De condicionibus agrorum
1. Condiciones agrorum per totam Italiam diversas esse plerisque etiam remotis a professione nostra hominibus notum est; quod etiam in provinciis frequenter invenimus. accidit autem, ut ex similibus causis similes haberent condiciones. Civitates enim, quarum condiciones aliae sunt, coloniae dicuntur, municipia, quaedam praefecturae: habent vocabulorum differentias: quare vero non liceat earum diversas esse condiciones? Regiones autem dicimus, intra quarum fines singularum coloniarum aut municipiorum magistratibus iuris dicendi cohercendique est libera potestas. Ergo haec vocabula non sine causa acciderunt. Quidam enim populi pertinaciter adversus Romanos bella gesserunt, quidam experti virtutem eorum servaverunt pacem, quidam cognita fide et iustitia eorum se eis addixerunt et frequenter adversus hostes eorum arma tulerunt. Leges itaque pro suo quisque merito acceperunt: neque enim erat iustum, ut his, qui totiens ammisso periurio rupere pacem ac bellum intulere Romanis, idem praestari quod fidelibus populis. Primum ergo referendum est, appellationes ut fierent coloniae aut praefecturae.
2. Municipia quidam putant a munitionibus dicta; alii a munificentia, eo quod munificae essent civitates. Coloniae autem inde dictae sunt, quod [populi] Romani in ea municipia miserint colonos, vel ad ipsos priores municipiorum populos cohercendos, vel ad hostium incursus repellendos. Colonias autem omnes maritimas appellaverunt, vel quod mari in his deduceretur, vel, quod pluribus placet, maritimas appellari existimant ideo, quod Italia ab Alpibus in mare porrigatur ac tribus lateribus exteras gentes intueatur. A Sicilia usque ad Galliam omne litus Africae est contrarium: rursus a Leucopetra pars, quae ad mare attingit Macedoniae, ad aliquam Epiri partem spectat: Hadriaticum vero litus Illyricum contra se habet. In his ergo litoribus Romani colonos miserunt, ut supra diximus, qui oras Italiae tuerentur.
3. Aliae deinde causae creverunt, Graccus colonos dare municipiis vel ad supplendum civium numerum, vel, ut supra dictum est, ad cohercendos tumultus qui subinde movebantur. Praeterea legem tulit, nequis in Italia amplius quam ducenta iugera possideret: intellegebat enim contrarium esse morem, maiorem modum possidere quam qui ab ipso possidente coli possit. Ut vero Romani omnium gentium potiti sunt, agros ex hoste captos in victorem populum partiti sunt. Alios vero agros vendiderunt, ut Sabinorum ager qui dicitur quaestorius, eum limitibus actis diviserunt, et denis [quibusdam] quibusque actibus laterculis quinquagena iugera incluserunt, atque ita per quaestores populi Romani vendiderunt. Postquam ergo maiores regiones ex hoste captae vacare coeperunt, alios agros diviserunt adsignaverunt: alii ita remanserunt, ut tamen populi Romani territoria essent; ut est in Piceno, in regione Reatina, in quibus regionibus montes Romani appellantur. nam sunt populi Romani territoria, quorum vectigal ad aerarium pertinet.
4. De municipiis itaque tractandum est. Prima origo oppidorum, quae civitates dictae sunt, municipia ex causa supra dicta nominata sunt. Accidit autem <ut> insessarum [earum] gentium populi saepe mutarent sedem in Italia et in provinciis, ut Fryges in Latio, ut Diomedes cum Graiis in Apulia, ut Macedones in Lybie, Tyrreni qui dicuntur Etrurii <in> Galliae, in Asiae finibus socii Gallorum insedere et multas [quas Frigiis Diomedis fines. Quae etiam socii] constituere civitates. Atque in eas partiti sunt hi [cives dicunt quidem ultro citroque aut bello reppulisse aut indigenas], praemensumque quod universis suffecturum videbatur solum. Territis fugatisque inde civibus, territoria dixerunt. [Contra hoc aliud, de quo suo loco referemus.] Singuli deinde terram, nec tantum occupaverunt quod colere potuissent, sed quantum in spem colendi reservavere. [Hi ergo agri occupatorii dicuntur. Arcendo enim vicinos hanc appellationem finxit.] Itaque hi agri a quibusdam soluti appellantur: soluti autem non sunt, quorum fines deprehendi possunt et finiuntur. [Quos quidam arcifinales vocant.] Hi autem arcifinales dicuntur. Condiciones autem agrorum variae sunt ac diversae, quae aut casibus bellorum aut utilitatibus populi Romani aut ab iniustitia, ut dicunt, inaequales sunt.
