De computo paschali

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De computo paschali
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

De computo paschali (Auctor incertus), J. P. Migne

LIBER PRIMUS.

(0545B)Dum mens curiosa in re tam graviori et admodum satis optabili propensius desudaret, et diu anhelando lectitans perdurasset, illa scilicet quae hominem mortalibus laqueis occupatum, jejuniis a delictis expiatum purgat, et beatorum choro consociat, coccineis maculis et alieno rubore aspersam baptismatis tunicam ut nivem exhibet candidatum, suscipit etiam in agni nuptias veternosis peccatis bonus tumet, in ruinae casu dilapsum erigit sacerdotum precibus recivum Domino templum et subit odium miserationis fulgore micuit, adque scientiae lumen effulsit, ut illa quae videbantur quaerenti et desideranti quibusdam nebulis obscurata patefierent, universa ei detegerentur occulta, a quo lunares cursus in integro firmarentur, et paschales circuli sibi invicem consonantes (0545C)cum lunaribus annis, et embolismorum titulis sine ullo errore ab ignorantibus noscerentur, in quibus ocdoadarum et endecadarum anni ita investigati, adque divino nutu confecti signantur, ut in nullo prorsus vacillare aliquatenus videantur. Quibus providentia conditoris tanta titulatio defixa cognoscitur, ut in anno decimo regis Geiserici anni quadringentiviginti a passione Dominica in capite primae ocdoadis complerentur, et tale, tam Judaeorum, quam Christianorum inventum est pascha, quale tunc a Domino cum Discipulis fuerit celebratum. Passus interea pro nobis octabu kalendas Apriles, luna sextadecima, feria sexta, et resurrexit a mortuis sextu kalendas easdem, luna duodevigesima, feria prima, sicut in anno primo primae ocdoadis operis cepti proculdubio (0545D)aspectibus nostris veridicis ostenditur documentis. Est enim annus praesens in ocdoada prima a passione Dominica quadringentesimus vigesimus sextus anno sextodecimo Regis, secundi vero circuli caput annum habet consulatu Theodosii decem et septies et Festi, in cujus fine ab Aegypto exeuntibus filiis Israel completi sunt anni duo millia centum, et inventum est pascha, quale in Aegypto a Patribus primum fuerat immolatum; atque anno sextodecimo Regis adnotati sunt duo millia centum sedecim in vigesimo et sexto circulo anno septimo decimo ejusdem circuli, cujus anni Dominicum pascha agitur quintum decimum Kalendas Majas, luna septima decima. Sed ut unus assis in hoc circulo plus inveniatur, et a luna secunda (0546A)ad caput iterum revolvatur, hunc Lunares minutiae genuerunt, eo quod inter duodecim annos ut integro paschales dies pronuntiare possemus, assis unus de accentibus unciis perspicue invenietur praeter illum assem videlicet feriarum, qui inter annos quattuor pro bissextum saepissime subrogatur. Ergo octogies quater unciae septus et septies decusdipundius habeas annos octoginta quattuor, quibus sanctissimae memoriae Augustalis sex de septem assibus in ocdoadibus et endecadibus suis non propriis locis et sedibus adnotavit; quos per annos octoginta quattuor annales unciae invenerunt. Ob quam rem in ejusdem circulis error aliquotiens invenitur, dum annorum numero, et elementorum cursibus liquidius non adtenditur, quamvis unus assis de septem in octoginta (0546C)quattuor annis semper deducitur, et paschali nunquam omnino supputationi conceditur; ipsumque assem, nisi fallor, proprium in lunarem cursum non intentus immisit, quem potius super vacuum integris adsertionibus declinavit: Ipse est, qui paschales errores gignendo dinoscitur, sicut annorum serie conscripta monstratur. Ut autem ipsum assem, qui excluditur, invenire possis a [ forte hac] supputatione uti debebis. Octogies quater enim decusas uncia faciunt tibi dies nungentos triginta unum; partiris trigesimum, invenies triesas: ipsi sunt triginta et unum embolismi, quos laterculus omnis habere cognoscitur; remanet unus assis ille, qui in fine annorum octoginta quattuor de septem semper deducitur, quem, ut diximus supervacuum lunares minutiae genuerunt. Ipsum (0546D)etiam et Agriustia ejus municipii Thimidensium regiorum scribens Hilariano de ratione paschali per scripulos arte quadam voluit excludere, innitens in annos singulos non undecim dies et uncias, set undecim dies semiuncias, duae selae, scripulum suum semissemiuncia, duae selae, minus ad unciam scripulos duos cincunsela, qui faciunt in octoginta quattuor annis scripulos ducentos quatuor sestam qui sunt horae octo, semispuncta, duoque habeo. Devidentur foris exclusae. Minus ergo habentur ad plenum diem de septenario numero excludendum horas tres, scripulum undecim, puncta decem; ideo utique aliquantos annos suis adsertionibus in integro determinare nequivit. Providens igitur ipsum assem declinandum (0547A)modis omnibus esse, quod si Augustalis sex, ut dixi, asses in laterculi membris certis numeris immisisset, nullatenus in lunari cursu et paschalibus annis vitium incurrisset, quibus exproventum erroris hunc assem in suo lunari curso superflue variatim visus est praerogare; minori autem elemento in tertio circulo trigesimario anno vigesimo quarto lunaris concluditur cursus. Competit etiam his circulis paschalibus per annos octoginta quattuor, quibus explicitis ad caput reverteris sive in lunaribus cancellis, seu in paschalibus annis. Quorum annus igitur septimus