Jump to content

De consideratione

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De consideratione
Saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus


287">SANCTI BERNARDI ABBATIS CLARAE-VALLENSIS


288">De Consideratione Libri Quinque


289">AD EUGENIUM TERTIUM.




290"> 407 PROLOGUS.



0727A Subit animum dictare aliquid, quod te, papa beatissime Eugeni, vel aedificet, vel delectet, vel consoletur. Sed nescio quomodo vult, et non vult exire laeta quidem, sed lenta oratio: dum certatim illi contraria imperare contendunt majestas, atque amor. Nempe urget ille, inhibet illa. Sed intervenit tua dignatio, qua hoc ipsunt non praecipis, sed petis, cum praecipere magis te deceat. Majestate igitur tam dignanter cedente, quidni cedat pudor? Quid enim si cathedram ascendisti? Nec si ambules super pennas ventorum, subduceris affectui. Amor dominum nescit, agnoscit filium et in infulis. Per se satis subjectus est, obsequitur sponte, gratis obtemperat, libere reveretur. Non sic aliqui, non sic: sed aut timore ad ista impelluntur, aut cupiditate. 0727B Hi sunt qui in facie benedicunt, mala autem 0728A in cordibus eorum; blandiuntur coram, in necessitate deficiunt. At charitas nunquam excidit (I Cor. XIII, 8). Ego, ut verum fatear, matris sum liberatus officio, sed non depraedatus affectu. Olim mihi invisceratus es, non tam facile erueris. Ascende in coelos, descende in abyssos: non recedes a me, sequar te quocumque ieris (Luc. IX, 57). Amavi pauperem, amabo pauperum et divitum patrem. Non enim, si bene te novi, quia pater pauperum factus, ideo non pauper spiritu es. In te hanc mutationem factam esse confido, non de te; nec priori statui tuo successisse promotionem, sed accessisse. Monebo te proinde, non ut magister, sed ut mater: plane ut amans. Amens magis videar, sed ei qui non amat, ei qui vim non sentit amoris.


291"> LIBER PRIMUS.



0727


292"> 408 CAPUT PRIMUM. Pontifici, tam variis occupationibus presso, condolet.



0727C


Unde ergo jam incipiam? Libet ab occupationibus tuis, quia in his maxime condoleo tibi. Condoleo dixerim, si tamen doles et tu: alioquin doleo magis dixisse debueram; quia non est condolere, ubi nemo qui doleat. Itaque si doles, condoleo: si non, doleo tamen, et maxime, sciens longius a salute absistere membrum quod obstupuit; et aegrum 0728C sese non sentientem periculosius laborare. Absit autem ut de te id suspicer. Novi quibus deliciis dulcis quietis tuae non longe antehac fruebare. Non potes his dissuevisse tam cito, ita subito non dolore nuper subtractas. Plaga recens dolore non caret. Neque enim jam occalluit vulnus, nec in tam brevi versum in insensibile est. Quanquam si non dissimules, non deest tibi jugis materia justi doloris a quotidianis [al. add. damnis et] jacturis. Invitus, ni 0729A fallor, avelleris a tuae Rachelis amplexibus; et quoties id pati contigerit, toties dolor tuus renovetur necesse est. At quando non contingit? Quoties vis, et incassum? quoties moves, nec promoves? quoties conaris, et non datur ultra; eniteris, et non paris; tentas, et abriperis; et ubi incipis, ibi deficis; et dum adhuc ordiris, succidunt te? Venerunt filii usque ad partum, ait propheta; et vires non habet parturiens (IV Reg. XIX, 3). Nosti hoc? nemo te melius. Attritae frontis es, et instar vitulae Ephraim doctus diligero trituram (Oseae X, 11), si pace tua [al. quod pace tua loquar], sic se habent res tuae. Absit: haec est pars illius, qui datus est in reprobum sensum. Ab his sane cupio tibi pacem, non cum his. Nihil plus metuo tibi pace ista. Miraris si unquam 0729B possit accidere? Etiam, dico tibi, si res, ut assolet, per consuetudinem in incuriam venerit.



293"> CAPUT II. Vis consuetudinis ad inducendos pravos mores, et duritiam cordis.



Noli nimis credere affectui tuo qui nunc est. Nil tam fixum animo, quod neglectu et tempore non obsolescat. Vulneri vetusto et neglecto callus obducitur, et eo insanabile, quo insensibile fit. Denique dolor continuus, et acerbus, diuturnus esse non patitur. Nam si non aliunde extunditur, necesse est cedat vel sibi. Enimvero cito aut de remedio consolationem recipiet, aut de assiduitate stuporem. Quid non invertat consuetudo? quid non assiduitate duretur? 0730A quid non usui cedat? quantis quod prae amaritudine 409 prius exhorrebant, usu ipso male in dulce conversum est? Audi justum quid lamentetur super hujuscemodi: Quae prius tangere nolebat anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt (Job VI, 7). Primum tibi importabile videbitur aliquid: processu temporis, si assuescas, judicabis non adeo grave; paulo post et leve senties, paulo post nec senties; paulo post etiam delectabit. Ita paulatim in cordis duritiam itur, et ex illa in aversionem. Sic gravis et continuus dolor citum, ut dixi, habiturus est exitum, aut sanitatem profecto, aut insensibilitatem.


Hinc prorsus, hinc tibi timui semper, et timeo, ne dilato remedio, dolorem non sustinens, periculo te irrevocabiliter desperatus immergas. Vereor, 0730B inquam, ne in mediis occupationibus, quoniam multae sunt, dum diffidis finem, frontem dures, et ita sensim te ipsum quodammodo sensu prives justi utilisque doloris. Multo prudentius te illis subtrahas vel ad tempus, quam potiare trahi ab ipsis, et duci certe paulatim quo tu non vis. Quaeris quo? Ad cor durum. Nec pergas quaerere, quid illud sit: si non expavisti, tuum hoc est. Solum est cor durum, quod semetipsum non exhorret, quia nec sentit. Quid me interrogas? Interroga Pharaonem. Nemo duri cordis salutem unquam adeptus est, nisi quem forte miserans Deus, abstulit ab eo, juxta prophetam, cor lapideum, et dedit cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Quid ergo cor durum? Ipsum est quod 0731A nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec movetur precibus: minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad judicia saevum [al. surdum], inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium in [al. ad] divina, praeteritorum obliviscens, praesentia negligens, futura non providens. Ipsum est cui praeteritorum, praeter solas injurias, nihil omnino non praeterit; praesentium nihil non perit; futurorum nulla, nisi forte ad ulciscendum, prospectio seu praeparatio est. Et ut brevi cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reveretur. En quo trahere te habent hae occupationes maledictae: si tamen pergis, ut coepisti, ita dare te totum illis, 0731B nil tui tibi relinquens. Perdis tempus: si licet nunc alterum me tibi exhibere Jethro, tu quoque in his stulto labore consumeris (Exod. XVIII, 18), quae non sunt nisi afflictio spiritus, evisceratio mentis, evacuatio gratiae. Nam fructus horum quid, nisi aranearum telae?



294"> CAPUT III. Indignum proceribus Ecclesiae continue causis litigantium audiendis et decidendis incumbere.



Quaeso te, quale est istud, de mane usque ad vesperam litigare, aut litigantes audire? Et utinam sufficeret diei malitia sua! non sunt liberae noctes. Vix relinquitur necessitati naturae, quod corpusculi pausationi sufficiat; et rursum ad jurgia surgitur. 0731C Dies diei eructat lites, et nox nocti indicat malitiam: usque adeo non est respirare in bonis, non est alternam capessere requiem, non vel rara interseri otia. Non ambigo te quoque ista deplorare: at frustra istud, si non et emendare studueris. Interim tamen sic semper facias hortor, nec te unquam ad ista duraveris quolibet usu vel assiduitate. Percussi eos, et non doluerunt, ait Deus [al. propheta] (Jerem. V, 3). Nihil tibi, et illis. Justi potius tibi aptare curato et affectionem, et vocem, qui ait: Quae est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis aut quae fiducia] meus, ut patienter agam? Nec fortitudo lapidum laterum] fortitudo mea, nec caro mea aenea est (Job VI, 11, 12). Magna virtus patientiae: sed non hanc tibi ad ista optaverim. Interdum impatientem 0731D esse, probabilius. Tune approbes illorum patientiam, quibus Paulus dicebat: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes? Ni fallor, ironia erat, et non laus, sed suggillatio quorumdam mansuetudinis, qui quasi datis manibus pseudoapostolis, a quibus et seducti erant, 410 ad quaeque 0732A ipsorum peregrina et prava dogmata trahi se patientissime ferrent. Unde et subdens, Sustinetis enim, inquit, si quis vos in servitutem redigit (II Cor. XI, 19, 20). Non bona patientia, cum possis esse liber, servam te permittere fieri. Nolo dissimules servitutem, in quam certe in dies, dum nescis, redigeris. Hebetati cordis indicium est, propriam non sentire continuam vexationem. Vexatio dat intellectum auditui, ait quidam (Isai. XXVIII, 19). Verum est; sed si nimia non fuerit. Nam si sit, non plane intellectum dat, sed contemptum. Denique impius cum in profundum malorum venerit, contemnit (Prov. XVIII, 3). Expergiscere ergo, et pessimae servitutis jugum jam jamque imminens, imo jam non modice premens, non tantum cave, sed horre. An ideo non 0732B servus, quia non uni servis, sed omnibus? Nulla turpior servitus graviorve, quam servitus Judaeorum, quam quocumque ierint post se trahunt, et ubique dominos offendunt suos. Tu quoque dic, quaeso ubi unquam sis liber, ubi tutus, ubi tuus? Ubique strepitus, ubique tumultus, ubique jugum tuae servitutis te premit.



295"> CAPUT IV. Quae servitus digna, quae indigna servo servorum Dei.



Nec mihi reponas [al. apponas] nunc Apostoli vocem, qua ait: Cum essem liber ex omnibus, omnium servum me feci. Longe est istud a te. Numquid hac ille servitute hominibus inserviebat in acquisitione 0732C turpes quaestus? Numquid ad eum de toto orbe confluebant ambitiosi, avari, simoniaci, sacrilegi, concubinarii, incestuosi, et quaeque istiusmodi monstra hominum, ut ipsius apostolica auctoritate vel obtinerent honores ecclesiasticos, vel retinerent? Ergo servum se [al. te] fecit homo, cui vivere Christus erat, et mori lucrum, ut plures lucrifaceret Christo, non ut lucra augeret avaritiae. Non est igitur quod de solertissima Pauli industria, et charitate tam libera quam liberali, servili conversationi [al. conditioni] tuae patrocinium sumas. Quam tuo dignius apostolatu, quam salubrius tuae conscientiae, quam fructuosius Ecclesiae Dei audias potius ipsum alibi dicentem: Pretio empti estis, nolite effici servi hominum (I Cor. VII, 23)! Quid servilius indigniusque, 0732D praesertim summo Pontifici, quam, non dico omni die, sed pene omni hora, insudare talibus rebus, et pro talibus? Denique quando oramus? quando docemus populos? quando aedificamus Ecclesiam? quando meditamur in lege? Et quidem quotidie perstrepunt in palatio leges, sed Justiniani, non Domini. 0733A Justene etiam istud? Tu videris. Nam certe lex Domini immaculata, convertens animas (Psal. XVIII, 8). Hae autem non tam leges, quam lites sunt et cavillationes, subvertentes judicium. Tu ergo pastor et episcopus animarum, qua mente, obsecro, sustines coram te semper silere illam, garrire istas? Fallor, si non movet tibi scrupulum perversitas haec. Puto quod et interdum compellat clamare ad Dominum cum propheta: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua (Psal. CXVIII, 85). I ergo, et aude liberum profiteri sub tam gravi mole inconvenientiae hujus, et cui fas non sit cervicem subducere. Nam si potes et non vis, multo magis servus es hujus ipsius tam perversae voluntatis tuae. An non servus, cui dominatur iniquitas! Et maxime. 0733B Nisi tu forte indignius judices hominem tibi, quam vitium dominari. Quid interest, volens servias, an invitus! Nam etsi coacta servitus miserabilior, sed affectata miserior est. Et quid vis me facere, inquis! Ut tibi ab his occupationibus parcas. Impossibile fortasse respondebis, facilius cathedrae valedicere posse. Recte hoc, si rumpere, et non magis interrumpere ista hortarer.



296"> 411 CAPUT V. Non gerendam aliorum curam cum sui ipsius incuria et neglectu.



0734A


Audi ergo quid redarguam, quid suadeam. Si quod vivis et sapis, totum das actioni, considerationi nihil; laudo te? In hoc non laudo. Puto quod et nemo, qui a Salomone audierit: Qui minoratur actu, percipiet sapientiam (Eccli. XXXVIII, 25). Certe nec ipsi actioni expedit consideratione non praeveniri. Si item totus vis esse omnium, instar illius qui omnibus omnia factus est (I Cor. IX, 22); laudo humilitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso? Et tu homo es. Ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes recipit. Alioquin quid tibi prodest, juxta 0734B verbum Domini, si universos lucreris, te unum perdens (Matth. XVI, 26)? Quam ob rem cum omnes te habeant, esto etiam tu ex habentibus unus. Quid solus fraudaris munere tui! Usquequo spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXVII, 39)! Usquequo non recipis te et ipse inter alios vice tua? Sapientibus et insipientibus debitor es; et soli negas te tibi? Stultus et sapiens, servus et liber, dives et pauper, 0735A vir et femina, senex et juvenis, clericus et laicus, justus et impius. omnes pariter participant te, omnes de fonte publico hibunt pectore tuo; et tu seorsum sitiens stabis? Si maledictus qui partem suam facit deteriorem, quid ille qui se penitus reddit expertem! Sane deriventur aquae tuae in plateas; homines et jumenta et pecora bibant ex eis, quin et camelis pueri Abrahae potum tribuas: sed inter caeteros bibe et tu de fonte putei tui. Alienus, inquit, non bibat ex eo (Prov. V, 17). Nunquid tu alienus? Cui non alienus, si tibi es? Denique qui sibi nequam, cui bonus? (Eccli. XIV, 5.) Memento proinde, non dico semper, non dico saepe, sed vel interdum reddere te ipsum tibi. Utere tu quoque te inter multos, aut certe post multos. Quid indulgentius? Hoc enim dico 0735B secundum indulgentiam, non secundum judicium [al. imperium]. Puto et ipso Apostolo indulgentiorem me in hac parte. Ergo plus quam oportet, inquis. Non inficior. Quid, si ita oportet? Nam tu, ut confido, nostra non eris meticulosa informatione contentus, sed abundabis magis. Sane sic decet, te scilicet abundantiorem, quam me audaciorem esse. Ego quoque mihi tutius judico apud majestatem timiditate, quam temeritate periclitari. Et fortassis non secus moneri sapientem oportuit, ut sit quod scriptum est: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. IX, 9).



297"> CAPUT VI. Non tam episcopis, quam principibus judiciariam potestatem competere.



0735C


Audi tamen Apostolum, quid de hujusmodi sentiat. Sic non est inter vos sapiens, ait ille, qui judicet inter fratrem et fratrem? Et infert: Ad ignominiam vobis dico: contemptibiliores qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum (I Cor. VI, 5, 4). Itaque secundum Apostolum, indigne tibi usurpas tu apostolicus officium [al. judicium Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). Ego autem parco tibi. Non enim fortia loquor sed possibilia. Putasne haec tempora sustinerent, si hominibus ligantibus pro terrena haereditate, et flagitantibus abs te judicium, voce Domini tui responderes: O homines, quis 0735D me constituit judicem super vos (Luc. XII, 14)? In quale tu judicium mox venires? Quid dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans primatum suum, inhonorans summam et praecelsam sedem, derogans apostolicae dignitati? Et tamen non monstrabunt, puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam Apostolorum judex sederit hominum, aut divisor terminorum, aut distributor terrarum. Stetisse denique 412 lego Apostolos judicandos (Act. V, 27), sedisse judicantes non lego. Erit illud, non fuit. Itane imminutor est dignitatis servus, si non vult esse major domino suo: aut discipulus, si non vult esse 0736A major eo qui se misit: aut filius, si non transgreditur terminos, quos posuerunt patres sui? Quis me constituit judicem? ait ille Dominus et magister: et erit injuria servo discipuloque, nisi judicet universos? Mihi tamen non videtur bonus aestimator rerum, qui indignum putat Apostolis seu apostolicis viris non judicare de talibus, quibus datum est judicium in majora. Quidni contemnant judicare de terrenis possessiunculis hominum, qui in coelestibus et angelos judicabunt? Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas vestra: quoniam propter illa, et non propter has, accepistis claves regni coelorum, praevaricatores utique exclusuri, non possessores. Ut sciatis, ait, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (Matth. IX, 6), 0736B etc. Quaenam tibi major videtur et dignitas, et potestas, dimittendi peccata, an praedia dividendi? Sed non est comparatio. Habent haec infirma et terrena judices suos, reges et principes terrae. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis. Denique ubi necessitas exigit, audi quid censeat Apostolus: Si enim in vobis judicabitur hic mundus indigni estis qui de minimis judicetis (I Cor. VI, 2).



298"> CAPUT VII. Pietati et rerum aeternarum considerationi in primis vacandum esse.



0736C 8. Sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente, aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis dignisque tali et talium intentione rebus. Itaque haec et innumera talia dicerem, si fortia dicerem, si recta, si sincera. Nunc autem quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16), sufficit interim admonitum esse, non totum te, nec semper dare actioni: sed considerationi aliquid tui et cordis, et temporis sequestrare. Hoc autem dico necessitatem intuens, non aequitatem: quanquam non sit praeter aequum, necessitati cedere. Nam si liceret quod deceret, absolute per omnia et in omnibus praeferendam, et vel solam, vel maxime colendam eam, quae ad omnia valet, id est pietatem, prorsus irrefragabilis ratio monstrat. Quid sit pietas quaeris? Vacare 0736D considerationi. Dicas forsitan in hoc dissentire me ab illo, qui pietatem definit cultum Dei (Job XVIII, 28, juxta LXX). Non est ita. Si bene consideras, illius sensum meis expressi verbis, etsi tamen ex parte [al. etsi licet ex parte]. Quid tam pertinens ad cultum Dei, quam quod ipse hortatur in Psalmo. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus? (Psal. XLIV, 11) quod sane in partibus considerationis praecipuum est. Quid denique [al. deinde] tam valens ad omnia, quam quae ipsius quoque actionis partes benigna quadam praesumptione suas facit, praeagendo quodammodo, et praeordinando quae agenda sunt? 0737A Necessario sane; ne forte quae et praevisa et praemeditata poterant esse proficuo, praecipitata magis periculo fiant: quod tibimet, si recordaris in ipsis actionibus causarum, et in magnis quibusque negotiis, magnarumve consiliis rerum frequenter accidisse non ambigo. Et primum quidem ipsum fontem suum, id est mentem, de qua oritur, purificat consideratio. Deinde regit affectus, dirigit actus, corrigit excessus, componit mores, vitam honestat et ordinat, postremo divinarum pariter et humanarum rerum scientiam confert. Haec est quae confusa disterminat, hiantia cogit, sparsa colligit, secreta rimatur, vera vestigat, verisimilia examinat, ficta et fucata explorat. Haec est quae agenda praeordinat, acta recogitat, ut nihil in mente resideat aut incorrectum, 0737B aut correctione [al. incorreptum . . . correptione] egens. Haec est quae in prosperis adversa praesentit, in adversis quasi non sentit: quorum alterum fortitudinis; alterum prudentiae est.


299"> 413 CAPUT VIII. Ex pietate et contemplatione pulcherrimam quatuor primarum virtutum harmoniam et connexionem oriri.



Ibi etiam advertere tibi est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque alteram pendere ex altera; sicut hoc loco vides, fortitudinis matrem esse prudentiam: nec fortitudinem, sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia. Haec item est, quae inter 0737C voluptates et necessitates media, quasi quaedam arbitra sedens, utrimque certis limitibus disterminat fines, istis assignans et praebens quod sat est; illis quod nimis est demens; et sic ex alterutro tertiam formans virtutem, quam dicunt temperantiam. Nempe intemperantem ipsa consideratio censet, tam eum qui necessariis pertinaciter demit, quam qui indulget superfluis. Non est ergo temperantia in solis resecandis superfluis: est et in admittendis necessariis. Hujus sententiae Apostolus non fautor tantum, sed auctor esse videtur, qui curam carnis nostrae docet non perfici in desiderio. Dicens siquidem curam carnis non perfici, superflua cohibet: addens, in desiderio (Rom. XIII, 14), necessaria non excludit. Unde mihi videtur non omnino absurde definire 0737D temperantiam, qui hanc nec praecidere necessitatem, nec excedere dicat, juxta illud philosophi, «Ne quid nimis.»


Jam de justitia, quae una ex quatuor est, nonne constat consideratione mentem praeveniri, ut se formet in ea? Se enim necesse est prius cogitet, ut ex se normam ducat justitiae, nec factura utique alteri, quod sibi fieri nolit; nec quod sibi velit fieri negatura. In his nempe duobus liquet integrum esse justitiae statum. Sed nec ipsa solitaria est. Intuere etenim nunc mecum etiam hujus pulchram connexionem et cohaerentiam cum temperantia, et item ambarum cum duabus superioribus, id est prudentia et fortitudine. Nam cum justitiae dicatur portio, quod sibi non vult fieri quis, alii non facere; porro perfectio, 0738A quod ait Dominus, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis (Matth. VII, 12): neutrum horum erit, nisi ipsa voluntas, de qua tota ducitur forma, sic ordinata fuerit, ut nec velit aliquid superflum, nec necessarium quid superstitiose nolit, quod quidem temperantiae est. Denique et ipsi justitiae, ut justa sit, temperantia modum imponit. Noli nimium esse justus, ait Sapiens (Eccl. VII, 17), ostendens per hoc minime approbandam justitiam, quae temperantiae moderamine non frenetur. Quid quod et ipsa sapientia hoc temperantiae frenum non respuit; dicente Paulo secundum sapientiam a Deo sibi datam, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem? (Rom. XII, 3.) Sed et e converso, quod temperantiae necessaria 0738B justitia sit, ostendit Dominus, arguens in Evangelio illorum temperantiam, qui abstinebant ut viderentur hominibus jejunantes (Matth. VI, 16). Erat in cibo temperantia, sed non justitia in animo: quia non Deo placere, sed hominibus intendebant. Quomodo rursum vel ista, vel illa sine fortitudine? cum constet fortitudinis esse, et non mediocris, cohibere velle et nolle suum inter augustias, parum et nimis; ut sit contenta voluntas modo illo medio, nudo, puro, solo, constante sibi, aequali undique sui, utpote ex omni parte pariter circumciso, quem solum constat esse virtutis.


