omnis creatura aequaliter bono fruatur, cum omnis sit in Deo. Quid sit malum pati.
Sed quaeritur, cur aliqua creatura quidquam mali patiatur, et non potius tota aequaliter bono fruatur, si Deus, qui est summum bonum, in omni creatura esse declaratur. Sed sciendum est, quod sicut anima per totum corpus diffusa, in singulis membris tota consistit, non tamen singulis membris tota administrationis suae munera tribuit, sed oculo tantum videre et non audire, auri autem audire et non videre, et et caeteris in hunc modum; membrum autem cui donum vegetationis subtrahit stolidum et inutile in corpore remanebit, et hoc malum pati vel nihil pati affirmatur, quia bono privatur: sic Deus per omnia diffusus in singulis totus consistit, non tamen singulis cuncta dona gratiae suae tribuit; sed singulis prout sibi placuerit, lapidi tantum esse et non vivere, arbori crescendo vivere non sentire, bestiis sentire non discernere, Angelis et animabus discernere et immortales existere. Cui autem aliquid horum subtraxerit, protinus in corpore universitatis inutile erit. Et cum ei bonum quod naturae blandum est subtrahitur, mox ex necessitate amaro quod ei contrarium est afficitur, ut homines in mundo, daemones in inferno: sicque malum pati praedicatur, dum bono privatur, sicut caecus in sole positus tenebras pati dicitur, quia ejus luce non fruitur. Cur autem Deus illi creaturae dulcedinem suae praesentiae perfruendam exhibeat, alteri subtrahat, ratio nullo acumine penetrare praevalet, sed terribilem Deum in judiciis suis stupet.
CAPUT XXVII. Cur res mutentur, cum sint in immutabili.
Item quaeritur, si Deus in omni creatura, et omnis creatura in eo est, quomodo aliquid deficiat, et non potius totum in uno statu permaneat, praesertim cum immutabilis Deus cuncta contineat. Sed sciendum est, quod per hoc Creator a creatura discernitur, dum hic immutabilis, haec autem multum instabilis cernitur; cuncta autem aeternitatem imitantur, dum deficiendo, et iterum recrescendo quasi in circulis existentiae semper rotantur. Quia enim de nihilo originem sumpserunt, in nihilum recurrere, et quasi extra Deum exire cupiunt. Sed quia exitum non inveniunt, quasi in circulos revoluta rursum in esse redeunt. Coeli quippe et sidera semper in circulos suos revolvuntur; aquae jugiter fluendo quasi peracto circulo in fontes suos revertuntur. Arbores, herbae, animalia, crescendo, senescendo, putrescendo, iterum recrescendo quodam modo circulose circumaguntur. Hoc quoque modo cuncta per se in nihilum tendunt, sed per continentem semper in datam naturam reverti contendunt. Item quaeritur, si homo in paradiso perstitisset, utrum haec cuncta ut nunc mutabilia fuissent? Procul dubio cuncta cum labili tempore, ut nunc, vices suas crescendo, deficiendo, nascendo, moriendo servarent; ipse in uno statu stabilis et dominus omnium perduraret. Quia vero peccando instabilis exstitit, ipse cum tempore et caducis rebus labi coepit.
CAPUT XXVIII. An homine non peccante fuissent mutabiles. Quod Deus ubique et quomodo.
Fugatis tenebris de structura sacrae aedis, jam ad dissolvendas machinas contra eam erectas accingamur. Deum alicubi esse substantialiter, et ubique potentialiter, repugnat firmitati totius jam elaboratae disputationis, et subruitur impulsu evidentissimae rationis. Si enim alicubi et non ubique substantialiter est, tunc circumscriptus est et localis; et si localis est, tunc corpus est; et si est corpus, concluditur non esse Deus. Amplius, si Deus loco continetur, tunc locus qui eum continet, major et melior est illo: major, quia Deum includit; melior, quia tantum bonum continet. Porro si in coelo est substantialiter, in mundo autem potentialiter; tunc aliud est ejus essentia, aliud potentia; et sequitur quod haec potentia ei ex accidenti evenerit, quod superius ratio a facie veritatis repulit. Si autem dimidius est in coelo, et dimidius in mundo; tunc creatura continet Creatorem, et includit in se suum factorem. Si autem aliquando est in coelo, aliquando in mundo; tunc mutabilis convincitur, quia de loco ad locum movetur. Amplius, si Deus aliquando est in coelo et non in nundo, tunc ibi tantum aliquid est ubi ipse est alibi autem nihil est; ubi enim Deus non est, ibi nihil est. Si vero per singula loca est divisus, tunc constat partibus; et sequitur quod sit passibilis qui per loca est divisibilis, sed etiam solubilis: omne enim quod partibus constat, dissolvi poterit. Si autem in singulis locis est totus, tunc tot tota sunt, quot loca; omne enim quod uni loco totum includitur, ejus nulla pars in alio loco esse convincitur; et sequitur, quod Deus loco concludatur, qui cuncta pugillo concludere praedicatur. Quod si per vices temporum mutatur, et heri in uno, hodie in alio, cras in tertio loco commoratur; tunc temporalis est: et jam praeteritum amisit, futurum adhuc non habet, sed et cuncta accidentia in eum concurrunt.