decimus anno sexto decimo Regis; sed in lunari, ut diximus, cursu inter annos duodecim assem unum inmittis in primum, secundum, et tertium cancellum super quod afuerit Kalend. Jan. sic quoque annos per singulos (0547B)veritate fulciris. Cum igitur in tertium cancellum ad annum perveneris vigesimum quartum reverteris post annos octoginta quattuor, excluso die uno de septenario numero ex crementis lunaribus venientem, et invenies in cancellorum capite lunam secundam, in quibus ab A usque ad K decem literae numerantur, quae sibi ( sic ) exsicunt sinos dies, ut menstrualis numerus agitetur. Ipse autem per menses duodecim A foris defixae noscuntur, de quibus literis per dies singulos eram prospicis; et sic in cancellis per annos singulos descendens in directum contra ipsam eram lineam adsecutus, quota luna vero verius poteris invenire, sane scientia cordis edoctus. In cancellis autem feriarum per numerum septenarium quaerenti datur indiculum, ab A. enim usque ad G. (0547C)septem literae adnotantur, in quibus annus agitur septimus, ubi in bissextum ter quadriennium inmittis assem unum, hoc est annum unum K. et in mensium ordine quotum quaerere volueris, quam ad caput videris eram diebus singulis adnotatam, contra ipsam in iisdem cancellis invenies feriam fixam. In columna vero bissextili, quae cancellis lunaribus glutinata certo limite sociatur. Annus igitur et ipse septimus decimus feria tertia; sed ubi Kalendarum martiarum diem inveneris mineatum, illic habes bissextum inmissa feria designatum. Cum autem perveneris ad vigesimum et octavum, ad primum reverteris annum; et sic usque in fine mundi recapitulando singulos tam paschales quam bissextiles, simul etiam et lunares annos, feriarumque dies invenies adnotatos. Sed ut (0547D)ipsum diem bissextilem in integro recognoscas, hanc rationem sequi debebis et scire hunc diem bissextilem non lavorabis. Hebraei primo ob hoc, non sua, sed Dei sapientia edocti, circa cursum lunae, non potuerunt errare; et ideo quando primum in Aegypto pridie idus Apriles quarta feria quartadecima luna, bessicilicus, duae selae de scripulo trion, semiuncia, sicilicus immolaverunt pascha, dixerunt duodecim inventis, et duodecim crescentis; eo quod invenerint lunam quando facta sit a minutione non a crementis incoasse; unde comprehenditur aequin octium octavum Kalendas Apriles diem primum inventum (0548A)fuisse, et quarta die quod est quinto Kalendas ejusdem dixisse omnipotentem Deum fiant duo luminaria in firmamento coeli, sic ut luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in signis, et in temporibus, et in diebus et in annis, et sint in splendore in firmamento coeli sic ut luceant super terram; et sic est factum. Et fecit Deus duo luminaria magna; luminare majus initium diei, et luminare minus initium noctis; et cetera. Fecit igitur omnipotens Deus solem initium diei et cucurrit antequam fieret luna horas undecim et quartam partem horae; et statim jussit fieri lunam, et prosequi eum, cum quo tam magnum officium in coelo fuerat adepta. Constituta est igitur quintadecima plena, quia nihil quod non plenum perfectumque ediderit potentia Conditoris. (0548B)Et ideo utique dictum est, duodecim minuentis et duodecim crescentis; luna enim per duodecim semestrua minuitur, et per duodecim semestrua crescit, ut quod minus sol ad plenum diem cucurrisse cognoscitur, hoc luna divinum magisterium minuisse a sapientibus invenitur; et sic eum Dominus jussit dodrantibus crescere, et dodrantibus minui, sicut re vel ante ipso ostenditur calculata partitio. Quindecies enim dodrantes, decusas, quadran; sed quia dixit duodecim minuentis et duodecim crescentis duodecima in decusas quadran faciat tibi deunsicilicus. Lunaris vero annus habet dies tricentos quinquaginta quattuor, in cujus anni mense invenies dies viginti novem, semis, super quos addes deunsicilicus, et fiunt tibi dies triginta, cincunsicilicus. Duodecies (0548C)ergo triescincunsicilicus faciunt tibi, secundum cursum Romanorum, dies trecentos sexaginta quinque, quadran; quem quadrantem per quadriennium temporis rediges, et facit tibi unum assem bissextum, hoc est quater quadrantes assis; haec est feria una. De columnis autem, quibus in circulorum capite cum suis sunt lineis picturatae, haec ratio cupienti clypeata monstratur. Quota enim fuerit Kal. Jan. luna contra ipsam directa linea adsecutus invenies. In secunda columna mensis primi quota die lunam primam tuos ante oculos fixam; in tertia autem, quarta, quinta, et sexta columna luna decima quotu erit mensis quarti, quinti, septimi et decimi hanc lineam oculo cernens, prospicis per quattuor columnas esse dispositam jejuniis enim legitimis deserviens adnotatur, (0548D)sicut de septimi mensis jejunio praecipiente Domino Moyses sanctissimus protestatur: haec dicit Dominus: a nona mensis, inquit, in decima mensis ad vesperas sabbatizabitis sabbata vestra; et omnis qui se non humiliaverit in jejunio illo perdam animam illam de populo suo. Sic et per Zachariam Prophetarum omnium decus, de his sacris legitimisque jejuniis Dominus post captivitates tempus locutus est dicens: factum est, inquit, verbum Domini omnipotentis ad me, dicens; dic ad populum terrae, et ad sacerdotes: si jejunaveritis et planxeritis in quintis aut in septimis jejuniis, et ecce septuaginta annis nunquid jejunium jejunastis (0549A)mihi o domus Israel? et si manducaveritis et biveritis, nonne vos manducetis et vos bibitis, non haec verba sunt quae locutus est Dominus in manibus Prophetarum illorum qui ante nos fuerunt? Cum fuit Jerusalem habitata, et copiosa, et civitates illius in circuitum, et montana et campestres habitabantur. Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens: haec dicit Dominus Omnipotens, judicium justum judicate, miserationem et misericordiam facite unusquisque ad fratrem suum, et viduae et pupillo et advenae, et pauper inclite dominari, et malitiam quique fratris sui nolite reservare in cordibus vestris. Et paulo post: haec dicit Dominus Omnipotens jejunium quartum, et jejunium quintum, jejunium septimum, et jejunium decimum erunt domui Juda in gaudium, et in jucunditatem, et (0549B)in solemnitates bonas et jucundi eritis et veritatem et pacem amabitis. Ecce jejunia legitima, qualiter fieri debeantur, a Domino nuntiantur. Sed cur in istis mensibus designatur, volentibus ostendamus. Jejunium enim quartum pro primitiis et mensibus; et jejunamus jejunium quintum pro areis redigendis et decimis offerendis; jejunium septimum pro vindemiis colligendis; et jejunium decimum pro sementationibus etiam seminandi, sed olei primitiis delibandis. In quorum jejuniorum quattuor septimanis sine ullo errore lunam decimam intueberis, manifestam. A Dominico autem pascha et uniuscujusque anni computas dies octoginta quattuor, in quorum conclusionem invenies sabbatorum dies, quod est finis septimanae, (0550A)quae in se habet quarti mensis lunam decimam et exsolves post sacrificium jejunium quartum. Centum duodecim jejunium quintum; centum septuaginta quinque jejunium septimum; ducentos sexaginta sex jejunium decimum; sic singula in ordine recensendo artis hujus magister et doctor poterit repperire; si tamen somnolentia cordis, quae a sapientibus declinatur, non obpresserit sensum. His quoque supradictis columnis aliae septem junguntur, in quibus Kalendarum Januariarum luna et paschae Dominicorum dies adnotantur; tricesimarius etenim lunae numerum, per septemnarium numerum ebdomadis divisus spatia numero ducenta decem disterminat. Ut autem unius cujusque paschae diem invenias, lunam et feriam, quae fuerit Kalendis Januariis, observabis, (0550B)ut lunae cursum tenens in eadem columna, diem invenias paschae, quod ad feriam suprascriptam pertinere videtur; hoc idem et in fibulis triginta sequentibus adprobatur, in quibus Kalendarum Martiarum lunam et feriam per septenarium numerum utrarumque in luna dierum triginta ducenta decem spatia invenies adnotata, nuntiantes certissime fixum unius cujusque anni dominicum pascha. Nam et harum fibularum numerum tres aliae ut pediseque columnae secuntur, quae in se embolismorum titulos et lunares annos lineis tensis ex Kalendis Januariis quota fuerit curiosis et bene sullicitis planius monstrare coguntur, ut horum circulorum veritas in omnibus suis ornata monilibus ostendatur.(0549)

LIBER SECUNDUS, QUI IN SE OMNIA ORNAMENTA CONTINET CIRCULORUM.

(0549C)Alia quoque ratio ob vigesimum quintum circulum, quod in se annos contineat duo millia centum a sacratissimo scilicet paschae die in Aegypto immolato adnuente Domino ostendimus manifestam, ut et in Kalendis Januariis secundam lunam, et primi mensis quartam decimam pridie idus Apriles, et feriam quartam adtendas in capite circuli secundi in integro fuisse defixam, quam tu diligentissimus scrutator supputans, hoc modo invenire debebis. Octogies quater enim tricenti quinquages quartus faciunt tibi dies lunares viginti novem milia septingenti triginta sex; et octogies quater decusas uncia, faciunt tibi nungenti triginta milia sex unus dies embolismares addes supra summam superiorem, et habes triginta milia sescentos sexaginta septem dies. Exinde deducis diem (0549D)unum, quem in sequentibus dictis ex detrimentis lunaribus gignitum esse docemus, et qualiter declinetur evidentissime demonstramus. Ergo circulus unus annos habet octoginta quattuor, qui in se continent noctium triginta miliasescenta sexaginta quinque. Et quoniam vigesimus quintus circulus in consulatu Theodosi sedeces et Fausti ab eodem pascha fuerit consumatus, quem recalato tempore supputans, invenies habere noctium septingenta sexaginta sex milia sescentas viginti quinque, quas cum partitus fueris in sexagesimam partem, invenies duodecim milia (0550C)septingenta septuaginta septem, uncia, quam summam superiori summae adjungis fiunt noctium septinginta septuaginta novemilia quatringintas duas; in quibus partiris trigesimam habebis viginti quinque milia nungenti octo essuperet dipundius, uncia; haec, inquam, fuit luna secunda Kalendis Januaris. Ecce Deo gratias quam digne et rationabiliter inventa est Kalendis Januariis luna secunda, quae quartam decimam primi mensis cum embolismi titulum procreans in omnibus invenitur. Ex Kalendis itaque ipsis Januaris, ut quartam decimam pridie idus invenire possis, in tertio idus Apriles computans, et habes centum et unum diem, super quos dies addes luna secunda, quae inventa est esse ipsis Kalendis Januariis, faciunt tibi dies centum tres; partiris sexagesimam habes (0550D)bessicilicus, duae salae de scripulu, triensem, uncias silicus; hoc super centum tres dies addes, faciunt tibi dies centum quattuor, bessilicos, duo selae de scripulo, triens, semuncia, sicilicus; partiris