Dicito mihi, quaeso, si potes, cuinam potissimum trium harum virtutum meditullium hoc dandum 0738C censeas, quod ita cunctis conterminum est, ut videatur esse proprium singularum? An ipsum virtus est, et nihil aliud? Sed sic virtus non esset multiplex, sed essent omnes una. An potius, quia sine eo virtus non est, omnium quodammodo intima vis una est et medulla virtutum, in qua sic uniuntur, ut proinde [al. perinde] una videantur omnes? praesertim quod non illud participando communicant, sed totum a singulis atque integrum possidetur. Verbi causa, quid tam justitiae, quam modus? Alioquin si quid extra modum relinquit, non plane cuique 414 tribuit quod suum est: quod tamen suum ipsius est facere. Quid tam rursum temperantiae, quae non aliunde profecto temperantia est, nisi quod nil immoderatum admittit? Sed, puto, fatebere etiam non 0738D minus esse fortitudinis, cum vel maxime ipsa sit, quae ab irruentibus vitiis, et quasi hinc inde suffocare conantibus, purum illud potenter eruit et vindicat in quoddam stabile fundamentum boni, sedemque virtutis. Ergo modum tenere justitia est, temperantia est, fortitudo est. Sed vide ne in hoc differant, ut justitiae quidem in affectu res sit; a fortitudine autem efficacia ejus; porro possessio atque usus apud temperantiam. Restat ut doceamus ab hac communione prudentiam non excludi. Nonne ipsa est, quae modum, diu animi neglectu posthabitum, et vitiorum invidia quasi in abditis reclusum, et coopertum quadam vetustatis caligine, prior reperit et advertit? Propterea dico tibi: a paucis advertitur, quia paucorum prudentia est. Itaque 0739A justitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet. Non mihi hoc loco propositum est de virtutibus disputare: sed haec dixerim hortans ad vacandum considerationi, cujus beneficio haec et similia advertuntur. Cui tam pio, tamque utili otio nullam in vita operam dare, nonne vitam perdere est?



300"> CAPUT IX. Recentia Pontificum exempla paulatim corrigenda, vetera imitanda.



Quid tamen, si te philosophiae huic totum repente devoveris? Praedecessores tui non ita consueverunt: eris molestus quam pluribus, quasi qui a patrum vestigiis subito deviaris: nempe id 0739B videberis agere in suggillationem illorum. Sed et notabere vulgari proverbio: Qui hoc facit quod nullus, mirantur omnes: veluti qui cupias admirationi fore. Nec potes eorum omnia simul et subito vel errata corrigere, vel excessus redigere in modum. Erit cum acceperis tempus, ut secundum sapientiam tibi a Deo datam paulatim et opportune id studeas. Interim sane malo alterius utere in bonum quod potes. Quanquam si de bonis, et non de novis sumamus exempla, non defuere Romani pontifices, qui sibi otia inter maxima negotia invenirent. Obsidio urbi, et barbaricus ensis civium cervicibus imminebat: nunquid tamen istud terruit beatum papam Gregorium, quominus sapientiam scriberet in otio? Eo nempe temporis (quod ex ejus 0739C praefatione [al. ex verbis] liquet) obscurissimam et extremam partem Ezechielis tam diligenter, quam eleganter exposuit.



301"> CAPUT X. Abusus advocatorum, judicum, procuratorum, eorumque fraudes graviter perstringit.



0740A


Sed esto: alius inolevit mos, dies alii sunt, et alii hominum mores et tempora periculosa non instant jam, sed exstant. Fraus, et circumventio, et violentia invaluere super terram. Calumniatores multi, defensor rarus, ubique potentiores pauperiores opprimunt: non possumus deesse oppressis, non negare injuriam patientibus judicium. Nisi agitentur causae, audiantur partes, inter partes judicari quid potest [al. inter partes judicare quis potest]? Agitentur causae, sed sicut oportet. Nam is modus, qui frequentatur, exsecrabilis plane; et qui, non dico Ecclesiam, sed nec forum deceat [al. 0740B deceret]. Miror namque quemadmodum religiosae aures tuae audire sustinent hujusmodi disputationes advocatorum, et pugnas verborum, quae magis ad subversionem, quam ad inventionem proficiunt veritatis. Corrige pravum morem, et praecide linguas vaniloquas [al. maliloquas], et labia dolosa claude. Hi sunt qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, diserti adversus justitiam, eruditi pro falsitate. Sapientes sunt ut faciant malum, eloquentes ut impugnent verum. Hi sunt qui instruunt a quibus fuerant instruendi; adstruunt non comperta, 415 sed sua; struunt de proprio calumnias innocentiae; destruunt simplicitatem veritatis, obstruunt judicii vias. Nihil ita absque labore manifestam facit veritatem, ut brevis et pura narratio. 0740C Ergo illas quas ad te necesse erit intrare causas (neque enim omnes necesse erit), diligenter velim, sed breviter decidere assuescas, frustratoriasque 0741A et venatorias praecidere dilationes. Causa viduae intret ad te, causa pauperis, et ejus qui non habet quod det. Aliis alias multas poteris committere terminandas, quam plures nec dignas audientia judicare. Quid enim opus est admittere illos, quorum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium? Tanta est impudentia nonnullorum, ut cum manifestae ambitionis prurigine scateat tota facies causae eorum, non erubescant audientiam flagitare, publicantes semetipsos ad multorum conscientias, in quo vel suae solius satis poterant confundi judicio. Non fuit qui retunderet attritas frontes; et ideo plures facti sunt, et magis induruerunt. Sed et nescio quomodo vitiosus conscientias vitiosorum non refugit: et ubi omnes sordent, unius fetor minime sentitur. 0741B Quis enim unquam, verbi causa, avarum avarus, immundum immundus, luxuriosum luxuriosus erubuit? Plena est ambitiosis Ecclesia: non est jam quod horreat in studiis et molitionibus ambitionis, non plus quam spelunca latronis in spoliis viatorum.



302"> CAPUT XI. In advocatos et procuratores, qui ex iniquitate quaestum faciunt, severe animadvertendum.



Si Christi discipulus es, ignoscat zelus tuus, exsurgat auctoritas adversus impudentiam hanc et 0742A generalem pestem. Intuere Magistrum sic facientem, et audi dicentem: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Non parat aures ut audiat, sed flagellum quo feriat. Verba nec facit, nec recipit. Nec enim sedet judicans, sed insequitur puniens. Causam tamen non tacet, quod videlicet domum orationis, negotiationis fecissent. Ergo et tu fac similiter. Erubescant vultum tuum istiusmodi negotiatores, si fieri potest: si non, timeant. Et tu flagellum tenes. Timeant nummularii, nec fidant in nummis, sed diffidant; abscondant aes suum a te, scientes effundere, quam accipere paratiorem. Hoc studiose et constanter agendo, multos lucrifacies, turpium sectatores lucrorum honestioribus officiis vindicando: multos, ne vel audeant hujusmodi attentare, servabis. Adjice 0742B illud, quod non parum proficiet et ad ferias quas tibi suadeo. Ita nempe non pauca tibi momenta temporum redimes ad vacandum considerationi, quaedam, ut dixi, negotia nec audiendo, quaedam aliis committendo: quae tua digna putaveris audientia, fideli quodam et accommodo ipsi causae compendio terminando. De qua consideratione his addere aliqua cogito, sed sub alterius sane principio libri: atque hic sit finis istius, ne duplo te oneret minus suavis oratio, si longa fuerit.



303"> LIBER SECUNDUS.



0741


304"> 416 CAPUT PRIMUM. Apologiam instituit, ob infelicem successum expeditionis in Terram-Sanctam susceptae.



0741C


Memor promissi mei, quo ecce jam aliquamdiu teneor apud te, vir optime, papa Eugeni, volo absolvere me vel sero. Puderet dilationis, si mihi conscius forem incuriae, aut contemptus. Non ita est: sed incidimus, ut ipse nosti, in tempus grave, quod 0742C et ipsi pene vivendi usui videbatur indicere cessationem, nedum studiis; cum scilicet Dominus provocatus peccatis nostris, ante tempus quodammodo visus sit judicasse orbem terrae, in aequitate quidem, sed misericordiae suae oblitus. Non pepercit populo suo, non suo nomini. Nonne dicunt in gentibus, Ubi est Deus eorum? (Psal. CXIII, 2.) Nec mirum. Ecclesiae filii, et qui christiano censentur nomine, prostrati 0743A sunt in deserto, aut interfecti gladio, aut fame consumpti. Effusa est contentio super principes, et Dominus errare fecit eos in invio, et non in via (Psal. CVI, 40). Contritio et infelicitas in viis eorum (Psal. XIII, 3); pavor, et moeror, et confusio in penetralibus regum ipsorum. Quam confusi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona (Isai. LII, 7)! Diximus, Pax, et non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio. Quasi vero temeritate in opere isto, aut levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed jubente te, imo per te Deo. Quare ergo jejunavimus, et non aspexit? humiliavimus animas nostras, et nescivit? Nam in his omnibus non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Quam patienter interim adhuc 0743B audit voces sacrilegas, et Aegyptios blasphemantes, quia callide eduxit eos, ut occideret in deserto? (Exod. XXXII, 12.) Et quidem judicia Domini vera (Psal. XVIII, 10); quis nesciat? At judicium hoc abyssus tanta, ut videar mihi non immerito pronuntiare beatum, qui non fuerit scandalizatus in eo.



2 Et quomodo tamen humana temeritas audet reprehendere, quod minime comprehendere valet? Recordemur supernorum judiciorum, quae a saeculo sunt, si forte sit consolatio. Nam quidam ita dixit: Memor fui judicio rum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum (Psal. CXVIII, 52). Rem dico ignotam nemini, et nunc nemini notam. Nempe sic se habent mortalium corda: quod scimus cum necesse non est, in necessitate nescimus. Moyses educturus populum 0743C de terra Aegypti, meliorem illis pollicitus est terram (Exod. III, 17). Nam quando ipsum aliter sequeretur populus, solam sapiens terram? Eduxit; eductos tamen in terram, quam promiserat, non introduxit. Nec est quod ducis temeritati imputari queat tristis et inopinatus eventus. Omnia faciebat Domino imperante, Domino cooperante, et opus confirmante sequentibus signis. Sed populus ille, inquis, durae cervicis fuit, semper contentiose agens contra Dominum, et Moysen servum ejus. Bene, illi increduli et rebelles; hi autem quod? Ipsos interroga. Quid me dicere opus est, quod fatentur ipsi? Dico ego unum. Quid poterant proficere, qui semper revertebantur, cum ambularent? Quando et isti per 0743D totam viam non redierunt corde in Aegyptum? Quod 0744A si illi ceciderunt et perierunt propter iniquitatem suam, miramur istos eadem facientes, eadem passos? Sed nunquid illorum casus adversus promissa Dei? Ergo nec istorum. Neque enim aliquando promissiones Dei justitiae Dei praejudicant. Et audi aliud.


Peccavit Benjamin: accinguntur reliquae tribus ad ultionem, nec sine nutu Dei. Designavit denique ipse ducem praeliaturis. Itaque praeliantur, freti et manu validiori, et causa potiori, et, quod his majus est, favore divino. At quam terribilis Deus in consiliis super filios hominum! (Psal. LXV, 5.) Terga dedere sceleratis ultores sceleris, et paucioribus plures. Sed recurrunt ad Dominum. Et Dominus ad eos: Ascendite, inquit. Ascendunt denuo, denuoque fusi et confusi sunt. Ita Deo primum quidem favente, secundo 0744B et jubente, justi justum certamen ineunt, et succumbunt. Sed quo inferiores certamine, eo fide superiores inventi sunt. Quid putas de 417 me facerent isti, si meo hortatu iterato ascenderent, iterato succumberent? quando me audirent monentem tertio repetere iter, repetere opus, in quo semel jam, et secundo frustrati forent? Et tamen Israelitae unam et alteram non reputantes frustrationem, tertio parent, et superant (Judic. XX). Sed dicunt forsitan isti: Unde scimus quod a Domino sermo egressus sit? Quae signa tu facis, ut credamus tibi? Non est quod ad ista ipse respondeam: parcendum verecundiae meae. Responde tu pro me et pro te ipso, secundum ea quae audisti, et vidisti; aut certe secundum quod tibi inspiraverit Deus.



0744C Sed forte miraris me prosequi ista, qui aliud proposueram. Facio non oblitus propositi, sed quod a proposito non judicem aliena. Nempe de consideratione, ut memini, sermo mihi ad tuam Dignationem. Et sane magna ista res, et egens consideratione non minima. Quod si res magnas a magnis considerari oportet, cui aeque, ut tibi, id studii competit, qui parem super terram non habes? Sed tu secundum sapientiam et potestatem datam tibi desuper, facies de hoc. Non est meae humilitatis dictare tibi sic vel sic fieri quidquam. Sufficit intimasse oportere aliquid fieri, unde et Ecclesia consoletur, et obstruatur os loquentium iniqua. Haec pauca vice apologiae dicta sint, ut ipsa qualiacumque habeat conscientia 0744D tua ex me, unde habeat me excusatum, et te pariter, 0745A etsi non apud eos qui facta ex eventibus aestimant, certe apud te ipsum. Perfecta et absoluta cuique excusatio, testimonium conscientiae suae. Mihi pro minimo est ut ab illis judicer, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem (Isai. V, 20). Etsi necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et venenata spicula blasphemorum, ut non ad ipsum perveniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei gloriam. Quis mihi det gloriari in voce illa: Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam? Gloria mihi est, consortem fieri Christi, cujus illa 0745B vox est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 8, 10). Nunc jam recurrat stilus ad suam materiam, et in ea quae proposueramus, suo tramite gradiatur oratio.


305"> CAPUT II. Considerationis a contemplatione distinctio.



Et primo quidem ipsam considerationem quid dicam, considera. Non enim idem per omnia quod contemplationem intelligi volo; quod haec ad rerum certitudinem, illa ad inquisitionem magis se habeat. Juxta quem sensum potest contemplatio quidem definiri, verus certusque intuitus animi de quacunque re, sive apprehensio veri non dubia. Consideratio autem, intensa ad investigandum cogitatio, vel intentio animi vestigantis verum. Quanquam solebant 0745C ambae pro invicem indifferenter usurpari.



306"> CAPUT III. Considerationis quatuor puncta designat.



Jam quod ad considerationis attinet fructum, quatuor, ut occurrunt, tibi consideranda reor: te, quae sub te, quae circa te, quae supra te sunt. A te tua consideratio inchoet, ne frustra extendaris in alia, te neglecto. Quid tibi prodest si universum mundum lucreris, te unum perdens? (Matth. XVI, 26.) Etsi sapiens sis, deest tibi ad sapientiam, si tibi non fueris. Quantum vero? Ut quidem senserim ego, totum. Noveris licet omnia mysteria, noveris lata terrae, alta coeli, profunda maris; si te nescieris, eris similis aedificanti sine fundamento, ruinam, 0745D non structuram faciens. Quidquid exstruxeris extra te, erit instar congesti pulveris, ventis obnoxium. Non ergo sapiens, qui sibi non est. Sapiens sibi sapiens erit: et bibet de 418 fonte putei sui primus ipse. A te proinde incipiat tua consideratio; non solum autem, sed et in te finiatur. Quocunque evagetur, ad te revocaveris eam cum salutis fructu. 0746A Tu primus tibi, tu ultimus. Sume exemplum de summo omnium Patre, Verbum suum et emittente [al. ex se emittente], et retinente. Verbum tuum, consideratio tua: quae si procedit, non recedat. Sic progrediatur, ut non egrediatur; sic exeat, ut non deserat. In acquisitione salutis nemo tibi germanior unico matris tuae. Contra salutem propriam cogites nihil. Minus dixi, Contra: Praeter, dixisse debueram. Quidquid se considerationi offerat, quod non quoquo modo ad tuam ipsius salutem pertineat, respuendum.



307"> CAPUT IV. Notitiam sui ipsius triplici consideratione sui complectitur; et primum quidem considerationis membrum hic exsequitur.



Et haec tui consideratio in tria quaedam dividitur, si consideres quid, quis, et qualis sis. Quid in 0746B natura, quis in persona, qualis in moribus. Quid, verbi gratia, homo. Quis, Papa, vel summus Pontifex. Qualis, benignus, mansuetus, vel quidquid tale. Quanquam primum illud, philosophicum sit magis quam apostolicum vestigare; attamen est in definitione hominis, quem dicunt animal rationale, mortale: quod diligentius intueri si libet, licet. Non est quod tuae in eo aut professioni obviet, aut dignitati: est vero quod saluti afferre queat. Nam consideranti duo haec simul, rationale, mortaleque; is tibi exinde occurrit fructus, ut et mortale, quod in te est rationale humiliet; et rursum rationale, mortale confortet: quod neutrum neglectui erit homini circumspecto. Si qua adhuc praesens consideranda requirit 0746C locus, tractabuntur infra, et forte utilius ex partium collatione.



308"> CAPUT V. Alterum membrum considerationis sui proponit: nempe, Quis sit, et unde.



Nunc quis sis, et de quo sis factus, advertendum. Quanquam quod dixi, de quo, id mihi praetereundum putem, tuae potius relinquendum agnitioni. Illud dico indignum tibi, citra perfectum agere de tanta assumpta perfectione. Quidni erubescas minimus inveniri in magnis, qui te recordaris magnum in minimis exstitisse? Non es oblitus primae [al. add. tuae] professionis: non excidit menti quae subducta est manui, sed ne affectui quidem. Ipsam ad singula tua imperia, judicia, instituta, habere prae oculis 0746D non erit inutile. Haec te consideratio facit honoris contemptorem in honore ipso. Atque id magnum. Non recedat a pectore: clypeus est tibi vel a sagitta illa, Homo cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13). Loquere ergo tibi: Abjectus eram in domo Dei mei. Quale est hoc, de paupere et abjecto levari super gentes et regna? Quis ego, aut quae 0747A domus patris mei, ut sedeam excelsis sublimior? Sane qui dixit mihi: Amice, ascende superius (Luc. XIV, 10), amicum fore fidit. Si minus inveniar, non expedit quidem. Qui elevavit, et dejicere potest. Sera querela: Quoniam elevans allisisti me (Psal. CI, 11). Non est quod blandiatur celsitudo, ubi sollicitudo major. Illa discrimen intendit, haec amicum probat. Huic accingamur, si nolumus tandem cum rubore novissimum locum tenere.



309"> CAPUT VI. Quale debeat esse procerum Ecclesiae studium.



Factum superiorem dissimulare nequimus; sed enim ad quid omnimodis attendendum. Non enim ad dominandum opinor. Nam et propheta, cum similiter levaretur, audivit: Ut evellas et destruas, et disperdas 0747B et dissipes, et aedifices et plantes (Jerem. I, 10). Quid horum fastum sonat? Rusticani magis sudoris schemate quodam labor spiritualis expressus est. Et nos igitur 419, ut multum [al. ut non multum] sentiamus de nobis, impositum senserimus ministerium, non dominium datum. Non sum ego major propheta; et si forte par potestate, sed meritorum non est comparatio. Haec loquere tibi, et doce te ipsum, qui alios doces. Puta te velut unum aliquem ex prophetis. An non satis ad te? Et nimium. Sed gratia Dei es id quod es. Quid? Esto quod propheta: nunquid plus quam propheta? Si sapis, eris contentus mensura quam tibi mensus est Deus. Nam quod amplius est, a malo est. Disce exemplo prophetico praesidere non tam ad imperitandum, quam ad factitandum quod 0747C tempus requirit. Disce sarculo tibi opus esse, non sceptro, ut opus facias prophetae. Et quidem ille non regnaturus ascendit, sed exstirpaturus. Putasne et tu [al. add. non] invenias aliquid elaborandum in agro Domini tui? Et plurimum. Non plane totum quivere emundare [al. emendare] Prophetae: aliquid filiis suis Apostolis quod agerent reliquerunt; aliquid ipsi parentes tui tibi. Sed nec tu ad omne sufficies. Aliquid profecto tuo relicturus es successori, et ille aliis, et alii aliis usque in finem. Circa undecimam denique horam operarii otii arguuntur, et mittuntur in vineam. Antecessores tui Apostoli audierunt, quia messis quidem multa, operarii vero pauci (Matth. IX, 37). Paternam tibi vindicato haereditatem. Nam si filius, et haeres (Galat. IV, 7). Ut probes haeredem, 0747D evigila ad curam; et non otio torpeas, ne et tibi dicatur: Quid hic stas tota die otiosus? (Matth. XX, 6.)


Multo minus inveniri oportet aut deliciis resolutum, aut resupinum pompis. Nihil horum tibi tabulae testatoris assignant. Sed quid? Si illarum tenore contentus sis, curam potius haereditabis et operam, quam gloriam et divitias. Blanditur cathedra? Specula est. Inde denique superintendis, sonans tibi episcopi nomine non dominium, sed officium. 0748A Quidni loceris in eminenti, unde prospectes omnia qui speculator super omnia constitueris? Enim vero prospectus iste procinctum parit, non otium. Quo modo [al. quando] libet gloriari, ubi otiari non licet? Nec locus est otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum. Nam quid tibi aliud dimisit sanctus Apostolus? Quod habeo, inquit, hoc tibi do. Quid illud? Unum scio: non est aurum neque argentum, cum ipse dicat: Argentum et aurum non est mihi (Act. III, 6). Si habere contingat, utere non pro libitu, sed pro tempore. Sic eris utens illis, quasi non utens. Ipsa quidem, quod ad animi bonum spectat, nec bona sunt, nec mala: usus tamen horum bonus, abusio mala, sollicitudo pejor, quaestus turpior. Esto, ut alia quacunque ratione haec tibi vindices: sed 0748B non apostolico jure. Nec enim tibi ille dare quod non habuit potuit. Quod habuit, hoc dedit, sollicitudinem, ut dixi, super Ecclesias. Nunquid dominationem? Audi ipsum. Non dominantes, ait, in clero, sed forma facti gregis (I Petr. V, 3). Et ne dictum sola humilitate putes, non etiam veritate, vox Domini est in Evangelio: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur: et infert: Vos autem non sic (Luc. XXII, 25). Planum est: Apostolis interdicitur dominatus.


