Jump to content

De comprobatione sextae aetatis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De comprobatione sextae aetatis
Saeculo IX

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


De comprobatione sextae aetatis (Julianus Toletanus), J. P. Migne

PRAEFATIO.

ORATIO.

(0537A) Accedam ad te, Domine, in humilitate spiritus mei. Loquar tibi, quia multam spem et fiduciam dedisti mihi. Quis consurget mecum adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus loquentes iniquitatem (Psal. XCIII, 16), nisi tu, Domine, adjuveris me? tu ergo fili David, qui revelato mysterio ad nos in carne venisti, clavo crucis tuae secreta cordis mei adaperi, mittens unum de seraphim, per quem candens carbo ille de altari tuo sublatus (Isai. VI, 6), sordentia labia mea depurget, mentem enubilet, dicendi materiam subministret, ut lingua mea, quae proximorum utilitati per charitatem servit, non erroris redoleat casum, sed veritatis personet sine fine praeconium. Hujus interim carbonis, Deus Deus (0537B)meus, illa inexstinguibili flamma cor principis gloriosi irradia, quo sic totus igne tuae charitatis efferveat, sic etiam zelo fidei inardescat, ut peregrinantem in terris sponsam tuam ab omni pestilentiae contagione defensam, studeat semper conservare pacatam. Venena quibus noceri potest, manu potestatis evertat. Venenatorum auctores calce fidei proterat. Judicium sanguinis contra eam venire non sinat, ut in defensionis ejus gloria semper gaudens, et nunc in ejus sinu recubans, casta fidei disciplina virginem eam mundamque custodiendo, mundus ipse permaneat, et post ad te perveniens gloriosus factus in ea, bonam tibi de ejus defensione rationem redditurus accedat. Amen.

INCLYTO ET GLORIOSO REVERENDO DOMINO ERVIGIO REGI JULIANUS SERVULUS VESTER. (0537C)

Peritorum mos est iste medicorum, ubilibet vulnus serpit in corpore, ferro vulneris materiam praevenire, et purulentas primum radicitus amputare putredines, (0538A)antequam sanas ulcus noxium inficiat partes. Unde et ne locus vulneris sana membra contingat, praecisionis semper antefertur industria. Nec enim tactus vulneris causam potest generare salutis. Quocunque enim accesserit, vulneri locum facit. Et nisi ante manu praecidatur artificis, infectis membris omnibus, occasum parturit mortis. Hujus admirabilis medelae peritiam credo vestram, sacratissime princeps, voluisse imitari clementiam. Qui dum populos a Deo tibi creditos contingi exitio lethali formidas, utile praecisionis genus excogitas, quo exitiabilem membrorum inutilium saniem, et purulentae faecis insanabilem cutem, remediabili queant hi, qui salvandi sunt, studio declinare. Quam ob causam sanis adhuc membris me praecipis impendere curam, (0538B)ne quandoque morbis accidentibus decidant: ut ante praescindatur error, quam periclitationis generetur occasio. Sicque dum prudenter saluti consulitur, utiliter accessus aegritudinis vitandae frustretur. Horum igitur membrorum evitandam putredinem linguas dixerim Judaeorum, qui promissum ex lege Christum Dei Filium necdum adhuc natum fuisse putant, et alium adfuturum exspectant, pestilentiosis objectibus garrientes, quod sumpta annorum supputatio ab initio mundi secundum Hebraeos codices quintam adhuc saeculi aetatem insinuet, et necdum adhuc Christum venisse, quem in sexta credunt aetate saeculi advenire. Grave malum, importabile quoque facinus et horrendum, quod in hoc errore annorum tempus dignoscendae nativitatis Christi putatur. Quasi alicubi (0538C)in sacris litteris legerint hoc esse praeceptum, ut in praefinitis annis supputatis ab initio saeculi tempus illud sacrae nativitatis ejus posset addisci. Contra hunc, inquam, detestabilem impietatis errorem et manifestissimam caecitatem respondere me (0539A)augustum caput et mens serena tuae Celsitudinis praecipit, brevi admodum complexione libelli. Ego autem imbecillitatis meae non nescius, impositum mihi a vobis onus gravedinis declinarem, nisi perditionem animarum praestrui meo silentio praecaverem, praesertim cum unum idemque sit fidem nolle asserere, quod negare. Ubi enim de Deo vel contra Deum aliquid agitur, periculosum est pastori, si taceat: infame, si fugiat: mortiferum, si succumbat. Quod terribiliter Dominus per prophetam, ignavam pastorum socordiam increpando, commemorat dicens: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini (Ezech. XIII, 5). Propter quod etiam idem Dominus per eumdem prophetam, sanguinem pereuntium animarum (0539B)de manu speculatoris se exquirere protestatur (Ibid. III, 18 seq.).

Hujus ego acerbitatis sententiam pertremiscens, et religiosis vestrae gloriae jussis, et mei ordinis mancipatus officiis, obedientiae competentem vestrae celsitudini reddens honorem, et Deo debitam servitutem, imperatum mihi opus, etsi minus docte, quam debui, obedienter tamen, ut potui, explicavi. Nitens hoc ipsum perfacile responsionis nostrae opusculum trimodo librorum fine concludere. Hoc videlicet rationis ordine custodito, ut primo hujus operis libro convincantur manifestis atque evidentibus signis veteris Testamenti, quibus sine aliqua supputatione annorum Christus Dei Filius non nasciturus, sed olim natus liquide declaretur. Deinde secundi libri (0539C)serie decurrente per ostensam apostolorum doctrinam id curatum est effici, quod revelata temporis plenitudo, qua Christus in carne natus apparuit, non in annis a principio mundi collectis, discipulis Domini vel caeteris credentibus sit ostensa, sed Legis et Prophetarum testimoniis prodita. Praesertim cum ipsi quoque Judaei illo tunc tempore non putantes ipsum esse Christum, imo utrum ipse esset Christus decertantes cum Christo, nunquam ab illis Christo nostro haec objecta sit quaestio, quam nunc proponit petulans et rudis inscientiae amplitudo. Libro quoque tertio excursus adesse aetatis sextae convincitur. Ubi etiam et praeteritae aetates saeculi quinque, non in annis, sed in praefixo generationum limite distinguendae monstrantur, simulque et illic necessario perdocetur, (0539D)ut pro hac diversitate annorum, quae inter Haebraeos et nostros codices invenitur, non Hebraicae translationis libri, sed Septuaginta interpretum codices sint sequendi, quos in fidem plurimorum (0540A)auctoritas traxit. Hic etenim tertius liber non solum sex aetatum distinctiones lucidius aperit, sed et in sexta aetate Christum datum ostendit, et cur in sexta aetate nasci voluerit apertissime pandit, omnemque hujusmodi quaestionem de hac annorum supputatione dissolvit. Tres, inquam, hujus operis libros de hac quaestione confectos, ideo sub hac discretione distinximus, quia sic nobis melius visum est, ut cum talibus non primum de hac ipsa annorum quaestione agatur, antequam per vera divinorum signa vel indicia prophetarum, adjunctis quoque Novi Testamenti dogmatibus, eorum falsitas detegatur, et sic in postmodum ad sextae aetatis comprobationem libere transeatur. Ob hoc enim ad hanc objectam quaestionem annorum in tertio hujus operis libro respondetur, (0540B)ut duobus illis praecedentibus reluctans animus ante frangatur. Sic enim dignum est, ut ora talium carnali vetustate sordentia, Veteris primum Testamenti restringantur romphea: deinde valido et novo Evangelii pugione percussa, ad tertiae disputationis librum accedant, in qua et sextam saeculi aetatem agnoscant, et in ea Christum natum intelligant. Unde nequaquam expedit unum ex iis legere et alterum praeterire, ne plenam soliditatem doctrinae non hauriat, quem trium lectio librorum angustat. Quia igitur Judaeorum infesta malitia de annorum diversitate, quae inter nostros codices et illorum diversa est, objicit quaestionem, nos e contrario de generationum evolutione quae inter nostros codices et illorum una est, obicem praeparamus: ut cum illi pro distinguendis aetatibus (0540C)annorum brevitatem ostenderint, nos plenitudine generationum ostensa, eorum contemnamus de annis quaestionem superfluam. Quid enim anni faciant, si generationes succumbant? In generationibus ergo aetatum nativitatis Christi quaerenda est veritas, quae et per legem monstratur, et per Evangelium noscitur.

Jam ergo, mitissime princeps, pro his quae incomptius dixi, et materiam fortasse dictionis paulo quam oportuit vitio loquacitatis extendi, quaeso mihi veniam in vestra pietate donari, cui vestra gloria hanc ipsam respondendi necessitatem imposuit. Vestra igitur Celsitudo, quae se patronam causae Christi exhibuit, credat se omnimodo, ipso ad judicium veniente, salvari. Erit enim tunc respectus operis vestri, (0540D)cum dies judicii manifestus affulserit. Si tamen, o piissime princeps, et valenter inimicorum Christi colla servitute Dominica comprimas, et vexilla fidei Christianae potenter attollas.

LIBER PRIMUS. (0539)

1. (0539D)Nascentis fidem Ecclesiae testibus idoneis roborandam excipiens, huic opellae initium ab ipsis patriarchis et prophetis attribuam, nitarque, quantum (0540D)Deo opitulante valuero, rabidis Judaeorum latratibus respondere, qui caeca infidelitatis nocte possessi, non solum ipsi barathro detestabilis perfidiae concidunt, (0541A)sed etiam quosdam e fidelium numero titubare compellunt, cum Christum Dei Filium necdum pro salute hominum in mundum venisse, sed adhuc venturum esse, quadam temeraria calculatione annorum cancerosis sermonibus disputare praesumunt, dicentes, quod adhuc quinta aetas saeculi evolvatur, et necdum adhuc venerit sextae aetatis curriculum, in quo venturum nasci oporteat Christum. Ex hac igitur opinione vanissima audent, ab initio mundi secundum suos codices annorum supputatione collecta, adventus Christi explorare praesentiam, quibus sublata fide caeca sunt omnia.

2. Quid rogo, talibus respondebimus, aut quomodo contra inermes arma levabimus? Hujusmodi Paulus, credo, disceptationes evitandas esse pronuntiabat, (0541B)cum Timotheum discipulum instruebat. Stultas, inquit, et sine disciplina quaestiones devita: multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. II, 16, 17, 23). Vere multum stulta est quaestio, quae de legis non procedit arcano. Imbelles ergo et inermes hujusmodi judicandi sunt, quia non de Scripturis arma arripiunt, sed de antro malitiae suae injusta proponunt. Ora enim talium armata sunt non fidei ferro, sed perfidiae gladio; nec testificatione prophetica, sed obstinatione dolosa. Ergo inermes ob hoc per omnia approbandi sunt, quia nullis armis Scripturarum muniti ista objiciunt. Qui tamen si ipsi soli perirent, de silentio forsan haberemur indemnes. Quid quod etiam pernicies hujusmodi inficit et fideles? Nitendum ergo (0541C)nobis est, qui licet indigni, ministri tamen Dei verbi sumus, et dispensationem praedicandi accepimus, ut veritatis petra per os nostrum emissa dentes talium conterat, ne silentio nostro in ipsa fidei veritate mollescant, qui sinceriter quidem Christum fatentur, sed devitare adhuc Satanae astutias nequeunt: ut etsi non corrigatur Judaeus, saltem proficiat Christianus.

3. Audite jam, o impietatis operarii, o filii scelerati, non me, sed ipsum Christum Dominum quem expugnare nitimini, audite eum respondentem patribus vestris. Ait enim tentantibus se Judaeis in Evangelio, et dixit: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei (Matth. XXII, 29). Etenim virtus et sapientia Dei, secundum Paulum Christus est (I Cor. I, (0541D)24): ergo ignorantia Scripturarum, ignorantia Christi est. Quid jam mirum, si error corda vestra possideat, quos ignorantia Scripturarum objurgat? Scrutamini ergo Scripturarum latentes campos, et tunc intelligetis caecos oculos vestros. Jam igitur sine praejudicio Christianae fidei loquar. Nunquid aut per legem, aut per prophetas alicubi specialiter in sexto millesimo anno nasciturus praedictus est Christus? aut nunquid pro hac humana ejus nativitate alicubi supputatio annorum ab exordio mundi observanda praedicitur; (0542A)et non potius testimoniorum evidentia, haec ipsa ejus gloriosa nativitas declaratur? Quanquam a nobis opitulante Domino (et ipse adjuvet in subsequentibus) omnia liquidius computata, et sextam saeculi aetatem approbabunt, et in sexta aetate natum Christum de virgine testabuntur. Equidem ista quae dico, meum est comprobare, vestrum autem est ut respondeatis.

4. Ubi ista legistis, quae malitiose confingitis? An forte ex illa opinione hoc dicitis, quae in Psalmo praescribitur, ubi ait: Quoniam mille anni ante oculos tuos tanquam dies una (Psal. LXXXIX, 4): ut sicut sex diebus factus a Deo mundus praescribitur, ita quasi sex aetates in annis sex millibus distinguantur? absit. Dicimus quidem sine errore, quod adinstar sex illorum (0542B)dierum sex quoque aetates saeculi distinguantur; sed non dicimus, ut ipsae sex aetates in sex millibus annis determinentur, id est, ut unaquaeque aetas millenario annorum tramite dirimatur. At vero nunquid in hoc prophetico testimonio aut de aetatum distinctione aliquid memoratur, aut quidquam de nativitate Christi praedicitur? Dictum est enim, mille anni ante oculos tuos, tanquam dies una: quia quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, et in quantalibet annorum prolixitate vivatur, mille anni ante oculos ejus, qui non moritur, tanquam praeteriens dies una putatur, et ideo quasi pro nihilo ducitur. Quanquam etiam et secundum numerum sex dierum sex millibus annis secundum istud a quibusdam stare credatur. Quod tamen et hoc ipsum si ita esset, aut etiam si unaquaeque (0542C)millenis annis determinata fuisset, discipuli de fine saeculi Dominum non quaesissent. Scientes videlicet saeculi finem certa annorum supputatione colligere, ac per hoc quod supputatis annis ab initio mundi possent scire, nequaquam hoc a Domino conarentur addiscere: certum videlicet apud se habentes experimento retro actarum aetatum, quod unaquaeque aetas per millenos annos decurreret. Quod etiam et beatus Augustinus exsequens dicit (Enarrat. in psal. LXXXIX, num. 5): « Ausi sunt, inquit, homines praesumere scientiam temporum, quod scire cupientibus discipulis Dominus ait: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Et definierunt hoc saeculum sex annorum (0542D)millibus tanquam sex diebus posse finiri. Nec attenderunt quod dictum est, tanquam dies una quae praeteriit: non enim quando dictum est, soli mille anni praeterierant. »

5. Tali igitur ratione praedictae opinionis evacuato objectu, quid, inquam, praejudicat hujus testimonii mentio nativitatis Dominicae sacramento, quo dicitur: Mille anni ante oculos tuos tanquam dies una (Psal. LXXXIX, 4)? Nunquid mille anni ideo hic dicti intelligendi sunt, ut in his aliquid noscere de nativitatis Christi tempore percogamur? Nunquam enim quisquam illud (0543A)divino librorum canone insinuatum reperiet, ut a conditione saeculi per annorum computationem adhibitam tempus nativitatis Christi perpendat. Legimus siquidem in Daniele (IX, 24 seq.), ubi angelus septuaginta hebdomadibus evolutis, definita annorum supputatione nasciturum et passurum Christum praedixit. Sed ipse qui futurum tempus usque ad Christum annorum supputatione colligere voluit, praeteritam annorum summam a mundi principio attendere non curavit. Quippe quos aut necessarios incarnationi Dominicae non praevidit, aut si necessarios credidit, multo amplius eos necessario silentio praetermisit. Hic ergo Daniel propheta numerum annorum divina revelatione intelligens, non solum scripsit Christum esse venturum, quod et prophetae caeteri praedixerunt; (0543B)sed et quo tempore venturus esset aperuit, et reges per ordinem digessit, et annos enumerando monstravit, et caetera signa manifestiora praedixit. Quae cum ita sint, noluit annos illos a principio mundi usque ad adventum Christi colligere, quos observandos pro hujusmodi quaestione, neque in divinis litteris legerat, neque in exemplis Patrum praecedentium sciebat. Futura ergo de Christo annorum curricula docuit, quae utique plus caeteris altius intellexit. Sic enim ipse dicit: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia (Dan. XII, 5). Multiplex ergo in isto fuit scientia, qui apostolicis quodammodo jam regulis serviens, obliviscens ea quae retro sunt, extentus autem et sequens ea quae ante se erant, in agnoscenda Christi filii Dei nativitate, non praeteritas (0543C)annorum calculationes attendit, sed futurorum supputationes apertissime declaravit. Hac ergo supputatione prophetica, et fides nostra juvatur, et perfidia vestra destruitur. Quae suo in loco disposita, omnem caliginem erroris vestri, aut illustrabit ut veniatis ad vitam, aut confutabit ut discedatis in tartara.