trigesimum invenies tres insuper, et decus quattus, bessilicus, duo selae, de scripulu, trien semuncia, sicilicus, et habes quartam decimam primi mensis, et quod excurrit pridie idus Apriles, qui est primus paschae sacratissimus dies. Sed ut ipsius lunae quartae decimae feriam quartam profectionis filiorum Isdrael ex Aegypto invenire possis, adverte; vicessimus (0551A)enim et quintus circulus in fine secundi laterculi de Aegypto filii Isdrael exeuntibus invenitur esse conclusus, sicut per legis storiam annorum indicat sextus vicies quinque. Si ergo octoges quattus fiunt pascae duo milia centum, et in vicesimo et sexto circulo in capite complentur anni duomilia centum bismilies; itaque centies trecenti sexagies quinque quadran, faciunt tibi dierum septingenta sexaginta septem milia viginti quinque. In his partiris septimam et habes centum nove milia quingenti septaes, quattus super et septus. Incipe numerare a feria prima quae fuit ipsis Kalendis Januariis primo anno paschae in Aegypto immolato ab asse primo in septem assibus, et invenies pridie Kalendas Januarias feriam septimam; ipsis quoque Kalendis Januaris feriam primam; ex (0551B)quarum utique Kalendarum diem in pridie idus Apriles computas, et invenies dies centum duos. In his partiris septimam, et habes decus quattus super et quattus; haec est feria quarta quartaedecimae lunae primi mensis anni primi, ut diximus, in capite circuli secundi, in quo invenimus pascha sacratissimum tunc a patribus in Aegypto immolatum. Sed cum hos circulos in ordine adtentus fueris adsecutus intra columnas dies paschae veridicos invenies adnotatos, et illos qui foris sunt pro certo falsissimo super cilium columnarum encauto conscribtos sine dubio in errore fuisse defixos. Videtis igitur, carissimi, quod unicuique nostrum nihil denegat Omnipotens Deus. Sed quis quanta de ipso praesumserit fideliter cupienti ut voluerit dilargitur? Ita enim haec sacramenta manifestari (0551C)praecepit, ut a passione Dominica in quadringentesimo et vigesimo anno regis Geiserici decimo anno diem inveniremus, in quo Dominus cum suis discipulis pascha sacratissimum manducavit; in eodem quoque complerentur anni duo milia centum decem, ab agno scilicet illo anniculo sine vitio in Aegypto immolato, sicut a secundi circuli capite ostenduntur in ordine titulati.

Incipiamus itaque, fratres, ab exodi lectione de ipso agno in Aegypto immolato in memoriam scientibus revocare, ut possimus utrorumque agnorum speciem volentibus demonstrare. In qua lectione recognoscimus ipsum Deum et Dominum nostrum ad Moysen et Aron fratrem ejus in terram Aegypti dixisse: mensis hic, inquit, initium mensium, primus (0551D)erit vobis, in mensibus fasae, ad omnem Synagogam filiorum Isdrael dicens. decimo die mensis hujus accipiant sibi singuli per domos tribuum ovem per domum; et si exigui erunt in domo, ut non sint sufficientes ad ovem, adsumant secum vicinum proximum suum, per numerum animarum singuli quod sufficient sibi computabunt in ovem. Ovis sit sine vitio, immaculatus perfectus masculus et anniculus erit vobis ab agnis et ab aedis accipi, ea sit vobis observatum usque ad quartam decimam diem mensis hujus. Et occidet eum omne vulgus synagogae filiorum Isdrael ad vesperam; et accipient de sanguine ejus, et ponent super duos postes, et super limem in domibus, in quibus eum edent, in ipsis et edent carnes ipsas nocte assatas igni et azima (0552A)cum. . . . . . . edent. Non edetis crudam, neque coctam in aqua nisi assatam igni. Caput cum pedibus, et inter reneis nihil derelinquentes ex eis in mane, et os non confringetis ab eo. Quae derelicta fuerint de eo usque in mane igni cremabuntur. Sic autem comedetis eum; lumbi vestri praecincti, et calciamenta in pedibus vestris, et bacula vestra in manibus vestris; et edetis eum festinanter, pascha est enim Domini. Praecepit igitur Omnipotens Deus per Moysen universae synagogae filiorum Isdrael in mense novorum, qui est initium mensium in mensibus anni, in quo habitu ederent pascha; ad hoc utique, ut et suam divinitatem credentibus nobis in Christo manifestaret et illorum latrocinium, jam tunc a pascha primum, in Aegypto celebratum demonstraret; qui in Aegypto (0552B)ad vesperam, idest in novissima saeculi tempora, praecincti, et calciati adversus agnum Dei immaculatum prima die azimorum ad vesperam cum gladiis et fustibus exirent, et universa, quae ab omnibus Prophetis de eo praedicta fuerant, in eum committerent. Et ideo nos qui jam non secundum imaginem, sicut illi, sed secundum veritatem in commemorationem passionis filii Dei pascha celebramus, nihil aliud in primis nisi de ipsius Domini nostri adventu totis viribus fidei nostrae diligenter requirere debeamus et tunc circulorum serie revolvamus. Primus enim Gajus Julius Caesar Romae imperavit annis decem, mensibus quattuor, diebus sex. Post Gajum Julium Caesarem successit Augustus imperator, qui imperavit Romae annis quinquaginta sex, mensibus (0552C)quattuor, die uno. Hoc imperante advenit Johannes, Zachariae sacerdotis filius, missus a Deo praedicans baptismum poenitentiae, qui secundum praedicationem legis prophetarumque omnium Christum ostendit, Christum filium Dei advenisse in hunc mundum, idest in regione Judae, dicens: hic est agnus Dei, qui aufert peccata mundi; et hic est Salvator saeculi; hic est de quo