5. Occupatorii autem dicuntur agri, quos quidam arcifinales vocant, [hi autem arcifinales dici debent.] Quibus agris victor populus occupando nomen dedit. Bellis enim gestis victores populi terras omnes, ex quibus victos eiecerunt, publicavere, atque universaliter territorium dixerunt, intra quos fines iuris dicendi ius esset. Deinde ut quisque virtute colendi quid occupavit, arcendo [vero] vicinum arcifinale dixit.
6. Horum ergo agrorum nullum <est> aes, nulla forma, quae publicae fidei possessoribus testimonium reddat, quoniam non ex mensuris actis unus quisque modum accepit, sed quod aut excoluit aut in spem colendi occupavit. quidam vero possessionum suarum privatim formas fecerunt, quae nec ipsos vicinis nec sibi vicinos obligant, quoniam res est voluntaria.
7. Hi tamen finiuntur terminis et arboribus notatis et ante missis et superciliis vepribus viis et rivis et fossis. In quibusdam vero regionibus palos pro terminis observant, alii iliceos, alii oleagineos, alii vero iuniperos. Alii congeries lapidum pro terminis observant, et scorpiones [appellant], quidam in speciem maceriarum congerunt lapides et attinas appellant, observantque pro terminis. Haec tamen omnia genera finitionum non solum in diversis pluribusve regionibus, verum etiam in uno agro inveniri possunt. Nam ubi supercilia naturalia finem praestant, deficientibus eis necesse est aut terminum aut arbores aut aliquid ex supra dictis generibus observari. Quidquid autem horum fuerit, ex convenienti ad convenientem [viderit similiter] rectus finis observari debebit.
8. Maxime autem intuendae erunt consuetudines regionum, et ex vicinis exempla sumenda. In quibusdam enim regionibus alii terminos siliceos ponunt, alii diversarum materiarum: quidam vero curant invehere qualescumque peregrinos lapides, ut manifestum sit, ex industria terminos finales positos: quidam etiam politos, alii vero inscriptos, alii etiam numeris enotatos ponunt, alii tantum modo in coxis vel minimis, alii in longioribus spatiis, conplures alii etiam aequalibus intervallis. In quibusdam vero regionibus in versuris omnibus binos posuerunt ita, ut suos quisque rigores intueretur. Ergo, ut supra dixi, consuetudines regionum maxime intuendae sunt.
9. Inspiciendum erit et illud, quoniam sepulchra in extremis finibus facere soliti sunt et cippos ponere, ne aliquando cippi pro terminis errorem faciant: nam in locis saxuosis et in sterilibus etiam in mediis possessionibus sepulchra faciunt. Omnia ergo, ut supra diximus, diligenti cura exquirenda erunt, ut et secundum consuetudinem regionum et fidem terminorum finis constet.
10. Aliquando etiam petras occurrentes in finibus notatas invenimus, et quasdam, si perseveret rigor, notas habentes, in versuris vero gammas, [sed et] spectantes suos rigores. Aliquas etiam decussatas invenimus.
11. Quibusdam autem placet et videtur, utique sub omnibus terminis signum inveniri oportere. Quod ipsud voluntarium est. Si enim essent certae leges aut consuetudines aut observationes, semper simile signum sub omnibus terminis inveniretur: nunc, quoniam voluntarium est, aliquibus terminis nihil subditum est, aliquibus vero aut cineres aut carbones aut testea aut vitrea fracta aut asses subiectos aut calcem aut gypsum invenimus. quae res tamen, ut supra diximus, voluntaria est. Carbo autem aut cinis quare inveniatur, una certa ratio est, quae apud antiquos est quidem observata, postea vero neglecta; unde aut diversa aut nulla signa inveniuntur. Cum enim terminos disponerent, ipsos quidem lapides in solidam terram rectos conlocabant proxime ea loca, in quibus fossis factis posituri eos erant, et unguento velaminibusque et coronis eos ornabant. In fossis autem, in quibus eos posituri erant, sacrificio facto hostiaque inmolata atque incensa facibus ardentibus, in fossa cooperti sanguinem instillabant, eoque tura et fruges iactabant. Favos quoque et vinum aliaque, quibus consuetudo est Termini sacrum fieri, in fossis adiciebant. Consumptisque igne omnibus dapibus, super calentes reliquias lapides conlocabant atque ita diligenti cura confirmabant. Adiectis etiam quibusdam saxorum fragminibus circum calcabant, quo firmius starent.
