Migne Patrologia Latina Tomus 110
De consanguineorum nuptiis (Rabanus Maurus), J. P. Migne 110.1094C
De consanguineorum nuptiis
110.1087B| Magnorum virorum et clarissimorum doctorum mos semper fuit, ad ea de quibus interrogati fuerant, competenter responsum quaerere, et adnitentes auctoritati sanctarum Scripturarum, sanctorumque Patrum sententiis, ea quae ab eis postulata fuerant, breviter, dilucideque reserere. Sed cum haec ipse indoctus, et non tam sermone quam etiam scientia imperitus, pro modulo meo imitari solebam: et his qui me de aliquibus quaestionibus pulsabant, per Scripturas sacras et sententias sanctorum Patrum, respondere curabam. Nunc ita apud te, charissime virorum, et solertissime custos gregis Dei, Bonose, mihi evenit, quoniam in his in quibus aliquo modo satis egi, tibi nullo modo satisfacere potui, sed semper juxta consuetudinem tuam, astutius inquirebas, 110.1087C| et diligentius investigabas, quomodo ea quae prolata sunt, inviolata constare possent. Unde modo difficilem exitum in quaestionibus a te mihi propositis invenire potui: eo quod testimonia de vetere lege assumpta, in epistola rescripta ad Humbertum episcopum, quota generatione liceret cognatis connubia jungere, redarguebas: quasi non convenientia huic tempori, hoc est, religioni Christianae, sed quia in novo Testamento de hoc plane scriptum non inveni, necessarium aestimavi, quid sancti patres de ipsis sententiis legis Dei senserint, de opusculis eorum, tibi exempla proferre: ut qui mihi propter vilitatem meae personae difficulter credis, saltem illis qui magnae auctoritatis sunt, coactus credas. Proponebas enim mihi duas quaestiones: unam de consanguineis, 110.1087D| quota generatione eis liceret seinvicem nuptiis copulare. Alteram quid de his sentiendum esset, qui magicis praestigiis sive incantationibus daemoniacis, dicuntur homines fallere: et a statu suo pristino evertere posse. Unde primum de praefatis nuptiis, 110.1088B| deinde de magicae artis argumentis, scribendum tibi esse arbitramur. Sed prius notandum est, quod ubi veteris legis praecepta necessaria sunt in testimonium assumenda, non sunt despicienda: quia unus atque idem auctor veteris et novi Testamenti est, Deus. Idcirco ipse mediator Dei et hominum, de lege et prophetis exempla sumens, confirmabat et commendabat doctrinam evangelicam auditoribus suis, sicut scriptum est de eo in Evangelio (Luc. IV), « quod ipse in synagoga surrexerit legere: et datus sit illi liber Isaiae prophetae. Qui cum aperuisset librum, invenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me. Sanare contritos corde: praedicare captivis remissionem, et caecis visum: 110.1088C| dimittere confractos in remissionem. Praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis. Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit, et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos, quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris: et omnes testimonium illi dabant, et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius; » et post resurrectionem legitur, quod duobus discipulis secum in via ambulantibus et dubitantibus, dixerit (Luc. ult.): « O stulti et tardi corde ad credendum « in omnibus quae locuti sunt prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, quae 110.1088D| de ipso erant, » et in aliis pluribus locis idem fecisse invenitur, nec immerito. Nam in monte ubi coram tribus discipulis transfiguratus est (Matth. XVII), « apparuerunt Moyses et Elias cum eo loquentes, et dicebant excessum quem completurus 110.1089A| erat in Hierusalem, ut intelligeretur eum testimonium habere velle, a lege et prophetis. » Unde et Apostolus, gratiam novi Testamenti testificatam asserit a lege et prophetis (Rom. VII), quia « lex spiritalis est et sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. » Ex quo notandum est, quod ipsa lex in aliquibus locis secundum historiam tantum, in aliquibus vero secundum allegoriam, in aliquantis autem secundum historiam simul et allegoriam intelligenda est. Quia, ut B. Ambrosius scripsit, triplex quidem lex est. Ita ut prima pars de sacramento divinitatis, sit Dei: secunda autem quae congruit legi naturali, quae