dixi: homo ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calciamentorum solvere. Exinde cepit Jesus docere populum et facere virtutes et signa magna, quae nullus alius fecerat. Manifestavit autem se post baptismum universo humano generi filiorum Dei, missum a Deo patre ad stabiliendum et reformandum, reconciliandumque populum sibi compositum, quibus electis duodecim (0552D)discipulis data est potestas in sancto Spiritu; et misit eos per omnes gentes, docentesque docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi gratiam Dei factam per nomen ejus, remissionem peccatorum, resurrectionem carnis, aeternam vitam mortuis resurgentibus, praedixit eis quanta passurus esset a Judaeis usque ad mortem, mortem autem crucis et quod triduo mansurus esset in corde terrae, et quod tertia die a mortuis resurgeret, et post resurrectionem coelos petiturus esset. Deinde Tiberius Caesar imperavit annis viginti duobus, mensibus septem, diebus vigintiduobus. Hoc imperante, idest sextodecimo anno imperii ejus, procurante Jadaea Pontio Pilato sub Anna et Caifa sacerdotibus, octabu Kalendas (0553A)Apriles, duobus Geminis Consulibus, incidit sexta decima luna, parasceve, quando Dominus noster, Salvator generis humani, Jesus Christus filius Dei passus est. Perpessus igitur omnia, quae de eo fuerant scripta, secundum praedicationem legis Prophetarumque omnium et Evangeliorum ejus, passus, ut diximus, octabu Kalendas Apriles, die parascaeve. Tertio vero die a mortuis resurrexit, die Dominica sextu Kalendas easdem, et conversatus cum Apostolis et Discipulis quadraginta ferme diebus, circumfusa nube in coelo est receptus. Exinde igitur, regnante gratia Dei, homines credentes in nomine ejus inluminari coeperunt. Et ideo in his omnibus gratiam referamus haec omnia disponenti propter nostram salutem; et vocat nos ad divinam agnitionem (0553B)Dominus Deus omnipotens pater Domini nostri Jesu Christi, cui sit honor et gloria per eundem Dominum Christum in Sancto Spiritu per omnia secula seculorum. Amen.

Fiunt ergo a protoplausto Adam in anno sextodecimo Tiberii Caesaris, idest in passionis Domini die anni V. millia quingenti, et a passione Domini usque ad annum decimum Regis, anni quadringenti viginti; quo anno et invenies diem paschae sacratissimum, in quo Dominus noster pro nobis agnus Dei fuerit immolatus. Qui dies in capite circuli primi anno decimo ejusdem Regis defigitur, perfecto numero titulatus. In his itaque annis Augustalis, sui laterculi auctor, dum et litterarum sit scientia praeditus, et calculationis arte peritus, vitium incurrisse (0553C)cognoscitur, propter annorum scilicet numerum suo in lunari cursu, cui plus assis unus ex ipso annorum fallaci numero accidisse probatur. Dicit enim a passione Dominica centesimo octogesimo et sexto anno, ejusdem Paschae die, diem diei convenisse, cum in anno centesimo sexagesimo et nono a capite circuli tertii diem ipsum debuit repperire, quem in suis circulis anno sexagesimo et nono noscitur defixisse. Illum vero sine membris diem cum vocabulo personatum apud nos anno septimo decimo, habitum suorum circulorum in capite in incerto numero ostenditur titulasse; ideo utique in errore devenisse videtur, sicut ipse suo adloquio profitetur. Quod autem, inquit, non ab eo anno quo passus est Dominus annorum ordinati sunt circuli investigati adque repperiti (0553D)compendii utilitas sua sit a duobus Geminis consulibus quo anno passus est Dominus usque ad annum consulatus Antonini quater et Albini, qui in hoc opere primus est, anni centum octoginta sex numerantur, et quia hoc eodem Consule contigit, ut omnifariam paschae dies diei passionis Domini conveniret utilitas obluta ( sic ) compendi fastidiri non debuit. Ab hoc igitur Consule, quo primae ocduadis initia coepta sunt, usque ad eum annum quo octogesimus et quartus annus cum suis embolismorum signis concluditur, perfacile est inspicientibus Kosmutae calculationis veritatem oculis quoque testibus comprobare, qualiter in hac supputatione comprobare se promittit; cum nec diem passionis Dominicae in capite (0554A)primae ocdoadis suae in integro defixerit, nec certum numerum annorum veridice terminaveris; sicut textus indicat nostrorum sequentium circulorum, quorum scilicet in capite inveniens Kalendis Januariis luna vigesima, et secunda feria septima, quartadecima primi mensis; decimu Kalendas Apriles, feria IV. Dominicum paschae VI. Id. Apriles, luna duodevigesima, et in ejus circulorum habetur in capite Kal. Januariis luna XX. feria VI. quartadecima primi mensis octavu kalendas Apriles feria V. dominicum pascae, V. kal. Apriles, luna VII. In hoc die putat esse passionem Dominicam, quod omnino ullatenus congruit veritati. Sic etiam nostris aspectibus lunaris ipse cursiculus indicat rutilo lumine radiatus, simul et annorum numerus certo in loco jure (0554B)defixus. Agriustia vero primus pravitatis cultor, et erroris sui amator, assertionisque suae imperitissimus doctor et semipsum, quem dum diximus declinandum, annos per singulos scripulis dissiparare conatur, ut ejus falsitas evidens ostensa nudetur, et a veritate alienus innotescere videatur. Ipse in doctius tunc interrogationibus agitetur, quasi vel quos solaminis argumento in ipso anni curriculo suis laterculis lunae crementum asses undecim semuncia, II. sele, scripulum unum semissem uncia, duae