12. Tale ergo sacrificium domini, inter quos fines dirimebantur, faciebant. Nam et si in trifinium, id est in eum locum quem tres possessores adstringebant, si termini ponerentur, omnes tres sacrum faciebant: quotque alii in confinio domini erant, omnes ex convenientia terminos ponebant et sacrum faciebant, terminos autem convenientia possessorum confirmabat. Nam in quibusdam regionibus iubemur vertices amphorarum defixos inversos observare pro terminis.
13. Ergo convenientia, ut supra diximus, possessorum terminos consecrat. Qui, ut ante dixeramus, omnibus angulis coxisque positi esse debent. In quibusdam vero regionibus saepe per longum spatium et inter multos possessores rigores dumique finem faciunt, ut aliquando tantum modo per singulorum possessorum spatia, id est a capite usque ad caput, positi inveniuntur termini, hoc est a fine incipiente usque ad finem deficientem, unde alterius possessionis finis incipiat observari. Quidam vero in mediis spatiis plures interpositos habent. Quorum si quisquam per longum spatium moveatur, inter longum tractum et inter plures possessores rigor durare debet: qui si non est, totae regioni errorem quendam incuti nec ei tantum, intra cuius fines <terminus> motus est, calumniam intro duci sed ultro citroque confundi fines necesse est.
14. Illa omnia, quae supra diximus, quae ad terminos lapideos pertinent, sive signa subdita requirantur, sive notae aut litterae aut numeri, quam maxime secundum consuetudinem regionum omnia intuenda sunt: tamen et novitates hae quae manu fiunt fidem habere debent, quom intellegitur ea industria convenientiaque possessorum fieri. Si vero pali lignei pro terminis dispositi sunt, aut congeries lapidum acervatim congestae sint, quos scorpiones appellant, aut in effigiem maceriarum, quae attinae appellantur, aut vertices amphorarum defixi, aut petrae naturales notatae, aliudve quod loco termini observari videbitur, ex consuetudine regionis et ex vicinis exempla sumenda sunt.
15. Supercilia, de quibus mentionem habui, si finem facient, intuendum erit, in quantum spatium devexitas supercilii extendatur, ne mons supercilium sit: intra paucos enim pedes supercilia vocabula accipiunt. Quae tamen usque in planitiam ex superiori vergunt, ad superiores possessores pertinent. Quidquid enim inferior possessor in solo suo agit, damno superioris fit. Sive aret sive fodiat, detrahit pendentes ex superiori terras. Si vero congerat aut adiciat quid, ad superiora non ascendit. Ita haec causa efficit, ut superioribus possessoribus usque in planitiam supercilia cedantur.
16. Si arbores finales observabuntur, videndum erit quae sint arborum genera. Nam quidam in finibus naturales qualescumque arbores intactas finales observant: quidam cunctis excisis arborum generibus unum tantum genus in finibus relinquunt, quo manifestius appareant finales. Alii diversas hoc animo serunt, ut materiae differentia argumento sit: quidam ex conventione in ipsis finibus communes serunt. Aliqui privatim intra suum solum in extremis finibus ponunt; et, ut supra diximus, diversa arborum genera: alicubi enim pinos invenimus, alicubi cypressos, alibi fraxinos aut ulmos aut populos quaeque alia ipsis possessoribus placuerunt. Et si inter culta in finibus aut prope fines, disponuntur spissius et disconvenientes ordinibus arbustorum, si tamen arbusta sint. Quae si communes sunt, semper utrimque intactas quidam servant, quidam durantibus stirpibus earum summas frondes ac virgulta communiter caedunt. Si proprie alterius partis sint, ut domino libuit aut caedit aut remittit: ex quibus tamen saepe et materiam deiciunt et alias substituunt. Hoc etiam in communibus arboribus saepe accidit: si enim utrisque possessoribus conveniat, ut finales arbores deiciant aut ut pretio taxent aut alterna sibi sorte habeant substituantque in deiectarum locum alias, aut si nihil placuerit substitui, differentiae qualitatum indicio erunt.