6. Nunc igitur, ne error vester, quod absit, Christianam militiam in quocunque inficiat, hoc primum scire omnibus convenit, quia nihil tale aut in lege, aut in prophetis praedictum est, ut supputatis a mundi principio annis, adventus dignoscatur Dominicae incarnationis. Quanquam plerisque locis, sive in lege, sive etiam in prophetis, ubi nasciturus Christus praedicitur, semper in diebus novissimis adventus ejus (0543D)primi praesentia promittitur, quod utique apud nos pro sexta saeculi aetate accipitur. Quae sex aetates non annorum aequa supputatione colliguntur, sed generationum disposito ordine dignoscendae sunt: sicut tres aetates quas computatas in Matthaei Evangelio invenimus, quas utique non decursione annorum, sed generationum enumeratione determinatas agnoscimus (Matth. I, 2 seq.). Quarum etiam aetatum distinctio singularum in tertio hujus operis libro, et digesta monstrabitur, et perfecta suis lineis agnoscetur. Non ergo computati anni a principio mundi per legem aut prophetas Christum nasciturum promittunt, sed testimonia (0544A)evidentiora idipsum futurum esse portendunt, quod jam apud nos praeteritum celebratur. Relinquamus ergo et nos paulisper supputationes, quibus patriarchae et prophetae ipsi pro dignoscentia nativitatis Christi non usi sunt, et testimoniis ipsis tantum utamur, quibus ea quae a vobis futura adhuc esse creduntur, jam transacta monstrentur, et a primi adventus Christi tempore jam ex toto completa sunt, ideoque jam exspectanda non sunt, quia jam utique transierunt. Nec enim nunc mihi necesse est de nativitate Christi, morte et resurrectione ejus testimoniorum munimenta colligere divinorum, quod jam a multis copiose et sufficienter est factitatum; sed illa solum excerpere, et haec ipsa praelibare, quae possint indiciis manifestis ostendere Christum Dei (0544B)Filium jam in carne venisse.

7. Primum ergo signa ipsa temporum nativitatis Christi exquiram, et utrum tam pacifica fuerint, sicuti sunt a prophetis praedicta, digesto ordine prosequar. Diebus enim nativitatis ejus, sicut propheta David dicit, Orietur in diebus ejus justitia et multitudo pacis (Psal. LXXI, 7). Michaeas quoque similiter et nominis et temporis nativitatis ejus pacem insinuans, dicit, Et tu Bethlehem Ephrata, nunquid parvulus es in millibus Juda? Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet. Reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israel, et stabit, et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Dei sui. Et convertentur (0544C)quia tunc magnificabitur usque ad terminos terrae, et erit ista pax nominis ejus (Mich. V, 2 seq.). Dicatur et pax temporis nativitatis illius. Etenim quam pacifica eadem tempora fuerint, sic idem propheta paulo superius evidenter exponit, ubi eo tempore, quo nasci eum oportuit, cessatura omnia bella praedixit. Ait enim: In novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, sublimis super colles, et fluent ad eum omnes populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos in viis suis, et ibimus in viis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et conscindent gladios suos (0544D)in vomeres, et hastas suas in ligones. Non sumet gens adversus gentem gladios, et non discent ultra bellare (Mich. IV, 1 seq.). Isaias quoque ea ipsa indicia de temporibus nativitatis Christi insinuans dicit: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus in montem [Al., ad montem] Domini, et ad domum Dei Jacob, et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et judicabit gentes, et arguet populos (0545A)multos usque in longinquum, et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec excercebuntur ultra ad praelium (Isai. II, 2 seq.).

8. Jam ne videtis horum trium prophetarum oracula ita in omnibus concordantia, quasi unius hominis ore sint prolata? Etenim pax nulla sentitur, quandiu bella moventur. Detractis igitur bellis, quid restat nisi abundantia pacis? Quod ergo David dicit: Orietur in diebus ejus justitia, et multitudo pacis, hoc Isaias et Michaeas de bellis cessaturis in diebus ejus dixerunt: Non levabit gens contra gentem gladium. Cessantibus enim bellis in toto orbe terrarum, Christus pax nostra oboritur. Quod ut veraciter agnoscatis, veteres, si placet, singularum gentium revolventes (0545B)perlustrate historias, et invenietis usque ad vigesimum octavum annum Caesaris Augusti, cujus quadragesimo primo anno Christus natus est in Judaea, in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et singulas nationes contra vicinas gentes arsisse studio praeliandi, ita ut caederent et caederentur. Orto autem Domino salvatore, quando sub praeside Syriae Cyrino prima est in orbe terrarum facta descriptio (Luc. II, 2), et Evangelicae doctrinae pax Romano imperio praeparata, tunc omnia cessaverunt bella, et nequaquam per oppida et vicos exercitabantur ad praelia, sed ad agrorum cultum, militibus tantum legionibusque Romanis contra barbaras nationes bellandi studio delegato: quando completus est angelorum ille concentus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus (0545C)bonae voluntatis (Luc. II, 14). Hoc enim modo in diebus ejus orta est justitia, et multitudo pacis. Ecce signa temporum nativitatis Christi, sicut pacifica a prophetis futura praedicta sunt, ita et a nobis pacifica quidem, sed jam transacta noscuntur. Jam ergo impleta sunt: nec enim adhuc ulla tempora pacifica futura credenda sunt, cum saeculum istud bellorum potius quam pacis fine claudatur, dicente Domino ad discipulos (quando enim petiverunt ab eo signum de consummatione saeculi, sic eis respondit): Consurget gens in gentem, et regnum in regnum (Matth. XXIV, 7), et caetera quae sequuntur.

9. Quia igitur praemisimus de pacificorum temporum signis, nunc iterum dicamus de diebus novissimis, in quibus occursurus praedictus est adventus (0545D)Domini salvatoris. Ecce a duobus his prophetis Michaea et Isaia pacifica nativitatis Christi praedicta sunt tempora; sed utrique dixerunt, in novissimis diebus ea esse futura. Cur, inquam, ea ipsa signa temporis primi adventus Christi in diebus novissimis futura esse portendunt, nec tamen in annis a principio mundi computatis tantae rei sacramentum aperire moliti sunt, nisi, ut ego pro tenuitate sensus mei existimo, melius illis visum fuisset, dies ipsos novissimos in defectu Israelitici regni debere intelligi, quando dux et princeps de stirpe Juda defecit, quam in annorum opinione constitui? Si enim dixissent, verbi gratia, a principio mundi usque ad adventum Christi erunt anni tanti, non satis videretur ibi (0546A)aliquid novissimum arbitrari, cum adhuc plures restarent anni, videlicet, usque in finem mundi. At vero quia dixerunt ea ipsa quae de Christo praedixerant in diebus novissimis esse complenda, novissimos dies illos credo intellexerunt, qui in illo regno, deficientibus principibus de stirpe Juda, novissimi adprobati sunt, quando in illo populo prius Herodes alienigena successit in regnum, cujus tempore Christus in Judaea natus cognoscitur.

10. Quanquam et aliter dies dicti novissimi pro sexta aetate, quae omni homini postrema est, intelligantur. Dies ergo istos dixerunt novissimos, sed pacificos, in quibus Christum nasci oportuit, quos et Michaeas praedixit, et Isaias nihilominus nuntiavit, ne secundum errorem vestrum adhuc exspectarentur (0546B)futuri. Sic signum eorumdem dierum Jacob patriarcha aperuit, quando vocans ad se filios suos, dies ipsos similiter novissimos appellavit, et dixit: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis. Congregamini et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum (Gen. XLIX, 1, 2). Ubi etiam ad Judam, de cujus semine ortus est Christus, sic dicit: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat, cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Ibid., 10). Ecce manifestum est, et claret, quod jam transacti, et necdum adhuc futuri intelligantur dies isti novissimi, quando ista exprimuntur [ Al. ita exprimitur] ut dicatur: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est. Ecce manifestum signum (0546C)novissimorum dierum, in quo cessantibus principibus vel ducibus de stirpe Juda, rex Herodes succedit alienigena, in cujus tempore Christus natus est in Judaea. Tres, inquam, viri isti divino spiritu pleni, quasi uno ore locuti dies illos novissimos praedixerunt, in quibus magnum hoc complendum cernebant in spiritu sacramentum.

11. Ecce duo signa monstravimus, quibus et pacifica tempora, et dies novissimos in tempore nativitatis Christi procurrisse ostendimus, quasi pacem ortam in diebus novissimis diceremus. Nunc tertio loco sequitur, ut dicamus de testimonio praecursoris, quo vox praeconis adventum prodidit judicis. Sic enim Malachias postremus pene propheta Israelitici populi non solum nativitatis Christi, sed et praecursoris (0546D)ejus signum manifeste praedixit. Ait enim: Ecce mittam angelum meum, et prospiciet viam ante faciem tuam, et subito veniet in templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis (Malach. III, 1). Quod testimonium vos siquidem de Elia accipitis dictum, nos de Joanne credimus prophetatum, et dicente et interpretante hoc ipsum Christo Domino et magistro nostro, ubi hoc de praecursore Joanne volens intelligi, dixit: Iste est de quo scriptum est: Ecce ego mittam angelum meum ante faciem tuam (Matth. II, 10). Sic enim nativitatis Christi adventum sex mensibus praecurrens Joannes advenit, et digito ipsum Dominum in carne positum demonstravit dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit (0547A)peccatum mundi (Joan. I, 29). Perhibuit quippe testimonium praecursor Domino suo, et vox Verbo: sed testimonium habens in aqua, Salvatoris adesse manifestam docuit in carne praesentiam. Hujus quippe figuram tenuit Iras ille Odollamitis, quem in Genesi [XXXVIII, 12] legimus cum Juda ad tondendas oves in Thamam venisse. Etenim Judas hic Christum ipsum significat, quia et carnem Christi de stirpe Juda credimus propagatam. Pastor autem ejus nominis Iras Odollamitis Joannem insinuat. Odollami enim interpretatur testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne, sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Iras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur fratris mei (0547B)visio. Vidit enim omnino fratrem suum Joannes, fratrem suum utique Christum secundum semen Abrahae, quando eum salutavit ex utero (Luc. I, 41), agnovit perfectius ex columba. Et ideo tanquam Odollamites verum testimonium perhibuit in aqua (Joan. I, 32, 33).

12. Ecce diximus per Judae personam significatum tunc esse Christum, et per Iram Odollamitem significatam fuisse personam Joannis: quae duarum significatio personarum hujus quoque Malachiae prophetae vaticinio declaratur, quod de Christo et Joanne prophetatum exsequitur. Ecce, inquit, mittam angelum meum, et prospiciet viam ante faciem tuam, et subito veniet in templum suum Dominus, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis (Malach., ubi (0547C)sup. ). Jam hic prospicite, si potestis, quomodo subito in templum suum venturus esse dicatur, si adventus ejus definita a primordiis mundi annorum supputatione colligitur. Non enim subito venit, quod definitis annis occurrit. Quod autem hoc testimonium de Elia propheta dictum existimatis, necnon et quia hoc quod sequitur: Veniet ad templum suum dominator, quem vos quaeritis, ad Christum utique vestrum refertis, quem in ultimo tempore venturum esse putatis, satis miror quomodo vos rerum exitus non doceat veritatem. In quali enim templo suo veniet dominator, quod utique ad fundamenta usque destructum est? Aut si ab alio exstruendum est antequam Christus adveniat, quid Christus vester amplius facturus est, si ab alio restituta fuerint omnia? Si enim, ut (0547D)vos vultis, Eliam in hoc loco accipitis, ubi angelum tantummodo pronuntiatum auditis, cur in loco ubi idem propheta tempus ipsum primi adventus Christi praecinit, nomen ipsius angeli non expressit, et Eliae nomen ibi abscondit? Qui enim in fine prophetiae suae nomen Eliae ob causam finis saeculi expressit, illic ubi tantummodo angelum nominavit, Eliae nomen cur taceretur, non fuit. Nam hic utique ubi Eliam ante finem mundi venturum esse praedixit, sic ait: Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, Thesbitem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis, ut convertat corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres eorum (Malach. IV, 5, 6). Ante enim adventum judicii mittet Dominus Eliam (0548A)ad convertendum cor filiorum ad cor patriarcharum et prophetarum, ut credat posteritas eorum in Domino Jesu Christo, quem et patriarchae et prophetae vaticinantes exspectaverunt. Nam si hactenus Judaei recte credunt, ob quam causam per Eliam eos converti in novissimo propheta testatur? Nec enim possunt nunc intelligere Salvatorem quem audiunt, nisi in finem mundi, dum fuerit consummatio saeculorum. Pronuntiat enim hoc Dominus per Isaiam prophetam dicens: Audite audientes, et nolite intelligere, et videte visionem, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et aures aggrava et oculos, ne forte videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde suo intelligant, et convertantur, et sanem illos. Et dixit propheta: Usquequo Domine? Et dixit Dominus: Donec (0548B)desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. Et longe faciet Dominus homines. Tunc convertetur, et erit in ostensione sicut terebinthus, et sicut quercus, quae expandit ramos suos; semen sanctum erit quod steterit in ea (Isai. VI, 9 seq.). Jam ergo cognoscite tempus hoc caecitatis vestrae usque in finem mundi praecurrere, in quo non agnoscitis Salvatorem. Et nisi ante adventum Eliae in Christum credatis, in hac omnes, antequam idem veniat, caecitate peribitis. Et si forte aliqui ex semine vestro Elia veniente salvandi sunt, vos tamen qui nunc estis ante ejus adventum, et debito mortis concludemini luctu, et perpetuo post mortem interibitis supplicio tormentorum.

13. Sequitur quartum et verissimum nativitatis (0548C)Christi indicium, quo commendatur vocatio gentium, per quam olim ita Christus probatur natus, ut ipse esse exspectatio gentium commendetur. Etenim post natum Christum primitiae statim gentium Domino consecratae sunt: quod dilucide satis in illis Magorum ab Oriente venientium mysticis muneribus declaratur (Matth. II, 1 seq.). Sic quippe et hoc fuerat prophetatum: Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae: omnes gentes servient ei. Et benedicentur in eo omnes tribus terrae: omnes gentes magnificabunt eum (Psal. LXXI, 10, 11, 17). Quod quia jam in Christo nostro impletum esse videtis, non erit fortasse necessarium, ut plurima ex hoc testimonia proponantur vobis. Nam olim natus (0548D)Christus, statim a Deo patre gentes in possessionem accepit: quod et David longe praedixit ante, ubi ait in persona ejusdem Christi: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8). Quod manifestissimum signum crediturarum gentium sic Isaias exsequitur. Iste, inquit, asperget gentes multas, et super ipsum continebunt reges os suum (Isai. LII, 15). Item ipse idipsum de Christo exsequens dicit Ecce testem populi dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus (Isai. LV, 4). Idem adhuc propheta persequitur dicens: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium, et viderunt omnes (0549A)fines terrae salutare Dei nostri (Isai. LII, 10). Si ergo Christus adhuc non venit, ut dicitis, quomodo eum revelatum in conspectu gentium jam videtis? Nam et David dicit: Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII, 2). In eo enim quod una est in Christo gentibus universis conventio, nosse debetis jam illud esse impletum, quod prophetali vaticinatum est oraculo. In conveniendo, inquit, populos in unum, et reges ut serviant Domino (Psal. CI, 23). Quomodo ergo jam omnes reges terrae et populi obediunt ei, si ejus nativitas non praecessit, si ejus occasionem credendi haec ipsa ejus nativitas gloriosa non praebuit? Scriptum est enim: Qui exsurget regere gentes, in eo gentes sperabunt (Isai. II, (0549B)10, sec. Apost. ad Rom. XV, 12). Ergo ante nascendo vel apparendo exsurrexit in mundum, et sic in eo gentes sperare coeperunt. Quod etiam adhuc idem propheta exsequitur, Radix, inquiens, Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isai. XI, 10). Ecce jam sepulcrum ejus gloriosum habetur, et nativitati ejus non creditur.