CAPUT XXIX. Conclusio quaestionum de praesentia Dei. Comparatio. Hujus falsissimae opinionis machinamenta facile dissolvunt hujus sacrae turris instrumenta. Dei potentia nihil est aliud quam ejus essentia: igitur Deus non alicubi determinate, sed ubique essentialiter est. Deus quoque immensus est; locus autem, scilicet spatium quod quodlibet corpus occupat, altitudine, latitudine, longitudine mensuratur, et quidquid est locale, per anterius et posterius, per dextrum et sinistrum, per sursum et deorsum circumscribitur: Deus ergo nec partim in coelo, nec partim in mundo; nec aliquando totus in coelo, aliquando totus in mundo; nec per singula loca divisus, nec in singulis disjuncte totus; sed extra omnem locum in se et per se existens, omnem locum replens, et in se continens, cunctam creaturam penetrans, universa per substantiam continuans, ubique, scilicet in omnibus et extra omnia totus, et a nullo loco remotus. Sicut lumen lucernae in oculis omnium circumstantium totum lucet, et in se ipso totum manet; non a se ipso recedit ut ad praesentes perveniat, nec unum relinquit ut alii luceat, sed potius singulis et omnibus simul totum lucet, et in se ipso totum manet; sic Deus ubique et in omnibus est totus, et in se ipso permanet totus; a se non recedit, sed cuncta in se colligit.
CAPUT XXX. Qui Christus totus in coelo, totus in virginis utero. Hinc quaeritur, cum Deus loco non includatur, quomodo Christus totus in virginis utero, totus in coelo praedicetur, cum uterus virginis locus non dubitetur. In coelo fuit totus in Patris essentia, ut in anima tota sapientia; in virginis utero totus, ut verbum totum in voce. Deus etenim initio et fine caret; et ideo aeternus manet. Igitur nec fuit praeteritum, nec erit futurum recipit, sed extra omne tempus praesens est, semper ubique existit; unde et Est cognominatur (Exod. III, 14); quia aeternitas existens, omnia tempora disponens, nullo tempore variatur. En machina vestrae multiplicis propositionis corruit, quia nullum accidens in Deum concurrit.
DISC. Hujus ruinam non moleste ferimus, sed ad frangorem ejus potius fautores applaudimus, quia per hujus casum turris introitum speramus. Sed cum haec machina sit disjecta, ecce alia stat contra turrim erecta.
CAPUT XXXI. Quomodo Deus sit solus immortalis. Quomodo solus invisibilis.
Superius dictum est, quod solus Deus sit immortalis, solus invisibilis. Num Angeli vel animae mortales sunt, aut Deus est Angelis invisibilis, de quibus dicitur, quod semper videant faciem Patris (Matth. XVIII, 10)?
MAG. Mutabilitas est quaedam mortalitas: dum enim quid de praeterito in futurum movetur, quasi praeterito moritur. Deus solus est immutabilis, quia nihil praeteriti ei decedit, nihil futuri accedit, sed quidquid est vel fuit vel erit, totum sibi semper praesens adest; et sicut non potest cogitari quod aliquando initium habuerit, ita quoque non potest cogitari quod unquam finiri possit. Angeli autem mutabiles sunt, quia de praeterito in praesens, de praesenti in futurum moventur; praeterito quippe carent, futurum nondum habent. Constat enim quod socios angelicos olim amissos non habent, et quod adhuc consortio sanctorum in terra peregrinantium carent. Praeterita memoria recolligunt, futura praesciendo intelligunt. Et sicut potest cogitari quod aliquando coeperint, ita etiam potest cogitari quod finiri possint. Sed et cum ipsi creaturam in se mutabilem considerant, quodam modo a statu immutabilitatis degenerant: talis mutabilitas est eis quaedam mortalitas. Animae vero sicut sunt per omnia mutabiles, ita quoque pene per omnia mortales. Deus quippe est vita animae, sicut ipsa est vita corporis: sed sicut mortuum est corpus quando animam non habet, ita anima mortua est cum Deo caret; vel sicut caecus oculus mortuus dicitur cum luce privatur, sic anima mortua, cum beata vita quae est Deus non fruitur. Solus ergo Deus habet immortalitatem, quia nullam recipit mutabilitatem. Hic etiam solus est invisibilis, quia nulli creaturae ad plenum intelligibilis. Nempe Angeli et animae beatorum suo more, non nostro, eum semper vident; non per intervalla spatiorum, sicut nos corporea videmus, sed intra se et extra se, in omni creatura et extra omnem creaturam eum conspiciunt, et nullo intellectus intuitu amplitudinem suae claritatis excedunt. Et quia non pleniter ab ipsis ut a se ipso conspicitur vel intelligitur, ideo solus invisibilis dicitur.
CAPUT XXXII. Quatenus homo ad imaginem et similitudinem Dei creatus. Res omnis aliquam Dei similitudinem habet. Animas esse aeternas.
DISC. Jam divina natura cum angelica in hac turri tenente sceptra, ecee humana natura legionem adducit; et ad impugnandam eam machinam erigit. Quaeritur namque quomodo homo ad imaginem et similitudinem Dei formatus dicatur: cum nulla convenientia similitudinis Dei in homine conspiciatur.