interdicit peccatum: tertia vero, lex est factorum, id est, sabbati historica observatio, neomeniae et circumcisio, quae spiritaliter, 110.1089B| non carnaliter, temporibus gratiae servanda sunt. Similiter autem et lex naturalis, quae concordat in multis legi Moysi, tres habet partes. Cujus prima haec est, ut agnitus honoretur creator: nec ejus claritas et majestas, alicui de creaturis deputetur. Secunda autem pars est moralis, hoc est, ut bene vivatur modestia gubernante. Congruit enim homini habenti notitiam creatoris, vitam suam lege frenare, ne frustretur agnitio. Tertia vero pars est docibilis: ut notitia Dei creatoris, et exemplum mox caeteris tradatur: ut discant quemadmodum creatoris meritum collocetur: haec est enim vera et Christiana prudentia: et omni catholico ad discendum, atque ad servandum necessaria, quia per hanc in hoc saeculo vita honesta ducitur, et in futuro ad praemia aeterna pervenitur. 110.1089C| Igitur ubi de sacramento divinitatis sermo sit, vel de vitandis vitiis ac virtutibus assequendis praecepta dantur, bona est historica, et moralis intelligentia. Ubi autem umbra futurorum exprimitur, ut de lege factorum diximus, spiritalis omnino intellectus, ibi quaerendus est. Caeterum ubi historia narrat transitum filiorum Israel de Aegypto per mare Rubrum, et in deserto constructionem tabernaculi, et signa miraculorum, quae in priori populo Domini jussu facta sunt, praeliaque Israelitarum cum Chananaeis et caeteris gentibus, haec quidem historialiter ita facta esse credenda sunt, et tamen in mysteriis veneranda. Unde Paulus apostolus facta priorum mystice intelligens, ad Corinthios scripsit, dicens (I Cor. X): « Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam 110.1089D| patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali « consequenti eos petra. Petra autem erat Christus. » Similiter autem et ad Galatas scribens duos filios Abrahae, unum de ancilla natum, et alterum de libera, duobus populis per similitudinem comparavit dicens (Gal. IV): « Scriptum est quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est. Qui autem de libera, per repromissionem, » quae sunt per allegoriam dicta. Haec 110.1090A| enim sunt duo Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Hierusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est: quae est mater nostra. Scriptum est enim: « Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, » etc. (Isa. LIV). Si ergo ipsa Veritas et discipuli ejus, ex testimoniis legis doctrinam suam probaverunt, et auditoribus suis commendaverunt, quis est qui ipsam legis assertionem audeat reprehendere, quando eam viderit evangelicae doctrinae concordare? Cum enim salubria praecepta in lege de charitate, de castitate, de continentia, 110.1090B| et de misericordia, caeterisque virtutibus auctoritate divina proferuntur, omni cum honore suscipienda, et cum magna diligentia servanda sunt: quia in hoc se quisque probat ipsius veritatis devotum esse discipulum, et mandatorum Dei custodem diligentissimum, si consentiat legi Dei, et credit illis quae in ea scripta sunt. Hinc quoque ipse ad incredulos Judaeos, et contra altercantes, ait: « Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit: Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? » (Joan. V). Hinc et alibi in Evangelio legitur (Luc. XVI): « Abraham diviti de inferno ad se clamanti, » et postulanti, ut Lazarum transmitteret in domum patris sui, quatenus testaretur illis, ne et ipsi venirent 110.1090C| in locum ipsum tormentorum, respondisse: « Habent Moysen et prophetas, audiant illos. » At ille dixit: « Non pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexit, credent. » Ac si patenter diceret: Si legi et prophetis, justitiam et veritatem docentibus non acquiescunt, nec Christo qui ex mortuis resurrexit, et evangelicam doctrinam annuntiat, rite obediunt. Denique de consanguinitate Dominus ipse qui legem dedit, et postmodum Evangelii benedictionem addidit, ut electi sui ambularent de virtute in virtutem, in Levitico ad Moysen locutus est dicens: « Loquere filiis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: 110.1090D| Juxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis, non facietis, et juxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos, non agetis. Neque enim in legitimis eorum ambulabitis. Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et in eis ambulabitis: ego Dominus Deus vester. Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus: ego Dominus. Turpitudinem patris tui, et turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est. 110.1091A| Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est, non revelabis. Turpitudinem filiae filii tui vel nepotis ex filia, non revelabis, quia turpitudo tua est. Turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui. Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur. Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam ejus. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. Turpitudinem uxoris tuae 110.1091B| et filiae ejus non revelabis: filiam filii ejus, et filiam filiae ejus non sumes, ut reveles ignominiam ejus, quia caro illius sunt: et talis coitus incestus est. Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus, adhuc illa vivente (Lev. XVIII). » Cujus capituli expositionem, ex dictis beati patris Augustini hic interserendam esse, censuimus: ut lector sobrius, ejus sensui non diffidat credere atque consentire, quem videt nullo modo a veritatis tramite deviare. Turpitudinem, inquit, patris tui, et turpitudinem matris tuae non revelabis. Turpitudo enim eorum est. Prohibet cum matre concumbere. Ibi enim est turpitudo patris et matris. Nam propterea prohibet et novercae, ubi dicit: Turpitudinem uxoris 110.1091C| patris tui non revelabis: turpitudo enim patris tui est. Ubi exposuit, quomodo in matre utrique sit turpitudo, id est, patris et matris: in noverca autem, tantum patris. Turpitudinem sororis tuae ex patre tuo, aut ex matre tua, quae domi vel foris nata est, non revelabis. Turpitudo enim earum est. Quae domi nata est, intelligitur ex patre: quae foris nata est, intelligitur ex matre: si forte de priori viro eam mater susceperat, et cum illa in domum venerat, quando patri ejus nupserit: quoniam monet Scriptura, ne revelet turpitudinem sororis suae, hic videtur non prohibuisse et quasi praetermisisse concubitum cum sorore de utroque parente nata: non enim dicit: Turpitudinem non revelabis sororis tuae ex patre et ex matre, sed 110.1091D| ex patre aut ex matre. Verum quis non videat etiam illud esse prohibitum multo maxime? Si enim non licet sororis turpitudinem revelare ex quolibet parente natae, quanto magis ex utroque. Quid est autem, quod interposita prohibitione concubitus etiam cum suis neptibus sive de filio, sive de filia, sequitur et dicit: Turpitudinem filiae uxoris patris tui non revelabis? Si enim hucusque dixisset, intelligeremus etiam cum filia novercae prohibitum fuisse concubitum, quam ex priore viro noverca peperisset, nec hujus qui prohibetur, soror esset vel ex patre vel ex matre. Cum vero addidit, quae ex eodem patre soror tua est, non revelabis turpitudinem ejus, manifestat de sorore factam esse istam prohibitionem, 110.1092A| cum fuerit ex patre et ex noverca, de qua jam superius dixerat: an ideo iterum hoc apertius voluit prohibere, quia superius subobscurum fuit. Saepe enim hoc facit Scriptura. Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem ejus non introibis. Exposuit quid dixerit: Turpitudinem fratris patris tui, id est, patrui tui non revelabis, hoc est enim, ad uxorem ejus non introibis. In uxore quippe patrui tui, voluit intelligi turpitudinem patrui tui. Sicut in uxore patris, turpitudinem patris. Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: turpitudo enim fratris tui est. Quaeritur utrum hoc vivo fratre, an mortuo, sit prohibitum: et non parva quaestio est. Si enim dixerimus de vivi fratris uxore locutam Scripturam uno generali praecepto, quo prohibetur 110.1092B| homo ad uxorem accedere alienam, etiam hoc utique continetur. Quid est ergo, quod tam diligenter has personas quas appellat domesticas, propriis prohibitionibus distinguit a caeteris? Non enim et quod prohibet de uxore patris, hoc est, de noverca vivo patre accipiendum esset, et non potius mortuo. Nam vivo patre, quis non videat multo maxime prohibitum, si cujuslibet hominis uxor aliena prohibita est maculari adulterio? De his personis ergo videtur loqui, quae possent non habentes viros in matrimonium convenire, nisi lege prohiberentur, sicut fertur esse consuetudo Persarum. Sed rursus si fratre mortuo intellexerimus prohibitum esse ducere fratris uxorem, occurrit illud, quod excitandi seminis causa, si ille sine filiis defunctus esset, jubet Scriptura esse 110.1092C| faciendum: ac per hoc collata ista prohibitione cum illa jussione, ne invicem adversentur, intelligenda est exceptio, id est, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem, si defunctus posteros dereliquit, aut etiam illud esse prohibitum, ne liceret ducere fratris uxorem, etiam quae a fratre vivo per repudium recessisset; tunc enim sicut Dominus dicit, « Ad duritiam Judaeorum Moyses permiserat dari libellum repudii (Marc. X); » et per hanc dimissionem potuit putari quod licite quisquam sibi uxorem copularet fratris: ubi adulterium non timeret, quoniam repudio discessisset. « Turpitudinem mulieris et filiae ejus non revelabis. » Id est, ne putet quisquam licere sibi ducere filiam uxoris suae. Simul « enim mulieris et filiae ejus, non licet revelare turpitudinem 110.1092D| ejus, » id est ambabus misceri, et matri et filiae. « Filiam filii ejus et filiam filiae ejus non accipies; » etiam neptem uxoris de filio vel de filia duci prohibuit uxorem. « Super uxorem sororem ejus non accipies in zelum. » Hic non prohibuit superducere, quod licebat antiquis propter abundantiam propagationis. Sed sororem sorori noluit superduci, quod videtur fecisse Jacob: sive quia nondum fuerat lege prohibitum, sive quia supposita alterius fraude, deceptus est. At illa magis de placito veniebat, quam posterius accepit: sed injustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Hoc autem quod ait, in zelum; utrum ideo positum.est ne sit zelus inter sorores quod inter illas quae sorores non 110.1093A| essent, contemnendum fuit: an ideo potius, ne propter hoc fiat, id est, ne hoc animo fiat, ut in zelum sororis, soror superducatur. Qualiter autem in cognatis jus matrimonii servandum sit, memoratus doctor ostendit dicens: Quod autem postea legitur: « Quicunque dormierit cum cognata, turpitudinem cognationis suae revelabit; sine filiis morientur; » quaeritur quousque sit intelligenda ista cognatio, cum ex longo gradu licet utique accipere uxorem, semperque licuerit. Sed intelligendum est ex his gradibus, quos prohibuit non licere: et secundum ipsos dictum: « Quicunque dormierit cum cognata sua. » Ubi et aliqua non commemorata intelligenda dimisit. Sicut sororem de utroque parente. Sicut uxorem fratris matris, id est, avunculi. Nam de uxore patrui 110.1093B| primum prohibuit, quamvis haec non cognatio, sed affinitas perhibetur. Sed quid est, sine filiis morientur, cum filii ex hujusmodi conjunctionibus et ante nati sunt, et hodie nascantur? An hoc intelligendum est, lege Dei constitutum, ut quicunque ex eis nati fuerint, non deputentur filii? Id est, nullo parentibus jure succedant. Quod autem quidam reprehendunt rescripta beati Gregorii ad interrogationem Augustini episcopi gentis Anglorum, qui ab eo sciscitatus est, usque ad quotam generationem fideles debeant cum propinquis sibi conjugio copulari, et novercis, et cognatis si liceat copulari conjugio, non caute faciunt, quia qui irreprehensibilis est in caeteris dogmatibus suis, in hac etiam responsione non potest rite reprehendi, quia legi Dei, et sanctorum 110.1093C| Patrum sententiis magis studuit concordare, quam nova ex suo sensu condere, qui inter caetera sic ait: Quaedam terrena lex in Romana republica permittit, ut sive frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, vel duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere: et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare. Unde necesse est, ut jam tertia vel quarta generatione fidelium, licenter sibi jungi debeat. Nam secunda quam praediximus, a se omni modo debet abstinere. Cum noverca autem misceri, grave est facinus, quia et in lege scriptum est: « Turpitudinem patris tui non revelabis (Lev. XVIII). » Neque enim patris turpitudinem