14. Sequitur dehinc quintum manifestum per omnia signum, quo dominatio ejus in toto mundo porrigitur. Sic enim et hoc ipsum per David fuerat prophetatum. Dominabitur, inquit, a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos orbis terrae (Psal. LXXI, 8). Quod testimonium nulli regum in illo populo congruere probatur: notum est enim quibus terminis (0549C)fuerit regnum illud conclusum. Sed hoc in Christo videmus fuisse completum, cujus ab ortu solis usque ad occasum magnum nomen a gentibus adoratur, cum non solum in Judaea tantum, sed in toto saeculo jam cultus adorationis ejus extenditur. Praedixerat quippe et hoc Sophonias propheta, quando tempus hoc Christianae religionis in spiritu praevidens dicebat: Adorabit, inquit, eum vir de loco suo, omnes insulae gentium (Soph. II, 11). Et paulo post: Transvertam in populos linguam et progenies, ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei sub jugo uno (Soph. III, 9). Sed hic forte aliquis impudenter contraire videtur et dicere necdum adhuc omnes gentes in Christo credidisse. Cui facile respondetur: Quia etsi in quibusdam locis increduli adhuc populi habeantur, (0549D)dominatum tamen Christi in hoc penitus non effugiunt, cum a talibus principibus premuntur, in quorum cordibus jam per fidem Christus ipse habitare dignoscitur. Nec enim puto aliquam remansisse gentem quae Christi nomen ignoret. Et quanquam non habuerit praedicatorem, tamen ex vicinis nationibus opinionem fidei non potest ignorare. Hac igitur reddita ratione, peto ut respondeatis, in quo angulo terrae nasciturus ille, quem adhuc exspectatis, poterit dominari, cum Christus noster totum orbem sua dominatione repleverit, in tantum ut etiam ipsa daemonia ei subjecta sint, quae carere videntur praesentia corporali? Sed quid jam moror? Si Christum, inquam, adhuc natum esse non creditis, colligite ex quatuor (0550A)aliis signis sequentibus, id est, ex confusione vestrae fortitudinis, ex poena ipsa quae post mortem et resurrectionem Christi accidit vobis, ex perdito regno et sacerdotio, et sacrificio reprobato.

15. De confusione etenim vestra, qua post mortem et resurrectionem Christi poteratis confundi, sic Isaias propheta praedixit: Non modo, inquit, confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet; sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum (Isai. XXIX, 23). Videte tempus, signate mysterium, in quo Jacob modo confundetur, qui antea interim non confunditur. Jam ergo post adventum Christi ipsi dies decurrunt, in quibus confusione gravi patres vestri compressi sunt, quando filios suos, id est, apostolos et apostolicos viros, (0550B)qui fuerunt de genere Judaeorum, viderunt in medio nationum Domini operari virtutes, et Christi nomen in gentibus praedicare. Neque enim ante adventum Christi de hac gentium credulitate confessio accidit Israel, sed postquam Christus apparuit in carne, et praedicantibus apostolis gentium multitudo in Dei Filium credidit, tunc Israel confisus et obcaecatus obstupuit. Atque utinam ista confusio salutis vobis esset occasio, et non potius dolor, quo intra vosmetipsos frendetis, cum Christi regnum dilatari sic cernitis.

16. Restat nunc ut dicamus de poena quae post mortem et resurrectionem Christi accidit vobis pro eo quod ipsum crucis patibulo affixistis. Sic enim ex hoc per Oseam prophetam ipse Dominus clamat: Vae, inquit, eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, (0550C)quia praevaricati sunt in me. Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacium (Oseae VII, 13). Ubi postmodum sic subjungitur: Abjecit eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. (Oseae IX, 17). Hoc quippe et Isaias manifeste exsequitur. Postquam enim dixerat de Christo: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, subjecit statim: Propter scelus populi mei percussi eum, et dabo impios pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus (Isai. LIII, 8, 9). Jeremias quoque dicit: Ascendite muros ejus, et dissipate: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. Praevaricatione enim praevaricata est in medio domus Juda, ait Dominus: negaverunt me, et dixerunt: Non est ipse (Jer. V, 10). Ecce, videte oris vestri blasphemiam, quam longe sit ante praedicata. Hanc ipsam (0550D)enim agitis causam, qua dicitis necdum adhuc venisse Christum, exspectantes videlicet alium, utique Antichristum. Quod etiam et psalmista ex persona Christi exsequitur dicens: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, ut reddam illis (Psal. XL, 11). Quis hoc jam neget, qui Judaeos post mortem resurrectionemque Christi de sedibus suis bellica strage et excidio funditus eradicatos videt? Occisus enim ab eis, resurrexit in gloriam, et reddidit eis interim temporalem disciplinam.

17. Sequitur post haec ut dicamus de regno, sacerdotio et sacrificio Judaeorum, quod liquide tunc cessavit, cum Sanctus sanctorum Christus noster in mundo apparuit. Quae licet in Danielis prophetia evidentibus (0551A)indiciis sint expressa, quae suo erunt ordine collocanda, nec ista tamen praetermittenda sunt, quae in praesentia occurrunt. Transeundum ergo est ad ipsam manifestationem temporum, qua sacrificium secundum Aaron cessare oportuit, et sacrificium Christi secundum ordinem Melchisedech incipere celebrari. De his enim diebus, de perdito scilicet regno et sacerdotio Judaeorum sic ab Osea propheta praedicitur: Diebus, inquit, multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (Oseae III, 4). Quod totum quis non videat eo modo, ut est a propheta praedictum, ipsis quoque rerum effectibus jam in vobis esse completum? Quod etiam in libro Regum manifeste prophetatum colligitur. Sic enim scriptum (0551B)est: Venit vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Ecce dies venient, et exterminabo semen tuum, et semen patris tui, et non erit tibi senior in domo mea omnibus diebus. Et virum exterminabo tibi ab altari meo, ut deficiant oculi ejus, et defluat anima ejus (I Reg. II, 27, 31 seq.). Ecce dies qui praenuntiati sunt, jam venerunt, nullusque sacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum subtractum fuisse, deficiunt oculi tabe moeroris et prelo amaritudinis (S. Aug., lib. XVII de Civ. Dei, cap. 5). De hac igitur reprobatione veteris sacrificii Malachias quoque clarum indicium ostendens fidei Christianae, et reprobationis vestrae, sic dicit: Non est mihi voluntas in (0551C)vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda: quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus (Malach. I, 10, 11). Jam ergo manifestum est, quod ex tunc veteris sacrificii reprobatio facta fuerit, ex quo magnum nomen Christi in gentibus esse coepit. Quae omnia etiamsi surdis auribus et mentibus transeatis, res ipsae praesto sunt; vestris quoque oculis, vobis etiam nolentibus ingeruntur, quae vos docent pariter et convincunt, praeteritum jam nos credere debere, quod futurum videmini sperare.

18. Restant nunc signa duorum patriarcharum (0551D)mystica in benedictionibus filiorum prolata, et finalis illa Danielis prophetia de finito hebdomadarum fine conclusa, quae ita tempus nativitatis Christi transactum esse insinuant (Dan. IX), ut in nullo eis contraire possit humana astutia. Jam ergo si carnem Christi in Abrahae semine quaerimus, benedictiones ipsas mysticas in ejus semine requiramus. Isaac enim filius Abrahae Jacob filium benedicens, ait: Det tibi de rore coeli, et de pinguedine terrae multitudinem frumenti et vini. Et serviant tibi gentes, et adorent te principes, et esto dominus fratris tui, adorabunt te filii patris tui (Gen. XXVII, 28, 29). Benedictio ista Jacob praedicatio Christi est: in omnibus gentibus hoc fit, hoc agitur. Ei enim serviunt gentes, ipsum adorant (0552A)reges: ipsum quippe adorant filii patris ejus, hoc est, filii Abraham secundum fidem, quia et ipse Christus filius est Abrahae secundum carnem (Aug., lib. XVI de Civ. Dei, cap. 37). Ecce benedictus Jacob benedictione hac mystica patris sui, ipse quoque natum de se Judam filium benedixit, de cujus tribu secundum carnem Christus descendit ex semine David. Juda, inquit, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsa inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda, de germinatione filius meus, ascendisti recumbens, dormisti ut leo, et ut catulus leonis: quis suscitabit eum? Non deerit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Alligans ad vineam pullum suum, et cilicio pullum asinae. Lavabit (0552B)in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX, 8 seq.). Haec omnia dijudicate et advertite, si non in Christo jam evidentissima luce completa sunt. Si non laudent eum fratres ejus apostoli, et omnes cohaeredes ejus, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius. Si non sunt manus ejus super dorsa inimicorum suorum; si non deprimuntur atque curvantur ad terram, crescentibus populis Christianis, quicunque illi adhuc adversantur: quod hucusque nunc agitur. Si non eum adoraverunt filii Jacob in reliquiis, quae per electionem gratiae factae sunt: si non ipse est catulus leonis, qui nascendo parvulus factus est: si non ascendit in crucem recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum. Si non dormivit ut leo, quia in ipsa morte non est victus, sed (0552C)vicit. Si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (Joan. I, 18; I Tim. VI, 16). In eo enim quod dictum est, quis suscitavit eum? satis expressa est tanquam ignoti significatio (Ex eod. Aug., lib. XII contra Faust., cap. 42).

19. Haec omnia si dicatis quod futuris adhuc temporibus fient, et necdum facta sint, videte quomodo subsequens sermo propheticus omnem hanc erroneam suspicionem vestram dissolvat, atque mendacem convincat. Sequitur enim; Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Haec omnia de quo deberent tempore accipi, specialiter propheticus sermo descripsit, praevidens, credo, in (0552D)spiritu patriarcha ille has erroris vestri nebulas et propositiones ineptas, quibus dicere possetis, sicut et dicitis, quia adhuc sperandus nobis est Christus, et non est adhuc, qui erit exspectatio gentium, natus: ideo speciale ob hoc et evidens tempus praedixit, quo eum oporteret nasci, id est, ut quando defecisset princeps de Juda, tunc agnosceretur Christi nativitas gloriosa. Sic enim dicit: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat, qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Christus tunc jam venit, quando dux et princeps de Juda defecit. Recurrite ergo ad fideles vestras historias, et probabitis nunquam illi populo ducem aut principem de Juda defuisse, donec perveniretur ad alienigenam (0553A)regem, cujus tempore natus est Christus ex virgine.

20. Sed ne forte fabulose et non veraciter ista prosequi videar, etiam duces ipsos ac principes per ordinem digeram, ut liquido clareat, utrum a femoribus Judae usquam generationis ejus successio claudicaverit; an aliquando offenderit in principum serie, antequam tempus nativitatis Dominicae adveniret. Etenim ut retroacta praeteream, ex illo tantum tempore hos ipsos computare incipiam, ex quo a Cyri tempore reversus populus in Judaeam templum aedificare coepit, usque ad nativitatem Christi. Hoc enim ordine Eusebius eos huic populo praefuisse praescribit (De Demonstratione Evang. lib. VIII, demonstr. 2): « Primus, inquit, post Danielis prophetiam, postquam de Babylone reversus est populus, (0553B)praefuit Jesus filius Josedech, et Zorobabel filius Salathiel. Post quos Joachin filius Jesu in pontificatu successit, cui Heli, huic Joaida, deinde Joannes, postea Jadus, post quem Aonias. Deinde praefuit Judaeis pontifex Eleazarus, post quem alter Aonias, deinde Simon, cui successit in pontificatu Aonias: deinde Judas Machabaeus, cui successit frater Jonathan, post quem Simon frater utriusque successit, deinde Joannes, post quem Aristobulus. Huic successit Alexander, qui rex pariter et pontifex fuit. Post hunc Alexandra uxor ejus cum filiis Hircano et Aristobulo praefuit populo, quo tempore Herodes patris Antipatris Ascalonitae, et matris Cypridis Arabicae filius, interfecto Hircano, regnum Judaeorum senatuconsulto accepit, et primus ipse (0553C)alienigena Judaeis praefuit, in cujus tempore Christus in Judaea natus agnoscitur, quando et haec ipsa ejus gloriosa nativitas pastoribus Hebraeorum voce angelica indicatur. I

21. Ecce jam prophetiam Jacob impletam esse praenoscitis, et quid in tanta manifestatione rerum respondeatis invenire penitus non potestis. An forte adhuc in impudicae frontis pertinacia perdurantes, illud objicitis, quod parentes vestri solent mentientes proponere, esse hodie nescio quem regem ex genere Judae, qui in extremis Orientis partibus videatur regnum tenere? Nec attendunt mente caecati, simulationis suae mendacium in hoc quam maxime detegi, quia jam sicut nullum altare, nullum sacrificium, (0553D)ita nullus pontifex, nullus sacerdos remansit Judaeis. Neque enim mendax esse potest Oseas propheta qui dicit: Sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (Oseae III, 4). Quae omnia quis non videat nunc in vobis esse completa? Jam vero si in Daniele propheta locum illum inspiciatis, quem commemoravit Dominus per angelum suum, dicens: Cum videris abominationem vastationis stantem in loco sancto, qui legit intelligat (Dan. IX, 27). Et ideo si supputatis etiam hebdomadarum temporibus ille numerus pertractetur, non solum Christus, sed etiam tempus reperietur, quo eum oportuit venire ad passionem: quanquam et sine computatione annorum manifestis rerum effectibus (0554A)declaretur. Etenim ut de numero ipso hebdomadarum modo interim taceam, prius per revelationes regum secundum ipsius Danielis prophetiam adventum nativitatis Christi convincam. Dissolvens enim somnium quod rex Nabuchodonosor viderat de statua illa, sic ait: Caput aureum tu es, rex (Ibid. II, 38, 39 seq.), per quod ostenditur regnum primum Babylonium auro pretiosissimo comparatum. Et post haec consurget regnum aliud minus te, Medorum videlicet et Persarum, quod argenti habet similitudinem. Et regnum tertium aliud aeneum, quod imperavit universae terrae, Alexandrum significat, et regnum Macedonum, successorumque Alexandri. Regnum autem quartum, quod perspicue pertinet ad Romanos, ferreum est, quod comminuit, (0554B)et domat omnia; sed pedes ejus et digiti ex parte ferrei, ex parte sunt fictiles; quod hoc tempore manifestissime comprobatur. Sicut enim in principio nihil Romano imperio fortius et durius fuit, ita in fine rerum nihil imbecillius, quando et in bellis civilibus, et adversus diversas nationes aliarum gentium barbarorumque videtur indigere auxilio Videte jam quid propheta iste dicat: In fine autem horum omnium regnorum, auri, argenti, aeris, et ferri, suscitabit, inquit, Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus populo alteri non tradetur. Comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum; Christi utique regnum, quod Octaviani imperatoris tempore mundo est declaratum, et sine fine utique erit (0554C)aeternum.

22. Quod tamen ne cui dubium videatur, etiam numero annorum per septuaginta hebdomadas supputatio exprimitur. Sed jam videte, quia numerus ipse in annis hebdomadarum, quem Daniel intellexit usque ad Christum, non de principio mundi assumitur, sed a tempore suo usque ad Christi nativitatem porrigitur; quod frustra utique diceretur, si jam alicubi in Scripturis fuisset ante praedictum, scilicet, ut supputatis ab initio mundi usque ad Christum evidens nativitatis ejus notio proderetur. Quid enim necessarium esset, ut futura usque ad Christum tempora supputatis annis prophetia Danielis exprimeret, si hoc evidens locus Scripturae, sumptis (0554D)a principio mundi annorum supputationibus, aperiret? Dicite ergo mihi cur retroacta tempora annorum calculationibus non quaesita sunt, quando haec et angelus futura praedixit, et Daniel evidentissime intellexit? Videte jam et advertite, quia unum idemque tempus de Christi nativitate verissimis indiciis, quod Jacob patriarcha per successiones ducum et principum de femoribus Judae praedixit, hoc etiam Daniel propheta evidentissimis annorum supputationibus approbavit. Et usque eo ubi Jacob de Christo prophetiam extendit, usque eo Daniel et prophetiam et numerum declaravit. Tanta enim evidentia Jacob patriarchae benedictio illa prophetica cum hac annorum supputatione in Daniele concordat, ut etiam cum ipsis historiis gentium nullam habeant dissonantiam; (0555A)tantum ut diligenter quisque attendat, quis cui inter patriarchas et reges saeculi coaevus appareat.