I ergo tu, et tibi usurpare aude aut dominans apostolatum, aut apostolicus dominatum. Plane ab alterutro prohiberis. Si utrumque simul habere voles, perdes utrumque. Alioquin non te exceptum [al. exemptum] illorum numero putes, de quibus queritur 0748C Deus sic: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego non cognovi (Ose. VIII, 4). Jam si regnare sine Deo juvat, habes gloriam, sed non apud Deum. At si interdictum tenemus, audiamus edictum. Qui major est vestrum, fiat sicut junior; et qui praecessor est, sicut qui ministrat. Forma apostolica haec est: dominatio interdicitur, indicitur ministratio, quae et commendatur ipsius exemplo Legislatoris, qui secutus adjungit: Ego autem in medio vestrum sum, tanquam qui ministrat (Luc. XXI, 26, 27). Quis se jam titulo hoc inglorium putet, quo se prior Dominus gloriae praesignivit? Merito Paulus gloriatur in eo, dicens: Ministri Christi sunt, et ego. Et addit: Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in 0748D mortibus frequenter (II Cor. XI, 23). O praeclarum 420 ministerium! Quo non id gloriosius principatu? Si gloriari oportet, forma tibi sanctorum praefigitur, Apostolorum proponitur gloria. Parvane tibi illa videtur? Quis mihi tribuat similem fieri in gloria sanctorum? Clamat propheta: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17). Clamat Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! (Galat. VI, 14.)



0749A 12. Hoc glorieris opto semper optimo genere gloriae, quod Apostoli, quod Prophetae delegere sibi, transmisere [al. reliquere] tibi. Agnosce haereditatem tuam in Christi cruce, in laboribus plurimis. Felix qui dicere potuit: Plus omnibus laboravi (I Cor. XV, 10). Gloria est, sed nil in ea inane, nil molle, nil resupinum. Si labor terret, merces invitet. Unusquisque enim secundum suum laborem mercedem accipiet. Et si ille plus omnibus laboravit, non tamen totum elaboravit, et adhuc locus est. Exi in agrum Domini tui, et considera diligenter, quantis hodieque de veteri maledicto silvescat spinis ac tribulis. Exi, inquam, in mundum: ager est enim mundus, isque creditus tibi. Exi in illum, non tanquam dominus, sed tanquam villicus, 0749B videre et procurare unde exigendus es rationem. Exi [al. add. autem], dixerim, quibusdam tuae passibus intentae sollicitudinis, et sollicitae intentionis. Neque enim ipsi qui jussi sunt ire in orbem universum, orbem circumierunt praesentia corporis, sed mentis providentia. Et tu leva oculos quosdam considerationis tuae, et vide regiones, si non sunt magis siccae ad ignem, quam albae ad messem. Quam multae, quas putaveras fruges, diligenter inspectae, vepres potius apparebunt? Imo ne vepres quidem: annosae et veternosae arbores sunt, sed non profecto fructiferae; nisi forte glandium aut siliquarum, quas porci manducant. Quousque occupant terram? Nonne, si exis et cernis ista, pudebit otiosam jacere securim; pudebit sine causa falcem apostolicam accepisse?


0749C 13. In hunc quondam agrum Isaac patriarcha exierat, cum primum Rebecca occurrit ei: et, ut Scriptura habet, Exierat ad meditandum (Gen. XXIV, 62). Ille ad meditandum, tu ad exstirpandum egrediaris necesse est. Tibi jam praecessisse meditatio debet: tempus faciendi prae manibus. Si nunc haesitare [al. cogitare] incipias, id quidem sero. Ante, juxta consilium Salvatoris, sedisse debueras, ante aestimasse opus, metiri vires, ponderasse sapientiam, merita comparasse, sumptus computasse virtutum. Age ergo, puta tempus putationis adesse, si tamen meditationis praeivit. Si cor movisti, movenda jam lingua, movenda est et manus. Accingere gladio tuo, gladio spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17). 0749D Glorifica manum et brachium dextrum in faciendo vindictam in nationibus, increpationes in populis, in alligando reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Si haec facis, honorificas ministerium tuum, et ministerium te. Non mediocris iste principatus. Exturbare est hoc malas bestias a terminis tuis, quo greges tui securi in pascua educantur. Domabis lupos, sed ovibus non dominaberis. Pascendas utique, non premendas sucepsisti. Si bene considerasti quis sis, haec te oportere facere non ignoras. Porro scienti et non facienti, peccatum est tibi (Jacobi IV, 17). Non es oblitus ubi legeris: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens digna], plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47). Sic Prophetae, sic Apostoli factitabant. Fortes 0750A fuere in bello, non molles in sericis. Si filius es Apostolorum et Prophetarum, et tu fac similiter. Vindica tibi nobile genus similibus moribus; quod non aliunde nobile, quam morum ingenuitate, et fidei fortitudine fit. Per hanc vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones (Hebr. XI, 33). Hoc chirographum paternae tuae haereditatis, quod tibi evolvimus, ubi inspicias portionem [al. add. substantia] quae te contingit. Induere fortitudinem, et haereditasti. Posside fidem, posside pietatem, posside sapientiam, sed sapientiam sanctorum (ipsa est timor Domini), et habes quod tuum est. Habes sine defraudatione integrum paternum fundum. Pretiosissimus fundus virtus est. Bonus fundus humilitas in quo 421 omne aedificium spirituale 0750B constructum crescit in templum sanctum in Domino. Per hanc nonnulli possedere etiam portas inimicorum. Quae enim virtutum aeque potest daemonum omnem debellare superbiam, tyrannidem hominum? Caeterum cum omni indifferenter personae haec sit quaedam turris fortitudinis a facie inimici; nescio quo pacto tamen vis ejus major in majoribus, et in clarioribus clarior comprobatur. Nulla splendidior gemma, in omni praecipue ornatu summi Pontificis. Quo enim celsior caeteris, eo humilitate apparet illustrior et se ipso.


310"> CAPUT VII. Resumens priorem quaestionem, quis sit, diligentius expendit.



Arguar forsitan, quod non satis primis explicitis 0750C partibus, in secundas nescio quomodo stilus excurrerit, describere inchoans qualem te oporteat esse, cum necdum, quis sis, plenius expressisset. Credo erubescens in summo positum apice videri hominem nudum, festinavit induere insignibus suis. Absque his nempe eo deformior, quo illustrior pares. Nunquid potest abscondi civitatis supra montem positae desolatio, aut latere fumus lucernae exstinctae super candelabrum? Simia in tecto, rex fatuus in solio sedens. Et nunc audi canticum meum, et quidem minus suave, sed salutare. Monstruosa res gradus summus, et animus infimus: sedes prima, et vita ima; lingua magniloqua, et manus otiosa; sermo multus, et fructus nullus; vultus gravis, et actus levis; ingens auctoritas, et nutans stabilitas. Admovi 0750D speculum: foedus se in eo vultus agnoscat: tu tuum gaude dissimilem inveniri. Inspice tamen et tu, ne forte, etsi sit unde merito placeas tibi, etiam in quo debeas displicere, non desit. Volo glorieris testimonio conscientiae tuae, sed non minus ut eodem ipso humilieris. Rara vox, Nihil mihi conscius sum (I Cor. IV, 4). Cautior in bonis ambulas, si et mala non lateant. Quamobrem, ut dixi, noveris te, ut inter angustias quae non desunt, fruaris conscientiae bono; magis autem ut scias quid desit tibi. Nam cui non desit? Omnia illi desunt, qui nihil sibi desse putat. Quid si summus Pontifex sis? Numquid quia summus Pontifex, ideo summus? Infimum noris esse, si summum putas. Quis summus? Cui addi non possit. 0751A Graviter erras, si te illum existimes. Absit. Non tu de illis es qui dignitates virtutes putant. Tibi ante experta virtus, quam dignitas fuit. Augustis relinquito illam sententiam, aliisque, qui divinis [al. divis] coli honoribus non timuerunt: verbi gratia. Nabuchodonosor, Alexandro, Antiocho, Herodi. Tu vero considera non consummatione summum te dici, sed comparatione. Nec me putes comparationem dicere meritorum, sed ministeriorum. Sic te existimet homo, ut ministrum Christi, et (quod absque praejudicio sanctitatis cujuspiam dixerim) summum plane inter ministros. Alias niti te ad summam velim, non putare summum, aut velle putari antequam sis. Nam quomodo proficis, si jam sufficis tibi? Non sit proinde tibi aut pigrum vestigare quid desit, aut fateri 0751B quod desit verecundum. Loquere et tu voce antecessoris tui, Non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: et rursum, Ego me non arbitror comprehendisse (Philip. III, 12, 13). Haec scientia sanctorum: haec longe ab illa quae inflat. Hanc qui apponit, apponit et dolorem (Eccle. I, 18): sed dolorem hunc nemo unquam sapiens subterfugit. Est quippe medicinalis dolor, per quem stupor ille lethalis animi duri et poenitentis extunditur. Et ideo sapiens, qui dicere potuit: Et dolor meus in conspectu meo semper (Psal. XXXVII, 18). Nunc jam repetendae reliquiae, si quae sunt, loci illius, a quo paulo ante divertimus.



311"> 422 CAPUT VIII. De pontificiae dignitatis et potestatis excellentia disserit.



0751C


Age, indagemus adhuc diligentius qui [al. quis] sis, quam geras videlicet pro tempore personam in Ecclesia Dei. Quis es? Sacerdos magnus, summus Pontifex. Tu princeps episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii coeli janitores, et gregum pastores: sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae caeteris nomen haereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi 0751D universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. Unde id probem quaeris? Ex verbo Domini. Cui enim, non dico episcoporum, sed etiam Apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves? Si me amas, Petre, pasce oves meas (Joan. XXI, 15). Quas? illius vel illius populos civitatis, aut regionis, aut certi [al. certe] regni? Oves meas, inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur 0752A nihil. Et forte praesentes caeteri condiscipuli erant, cum committens uni, unitatem omnibus commendaret in uno grege et uno pastore, secundum illud: Una est columba mea, formosa mea, perfecta mea (Cantic. VI, 8). Ubi unitas, ibi perfectio. Reliqui numeri perfectionem non habent, sed divisionem, recedentes ab unitate. Inde est quod alii singuli singulas sortiti sunt plebes, scientes sacramentum. Denique Jacobus, qui videbatur columna Ecclesiae, una contentus est Hierosolyma, Petro universitatem cedens. Pulchre vero ibi positus est suscitare semen defuncti fratris, ubi occisus est ille: nam dictus est frater Domini (Galat. I, 19). Porro cedente Domini fratre, quis se alter ingerat Petri praerogativae?



0752B 16. Ergo, juxta canones tuos, alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus: tua extenditur et in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne, si causa exstiterit, tu episcopo coelum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere etiam et tradere satanae potes? Stat ergo inconcussum privilegium tuum tibi tam in datis clavibus, quam in ovibus commendatis. Accipe aliud, quod nihilominus praerogativam [al., ipsum] confirmat tibi. Discipuli navigabant, et Dominus apparebat in littore; quodque jucundius erat, in corpore redivivo. Sciens Petrus quia Dominus est, in mare se misit, et sic venit ad ipsum, aliis navigio pervenientibus (Joan. XXI). Quid istud? Nempe signum singularis pontificii 0752C Petri, per quod non navem unam, ut caeteri quique suam, sed saeculum ipsum susceperit gubernandum. Mare enim saeculum est; naves, Ecclesiae. Inde est quod altera vice instar Domini gradiens super aquas, unicum se Christi vicarium designavit, qui non uni populo, sed cunctis praeesse deberet: siquidem aquae multae, populi multi (Apoc. XVII, 15). Ita cum quisque caeterorum habeat suam, tibi una commissa est grandissima navis; facta ex omnibus ipsa universalis Ecclesia, toto orbe diffusa.


312"> CAPUT IX. Propriae naturae considerationem commendat.



En quis es. Sed noli oblivisci etiam quid? Nam et ego non sum oblitus, id me promisisse repetiturum in opportunitate. Quam opportune cum eo 0752D qui es, etiam quod ante eras, consideras! Quid dico, eras? Et nunc es. Quid desinas intueri, quod non desisti esse? Una sane consideratio est, quid fueris, et quid sis: nam quis sis factus, altera. Non oportet ut ista extundat 423 illam in scrutinio tui. Es enim, ut dixi, adhuc quod eras: et non minus hoc es, quam quod factus es post, forte et magis. Denique illud natus es, mutuatus hoc, non in hoc mutatus. Non rejectum illud, sed istud adjectum. Tractemus 0753A utrumque simul: nam, ut praefatum me memini, collatae ex invicem ambae res utiliores fient. Dixi supra consideranti quid sis, naturam occurrere, qua es homo: nam homo natus es. Porro percunctanti quis, personae respondebitur nomen, quod es episcopus: quod quidem factus, non natus es. Quid tibi horum videtur ad purum esse tui, et ad te principalius pertinere? quod factus, an quod natus? Nonne quod natus? Hoc ergo consulo consideres [al., considera] maxime, quod maxime es, hominem videlicet, quod et natus es.


Nec modo quid natus, sed et qualis natus, oportet attendas, si non vis tuae considerationis fructu et utilitate fraudari. Tolle proinde nunc haereditaria haec perizomata ab initio maledicta. Dirumpe 0753B velamen foliorum celantium ignominiam, non plagam curantium. Dele fucum fugacis honoris hujus, et male coloratae nitorem gloriae, ut nude nudum consideres, quia nudus egressus es de utero matris tuae (Job. I, 21). Nunquid infulatus? numquid micans gemmis, aut floridus sericis, aut coronatus pennis, aut suffarcinatus metallis? Si cuncta haec, veluti nubes quasdam matutinas, velociter transeuntes et cito pertransituras, dissipes et exsuffles a facie considerationis tuae, occurret tibi homo nudus, et pauper, et miser, et miserabilis; homo dolens quod homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit; homo natus ad laborem (Ibid. V, 7), non ad honorem; homo natus de 0753C muliere, et ob hoc cum reatu; brevi vivens tempore, ideoque cum metu; repletus multis miseriis (Ibid. XIV, 1), et propterea cum fletu. Et vere multis, quia corporis et animae simul. Quid enim calamitate vacat nascenti in peccato, fragili corpore, et mente sterili? Vere ergo repletus, cui infirmitas corporis, et fatuitas cordis cumulatur traduce sordis, mortis addictione. Salubris copula, ut cogitans te summum Pontificem, attendas pariter vilissimum cinerem non fuisse, sed esse. Imitetur cogitatio naturam; imitetur et, quod dignius est, Auctorem naturae, summa imaque consocians. Nonne natura in persona hominis vili limo vitae spiraculum colligavit? Nonne Auctor naturae in sui persona Verbum limumque contemperavit? Ita tibi sume formam tam de nostrae concretione 0753D originis, quam de sacramento redemptionis: ut altus sedens, non alta sapiens sis, sed humilia de te sentiens, humilibusque consentiens.



313"> CAPUT X. Tertium membrum considerationis sui, nempe Qualis sit, exponit.



Proinde si consideras quantus es, cogita etiam qualis et maxime. Haec te sane consideratio tenet in te; nec a te avolare sinit, non ambulare in magnis, neque in mirabilibus super te. In te consistito. Non infra dejici, non attolli supra, non evadere in longius, non extendi in latius. Tene medium, si non vis perdere modum. Locus medius tutus est. Medium sedes modi, et modus virtus. Omnem extra modum mansionem [al., habitationem], sapiens exsilium reputat. 0754A Propterea non est illi habitare in longo, quod ultra modum sit: sed ne in lato quidem quod extra sit: porro nec in alto vel imo, quod alterum supra, alterum infra sit. Denique et longitudo exterminium habere solet, et dilatatio scissuram, et altitudo ruinam, et profundum absorptionem. Dico haec planius, ne me putes ea loqui quae Apostolus comprehendere hortatur cum omnibus sanctis, longitudinem, latitudinem, sublimitatem, et profundum, (Ephes. III, 18): quod alterius erit et disputationis, et temporis (Infra lib. V, capp. 13, 14). Nunc autem longum dico, cum sibi homo longiorem promittit vitam; latum, cum in superfluas animus distenditur curas; altum, cum de se plus praesumit; profundum, cum se plus dejicit. Qui ergo longa sibi metitur 0754B 424 tempora, nonne vere ingreditur iter exterminii, transiens vitae terminos productiori sollicitudine? Inde est, quod homines in praesenti a sese exsules per oblivionem, in alia per inanem sollicitudinem migrant saecula, non profutura, imo nec futura. Similiter animus distentus in multa, multis laceretur curis necesse est. Nempe immoderata extensio extenuationem, et extenuatio nimia scissionem facit. Jam vero alta praesumptio, quid nisi ruinosa praecipitatio est? Legisti namque, Ante ruinam exaltatur cor (Prov. XVIII, 12). Quid e regione nimiae pusillanimitatis dejectio, nisi desperata quaedam absorptio est? In hanc fortis non dejicietur. Prudens longioris vitae non abducetur incerto. Modestus 0754C moderabitur curas, temperabit a superfluis, non deerit necessariis. Porro justus altiora se non praesumet, sed loquetur cum justo: Si justus fuero, non levabo caput (Job. X, 15).



314"> CAPUT XI. Serium examen sui Pontifici serio commendat.



Tu ergo in hac consideratione tui caute ambules, et tota aequitate verseris, ut nec plus vero tibi tribuas, nec plus justo parcas. Porro plus vero tribuis, non modo arrogando tibi quod non habes bonum, sed et quod habes adscribendo. Vigilanter discerne, qualis ex te, et qualis sis dono Dei; et non sit in spiritu tuo dolus. Erit autem, nisi fideliter partiens, tua tibi, et quae sunt Dei, Deo sine fraude resignes. Ex te mala, bona a Domino esse, persuasum 0754D tibi non ambigo. Sane inter considerandum qualis sis, etiam qualis fueris ad memoriam revocandum. Conferenda posteriora prioribus. Profecerisne in virtute, in sapientia, in intellectu, in suavitate morum; an ab his forte (quod absit!) defeceris. Patientior sis, an impatientior solito, iracundior leniorne, insolentior an humilior, affabilior an austerior, exorabilior an difficilior, pusillior animo an magnanimior, serius magis an plusculum dissolutus, timoratior an forte fidentior quam oportet. Quam latus tibi patet campus in hoc genere considerandi! Memoro ego pauca, veluti quaedam seminaria proferens; non tamen ipse serens, sed dans semen serenti. Oportet innotescat tibi zelus tuus, clementia tua, discretio quoque moderatrix earumdem virtutum, 0755A qualis videlicet in donandis injuriis, qualis sis in ulciscendis, quam in utroque providus modi, loci, temporis observator. Prorsus consideranda tria haec in usu virtutum harum; ne non sint virtutes, si praeter haec reperiantur: nempe ejusmodi, non natura virtutes, sed usus facit. Nam ex se indifferentes esse noscuntur. Tuum est, aut abutendo et confundendo facere vitia; aut bene ordinateque utendo, virtutes. Solent discretionis oculo caligante alterutrum sibi praeripere loca, terminos occupare. Porro caliginis duae sunt causae, ira et mollior affectus. Is judicii censuram enervat, illa praecipitat. Quomodo ab altero non periclitetur, aut pietas clementiae, aut zeli rectitudo? Turbatus prae ira oculus clementer nil intuetur; suffusus fluxa quadam et muliebri 0755B mollitie animi rectum non videt. Non eris innocens, si aut punias eum cui forte parcendum esset, aut parcas ei qui fuerat puniendus.



315"> CAPUT XII. Neque in prosperis animum nimis laxandum, neque in adversis deficiendum.



In tribulationibus quoque qualem te inveneris nolo dissimules. Si constantem in tuis, condolentem in alienis gaude. Recti cordis hoc; e regione perversissimi, si cum in propriis deprehendaris fortasse impatiens, minime tamen in alienis compatiens sentiaris. Quid in prosperis? nihilne est quod considerationem sollicitet? Est utique si diligenter attendas, quam rarus semper exstiterit, qui non vel 0755C modice in prosperitate animum relaxaverit a sui custodia et disciplina. 425 Quando haec incautis non fuit ad disciplinam, quod ignis ad ceram, quod 0756A solis radius ad nivem vel glaciem? Sapiens David, sapientior Salomon fuit: sed blandientibus nimis secundis rebus alter ex parte, alter ex toto desipuit. Magnus qui incidens in adversa, non excidit vel parum a sapientia: nec minor cui praesens felicitas si arrisit, non irrisit. Quanquam facilius inveneris qui sapientiam retinuerunt, contraria sibi fortuna, quam qui propitia non perdiderunt. Praeferendus ille et magnus [al., magnis] est, cui inter prospera saltem risus indecentior, aut sermo insolentior, aut immoderatior cura vestis vel corporis non irrepsit.



316"> CAPUT XIII. Ab otio et nugis vanisque sermonibus Pontificem dehortatur.



Etsi recte Sapiens hortatur sapientiam scribi 0756B in otio (Eccli. XXXVIII, 25), cavendum et in otio otium est. Fugienda proinde otiositas, mater nugarum, noverca virtutum. Inter saeculares nugae, nugae sunt; in ore sacerdotis, blasphemiae. Interdum tamen si incidant ferendae fortassis; referendae nunquam. Magis interveniendum caute et prudenter nugacitati. Prorumpendum sane in serium quid, quod non modo utiliter, sed libenter audiant et supersedeant otiosis. Consecrasti os tuum Evangelio: talibus jam aperire illicitum, assuescere sacrilegium est. Labia sacerdotis, ait, custodiunt scientiam et legem requirunt de ore ejus (Malach. II, 7): non nugas profecto vel fabulas. Verbum scurrile quod faceti urbanive nomine colorant, non sufficit peregrinari ab ore: procul et ab aure relegandum. Foede ad 0756C cachinnos moveris, foedius moves. Porro detrahere, aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixerim.



317"> CAPUT XIV. Personarum acceptionem in judiciis summopere vitandam.