MAG. Impugnantia a repugnantibus expugnantur, dum praecedentia a consequentibus inexpugnabiliter roborantur. Duo homines scribuntur, interior et exterior. Interior anima, exterior corpus; interior invisibilis, exterior visibilis. Invisibilis ergo ad imaginem et similitudinem invisibilis Dei est creatus, visibilis autem secundum visibilem mundum est formatus. Deus invisibilis est in substantia unitas, in personis trinitas. Interior ergo homo, id est, anima ad imaginem unitatis est creata; quia non est partibus ut corpus composita, sed est simplex natura et immortalis essentia. Est quoque Deus memoria, quae sui et omnium quae sunt meminit, quae Pater nominatur: ex qua intelligentia nascitur, quae se et cuncta quae sunt intelligit, quae Filius nuncupatur: ex utraque dilectio procedit, quae se et universa quae sunt diligit, quae Spiritus sanctus vocatur. Ad hujus Trinitatis imaginem anima conditur, dum ei memoria, intellectus, ratio dilectionis inditur; praeteritorum namque meminit, invisibilia intelligit, mala respuens bona diligit. Dei quoque essentia est lux, vita, justitia, bonitas, beatitudo. Ad hanc similitudinem anima facta est; ut sit lucida, vitalis, justa, bona, beata. Exterior vero homo, id est, corpus quodam modo ad exemplar mundi formatur, dum ex quatuor elementis compaginatur: unde et microcosmus, id est, minor mundus cognominatur. Et in hoc etiam anima habet similitudinem Dei, dum ipsa sic minorem mundum gubernat, ut Deus majorem. Omnis quoque creatura per aliquid similitudinem Dei habet, et quantum quaeque alteri est excellentior, tantum est illi similior. Ipse quippe est, vivit, sentit, per rationem discernit. Lapides ergo ejus similitudine se adjungunt; quia sunt. Arbores magis similitudini ejus appropinquant; quia sunt, et crescendo vivunt. Quaeque animantia multo magis ejus similitudinem exprimunt; quia sunt, vivunt et sentiunt. Porro in hominibus et in Angelis similitudo Dei maxime refulget; quia sunt, vivunt, sentiunt, et ratione discernunt.
Animas autem constat esse aeternas. Si enim ad videndum Deum factae praedicantur, necessario sequitur, ut sicut Deus finem non habere creditur, ita animae illum visurae sine fine vivere non dubitentur. sed quaeritur, utrum illae animae immortales sint, quae Deum visurae non sunt. Omnes animas unius constat esse naturae; et si quaedam animae immortales sunt, ergo omnes immortales sunt: igitur omnes animae Deum visurae semper erunt beatae, et eum non visurae semper miserae.
CAPUT XXXIII. Anima unde tam multa videat in somnis. Cur se non videat.
DISC. Unde animae tanta vident in somnis?
MAG. Anima insatiabili cupiditate sciendi veritatem captatur, et ideo semper in cogitationibus vagatur; ideoque sensibus corporis sopitis, per aenigmata quaedam futura Deo revelante praevidet, interdum circa verisimilia diabolo fallente anxia languet: aliquando Angelis vel animabus confabulatur, aliquando a daemonibus ludificatur. Haec in modum oculi caetera omnia videt, se ipsam videre non potest.
DISC. Cura nobis non videtur?
MAG. Quia tam subtilis ejus natura dicitur, quod se a corporeis oculis videri non patitur. Quantum enim aqua tenuior est terra, tantum aer subtilior est aqua; et quantum aetherius ignis aerem tenuitate, tantum vincit anima ignem coelestem subtilitate. Haec est enim causa quod nullus spiritus a nobis cernitur, quia subtilitas illorum naturae nostrum visum excedere creditur.
CAPUT XXXIV. Qui singulis in membris tota.
DISC. Qualiter perhibetur anima per totum corpus esse diffusa, et tamen non magis in maximis, nec minus esse in membris minimis, sed in singulis tota? Num tot sunt tota, quot membra?
MAG. Sicut superius dictum est, si lumen in medium ponatur, non minus in meis, et non magis lucet in alterius oculis, sed in singulis totum, et in se ipso manet totum; sic anima ubique in corpore, et in singulis membris est tota; unde tacto uno membro dolet tota. Non tamen tot tota quot membra, quia in se ipsa manet tota; sicut vox in auribus omnium non particulariter, sed sonat tota, et in se ipsa remanet tota.
CAPUT XXXV. Cur una discendi alia capacior.
DISC. Si omnes animae unius naturae sunt, quidnam causae est quod quaedam habilior, quaedam tardior est ad discendum?
MAG. Anima habet formam cerae vel candelae. Cera habilis est ad exprimendam imaginem, si ei sigillum imprimatur; sic candela ad lucendum, si accendatur. in hunc modum exprimit anima imaginem scientiae, si ei imprimitur sigillum doctrinae; lumenque veritatis recipit, si igne sapientiae accensa fuerit: quae si se per studium vel exercitium habilem praebere neglexerit, sicut cera sine imagine, et sicut candela inaccensa sine lumine, sic in tenebris ignorantiae sine scientia et veritate remanebit. Quanto magis autem quaeque anima se doctrinae adaptaverit, tanto magis capax scientiae erit. Cur autem ignis sancti Spiritus quasdam animas se habiles non praebentes, imo negligentes, lumine scientiae magis accendat, quasdam non accendat; imo quibusdam laborantibus scientiam subtrahat, aliis similibus non subtrahat; ratio penetrare non valens mirando clamat: O quam incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33) !