23. Nam manifestus est Nini aetate Abraham generatum. Quando enim Ninus super Assyria regnans quadragesimum tertium sui imperii habebat annum, tunc Abraham natus ostenditur. Similiter Jacob Inachi fuisse temporibus invenitur, quem primum Argis regnasse aiunt. Moses autem quia auctor hujus prophetiae ostenditur, qua dixisse Jacob refert: Non deficiet princeps de Juda (Gen. XLIX, 10), hic, inquam, Moses cum Cecrope coaevus per omnia legitur, qui primus rex fuit Atheniensium. Sic ergo inter codices Septuaginta interpretum, et historias gentium concors numerus reperietur annorum. Ac (0555B)per hoc Septuaginta interpretes cum historiis gentium concordantes, unum eumdemque ostendunt temporis finem, eumque usque ad Herodem in veritate annorum limitem retinent, quem et Jacob prophetia sua signavit, et Daniel revelato sibi mysterio hebdomadarum expressit. Ergo anni illi, quos a principio mundi pro hac nativitate Christi ex codicibus Hebraeorum libandos esse putatis, respuendi sunt, et necessarii non sunt, quos Jacob tacuit, quos angelus non praedixit, quos Danieli ipsi supputare non placuit, et hi soli computandi sunt anni, quos sub septuaginta hebdomadarum praemissione angelus docuit. Sic enim angelus ait: Adverte sermonem, et intellige visionem. Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam (0555C)tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum (Dan. IX, 23, 24).

24. Quomodo autem numerus ipse annorum septuaginta hebdomadarum prophetiae illi, quae a Jacob de Christo praedicta est, concordare videatur, sic Eusebius in Chronicorum libro exsequitur, computare incipiens easdem hebdomadas a sexagesima quinta usque in centesimam octuagesimam sextam Olympiadem, id est, ab instauratione templi, sive Darii tempore, usque ad obitum Hircani pontificis, in quo sacerdotium de femoribus Judae defecit, succedente Herode rege alienigena, in cujus tempore Christus natus est in Judaea. Sic enim idem historiographus, (0555D)transactis annis Hircani pontificis prosequitur, dicens: « Herodis Antipatris Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius a Romanis Judaeorum suscepit principatum, cujus tempore Christi nativitate vicina, regnum et sacerdotium Judae, quod prius per successiones majorum tenebatur, destructum est, completa prophetia quae ita per Mosen loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). In hoc loco etiam Christus, quem Danielis scriptura praefatur, accipit finem. Nam usque ad Herodem christi, id est sacerdotes, erant reges Judaeorum, qui imperare coeperunt a sexagesima quinta Olympiade, (0556A)et ab instauratione templi sub Dario usque ad Hircanum, et centesimam octuagesimam sextam Olympiadem, annis quadringentis octuaginta tribus in medio transactis, quos Daniel quoque significat, dicens: Et scies, et intelliges: ab initio sermonis respondendi et aedificandi Jerusalem usque ad Christi principatum hebdomadas septem, et hebdomadas sexaginta duas (Dan. IX, 25). Quae sexaginta novem hebdomadae faciunt annos quadringentos octuaginta tres, in quibus christi, id est sacerdotes, per unctionem consecrati regnaverunt, usque ad Hircanum, quo extremo omnium a Parthis capto Herodes Antipatris filius, nihil ad se pertinentem Judaeam ab Augusto et senatu accepit, filiique ejus post eum regnaverunt usque ad novissimam Hierosolymorum (0556B)captivitatem, nequaquam ex successione sacerdotalis generis pontificibus constitutis. »

25. Haec, inquam, proinde hic ad verbum posuimus, ut prophetiam illam Jacob, et hebdomadarum illum in Daniele numerum concordasse in omnibus probaremus. Eumdem enim finem temporum usque ad Christum Jacob patriarcha signavit, quem prophetia Danielis in annorum supputatione expressit. Nec enim moveat unumquemque, quod septuagesima hebdomada cum sexaginta et novem hebdomadibus non connumeretur, cum infra eam praedictae rei veritas completa monstretur. Jam vero hebdomada una in sacris litteris pro septem annis accipitur, dicente Domino ad Mosen: Numerabis septem hebdomadas annorum (Deut. XVI, 9), id est septies (0556C)septeni, qui sunt anni quadraginta novem. Ergo septuaginta hebdomadae 490 annos efficiunt: septuagies enim septeni 490 sunt anni. Quas septuaginta hebdomadas aliqui a vigesimo anno regni Artaxerxis, quando erat octuagesimae et tertiae Olympiadis annus quartus, computare incipiunt, et usque ad ducentesimam secundum Olympiadem, et secundum ejusdem Olympiadis annum, Tiberiique Caesaris annum decimum octavum, supradictarum hebdomadarum numerum extendunt, volentes infra earumdem hebdomadarum numerum et natum Christum ostendere, et passum in fine septuagesimae hebdomadis approbare, sicut Africanus scriptor nobilissimus temporum refert (Eusebius, ubi sup. ).

26. Alii autem a primo Darii anno, quando et (0556D)Daniel hanc visionem vidit, usque ad adventum Christi evolutas fuisse hebdomadas sexaginta duas et dimidiam docuerunt, pro eo quod et in ipsa prophetia Danielis sic subdivisae monstrantur. Reliquas autem septem hebdomadas et dimidiam in passione Christi, et expugnatione Judaeorum, qua per Vespasianum devicti sunt, completas esse definiunt: alium ut pote ordinem regum et supputationem sequentes annorum, quam quod illi, quos praemisimus, tenuerunt. Sicut Tertullianus in libro quem contra Judaeos scripsit, praeloquitur, cujus jam breviter verba ponenda sunt. Sic enim ait (Contr. Jud., fol. 46, edit. Paris. 1545): « Unde igitur ostendimus, quia Christus venit intra sexaginta duas et (0557A)dimidiam hebdomadas? Numeremus a primo anno Darii, quoniam in ipso tempore ostenditur Danieli visio, quae dicit ei: Intellige prophetationes sermonis hujus (Dan. IX, 25). Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc vidit visionem Daniel. Videamus ergo quomodo anni impleantur usque ad adventum Christi. Darius regnavit annis undeviginti, Artaxerxes quadraginta. Ocus qui et Cyrus viginti quatuor. Argus annum unum. Alius Darius, qui et Melas nominatus est, annis viginti uno. Alexander Macedo annis decem. Post Alexandrum qui in Medis et Persis regnaverat, quos evicerat, et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit. Post eum regnat illic in Alexandria Soter annis triginta quinque. Cui successit Philadelphus, regnans annos triginta novem. Post (0557B)hunc Esethehac regnavit annis viginti quinque. Deinde Philopater annis viginti quatuor. Item alius Esethehac annis viginti septem. Soter annis triginta octo. Ptolemaeus annis triginta septem. Cleopatra annis viginti, mensibus quinque. Item Cleopatra conregnavit Augusto tredecim. Post Cleopatram Augustus alios annos quadraginta tres imperavit. Nam omnes anni imperii Augusti fuerunt numero quinquaginta quinque. Videmus autem quoniam in quadragesimo et primo anno imperii Augusti, qui post mortem Cleopatrae imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus, ex quo natus est Christus, annis numero quindecim. Et erunt reliqua tempora annorum in die nativitatis Christi, in annum (0557C)quadragesimum primum, post mortem Cleopatrae anni quadringenti triginta septem, menses decem, unde adimplentur sexaginta duae hebdomadae et dimidia, quae efficiunt quadringentos triginta septem, et menses sex, in diem nativitatis Christi, et manifestata est justitia aeterna, et unctus est Sanctus sanctorum, id est Christus, et signata est visio et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Domini nostri Jesu Christi omnibus in eum credentibus remittuntur. Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso, quod esset venturus, et pati haberet. Igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari visionem et prophetiam dicebat: quoniam ipse est (0557D)signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiabant. Post adventum enim et passionem ejus jam non visio neque prophetes est, qui Christum nuntiet esse venturum. » Et post paululum, « Videamus, inquit, aliae septem et dimidia hebdomadae, quae sunt subdivisae in abscisione priorum hebdomadarum, in quo actu sunt adimpletae. Post Augustum enim qui supervixit post nativitatem Christi annis quindecim, cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis viginti duobus, menses septem, dies viginti octo, hujus quinto decimo anno imperii patitur Christus. Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis tribus, menses octo, dies tredecim. Nero annis novem, diebus (0558A)tredecim. Galba menses septem, diebus viginti et octo. Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Judaeos, et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex. Nam imperavit annis undecim. Atque ita in die suae expugnationis Judaei impleverunt hebdomades septuaginta praedictas a Daniele. »

27. Attendite ergo jam studiosius, et videte, quia si has septuaginta hebdomadas secundum Eusebium a sexagesima quinta usque in centesimam octuagesimam sextam Olympiadem computare volueritis, post quadringentos et octoginta tres annos reperietis sacerdotium de stirpe Juda, Hircano moriente, cessasse, et Herodem regem alienigenam successisse, cujus tempore natus est Christus Dominus noster. Si (0558B)autem secundum Tertullianum has ipsas hebdomadas supputare velitis, in earum evolutione et nativitatem, et passionem Christi, excidiumque Jerosolymorum, sicut a propheta praedictum est, completum fuisse videbitis. Etenim quando angelus numerum istum hebdomadarum Danieli praedixit, tunc etiam et ungi Sanctum sanctorum edocuit, et mortem ipsam Christi significavit, excidiumque gentis Judaeae non tacuit. Sic enim Danieli angelus dixit: Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et intelligeres. At exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni, ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, et urbem sanctam tuam, ut consummetur (0558C)praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomadae septem et sexaginta duae erunt. Et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus: et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio (Dan. IX, 22 seq.). Ecce angelus iste postquam occisionem Christi praedixit, sic subsequenda haec omnia nuntiavit. Nunquid ista omnia post mortem Salvatoris civitati illi et civibus acciderunt? Nam postquam clamaverunt adversus (0558D)Filium Dei ut occideretur, successit illis post aliquod tempus vindicta a Domino. Venit enim exercitus Romanus cum duce Vespasiano, et debellata est civitas, expugnati Judaei, multaque millia interfecti, nullusque illuc modo permittitur accedere Judaeorum, ubi Christum crucifigendum acclamaverunt. Manifestum est, inquam, propter Christum Judaeis ista accidisse, conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum, et ordine temporum. Aut si nondum venit Christus, propter quem haec passuri praedicabantur? Cum venerit ergo patientur? Et ubi nunc filia Sion relinquenda, quae nulla est hodie (Isai. I, 8)? Ubi civitates exurendae, quae in tumulis? Ubi dispersio gentis, quae jam extorris? Redde (0559A)statum Judaeae quem Christus inveniat, et alium contende venisse. Aut si mentior, dicite, Ubi regnum vestrum? ubi templum? ubi sacerdotium? ubi sacrarium? ubi conventio prophetarum? Nempe haec omnia funditus defecerunt, in eo quod hostia cessavit, quod sacerdos intercidit, quod unctio pristina defecit. Si ergo cessantibus his omnibus unctio ipsa cessavit, unde ungetur Christus vester cum venerit? Lex enim praecepit in captivitate non licere unctionem regalis chrismatis confici. Unde ergo ungetur qui nascetur in Bethlehem, aut quomodo procedit de Bethlehem, cum de semine Israel nullus omnino sit in Bethlehem? Videmus enim neminem de genere Israel in civitate Bethlehem remansisse, ex quo interdictum est, ne in confinio ipsius regionis remoraretur (0559B)quisquam Judaeorum, ut et quod esset per prophetam dictum, impleretur: Terra vestra deserta, civitates vestrae ustae igne (quod belli tempore eis evenit): regionem vestram in conspectu vestro alieni comedent (Isai. I, 7).

28. Quid jam ad haec respondetis, insani, et occulta Dei justitia excaecati? Ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccastis, qua deleta migrastis? Regnum Judaeorum quaeris? Non est. Sacrificium Judaeorum (0560A)quaeris? Non est? Sacerdotium Judaeorum quaeris? Non est (Ex Aug. serm. 2 in psal. LXXXVIII, n. 7). Quae omnia Daniel cessatura praedixit, quando ungi Sanctum sanctorum liquide prophetavit (Dan. IX, 24). Quia igitur haec omnia jam nunc in vobis impleta esse videtis, manifestis vocis indiciis de futura Christi nativitate mendaces vos ostenditis. Ecce jam convicti estis perpaucis quidem testimoniis praelibatis, sed fortissimis et praeclaris. Sunt siquidem et alia multa in divinis libris expressa, quae a me nec omnia commemorari possunt, quia nimium est, nec multa, quia longum est. Perparva quidem collegimus tantum, ut viam hujus intelligentiae panderemus. Et tamen in his quae dicta sunt, sive quae adhuc dici de divinis voluminibus possunt, nusquam (0560B)reperietur alicubi esse praedictum, ut initio mundi, in adhibita supputatione annorum tempus incarnationis Dominicae dignoscatur. Tali igitur proinde rationis objectu brevitas illa annorum quae ex codicibus Hebraeis objicitur, pro dignoscenda hujus sacramenti regula contemnetur. Jam ergo ad Novi Testamenti idoneos testes et ministros verbi transitum facientes, debito hunc librum fine claudamus.

LIBER SECUNDUS. (0559)

1. (0559C)Prolatis praemissisque patriarchis et prophetis, quibus praedicantibus didicimus eo Christum tempore natum, quo et ab illis expressus est nasciturus, et a nobis nunc creditur natus; ipsa nunc Novi Testamenti tempora prosequar, et quomodo nuntiante angelo coeperint, curiosius inquiram. Et certe sacramentum illud septuaginta hebdomadarum de Christi nativitate Daniel per angelum didicit (Dan. IX, 21 seq.). Similiter et Zacharias apparenti sibi angelo Joannem filium de se generandum audivit (Luc. I, 11 seq.). Et Maria angelo sibi praedicenti Christum ex se nascendum, et credidit et assensit. Haec tria per angelum dicta et completa videmus. Jam ergo sollicite intuendum est utrum angelus iste, qui Zachariae et Mariae apparuit, ipsi quoque Danieli illa praedixerit. (0559D)Equidem ipse Daniel in prophetiae suae volumine, quando illa sacramenta hebdomadarum de Christi nativitate per angelum futura cognovit, sic ipsius angeli nomen evidenter expressit. Dicit enim: Ecce vir Gabriel, quem videram in principio, cito volans, tetigit me, et dixit: Daniel, animadverte sermonem (Dan. ubi sup.), et reliqua quae ibi commemorantur. Item his temporibus secundum Evangelium angeli ipsius nomen mirificum sic invenitur expressum. Dixit enim idem angelus Zachariae: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum, et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare (Luc. I, 19). Quod etiam de beatae Mariae virginis partu sic in eodem Evangelio legitur: Missus est, inquit, angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad (0560C)virginem desponsatam viro, cui nomen Joseph, et nomen virginis Maria (ibid., 26).

2. Jam ergo manifestum est, quod unus idemque angelus Gabriel fuerit, qui et praefixa illa tempora Danieli de Christi nativitate aperuit, et partum virginis praesentem esse monstravit. Ad tempus itaque praefinitum occurrit, et olim a se dicta operis efficientia completa esse convincit: et illic fidelis in prophetia hebdomadarum, et hic fidelis per mysterium revelatum. Nunquid aliud annorum illa supputatione praedixit, aliud hic probare voluit in Maria? Nihil ergo dubitationis, nihil erroris relinquere voluit, qui et illa tunc cum adhuc non essent, futura praedixit, et haec postea, ne illa non crederentur, manifesta monstravit. Sequamur ergo evangelizantis (0560D)hujus angeli vocem, et sicut eam, cum in prophetia loqueretur, probavimus fuisse veridicam, sic hic, cum in Evangeliis loquitur, cognoscamus esse completam. Ait enim Mariae angelus iste: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis (Ibid. 31 seq.). Ubi post aliqua sequitur: Factum est cum impleti essent dies ut pareret, et peperit filium suum unigenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. Et pastores erant in regione eadem, et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et dixit illis: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni (0561A)populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio (Luc. II, 6 seq.). Ubi post aliqua adhuc dicit: Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. Unde et nato jam Jesu in Bethlehem Judae, juxta quod Evangelium refert: Ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt: in Bethlehem Judaeae. Sic enim scriptum (0561B)est per prophetam: Et tu Bethlehem in terra Juda, nequaquam minima es in principibus Judae, ex te enim exibit dux qui regat populum meum Israel (Matth. II, 1 seq.).