0757A


De avaritia non est quod tuum fatigem intuitum, cum pecuniam tanquam paleam dicaris habere. Non prorsus, non est quod pro illa timeatur a judiciis tuis. Sed est quod non minus saepe, nec noxie minus insidiari judicantibus solet: de quo maxime, quid in tua lateat conscientia, latere te nolim. Quid illud sit quaeris? Acceptio personarum. Non parvi te reum peccati existimes, si facies peccatorum sumis et non potius causas dijudicas meritorum. Est item vitium, cujus si te immunem sentis, inter omnes quos novi ex his qui cathedras 0758A ascenderunt, sedebis me judice solitarius: quia veraciter singulariterque levasti te supra te, juxta prophetam. (Thren. III, 28). Facilitas credulitatis haec est, cujus callidissimae vulpeculae magnorum neminem comperi satis cavisse versutias. Inde eis ipsis pro nihilo irae multae, inde innocentium frequens addictio, inde praejudicia in absentes. Gratulor autem tibi: nec enim assentationis apud te vereor incurrere notam: gratulor, inquam, praesidere te usque adhuc absque horum omnium querela multa: an et sine culpa, tu videris. Nunc ad ea quae sub te sunt, consideratio intendenda. At alterius principii hoc: siquidem tuis occupationibus sermo brevior competentior est.



318"> LIBER TERTIUS.



0757


319"> 426 CAPUT PRIMUM. Pontificis esse, non tam ut omnes suo dominio subjiciat, sed ut omnes, quantum fieri potest, ad Ecclesiae gremium perducat.



0757B


Finis superioris libri huic principium ponit. Itaque juxta promissum illius consideranda quae sub te sunt. Quaenam sint illa, non est quod a me quaerendum putes, sacerdotum optime Eugeni; rectius fortasse quae non sint quaeras. Orbe exeundum ei qui forte volet explorare quae non ad tuam pertinent curam. Parentes tui destinati sunt non aliquas regiones, sed ipsum debellaturi orbem: Ite in orbem universum (Marc. XVI, 15), dictum est illis. Ipsi vero vendentes tunicas, emere gladios, ignitum eloquium et spiritum vehementem, arma potentia Deo. Quo non pervenerunt victores inclyti, filii 0757C excussorum? Quo non sagittae potentium acutae cum carbonibus desolatoriis? (Psal. CXIX, 4.) Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Penetrabant 0758B et incendebant verba illa incensa igni, quem Dominus misit in terram (Luc XII, 49). Occumbebant strenuissimi bellatores, sed non succumbebant: triumphabant et mortui. Nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17): constituti sunt principes super omnem terram (Psal. XLIV, 17). Eis tu successisti in haereditatem. Ita tu haeres et orbis haereditas. At quatenus haec portio te contingit, aut contigerit illos, id sobria consideratione pensandum. Non enim per omnem reor modum, sed sane quodam tenus (ut mihi videtur) dispensatio tibi super illum credita est, non data possessio. Si pergis usurpare et hanc, contradicit tibi qui dicit: Meus est orbis terrae et plenitudino ejus (Psal. XLIX, 12). Non tu ille de quo propheta: Et erit omnis terra 0758C possessio ejus (Psal. CIII, 24). Christus hic est, qui possessionem sibi vindicat, et jure creationis, et merito redemptionis, et dono Patris. Cui enim alteri dictum est, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem 0759A tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8). Possessionem et dominium cede huic: tu curam illius habe. Pars tua haec: ultra ne extendas manum.


Quid, inquis? non negas praeesse et dominari vetas? Plane sic. Quasi non bene praesit, qui praeest in sollicitudine. Numquid non et villa villico et parvus dominus subjectus est paedagogo? Nec tamen villae ille, nec is sui domini dominus est. Ita et tu praesis ut provideas, ut consulas, ut procures, ut serves. Praesis ut prosis; praesis ut fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam. Ad quid? Ut des illis escam in tempore (Matth. XXIV, 45); hoc est, ut dispenses, non imperes. Hoc fac et dominari ne affectes hominum homo, ut non dominetur 0759B tui omnis injustitia. At satis superque id intimatum supra, cum, quis sis, disputaretur. Addo tamen et hoc: nam nullum tibi venenum, nullum gladium plus formido, quam libidinem dominandi. Certe ut multum tibi tribuas, si multum deceptus non es, nil te existimas plus accepisse a magnis Apostolis. Recordare nunc vocis illius: Sapientibus et insipientibus debitor sum (Rom. I, 14). Et si non indebitam tibi ipsam censes, hoc quoque simul memento, debitoris molestum nomen servienti potius, quam dominanti congruere. Servus in Evangelio audit: Quantum debes domino meo? (Luc. XVI, 5.) Ergo si te agnoscis sapientibus et insipientibus non dominatorem, sed debitorem, curandum summopere tibi et tota vigilantia considerandum, quomodo et 0759C qui non sapiunt sapiant et qui desipuere resipiscant. At nullum genus insipientiae infidelitate, ut sic loquar, insipientius. Ergo 427 et infidelibus debitor es, Judaeis, Graecis [al. omit. Graecis] et Gentibus.


Interest proinde tua, dare operam quam possis, ut increduli convertantur ad fidem, conversi non avertantur, aversi revertantur: porro perversi ordinentur ad rectitudinem, subversi ad veritatem revocentur: subversores invictis rationibus convincantur, ut vel emendentur ipsi, si fieri potest; vel si non, perdant auctoritatem facultatemque alios subvertendi. Non omnino et ab hoc insipientium genere pessimo tibi dissimulandum. Dico autem haereticos schismaticosque: nam hi sunt subversi, et subversores; 0759D canes ad scissionem, vulpes ad fraudem. Erunt, inquam, hujusmodi maxime tuo studio aut corrigendi, ne pereant; aut ne perimant, coercendi. Esto, de Judaeis excusat te tempus: habent terminum suum qui praeveniri [al., praeteriri] non poterit. Plenitudinem gentium praeire oportet. Sed de ipsis gentibus quid respondes? Imo quid tua consideratio respondet tibi percunctanti sic? Quid visum est patribus ponere metam Evangelio, verbum suspendere fidei, donec infidelitas durat? Qua ratione, putamus, substitit velociter currens sermo? (Psal. CXLVII, 15.) quis primus inhibuit hunc salutarem cursum? Et 0760A illis causa forte quam nescimus, aut necessitas potuit obstitisse.


Nobis quae dissimulandi ratio est? Qua fiducia, qua conscientia Christum non vel offerimus eis qui non habent? An veritatem Dei in injustitia detinemus? Et quidem quandoque perveniat gentium plenitudo necesse est. Exspectamus ut in eas incidat fides? Cui credere casu contigit? Quomodo credent sine praedicante? (Rom. X, 14.) Petrus ad Cornelium, Philippus ad eunuchum missi sunt (Act. X, 20, et VIII, 26), et, si exemplum recentius quaeremus, Augustinus a beato Gregorio destinatus, formam fidei tradidit Anglis. Et de his tu ita tecum. Ego addo et de pertinacia Graecorum, qui nobiscum sunt, et nobiscum non sunt, juncti fide, pace divisi, quanquam 0760B et in fide ipsa claudicaverint a semitis rectis. Et item de haeresi, quae clam pene ubique serpit; apud aliquos saevit palam. Nam parvulos Ecclesiae passim et publice deglutire festinat. Quaeris ubi sit hoc? Vestri [al., viri], qui terram Austri tam saepe visitant, ecce hi sciunt et possunt dicere tibi. Eunt et redeunt per medium illorum, aut transeunt secus: sed quid boni adhuc cum illis egerint, necdum audivimus. Et forsitan audissemus, nisi prae auro Hispaniae salus populi viluisset. Tuum est et plagae huic remedium providere.


Sed est insipientia, quae ipsam quoque jam propemodum stultam fecit sapientiam fidei. Quomodo et ipsam Catholicam pene totam hoc virus infecit? Nam dum et in ipsa quique quae nostra 0760C sunt quaerimus, fit ut invicem invidentes, invicem provocantes, exerceamur ad odia, animemur ad injurias, armemur ad lites, cavillemur ad dolos, feramur ad detractiones, prorumpamus ad maledicta, opprimamur a fortioribus, opprimamus infirmiores. Quam digne et laudabiliter occupatur meditatio cordis tui adversus tam pestilens insipientiae genus, quod corpus ipsum Christi, quae est multitudo credentium, occupasse consideras? O ambitio ambientium crux! quomodo omnes torquens, omnibus places? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis ejus. An non limina Apostolorum plus jam ambitio, quam devotio terit? At non vocibus ejus vestrum 0760D tota die resultat palatium? An non quaestibus ejus tota legum canonumque disciplina insudat? An non spoliis ejus omnis Italica inhiat inexplebili aviditate rapacitas? Quid ita, imo quid aliud tua ipsius spiritualia studia non saltem intercidit, sed abscidit. Quoties sancta ac fecunda tua abortiri otia fecit inquietum et inquietans malum? Aliud est quod ab oppressis 428 appellatur ad te, aliud autem quod ambitio in Ecclesia per te regnare molitur. Nec deesse illis, nec huic aliquatenus assentire oportet. Quam vero inique fovetur illa, spernuntur illi! utrisque tamen debitor es, illis ut erigas, istis ut reprimas.



320"> CAPUT II. Quis modus in appellationibus ad Sedem apostolicam adhibendus sit.



0761A


Et quoniam incidit de appellationibus, prosequi aliquatenus non erit ab re. Magno in his et pio opus intuitu est; ne quod magna fuit necessitate [al. utilitate] provisum, male utendo reddatur inutile. Mihi videtur et in multam posse eas devenire perniciem, si non summo moderamine actitentur. Appellatur de toto mundo ad te. Id quidem in testimonium singularis primatus tui. At tu, si sapis, non primatu gaudebis, sed fructu. Apostolis dictum est: In hoc nolite gaudere, quod spiritus subjiciuntur vobis (Luc. X, 20). Appellatur ad te, ut dixi: et utinam tam fructuose, quam necessarie. 0761B Utinam cum oppressus clamat, sentiat oppressor, et non superbiat impius unde incenditur pauper. Quid tam decorum, ut ad invocationem tui nominis oppressi effugiant, versuti non refugiant? Quid e regione tam perversum, tam recti alienum, ut laetetur qui malum fecit; et qui tulit, inaniter fatigetur? Inhumanissime non moveris erga hominem, cui illatae injuriae cumulavere dolorem et labor itineris, et damna expensarum: sed nihilominus ignavissime in illum non moveris, qui huic tot calamitatum partim auctor, partim exstitit causa. Evigila, homo Dei, cum haec contingunt: moveatur miseratio, moveatur et indignatio tua. Alteram laeso, alteram laedenti debes. Consoletur ille damnorum resarcitu suorum, satisfactione injuriarum, fine calumniarum: 0761C cum isto ita agatur, ut poeniteat fecisse quod non timuit facere, et non de poenis innocentis rideat.


Arbitror idem debere pati illum, qui sine causa forte appellavit. Formulam hanc justitiae praefigit tibi et divinae incommutabilis ratio aequitatis, et, ni fallor, ipsa appellationum lex, ut illicite usurpata appellatio nec prosit appellanti, nec appellato obsit. Utquid enim frustra fatigatus sit homo? Quam plenum justitiae, ut sese potius laeserit, qui voluit proximum? Appellasse inique, iniquum est; inique et impune, iniquarum appellationum fomes. Iniqua autem omnis appellatio, ad quam justitiae inopia non coegit. Appellare, non ut graves, sed si graveris, licet. Appellandum a sententia. Ante sententiam 0761D improbe omnino, nisi ob manifestum gravamen, praesumitur appellatio. Qui igitur non gravatus appellat, liquet quia aut gravare intendit, aut tempus redimere. Non est autem suffugium appellatio, sed refugium. Quantos novimus appellasse 0762A pulsatos, quo interim liceret, quod nunquam licet? Nonnullis etiam, quoad vixerunt, licuisse appellationis suffragio nefaria scimus, verbi gratia, incestum, adulterium. Quale est hoc, turpitudini patrocinari, quod vel maxime formidari a turpibus oportebat? Quousque murmur universae terrae aut dissimulas, aut non advertis? Quousque dormitas? quousque non evigilat consideratio tua ad tantam appellationum confusionem atque abusionem? Praeter jus et fas, praeter morem et ordinem fiunt. Non locus, non modus, non tempus, non causa discernitur, aut persona. Praesumuntur leviter passim, plerumque et nequiter. Volentes malignari, nonne his potissimum terreri solebant? Nunc terrori ipsi ex his magis fiunt, atque id bonis. Antidotum 0762B versum in venenum. Non mutatio dexterae Excelsi haec.


Appellantur boni a malis, ut non faciant bona: et supersedent a voce tonitrui tui formidantes. Denique appellantur 429 episcopi, ne illicita audeant matrimonia solvere vel prohibere. Appellantur ne rapinas, ne furta, ne sacrilegia, et quae ejusmodi sunt, punire ullatenus vel cohibere praesumant. Appellantur, ne indignas et infames personas a sacris officiis beneficiisve repellere seu amovere queant. Quod tu invenis remedium morbo huic, ne quod repertum ad remedium fuit, reperiatur ad mortem? Zelatus est Dominus domum orationis factam speluncam latronum (Matth. XXI, 13): tu ejus minister diissimulas miserorum refugium 0762C datum arma iniquitati? Videas praeripi passim partes oppressorum, et prorumpere ad appellandum non tam gravatos, quam gravare volentes. Quid hoc mysterii? Tuum est considerare, non meum commentari istud. Et cur, inquis, male appellati non veniunt, ostensuri suam innocentiam, malitiam convicturi? Dico quod dicere ad haec solent: Nolumus vexari frustra. In curia esse, qui proclivius faveant appellantibus, foveant appellationes. Cessuris Romae, domi cedere satius.


Fateor me non omnino decredere his. Quem das mihi in tam crebris appellationibus quae hodie fiunt, qui pro expensis itineris vel nummum restituerit illi, quem forte appellarit? Mirum vero 0762D si ita omnes et appellantes justi, et appellati rei vestro examine inventi sint. Diligite, inquit, justitiam, qui judicatis terram (Sap. I, 1). Parum est justitiam tenere, nisi et diligas. Qui tenent, tenent; qui diligunt, zelantur. Amator justitiae inquirit justitiam, et prosequitur eam: porro omnem injustitiam 0763A persequitur. Nil tibi et illis, qui appellationes venationes putant. Pudet elogii, quod apud Ethnicos jam vertitur in parabolam: Duos movimus [al. novimus] cervos pingues. Ut mitius loquar, plus facetiae quam justitiae hic. Tu si amas justitiam, appellationes non affectas, sed sustines. Verumtamen quid emolumenti affert ecclesiis Dei tua unius hominis justitia, ubi sententia praevalet aliter affectorum? At istud loci illius erit, cum coeperint versari quae circa te sunt (Infra, IV, 5).


Nunc vero non te existimes otiose vacare considerationi huic, qua appellationes ad legitimum, si fieri potest, revoces usum. Et si hinc mea quaeratur vel potius curetur sententia, dico appellationes ut non contemnendas, sic nec usurpandas omnino. 0763B Porro horum quid insolentius censeam, haud facile dixerim: nisi quod usurpatio quamdam videtur inducere contemptus necessitatem, ac per hoc forte acrius insectanda, quae amplius nocet. Aut non vere nocentior est, mala in se, in partu pejor? Nonne ipsa est quae ipsum jus quoque naturae aut extenuat, aut exterminat? Nam saepe rebus etiam pretiosissimis pretii gratiam non modo demit, sed adimit. Quid Sacramentis acceptius? Usurpata tamen ab indignis, indigneve tractata, minime acceptantur. Magis habent damnationem, quia debitam venerationem non habent. Fateor grande et generale mundo bonum esse appellationes: idque tam necessarium, quam solem ipsum mortalibus. Revera quidam sol justitiae est, prodens ac redarguens opera tenebrarum. Prorsus 0763C fovendae et manu tenendae sunt: sed quas extorsit necessitas, non calliditas adinvenit. Usurpatoriae sunt hujusmodi omnes, non subvenientes in necessitate, sed opitulantes iniquitati. Quidni veniant in contemptum? Quanti ut talibus quoque deferrent, etiam de proprio cessere jure, ne longo et casso itinere fatigarentur? Plures tamen sua amittere non ferentes, appellationes minus opportunas, et celsa nomina importunius contempserunt.


Dico aliquid, quod ad rem pertinet, exempli causa. Quidam sibi publice desponsaverat uxorem. Adest dies celebris nuptiarum, parata omnia, invitati multi. Et ecce homo concupiscens uxorem proximi sui, in vocem appellationis inopinatae prorumpit, 0763D affirmans sibi traditam prius, suam potius esse debere [al. add. Quid plura?]. Stupet sponsus, haerent omnes, sacerdos non audet progredi, 430 frustratur omnis ille apparatus; descendit quisque in domum suam, suam coenam manducaturus, sponsa a mensa et thalamo sponsi suspenditur, quousque Roma reditum est. Parisius contigit hoc, nobili Galliarum civitate, sede regia. Rursum in civitate eadem quidam sibi desponsata uxore diem constituit nuptiarum. Interim emergit calumnia, dicentibus quibusdam non debere conjungi. Ad judicium Ecclesiae 0764A causa delata est sed non exspectata sententia, appellatum est sine causa, sine gravamine, solo frustratoriae dilationis intuitu. At ille, sive perdere quae pararat, sive dilectae tandiu frustrari consortio nolens, nihilominus quod proposuerat, contempta sive dissimulata appellatione peregit. Quid illud quod in Autissiodorensi ecclesia nuper a quodam adolescente praesumptum est? Nempe defuncto sancto episcopo, volentibus clericis alium, ut moris est, eligere sibi, intervenit ille appellans, et vetans ne fieret, quousque isset et redisset ab urbe: cui tamen appellationi nec ipse detulit. Nam cum videret se contemni, tanquam qui irrationabiliter appellasset; accitis quos potuit sibi, tertia die post factam ab aliis electionem, fecit suam.



0764B 12. Cum itaque ex his et innumeris talibus liqueat, non ex contemptu gigni usurpationem, sed ex usurpatione contemptum: videris tu, quid sibi velit, quod zelus vester assidue pene vindicat illum, istam dissimulat. Vis perfectius coercere contemptum? Cura in ipso utero pessimae matris praefocari germen nequam. Quod ita fiet, si usurpatio digna animadversione mulctetur. Tolle usurpationem, et contemptus excusationem non habet. Porro inexcusabilitas ausum explodet. Non sit proinde usurpator, et contemptor nullus erit, aut admodum rarus. Bene facis tu, quod appellationum negato suffragio, imo suffugio, multa remittis negotia ad cognoscentes, vel qui noscere citius possunt. Ubi enim certior ac facilior 0764C notio, ibi decisio tutior expeditiorque esse potest. Quam plenum gratiae, quam multorum perinde per hoc et laboribus parcis, et sumptibus! At quibus sic credas, id tibi omnimodis attendendum. Poteram multa de eodem utiliter addere his: sed memor propositi mei, contentus interim occasionem dedisse, ad alia transeo.


321"> CAPUT III. Praesules Ecclesiae non tam ut praesint, ac semetipsos pascant, quam ut aliis prosint, constitutos esse.



Et primum quod occurrit, minime transeundum reor. Praees, et singulariter. Ad quid? eget, tibi dico, consideratione. Numquid ut de subditis crescas? Nequaquam, sed ut ipsi de te. Principem te constituerunt, sed sibi, non tibi. Alioquin quo pacto te 0764D reputas superiorem his, a quibus beneficium mendicas? Audi Dominum: Qui potestatem habent super eos, benefici vocantur (Luc. XXII, 25). At istud de his qui foris sunt. Quid ad nos? Tu id mendaciter diceris, si non tam beneficus esse, quam beneficis praeesse intendas. Parvi dejectique animi est, de subditis non profectum quaerere subditorum, sed quaestum proprium. In summo praesertim omnium nihil turpius. Tum pulchre Magister Gentium parentes filiis, non filios debere censuit thesaurizare parentibus (II Cor. XII, 14). Non mediocris gloriae vox illa identidem 0765A ipsius: Non requiro datum, sed fructum (Philip. IV, 17). At jam transeamus et hinc, ne quis moram in his meam, avaritiae in te notam interpretetur: quae quam longe a te sit, libro superiori testatus sum (cap. 4), sciens quanta, et in quanta tua necessitate respueris. Ad te proinde scripserim ista, non propter te. Nempe quod tibi scribitur, soli prodesse non decet. Hic locus avaritiam carpit, a quo vitio immunis satis tua opinio est; an et opus, tu videris. Vidimus tamen (ut oblata a pauperibus [al. pauperioribus] taceam, quae tangere non acquiescis) Germanicos detumuisse [al. detinuisse] saccos, 431 sed pretio, non massa. Argentum reputatum est fenum: summarii non levatis sarcinis, onusti nihilominus repatriant vel inviti. Nova res. Quando 0765B hactenus aurum Roma refudit [al. refugit]? Et nunc Romanorum consilio id usurpatum non credimus. Duo venerunt, ambo locupletes, et ambo rei. Siquidem unus Moguntinus, Coloniensis alter: alteri gratia gratis reddita est; alter, indignus credo cui gratia redderetur, audivit: Cum quali veste intrasti, cum tali egredieris. O vocem magnificam! vocem prorsus apostolicae libertatis! Quid minus ab illa haec habuit, Pecunia tua tecum sit in perditionem? (Act. VIII, 20.) Nisi quod in illa plus zeli, in ista plus modestiae sonuit. Quid ille de transmarinis partibus pene a finibus terrae, terra et mari currens pro episcopatu, suis et alienis facultatibus rursus emendo? Jam enim emerat prius. Tulit multa, 0765C sed retulit, non omnia tamen. Incidit miser in manus alias, accipere quam dare potentiores [al. promptiores]. Bene fecisti, tuas in utroque servans innoxias, nec imponere scilicet ambitioso, nec supponere iniquo mammonae acquiescens. Non sic a paupere episcopo continuisti, dans quod daret, ne immunificus notaretur: accepit clam, quod palam dedit. Sic de tuo sacculo consultum est verecundiae viri, sic quoque curiae morem gerens, tuo beneficio invidiam declinavit eorum qui diligunt munera. Non potes abscondere: et factum novimus, et personam. Audire gravat? Et ego eo libentius praedico, quo tu id molestius audis: si tibi sic expedit, et mihi sic. Tam non oportet Christi gloriam me silere, quam nec te quaerere tuam. Et si pergis murmurare adhuc, respondebitur 0765D tibi ex Evangelio: Quanto eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant, dicentes: Bene omnia fecit (Marc. VII, 36, 37).



322"> CAPUT IV. Gradus ordinum ac dignitatum, quae in Ecelesia sunt, non temere confundendos ac perturbandos. Hinc abusum quaerendi privilegia ac exemptiones perstringit.