CAPUT XXXVI. Quod unus nobis magister.
DISC. Cum cuncta a magistris discantur, quomodo unus magister in coelis esse scribitur (Matth. XXIII, 9), a quo quasi specialiter quaeque doceantur?
MAG. Si recte perpenditur, nihil prorsus per hominem discitur. Magistri tantum commemorando foris plantant et rigant; veritas autem quae in anima habitat, intus docendo incrementum dat (I Cor. III, 7). Sed stultus non intelligit haec; ratio autem quae cuncta discernit, facile haec ita esse comprobabit. Nempe quidquid discitur, melius per visum quam per auditum capitur. Nam quantum caeco nato de sole narravero, ipse tamen nescit quid sit sol, quem nunquam vidit; tantum verbis meis credit aliquid esse quod ita vocetur, aut fortasse dubitat quidquam esse in re quod sic nominetur: qui si repente videat, ipso visu solem esse probat, quem auditu scire non poterat. Sic plerique caeci scripturas noverunt, sed tamen quid sit liber vel littera nesciunt; quorum oculi si subito aperiantur, et libro coram posito quid sit quod vident, mirantur, et visu discernunt quod auditu non potuerunt. Porro si alicui illorum dixero, talis littera, A vocatur, et talis, B nominatur; mox introrsus recurrit, veritatem consulit, et verum esse probat quod audit. Quid ergo hunc docui, qui nec prius auditu, nec postea visu scire potuit quid littera esset, nisi veritate intus docente, et visu foris probante hanc edisceret? Ego tantum sonos verborum protuli; ipse vero verba et res per verba significatas veritate intus examinante cognovit. Sic vos quoque, si multa vobis de elephante dixero, nescitis quid sit elephas, nisi eum videritis; sic multa de David legimus, et quasi rufum hominem et pulchrum aspectu eum novimus, qui si ad praesens intraret, num illum agnosceremus? Puto minime. Quare? Quia a magistris discere nequivimus, quod veritate visus non probavimus. Doctores etenim tantum sonos verborum proferunt; auditores autem veritate intus docente, verba mente, res visu discunt. Sic litteras, sic ignotas linguas, sic varias artes discimus, dum sonos verborum a praeceptoribus percipimus, res ipsas veritate docente intus consideramus. Sed quid de cantu est dicendum, qui non videtur, sed tantum auditu discitur? Nonne dum vox canentis foris sonat, veritas intus quasi quosdam ascensus vocis in anima format? Igitur nihil omnino per hominem nisi solus sonus discitur; verba autem et res per veritatem in interiori homine habitantem discernuntur. Et sic verissime unus magister praedicatur, a quo quisque interius instruitur. Ea autem quae a nobis non videntur, ut Deus et Angeli, tantum esse creduntur.
CAPUT XXXVII. Quid differant credere Deum, et credere in Deum. Fides vera.
DISC. Differt aliquid, credere Deum, et credere in Deum?
MAG. Multum. Daemones etenim et Pagani credunt Deum, sed non credunt in Deum. Credunt namque quod Deus sit qui omnia creavit, ac super omnia potens sit. In Deum autem tantum credunt, qui eum diligendo in illum tendunt. Vera autem fides est credere, quod Deus in essentia sit unitas, et in personis trinitas, et hic cuncta ex nihilo Verbo suo creaverit, ac collapsa eodem Verbo incarnato restauraverit, et in ultimo die per Spiritum suum universa innovabit; et hoc credentibus summum bonum, scilicet se ipsum, in praemio dabit. Haec fides vita animae existit, et per hanc justus vivit. Haec fides spe nutritur, ut corpus cibo reficitur; dilectione animatur, ut corpus anima vivificatur; dilectio autem operatione comprobatur, unde et fides sine operibus mortua affirmatur (Jacobi II, 17). Ergo fide anima declinat a malo et facit bonum, spe cuncta transitoria respuit, invisibilia sibi similia appetit, dilectione quaeque dura tolerat, carnis impetus refrenat, necessaria proximis erogat, summo bono semper anhelat. Igitur anima quae sic credendo et sperando in Deum tendit, ipsum summum bonum sine fine habebit.
CAPUT XXXVIII. Quod animae carnae solutae nil corporeum sentiant.
DISC. Si animae naturaliter sunt lucidae, quaeritur utrum animabus corpore exutis lux diei aliquid conferat, vel rursus caligo noctis quidquam ad videndum noceat?