3. Hic jam mihi respondeant volo, qui tantae dispensationis ingrati sunt sacramento, ad tantam perquisitionis diligentiam, qua Herodes sacerdotum principes de Christi nativitate interrogat, atque in tanto regis metu, et in tanta cura respondentium Scribarum, quomodo non potuit eo tunc tempore haec quaestio de hac annorum contrarietate per codices Hebraeorum aut libata monstrari, aut monstrata evidentia objici, quo seipsos possent cum rege suo territo consolari? Sic enim scriptum est: Turbatus est Herodes, et omnis Jerosolyma cum illo. Et certe (0561C)rex iste, licet profanus, promissum Christum in libris Hebraeorum audierat; ideo ne, Christo veniente, regnum perderet, metuebat. Si enim Christum prophetatum in illorum litteris non audisset, nequaquam a principibus et Scribis ubi nasceretur exquireret. Turbatus est autem non solum rex ipse, sed et omnis Jerosolyma cum illo. Omnis scilicet conventus docentium, omnia subsellia Judaeorum. Unde et a rege sollicite perquisiti propheticum indicem protulerunt, quod in Bethlehem Judaeae Christus Dei Filius nasceretur. Turbato enim rege et perterrito, poterat de hac annorum supputatione ex codicibus suis tale aliquid demonstrare, unde Christum nasci tunc adhuc non oportere manifesta annorum supputatione ostenderent, si hoc pro certo in divinis paginis lectitassent. (0561D)Sed quod in lege et in prophetis non erat insertum, nec ab illis est dictum: nam qui locum ubi nasceretur, indice Scriptura, ostenderunt, poterant similiter et quando nasceretur, id est, adhuc eum sperari debere futurum, legitima ostendere supputatione annorum. Ecce veritas responsionis eorum non personaliter creditur, sed legaliter comprobatur. Hoc enim quod scriptum noverant, veraciter protulerunt. Nil de hac annorum supputatione adhibitum, quod ex libris suis nato Christo diceretur (0562A)contrarium. Nam et in reliquo tempore Judaeis ipsis volentibus scire, utrum ipse esset Christus, in omnibus eorum interrogationibus, et responsionibus Christi nusquam haec annorum objectio aut ab illis objecta, aut a Domino terminata est. Denique sic de his in Evangelio legitur: Ambulabat Jesus in templum, in porticum Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam (Joan. X, 23, 24). Similiter et princeps sacerdotum dixisse Domino legitur: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Matth. XXVI, 63). Quanquam et a Joanne quaerunt utrum ipse Christus (Joan. I, 19 seq.), et de eis Evangelium dicat quod alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem (0562B)dicebant: Nunquid a Galilaea Christus venit? Nonne Scriptura dicit quia ex semine David, et Bethlehem castello, ubi erat David, Christus venit? Dissensio itaque facta est in turba propter eum (Joan. VII, 41 seq.). Nunquid in hac tam multiplici dissensione Judaica si aliquid eos supputatio annorum secundum codices suos juvisset, non ex hoc audacius resultarent, et certis locis Scripturarum illo tunc tempore non debere Christum nasci, sed adhuc sperandum eum oportere ex ipsa evidenti annorum supputatione convincerent? Sed ecce, nec disputatio sive dissensio Judaeorum opinione aliqua annorum perstringitur, nec manifestatio Christi hujusmodi calculationibus declaratur.

4. Jam ergo videndum est quid talibus fuerit a (0562C)Christo responsum. Loquor, inquit, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me (Joan. X, 15). Alio quoque loco sic eis respondit: Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere, et illae sunt quae testimonium perhibent de me, et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui vos accuset Moses, in quo vos speratis. Si enim crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis (Joan. V, 33, 39 seq.)? De his etiam alio (0562D)loco dicit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Joan. XV, 22). Haec siquidem Domini verba sunt. Post haec duos jam illos post resurrectionem suam discipulos euntes in castellum quod vocatur Emmaus, cum de resurrectione sua dubitantes et colloquentes aspiceret, unde eos instruxerit, unde eos in fine sua firmaverit, audiamus. Sic enim eis locutus est: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae! (0563A)Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Et incipiens a Mose, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de illo erant (Luc. XXIV, 25 seq.). Ecce quomodo se ipse Christus manifestavit ignorantibus, non supputatione a principio mundi annosa, sed testimoniorum veritate conspicua. Caeterum hunc vere Dei Filium et multiplices daemonum legiones confessae, et elementa ipsa testantia prodiderunt, et resuscitata a mortuis corpora protestata sunt. Si ergo non vis, o Judaee, de Christo angelis credere, crede daemonibus, crede nuntiantibus coelis, patefactis sepulcris, resurgentibus mortuis. Filium enim Dei esse eum, angelus docuit, et stella ostendit, et magorum adoratio prodidit, et vox de nube tonans patefecit, et columba (0563B)monstravit, et Joannes agnovit.

5. Jam ergo quale Joannes hic testimonium perhibuerit Christo, diligenter audite, et videte. Abhinc tamen nubem testium, tantamque numerositatem fidelium adventu praeteritae nativitatis Christi, utrum calculationibus totius saeculi evolutis discendum esse probaverint, an fidei veritate et ipsi cognoverint, et aliis dignoscendum tradiderint? Primus ergo Joannes iste, vulva matris sterilis genitus, novae vitae praedicator egregius, fide Christum agnitum credidit, non supputatis annis explorare tentavit. Agnovit enim Christum, et manifestatione prophetica, et corporis veritate monstrata. Ipsis etenim signis Christum agnovit, quibus eum prophetatum Isaiae vaticiniis didicit. Sic quippe idem Isaias ex persona Dei (0563C)Patris dicit: Ecce servus meus, suscipiam eum: dilectus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus profert (Isai. XLII, 1). In his duabus sententiis Isaiae, quibus Pater Filium et electum et complacentem sibi appellat, necnon quod Spiritum suum daturum se ei pronuntiat, Joannes hic in baptismo jam ipso Domino ea impleta sic narrat. Vidi, inquit, Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Et qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei (Joan. I, 32 seq.). Nam et baptizato (0563D)jam Domino, vox de coelo facta est, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Quod enim Isaias dixit ex voce Patris: Dedi Spiritum meum super eum, hoc Joannes praesentia corporali vidit impletum, cum dicit: Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo super eum. Et quod in Isaia scribitur iterum: Electus meus, complacuit sibi in illo anima mea, hoc ab Evangelista reperitur factam videlicet fuisse vocem de coelo dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Propheta quidem Isaias speciale de Domino vaticinium praebuit, sed hic Joannes plusquam propheta digito Dominum demonstravit, in quo haec specialiter impleta esse probavit.

6. Ecce quibus signis atque indiciis Joannes Christum (0564A)Dei Filium didicit. Unde etiam interrogantibus se Judaeis, utrum ipse esset Christus, perfectum illis de Christo testimonium perhibuit, atque dixit: Non sum ego Christus. Medius autem vestrum stetit, quem vos non scitis. Ipse est, qui ante me factus est. Ubi etiam sequitur: Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat (Joan. I, 20, 26 seq). Equidem et Joannes jam in vinculis tentus duos e discipulis ad Dominum misit, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3)? Scire magnopere cupiens utrum ipse Dei Filius, qui in mundum venisse jam videbatur in carne, ipse per se ad inferna descenderet. In qua sciscitatione satis apparet quod si supputatis annis (0564B)ab Adam adventum Redemptoris mundi posset addiscere, consultum Domini non quaesisset, cui sola annorum calculatio ad haec sufficeret scienda. Nam ipse sacerdotali genere clarus, et in lege nutritus, illo tunc tempore non potuit haec objecta proponere, si haec nativitati Christi contraria praevidisset, ut diceret: Adhuc necdum supputatio quinque millium est suppleta annorum, adhuc sperandus est Christus, qui redimat mundum. Absit. Nihil tale bonus ille Christi servus objecit, sed potius responsa sibi a Domino credidit. Interrogaverat enim magistrum per discipulos, dicens: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et Dominus ad illos: Euntes, inquit, renuntiate Joanni quae vidistis et audistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, (0564C)mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me (Ibid., 5, 6). Ecce non est scandalizatus Joannes in Christo, sed potius evidens perhibuit testimonium Christo.

7. Post hunc sequuntur omnes Christi discipuli adventus Christi gratia renovati, qui Christum Dei Filium in carne venisse, non calculationis industria, sed testimoniorum divinorum evidentia didicerunt: credentes, non quod secundum impios digitorum supputatione colligitur, sed quod secundum pios fidei revelatione sentitur. Sic Andreas fratrem suum Simonem Petrum ex hoc credibilem facit, dicens: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christus (Joan. I, 41). Sic Philippus Nathanaeli (0564D)Christum insinuans, dicit: Quem scripsit Moses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Ibid., 45). Sic Petrus ipse discipulorum omnium primus, nullis calculationum obicibus praedicationem suam obnoxiam cernens, inquit: Notam autem facimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam, speculatores facti illius magnitudinis. Accepit enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delata ad eum hujusmodi: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et hanc vocem de coelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto (II Petr. I, 16 seq.). Ubi post aliqua sic dicit: Fuerunt pseudoprophetae in populo isto, sicut in vobis erunt magistri mendaces, qui subintroducentes sectas perditionis, et eum qui emit eos. Dominum negant (0565A)(II Petr. II, 1). In qua etiam adhuc Epistola sequitur: Vos igitur, fratres, praescientes cavete, ne insipientum errore seducti, excidatis a propria firmitate (II Petr. III, 17). O quam dilucide hic sanctus apostolus hujus temporis malitiam longe ante praedixit, et testimonium Christo non solum credendo sed etiam videndo perhibuit!

8. Sequamur adhuc magni hujus doctrinam apostoli, et videamus tot millia Judaeorum ad ejus praedicationem conversa, utrum aliquid de iis annis praedicanti Petro objiciant, an auditis ejus monitis conquiescant. Quando enim quinquagesimo post resurrectionem Christi die Spiritus sanctus super apostolos venit, et linguis omnium gentium sunt locuti magnalia Dei, scriptum est: Stans Petrus, elevavit vocem (0565B)suam, et locutus est, dicens: Viri Judei, et qui habitatis in Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia; sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae (Act. II, 14 seq.). Ubi dum de Christi passione et resurrectione eos post aliqua convinceret, sic repetens dicit: Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum, quem vos crucifixistis (Ibid., 36, 37). Ubi statim subjungitur: His auditis, compuncti sunt corde. Qui enim receperunt sermonem ejus, baptizati sunt; et appositae sunt illa die animae circiter tria millia. Et (0565C)erant perseverantes in doctrina apostolorum (Ibid., 41, 42). Ecce nec praedicatio Petri obnoxia fuit annorum supputationibus, nec ipsa quoque tot millium Judaeorum multitudo de hac supputatione a Petro quidquam explorare tentavit, sed in prolatis tantum ab eo testimoniis credidit, et compuncto corde quievit.

9. Hac etiam et simili regula Jacobus Hierosolymam, Thomas Indiam, Macedoniam Matthaeus illustrat, caeteraque omnis multitudo apostolica Christum Dei Filium simili doctrina in mundum venisse, verbo praedicavit, et testificata est. Nec enim hi homines praedicationi suae obvia annorum curricula ex Hebraeorum codicibus percensere, quae utique ad nativitatis Christi causam nihil pertinent. Nempe nec ipsi quoque Judaei alicubi leguntur de hac annorum (0565D)disseptatione aut cum apostolis decertasse, aut dictis apostolicis restitisse, praesertim cum eo tunc tempore Judaei ipsi adhuc et patriam tenentes et regnum, et necdum dispersi, tanto fulgerent instrumento doctrinae, quanto utique amplo et regni et honoris sui adhuc fungebantur honore. Si igitur hi nec legisperitia rudes, et numerositate ipsa Scribarum et principum doctiores nihil sibi tunc de hac annorum disputatione sunt blanditi, qua fronte nunc ista objiciunt, qui, in dispersione gentium traditi, tanto sunt a legisperitia alieni, quanto et a solo proprio probantur exclusi?