0766A


Audi aliud, si tamen aliud. Ad idem enim fortassis pertinere quis dicat. Tua consideratio viderit hoc. Mihi videtur non longe a vero dissentire, qui id forte inter avaritiae species locandum putaverit. Ego vero illius aut speciem esse, aut speciem habere non negaverim. Sane inter est tuae perfectionis, et malas res, et malas pariter species devitare. In altero conscientiae, in altero famae consulis. Puta tibi non licere (etsi alias fortasse liceat) quidquid male fuerit coloratum. Denique interroga majores 0766B tuos, et dicent tibi: Ab omni specie mala abstinete vos (I Thess. V, 22). Sane minister Domini Dominum imitetur, quia ipse ait: Qui mihi ministrat, me sequatur (Joan. XII, 26). Et habes de illo: Dominus regnavit, decorem induit, induit Dominus fortitudinem (Psal. XCXII, 1). Tu quoque esto fortis in fide, decorus in gloria; et probasti te imitatorem Dei. Fortitudo tua, fiducia fidelis conscientiae: decor tuus, splendor bonae opinionis. Ita, quaeso, induere fortitudinem; etenim gaudium Domini fortitudo tua. Porro specie tua et pulchritudine tua nihilominus tanquam propria similitudine delectatur. Induere vestimentis gloriae tuae, vestire duplicibus, quibus domesticos suos fortis illa mulier induere consuevit (Prov. XXXI, 21). Non sit in conscientia 0766C nutans infirmitas modicae fidei, non sit in fama naevus malae speciei; et vestieris duplicibus, et gaudebit sponsus super sponsam animam tuam, et gaudebit super te Deus tuus. Miraris quorsum haec, ignarus usque adhuc quid dicere velim. Non te tollo diutius. Murmur loquor et querimoniam ecclesiarum. Truncari se clamitant ac demembrari. Vel nullae, vel paucae admodum sunt, quae plagam istam aut non doleant, aut non timeant. Quaeris quam? Subtrahuntur abbates episcopis, 432 episcopi archiepiscopis, archiepiscopi patriarchis sive primatibus. Bonane species haec? Mirum si excusari queat vel opus. Sic factitando probatis vos habere plenitudinem potestatis, sed justitiae forte non ita. Facitis 0766D hoc, quia potestis: sed utrum et debeatis, quaestio est. Honorum ac dignitatum gradus et ordines quibusque suos servare positi estis, non invidere, 0767A ut quidam vestrorum ait: Cui honorem, honorem (Rom. XIII, 7).


Spiritualis homo ille qui omne dijudicat, ut ipse a nemine judicetur (I Cor. II, 15), omne opus suum trina quadam consideratione praeveniet. Primum quidem, an liceat; deinde, an deceat; postremo, an et expediat. Nam etsi constet in christiana utique philosophia non decere nisi quod licet, non expedire nisi quod decet et licet: non continuo tamen omne quod licet, decere aut expedire consequens erit. Age, aptemus, si possumus, tria ipsa operi huic. At quomodo non indecens tibi voluntate pro lege uti; et quia non est ad quem appelleris, potestatem exercere, negligere rationem? Tune major Domino tuo, qui ait: Non veni facere voluntatem 0767B meam! (Joan. VI. 38.) Quanquam non minus dejecti, quam elati animi est, veluti rationis expertem, non pro ratione, sed pro libitu agere; nec judicio agi, sed appetitu. Quid tam bestiale? Et si indignum cnivis utenti ratione vivere ut pecus, quis in te rectore omnium tantam contumeliam naturae, honoris injuriam ferat? Sic degenerando, quod absit! generale opprobrium fecisti proprium tibi: Homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Quid item tam indignum tibi, quam ut totum tenens, non sis contentus toto, nisi minutias quasdam, atque exiguas portiones ipsius tibi creditae universitatis, tanquam non sint tuae, satagas nescio quomodo adhuc facere tuas? Ubi etiam meminisse 0767C te volo parabolae Nathan de homine, qui multas oves habens, unam quae erat pauperis concupivit (II Reg. XII). Huc quoque veniat factum, imo facinus regis Achab, qui rerum summam tenebat, et unam vineam affectavit. Avertat Deus a te quod ille audivit: Occidisti, et possedisti (III Reg. XXI).


Nolo autem praetendas mihi fructum emancipationis ipsius. Nullus est enim, nisi quod inde episcopi insolentiores, monachi etiam dissolutiores fiunt. Quid quod et pauperiores? Inspice diligentius talium ubique libertorum et facultates, et vitas, si non pudenda admodum et tenuitas in his, et in illis saecularitas invenitur. Matris noxiae libertatis gemina soboles haec. Quidni peccet licentius vagum et 0767D male liberum vulgus, cum non sit qui arguat? Quidni licentius quoque spolietur ac depraedetur inermis religio, cum non sit qui defendat? Quo enim refugium illis? Numquid ad episcopos dolentes injuriam? Ridentibus profecto aspiciunt oculis, sive quae faciunt mala, sive quae patiuntur. Quae demum utilitas in sanguine isto? Vereor ne illa, quam in propheta comminatus est Deus: Ille, inquiens, in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram (Ezech. III, 18). Si enim et extollitur qui subtrahitur, et qui subtrahitur uritur [al., murmurat]; qui subtrahit, quomodo innocens? Parum est: involvimus ignem: audi apertius. Si is qui murmurat, 0768A secundum animam mortuus est; qui instigat, quomodo vivit? Quomodo vero non reus mortis amborum, et suae pariter, qui gladium dedit, unde ambo morerentur? Hoc est quod dixeram: Occidisti, et possedisti. Adde quod qui audiunt, scandalizantur, indignantur, detrahunt, et blasphemant; hoc est, vulnerantur ad mortem. Non est bona arbor faciens fructus tales, insolentias, dissolutiones, dilapidationes, simultates, scandala, odia: quodque magis dolendum, inter ecclesias inimicitias graves, perpetesque discordias. Vides quam verus sit sermo ille: Omnia 433 mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X, 22). Quid si forte nec licet? Ignosce mihi: non facile adducor licitum consentire quod tot illicita parturit.



0768B 17. Tune denique tibi licitum censeas, suis ecclesias mutilare membris, confundere ordinem, perturbare terminos, quos posuerunt patres tui? Si justitiae est jus cuique servare suum; auferre cuiquam sua, justo quomodo poterit convenire? Erras, si ut summam, ita et solam institutam a Deo vestram apostolicam potestatem existimas. Si hoc sentis, dissentis ab eo qui ait: Non est potestas nisi a Deo. Proinde quod sequitur, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit; etsi principaliter pro te facit, non tamen singulariter. Denique idem ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1, 2). Non ait, Sublimiori, tanquam in uno, sed sublimioribus, tanquam in multis. Non ergo tua sola potestas a Domino; sunt et mediocres, sunt 0768C et inferiores. Et quomodo quos Deus conjunxit, non sunt separandi (Matth. XIX, 6): sic nec quos subjunxit, comparandi. Monstrum facis, si manui submovens, digitum facis pendere de capite, superiorem manui, brachio collateralem. Tale est si in Christi corpore membra aliter locas quam disposuit ipse. Nisi tu putas alium esse, qui posuit in Ecclesia quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios doctores et pastores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Atque hoc corpus, quod tibi ipse Paulus suo vere apostolico figurans eloquio, et capiti convenientissime aptans, totum ex eo compactum perhibet, et connexum per omnem 0768D juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis faciens in aedificationem sui, in charitate (Ephes. IV, 11, 12, 16). Nec vilem reputes formam hanc, quia in terris est: exemplar habet e coelo. Neque enim Filius potest facere quidquam, nisi quae viderit Patrem facientem (Joan. V, 19), praesertim cum ei sub Moysi nomine dictum sit: Vide omnia facias secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est (Exod. XXV, 40).


Viderat hoc qui dicebat: Vidi civitatem sanctam, Jerusalem novam, descendentem de coelo, a Deo paratam (Apoc. XXI, 2). Ego enim propter similitudinem 0769A dictum reor, quod sicut illic Seraphim et Cherubim, ac caeteri quique usque ad Angelos et Archangelos, ordinantur sub uno capite Deo; ita hic quoque sub uno summo Pontifice primates vel patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbyteri, vel abbates, et reliqui in hunc modum. Non est parvi pendendum quod et Deum habet auctorem, et de coelo ducit originem. Quod si dicat episcopus, Nolo esse sub archiepiscopo; aut abbas, Nolo obedire episcopo: hoc de coelo non est. Nisi tu forte Angelorum quempiam dicentem audisti, Nolo sub Archangelis esse: aut ex alio quolibet inferiorum ordinum aliquem non ferentem subesse cuiquam, nisi Deo. Quid, inquis? prohibes dispensare? Non, sed dissipare. Non sum tam rudis, ut ignorem positos vos dispensatores, 0769B sed in aedificationem, non in destructionem (II Cor. XIII, 10). Denique quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 2). Ubi necessitas urget, excusabilis dispensatio est: ubi utilitas provocat, dispensatio laudabilis est. Utilitas, dico, communis, non propria. Nam cum nil horum est, non plane fidelis dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Nonnulla tamen monasteria, sita in diversis episcopatibus, quod specialius pertinuerint ab ipsa sui fundatione ad Sedem apostolicam pro voluntate fundatorum, quis nesciat? Sed aliud est quod largitur devotio, aliud quod molitur ambitio impatiens subjectionis. Et haec dicta de his.



323"> 434 CAPUT V. Summo Pontifici incumbere curam de apostolicis decretis, et majorum institutis per totum orbem servandis.



0769C


Superest ut generaliter super universum Ecclesiae statum intendat consideratio tua: si plebes clericis, si clerici sacerdotibus, si sacerdotes Deo in ea, qua oportet, humilitate subjecti sint; si in monasteriis et religiosis locis servetur ordo, vigilet disciplina; si super prava opera et dogmata censura ecclesiastica vigeat; si floreant vineae honestate et sanctimonia sacerdotum? si flores fructus parturiant, obedientiam [al., obedientia] fidelium 0770A populorum; si demum vestra ipsorum apostolica mandata et instituta ea, qua dignum est, sollicitudine observentur, ne quid in agro Domini tui aut neglectu incultum, aut fraude subreptum inveniatur. Posse inveniri ne dubites. Mihi in promptu est (ut multa et innumera praetermittam, quae passim neglecta jacent) nonnulla etiam ex his quae plantavit dextera tua, convulsa monstrare. Nonne os tuum in Remensi concilio subjecta capitula promulgavit? Quis ea tenet? quis tenuit. Falleris si teneri putas. Si non putas, ipse peccasti, aut statuens quae non tenerentur, aut quod non tenentur dissimulans. «Praecipimus,» aisti, ut tam episcopi quam clerici, neque in superfluitate, seu inhonesta varietate colorum, aut fissura vestium, neque in tonsura, intuentium (quorum 0770B forma et exemplum esse debent) offendant aspectum; sed potius ita in suis actibus errata condemnent, et amorem innocentiae conversatione demonstrent, sicut dignitas exigit ordinis clericorum. Quod si moniti ab episcopis suis intra quadraginta dies non obtemperaverint, ecclesiasticis beneficiis eorumdem pontificum auctoritate priventur. Episcopi vero, si praefixam [al. praefatam] poenam irrogare neglexerint, quia inferiorum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides negligentesque rectores; tandiu ab officio pontificali abstineant, donec poenam a nobis constitutam clericis sibi subjectis imponant (Can. 2). Illud etiam duximus annectendum, ut nullus in archidiaconum vel decanum, nisi diaconus et presbyter ordinetur. Archidiaconi 0770C vero, decani et praepositi, qui infra Ordines praenominatos sunt, si inobedientes ordinari contempserint, honore suscepto priventur. Prohibemus autem ne adolescentibus, vel infra sacros Ordines constitutis, sed qui prudentia et vitae merito clarescunt, praedicti concedantur honores (Can. 9).»


Verba tua haec: tu sanxisti. Quid effectui mancipatum? Adhuc adolescentes, adhuc qui infra sacros Ordines sunt, in Ecclesia promoventur. Quod ad primum capitulum pertinet; luxus vestium interdictus, sed non restrictus; poena dictata, sed minime secuta est. Jam quartus annus est, ex quo 0771A datum mandatum audivimus, et neminem adhuc clericorum privatum beneficio, neminem episcoporum suspensum ab officio luximus. At luctu amarissimo dignum quod secutum est. Quod hoc? Impunitas incuriae soboles, insolentiae mater, radix impudentiae, transgressionum nutrix. Et beatus, si omni satagas cura malorum omnium primam parentem cavere incuriam. Sed ad hoc tu operam dabis. Et tunc leva oculos tuos, et vide si non aeque, ut prius, pellicula discolor sacrum Ordinem decolorat; si non aeque, ut prius, fissura enormis pene inguina nudat. Solent dicere: Num de vestibus cura est Deo et non magis de moribus? At forma haec vestium, deformitatis mentium et morum indicium est. 0771B Quid sibi vult quod clerici aliud esse, aliud videri volunt? Id quidem minus castum, minusque sincerum. Nempe habitu milites, quaestu clericos, actu 0772A neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, neque ut clerici evangelizant. Cujus ordinis sunt? Cum utriusque esse cupiunt, utrumque deserunt, utrumque confundunt. Unusquisque, inquit, in suo ordine resurget (I Cor. XV, 23). Isti in quo? An qui sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt? Aut si summe sapiens Deus veraciter creditur, a summo usque deorsum nihil inordinatum relinquere; vereor istos non alibi ordinandos, quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. O miserandam sponsam, talibus creditam paranymphis! qui assignata cultui ejus, proprio retinere quaestui non verentur. Non amici profecto sponsi, sed aemuli sunt. Et de his satis quae sub te sunt, etsi non ad materiae 0772B copiam, quae est multa nimis; certe ad id quod proposui ego. Visenda jam quae circa te sunt, sed ad ea ostium nobis quartus liber aperiet.



324"> LIBER QUARTUS.



0771


325"> 435 CAPUT PRIMUM. Tractat de iis quae circa ipsum sunt.



0771B


Si mihi plenius innotuisset, amantissime Eugeni, priora qualiter acceptaris, secundum hoc vel fidentius in reliquum processissem, vel cautius, aut certe substitissem omnino. Nunc vero quia ob locorum distantiam id minime datur, non mireris si 0771C prodit exilior sermo anceps, verecunde, fateor, ad medium veniens. Primis itaque considerationis partibus libris prioribus pertractatis, in manibus est de his addere, quae circa te sunt. Et ipsa quidem sub te, sed quod propiora, eo importuniora tibi. Nempe coram posita incuriam non admittunt, non dissimulationem, non oblivionem. Vehementius urgent, turbulentius irruunt: verendum ne obruant. Circa ejusmodi quam sobria et intenta consideratione opus sit, proprio te experimento edoctum satis non ambigo. Alioquin si non cauta opportunaque interveniat 0772B consideratio, occupatio continuabitur, et vexationis non erit modus, et sollicitudinis non erit finis. Non tempus vacuum, non liberum cor: plus laboris, et minus utilitatis. Dico autem, instantia illa tua quotidiana, ab urbe, a curia, a domestica ecclesia tua. Haec, inquam, circa te sunt, clerus et populus tuus, cui specialiter episcoparis, ac per hoc specialis 0772C curae teneris debitor. Hi quoque qui tibi quotidie assistunt seniores populi, orbis judices; et qui item de domo et mensa tua sunt, capellani, cubicularii, ministri quique diversis deputati officiis in obsequium tui. Hi te familiarius visitant, frequentius pulsant, molestiusque sollicitant. Hi sunt qui non verentur suscitare dilectam, et antequam ipsa velit.



326"> CAPUT II. De cleri et populi Romani moribus agit, et de veterum Pastorum cura ac vigilantia.



Et primo quidem clerum illum ordinatissimum 0773A esse decet, ex quo praecipue in omnem Ecclesiam cleri forma processit. Deinde omne quod perperam agitur te praesente, id tibi turpius. Interest gloriae Sanctitatis tuae, ut quos prae oculis habes, ita ordinati, ita sint informati, quatenus totius honestatis et ordinis ipsi speculum, ipsi sint forma. Inveniantur prae caeteris oportet expediti ad officia, idonei ad Sacramenta, ad plebes erudiendas solliciti; circumspecti ad sese custodiendos in omni castitate. Quid de populo loquar? Populus Romanus est. Nec brevius potui, nec expressius tamen aperire de tuis parochianis quod sentio. Quid tam notum saeculis, quam protervia et fastus [al. cervicositas] Romanorum? Gens insueta paci, tumultui assueta; gens 0773B immitis et intractabilis usque adhuc, subdi nescia, nisi cum non valet resistere. En plaga: tibi incumbit cura haec, dissimulare non licet. Rides me forsitan, fore incurabilem persuasus. Noli diffidere; curam exegeris, non curationem. Denique audisti: Curam illius habe (Luc. X, 35); et non, Cura, vel, Sana illud. Verum dixit quidam:



Non est in medico semper relevetur ut aeger


(OVID. 1 de Ponto, eleg. 10.)


At melius propono de tuis tibi. Paulus loquitur: Plus omnibus laboravi (I Cor. XV, 10). Non ait, Plus omnibus profui, aut, Plus omnibus fructificavi, verbum insolens religiosissime vitans. Alias autem noverat homo 436 quem docuit Deus, quia unusquisque secundum suum laborem accipiet (I Cor. III, 8), 0773C non secundum proventum. Et ob hoc in laboribus potius quam in profectibus gloriandum putavit, sicut alibi quoque habes ipsum dicentem: In laboribus plurimis (II Cor. XI, 23). Ita, quaeso, fac tu quod tuum est: nam Deus quod suum est satis absque tua sollicitudine et anxietate curabit. Planta, riga, fer curam; et tuas explicuisti [al., explevisti] partes. Sane incrementum, ubi voluerit, dabit Deus, non tu. Ubi forte noluerit, tibi deperit nihil, dicente Scriptura: Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum (Sap. X, 17). Securus labor, quem nullus valet evacuare defectus. Et hoc dixerim absque praejudicio divinae potentiae et bonitatis. Scio induratum cor populi hujus: sed potens est Deus de 0773D lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quis scit si revertatur et ignoscat, convertat et sanet eos? Sed non est propositi mei dictare Deo quid facere debeat: tibi utinam possim, quae oportet et prout oportet, suadere.


At locus dubius, et scrupulosa incidit disputatio. Nam ubi adoriar dicere quod sentio? Video satis quid imminet. Clamabitur insuetum; nam justum negari non poterit. Ego vero ne insuetum quidem assenserim. Nempe assuetum fuisse scio, ac per hoc in dissuetum potuisse venire: sed non redire in insuetum. An vero assuetum quis neget, 0774A quod constat non modo aliquando factum, sed aliquandiu factitatum? Quid illud sit dicam, et non proderit. Cur? Quia non placebit satrapis, plus majestati quam veritati faventibus. Fuerunt ante te qui se totos ovibus pascendis exponerent, pastoris opere et nomine gloriantes, nihil sibi reputantes indignum, nisi quod saluti ovium obviare putarent, non quaerentes quae sua sunt, sed impendentes. Impendere curam, impendere substantiam, impendere et se ipsos. Unde unus illorum: Et ego, ait, superimpendar pro animabus vestris (II Cor. XII, 15). Et tanquam dicerent, Non venimus ministrari, sed ministrare; ponebant, quoties oportuisset, sine sumptu Evangelium. Unus erat de subditis quaestus, 0774B una pompa, unaque voluptas, si quo modo eos possent parare Domino plebem perfectam. Id omnimodis satagebant, etiam in multa contritione cordis et corporis, in labore et aerumna, in fame et siti, in frigore et nuditate.


Ubi nunc, quaeso, consuetudo haec? Subiit dissimilis valde; longe in aliud mutata sunt studia, et utinam non in pejus. Cura tamen et anxietas, et aemulatio, et sollicitudo, fateor, perseverant. Translata haec, non imminuta. Testimonium vobis perhibeo, quod nec substantiae parcitis, non magis quam ante. Diversa autem locatio dissimilitudinem facit. Magna abusio! pauci ad os legislatoris, ad manus omnes respiciunt. Non immerito tamen. Omne papale negotium illae [al. illi] agunt. Quem dabis mihi 0774C de tota maxima urbe, qui te in Papam receperit, pretio seu spe pretii non interveniente? et tunc potissimum volunt dominari, cum professi fuerint servitutem. Fideles se spondent, ut opportunius fidentibus noceant. Ex hoc non erit consilium tibi a quo se arcendos putent, non secretum quo se non ingerant. Si stante pro foribus quoquam illorum, moram vel modicam fecerit ostiarius; ego tunc pro illo esse nolo [al. noluerim]. Et nunc experire paucis, noverimne et ego vel aliquatenus mores gentis. Ante omnia sapientes sunt ut faciant mala, bonum autem facere nesciunt. Hi invisi terrae et coelo: 437 utrique injecere manus, impii in Deum, temerarii in sancta, seditiosi in invicem, 0774D aemuli in vicinos, inhumani in extraneos: quos neminem amantes amat nemo; et cum timeri affectant ab omnibus, omnes timeant necesse est. Hi sunt qui subesse non sustinent, praeesse non norunt; superioribus infideles, inferioribus importabiles. Hi inverecundi ad petendum, ad negandum frontosi . Hi importuni ut accipiant, inquieti donec accipiant, ingrati ubi acceperint. Docuerunt linguam suam grandia loqui, cum operentur exigua. Largissimi promissores, et parcissimi exhibitores: blandissimi adulatores, et mordacissimi detractores: simplicissimi dissimulatores, et malignissimi proditores. 0775A Excurrimus usque huc, plenius te atque expressius admonendum putantes horum quae circa te sunt in hac parte.


Jam ad ordinem recurramus. Quale est, quod de spoliis ecclesiarum emuntur [ al. emunt], qui dicunt tibi, Euge, euge? Pauperum vita in plateis divitum seminatur. Argentum micat in luto: accurritur undique, tollit illud non pauperior, sed fortior, aut qui forte citius praecucurrit. A te tamen mos iste, vel potius mors ista non coepit; in te utinam desinat. Sed reliqua prosequamur. Inter haec tu pastor procedis deauratus, tam multa circumdatus varietate. Oves quid capiunt? Si auderem dicere; daemonum magis, quam ovium pascua haec. Scilicet sic factitabat Petrus, sic Paulus ludebat? Vides omnem ecclesiasticum 0775B zelum fervere sola pro dignitate tuenda. Honori totum datur, sanctitati nihil, aut parum. Si causa requirente paulo submissius agere, ac socialius te habere tentaveris; Absit? inquiunt, non decet , tempori non congruit, majestati non convenit; quam geras personam attendito. De placito Dei ultima mentio est; pro jactura salutis nulla cunctatio: nisi quod sublime est, hoc salutare ducamus; et quod gloriam redolet, id justum. Ita omne humile probro ducitur inter palatinos, ut facilius qui esse, quam qui apparere humilis velit, invenias. Timor Domini simplicitas reputatur, ne dicam fatuitas. Virum circumspectum et amicum propriae conscientiae calumniantur hypocritam. Porro amatorem 0775C quietis, et sibi interdum vacantem, inutilem dicunt.