17. Si vero notatae arbores in regionibus finales observabuntur, intuendae sunt notae. Si enim communes sint mediae, utrimque notatae per totas esse debebunt. Si partium frondes spectant in alios fines, plagis, id est latis cicatricibus, signatae inveniri debent, ut intellegantur eorum esse dominorum, in quas partes integrae et intactae reservabuntur. Signantur autem utrimque, id est ex utraque possessione, intra pedes quinos, ut legis Mamiliae commemorationem habeant. In versuris quae notatae sunt, aut decus in eis inveniuntur aut gammae, ut manifestum sit, versuras suis signis observari debere. Quidam satis putant omissas intactasque pati crescere, si magnitudine ceteras superent. De qua argumentum capere quaestui ducimus: <si> ceterae dissimiles sunt, videtur aliquod his testimonium per eas praestari.
18. Praeterea sive in cultis sive in silvosis et in incultis locis agatur, respiciendum erit, utrum hae quae finales videbuntur arbores habeant in alterutra parte similes, an utrimque tales habeant. Una re videbuntur, si notatae sint. Si vero altera pars habet, quo loco deficient, ibi fines videbuntur esse: hae autem ipsae eius partis videbuntur esse [finales], in qua similes eis erunt. Si neutra parte illis aliae similes et illae solae videantur, finales communesque esse videbuntur. Si autem, ut saepe fit, unus possessor diversum utrisque partibus genus arborum per omnem finium suorum ambitum posuerit, ut inter alios agros quoque confines sibi, non solum inter eum cum quo controversia erit, finem faciat, diligenti cura videndum erit, ne proprias alterius arbores partis communes suspicemur. Quidam tamen quotiens circa extremos fines suos alicuius generis arbores disponunt, quae significanter differentes ab ceteris possint extremos fines demonstrare, incidunt per errorem [enim] intra vicinorum fines. De qua re diligentius aspiciendum erit, ut possessores suos fines teneant, ne alienos lacessiant.
19. Viae autem si finem faciunt, adtendendum erit quales viae et quomodo. Nam et saepe incidunt in finibus, et saepe trans viam aliquas possessores particulas habent. Quaedam ergo viae aliquando fines transeunt possessionum. quarum tamen non omnium una eademque est condicio. nam sunt viae publicae [regales], quae publice muniuntur et auctorum nomina optinent. Nam et curatores accipiunt, et per redemptores muniuntur. Nam et in quarundam tutelam a possessoribus per tempora summa certa exigitur. Vicinales autem [viae], de publicis quae devertuntur in agris et saepe ipsae ad alteras publicas perveniunt, aliter muniuntur, per pagos, id est per magistros pagorum, qui operas a possessoribus ad eas tuendas exigere soliti sunt. Aut, ut comperimus, uni cuique possessori per singulos agros certa spatia adsignantur, quae suis inpensis tueantur. Etiam titulos finitis spatiis positos habent, qui indicent, cuius agri quis dominus quod spatium tueatur. Ad omnes autem agros semper iter liberum est. Nam aliquando deficientibus vicinalibus viis per agros alienos iter praestatur. Quidam etiam conveniunt specialiter uti servitutem praestent his agris, ad quos necesse habent transmittere per suum. Nam et his verbis conprehenditur ITA UT OPTIMUS MAXIMUSQUE EST. Nam et aquarum ductus solent per alienos agros iure transmittere. Itaque, ut diximus, viae saepe necessario per alienos agros transeunt; quae non universo populo itinera praestari videntur, sed eis ad quorum agros per eas vias pervenire necesse est. Hae ergo de vicinalibus solent nasci. Nam et communes viae [quae] ex vicinalibus nascuntur; quae aliquando inter binos possessores in extremis finibus, pari utrimque modo sumpto, communique inpensa, iter praestant. Privatae itaque viae ad finitiones agrorum non pertinent, sed ad itinera eis praestanda: quae sub exceptione nominari in emptionibus agrorum solent. Ergo viae publicae et vicinales et communes in finibus incidunt: non enim finium causa diriguntur, sed itinerum. Ita tam fas est finem facere quam et transire viam. Vepres si finem facient, videndum quales, et <an> tantum modo in extremis finibus sint, quoniam per neglegentiam colentium et in mediis agris solent esse vepres; et [ut] an manu satae sint. Nam etsi regio quaedam virgulta non habeat, quae tutelam vineis aut hortis praestent, adferuntur ex peregrinis regionibus et seruntur. Et arbores in vepribus solent ante missae inveniri.
