Jump to content

De concordia Matthaei et Lucae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De concordia Matthaei et Lucae
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.DeCoMaE 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De concordia Matthaei et Lucae

609 In Christi generatione Matthaeus et Lucas dissentire videntur, propterea quod cum alter, id est, Matthaeus descendendo: alter, id est, Lucas ascendendo, ejusdem generationis seriem texat. Matthaeus quidem ab Abraham exordium narrationis sumens, et ad David usque descendens, deinde per Salomonem usque ad Joseph lineam deducit: Lucas vero a Joseph incipiens, per Nathan ad David, et a David usque ad Abraham, postremo ab Abraham usque ad Adam generationis ordinem revolvendo ascendit. Unde contingit ut a David deorsum, cum ille per Nathan, iste per Salomonem generationis tramitem deducat, totus pene computationis ordo dissideat. Sed quia Scriptura sacra diversa quandoque recipit, adversa autem omnino non admittit; dum non permittimur credere contrarietatem, latentem cogimur quaerere veritatem. Matthaeus igitur generationem Christi descendendo computat, ostendens Filium Dei per carnis susceptionem factum esse Filiun hominis: Lucas eamdem ascendendo texit, demonstrans filios hominum effici filios Dei per gratiam adoptionis.

Propterea etiam Matthaeus generationis seriem usque ad Christum natum ducere volens, non a primo parente Adam, sed ab Abraham exorsus est; ut ostenderet quod susceptio carnis in Filio Dei non fuit primae conditionis institutio, sed promissionis postmodum factae impletio. Lucas vero a Christo baptizato incipiens, non in David vel in Abraham, sed nec in Adam finem fecit: sed per David et Abraham atque Adam transiens, ad Deum ascendit; ut aperte daret intelligi, quod ii qui per generationem carnis filii sunt hominum, per regenerationem baptismatis in adoptionem transeunt deitatis. Ideo Matthaeus in genealogia non nisi naturales filios computare voluit: Lucas vero inter naturales etiam adoptivos ascribit; ut ostendatur et in Christo nascente vera fuisse carnis susceptio, et in nobis renascentibus non per naturam, sed per gratiam provenire adoptio. Haec ergo fuit causa quare in generationis serie alios Matthaeus, et alios Lucas patres posuit; quia ille, sicut diximus, solos naturales: iste vero naturalibus etiam adoptivos connumeravit. Quod ut melius patere possit, utrorumque narrationem conferamus.

Ordo generationis Christi secundum Matthaeum talis est: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam, Judas genuit Phares, Phares genuit Esron, Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab, Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon, Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed, Obed genuit Isai, vel Jesse, Jesse genuit David, David genuit Salomonem, Salomon genuit Roboam, Roboam genuit Abiam, Abia genuit Asa, Asa genuit Josaphat, Josaphat genuit Joram, Joram genuit Oziam (Matth. I, 2 et seq.). Tres hic intermisit Evangelista, id est, Oziam sive Ochosiam, et Joas, et Amasiam; Joram enim primo loco genuit Ochoziam, et Ochosias genuit Joas, et Joas genuit Amasiam, et Amasias demum genuit Oziam, de quo nunc dicitur: Joram genuit Oziam. Quod ita intelligendum est, genuit videlicet mediantibus supradictis; quia per illos de semine ejus processit. Hos autem Evangelista vel ideo praetermisit, ut numerus tesserae decadis aequaretur: vel ideo, quia Joram generi se miscuit Jezabel; et dictum erat per prophetam de domo Achab non esse quemquam regnaturum, nisi in quarta generatione: et ideo memoria ejus tollitur, eo usque a sancta generatione. Ozias ergo, qui et Azarias, genuit Joatham, Joatham genuit Achaz, Achaz genuit Ezechiam, Ezechias genuit Manassen, Manasses genuit Amon, Amon genuit Josiam, Josias genuit Jechoniam, Jechonias genuit 610 Salathiel. Veritas historiae habet quod Josias genuerit Eleachim, qui et Joachim, sive Jechonias dictus est: Eleachim autem genuit Joachim, qui et ipse sicut pater, Jechonias appellatus est: hic demum genuit Salathiel. Dicemus ergo aut unum propter supradictam rationem, sive aliam quamcumque ob causam praetermissum: aut non esse eumdem Jechoniam illum, de quo dicitur: Josias genuit Jechoniam; et illum de quo dicitur: Post transmigrationem Babylonis Jechonias genuit Salathiel: sed priorem esse Patrem, secundum esse Filium: propter separationem autem et disjunctionem transmigrationis non esse repetitam inter eos generationis connexionem, ut diceretur: Jechonias genuit Jechoniam, Jechonias ergo genuit Salathiel, Salathiel genuit Zorobabel, Zorobabel genuit Abiud. Huc usque ex libris veteribus generationis ordo texitur: quae sequuntur, auctoritas evangelistae confirmat. Abiud genuit Eliachim, Eliachim genuit Azor, Azor genuit Sadoc, Sadoc genuit Achim, Achim genuit Eliud, Eliud genuit Eleazar, Eleazar genuit Mathan, Mathan genuit Jacob, Jacob genuit Joseph. Hoc modo generationem naturaliter descendisse credimus; nunc secundum Lucam seriem generationis revolvamus.

Lucas sic ait: Ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Matthat. (Luc. III, 23). Prima fronte contrarietas occurrere videtur. Matthaeus dicit Joseph filium fuisse Jacob, et Jacob filium Matthan: Lucas dicit Joseph filium fuisse Heli, et Heli filium non Mathan, sed Matthat. Sed hujus quaestionis talis a Patribus solutio datur: Mathan qui per Salomonem descendit, uxorem habuisse Esthan nomine; de qua genuit filium Jacob, quo mortuo, Matthat qui per Nathan descendit, eamdem uxorem duxit, et genuit ex ea filium Heli. Sic ergo Heli et Jacob uterini fratres fuerunt, una matre, non uno patre editi. Prior Heli duxit uxorem, et mortuus est sine liberis: postea Jacob accepit uxorem fratris, ut suscitaret semen fratri suo, ex qua genuit Joseph. Joseph ergo filius est Jacob secundum generationem, filius Heli secundum Legem. Deinde generationis ordo texitur. Joseph qui fuit Heli, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph, qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nangae, qui fuit Matth, qui fuit Mathatthiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda, qui fuit Johanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel (Ibid., 23 et seq.). Non puto eumdem hunc esse Zorobabel aut Salathiel, qui superius in serie generationis secundum Matthaeum numerati sunt; cum et ille Salathiel non filius Neri, sed filius Jechoniae fuerit: et Zorobabel non Resa, sed Abiu, et caeteros, inter quos Resa non numeratur, genuerit: vel si iidem sunt, dicendum est quod hic primum utriusque computationis linea in unum concurrat, deinde mox secundum modum quem in capite generationis hujus signavimus, ab invicem deducantur. Qui fuit Neri, qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmodan, qui fuit Her, qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Symeon qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliachin, qui fuit Melcha, qui fuit Menan, qui fuit Matthata, qui fuit Nathan, qui fuit David (Ibid., 27 et seq.). Quae deinceps sequuntur usque ad Abraham, in utroque eadem sunt. Sane quod in ipsa generationis linea plures secundum Lucam a Joseph usque ad David, quam secundum Matthaeum a David usque ad Joseph numerentur, contrarium videri non debet, cum ipsae successiones generationum in ea parte multiplicius excreverint, ubi citius decedentibus patribus, filii numerosius successerunt.