327"> CAPUT III. De vestium pompa resecanda, et zelo Pontifici necessario.



Quid ergo tu? evigilasne adhuc ad istos, qui circumdederunt te laqueis mortis? Quaeso, sustine paulisper, et supporta me. Imo da veniam, non tam temere, quam timide haec loquenti. Aemulor te aemulatione bona, et utinam quam vehementi, tam utili. Scio ubi habitas; increduli et subversores sunt tecum. Lupi, non oves sunt: talium tamen tu pastor. Utilis 0776A consideratio, qua forte inveneris, quomodo, si fieri possit, convertas eos, ne ipsi subvertant te. Quid diffidimus posse reverti in oves, e quibus verti in lupos potuerunt? Hic, hic, non parco tibi, ut parcat Deus. Pastorem te populo huic certe aut nega, aut exhibe. Non negabis: ne cujus sedem tenes, te neget haeredem. Petrus hic est, qui nescitur processisse aliquando vel gemmis ornatus, vel sericis; non tectus auro, non vectus equo albo, nec stipatus milite, nec circumstrepentibus septus ministris. Absque his tamen credidit satis posse impleri salutare mandatum: Si amas me, pasce oves meas (Joan. XXI, 15). In his successisti, non Petro, 438 sed Constantino. Consulo toleranda pro tempore, non affectanda pro debito. Ad ea te potius incito, quorum 0776B te scio debitorem. Etsi purpuratus, etsi deauratus incedens, non est tamen quod horreas operam curamve pastoralem, Pastoris haeres: non est quod erubescas Evangelium. Quanquam si volens evangelizes, inter Apostolos quidem etiam gloria est tibi. Evangelizare pascere est. Fac opus evangelistae, et pastoris opus implesti.


Dracones, inquis, me mones pascere, et scorpiones, non oves. Propter hoc, inquam, magis aggredere eos, sed verbo, non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel jussus es reponere in vaginam? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam (Joan. XVIII, 11). Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi 0776C non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus Apostolis, Ecce gladii duo hic; non respondisset Dominus, Satis est (Luc. XXII, 38); sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae et spiritualis scilicet gladius, et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exserendus: ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris . Et de hoc alias. Nunc vero arripe, qui tibi ad feriendum creditus est; et vulnera ad salutem, si 0777A non omnes, si non vel multos, certe quos possis.


Non sum, inquis, melior quam patres mei. Quem illorum domus exasperans, non dico, audivit, sed non irrisit? Ideo tu insiste magis, si forte audiant, et quiescant: insiste et resistentibus. Dicendo haec, forte nimius dicar. Num nostra illa vox: Insta opportune, importune? (II Tim. IV, 2.) Hunc, si audes, nimium appellato. Prophetae praecipitur: Clama, ne cesses. Ad quos, nisi ad sceleratos et peccatores? Annuntia, inquit, populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum (Isai. LVIII, 1). Prudenter adverte et sceleratos perhiberi, et populum Domini. Puta de his idem. Etsi scelerati, etsi iniqui, vide ne audias: Quod uni ex minimis meis 0777B non fecisti, nec mihi fecisti (Matth. XXV, 45). Fateor populum istum exstitisse usque adhuc dura fronte, et indomito corde; sed utrumne etiam indomabili, nescio unde liquido scire possis. Potest fore, quod necdum fuit. Si diffidis tu; sed apud Deum non erit impossibile omne verbum (Luc. I, 37). Si dura fronte sunt, durato et tu e contra tuam. Nil tam durum, quod duriori non cedat. Dominus ad prophetam: Dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum (Ezech. III, 8). Unum est quod te absolvit, si egisti cum populo illo, ut possis dicere: Popule meus, quid tibi debui facere, et non feci? Si sic fecisti, nec profecisti; est demum quod facias, et quod dicas: exi de Hur Chaldaeorum, et dicito, Quia oportet me et aliis civitatibus evangelizare (Luc. IV, 43). Puto nec 0777C poenitebit exsilii, orbe pro urbe commutato.



328"> CAPUT IV. Quales collaterales et coadjutores a Pontifice adhibendi: ubi de virtutibus praelatorum.



0778A


Veniamus ad collaterales et coadjutores tuos. Hi seduli tibi, hi intimi sunt. Quamobrem si boni sunt, tibi potissimum sunt: si mali, aeque plus tibi. Ne te dixeris sanum, dolentem latera: hoc est, ne te dixeris bonum, malis innitentem. Aut si bonus sis, bonitas tui solius quem fructum afferre potest? sicut in superiore libro dixisse me memini (Lib. 3, n. 9). Quid, inquam, emolumenti affert Ecclesiis Dei tua unius hominis 439 justitia, ubi sententia praevalet aliter affectorum? Sed nec tuta tibi tua obsessa malis, non magis quam sanitas vicino serpente. Non est quo te subducas malo intestino. 0778B Et e regione, bonum domesticum eo amplius, quo saepius juvat. Sed sive levent, sive gravent, cui rectius imputandum quam tibi, qui tales aut elegisti, aut admisisti? Non de omnibus dico: nam sunt quos non elegisti, sed ipsi te. At potestatem non habent, nisi quam tu eis aut tribueris, aut permiseris. Ad idem ergo revertimur. Tibi imputa quidquid patieris ab eo qui sine te potest facere nihil. His exceptis, de caetero non inconsiderate, ut vides, eligendi quique seu colligendi sunt in opus ministerii hujus. Tuum est undecumque evocare et adsciscere tibi, exemplo Moysi, senes (Num. XI, 16), non juvenes; sed senes non tam aetate quam moribus, quos tu nosti, quia senes populi 0778C sunt. An non eligendi de toto orbe, orbem judicaturi? Sane huic negotio non se ingerat rogans. 0779A Consilio, non prece agendum est. Sunt quae necessario a nobis rogantium aut extorquet importunitas, aut necessitas meretur. At istud in his quae nostra sunt. Ubi autem non licet quod volo facere, quis locus roganti? Nisi forte qui me rogat, hoc rogat, ut quod vult, velle liceat mihi, et non magis ut velim. Alius pro alio, alius forte et pro se rogat. Pro quo rogaris, sit suspectus; qui ipse rogat pro se, jam judicatus est. Nec interest, per se, an per alium quis roget. Clericum curiam frequentantem, qui non sit de curia, ad idem noris pertinere ambientium genus. Adulantem, et ad placitum cujusque loquentem, unum de rogantibus puta, etiamsi nihil rogaverit. Scorpioni non est in facie quod formides: sed pungit a cauda.



0779B 10. Si ad talium blanditias cor tuum, ut assolet, molliri senseris, memineris scriptum: Omnis homo primum bonum vinum ponit; cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est (Joan. II, 10). Pari pondere aestimaveris ejus humilitatem qui timet, et ejus qui sperat. Viri callidi et dolosi proprium esse solet tunc praetendere humilitatem, cum aliquid obtinere voluerit: de qualibus dicit Scriptura: Est qui se humiliat nequiter, et interiora ejus plena sunt dolo (Eccli. XIX, 23). De vobis ipsis sume sententiae hujus evidens ac familiare exemplum. Quantos quos supplices admisisti, postmodum sustinuisti graves, insolentes, contumaces, rebelles? Quod quidem interius malum tegunt principia, 0779C posteriora produnt. Verbosulum adolescentem, et studentem eloquentiae cum sapientiae sit inanis, 0780A non aliud quam justitiae hostem reputes. Pro hujusmodi falsis fratribus dicit tibi Magister: Manus cito nemini imposueris (I Tim. V, 22).


Excluso itaque universo hoc pestilenti genere hominum, curae tibi maxime sit introducere tales, quos postmodum introduxisse non poeniteat. Turpe est tibi saepius retractare quod feceris, et judicium tuum frequenter periclitari non decet. Diligenter proinde omne quod faciendum erit, tracta apud te, et cum his qui te diligunt. Tracta ante factum, quia post factum sera retractatio est. Sapientis consilium est: Omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis (Eccli. XXXII, 24). Et hoc tibi persuade, qui admittendi sunt, difficile in curia posse probari: et ideo, si fieri potest, viros 0780B probatos oportere deligi, non probandos. Nos in monasteriis omnes recipimus spe meliorandi: at curia bonos facilius recipere, quam facere consuevit. Quod si plures in ea defecisse bonos, quam malos profecisse probavimus; quaerendi sane quibus nec defectus timeatur, nec profectus optetur, utpote jam perfectis.


Itaque non volentes, neque currentes assumito, sed cunctantes, sed renuentes: etiam coge illos, et 440 compelle intrare. In talibus, ut opinor, requiescet spiritus tuus, qui non sint attritae frontis, sed verecundi, sed timorati: qui praeter Deum tantum timeant nihil, nihil sperent nisi a Deo. Qui adventantium non manus attendant, sed necessitates. 0780C Qui stent viriliter pro afflictis, et judicent in aequitate pro mansuetis terrae. Qui sint compositi ad 0781A mores, probati ad sanctimoniam, parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subjecti ad disciplinam, rigidi ad censuram, catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, conformes ad unitatem. Qui sint in judicio recti, in consilio providi, in jubendo discreti, in disponendo industrii, in agendo strenui, in loquendo modesti, in adversitate securi, in prosperitate devoti, in zelo sobrii, in misericordia non remissi, in otio non otiosi, in hospitio non dissoluti, in convivio non effusi, in cura rei familiaris non anxii, alienae non cupidi, suae non prodigi, ubique et in omnibus circumspecti. Qui legatione pro Christo fungi, quoties opus erit, nec jussi renuant, nec non jussi affectent. Qui quod verecunde excusant, obstinatius 0781B non recusent. Qui missi, post aurum non eant, sed Christum sequantur: qui quaestum legationem non aestiment, nec requirant datum, sed fructum. Qui regibus Joannem exhibeant, Aegyptiis Moysen, fornicantibus Phinees, Eliam idololatris, Elisaeum avaris, Petrum mentientibus, Paulum blasphemantibus, negotiantibus Christum. Qui vulgus non spernant, sed doceant: divites non palpent, sed terreant: pauperes non gravent, sed foveant: minas principum non paveant, sed contemnant. Qui non cum turba intrent, nec cum ira exeant: qui ecclesias non spolient, sed emendent. Qui marsupia non exhauriant, sed corda reficiant et crimina corrigant; famae provideant suae, nec invideant alienae. 0781C Qui orandi studium gerant, et usum habeant, ac de omni re orationi plus fidant, quam suae industriae vel labori. Quorum ingressus pacificus, molestus exitus sit: quorum sermo aedificatio, quorum vita 0782A justitia, quorum praesentia grata, quorum memoria in benedictione. Qui se amabiles praebeant, non verbo, sed opere: reverendos exhibeant, sed actu, non fastu. Qui humiles cum humilibus, et cum innocentibus innocentes; duros dure redarguant, malignantes coerceant, reddant retributionem superbis. Qui non de dote viduae, et patrimonio Crucifixi se vel suos ditare festinent, gratis dantes quod gratis acceperunt, gratis facientes judicium injuriam patientibus, vindictam in nationibus, increpationes in populis. Qui de tuo denique spiritu, illorum instar septuaginta Moysi, accepisse cernantur (Num. XI, 16, 17), per quem sive absentes, sive praesentes contendant placere tibi, placere Deo. Qui ad te redeant fatigati quidem, sed non suffarcinati: 0782B simul et gloriantes, non quod curiosa seu pretiosa quaeque terrarum attulerint, sed quod reliquerint pacem regnis, legem barbaris, quietem monasteriis, ecclesiis ordinem, clericis disciplinam, Deo populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.



329"> CAPUT V. Exemplis commendatur abstinentia munerum; et arrogantia ministrorum Papae perstringitur.



Dignum reor ad medium venire factum dulcis memoriae Martini nostri. Nosti hoc; sed an memineris, ignoro. Is cardinalis presbyter, functus 441 aliquando legatione in Dacia, tam pauper remeavit, ut pene expensis et equis deficientibus, vix perveniret Florentiam. Ibi episcopus loci donavit 0782C ei equum, quo Pisas usque, ubi eramus tunc, pervectus est. Postridie, credo, secutus episcopus (erat enim illi causa cum adversario, et agendi aderat dies) coepit requirere suffragia amicorum. Cumque 0783A per singulos sollicitarentur, ventum est ad Martinum. Fiducia erat major in illo, qui non posset immemor esse recentis beneficii. Tum Martinus: «Decepisti me,» inquit: «nesciebam tibi imminere negotium. Tolle equum tuum, ecce in stabulo est. «Et hora eadem resignavit illi. Quid dicis, mi Eugeni? Nonne alterius saeculi res est, redisse legatum de terra auri sine auro? transiisse per terram argenti, et argentum nescisse? donum insuper, quod poterat esse suspectum, illico rejecisse?


Sed o mihi locum suavem, ubi incidit occasio memorandi et nominandi suavissimi odoris virum, episcopum loquor Carnotensem Gaufridum, qui legationem in partibus Aquitaniae propriis sumptibus strenue administravit, idque annos plures. 0783B Rem loquor quam vidi ipse. Eram cum eo in terra illa, cum a quodam presbytero praesentatus illi est piscis, quem vulgo vocant sturgionem. Percunctatus legatus quanti venierit, «Non accipio,» inquit, «nisi receperis pretium.» Et resignavit solidos quinque invito et verecundo. Item cum essemus in quodam oppido, domina illius oppidi obtulit ei pro devotione cum manutergio duas vel tres paropsides pulchras, ligneas tamen: quas aliquandiu intuens homo scrupulosae conscientiae, laudavit eas, sed non acquievit accipere. Quando [al. quomodo] argenteas recepisset, qui ligneas refutavit? Non fuerunt qui possent legato dicere: Ditavimus Abraham (Gen. XIV, 23). Ipse vero cum Samuele libere concionabatur 0783C ad omnes: Loquimini de me coram Domino et coram Christo ejus, utrum bovem cujuspiam tulerim aut asinum; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi; et contemnam illud hodie, vobisque restituam (I Reg. XII, 3). O si talium daretur virorum copia, quales perstrinximus nunc! Quid te felicius, quid illo jucundius saeculo? Nonne secunda ab aeternitate illorum tibi temporum beatitudo videretur, cum te quaquaversum procedens, stipatum videres tam inclyto agmine beatorum?


Si te novi, haeres, et altum trahens suspirium [al. spiritum], tecum loqueris: Putas fore posse quod dicitur? Putas hic sumus, quousque haec fiant? 0783D Quis det vivere, ut videre contingat? O si viderem in vita mea Ecclesiam Dei talibus innixam columnis! O si Domini mei sponsam cernerem tantae commissam fidei, tantae creditam puritati! Quid me beatius, quidve securius, cum ejusmodi circa me vitae meae et custodes spectarem simul et testes? Quibus omnia mea secreta secure committerem, communicarem consilia; quibus me totum refunderem, tanquam alteri mihi. Qui, si vellem aliquatenus deviare, non sinerent, frenarent praecipitem, dormitantem excitarent. 0784A Quorum me reverentia et libertas extollentem reprimeret, excedentem corrigeret: quorum me constantia et fortitudo nutantem firmaret, erigeret diffidentem: quorum me fides et sanctitas ad quaeque sancta, ad quaeque honesta, ad quaeque pudica, ad quaeque amabilia et bonae famae provocaret. Et nunc reduc oculos, mi Eugeni, ad eum qui nunc est curiae sivae Ecclesiae statum et studia praelatorum, eorum praesertim, qui sunt in circuitu tuo.


Sed de his hactenus. Ego palpavi, non fodi parietem. Tibi licet fodere et videre, utpote prophetae filio. Mihi progredi non est fas. Unum dico quod in facie est. Ridicule ministri vestri vestris se compresbyteris 442 anteferre conantur. Non hoc ratio habet, non antiquitas habuit, non consentit 0784B auctoritas. Et si de sua consuetudine calumnia struitur, melius profecto illa, quam summus Ordo contemnitur. Frivolum tamen satis, unde maximo obtinere id volunt. Nos sumus, inquiunt, qui in omni celebritate domino Papae conjunctiores assistimus, sedenti propiores assidemus, procedentem posteriores praecedimus. Hoc totum non dignitatis privilegium, sed sedulitatis debitum est, diaconi nomen solemni ipsa administratione interpretans. Denique presbyteris ordinata consessione ambientibus majestatem, vos ad pedes sedetis. Propiores assistitis, ut habeat paratiores. In evangiliis legimus, quia facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse major (Luc. XXII, 24). Beatus esses, 0784C si sic circa te caetera tenerentur.



330"> CAPUT VI. Pontifici non convenire, utpote gravioribus intento, rei domesticae curam; proindeque alteri potius oeconomo committendam



Taedet jam curiae: exeundum palatio; domi exspectant nos. Hi non modo circa, sed quodammodo intra te sunt. Non est supervacua consideratio, qua intendis disponere domui tuae, providere his qui in sinu tuo et in gremio tuo sunt. Ego dico et necessariam. Paulum audi: Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? (I Tim. III, 5) item: Si quis suorum et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit 0784D et est infideli deterior (Id. V, 8). Et haec dicens, non te moneo summis occupatum intendere infimis et quasi minutum fieri; minimis impendere quod maximis debes. Quid te intrices, unde te eripuit Deus? Haec, inquit, omnia adjicientur vobis (Matth. VI, 33). Verumtamen et haec oportet facere et illa non omittere. At illa per te agens, per te etiam oportet provideas, qui pro te de his provideant. Nam si unus e servis per se non sufficit simul et custodiae jumentorum, et curae mensarum: tu per te quomodo intendere 0785A valeas et tuae domui, et Domini pariter? de qua scriptum est: O Israel quam magna est domus Domini (Baruch. III, 24)! Vacuum prorsus a sollicitudine rerum minorum et vilium oportet esse animum, tam magnis et tam multis intentum rebus. Oportet liberum, quem nulla sibi vindicet violenta occupatio. Oportet ingenuum, quem nulla deorsum trahat indigna affectio. Oportet rectum, quem nulla seorsum avertat sinistra intentio. Oportet cautum, quem nulla subeat furtiva suspicio. Oportet vigilem, quem nulla ab sese abducat peregrina et curiosa cogitatio. Oportet firmum, quem nulla concutiat repentina turbatio. Oportet invictum, quem nulla fatiget vel continua tribulatio. Oportet amplum, quem nulla coarctet rei temporalis amissio.



0785B 18. His te non dubites et bonis privandum, et feriendum malis, si animum dividens, et Dei rebus, et tuis pariter reculis volueris impertiri. Procurandus quem implices, qui pro te molat. Pro te dico non tecum. Quaedam per temet facies; quaedam per te et alios simul; quaedam per alios ac absque te. Quis sapiens, et intelliget haec? Non est quod inter ista dormitet consideratio tua. Ego vero agenda domus tuae sub eo genere, quod novissimum posui, locanda censuerim. Per alium, ut dixi, illa facies. At is, si fidelis non fuerit, fraudabit: si non fuerit prudens, fraudabitur. Quaerendus proinde fidelis et prudens, quem constituas super familiam tuam. Adhuc inutilis est, si tertium desit. Quaeris quid hoc? Auctoritas. Quid enim prodest ei velle et scire 0785C quaeque disponere, 443 prout necesse est, si quod scit et vult, non potest? Danda ergo facultas agendi pro libitu. Si in praejudicium rationis putas hoc fieri, memento fidelem, qui agere nihilominus pro ratione volet: attende prudentem, qui agere nihilominus pro ratione sciet Sed fidelis solersque voluntas tunc proderit, cum ei affatim suppetet, unde tota facilitate mancipetur effectui, cunctis sine cunctatione parentibus. Subdendi igitur omnes. Nullum patiatur contradictorem. Nemo qui dicat, Cur fecisti sic? Potestatem habeat excludere et admittere quos voluerit, mutare ministros, transferre ministeria ad quos et quando voluerit. Ita timori sit omnibus, ut sit et utilitati. Praesit omnibus, ut omnibus prosit, et 0785D de omnibus. Clandestinas et susurratas delationes non recipias adversus eum: magis detractiones censueris. Et hanc velim generalem tibi constituas regulam, ut omnem, qui palam veretur dicere quod in aure locutus est, suspectum habeas. Quod si te judicante dicendum coram ille renuerit, delatorem judices, non accusatorem.


Itaque unus omnibus facienda injungat, et uni omnes respondeant. Tu illi habeas fidem, vacans tibi et Ecclesiae Dei. Si quominus aut fidelis inveniatur, aut prudens, fideli potius committendum. Sane e duobus tutius hoc. Quanquam si idoneus non reperitur, etsi minus fidelem sustinere potius consulo, quam te immergere labyrintho huic. Memento Salvatorem Judam oeconomum habuisse (Joan XII, 6). 0786A Quid episcopo turpius, quam incumbere supellectili et substantiolae suae: scrutari omnia, sciscitari de singulis, morderi suspicionibus, moveri ad quaeque perdita vel neglecta? Ad verecundiam dico quorumdam ejusmodi, scrutantium quotidie omnem substantiam suam, numerantium singula, de minutis et quadrantibus exigentium rationem. Non ita ille Aegyptius, qui Joseph omnibus traditis, ignorabat quid haberet in domo sua (Gen. XXXIX, 4, 6). Erubescat christianus, christiano sua non credens. Homo sine fide, fidem tamen habuit servo, super omnia bona sua constituens eum: et hic erat alienigena.