filius revelare potest. Sed quia scriptum 110.1093D| est: Erunt duo in carne una (Gen. II), qui turpitudinem novercae quae una caro cum patre fuit, revelare praesumpserit, profecto patris turpitudinem revelabit. Cum cognata quoque misceri prohibitum est, quia per conjunctionem priorem caro fratris fuerit facta: pro qua re etiam Joannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus. Cui non est dictum ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est. Sed quia Dominus noster Jesus Christus dixerat: « Ego sum veritas (Joan. VI), » pro veritate Joannes occisus est videlicet, et pro Christo sanguinem fudit. In hoc ergo responso facile potest lector diligens agnoscere, utrum hanc relationem ad praecepta legis divinae, quae superius 110.1094A| commemorata sunt, hic praesul sedis apostolicae referret, an de suo aliquid noviter constituerit. Non enim mihi videntur ejus dicta discordare a supra memoratis sententiis beati Augustini: sed ejus sensui paria sentire. In canonibus autem Patrum, quid de incestis conjugiis decretum sit, inserendum arbitror: ut ibi perspiciatur, utrum eorum sententiae, ad praedictorum doctorum scripta concordent, an non. Nam in Agathensi concilio ita scriptum est: Incestos vero nullo conjugii nomine deputandos censemus: quos etiam designare funestum est, id est, si quis relictam fratris quae prius soror exstiterat, carnali conjunctione violaverit. Si quis frater germanam uxorem accipiat; si quis novercam duxerit. Si quis consobrinae suae se sociaverit: 110.1094B| quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea quae sunt ante nos constituta, non dissolvamus. Si quis relictae vel filiae avunculi misceatur, aut patris filiae, haec conjunctio illicita interdicitur. Habebunt enim, incundi meliores conjugii libertatem. In Aurelianensi quoque synodo ita decretum legitur de incestis, ut communicentur: Ne superstes super thorum defuncti fratris accedat: neve quisque amissa uxore sorori audeat sociari: quod si fecerit, ab ecclesiastica districtione feriatur. Item in Capitulari Orientalium Patrum, quod a Martino episcopo caeterisque episcopis constitutum est, ita scriptum reperitur: Si quae mulier duos fratres, aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione abstineant usque ad mortem. In morte eis communio 110.1094C| per misericordiam detur. Si vero supervixerint communione accepta, et de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto. In decretis quoque Gregorii papae, qui apud Romanos a primo secundus dicitur, ita scriptum est: Si quis commatrem spiritalem duxerit in conjugio, anathema sit: et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis fratris uxorem duxerit in conjugio, anathema sit: et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis neptem duxerit in conjugis, anathema sit; et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis novercam aut nurum suam duxerit in conjugio, anathema sit: et responderunt omnes tertio, Anathema sit. Si quis consobrinam duxerit in conjugio, anathema sit: et responderunt 110.1094D| omnes tertio, Anathema sit. Non enim hic de trinepote, sive de trinepte, aut de trinepotis nepote, seu trinepotis nepte aliquid dicitur, aut specialiter enumeratur. Unde magis arbitror hoc sequendum, quod divina auctoritas in duobus Testamentis sancivit: et quod juxta ejus exemplum, plurimorum Patrum sententia in communi conventu servandum constituit: quam quod quilibet juxta libitum suum conjectura propria sequendum esse, decernit. Verumtamen, si quis voluerit se continere usque ad quintam vel sextam vel etiam septimam generationem, non prohibendus est, sed magis hortandus: quia quanto longior est a discrimine, tanto securior erit de internecione. Nam Apostolo testante, 110.1095A| « honorabiles sunt nuptiae, et thorus immaculatus (Heb. XIII). » Ideo Christianum decet omnia honeste et secundum ordinem facere. Ego quoque, quia ex meo aliquid noviter non ausus sum proferre, majorum scripta vel dicta, secundum id quod inveni, 110.1096A| simpliciter posui: non praejudicans alteri melius intelligenti. De his sentiat quisque quod velit: ita tamen, ut discretionem in judicio, et veritatem conservet in facto.