selae voluerit prorogare, et non asses undecim et uncia, quod proculdubio in ipsa separatione annali eadem luna testatur augmentis augere. Per quam utique unciam in annis octoginta quattuor septem asses habere poterat supputator, de quibus unum assem, qui post triginta (0554C)unum currit tempore Moysi, veritatem agnosceret plenum decuit ( sic ) declinasset. Octogies quater, ergo ut dicit, semiuncia duae selae scripulum unum semissem uncia II. selae, ipse itaque respondit sexis, quadrans scripuli undecim destun. ( sic ); quod est quod asserit. Et ille ait sexis dies sunt sex et quadrant horae sunt tres scripuli vero undecim destant sennarum ( sic ) minus puncta duo esse probantur, quia in destante puncta decem concludi apertissime dinoscuntur. Quid in hac interrogatione manifestius, quid in sua responsione probabilius, quam ut suo fomite vinceretur ineptus, suspiciones suas et usus qui solus horas octos emmisset puncta duo tantum secundum arbitrii sui voluntatem nisus sit exclusisse, et plenum assem penitus non valuit declinare. (0554D)Ob quam rem reticos ( sic ) omnes ad veritatis regulam docuit descivisse, et ut caeci jam facto ultra luminis januam non poterint invenire; sed qualiter prudentibus certis numeris declinetur captus et integer sensus non avertere moretur Octogies quater enim trecenti quinques quattus, sunt dies vigintinove milia septingenti triginta sex; et iterum octogies quater decusas uncias faciunt tibi dies nongenti trigenta unum; quos superiori summae adjungis, erunt dies trigenta milia sexcenti sexaginta septem; qui dies per ocdoadas et endecadas ita determinati noscuntur, ut et ipsum quem in se supervacuum continent diem excluderent, et certum in se seclusum numerum consingnassent. Quinque enim (0555A)sunt ocdoadae et endecadae quattuor, quae ocdoadae quinque inibi embolismares quindecim et lunares annos viginti quinque menses habent quadragintos nonaginta quinque, qui in se optinent, dies quattuor decimilia sescentos decem et quattuor, endecadae inibi embolismares et lunares viginti octo, menses habent quingentos quadraginta quattuor, qui in se exolvent dies sedecimilia quinquaginta sex; quorum dierum summam superadjungis, faciunt tibi dies triginta milia sescento sexaginta sex. Ecce de triginta millibus et sexcentis sexaginta septem diebus breviter exclusus unus assis in ocdoadibus et endecadibus per dierum divisionem veridice comprobatur et tunc ab imperitis, et studiosis in contentionibus dissipatur. Sic etiam in circulo sequenti cum (0555B)superiori germina concordia ociavit per embolismos, adque communes annos assem ipsum furiosus ( sic ) quantocius plenum invenies declinatum. Sunt enim in et secundo circulo sicut et in primo, embolismares anni XXXI. et communes quinquaginta tres tricies. Semel ergo trecenti docies, quattus, respondet tibi undecimilia nongenti quattus, et quinquagies ter trecenti quinquages quattus faciunt tibi dies decem et octo milia septingenti sexaginta dua. Hae duae summulae sibi invicem junctae efficiunt dies sexmilia sescentos sexaginta sex, et declinatus est assis ille praedictus.

Redeamus igitur et ad illam summam in dictis superioribus de eo anno venter et tectum, per quam primo anno pasche in Aegypto celebratum Kalendis (0555C)Januariis luna secunda fuisse didiceris. In ipsum si advertere volueris, hunc eundem assem plenissime declinabis. Continentur enim in praedictam summam assium septingenta sexaginta sex milia sescenti viginti quinque, ex quibus deducis asses trecentos sexaginta quinque, anni scilicet novissimi circulorum, ut appareat ipsum assem, et per hanc summam exclusum fuisse de septenario numero innatum ex unciarum augmento. Verum et vigesimam primam lunam sine unciis plenissime nudam anni octogisimi quarti esse condiscas. Cum autem praedictos dies rursum superioris summae revocaveris, et hanc ipsam partitus fueris, secundam repperies lunam, quam Kalendis Januariis in secundi circuli capite adfati, manu scis fuisse signatam. Deductis itaque (0555D)his assibus trecentis sexaginta quinque, remanent assium septingenta sexaginta sex milia ducenti sexaginta, in quibus partiris sexagesimam, habebis duodecimilia septingentos septuaginta unum; addes hoc supra summam praedictam, erunt assium septingenta septuaginta nove milia tricenta unum. In his partiris trigesimam, invenies viginti quinque milia nongenti sexaginta septem superet asses viginti unum. Ii sunt luna vigesima prima octogesimi quarti anni. Revocatis quoque praedictis assibus trecentis sexaginta quinque ad illam superiorem summam, erunt assium septingenta sexaginta sex millia sexcenti viginti quinque, ut supra. In quibus partiris sexagesimam, et invenies duodecimilia septingenti septe septi, uncia; (0556A)addes supra summam praefatam, et habes assium septingenta novem milia quadringenti, dipondius, uncia. In his partiris trigesimam, et habebis viginti quinque milia nongentos octogenta superet dipondius, uncia, sicut est luna in secundi circuli capite titulata, et declinaberis ad semipsum, quem in fine circulorum saepissime diximus declinandum. Quisquis es namque dolo vecordiae sauciatus, vel hujus rationis ignarus, per quam altam profundamque partitionis summam, ut verius dicam, potius dilucide demonstratum, hic assis de numero septenario fuerit exclusus agnosce; quemdam omnem in tua supputatione