10. Transeamus deinde ad Paulum ipsum vas electionis apostolum, qui et ipse apprime in lege nutritus, et ad pedes Gamalielis edoctus fuit (Act. XXII, 3), ita totius (0566A)Veteris Instrumenti notione praecognitus, ut nefas sit credere eum aliquid in illis litteris latuisse. Etenim ipse ad Galatas refert. Audistis, inquit, conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non acquievi carni et sanguini (Gal. I, 13 seq.). Videte, quaeso, vocationem Pauli, quia revelato sibi Christo Filio Dei, non acquievit carni et sanguini. Qui ergo revelato sibi Dei Filio credidit, utique promissum sibi ex lege Christum agnovit. (0566B)Nam qui tanto furoris zelo persequebatur Ecclesiam, facile potuit de hac annorum opinione vanissima agere contra eam, si tamen juvari ex hoc persensisset in aliquo partem suam. Si enim aliquid ex his annorum numeris traditum sibi percepisset ex lege, utique plus ex hoc posset Dei Ecclesiam expugnare: et ex hoc majorem contra eam repugnandi materiam sumeret, ex quo id in lege insertum esse monstraret. Nam qui dicebat: Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV, 3), potuit dicere: Plenitudo temporis necdum venit, quia sex millium annorum series expleta secundum Hebraeos codices non concurrit. Ergo ideo plenitudinem temporis jam venisse dicebat, quia mysterium temporum revelatum sibi agnoverat. Sic enim ad (0566C)Ephesios dicit. Notum, inquit, fecit nobis Deus Pater sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum, restaurare omnia in Christo (Ephes. I, 9, 10). Hoc quippe mysterium dispensatio est plenitudinis temporum, ut statuto tempore omnia complerentur. Ergo quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum; qui ante venire non potuit, nisi mysterium temporis impleretur. Cum ergo semel mihi Christus natus, passus, et sepultus fuerit, et resurrexerit, et ad Patrem victor ascenderit, non necesse habeo veterum numerum, quia jam pro certo teneo mysterium revelatum, quod evidenter agnoscitur in plenitudine temporum. Hoc quippe modo plenitudinem temporis, quo Christum nasci oportuit, (0566D)per mysterium sibi revelatum Paulus agnovit, nec tamen illis annorum numeris didicit. Unde et Galatis volentibus ad Judaismum transire, annuntians illis Christum, mordaciter scribit: Miror quod tam cito transferemini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, nisi sint aliqui qui vos conturbant, et volunt subvertere Evangelium Christi. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I, 6 seq.). 11. Hic, inquam, vas electionis, et apostolus gentium in omnibus disputationibus suis, quas cum Judaeis habuit, sive Graecis, nusquam repertus est his annorum supputationibus, aut, oppugnans adhuc Evangelium, usus, aut, praedicans Evangelium, delectatus; (0567A)sed testimonia legis et prophetarum proponens, in patulo manifestam Judaeorum convincebat insaniam. Sic quippe de eo scriptum est: Saulus autem magis convalescebat, Judaeis, qui habitant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus (Act. IX, 22). Ecce Paulus affirmabat Christum venisse non completudine annorum ex codicibus Hebraeorum adhibita, sed testimoniorum evidentia ex divinis libris prolata. Nam juxta quod in Actibus apostolicis scribitur: Ingressus Paulus et Barnabas in synagogam die Sabbatorum, sederunt. Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui (0567B)timetis Deum, audite: Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, etc. (Act. XIII, 14 seq.), ex eo tempore sequens usque ad tempus David, ex cujus semine natum Christum ostendit; deinde quae in Christo acta sunt per passionem et resurrectionem manifestis testimoniis explicavit. Nec tamen aliquid de hac annorum supputatione secundum codices Hebraeorum elicuit. Quippe cui necesse non fuit ad comprobandum sacramentum tantae rei supputatio annorum a principio mundi. Sequitur et dicitur in Scriptura: Secundum consuetudinem Paulus introivit ad Judaeos, et per tria sabbata disserebat eis de Scripturis, adaperiens et insinuans, quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis, et quia hic est Jesus Christus, (0567C)quem ego annuntio vobis (Act. XVII, 2, 3). Nunquid in his omnibus disputationibus suis, cum quotidie Judaeis Scripturas aperiret, si aliquid ex hac annorum opinione praedicationi suae contrarium comperisset, non statim planum faceret illis quod latebat, aut respueret quod debebat? 12. Stephanus quoque primus Christi martyr similiter non supputatione temporum, sed testimoniorum affluentia contradicentes sibi Judaeos frequentissime convincebat. Sic enim scriptum est. Surrexerunt quidam de synagoga quae appellabatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano, et non poterant resistere sapientiae et Spiritui sancto, qui loquebatur ex eo, propter quod redarguebantur ab eo (0567D)cum omni fiducia (Act. VI, 9, 10). Ecce redargutos et convictos Judaeos per Stephanum legimus, nec tamen aliquid de hac annorum supputatione in suis disputationibus invenimus. Unde et Judaeis ipsis non de hac opinione obsistentibus, sed id solita obstinatione durantibus, dixit: Dura cervice, et incircumcisi corde et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et patres vestri (Act. VII, 15)(0568A) 13. Quid jam de Jacobo apostolo fratre Domini referam? qui rogatus a Judaeis, ut testimonium de Jesu eisdem expetentibus perhiberet, docebat esse Salvatorem. Et tamen sive qui verbum ejus susceperunt, sive qui ab illo invidia intercurrente discissi sunt, nil tale ab eo requirunt, quod ad hanc supputationem annorum pertinere videatur, cum tamen ipse veritatis testis existens, et hunc eumdem Dei Filium praedicans Christum, glorioso martyrio coronatur. Quod etiam et Jacobus frater Joannis apostoli hunc ipsum Dei Filium Judaeis praedicans Christum, nullis annorum opinionibus praedicationem suam obnoxiam sentiens, longo tractu testimoniorum divinorum docuit, ea omnia quae praedixerat, in Domino nostro Jesu Christo fuisse completa. Postremo Joannes, opinabilis (0568B)ille Christi discipulus, pectoris Dominici suavitate perfusus, in Epistola sua idipsum apertissime et dilucide commendans, dicit: Omnis spiritus qui confitetur Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est. Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non ex Deo est, non audit nos. In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris (I Joan. IV, 2, 3, 6). Item idipsum replicans et commendans dicit: Scimus quoniam Filius Dei venit, et carnem induit nostri causa, et passus est, et resurrexit a mortuis: assumpsit nos, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus Jesu Christo. Hic verus est Deus, et vita aeterna (I Joan. V, 20). Hic etiam adhuc dicit: Haec est victoria quae vicit mundum, fides (0568C)vestra. Quis est autem qui vicit mundum, nisi qui credit quia Jesus Filius Dei est (Ibid., 4, 5)? 14. Sic ergo definitionem fidei Christianae accipientes, debemus indubitanter et praeterita quae narrantur in Evangeliis credere, et futura sine haesitatione sperare. Nec enim praesentibus, quae videntur, fides est necessaria, quae per sensus corporis approbantur indubia: sed illic fides adhiberi debet robusta, quae non videat esse praesentia. Sic enim quique Christianus Christum Dei Filium et in praeteritis natum de Virgine plena fide tenebit, et indubitanter eum venturum ad judicium sperabit: credens et praeteritae ejus nativitati, qua pro nobis factus homo dignatus est nasci, et futurae ejus promissioni, qua regnum se (0568D)fidelibus daturum repromisit. Sic ergo unusquisque et praeteritis et futuris, quae de Christo Dei Filio Evangelicis et Apostolicis litteris dicta sunt, indubitatam fidei scientiam praebens, merebitur futurum obtinere cum sanctis omnibus regnum, quia non violavit fidei sanctae arcanum. Ex hac ergo fide omnes vivimus, per hanc nos fidem coronandos fideliter speramus; justus enim ex fide vivit. Et quomodo justus ex fide vivit (Hab. II, 4), nisi non videndo quod (0569A)credit? Haec ergo est justitia fidei, qua justificamur, ut credamus in eum quem non videmus, et fide mundati eum in quem nunc credimus postea videamus. Et certe olim jam natus, et mortuus, et a mortuis resuscitatus est Christus, quem tamen nos corporaliter, sicut neque nascentem, neque morientem vidimus, ita nec resurgentem aspeximus; et tamen indubitata fide haec de illo veraciter et credimus et fatemur. Et haec justitia fidei, qua justificamur atque mundamur, cum ea quae oculis non vidimus cordis oculo contuemur et credimus. Equidem datum est apostolis ista videre, et ipsum Verbum incarnatum in carne aspicere. Nos autem credere jussit quod illis videre concessit. Fides ergo, ut dictum est, earum rerum est quae non videntur, et tamen sine (0569B)dubitatione creduntur, id est, si absque haesitatione credas quae in praesenti videre non valeas. Christus ergo jam primum suo tempore venit in mundum, ut salvaret mundum, et iterum suo tempore veniet, ut judicet mundum. Illa igitur quae de ipso facta leguntur solum credenda sunt; quae autem futura promittuntur, et credenda et speranda sunt. Qui ergo eum pro salvatione mundi dudum veraciter credit, veniente illo ad judicium non peribit. Si quis ergo de hac fide dubitat, quid ultra sperat, nisi aeterna supplicia? Agendum ergo nobis est, ut in quibusdam causis fidei etiam non percepta ratione sufficiat credere; (0570A)scilicet, ut si in quibusdam rebus reddenda nobis ratio non occurrat, fides sola sufficiat, nec ibi admittatur ratiocinationis objectio, ubi commendatur fidei altitudo. Postponenda enim est omnis humanae disputationis industria, ubi fides sufficiet sola. 15. Ecce, ut caetera taceam, duo de Christo Dei Filio admiranda miracula ponam: nativitatem ejus sine patre de virgine matre, et ingessum ejus ad discipulos januis clausis post resurrectionem. Quae duo, si ratione comprehenduntur, admiranda non erunt, nec fides habebit meritum, cui humana ratio praebet experimentum (Greg. Magn., homil. 26 in Evang., n. I). Etenim, ut beatus Hilarius ait (Lib. VIII de Trin., n. 10): « habet non tam veniam quam praemium ignorare quod credas, quia maximum (0570B)fidei stipendium est sperare quod nescias. » Ergo innitendum est fidei, amplectenda est fides, quae etiam percepta ratione, spe et charitate perficitur. Sufficiat rogo omni Christiano credere quod sensu non valet attingere. Cui datum est, et sublimiter intelligere, et fortiter credere, Deo gratias agat. Cui non datum est intelligere, credat ut intelligat, ut cum credens intellexerit quod audivit, intelligens perfruatur quod credidit. Sicque fiet, ut et credulitas intellectum aperiat, et intellectus fide nutritus perveniat ad coronam. LIBER TERTIUS. (0569) INCIPIUNT TITULI EJUSDEM IN LIBRUM TERTIUM. Ut facillime lectori pro vindicatione aetatis sextae ratio respondendi occurrat, haec primum capitula studiose attendat.