Mira res! Satis superque episcopi ad manum habent, quibus animas credant: et cui suas committant 0786B facultatulas, non inveniunt. Optimi videlicet aestimatores rerum, qui magnam de minimis, parvam aut nullam de maximis curam gerant. Sed, ut liquido datur intelligi, patientius ferimus Christi jacturam, quam nostram. Quotidianas expensas quotidiano reciprocamus scrutinio, et continua dominici gregis detrimenta nescimus. De pretio escarum et numero panum cum ministris quotidiana discussio est: rara admodum cum presbyteris celebratur collatio de peccatis populorum. Cadit asina, et est qui sublevet eam: perit anima, et nemo est qui reputet. Nec mirum, cum nec nostros quidem assiduos sentiamus defectus. Nonne ad singulas supputationes istas irascimur, urimur, anxiamur? Quam tolerabilius rerum, quam mentium sustineremus jacturam! 0786C Quare, inquit, non magis fraudem patimini? (I Cor. VI, 7.) Quaeso, tu qui alios doces, doce te ipsum: si tamen jam non docuisti, pluris te habere, quam tua. Transitoria ista, quae stare tibi nullo pacto queunt, fac ut a te transeant, non per te. Rivus qua fluit, cavat terram: sic discursus temporalium conscientiam rodit. Si potest torrens in agros excurrere sine laesione satorum; et tu te ista sine vulnere mentis posse tractare confidito. Omnimodis consulo studeas avertere a te concursum horum. Multa nescias, plurima dissimules, nonnulla obliviscaris.


Sunt tamen quae ignorare te nolim, mores quorumque et studia. Non oportet ut vitia domus 0786D tuae ultimus 444 scias: quod quamplurimis novimus contigisse. Quapropter, ut dixi, alius alta dispenset; de disciplina tu provide, illud nemini credas. Si insolentior coram te vel sermo sonuerit. vel habitus apparuerit: manus tua super ejusmodi; tu ulciscere injuriam tuam. Impunitas ausum parit, ausus excessum. Domum episcopi decet sanctitudo, decet modestia, decet honestas: horum disciplina custos. Sacerdotes domestici, aut caeteris honestiores, aut fabula omnibus sunt. In vultu, in habitu, in incessu illorum qui circa te sunt, nihil residere impudicum, nihil indecens patiaris. Discant a te coepiscopi tui comatulos pueros et comptos adolescentes secum non habere. Certe inter mitratos discurrere calamistratos non decet. Et memento quod Sapiens 0787A admonet: Filiae tibi sunt? noli faciem tuam hilarem ad eas ostendere (Eccli. VII, 26).


Nec austeritatem tamen suadeo tibi, sed gravitatem. Illa infirmiores fugat, haec reprimit leviores. Illa, si adsit, odibilem; haec, si desit, contemptibilem reddit: in omnibus tamen modus melior. Ego nec severius velim, nec dissolutius. Quid hac mediocritate gratius, ut nec de severitate sis oneri, nec de familiaritate contemptui? In palatio papam, domi te patremfamilias exhibe. Ament te domestici tui: si non, facito ut timeant. Utilis semper custodia oris, quae tamen affabilitatis gratiam non excludat. Ergo ubique frenanda lingua praeceps, maxime autem in convivio. Ille convenientior habitus, si tu actu quidem severus sis, vultu serenus, verbo serius. Capellani, 0787B et qui tecum jugiter divinis intersunt officiis, non sint sine honore. Tuum est tales tibi providere, qui digni sint. Serviatur eis ab omnibus tanquam tibi. Necessaria de manu tua accipiant. His contenti sint quae tu provideris illis: tu vide ne egeant. Super hoc quem forte ab adventantibus petere deprehendes, judica Giezitam (IV Reg. V, 20-27): id de ostiariis, id de caeteris officialibus decernendum. Verum hoc ex abundanti: nam formam istam jam olim a te positam recordamur. Quid tuo dignius apostolatu? quid salubrius ad conscientiam, honestius ad famam, utilius ad exemplum? Optimus canon, qui projicit avaritiam ex calumnia, et non a conscientia tantum.



331"> CAPUT VII. Epilogus seu summa eorum quae in pontifice requiruntur.



0787C


Libet jam et hunc claudere librum: sed in 0788A calce aliqua velim vel ante dicta quasi epilogando repetere, vel addere praetermissa. Consideres ante omnia sanctam Romanam Ecclesiam, cui Deo auctore praees, Ecclesiarum matrem esse, non dominam: te vero non dominum episcoporum, sed unum ex ipsis; porro fratrem diligentium Deum, et participem timentium eum. De caetero oportere te esse considera formam justitiae, sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem gentium, Christianorum ducem, amicum Sponsi, Sponsae paranymphum, cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatum, miserorum spem, tutorem pupillorum, judicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, 0788B baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentium, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi, christum Domini: postremo deum Pharaonis. Intellige quae dico: dabit tibi Dominus intellectum. Ubi malitiae juncta potentia est, aliquid tibi supra hominem praesumendum. Vultus tuus super facientes mala. Timeat spiritum irae tuae, qui hominem non veretur, gladium non formidat. Timeat orationem, qui admonitionem contempsit. Cui irasceris tu, Deum sibi iratum, non hominem putet. Qui te non audierit, auditurum Deum, et contra se paveat. Quod reliquum est, de 0788C his quae supra te sunt, incumbit jam disputatio: quam uno libro, Deo adjuvante, solvere spero, et me pariter absolvere promissione mea.



332"> LIBER QUINTUS.



0787


333"> 445 CAPUT PRIMUM. De his quae supra nos sunt, id est de Deo rebusque divinis, considerationem instituit, ad quas modo per creaturas erigimur.



0787C


Libri superiores, etsi de consideratione inscribantur, 0787D plurimum tamen habent actionis admistum dum res aliquas non considerandas tantum, sed agendas docent vel monent. At qui in manibus modo est, sola in consideratione versabitur. Quae enim supra sunt (id quidem instat) actu non indigent, sed inspectu. Non est quod in eis actites, quae uno modo semper sunt, et in aeternum; porro aliqua et ab aeterno. Et hoc velim solerter advertas, vir sagacissime Eugeni, quia toties peregrinatur consideratio tua, quoties ab illis rebus ad ista deflectitur inferiora et visibilia, sive intuenda ad notitiam, sive appetenda ad usum, sive pro officio disponenda vel 0788C actitanda. Si tamen ita versatur in his, ut per haec illa requirat, haud procul exsulat. Sic considerare, repatriare est. Sublimior iste praesentium ac dignior usus rerum, cum juxta sapientiam Pauli, 0788D invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sane hac scala cives non egent, sed exsules. Quod vidit ipse hujus sententiae auctor, qui cum diceret invisibilia per visibilia conspici, signanter posuit, a creatura mundi (Rom. I, 20). Et vere quid opus scalis tenenti jam solium? Creatura coeli illa est, praesto habens per quod potius ista intueatur. Videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum. Nec opus habet ex his quae facta sunt, Factoris notitiam mendicare. Neque enim ut vel ipsa noverit, ad ipsa descendit, quae ibi illa videt, ubi longe melius sunt quam in se ipsis. Unde nec medium requirit ad ea 0789A corporis sensum: sensus ipsa sibi, se ipsa sentiens. Optimum videndi genus, si nullius egueris, ad omne quod libuerit [al. add. nosse], te contentus. Alioquin juvari aliunde, obnoxium fieri est minusque a perfecto istud, et minus liberum.


Quid, quod et inferioribus eges? nonne praeposterum hoc et indignum? Plane superiorum quaedam injuria est, inferiorum operam desiderare: a qua injuria nemo hominum perfecte vindicabitur, nisi cum quisque evaserit in libertatem filiorum Dei. Nempe erunt hi omnes docibiles Dei (Joan. VI, 45), et nulla interveniente creatura, solo beati Deo. Repatriasse erit hoc, exisse de patria corporum in regionem spirituum. Ipsa est Deus noster, maximus spiritus, maxima mansio spirituum beatorum: et ne 0789B quid hic sibi usurpet sensus [al. add. carnis] seu imaginatio, veritas est, sapientia est, virtus, aeternitas, summum bonum. Unde [al. add. a quo] interim absumus: et ubi sumus, vallis est lacrymarum, in qua sensualitas regnat, et consideratio exsulat: in qua libere quidem et potestative se exserit sensus corporeus, sed intricatus caligat oculus spiritualis. Quid igitur mirum, si ope indigenae advena indiget? Et felix secundum tempus viator, qui civium beneficium, sine quo transire non potest, in obsequium convertere potuit, utens, non fruens; urgens, non petens; exactor, non supplex.



334"> CAPUT II. Assignat varios considerationis gradus.



0789C 3. Magnus ille, qui usum sensuum, quasdam veluti civium opes, expendere satagit, dispensando 446 in suam et multorum salutem. Nec ille minor qui hunc sibi gradum ad illa invisibilia philosophando constituit: nisi quod hoc dulcius, illud utilius; hoc felicius, illud fortius esse constat. At omnium maximus, qui spreto ipso usu rerum et sensuum, quantum quidem humanae fragilitati fas est, non ascensoriis gradibus, sed inopinatis excessibus, avolare interdum contemplando ad illa sublimia consuevit. Ad hoc ultimum genus illos pertinere reor excessus Pauli. Excessus, non ascensus: nam raptum potius fuisse, quam ascendisse ipse se perhibet (II Cor. XII, 1-4). Inde est quod dicebat: Sive mente excedimus, Deo (Id. V, 13). Porro haec tria 0789D ita contingunt, cum consideratio, etsi in loco peregrinationis suae, virtutis studio, et adjutorio gratiae facta superior, sensualitatem aut premit ne insolescat, aut cogit ne evagetur, aut fugit ne inquinet. In primo potentior, in secundo liberior, in tertio purior. Puritatis siquidem et alacritatis pariter alis fit ille volatus.


Vis tibi has considerationis species propriis distingui nominibus? Dicamus, si placet, primam dispensativam, secundam aestimativam, tertiam speculativam. Horum nominum rationes definitiones declarabunt. Dispensativa est consideratio sensibus sensibilibusque rebus ordinate et socialiter utens ad promerendum Deum. Aestimativa est consideratio prudenter ac diligenter quaeque scrutans 0790A et ponderans ad vestigandum Deum. Speculativa est consideratio se in se colligens, et, quantum divinitus adjuvatur, rebus humanis eximens ad contemplandum Deum. Puto vigilanter advertis aliarum hanc esse fructum: caeteras, si non referantur ad istam, quod dicuntur videri posse, sed non esse. Et prior quidem absque intuitu hujus multa serit, et nihil metit: sequens vero nisi ad istam se dirigat, vadit, sed non evadit. Ergo quod prima aptat, secunda odorat, tertia gustat. Ad quem tamen gustum perducunt et caeterae, etsi tardius: nisi quod prima laboriosius, secunda quietius pervenitur.



335"> CAPUT III. Ea quae supra nos sunt, Deum scilicet et Angelos, investigari opinione, fide, et intellectu.



0790B 5. Dixisti, inquis, satis qua ascendatur: etiam quo ascendendum, dicere habes. Falleris, si id speras: ineffabile est. Tu me existimas loqui quod oculus non vidit, nec auris audivit, et in cor hominis non ascendit? Nobis, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum (I Cor. II, 9, 10). Ergo quae supra sunt non videbo docentur, sed spiritu revelantur. Verum quod sermo non explicat, consideratio quaerat, oratio expetat, mereatur vita, puritas assequatur. Sane eorum admonitus quae supra sunt, non te existimes mitti a me suspicere solem, lunam, stellas, non ipsum firmamentum, non aquas quae super coelos sunt. Ista siquidem omnia, etsi supra loco, pretio infra sunt, et dignitate naturae: sunt enim corpora. Tui portio spiritus est, quo superius 0790C quidpiam frustra quaeris, quod non sit spiritus. Porro spiritus est Deus, sunt et Angeli sancti, et hi supra te. Sed Deus natura, Angeli gratia superiores sunt. Unum siquidem tui et Angeli optimum, ratio est: Deus vero non sui aliquid optimum habet, unum optimum totus. Is, et qui cum eo sunt beati spiritus, tribus modis, veluti viis totidem, nostra sunt consideratione 447 vestigandi, opinione, fide, intellectu. Quorum intellectus rationi innititur, fides auctoritati, opinio sola veri similitudine se tuetur. Habent illa duo certam veritatem: sed fides clausam et involutam, intelligentia nudam et manifestam: caeterum opinio certi nihil habens, verum per verisimilia quaerit potius, quam apprehendit.


0790D 6. Omnino in his cavenda confusio, ne aut incertum opinionis fides figat, aut quod firmum fixumque est fidei, opinio revocet in quaestionem. Et hoc sciendum, quia opinio, si habet assertionem, temeraria est: fides, si habet haesitationem, infirma est: item intellectus, si signata fidei tentet irrumpere, reputatur effractor, scrutator majestatis. Multi suam opinionem intellectum putaverunt, et erraverunt. Et quidem opinio potest putari intellectus; intellectus opinio non potest. Unde hoc accidit? Profecto quia haec falli potest, ille non potest: aut si falli potuit, intellectus non fuit, sed opinio. Verus nempe intellectus certam habet non modo veritatem, sed notitiam veritatis. Possumus singula haec ita definire, 0791A Fides est voluntaria quaedam et certa praelibatio necdum propalatae veritatis. Intellectus est rei cujuscunque invisibilis certa et manifesta notitia. Opinio est quasi pro vero habere aliquid, quod falsum esse nescias. Ergo, ut dixi, fides ambiguum non habet; aut si habet, fides non est, sed opinio. Quid igitur distat ab intellectu? Nempe quod etsi non habet incertum non magis quam intellectus, habet tamen involuerum, quod non intellectus. Denique quod intellexisti, non est de eo quod ultra quaeras: aut si est, non intellexisti. Nil autem malumus scire, quam quae fide jam scimus. Nil supererit ad beatitudinem, cum quae jam certa sunt nobis fide, erunt aeque et nuda.


336"> CAPUT IV. Angeli quomodo considerandi.



0791B


His ita expeditis, age jam dirigatur consideratio in eam quae sursum est Jerusalem mater nostra, ac totis tribus memoratis viis caute et vigilanter vestigemus investigabilia: quatenus tamen licet, vel magis quatenus nobis donabitur. Et primo quidem cives spiritus esse illic potentes, gloriosos, beatos, distinctos in personas, dispositos in dignitates, ab initio stantes in ordine suo, perfectos in genere suo, corpore aethereos, immortalitate perpetuos, impassibiles non creatos, sed factos, id est gratia, non natura; mente puros, affectu, benignos, religione pios, castimonia integros, unanimitate individuos, pace securos, a Deo conditos, divinis 0791C laudibus et obsequiis deditos. Haec omnia legendo comperimus, fide tenemus. Quanquam de corporibus horum non modo unde sint, sed an aliquatenus sint, haeret sententia aliquorum. Unde si quis inter opinabilia magis id ponendum censuerit, non contendo. Porro intellectu praeditos, non fide, non opinione, sed intellectu capimus; quia non possunt hujus expertes, et Dei simul participes esse. Sunt et nomina quaedam nota nobis similiter ex auditu, per quae harum beatitudinum, etiam quae non liquido mortalium percepit auditus, officia, merita, gradus, ordines, utcumque a nobis conjici et dicerni queunt. Sed enim quod ex auditu non est, jam non ex fide; nam fides ex auditu (Rom. X, 17). Itaque opinando 0792A ista dixerimus. Ad quid enim coelestium nomina innotuerunt, si ne opinari quidem salva fide aliquid licet de rebus, quarum nomina sunt? Angeli, Archangeli, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Throni, Cherubin, et Seraphin, haec nomina. Quae significata eorum? Nullane inter illos spiritus qui simpliciter Angeli, et eos qui Archangeli nuncupantur, distantia?


Quid ergo sibi vult gradualis distinctio haec? Putemus 448 Angelos dici (nisi ut convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur; missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Hebr. I, 14): de quibus Salvator, Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. XVIII, 10). Putemus 0792B his praeesse Archangelos, qui conscii mysteriorum divinorum, nonnisi ob praecipuas et maximas causas mittuntur. E quibus magnus ille archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam (Luc. I, 26), ob causam utique, qua major esse non potuit. Putemus esse super istos Virtutes esse, quorum nutu vel opere signa et prodigia in elementis, sive ex elementis facta apparent ad commonitionem mortalium. Inde est fortassis, quod cum in Evangeliis legas: Erunt signa in sole et luna et stellis, paulo post habes, Nam virtutes coelorum movebuntur (Luc. XXI, 25, 26); hi nimirum spiritus, per quos signa fiunt. Putemus Potestates superiores istis, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas 0792C aeris hujus, ne quantum vult noceat; ne malignari, nisi ut prosit, possit. Putemus Principatus his quoque praelatos, quorum moderamine et sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur transfertur, mutilatur, mutatur. Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere praefatis ordinibus, ut respectu horum caeteri videantur omnes administratorii spiritus, et ad istos, tanquam ad dominos, referri regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. Putemus Thronos alto etiam ab his evolasse recessu, qui ex eo quod sedent, Throni dicuntur; et ex eo sedent, quod sedit in eis Deus. 0793A Neque enim sedere in eis qui non sederent posset. Quaeris quid [al. quam] illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quae exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos, simillimos sibi. Putemus Cherubin ex ipso sapientiae fonte, ore Altissimi haurientes, et refundentes fluenta scientiae universis civibus suis. Et vide ne is sit, quem propheta loquebatur, fluminis impetus laetificans civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Putemus Seraphin, spiritus totos divino igne succensos, succendere universa, ut singuli cives singulae 0793B sint lucernae ardentes et lucentes; ardentes charitate, lucentes cognitione.


O Eugeni, quam bonum est nos hic esse! quam fore melius, si quando tamen toti sequamur quo ex parte praecessimus! Praecedimus animo, et ne ipso quidem toto, sed parte modica nimis. Affectus jacent mole corporea praegravati et luto haerentibus desideriis, sola interim arida et tenuis consideratio praevolat. Et tamen ex tantillo quod jam datur, libet exclamare: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae (Psal. XXV, 8). Quid si totam se colligat anima, et reductis affectibus, e cunctis locis, quibus captivi tenentur, timendo quae non oportet, amando quae non decet, dolendo vane, gaudendo vanius, cum his ineat tota libertate volatum, pulset 0793C impetu spiritus, et in pinguedine gratiae illabatur? Nonne cum coeperit circuire lucidas mansiones, et sinum illum etiam Abrahae curiosius perscrutari, et sub altari, quodcumque illud est, martyrum revisere animas, in prima stola secundam patientissime exspectantes, multo magis tunc instabit loquens cum propheta: Unam petii a Domino: hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluntatem Domini, ac visitem templum ejus? (Psal. XXVI, 4) Quidni ibi videatur cor Dei? quidni ibi probetur quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta? Bona in se, placens in effectibus, beneplacens fruentibus, perfecta perfectis, et nihil ultra quaerentibus. Patent viscera misericordiae, patent cogitationes pacis, divitiae salutis 0793D 449, mysteria bonae voluntatis; benignitatis arcana, quae clausa mortalibus, etiam ipsis electis suspecta sunt. Id quidem salubriter, ne desinant timere, dum necdum digne amare idonei inveniuntur.


Cernere est in his qui Seraphin appellantur, quomodo amet qui unde amet non habet, sed est et qui nihil horum quae fecerit odit: quos salvandos fecit, quomodo foveat, quomodo provehat, quomodo amplexetur, quomodo delicta electae juventutis , et paleas ignorantiarum ejus ignis ille 0794A consumens, ipsam purgatissimam et suo amore dignissimam reddat. Cernere est in Cherubin, qui plenitudo scientiae dicuntur, Deum scientiarum dominum esse, qui solus solam nesciat ignorantiam, qui totus sit lux, et tenebrae in eo non sint ullae; totus sit oculus, et qui minime aliquando fallitur, quia minime clauditur; qui extra se non quaerat lumen, cui admoveatur ut videat, ipse qui videt, ipse unde videt. Cernere est in Thronis, quam non suspectus omni innocentiae judex sedeat in his, qui circumvenire nolit, circumveniri non possit; quippe sic amans, et sic videns. Nec vacat sessio: tranquillitatis insigne est. De vultu tali judicium meum prodeat opto, cui insit amor, error absit, absit 0794B et perturbatio. Cernere est in Dominationibus, quantae sit Dominus majestatis, cujus nutu imperium constat, et imperio universitas atque aeternitas termini sunt. Cernere est in Principatibus principium ex quo omnia; et quomodo a cardine ostium, sic ab ipso regi universitatem. Cernere est in Potestatibus, quam potestative idem princeps quos regit, protegit, contrarias potestates arcens et propulsans. Cernere est in Virtutibus unam ubique aequaliter praesto esse virtutem, per quam omnia, vivificam, efficacem, invisibilem, immobilemque, omnia tamen moventem utiliter, tenentem fortiter: quae cum in minus usitata effecta apud mortales eruperit, miracula sive prodigia vocant. Cernere postremo et mirari est in Angelis et Archangelis veritatem 0794C atque experientiam vocis illius, Quoniam ipsi cura est de nobis (I Petr. 5, 7); qui talium nos et tantorum non desinit jucundare visitationibus, instruere revelationibus, suggestionibus commonere, sedulitate solatiari.



337"> CAPUT V. Gratias ac dotes Angelorum a Deo in ipsos derivari.



Haec omnia contulit illis spiritibus ipse qui condidit illos, unus atque idem summus Spiritus, dividens singulis prout voluit. Haec operatur in illis, haec dedit operari et illis, sed aliter. Ardent Seraphin, sed igne Dei, vel potius igne Deo. Quod praecipuum est in eis, amant, sed non quantum Deus, nec quomodo. Lucent Cherubin, et scientia eminent, sed participio veritatis; ac per hoc non ut Veritas, 0794D nec quantum. Sedent Throni, sed insidentis beneficio. Judicant et ipsi cum tranquillitate, sed non ad mensuram modumve pacis pacantis, pacis quae exsuperat omnem sensum. Dominantur Dominationes, sed sub Domino dominantur, serviunt pariter. Quid hoc ad summum, sempiternum, singulareque dominium? Praesunt Principatus et regunt: sed reguntur et ipsi, ita ut regere jam non norint, si regi desierint. Praecellit in Potestatibus fortitudo: sed qui debent quod fortes sunt, et aliter est fortis, et plus; nec tam fortis quam ipsa fortitudo est. Virtutes 0795A pro suo ministerio et potentatu satagunt excitare corda torpentia hominum innovatione signorum: virtus vero in eis manens, ipsa facit opera. Faciunt et illae, sed in comparatione ejus non faciunt. Denique tantum interest, ut quasi singulariter propheta dicat ad eum, Tu es Deus qui facis mirabilia (Psal. LXXV, 15): et idem de eo, Qui facit mirabilia magna solus (Psal. CXXXVI, 4). Adsunt Angeli et Archangeli: sed ille germanior nobis, qui non modo adest, sed inest.