MAG. Sicut corpus sine anima nihil sentire cernitur, sic utique anima sine corpore nihil corporeum sentire creditur. Corpori quippe admixta per oculos sentit colores, per aures voces, per nares odores, per palatum sapores, per tactum vel incessum res tangibiles mollitie vel duritia differentes. A corpore vero separata nihil corporeum corporaliter sentit, quasque res in proprietate substantiae, abstractis accidentiis colorum conspicit, spiritualia quoque suo more sentit. Sicut ergo lumen candelae nihil confert soli ad lucendum, sic profecto lux solis nihil omnino confert animae ad videndum. Et sicut nox jubar solis non impedit, sed potius fugit; sic nec animae aliquatenus obsistit, utputa quam nec anima sentit. Porro anima, aut spirituali luce ipsa nimis prae sole fulgida fruitur, aut horrida peccatorum caligine obscurata, non noctis, sed propriis ut caecus tenebris involvitur. Quod autem anima carne soluta corporaliter lucem non videat, hinc constat, quod cum aliqua dictare volumus, vel quidquam facturi disponimus, mox anima exteriores sensus fugit, introrsus se colligit, in se ipsa intus considerat ea de quibus tractat, et solis lumen nihil ei prodest, sed etiam ei ad hoc negotium obest: et dum alias attendit, clamosas voces juxta se non audit. Igitur anima extra corpus nihil corporeum videt vel audit. Quod si facit, tunc utique aerium corpus induit.
CAPUT XXXIX. Qui sancti preces nostras exaudiant.
DISC. Si animae corporeas voces non audiunt, quomodo animas sanctorum, scilicet Petri vel Martini vel alterius, multi preces suas exaudisse experti sunt?
MAG. Oratio cordis, non oris, ascendit in coelum. Animae enim non clamorem vocis, sed cordis audiunt, et se fideliter invocantibus subveniunt. Neque magis clamosas preces audiunt, quam eas quae sine voce, vel in lingua, vel in corde tantum fiunt; quia neque a nobis verba, sed voces tantum audiuntur; caeterum verba mente videntur. Cum ergo animae nostrae aliquid secundum Deum desiderant, et hoc sibi a Deo per sanctos dari, sive corde, sive lingua, seu voce postulant; animae sanctorum (quibus est idem audire quod videre, et e converso) non voces, sed verba intuentes, desiderata eis a Deo impetrant; unde habetis scriptum, Desiderium pauperum exaudivit Dominus (Psal. X, 17, sec. Hebr.).
CAPUT XL. Quomodo intelligantur animae a corpore solvi, et iterum reverti, ac visa referre. Infernus est incorporeus, aut animae damnatae corpus induunt.
DISC. Nonne legitur, quod saepe multae animae de corpore eductae, multa loca poenalia, et item multa amoena et florida, et in utrisque multas animas in humana forma viderint, atque ad corpus reversae, plurima se ab eis audisse retulerint?
MAG. Sciendum est, quod hae animae non penitus corpus reliquerant, sed sensus tantum corporeos suis officiis destituerant, corpus autem non ex toto vitali spiritu carebat. Unde ea quae audierant, non res corporeae, sed similes corporearum rerum erant, quas reversae aliis in corpore constitutis pro aedificatione referre poterant. Postquam vero corpus funditus exuerant, longe res aliter erat quam prius videre non valebant. Sicuti nos aliquando juxta parietem positi, umbram venientis hominis, non ipsum videmus; remoto autem obstaculo muri, ipsum ut est cernimus. Animae etiam defunctorum cum viventibus apparent, corpus aerium induunt, in quo corpoream vocem vel verba audibilia exprimunt.
Hinc colligitur, quod infernus sit incorporeus, substantia spiritualis, corporeae similis; cujus poena tanto sit intolerabilior, quanto spiritus est corpore subtilior. Omne enim corpus vetustate deficit, diuturnitate dissolutum interibit. Unde si infernalis ignis est corporeus, restat ut corporalibus alimentis nutriatur, et sequitur ut illis consumptis ipse intereat; sed constat ignem gehennae non deficere; ergo spiritualis est. Si autem est corporeus, sed indeficiens creatus est; necesse est ut animae et spiritus qualecumque corpus induant, in quo ignem corporeum sentiant.
CAPUT XLI. Resurrectionis mortuorum probatio petita ex promissis Dei. Alia ex animarum aeternitate. Nova creatura trifarie dicitur.
DISC. Poteritne ratione probari resurrectio mortuorum?
MAG. Si ea inconcussa constabunt, quae superius verissimis argumentis probata sunt; tunc omni repugnantia submota, omnique necessitate admota, resurrectio erit futura. Constitit enim Deum esse veritatem: veritatis autem verba necesse est adimpleri; quod si non implebuntur, sequitur, quod aut Deus mutabilis sit, aut veritas non sit; quod si impleri non poterunt, jam Deus omnipotens non est. Quae cuncta liquet quam absurdissima Deo sunt. Incommutabilis itaque veritas Deus promisit suis dilectoribus plenum gaudium, suis contemptoribus plenum supplicium, quod utrumque erit impossibile, nisi sit in anima et corpore; necesse est ergo ut corpora resurgant, animas recipiant; quatenus secundum promissa Veritatis hi plenum gaudium in anima et corpore habeant, illi eodem modo plenum supplicium recipiant. Amplius, si corpora non resurgunt, tunc animae aeternae factae non sunt: sed superius probatum est animas factas aeternas, ad hoc videlicet factas, ut Deum semper cum Angelis videant, et in hac visione sine fine beate vivant. Beate autem non vivunt, si indumenta, scilicet corpora sua, in sordibus computrescere absque spe recuperationis conspiciunt. Sequitur itaque ut necessario vestimenta sanctarum animarum, quae stolae nominantur, per resurrectionem innoventur, et in incorruptibilem gloriam immutentur, quibus animae indutae semper beatae Deum contemplentur; et e contra ut infelices vestes sordidas reinduant, de quarum foeditate semper doleant. Igitur non solum corpora innovari, sed etiam communem naturam, quae sanctis servivit, necesse est in melius commutari; unde habetis scriptum, Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI, 5).