(0569C) I. Quod aetates mundi non in annis, sed in generationibus agnoscantur. II. Quod sive in Hebraeis, sive in Septuaginta interpretum codicibus per singulas aetates non aequalis numerus reperiatur annorum, ut quasi unaquaeque aetas id habeat, an non. III. Quod instar sex dierum et sexta aetas hominum, et sex aetates saeculi comprobentur. IV. Distinctio quinque aetatum in generationibus disposita, et per quantas unaquaeque aetas generationes discurrat. V. Quae sit ratio, ut duae illae aetates ab Adam usque ad Abraham denis, generationibus includantur, reliquae autem tres usque ad Christum in quaterdenis generationibus distinguantur. (0570C) VI. De exemplis Scripturarum quibus instruimur quod aetates saeculi non in annis sed in generationibus debeant computari, eo quod Matthaeus generationes Christi regias, Lucas autem sacerdotalis generis quasdam lineas exsequatur. VII. Quae sit ratio, ut Christus in sexta aetate saeculi nasceretur, eo quod sive plures sive pauciores anni esse videantur, nihil impediat ad plenitudinem generationum. VIII. De supputatione annorum utrorumque codicum, eo quod brevitas annorum secundum Hebraeos objecta nihil obsit ad comprobandam aetatem saeculi sextam. IX. De Epiphanio, Augustino, atque Hieronymo quid de annis senserint, vel quam cui Translationem praetulerint. X. Renotatio annorum per singulas quasque aetates secundum Septuaginta interpretes. (0569C) 1. Calumniatoribus fidei Christianae tertio adhuc operis libello respondens, qui assumptis annis a principio mundi secundum codices Hebraeorum quintam saeculi aetatem insana temeritate causantur, hoc primum omne genus Christianorum admoneo, ut quoties (0569D)quisquis Christianorum a quolibet Judaeo secundum codices Hebraeorum assumptis annis aetates ipsas computare audierit, non illi cor suum inflectat, ut secundum numerum eorumdem annorum easdem aetates supputandas accipiat; sed secundum praefinitum numerum generationum eas determinatas agnoscat. Non enim aetates ipsae annorum numero praenoscuntur, (0570C)sed anni ipsi distinctis generationum aetatibus colliguntur. 2. Quia vero nequaquam singulae quaeque aetates aequali annorum numero terminantur, alibi enim major, alibi minor, et per singulas dispar in annis (0570D)numerus reperitur; quis ergo quantusque annorum numerus habeatur melius intra ipsas aetates, prout cuique placuerit, supputandus excipitur. Non enim secundum Evangelium enumeratis annis, sed supputatis generationibus pervenitur ad Christum. Ergo aetates ipsae saeculi non in annis, sed in generationibus colligendae sunt. Nequaquam igitur praepostero (0571A)ordine est agendum, ut in annis aetates, sed in aetatibus anni agnoscantur. Jam ergo dicam, et rationes sex aetatum aperiam. 3. In sex quippe diebus fecit Deus coelum et terram, et omnem a se formatam distinctis diebus condidit creaturam, unumquemque diem luce initians, vespere consumens, dicente Scriptura: Factum est vespere et mane dies unus. Secundum hos igitur sex dierum numeros atque rationes sex quoque aetates in unoquoque homine praenoscuntur, in quibus vita ipsa perficitur, id est, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas, senectus. Fac ergo totos homines quicunque ab Adam usque in praesentem diem fuerunt, quasi unum hominem esse, et in persona unius hominis totius saeculi tibi figuram (0571B)appone, et per quantas aetates saeculum istud quasi unus homo transierit, vel in qua aetate modo consistit, ratione facillima pervidebis. 4. Ab Adam enim usque ad diluvium aetas prima porrigitur, quae denis generationibus terminatur. Secunda post diluvium usque ad Abraham similiter per decem generationes evolvitur. Tertia deinde aetas saeculi usque ad David quatuordecim generationibus protelatur. Quarta post haec similiter denis et quaternis generationibus a David usque ad transmigrationem Babylonis producitur. Quinta dehinc aetas saeculi sequitur a transmigratione Babyloniae usque ad Christum: quae et ipsa similiter denis et quaternis generationum articulis terminatur. Jam deinde sexta aetas saeculi sequitur, in qua Christus Dei Filius (0571C)ex Maria virgine nascitur. Quae aetas quot annis, quotque generationibus protrahatur, a nullo hominum comprehenditur. 5. Cur autem duae aetates illae ante Abraham per denos generationum numeros currant, et tres istae in Evangelio denis et quaternis generationum lineis serviant, ratio monstrabit adhibita. Ab Adam usque ad diluvium decem generationes excurrunt, quae aetas prima in infantiam deputatur. Et ut noveritis evidenter praedictarum generationum decem vocabula, attendite hic ea per ordinem supputata. Adam enim genuit Seth, Seth genuit Enos, Enos genuit Cainam, Cainam genuit Malahel, Malahel genuit Jared, Jared genuit Enoch, Enoch genuit Mathusalem, Mathusalem (0571D)genuit Lamech, Lamech Noe. Haec, inquam, prima aetas cum mane suo et vespere supputatur: quia sicut unusquisque dies a luce incipit, et in vesperum finit, sic aetas haec ab Adam coepit, et pro vespera diluvium habuit. Secunda igitur aetas a diluvio usque ad Abraham denis similiter lineis generationum porrigitur; Sem enim genuit Arfaxat, Arfaxat genuit Cainam, Cainam genuit Sale, Sale genuit Eber, Eber genuit Faleg, Faleg genuit Reu, Reu genuit Saruc, Saruc genuit Nachor, Nachor genuit Thare, Thare genuit Abraham, a quo aetas saeculi incipit tertia. Haec, inquam, aetas habuit mane suum post diluvii excessum, cujus vespera (0572A)fuit confusio illa linguarum. Quod etiam et in subsequentibus aetatibus similiter de mane isto et vespere studiosus lector, si quaesierit, renovatum reperiet. 6. Jam nunc accipe rationem quare sit factum ut hae duae aetates denis generationibus terminentur. Et certe aetas hominis prima infantia est, secunda pueritia. Quae duae aetates, exceptis quinque sensibus corporis, in quibus naturalis sensus aut motus est, nihil evidenter aut cognitione discreta attingit, aut actionis opere perficit. Nam et actio temeraria est sine cognitione, et sine actione ignava cognitio. Et ideo prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque sensibus corporis dedita est, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Et ideo propter solos quinque corporis sensus, (0572B)quibus aetas talium vigere probatur, geminatur idem quinarius numerus propter utrumque sexum: quia iidem quinque corporis sensus, sicut inesse masculis, ita et in feminis comprobantur. Ideo duae istae aetates denario generationum numero finiuntur. 7. Tres inde aetates saeculi, quae in Evangelio computantur, bis septeno generationum numero distinguuntur. Ab Abraham enim usque ad David generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. 8. Jam ergo videndum est cur istae tres aetates saeculi bis septeno generationum dignoscantur numero (0572C)terminari. Equidem jam superius diximus duas illas aetates ab Adam usque ad Abraham, quasi infantiam atque pueritiam, solis quinque corporis sensibus deditas exstitisse, pro eo quod non potest in his duabus aetatibus aliquid sublime aut cognitione percipi, aut actione formari. Solis ergo, sicut dictum est, quinque sensibus corporis vigent. Infantia jam deinde et pueritia explicita, succedente adolescentia, accedit homini et cognitio discreta, et actio necessaria. Quae duo si quinque illis corporis sensibus addantur, septem fiunt. Item septem si propter utrumque sexum iterum duplicentur, quia sicut in viris, ita in feminis accipiuntur, quatuordecim sub uno efficiuntur. Et haec est ratio ut duae illae aetates denis generationum numeris currant; tres istae (0572D)bis septem generationum articulis serviant. Quinque sane aetates saeculi diximus, quas non in annis, sed in generationibus agnoscamus. 9. Ut ergo agnoscatis aetates ipsas saeculi non annorum supputatione debere addisci, sed generationum determinatione oportere intelligi, sanctum nobis Evangelium satisfacit. Tres quippe aetates, quas ab Abraham usque ad Christum in ordine ponit, certis et determinatis generationum lineis dirimit. Nec enim, ut tres illos aetatum articulos demonstraret, aliquid de annorum numeris posuit, cum tamen tres illas aetates denis et quaternis generationibus (0573A)explicaverit. Sic enim in Matthaei Evangelio legitur: Omnes generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babylonis, usque ad Christum, generationes quatuordecim (Matth. I, 17). Quod fortasse nequaquam Evangelista in distinguendis aetatibus observaret, scilicet, ut non eas annorum numeris, sed generationibus proderet, si non hoc ipsum etiam observatum in lege veteri pro distinguendis aetatibus praevidisset. Juxta hunc enim modum duas illas aetates, unam ante diluvium, secundam post diluvium invenimus in libro Genesis terminatas. Enumeratis enim illic generationibus ab Adam usque ad Noe, antequam ingrederetur arcam, (0573B)quae decem utique generationes erant, sic dicit Scriptura: Hae generationes Noe (Gen. VI, 9). Similiter post diluvium secundae aetatis generationum seriem pandens, sic eadem Scriptura commemorat, dicens: Hae generationes Sem (Gen. XI, 10); enumerans easdem generationes a Sem filio usque ad Abraham, numero decem. Tertiam quoque aetatem saeculi sequens similiter agit, a qua Matthaeus incipiens Evangelista, digestis generationum articulis, tres saeculi aetates explicuit, duas illas retroactas aetates necessario praetermittens, quae quasi infantia et pueritia gignendis filiis aptae non essent. Quis enim usitata lege naturae ante 13 aetatis suae annum potest gignere filios? Et ideo Evangelista nitens secundum carnem generationem Domini explicare (Matth. I, (0573C)1, 2), ab Abraham quasi ab adolescentia narrationem suam coepit extendere, ex qua aetate potest homo filios generare propter semen Abrahae, in quo benedicendae omnes gentes fuerant repromissae (Gen. XII, 3). 10. Sic ergo reddita ratio docet, et aetates saeculi non in annis, sed in generationibus quaerere, pro eo quia cujuslibet aetatis distinctione non invenimus in Scripturis, Hi sunt anni generationum, sed, Istae sunt generationes. Sicut dictum est, prima saeculi aetate finita: Hae generationes Noe; vel cum aetas secunda a Sem usque ad Abraham memoratur, ubi similiter scribitur: Hae sunt generationes Sem, cum tamen neque in prima, neque in secunda aetate saeculi (0573D)sit scriptum, Hi sunt anni generationum, sed, Hae sunt generationes. Volens ergo Scriptura ostendere aetates saeculi non in annorum debere opinione constitui, sed librata generationum numerositate rimari, praesertim cum in multis Scripturarum locis, ubi per generationes certus ordo temporum dirigitur, anni penitus taceantur, nec tamen ex hoc tempora ipsa saeculi in quocunque frustrantur. Ergo non satis est attendere summam annorum, ubi per generationes efficientia comprobatur aetatum. Hoc enim more sanctarum Scripturarum quaedam videmus lege a Deo promissa, quae non in annis, sed in praefinitis generationibus praedicuntur implenda. Nec enim hominis cujusque prophetantis sermone praedicitur, sed ipsius Dei voce signatur, quod ad Abraham (0574A)Dominus loquitur. Quarta, inquit, generatione filii Israel de terra Aegypti revertentur (Gen. XV, 16): quod non in annis, sed in generationibus videtur tunc fuisse impletum. Etenim si replices genealogiam Levi, quarta generatione filios Israel de terra Aegypti egressos esse reperies. Levi genuit Cahat, Cahat genuit Amram, Amram genuit Aaron, Aaron genuit Eleazar, Eleazar genuit Phinees. Cahat autem cum patre suo Levi ingressus est Aegyptum. Rursum Eleazar cum patre suo Aaron egressus est Aegyptum. A Cahat usque ad Eleazar computantur generationes quatuor. 11. Sic ergo futura et plena a Deo liberatio servitutis Israelitici populi non in annis, sed in generationibus praedicta est adimpleri. Hoc quippe modo (0574B)et Cain peccatum septena generationum vindicatione expiandum praedicitur. In septima enim generatione Cain peccatum est dissolutum, quia et in septima generatione a Lamech, qui septimus ab Adam est, Cain ipse occiditur. Jam deinde et peccatum ipsius Lamech, qui eum occidisse praecribitur, in septuagesima septima differtur generatione purgandum, juxta quod de eo scriptum est: Septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies (Gen. IV, 24). Ab Adam enim usque ad Christum generationes septuaginta septem per ordinem colliguntur, sicut in Lucae Evangelio legitur (Luc. III, 23 seq.). Ab ipso enim Christo illic incipitur, et usque ad Adam, vel Deum, a quo ipse Adam creatus est, pervenitur. Et ideo Lamech peccatum, quasi (0574C)totius mundi in septuagesima septima generatione, Christi videlicet adventu, est purgatum. Unde et ipse Dominus hujus sacratissimi septuagesimi septimi numeri in Evangelio sacramentum commendans, remittenda esse peccata docet, non solum septies, sed etiam septuagies septies (Matth. XVIII, 22). 12. Nec enim septuaginta septem istae generationum lineae, quas secundum Lucam ab Adam usque ad Christum historialis ordo commendat, aliquid generationibus illis quae a Matthaeo commemorantur (Matth. I, 1 seq.), in quocunque praejudicant. Alias enim generationum lineas Lucas exsequitur, alias Matthaeus rimatur. Lucas enim sacerdotalis generis prosapiam sequens, et a Christo Filio Dei incipiens, (0574D)usque ad Adam, et ipsum Deum, a quo formatus est, septuaginta septem lineas generationum explicuit. Matthaeus autem regiae stirpis generationum exsecutus est numeros, in quibus per quaternos et denos generationum articulos tres mundi aetates expressit. Aetates ergo saeculi, quas praediximus quinque usque ad Christum fuisse, non secundum Lucam, qui sacerdotale genus exsequitur, sed juxta Matthaeum, qui regias generationes digerit, computandae sunt. Etenim Christi Filii Dei carnem sic ex utroque genere credimus propagatam, ut et regio semine floreat, et sacerdotali propagine sit gloriosa. Juxta semen ergo regium, quod Matthaeus exsequitur, adjectis illis duabus aetatibus, id est, quae ab Adam usque ad Abraham denis generationibus currunt, (0575A)quinque aetates saeculi computandae sunt. Sic ergo annorum supputatio attendenda, sed generationum cunctis rimanda est linea. 13. Quando ergo falsitas Judaeorum, o studiosissime Christiane! per annos ex codicibus suis libatos, aetates saeculi coram te noluerit definire, ut quasi per millenos aetates ipsas mundi determinatas videatur ostendere; non illic traharis in spiritu erroris, sed revertere ad spiritum veritatis, ut secundum Evangelium et exempla Scripturarum, quae superius posita sunt pro dignoscentia harum aetatum, omnem illam annorum supputationem secundum codices Hebraeos despicias, et has solum enumerationes generationum intendas, quas ab Adam audisti usque ad Christum distinctis lineis terminatas.(0575B) 14. Jam nunc quae sit ratio ut hac sexta aetate eum nasci oporteret, studiose lector, addisce. Scilicet, ut qui sexto die fecerat hominem sexta etiam aetate saeculi veniret ad humani generis reparationem. Hinc ergo jam securi de hac annorum quaestione omnes apostoli et apostolici viri, eo quod harum aetatum summa non in annis, sed in generationibus sit locata, non curarunt quid in Hebraeorum codicibus annorum traheretur in summam, dummodo patesceret generationum series plena. Quid enim interest, quantis unusquisque illorum annis advixerit, dummodo generationum numeros plenius scit? Si enim aliquid numeri de generationibus subtrahatur, confusio utique aetatum agnoscitur. At (0575C)ubi plenus numerus generationum consistit, quid opus est de annis saeculi satagi, quando omnis summa aetatum certis et praefinitis generationum numeris currit? Tu, Judaee, ut annos invenias per generationes, hoc ipsum addiscis: nec enim quot anni a principio mundi fuerint, scire ullo modo poteris, nisi hoc prius per singulas generationes inveneris. Si igitur generationum ordo frustratur, quae veritas remanebit annorum? Anni enim per generationes nullo modo cognoscuntur. Quid ergo? Nunquid potest ita generationibus agi, scilicet, ut non queant sine annis intelligi? Generatio enim et in paucis, et in multis annis potest addisci. Anni vero sine generationibus nulli poterunt reperiri. Cedo igitur, (0575D)quod unaquaeque generatio bis denis tantum annis advixerit: nunquid aliquid annorum iste numerus me impedit, quando mihi generationum series satisfacit? Ergo hoc tenendum, hoc etiam tota fide servandum est, ut pro hac dignoscentia sextae aetatis et Dominicae incarnationis distributos singulis aetatibus generationum ordines observemus, in quibus non solum nullus error, sed magnae veritatis est revelata ostensio, et quibus in tantum tuti ab errore erimus, in quantum olim natum Christum (0576A)supputare serie generationum agnoscimus. 15. Jam ergo si placet, et de ipsis annis a principio mundi collectis, quos non aliter nisi per decurrentes generationes colligitis, satagite et inde adhuc aliquid si potestis. Et siquidem jam supra probatum sit, nil officere, nec contrarium esse annorum illam brevitatem ex codicibus Hebraeorum libatam, quominus ostendatur aetas saeculi sexta, tamen sine praejudicio quaestionis hujus, si, verbi gratia, hoc solum vultis scire de annorum summa, id est, ab origine mundi usque ad Christum quot anni transierunt, necnon et quibus ob hoc codicibus oporteat credi, id est, utrum codicibus Hebraeorum, an secundum Septuaginta translatorum, vivi cordis hic jam apponite sensum. « Etenim si (0576B)quaeramus annos a principio mundi usque ad nativitatem Christi secundum codices Septuaginta translatorum, subsequentibus etiam quibusdam historiis gentium, reperiuntur ab Adam usque ad Christum anni 5200. Et quidquid aliud superest secundum quosdam historicos, qui annorum mundi seriem conscripserunt. » Secundum codices autem vestros multo minus anni inveniuntur: in tantum, ut in solis duabus generationibus ante diluvium, et post, quae usque ad Abraham per ordinem currunt, in quas haec ipsa annorum diversitas inter utrosque codices vix mille quingenti quadraginta anni, et parum supra aliquid, colligantur. In illa enim prima aetate inveniuntur ab Adam usque ad diluvium anni 1656. Et a diluvio usque ad Abraham reperiuntur (0576C)anni 292. Secundum codices autem Septuaginta interpretum reperiuntur ab Adam usque ad diluvium anni 2242. Et a diluvio usque ad Abraham, anni 1072, qui in duabus istis aetatibus computati sunt sub uno anni 3314. Quibus si addantur anni illi, id est, a tertia aetate usque ad Christum quinque millium annorum, et supra quod remanet, summa complebitur. Ecce minor numerus reperitur annorum in codicibus Hebraeorum quam in codicibus Septuaginta interpretum: in tantum, ut etiam praesentem usque diem necdum adhuc quinque millia annorum videantur expleta, qui tamen et ipsi nihil tempori nativitatis Christi praejudicant, quod sub tanta evidentia generationum ordo commendat.(0576D) 16. Et quia astruximus et de ipsis annis quid utrique codices habent, nunc restat ut consideremus quibus codicibus major debeatur auctoritas. Hic jam dicat unusquisque quod sentit. Nunquid brevitas ista annorum ex codicibus Hebraeis ostensa, contemptis annis pluribus, qui in editione Septuaginta interpretum continentur, praeferenda ullo modo judicabitur, qui prophetandi potius munere, quam transferendi officio, divinas Scripturas, revelante sibi Domino, transtulerunt, apud quos etiam haec (0577A)supputatio reperitur annorum? Ergo illa nobis et sola pro his annis est observanda auctoritas Septuaginta interpretum, quae merito omnibus editionibus et translationibus antefertur, quam etiam usque omnes doctores ecclesiastici tenuerunt, et in hac praecipue annorum supputatione secuti sunt. 17. De quorum etiam venerabilium Septuaginta interpretum laude atque praepollenti auctoritatis fastigio quid unusquisque doctorum senserit, breviter adnotabo. Epiphanius enim ille Cypri Salaminae magnae gravitatis antistes sic de laude Septuaginta interpretum refert in opusculis suis. Dicit enim (Tract. de Mensuris, et Ponderib. pag. 566, edit. Basileae 1560): « Admirari id oportet, nec audeat quis reprehensione dignum ducere, sed potius laudet, (0577B)quod ex Dei consilio ac voluntate sit factum ut Septuaginta duo venerabiles convenerint in insula Fari, quae Anagoge, id est, superior terra nominatur. » De quorum etiam laude idem vir adhuc post aliqua prosequitur (Ibid., pag. 567): « Non sunt inventi, inquit, dissoni, sed Dei mirabile opus apparuit agnoscendum, quia idem viri donum Spiritus sancti perceperant, cujus Spiritus solius erat tam consonantissimos facere ipsos interpretes: ita ut ubicunque pro manifestatione sermo erat addendus, omnes simul adjicerent, et ubicunque pro minus ornata repetitione demendum, universi simul adimerent. » Ubi etiam post alia subjungit: « Ubicunque ab eisdem translatoribus aliquid est adjectum, congrue apposuere sermones ad intelligentiam et juvamen gentium, (0577C)quae erant ad fidem Dei vocandae, et ex divinis Veteris ac Novi Testamenti monitis haereditatem percepturae vitae perpetuae. » Haec siquidem sanctus Epiphanius refert. 18. Caeterum et beatus Augustinus quid de laude talium referat, jam audite. In libro enim XV Civitatis Dei (cap. 23, num. 3) sic dicit: « Merito creduntur Septuaginta interpretes accepisse propheticum spiritum, ut si quid ejus auctoritate mutarent, atque aliter quam erat quod interpretabantur dicerent, neque hoc divinitus dictum esse dubitaretur. » De quibus etiam idem vir adhuc in XVIII libro ejusdem operis (cap. 43, num. 1) replicat, dicens: « Cum fuerint et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecam sacra illa eloquia transtulerunt, hanc tamen (0577D)quae Septuaginta est, quam ut sola sit recipit Ecclesia, eaque utuntur Graeci populi Christiani, quorum plerique utrum alia aliqua sit, ignorant. Ex hac Septuaginta interpretatione etiam in Latinam linguam interpretatum est quod Ecclesiae Latinae tenent. Unde (sequitur) Ecclesiae Christi tot (0578A)hominum auctoritati, ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum, neminem judicant praeferendum: quia etsi non in eis unus apparuisset Spiritus sine dubitatione divinus, sed inter se verba interpretationis suae Septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset, omnibus hoc maneret, nullus eis interpres debuit anteponi. » Haec siquidem de laude Septuaginta interpretum, satis dicta sufficiant. 19. Caeterum de hac annorum diversitate quid inter Hebraeos et nostros codices distet, idem D. Augustinus in praedicto opere eamdem ventilat quaestionem, dicens (Lib. XV, cap. 10): « Inter Hebraeos et nostros codices de ipso numero annorum nonnulla videtur esse distantia, quod ignoro qua ratione (0578B)sit factum. Non tamen tanta est, ut illos homines tam longaevos fuisse dissentiat. Nam ipse homo primus Adam, antequam gigneret filium qui est appellatus Seth, ducentos triginta vixisse annos reperitur in codicibus nostris, in Hebraeis autem centum triginta perhibetur. Sed postquam eum genuit, septingentos vixisse legitur in nostris, octingentos vero in illis, atque in utrisque universitatis summa concordat. Ac deinde per consequentes generationes antequam gignatur qui gigni commemoratur, minus vixisse apud Hebraeos pater ejus invenitur centum annis; sed postquam est genitus, idem ipsi centum minus quam in Hebraeis inveniuntur in nostris. Atque ita numeri universitas consonat, et hic et inde. In sexta autem generatione nusquam utrique (0578C)codices discrepant. In septima vero, ubi ille qui natus est Enoch, non mortuus, sed, quod placuerit, translatus esse narratur, eadem dissonantia est quae in superioribus quinque de centum annis, antequam gigneret eum, quibus commemoratus est, filium, atque ita in summa similis consonantia. Vixit enim annos antequam transferretur, secundum utrosque codices, trecentos sexaginta quinque. Octava generatio habet quidem nonnullam diversitatem, sed minorem ac dissimilem caeteris. Mathusalem quippe, quem genuit Enoch, antequam gigneret eum qui in ipso ordine sequitur, secundum Hebraeos, non centum minus, sed viginti amplius vixit annos. Qui rursus in nostris posteaquam eum genuit reperiuntur additi, et in utrisque sibi summa (0578D)universi numeri occurrit. In sola nona generatione, id est in annis Lamech filii Mathusalae, patris autem Noe, summa universitatis discrepat, sed non plurimum. Viginti enim et quatuor annos plus vixisse in Hebraeis quam in nostris codicibus invenitur. Namque antequam gigneret filium qui vocatus (0579A)est Noe, sex minus habebat in Hebraeis quam in nostris, postea vero quam eum genuit, triginta amplius in eisdem quam in nostris. Unde ex illis detractis, restant viginti quatuor, ut dictum est. » Hucusque divus Augustinus. 20. Quod quare sit factum, ut in prima, secunda, tertia, quarta, quinta et septima generatione centum plus anni inveniantur secundum codices Septuaginta, qui detrahuntur in codicibus Hebraeorum, quando unusquisque de illis filium generasset, licet supra hic doctor cur factum fuerit ignorare se dicat, tamen quid sibi ex hoc in posterum videatur enuntiat. Dicit enim (Eod. lib., cap. 13): « In his annis in quibus continuatur ipsius mendositatis similitudo, ita ut ante genitum filium qui ordini (0579B)inseritur alicubi supersunt centum anni, alibi desunt, post genitum autem ubi deerant supersunt, ubi supererant desunt ut in summa conveniant, et hoc in prima, secunda, tertia, quarta, quinta et septima generatione invenitur, videtur habere quamdam, si dici potest, error ipse constantiam, nec casum redolet, sed industriam. » Qua de re post modicum infert: « Nimirum cum vellet persuadere qui hoc fecit, ideo numerosissimos annos vixisse antiquos, quos brevissimos nuncupabant, et hoc de maturitate pubertatis, qua idonei filiis gignendis conarentur ostendere, atque ideo in illis centum annis decem nostros insinuandos putaret incredulis, ne homines tandiu vixisse recipere in fidem nollent, addidit centum, ubi gignendis filiis habilem non (0579C)invenit aetatem; eosdemque post genitos filios, ut congrueret summa, detraxit. Sic quippe voluit credibiles facere idonearum generandae prolis convenientias aetatum, ut tamen numero non fraudaret universas aetates viventium singulorum. » 21. Haec licet beatus hic doctor subtilis ingenii acumen extendens de tantae rei ambiguo disputaret, non tamen affirmando, sed existimando, quid sibi videretur exposuit: scilicet cum in remedium credulitatis eorum hoc factum esse arbitratur, quibus nullo modo credibile esset tot annos homines illius saeculi vivere potuisse, nisi eos et in hoc matura pubertas gignendorum filiorum credibiles faceret, id est, ut etiam si per brevissimos annos illos hoc (0579D)ipsum computare voluissent, habilem semper in gignendis filiis invenirent aetatem, qui decem annos quales nunc habemus, centum suos conabantur astruere. Quam tamen opinionem praedictus doctor nec confirmans, nec reprobans, sic finaliter claudit (Ibid., circa finem). « Quomodolibet, inquit, istud accipiatur, sive credatur ita factum, sive non credatur, sive postremo ita, sive non ita sit, recte fieri nullo modo dubitaverim. » 22. Post haec jam de incertis ad certa sine dubio mentis oculum dirigens, et de hac ipsa annorum diversitate finalem disputationis suae sententiam promens, sic sequitur dicens (Eod. lib., cap. 14, n. 2): « Non vacat quod Septuaginta interpretes in plurimis quae diversa dicere videntur, ex Hebraeis codicibus (0580A)emendare ausus est nemo. Non enim est illa diversitas putata mendositas; nec ego ullo modo putandum existimo. Sed ubi non est scriptoris error, aliquid eos divino Spiritu, ubi sensus esset consentaneus veritati, et praedicans veritatem, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate aliter dicere voluisse credendum est. Unde merito non solum Hebraeis, verumetiam ipsis, cum adhibet testimonia de Scripturis, uti apostolica invenitur auctoritas. » Et haec siquidem dicens, quid etiam alios de hac annorum varietate sensisse meminerit, relatione opinabili interponit. Sic enim dicit (Eod. lib., cap, 11): « Inquiunt non esse credibile Septuaginta interpretes, qui uno simul tempore unoque sensu interpretati sunt, errare potuisse, aut ubi (0580B)nihil eorum intererat, voluisse mentiri; Judaeos vero, dum nobis invident, quod lex et prophetae ad nos interpretando transierunt, mutasse quaedam in codicibus suis, ut nostris minueretur auctoritas. 23. Caeterum hic doctor cum in jam dicti operis libro decimo sexto (Cap. 10, n. 2) aetatis secundae faceret mentionem, sic dicit: « Secundo igitur anno post diluvium Sem, cum esset centum annorum, genuit Arfaxat. Arfaxat autem, cum esset centum triginta quinque annorum, genuit Cainam. Qui, cum esset centum triginta annorum, genuit Sala. Porro etiam ipse totidem annorum erat, quando genuit Heber. Centum vero et triginta quatuor agebat annos Heber, cum genuit Faleg, in cujus diebus divisa est terra. Ipse autem Faleg vixit centum triginta (0580C)annorum, et genuit Ragau, qui centum triginta duorum annorum genuit Seruch. Et hic centum triginta annorum genuit Nachor. Et Nachor septuaginta novem annorum genuit Thare, qui septuaginta annorum genuit Abraham. Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham mille septuaginta duo secundum vulgatam editionem, hoc est, interpretum Septuaginta. In Hebraeis autem codicibus longe pauciores annos perhibent inveniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt. » 24. Haec beatus Augustinus de annis brevibus Hebraeorum, unde nulla ratio redderetur, exposuit. Qui tamen egregius doctor, si in brevitatem istam annorum ex Hebraeorum codicibus proditam aliquod (0580D)periculum fidei, quod absit, instare vidisset, aut eamdem brevitatem contrariam temporibus nativitatis Christi quolibet defendente inspiceret, qua conjectatur ab adversariis fidei Christianae necdum adhuc sextam aetatem saeculi advenisse, hic totum se ad respondendum conferret, hic etiam spirantibus ventis tota disputationis suae vela laxaret, ubi eum tale aliquid dicere loci opportunitas exspectaret, et non superius diceret: « De hac ipsa diversitate annorum, quare sit factum ignoro, » cum ignorantiae hujus poena sit error, in quo Dominicae nativitatis contradicitur sacramento. Sed quia in hac ipsa annorum distantia nihil vidit esse contrarium quominus sexta aetas saeculi probaretur, non fuit quare aliquid quod sciendum sibi esset ex hac varietate (0581A)annorum sequeretur pro aetatibus agnoscendis, quas distinctas noverat generationibus praefinitis. Cum sive illi breviores anni secundum Hebraeos, sive isti multiplices secundum codices nostros, patefacta, ut dictum est, generationum serie, non cogant nos aliud intelligere, nisi sextam aetatem saeculi esse. » 25. Jam vero quid ex hoc divus Hieronymus sentiat, intuendum est, qui omnes annos ab initio mundi usque ad Christum in Chronicorum libro Eusebii, quem de Graeco in Latinum vertit, non de Hebraeis, sed de Septuaginta interpretum codicibus intelligere voluit, id specialiter in praefatione sua praemittens. Dicit enim: « Neque me fugit in Hebraeis codicibus dissonantes aetatum annos inveniri plus vel minus, prout interpretibus visum est lectitari, sequendumque (0581B)illuc potius quod exemplariorum multitudo idem traxit. » Et haec vir ipse beatae memoriae Hieronymus dixit, qui divinas Scripturas de Hebraeo in Latinum eloquium vertit. Quis rogo jam non manifeste videat illis prorsus de hac annorum supputatione Septuaginta interpretibus credere, qui multiplicem annorum seriem illam, prout dictum est, non interpretantium munere, sed prophetantium libertate proscripsisse creduntur? 26. Sufficiat ergo nunc usque probatum vobis fuisse, nullam esse annorum summam quae temporibus nativitatis Christi videatur esse contraria. Similiter et quod aetates saeculi non annorum supputatio aequa, sed generationum numerositas distributa distinguat; ac proinde quia et hoc probatum (0581C)est vobis, quibus codicibus de ipsis annis fidem adhiberi oporteat, ipsas quoque jam hinc mundi aetates secundum Septuaginta interpretes cum annis suis supputatas accipite, et quam annorum summam unaquaeque aetas intra se videat concludere, tandem aliquando confusi sentite. Hoc tantum admoneo, ne cuiquam illud videatur esse contrarium, quod in tertia et quinta aetate saeculi non ipsarum generationum hic anni ponuntur, quae secundum Evangelium Matthaei positae sunt: quandoquidem generationes ipsas in eadem tertia et quinta aetate saeculi non sic cum suis annis dispositas, sicut in prima et secunda aetate saeculi, et annos pariter et generationes invenimus ascriptas. PRIMA AETAS. 27. (0581D)Praemissis quinque diebus, in sexto die Adam formatus est. Adam annorum ducentorum triginta genuit Seth. Seth annorum ducentorum quinque genuit Enos. Enos annorum centum nonaginta genuit Cainam. Cainam annorum centum septuaginta (0582A)genuit Malahel. Malahel annorum centum sexaginta quinque genuit Jared. Jared annorum sexaginta duo genuit Enoch. Enoch annorum centum sexaginta quinque genuit Mathusalem. Mathusalem annorum centum sexaginta septem genuit Lamech. Lamech annorum centum octoginta octo genuit Noe. Noe annorum quingentorum factum est diluvium.