declinare nequiveris in utroque neutericus in veniris. Desine, quaeso, jam desine in errore miseros populos per fallaciam tuis eversiculis (0556B)insitire; veritati quoque tandem aliquando dura colla summitte, qui per nebulas et perstigia ex Aegypto, de incognitis provinciarum spatiis et longa intercapidine terrarum quasi venientem tibi nuntios paschae diem sacratissimum sine tempore frequentius inaniter celebrandum. Cum horum namque circulorum lunare in tui pectoris sensum gluttinaberis cursum. Tunc a primo anno paschae in Aegypto immolatum veridicum invenies fundamentum, quod et lunaribus cancellis veris et paschalibus titulis congruum sat esse cognoscis. Ex Kalendis namque Januariis, quibus superioribus dictis circulorum in capite lunam secundam inventam habitamque fuisse, jam noris in pridie earumdem Kalendarum Januariarum anni sequentis supputabis, eruntque dies (0556C)trecenti sexaginta quinque, super quos addes lunam secundam, quae isdem fuit Kalendis, ut dixit agnoscite licet procedendi, ( sic ) et fiunt dies trecenti sexaginta septem, in quibus partiris sexagesimam, invenies sexisuncia, duae selae addes supra summam predictam, et habes dies trecentos septuagenta tres, uncia, duae selae. In his ergo partiris trigesimam, invenies decus dipondius; superest decus tresisuncia duae selae, similiter etiam et in anno sequenti qui in ordine tertius appellatus supputare debebis. Bis itaque trecenti sexages quinque fiunt dies septingenti triginta. Inmittis vero ut supra anni primi lunam secundam et habebis dies septingentos triginta duos, in quibus partiris sexagesimam, invenies decus dipondius. Restant duae selae; addes hoc supra (0556D)summam praedictam, et erunt dies septingenti quadraginta quattuor; restant duae selae, in quibus partiris trigesimam, invenies dies quattus super et vies quattus, restant duae selae. Sic autem singulis quibusque annis usque in octogesimum et tertium annum supputabis; quem octogesimum et quartum in fine circulorum adnotatum agnoscis, ut etiam in his singulis annis undecim asses et uncia immittere videaris, et nullis cancellorum anfractibus vel lunaribus tituli erasse omnino noscaris. Dominus enim noster Christus, paternae obediens jussioni, ita hujus lunae almum sydus edidit, ut de noctis invenies lumen solidatae tenebrari ob nubimenta tenuaret quae claro invecta curriculo cautis vacasse per erroribus, (0557A)secretis operantibus causis, nunc plena subducit implenda, et rotatis cursibus iterum definitur. Haec sunt igitur lunae principia, ejusque officia perenni servitio divinitus instituta; haec in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis praesciae facta. Per hanc quippe fabricam castam puramque, et suae majestatis praesagio Dominus designabat ad ecclesiam, quod saepissime tenuatur casibus variis, et minuitur semper in lapsis; splendoris tamen nitore suffulta crescit in sanctis. Sic enim speciatim dico, eadem de semetipsa loquitur ecclesia: fuscasum, inquit, et decora, o filiae Hierusalem; et Dominus per Prophetam voci sonorae respondit, et dicit: tota speciosa es sicut sol, et perfecta sicut luna; et iterum: semel juravi in sancto meo si David mentiar, semen (0557B)ejus in aeternum manebit, et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum. Hoc autem ecclesiae in Christo totum manet, et competit sacramentum, adientissime namque repraesentamus ejusdem lunae perfectissimum cursum, ut in suis eum quodammodo cancellis diebus singulis in integro noveris terminatum. Ex Kalendis, inquam, Januariis in pridie illius diei supputabis, in quo etiam luna quota sit quaeris. Sed forsitan dicis: quare in pridie et quota sit luna in sequenti significas die, quia ex Kalendis utique Januariis summam colligis, et quota in his fuerit luna superinmittis? numquidne unum diem bipartitum vel duplicatum supputare singularem aliquatenus in numero possis? itaque in his partiris sexagesimam, et quod fueris partitus supra dierum (0557C)numerum ponis, in quibus similiter trigesimam partiris, et in quovis die, ut dixi, quota erit luna, quae ad athomum per dies et annos singulos peritissime designabis, quamvis unius cujusque paschae natales nonnisi primi mensis novus generat dies; sed ut ipse primus mensis a tertio nonarum Martiarum die usque in quarto nonarum Aprilium a cunctis plerumque esse dicatur, certa atque digesta ratione monstretur, ut in his viginti novem diebus paschalis nativitas retegatur, et per primum annalem circulum veridicis documentis, evidentius ostendatur. A solis enim et lunae fabrica quae die V. Kalendarum Aprilium sumpsit exordium, computamus dies trecentos liberos quadragenta occurrisse ad futurum quintum nonarum martiarum diem, super quos dies addimus (0557D)lunam quintam decimam, in qua utique plenitudine diei ipsarum quintum Kalendarum Aprilium ad vesperam a Domino fuerat constituta, et fiunt dies trecenti quinquaginta quinque, in quibus partiris sexagesimam, et habes quinques deuncos; addes supra summam superiorem, et fiunt dies trecenti sexaginta. Deun. partiris trigesimam et invenies decusdipondius super et deun. et quoniam quintadecima luna, plena, ut diximus, quinto Kalendas Apriles fuerat facta pridie idus Apriles, ut ritis cornibus extenuatur ad suum mensem primum implevit; propter quod novilunium Judaeis praeceptum est observare usque in hodiernum