20. Si fossis fines observabuntur, inspiciendum utique in omnibus, regionum quae sit consuetudo, et videndum quales fossae, ne, siquis agrorum siccandorum causa fossas fecerit, finales esse videantur. Nam et intellegi potest aliquando ex ipsarum fossarum positione, utrum propriae an finales sint, quoniam transversae quaedam aut obliquae a finibus recedunt. Ita ut supra dictum est, ex ipsorum locorum necessitate et ex ipsorum positione colligi debebit, quae sint finales. Aliae tamen quae finales sunt, cum videntur esse communes, inspiciendum erit an ita sit. Nam quidam in extremis finibus in solo suo faciunt fossas et ex superioribus vicinisque agris defluentes aquas excipiunt, ne inferiores terrae laborent. Ita quod in solo suo quis fecerit, non statim communes sed circa fines esse videbuntur. Respiciendum <hoc> quoque erit. Nam et in aliis lateribus similiter fines observabuntur. Sed et proprias qui faciunt ad expediendas aquas, aliquid soli sui extra fossam solent relinquere. Aliquando etiam terminos extra fossam positos invenimus, qui et ipsas fossas et soli relicti partes decernant cuius domini sint. Quidam vero etiam arbores ante missas finales extra fossas habent, et in controversiam saepe deducuntur, quod credatur fossas finem facere debere. Propter quod, sicut in aliis generibus finitionum, sic et in hoc quoque consuetudines regionum intuendae erunt. Etenim dum terminis aut arboribus fines observari consuetudo sit, non oportere fossas, quae prope fines erunt, finales observari; si vero substructionibus et maceriis finientur agri, videre quales substructiones et maceriae, quoniam quidam congestionibus lapidum, ripis, substructionibus terras, ne dilabantur, excipiunt. Ita si ad tutelam terrarum extruantur, videndum an et finitiones praestare debeant. Nam quidam transversas et obliquas macerias ripis substructionibus factas volunt videri finales. Quod ex ipsa facie aliquando intellegitur, si [enim] proprias quis faciat in terris suis ad sustinendos servandosque agros suos, non posse eos esse finales; nam quaedam, quae fines praestant, maiori opere extructae inveniuntur quam eae, quae privatae sunt.
21. Nihilo minus et in hoc genere finitionum consuetudines regionum intuendae erunt. Sed et ex ipsorum locorum <qualitate> aliquando aliquid colligi potest. Si enim non expetent terrae, quarum sustinendarum causa videatur maceria esse facta, poterit finalis videri. Sed in planis locis si saxuosus sit ager, repurgatur, et ex congestione maceriae fiunt. Ita et ex ipsius loci qualitate aliquid colligi potest. Si enim non sit ager saxuosus, cuius repurgandi causa congestio in speciem maceriae facta videatur, poterit videri finalis. Ergo, ut saepe diximus, quaedam ex consuetudine regionum, quaedam ex natura loci colligi possunt.
22. Nam et de fossis idem sentimus. Si enim non sit necessitas agri siccandi nec in vicinis fossae inveniantur, possunt videri finales, non intervenientibus querellis, quibus ambigatur, secundum regionum consuetudinem esse finales. Sed si in regione non sit consuetudo fossis finem observari, ea ergo, quae quasi novum exemplum afferre videbuntur, intuendum utrum ex necessitate loci agros siccent an finem praestent.