SECUNDA AETAS. 28. Sem anno secundo post diluvium genuit Arfaxat. Arfaxat annorum centum triginta quinque genuit Cainam. Cainam annorum centum triginta genuit Sala. Sala annorum centum triginta genuit Heber. Heber annorum centum triginta quatuor genuit Faleg. Faleg annorum centum triginta genuit Ragau. Ragau annorum centum triginta duorum (0582B)genuit Seruch. Seruch annorum centum triginta genuit Nachor. Nachor annorum septuaginta novem genuit Thare. Thare annorum septuaginta genuit Abraham. Haec secunda aetas, quam per denas generationes diximus currere, unam minus habet secundum codices Hebraeos, quae hic ponitur, id est, illam quae dicitur Cainam. Quam tamen generationem et Septuaginta interpretes memorant, et Evangelium secundum Lucam confirmat. Hae autem duae aetates saeculi, id est, una ante diluvium, altera post diluvium, ideo nullam habent difficultatem in perventione annorum, quia directis generationum lineis currunt, sicut est unum ex altero propagatum. TERTIA AETAS. 29. Tertia dehinc aetas saeculi sequitur, in qua (0582C)ideo post commemorationem Abrahae, Isaac, Jacob, et Joseph per Hebraeorum servitutem in Aegypto, et tempora Judicum anni quaeruntur, quia in generationes illas quatuordecim, quae per Matthaeum ab Abraham usque ad David commemorantur, non ubique anni ipsi manifeste patescunt. Quod propterea dicimus, ne contrarium aliquid videatur cuiquam, quod alius illic generationum, alius hic auctorum ordo servetur, ubi anni quaeruntur: cum illic evidens tantumdem ordo generationum texatur, qui pervenit usque ad Christum; hic autem sola annorum veritas describatur, quae in annis fidem collocet temporum. 30. Abraham annorum centum genuit Isaac. Isaac annorum sexaginta genuit Jacob. Jacob annorum (0582D)nonaginta genuit Joseph. Joseph annos centum et decem vixit. Hebraeorum servitus in Aegypto annis centum quadraginta quatuor. Moses annis quadraginta rexit populum in eremo. Josue annis viginti septem. Othoniel annis quadraginta. Aoth annis (0583A)octuaginta. Debora annis quadraginta. Gedeon annis quadraginta. Abimelech annis tribus. Thola annis viginti tribus. Jair annis viginti duobus. Jepte annis septem. Abessa annis septem. Abdon annis octo. Samson annis viginti. Heli sacerdos annis quadraginta. Samuel et Saul annis quadraginta. QUARTA AETAS 31. In hac quarta aetate si cuiquam forte contrarium esse videtur, quod non ipse numerus quatuordecim generationum hic servetur, qui in Matthaeo complectitur, attendat inter Joram regem, et Jonatham, omissa Athalia, tres reges in medio praetermisisse Matthaeum, qui hic cum annis ponuntur, et in Evangelio detrahuntur, pro eo quod Joram generi se miscuerat impiissimae Jezabel, et idcirco usque ad (0583B)tertiam generationem memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur. Quanquam et illud prae caeteris considerare conveniat quod plures fuerunt successiones, pauciores autem generationes. Non enim quae regum, eadem generationum sunt tempora. Unde et Matthaeus eos quos ad generationem non putavit pertinere, praeteriit. Sic, inquam, fiet, ut usque ad Jechoniam quatuordecim generationum numerus non offendat. 32. David annis quadraginta. Salomon annis quadraginta. Roboam annis decem et septem. Abia tribus. Asaph annis quadraginta et uno. Josaphat annis viginti quinque. Joram annis octo. Ochozias anno uno. Athalia annis septem. Joas annis quadraginta. Amasias annis viginti novem. Ozias annis (0583C)quinquaginta duobus. Jonatham annis sex. Achaz annis viginti sex. Ezechias annis viginti novem. Manasses annis quinquaginta quinque. Ammon annis duodecim. Josias annis triginta duobus. Joachim, qui et Jechonias, annis undecim. Sedecias annis undecim. QUINTA AETAS. 33. Quinta aetas a transmigratione Babylonis usque ad Christum: quam Matthaeus per generationes sex sequitur, quia in progeneratoribus ipsis, ut pote in captivitate constitutis, quis quot annis vixerit, non facile noscitur. Ideo melius numerus annorum aetatis hujus usque ad Christum per historias gentium cognoscendas adhibetur. Hebraeorum captivitas septuaginta (0583D)annis. Darius annis triginta quatuor. Hujus tempore Judaeorum captivitas absoluta est. Xerxes annis viginti. Artaxerxes annis quadraginta. Darius decem et novem annis. Artaxerxes annis quadraginta. Artaxerxes annis viginti sex. Xerxes annis quatuor. Darius annis sex. Alexander quinque annis. Ptolomaeus annis quadraginta. Philadelphus (0584A)annis triginta octo. Evergetes annis viginti sex. Philopater annis decem et septem. Epiphanes annis viginti quatuor. Philometer annis triginta quinque. Evergetes annis viginti novem. Soter annis decem et septem. Alexander annis decem. Ptolemaeus annis octo. Dionysius annis triginta. Cleopatra annis duobus. Julius Caesar annis quinque. SEXTA AETAS. 34. « Octavius Caesar regnavit annos quinquaginta sex. Hujus quadragesimo primo anno, juxta quod Tertullianus Hieronymusque testantur, Christus Dei Filius de Maria semper virgine nascitur, » et Tiberii imperatoris tempore crucifigitur, qui regnavit annis viginti quatuor. Ab initio itaque saeculi (0584B)usque ad tempus nativitatis Christi, quando quadragesimus primus annus Octaviani Caesaris fuit, eveniunt anni 5325. Jam vero residuus annorum numerus a tempore nativitatis Christi usque in praesens in promptu est unicuique, et scire si volet, et supputare si placet, assumptis videlicet annis secundum aeram ab ipsa Domini incarnatione. Aera enim inventa est ante triginta et octo annos quam Christus nasceretur. Nunc autem acclamatur aeram esse 724. Detractis igitur triginta et octo annis, ex quo aera inventa est, usque ad nativitatem Christi, residui sunt 686 anni. Reliquum igitur hujus sextae aetatis tempus, id est, a praesenti die usque in horam ipsam finis saeculi quot annorum spatiis protendatur, soli Deo est cognitum. At (0584C)nunc sit gloria ipsi unigenito Christo Filio Dei, per quem repudiata interim manifeste patescit opinio illa vestra vanissima, qua et sextam adhuc aetatem saeculi exspectatis, et saeculum istud in sex millibus tantum annis stare confingitis, quos jam et ipsos transactos esse probabitis, si studiosius attendatis. Repetendum est igitur quod audistis. 35. Ab initio enim mundi usque ad Christum computatos diximus annos 5325, quibus si addantur anni ab incarnatione Domini 686 usque in praesentem diem, id est, quando serenissimus Ervigius princeps sextum imperii sui videtur habere annum, computati sub uno 6011 anni efficiuntur. Quos etiam si juxta aliorum historias computare (0584D)velitis, propensiorem et majorem fortasse annorum numerum comprobatis. Sic, inquam, transactis sex millibus annis, quid jam nunc Judaeorum falsitas agis, quando perdito regno et sacerdotio, traheris in errorem, et generationum nesciens ordinem, in solis annis tibi futuram collocas fidem? Ecce multipliciter victus et convictus es de aetate saeculi (0585A)sexta, et Christi nativitate praeterita. Nihil enim verum quod respondeas invenies, quia et per aetates juxta codices tuos generationum ordine patefacto succumbis, et per ipsam annorum summam secundum codices vulgatae editionis manifeste dejiceris. O quam dolendus est error tuus! Nulla enim te prophetalis historia juvat, nullus historicus ordo confirmat: jam signa tua non vides, jam non est propheta (Psal. LXXIII, 9), nubibus enim (0586A)mandavit, ne pluant super te pluviam (Isai. V, 6); et adhuc dicis nasciturum esse Christum? Exspecto, inquies, qui jam olim venit in mundum. Vere multum erras, multum desipis, multum stertis, graviter enim corruisti, o Israel; in iniquitatibus tuis collisus es, confractus es, conquassatus es. Viam perdidisti, viam ergo sequere, ut per viam venias ad salutem. Amen. (no apparatus)