diem. Secundum vero mensem quarto idus Majas implevit, tertium mensem (0558A)quarto idus Junias, quartum mensem sexto idus Julias, quintum mensem sexto idus Augustas, sextum mensem septimum idus septembris, septimum mensem pridie Nonas Octobris, octavum mensem nonis Novembribus, nonum mensem pridie nonas Decembris, decimum mensem tertio nonas Januarias, undecimum mensem Kalendis Februariis, duodecimum mensem quinto nonas Martias, et habes dies trecentos quinquaginta quinque, quos continet annus primus sane inibi quindecim diebus lunae, quota utique plena et perfecta fuerat facta. Nam a quintum nonarum in quartum Nonarum Martiarum die supputatio pronuntiat luna, qui est scilicet dies inter quintu et tertio medius in quo luna deun et non assis, qui est dies unus inventus sit plenus. Itaque a die ipso (0558B)mensis inchoari non potest primus, sed a tertio nonarum martiarum in quarta nonarum Aprilium diem, in quarum quartu nonarum pridie, hoc est in die kalendarum Aprilium conputamus ex quinta kalendarum earumdem praeteriti, idest primi anni, in quo die utraque luminaria in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis a Domino fuerant constituta, et inveniemus dies trecentos septuaginta, super quos addimus lunam quintam decimam, in quo statu interea fuerat facta, et fiunt dies trecenti octoginta quinque. Ex quibus diebus partiris sexagesimam, et habes sexis cincun; hos praedictae summae adjungis, et fiunt dies trecenti nonaginta unu cincun; partiris trigesimam et invenies decus tresis, superet ascincunt. Ergo ex die tertio nonarum martiarum (0558C)usque in diem quartum nonarum Aprilium primam lunam quaerere debemus, quoniam in quocunque die existis viginti novem diebus luna prima cum fuerit, inde incipit mensis primus, in quo mense pascha sacratissimum celebrari praecepit omnipotens Deus, sicut in Exodo testatur et dicit: diem festum paschae observabitis; septem diebus edetis azima, sicut praecepi tibi, per tempus mensis novorum; in eo enim existis de terra Aegypti. Item in Levitico praecipit Dominus et dicit: primo mense in quarta decima mensis, in medio vespertinorum pascha Domini, et in quintadecima mensis hujus dies festi azimorum Domino. Item in Numeris: et locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sina anno secundo proficiscentibus eis ex Aegypto, in mense primo dicens: dic, ut faciant filii Israel (0558D)pascha in tempore suo quartadecima die mensis primi ad vesperam. Secundum tempora, secundum legem suam, et secundum comparationem suam facies illud. Et locutus est Moyses filiis Israel facere pascha in deserto Sina secundum quod praecepit Dominus Moysi, sic fecerunt filii Israel. Et paulo post cum comminatione praecepit Dominus, et dicit: homo qui fuerit mundus, et in via longa non fuerit, et cessaverit facere pascha, exterminabitur anima illo de populo suo, quia munus Domino non obtulit in tempore suo: et peccatum suum accipiet homo ille. In Deuteronomio Moyses ad populum locutus est dicens: observa mensem novorum, et facies pascha Domino Deo tuo, quia in mense novorum existi de terra Aegypti nocte, et sacrificabis (0559A)pascha Domino Deo tu. Sic quoque et in primo libro Esdrae apertius scriptus est egit. Osias pascha in Hierosolymis Deo, et immolavit phasec quarta decima luna primi mensis ad vesperam. Ecce quartadecimae lunae dies, qui est ad quintu decimu kalendarum Aprilium die usque in septimo decimo kalendarum Majarum, legaliter ut sit vera ratione firmata dinoscitur; et sic etiam a tertio Nonarum Martiarum die usque in decimo kalendarum Aprilium diem sunt decem novem, in quibus luna dum nascitur, lunaribus annis proculdubio deputatur; a nonum vero kalendarum Aprilium in die quartu Nonarum earundem dies sunt decem, et his dum nascitur embolismaribus annis profecto defixa notatur, sicut circulorum in vetustatis indiculo comprobatur. Sex enim menses (0559B)divident annum, in embolismario vero mensis unus dierum triginta prorogator accedit sexes ergo vies nonus tibi faciunt dies centum septuaginta quattuor; et septies triceni habes cc. decusas summulas adjungis, faciunt tibi dies trecentos octoginta quattuor. Hic est annus embolismaris. Lunaris autem annus aeque in sex mensibus dividitur. Sexes itaque (0560A)vies nonas faciunt tibi dies centum septuaginta quattuor, et sexes triceni centus octo sunt. Junctae sibi invicem summulae faciunt dies trecentos quinquaginta quattuor, non a dominico in dominicum paschae, sed ad quartam decimam in quartam decimam lunam primi mensis anni supputantur venientis; et sic omnes suo in ordine per annos octoginta quattuor certis mensibus sine dubio dies collectos invenies, sicut ipsius lunae per menses singulos oculis testibus, nativitatis fulget aspectus. A prima enim luna kalendarum Januariarum usque ad octavam annos embolismares invenies; a nona vero usque in vigesima septima lunares pro certo repperies. Sic etiam a vigesima et octava usque ad trigesimam embolismares invenies annos. Haec omnia solicitius (0560B)observabis, et dies paschae in integro invenies. Non laborabis ecce, annuente Domino, singula dilucide perfecta monstrantur, in quorum jam et obtrectatorum perfidia refallatur, ut insontium astuta simplicitas cunctis subdita cognoscatur; ipocrytarum vero evitentur errores, quia imperitorum est jactantia, nam verecundia plenae sunt praefatae virtutes.