DISC. Cum Deus ab initio mundi usque nunc nihil novi creaverit, quomodo novam creaturam esse constabit?
MAG. Trifarie nova creatura dicitur, quae per Trinitatem ita disponitur. Deus Pater omnem creaturam ex nihilo condidit, et haec nova creatura nominatur. Deus quoque Filius incarnatus Ecclesiam nova religione instituit, quae nova creatura nuncupatur; unde habetis in Apostolo, Nos sumus nova creatura (II Cor. V, 17); et in alio, Ut simus initium aliquod creaturae ejus (Jacobi I, 18). Deus quoque Spiritus sanctus corpora adhuc vivificabit, et totum mundum innovabit; et haec nihilominus nova creatura appellatur; unde habetis, Coelum novum et terram novam faciet Dominus (Isai. LXV, 17).
CAPUT XLII. Qui Christus aut sancti in coelo. Quid coeli nomine vulgo intelligatur. Quod firmamentum oculi non attingant.
DISC. Jam turri in summum nobiliter perducta, restat nunc ut propugnaculis cingatur, et sic cacumen in summo polorum consummetur. Legitur de Domino, quod elevatis manibus ferebatur in coelum, et quia sedet a dextris Dei (Luc. XXIV, 50; Marc. XVI, 19); et Stephanus in concione vidit eum stantem a dextris Dei (Act. VII, 55). Qui fertur de loco ad locum, movetur; et qui sedet vel stat, loco continetur. Et cum Dominus corporaliter coelum ascenderit, qualiter nunc ibi credendus sit, vel qualiter nunc animae sanctorum ibi sint, aut qualiter receptis corporibus ibi futuri sint, summopere scire desideramus. Si enim aliquis locus Christum vel sanctos sedentes vel stantes continet ne cadant; tunc ille locus melior eis comprobatur, a quo tot bona continentur. Et si sancti de aliqua creatura visibili et sensibili gaudentes gloriantur, ut nos de hac visibili et sensibili luce delectamur; tunc iterum ea res melior rationali creatura indicatur, de cujus possessione ipsa jucundatur, ut nos de habita pecunia gratulamur: et miserum gaudium videtur, si intellectualis creatura non nisi de stolida re laetatur.
MAG. Apicem hujus turris pariter ascendamus, et ratione indagante, qualiter se habeant haec perspiciamus. Coelum usitato nomine appellamus, quod super caput nostrum videmus. Supra nos autem nihil nisi nubes, vel aerem sole illustratum conspicimus. Solem vero, vel lunam, vel stellas longe a nobis remotas sic videmus, sicut in lato mari positi a longe montes conspicimus, in circuitu vero nihil nisi circumfusum aerem cernimus. Unde liquet quod nullius hominis visus totum hujus aeris spatium penetret, qui vix etiam horizontem attingere valet. Unde cum Apostoli Dominum sublatum ulterius videre non possent, dicitur: Nubes suscepit eum ab oculis eorum (Act. I, 9). Stephanus quoque non corporeis oculis Dominum in coelo ultra firmamentum vidit, cum nullius hominis visus ullo modo usque ad firmamentum pertingere possit. Sed et concio illa, in qua Stephanus stans Christum conspexit (Id. VII, 55), in domo aliqua fuit: cujus tecti culmen ipsius corporeus oculus penetrare minime potuit. Constat igitur quod non oculo corporis, sed intuitu interioris hominis Christum non in corporeo, sed in intellectuali coelo viderit. Sed hic fortassis ab aliquibus calumniosis objicitur, stellas esse firmamento infixas, et visum nostrum firmamentum attingere dum eas videmus. Num ideo oculi nostri firmamentum attingunt, quia stellas aspiciunt? Num ideo totum aeris spatium in mari penetrant, quia montes, ut puta solida corpora, considerant? Sicut enim in mari remotis ab aspectu montibus, nihil nisi aer undique conspicitur; ita quoque sideribus, solidis videlicet corporibus, sublatis, nihil nisi aer cernitur. Quidquid autem ab aere est usque ad firmamentum, et ipsum firmamentum a nobis nequaquam videtur, propter ipsius spatii longinquitatem, et ob naturae suae subtilitatem.
CAPUT XLIII. Coelum triplex historialiter. Tres coeli significative tres visiones. Apostoli ad tertium coelum raptus. Angeli et justi cur coeli, et daemones tenebrae.