23. Maceriae quoque, et quae ex congestione lapidum fiunt et quae manu instruuntur, non semper aut terrarum excipiendarum causa aut repurgandi agri aut finem praestandi fiunt. Aliquando enim per magnum spatium aut vivaria aut pomaria aut vineas aut oliveta aut arbusta maceriis supra dictis includunt et ab incursionibus bestiarum defendunt. Ita diligenter omnia exquiri debebunt, ne qua ratione fallamur.
24. Rivis si fines observabuntur, qui non semper singulorum agrorum extremitates ambire possunt, sed per aliquod spatium lateribus quibusdam possessionum finem praestare, intuendum erit an sit consuetudo ultro citroque rivorum aliquas partes agrorum possideri ab his, qui trans rivum contrarios agros habebunt. Quidam enim rivi ab origine, id est a capite, donec in mari defluant, fines possessionibus praestant, quidam vero ultro citroque transmittunt possessores. Quod ipsud requirendum erit an in consuetudine regionum sit. Comperimus enim quibusdam locis per omnem tractum rivi finem aliquas particulas agrorum ab eis, qui econtrarios trans rivum habent agros, emptas iunctasque eis agris, qui rivo finirentur. quod ipsud non debet nocere exemplo, quoniam emptae particulae aliis agris iungantur. Ita transeundi rivi non debet haec condicio confundere possessores. Quod etiam in fossarum condicione evenire potest, itemque viarum.
25. Rivus autem quotiens finem facit, appellatur RIVO RECTO [curvoque]. Qui si alicuius terras minutatim ex alia parte abstrahat et alii contrario relinquat, quod vocant abluvionem et alluvionem, repetitio finium haud datur: inducit enim necessitatem riparum tuendarum. Quod iuste videtur prospectum, ut terrae possessoribus salvae sint, etiam publicae utilitatis causa. Quod <si> vi tempestatum rivi torrentes subito alveum cursuque mutent, iustum, ut nostra fert opinio, erit ut alvei veteris fines suos quisque obtineat.
26. In aliquibus regionibus ita fines inter possessores ordinati sunt, ut rigores durent per longum tractum; incidentesque in viis aut rivis aut in substructionibus aut rigoribus aliisque finitionum generibus deficient supra dicti rigores: inde in quo inciderint genere fines observabuntur, donec et illud ipsud genus aliquo incidat, quo finiantur agri. Ergo et rigores et viae et rivi et substructiones alii aliis incidentibus inter se invicem succedunt.
27. Nam et in ipsis generibus sicubi coxae sunt, terminos invenimus frequenter. Sed et petras naturales, quae in finibus incidunt, saepe notatas invenimus.
28. Omnia autem finitionum genera, quae in occupatoriis agris videntur inveniri posse, in quaestoriis et divisis et assignatis agris frequenter inveniuntur, quoniam emendo vendendoque aut cambiando mutuandoque similia finitionum genera inveniri possunt. Sed et unius agri extremitas potest multis finiri generibus, cum ex uno latere finiatur terminis, ex alio arboribus, <ex> alio supercilio, ex alio rivo, quaeque alia observabilia in finibus sunt. Ita non uno genere, quasi lege data, fines observabuntur. Quae etiam in omnibus agrorum condicionibus evenire possunt.
29. Illud vero invenimus aliquibus locis, ut inter arva vicini argvantur confundere fines eoque usque aratrum perducere, ut in finibus solidum marginem non relinquant, quo discerni possint fines.
30. Sed et in vineis aliisque culturarum generibus simile quid inveniatur. Si enim duo possessores extremis finibus vineas habent, cum fodiunt, finem solidum relinquunt. nam et signa defodiunt [propter quaestorios agros].
31. Praeterea et in multis regionibus comperimus quosdam possessores non continuas habere terras, sed particulas quasdam in diversis locis, intervenientibus complurium possessionibus; propter quod etiam complures vicinales viae sint, ut unus quisque possit ad particulas suas iure pervenire. Sed et de viarum condicionibus locuti sumus. Quorundam agri servitutem possessoribus ad particulas suas eundi redeundique praestant. Quorundam etiam vicinorum aliquas silvas quasi publicas, immo proprias quasi vicinorum, esse comperimus, nec quemquam in eis caedendi pascendique ius habere nisi vicinos quorum sint; ad quas itinera saepe, ut supra diximus, per alienos agros dantur.