Quod si forte objicitur quod Apostolus ad tertium coelum raptus scribitur, sciendum est tres coelos historialiter appellari, et iterum tres significative nuncupari. Hic quippe aer primum coelum historialiter vocatur, sicut habetis, Volucres coeli, quia in coelo, id est, in aere volare videntur. Secundum coelum aether nominatur, ut habetis, Stellae coeli, quia in eo planetae vago cursu feruntur. Tertium coelum appellatur firmamentum, sicut habetis, Astra coeli, quia sidera in eo fixa traduntur. Significative quoque tres coeli leguntur; quia tres visiones, scilicet sensualis, spiritualis, intellectualis a sapientibus non nesciuntur. Sensualis quippe visio est, cum colores et formas rerum exterius cernimus, sed interius aliquid celari, ut in litteris significantiam intelligimus. Haec ergo visio primum et sensuale coelum nominatur, quia in scripturis intelligentia celatur. Coelum etenim a celando denominatur. Secunda visio spiritualis est, qua non res, sed imagines rebus similes spiritualiter videmus, sicut in somniis solemus, et sicut Joannem in Apocalypsi, et Prophetas multa vidisse novimus: et haec visio secundum coelum nuncupatur, quia vere res in his similitudinibus celantur. Tertia visio est intellectualis, cum neque res exterius, neque imagines rerum interius, sed ipsas substantias prout vere sunt, abstractis coloribus intellectu conspicimus, et uniuscujusque qualitatem inter se differentem ratione discernimus: et haec visio tertium coelum vocitatur, quia veritas rerum in hac, quasi in coelo, a stultis celatur. Igitur si Apostolus in corpore est raptus, tunc ad corporeum coelum, scilicet firmamentum, est perductus: si autem extra corpus, quod magis videtur, tunc utique ad intellectuale coelum raptus creditur, in quo essentiam deitatis sicuti est, et angelicas substantias prout sunt, non sensualiter, quod nequit fieri nisi per corpus, nec spiritualiter, quod non fit nisi per imagines rebus similes; sed veraciter, quod non fit nisi ipso intellectu, vidisse cognoscitur. Angeli vel justi quadam similitudine coeli nuncupantur; quia in secreto Dei humanis visibus celantur; et e contra daemones vel impii tenebrae appellantur, quia in tormentis a nobis occultantur.
CAPUT XLIV. Quid sit regnum coelorum, et quod ubique sit. Cur nos nunc non in coelo. Quid sit in illud intrare. Quid inferri. Ad quid visiones corporeae quibusdam morientibus factae.
Regnum autem coelorum, id est justorum, non urbium moenia, non possessionum praedia, non auri et gemmarum copia, non supellex varia, sed justitia et pax et omnimoda gloria in pleno gaudio creditur, quod de visione aeternae claritatis, et de societate Angelorum et sanctorum habetur. Deus autem aeterna lux, probatus est esse in mundo et extra mundum, infra et supra et in circuitu, undique et ubique. Igitur si regnum coelorum talium ratione demonstrante nihil est aliud quam visio Dei, qui est fons omnium bonorum; necessario sequitur quod regnum coelorum sit in hoc mundo, et extra mundum, et in omni creatura, et extra omnem creaturam: unde habetis, Regnum coelorum intra vos est (Luc. XVII, 21); quia nimirum in Deo consistentes, eum in nobis ipsis, et in omni creatura, et extra omnem creaturam sicuti est cernimus. Idcirco autem nunc extra Deum, vel extra regnum coelorum dicimur, quia hac visione privamur. Eodem modo et miseri tunc a regno coelorum excludi referuntur, quia eadem visione ut caeci luce solis privabuntur. Hoc regnum coelorum, vel hoc gaudium justi intrare scribuntur; quia ineffabile gaudium non capientes, in eo quodam modo obvolvuntur. Quod autem animae sursum ad coelum ferri affirmantur, vel etiam inferri putantur; ad visum nostrum dicitur, quibus superiora splendore solis lucidiora noscuntur, et quod aliter non potest haec res cognosci ab his qui sunt adhuc in carne constituti. Sane animae carne solutae non loco moventur, nec in aliquem corporeum locum ducuntur, ut inde Deum contemplentur; sed mox a corpore sequestratae, Angelis et sanctis associantur, regno coelorum, quod est visio Dei, intra mundum et extra et undique sine mora fruuntur; sicuti caecus in sole positus, si oculi ejus aperirentur, confestim luce solis frueretur. Quod autem quibusdam morientibus lux vel formae Angelorum aut sanctorum ibi videntur, et concentus harmoniae audiuntur, et ad alta duci cernuntur; hoc propter viventes fieri non dubitatur, ut in Christiana religione corroborentur. Porro frivolum videtur, si animae illocales de hoc mundo extra firmamentum duci asserantur, quasi ibi sit pulchrius, vel magis ibi sit Deus, cum potius Deus supra et infra, intra et extra aequaliter esse non dubitetur, et ejus visio ubique justis aequaliter adesse comprobetur. Animas vero, spiritus cum sint incorporei, corporeis locis includi absurdissimum videtur, praesertim cum omnis locus altitudine, longitudine, latitudine dimetiatur, hisque omnibus spiritus carere bene sciatur. In eo quippe illocaliter manere, et ejus visione frui aestimantur, sicut scientia in anima illocaliter moratur.
CAPUT XLV. Corporum beatorum gloria et locus. Ictus oculi.
Corpus autem sanctorum resurget spirituale, quia levitate, velocitate, perspicuitate spiritibus erit aequale, et omne solidum erit ei penetrabile; sicut et corpus Domini lapide clausum surrexit, et januis clausis intravit. Sicut igitur nunc spiritus nullo corporali loco sustentatur; ita quoque non est necesse ut spirituale corpus tunc aliquo loco fulciatur. Non enim insensibile corpus spiritum, sed spiritus corpus vegetat. Igitur nullus locus spirituale corpus fulcit, quod omni elemento subtilius erit, sed ut spiritus illocaliter in summo spiritu Deo subsistit; nisi forte hoc pro loco accipiatur, quod substantialiter ac personaliter circumscribitur. Amplius, aut in hoc corporeo mundo sancti manentes Deum videbunt, aut extra mundum erunt. Si extra mundum fuerint, tunc nulla elementali materia stantes vel sedentes sustentantur, quia nullum elementum extra mundum comprobatur. Qui enim terram vel aquam ibi esse credit, nimis terrenus et fluxus desipit; si autem aerem vel ignem ibi esse arbitratur, graviter a mobilitate aeris et ignis ipse instabilis, irrisus computatur. Ergo extra mundum nulla materiali re fulciuntur, ubi nulla invenitur. Si autem in hoc mundo erunt, similiter nulli elemento localiter stando vel sedendo inhaerebunt, quia aequales Angelis erunt (Matth. XXII, 30). Cum igitur spirituales sint, in summo spiritu spiritualiter, non localiter manebunt. Porro illorum corporum gloria, non ratione, sed sola fide est contemplanda. Erunt quippe tunc illa corpora ut animus agilia, ut sol perspicua. Quam cito enim nunc animus ab Oriente in Occidentem cogitatione pervenit, tam cito tunc illud corpus illuc pervenire poterit. Hoc hinc colligitur, quod resurrectio in ictu oculi fienda legitur (I Cor. XV, 52). Ictus autem oculi est, non quod oculus aperitur, sed quod aperto oculo objectus lucis radius conspicitur. Sed revera tantum differt velocitas illius corporis ab ictu oculi, quantum a corpore agilitas animi. Hujus etiam corporis claritas est tanta, quanta et spiritus; non enim est hoc corpus animae oneri, sed decori, quod nulla corruptibilis moles aggravat, sed quod angelicae naturae aequalitas levigat. Hujus quoque claritas tantum solem excellit, quantum sol in claritate nostrum corpus praecellit. Sol enim est corpus insensibile, et quamvis immutetur, tamen nunquam vivificabitur; corpus autem illud erit sensibile, vitale, et intellectuale. Igitur quantum differt spiritus intellectualis ab aere insensibili, tantum differt praeclara claritas illius corporis a claritate solis.
CAPUT XLVI. De gloria communi ac speciali Sanctorum.
Hinc quaestio non minima occurrit. Cum enim Dominus dicat, Fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43); et Apostolus, Alia claritas solis, alia lunae, alia stellarum. Stella ab stella differt in claritate; sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41): videtur Apostolus Domino contrarium sentire, videlicet quos hic velut solem fulgere asserat, ille quosdam velut diversas stellas, alios velut lunam, alios velut solem splendere adstruat. Sed sciendum est, quod Dominus gloriam sanctorum generaliter expressit, Apostolus autem singulorum gloriam pro meritis distinxit. Ultimus ergo in regno coelorum ut sol fulgebit, qui tunc septies clarior quam nunc erit (Isai. XXX, 26). Et in hac claritate tantum quisque ab alio pro meritis differt, quantum stella ab stella in claritate differt. Alii autem hos item diversae claritatis gloria ita praecellunt, sicut lucifer pleiades, luna luciferum, sol lunam claritate excellunt. Nos autem omnes tantum corpus Christi in claritate excedit, quantum Creator creaturam transcendit; unde et in dextera Dei Patris sedere scribitur (Coloss. III, 1), quia in gloria divinae majestatis fulgere creditur. Igitur talis visio et talis gloria regnum coelorum dicitur, quia soli coeli, id est, justi hac visione fruuntur; quorum praemium summum est bonum, in quo habent plenum gaudium de plenitudine omnium bonorum.
CAPUT XLVII. Quod sancti non de sensibilibus, sed de summo bono delicientur. Caecum coelorum. Catena virtutum.
Concluditur itaque, quod sancti non de sensibilibus rebus delicientur, sed se in summo bono esse, et summo bono in omni creatura et extra omnem creaturam videndo frui glorientur. Si enim quidquam minus quam summum bonum in praemio acciperent, adhuc plus appeterent; et consequens esset, quod plenum gaudium non haberent. Sed cum constet eos plenum gaudium habere, necessario sequitur eos summum bonum Deum habere, et de ejus affluentia, plenitudine omnium bonorum abundare. Quando autem coelum coelorum legitur, ipse Deus intelligitur; quia coeli vel justi in abscondito faciei suae a conturbatione hominum celantur (Psal. XXX, 21). Unde scribitur, Habentes thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21), hoc est, in Deo. Ad hoc summum bonum justi quadam catena trahuntur, quae de virtutibus hoc modo connectitur. In primis fides animam quasi quidam circulus complectitur, fidei spes annectitur, spes dilectione tenetur, dilectio operatione expletur, operatio intentione in summum bonum trahitur, intentio boni perseverantia clauditur, perseverantiae Deus fons omnium bonorum dabitur. Igitur qui hac catena tractus, hanc turrim scandens culmen ejus attigerit, non solum se veram vitam cognoscere, sed et perenniter in ea beate vivere se gaudebit; quia in ea hujus gloriae consors erit.
DISC. Verae vitae et omnium beate viventium faciat te Deus participem, qui nos omnes ad summum bonum perducat. Amen.