Quod si dicas posse inesse et angelum, non inficior. Memini scriptum: Et angelus qui loquebatur in 450 me (Zach. I, 14). Atqui differentia et in hoc. Inest angelus suggerens bona, non ingerens: inest hortans ad bonum, non bonum creans. Deus 0795B sic inest ut afficiat, ut infundat, vel potius ut infundatur et participetur, ita ut unum perinde cum nostro spiritum esse dicere quis non timuerit, etsi non unam personam, unamve substantiam. Habes enim: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Angelus ergo cum anima, Deus in anima. Ille ut contubernalis animae inest, Deus ut vita. Itaque sicut anima videt in oculis, audit in auribus, odorat in naribus, in faucibus gustat, tangit in toto reliquo corpore: sic Deus diversa in diversis spiritibus operatur; verbi gratia, in aliis amantem se exhibens, in aliis agnoscentem, in aliis alia facientem, sicut unicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem (Id. XII, 7). Quis est iste tam communis in vocibus, tam longe in rebus? quomodo 0795C quem nostris loquimur verbis, in sua reconditus majestate, nostros penitus et aspectus effugit, et affectus? Audi ipsum quid loquatur hominibus. Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Isai. LV, 9). Dicimur amare, et Deus: dicimur nosse, et Deus: et multa in hunc modum. Sed Deus amat ut charitas, novit ut veritas, sedet ut aequitas, dominatur ut majestas, regit ut principium, tuetur ut salus, operatur ut virtus, revelat ut lux, assistit ut pietas. Quae omnia faciunt et Angeli, facimus et nos: sed longe inferiori modo, non utique bono quod sumus, sed quod participamus.



338"> CAPUT VI. Principii et essentiae rationem proprie soli Deo convenire.



0795D


Nunc jam transi spiritus istos, si forte cum sponsa dicere possis et tu: Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea (Cantic. III, 4). Quis est? Non sane occurrit melius, quam Qui est. Hoc ipse de se voluit responderi, hoc docuit, dicente Moyse ad populum, ipso quidem injungente: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). Merito quidem. Nil competentius aeternitati, quae Deus est. Si bonum, si magnum, si beatum, si sapientem, vel quidquid tale de Deo dixeris; in hoc verbo instauratur, 0796A quod est, Est. Nempe hoc est et esse, quod haec omnia esse. Si et centum talia addas, non recessisti ab esse. Si ea dixeris, nihil addidisti: si non dixeris, nihil minuisti. Jam si vidisti hoc tam singulare, tam summum esse; nonne in comparatione hujus quidquid hoc non est, judicas potius non esse, quam esse? Quid item Deus? Sine quo nihil est. Tam nihil esse sine ipso, quam nec ipse sine se potest. Ipse sibi, ipse omnibus est. Ac per hoc quodammodo ipse solus est, qui suum ipsius est, et omnium esse Quid est Deus? Principium: et hoc ipse de se responsum dedit (Joan. VIII, 25). Multa in rebus dicuntur principia, sed respectu posteriorum. Alioquin si ad aliquid praecedens respicias, ipsum potius principium dabis. Quamobrem si quaeras 0796B verum simplexque principium, invenias oportet quod principium non habuerit. Ex quo universum coepit, ipsum profecto minime coepit. Nam si coepit, aliunde coeperit necesse est. A se enim coepit nihil. Nisi forte quis putaverit, quod non erat, dare sibi potuisse, ut esse inciperet; aut fuisse aliquid, antequam esset. Quod utrumque quia ratio non consentit, constat nihil sibimet extitisse principium. Quod vero aliud principium habuit, primum [al. principium] non fuit. Verum ergo principium nequaquam coepit, sed totum ab ipso coepit.


Quid est Deus? Cui saecula nec accesserunt, nec decesserunt; nec coaeterna tamen. Quid est Deus? Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36). Ex quo omnia, creabiliter, 0796C non seminabiliter. Per quem omnia, ne alium auctorem atque alium opificem arbitreris. In quo omnia, non quasi in loco, sed quasi in virtute. Ex quo omnia, tanquam uno principio, auctore omnium. Per quem omnia, ne alterum inducatur principium 451 artifex. In quo omnia, ne tertium inducatur, locus. Ex quo omnia, non de quo, quia non est materia Deus: efficiens causa est, non materialis. Frustra philosophi materiam quaerunt: non eguit materia Deus. Non enim officinam quaesivit, non artificem. Ipse per se omnia fecit. Unde? De nihilo: nam si ex aliquo fecit, illud non fecit, ac per hoc nec omnia. Absit ut de sua incorrupta incorruptibilique substantia tam multa fecerit; etsi bona, corruptibilia 0796D tamen. Quaeris si in ipso omnia, ipse ubi? Nihil minus invenio. Quis capiat locus? Quaeris ubi non sit? Nec hoc quidem dixerim. Quis sine Deo locus? Incomprehensibilis est Deus: sed non parum apprehendisti, si hoc tibi de eo compertum est, quod nusquam sit, qui non clauditur loco; et nusquam non sit, qui non excluditur loco. Suo autem illo sublimi atque incomprehensibili modo, sicut omnia in ipso, sic ipse in omnibus est. Denique sicut ait evangelista, in mundo erat (Joan. I, 10). Alias vero, ubi erat antequam mundus fieret, ibi est. Non est quod quaeras ultra ubi erat; praeter ipsum nihil erat. Ergo in se ipso erat.



339"> CAPUT VII Deum et simplicem et trinum esse.



0797A


Quid est Deus? Quo nihil melius cogitari potest. Si approbas, non oportet assentiaris esse aliquid, quo Deus sit, et quod Deus non sit. Hoc enim sine dubio melius. Quomodo non melius Deo, si Deus non est, quod dat Deo ut sit? At melius illam divinitatem, qua dicunt Deum esse, non aliud quam Deum esse fatemur. Non est ergo in Deo nisi Deus. Quid? inquiunt: negas Deum habere divinitatem? Non, sed quod habet, hoc est. Negas divinitate Deum esse? Non, sed non alia, quam quae ipse est. Aut si tu aliam invenisti, adjuvet me Trinitas Deus, adversus illam tota me contumacia 0797B erigo. Quaternitas orbem disterminat, non signat deitatem. Deus Trinitas est, Deus trium singula personarum. Si quartam divinitatem adjicere placet; interim ego hanc, quae Deus non est, persuasi mihi minime adorandam. Puto quod et tu. Nempe Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Luc. IV, 8). Gloriosa vero divinitas, quae sibi honorem non audeat arrogare divinum. At melius quartum hoc omnino respuimus, quam sine honore recipimus. Multa dicuntur esse in Deo, et quidem sane catholiceque, sed multa unum. Alioquin si diversa putemus, non quaternitatem habemus, sed centenitatem. Verbi causa, dicimus magnum, bonum, justum, et innumera talia: sed nisi omnia unum in Deo, et cum Deo consideres, habebis multiplicem 0797C Deum.


Mihi vero non deest quot cogitem melius ejusmodi Deo tuo. Quaeris quid? Mera simplicitas. Vero judicio, natura simplex multiplici antefertur. Scio quod ad haec respondere solent. Non multa, inquiunt, sed unam tantum divinitatem, quae omnia illa sunt, Deo ut sit conferre asserimus. Asseritis ergo, etsi non multiplicem, duplicem Deum; et non ad merum simplex pervenistis, neque ad id, quo melius cogitari non potest. Tam non est simplex, quod vel uni fuerit obnoxium formae, quam nec virgo vel uni cognita viro. Securus loquor, ne is quidem qui vel duplex est, erit meus. Habeo enim meliorem. Esto quod hunc numeroso et multiplici 0797D anteponam: sed plane prae simplici sperno. Meus Deus ipse catholice est. Tam non habet hoc et illud, quam non haec et illa. Est qui est, non quae est. Purus, simplex, integer, perfectus, constans sibi, nihil de temporibus, nihil de locis, nihil de rebus trahens in se, nihil ex se deponens in eis; non habens quod ad numerum 452 dividat, non quae colligat ad unum. Unum quippe est, sed non unitum. Non partibus constat, ut corpus; non affectibus 0798A distat, ut anima: non formis substat, ut omne quod factum est; sed neque formae, ut istis visum est. Magna laus videlicet Deo, ut se ab informitate vindicet, forma una esse contentum. Hoc est dicere, caetera pluribus, Deum nonnisi uni debere quod est. Quid? Cujus beneficio sunt quae sunt, ipse pro suo esse alteri beneficio inclinabit? Laus ista, ut vulgo dicitur, blasphemiam valet. An non pluris est nullo indigere quam uno? Habe reverentiam Deo, ut quod pluris est, illi tribuas. Si cor tuum usque huc ascendere potuit, Deum tuum infra quomodo collocabis? Ipse sibi forma, ipse sibi essentia est. In hoc interim gradu suspicio illum: et si alter potior appareret, illum potius darem. Nunquid 0798B verendum, ne cogitatio transvolet illum? Quantumcunque in altum proficiat, ultra est. Infra quod homo cogitare possit, altissimum quaerere, ridiculum est; statuere, impium. Ultra, non citra quaerendus est.


Ascende adhuc, si potes, ad cor altius, et exaltabitur Deus. Non est formatus Deus: forma est. Non est affectus Deus: affectio est. Non est compositus Deus: merum simplex est. Et ut liquido noveris, quid simplex dicam: idem quod unum. Tam simplex Deus, quam unus est. Est autem unus, et quo modo aliud nihil. Si dici possit, unissimus est. Unus est sol, quod non sit alter: una luna, quod aeque altera non sit. Atque id quidem Deus, sed plus. Quid plus? Unus est etiam sibi. Et hoc 0798C vis tibi declarari? Idem est semper, et uno modo, Non sic unus sol, non sic una luna. Clamat uterque non esse unum sibi; ille motibus, illa et defectibus suis. Deus autem non modo unus sibi: et in se unus est. Nihil in se nisi se habet. Non ex tempore alterationem habet, non in substantia alteritatem hinc de eo Boetius: «Hoc vere unum, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est: Neque enim subjectum fieri potest: forma enim est.» Compara huic uni omne quod unum dici potest; et unum non erit. Trinitas est tamen Deus. Quid ergo? Destruimus quod dictum est de unitate, quia inducimus trinitatem? Non; sed statuimus unitatem. Dicimus Patrem, dicimus 0798D Filium, dicimus Spiritum sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Quid sibi vult iste (ut sic loquar) absque numero numerus? Si tria, quomodo non numerus? si unum, ubi numerus? Sed habeo, inquis, quid numerem, et quid non numerem. Substantia una est: personae tres sunt. Quid mirum? quid vel obscurum in hoc? Nihil, si personae seorsum a substantia cogitentur. Nunc vero cum tres illae personae illa substantia sint, et illa una substantia tres 0799A illae personae; quis numerum neget? Nam vere tres sunt. Quis numeret tamen? Nam vere unum sunt. Aut si tu facile explicatu id putas, dicendo tres, dicito quid numerasti? Naturas? Una est. Essentias? Una est. Substantias? Una est. Deitates? Una est. Non haec, sed personas numero, inquis. Quae non sint illa una natura, illa una essentia, illa una substantia, illa una divinitas? Catholicus es: minime hoc dabis.



340"> CAPUT VIII. Personarum pluralitem in Deo consurgere ex proprietatibus; essentiam tamen unam et simplicem esse.



Personarum proprietates non aliud quam personas; ipsasque non aliud quam unum Deum, unam divinam substantiam, unam divinam naturam, 0799B unam divinam et summam majestatem, fides catholica confitetur. Numera ergo, si potes, aut sine substantia personas, quae ipsa sunt: aut sine personis proprietates, quae ipsae sunt. Aut si dividere quis conetur vel 453 personas a substantia, vel proprietates a personis, nescio quomodo Trinitatis se profiteri cultorem possit, qui in tantam rerum numerositatem excesserit. Dicamus itaque tres, sed non ad praejudicium Unitatis: dicamus unum, sed non ad confusionem Trinitatis. Neque enim nomina vacua sunt, nec absque significantia cassae voces. Quaerit quis quomodo illud quod catholicum esse dicimus, possit esse [al. add. quomodo hoc]? Sufficiat ei tenere sic esse. Atque hoc non rationi perspicuum, 0799C nec tamen opinioni ambiguum, sed fidei persuasum. Sacramentum hoc magnum est, et quidem venerandum, non scrutandum. Quomodo pluralitas in unitate, et hac unitate, aut ipsa in pluralitate? Scrutari hoc temeritas est, credere pietas est; nosse vita, et vita aeterna est. Unde si operae pretium censes, o Eugeni, percurrat nunc consideratio multa Una, quo eminentia hujus singularis Unius fiat evidentior. Est unitas, quae collectiva potest dici, cum, verbi causa, multi lapides faciunt acervum unum. Est et unitas constitutiva, cum multa membra unum corpus, vel multae partes unumquodcumque totum constituunt. Est et conjugativa, qua fit ut duo jam non duo sint, sed una 0799D caro. Et est nativa, qua anima et caro unus nascitur homo. Est unitas potestativa, qua homo virtutis non instabilis, non dissimilis, sed unus sibimet semper nititur inveniri. Est consentanea, cum per charitatem multorum hominum est cor unum, et anima una. Est et votiva, cum anima votis omnibus adhaerens Deo, unus spiritus est. Et est dignativa unitas, qua limus noster a Dei Verbo in unam assumptus est personam.


Verum haec omnia quid ad illud summum, atque, ut ita dicam, unice Unum, ubi unitatem consubstantialitas facit? Huic Uni quodvis illorum si assimiles, erit quoquo modo unum: si compares, nullo. Igitur inter omnia quae recte unum dicuntur, arcem tenet Unitas Trinitatis, qua tres personae 0800A una subtantia sunt. Secundo loco illa praecellit, qua e converso tres substantiae una in Christo persona sunt. Porro haec et quaecumque alia dici una possunt, summae illius unitatis imitatione, non comparatione, Una appellari vera sobriaque probat consideratio. Nec abducimur ab hac unitatis professione assertione Trium: cum in hac Trinitate non recipiamus multiplicitatem, sicut nec solitudinem in unitate. Quamobrem cum dico Unum, non me Trinitatis turbat numerus, qui essentiam non multiplicat, non variat, nec partitur. Rursum cum dico Tria, non me arguit intuitus unitatis, quae illa quaecumque tria, seu illos tres, nec in confusionem cogit, nec in singularitatem redigit.



341"> CAPUT IX. Uti in Deo simplex natura est in tribus personis, sic contra in Christo plures naturas in unam personam coalescere.



0800B


Idem me sentire fateor et de illa unitate cui secundum ab ista inter caetera Una honorem dedi. Dico in Christo Verbum, animam, et carnem, sine confusione essentiarum unam esse personam, et item absque praejudicio personalis unitatatis in sua numerositate manere. Nec negaverim hanc ad illud quoque genus unitatis pertinere, qua anima, et caro unus est homo. Decuit quippe familiarius similiusque cum hominis convenire constitutione, quod pro homine constitutum est sacramentum. Decuit et cum summa, quae in Deo est et Deus est, unitate 0800C congruere, ut quomodo ibi tres personae una essentia; ita hic convenientissima quadam contrarietate tres essentiae sint una persona. Videsne pulchre inter utramque unitatem hanc collocari; in eo utique qui constitutus est mediator Dei hominisque homo Christus Jesus? Pulcherrima, inquam, convenientia, ut salutare sacramentum congrua quadam similitudine ambobus respondeat, et salvanti videlicet et salvato. Ita haec unitas duarum consistens media unitatum, alteri succumbere, alteri 454 praeeminere cognoscitur; quantum superiore inferior, tantum inferiore superior.


Tantam denique, tamque expressam unionis vim in se praefert ea persona, in qua Deus et homo 0800D unus est Christus; ut si duo illa de se invicem praedices, non erraveris, Deum videlicet hominem, et hominem Deum vere catholiceque pronuntians. Non autem similiter vel carnem de anima, vel animam de carne, nisi absurdissime, praedicas, etsi similiter anima et caro unus sit homo. Nec mirum, si non aeque potis anima sit sua illa vitali, etsi non parum valida, intentione connectere, atque suis affectibus astringere sibi carnem, ut sibi divinitas hominem illum, qui praedestinatus est filius Dei in virtute, Longa catena et fortis ad stringendum, divina praedestinatio: ab aeterno est enim. Quid longius aeternitate? Quid divinitate potentius? Inde est quod nec morte incidente ullatenus intercidi haec unitas potuit, etsi carne et anima ab invicem separatis. 0801A Et fortassis hoc sensit ille, qui se indignum professus est solvere corrigiam calceamenti hujus [al. ejus] (Marc. I, 7).



342"> CAPUT X. Parabola, quae est apud Matthaeum de tribus satis, Christi personae accommodatur.



Sed et illa tria sata de Evangelio (Matth. XIII, 33.), mista et fermentata in panem unum, si quis ad haec tria dixerit pertinere, non incongrue id mihi facere videbitur. Quam bene ea mulier fermentavit, ut nec divisione quidem facta carnis et animae, a carne vel anima Verbum divideretur! Mansit et in separatione inseparabilis unitas. Nec enim quae ex parte contigit separatio, potuit unitati praescribere, permanenti in totis tribus. Sive conjunctis, 0801B sive disjunctis duobus, nihilominus perseveravit in tribus unitas personalis. Aeque unus Christus unaque persona, Verbum, anima, et caro, etiam mortuo homine perduravit. In utero Virginis, ut sentio ego, commistio haec et fermentatio facta est: et ipsa mulier quae miscuit, et fermentavit. Nam fermentum non immerito fortasse dixerim fidem Mariae. Plane beata, quae credidit, quoniam perfecta sunt in ea, quae dicta sunt ei a Domino (Luc. I, 45). Perfecta autem non essent, si quominus juxta verbum Domini esset fermentatum totum, et perpetuo fermentatum, servans nobis tam in morte, quam in vita pariter unum atque integrum mediatorem Dei ei hominum cum sua deitate, hominem Christum Jesum.


Advertere est in hoc admirabili sacramento 0801C juxta numerum satorum, mirae et decentissimae distinctionis gradus, novum, antiquum, aeternum. Novum, animam, quae de nihilo tunc creata creditur, cum infusa: antiquum, carnem, quae a primo usque hominum, id est ex Adam, traducta cognoscitur: aeternum, verbum, quod ab aeterno Patre coaeternum illi genitum indubitata veritate asseritur. Et in his triplex, si diligenter advertas, divinae potentiae genus, quod factum sit de nihilo aliquid, de vetusto novum, aeternum beatumque de damnato et mortuo. Quid hoc ad nostram salutem? Multum per omnem modum. Primum quidem, quod peccato redacti in nihilum, per hoc quodammodo iterato creati sumus, ut simus initium aliquod creaturae 0801D ejus. Deinde quod ex vetusta servitute in libertatem filiorum Dei translati, in novitate spiritus ambulantes. Postremo, quod de potestate tenebrarum vocati ad regnum claritatis aeternae, in quo jam et consedere nos fecit in Christo. Alieni sint a nobis, qui Christi a nobis carnem alienare conantur, novam creatam in Virgine, et non de Virgine sumptam, impie asserentes. Pulchre propheticus spiritus longe ante occurrit huic sententiae, imo blasphemiae impiorum: Egredietur, inquiens, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1). Dixisse poterat, Et flos de virga; sed 455 maluit, de radice: ut unde virgam, inde florem duxisse originem 0802A demonstraret. Inde igitur sumpta caro, unde orta Virgo: nec nova in Virgine, quae prodiit ex radice.



343"> CAPUT XI. Continuatio considerationis de Deo.



Forte substomacharis, si adhuc pergimus quaerere, quid est Deus? tum quia toties jam quaesitum est, tum quia diffidis inventum iri. Dico tibi, Pater Eugeni, solus est Deus, qui frustra nunquam quaeri potest, nec cum inveniri non potest. Doceat te de hoc experimentum tuum; aut si non, experto credito, non mihi sed sancto, qui ait: Bonus est, Domine, sperantibus in te, animae quaerenti te (Thren. III, 25). Quid ergo est Deus? Quod ad universum spectat, finis? quod ad electionem, salus: quod ad se, ipse 0802B novit. Quid est Deus? Voluntas omnipotens, benevolentissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentes ad se participandum, vivificans ad sentiendum afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fecundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem.



344"> CAPUT XII. Deum et bonorum operum pium remuneratorem, et scelerum aequissimum vindicem esse.



Quid est Deus? Non minus poena perversorum, 0802C quam humilium gloria. Est enim rationabilis quaedam aequitatis directio inconvertibilis atque indeclinabilis, quippe attingens ubique: cui illisa omnis pravitas conturbetur necesse est. Quidni in hanc omne tumidum, vel distortum impingat, et conquassetur? Vae universo, quod obvium forte offenderit cedere nescia rectitudo: nam et fortitudo est. Quid iniquis voluntatibus tam contrarium et adversum, quam semper conari, impingere semper, et frustra [al. frustrari]? Vae oppositis voluntatibus, solam suae profecto aversionis referentibus poenam. Quid tam poenale, quam semper velle quod nunquam erit? Quid tam damnatum, quam voluntas addicta huic necessitati volendi nolendique, ut ad utrumlibet 0802D jam, sicut non nisi perverse, ita non nisi misere moveatur? In aeternum non obtinebit quod vult; et quod non vult in aeternum nihilominus sustinebit. Digne omnino, ut quid ad nihil afficitur unquam quod deceat, ad nil unquam quod libeat, evadat. Quis hoc facit? Rectus Dominus Deus noster, qui et cum perverso pervertitur. Nunquam recto pravoque conveniet. Haec enim sibi invicem adversantur, etsi non invicem laedant. Laesio alterius est: absit ut Dei. Durum tibi est, inquit, contra stimulum calcitrare (Act. IX, 5); hoc est, non stimulo durum, sed calcitranti. Et est turpium poena Deus: lux est enim. Et quid tam invisum obscenis flagitiosisque mentibus? 0803A Profecto omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20). Sed dico: nunquid non poterunt declinare? Minime omnino. Lucet ubique, etsi non omnibus. Denique in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehendunt (Id. I, 5). Videt tenebras Lux, cui hoc est videre, quod lucere: sed non vicissim a tenebris ipsa videtur, quia tenebrae eam non comprehendunt (77). Et videntur ergo, ut confundantur: et non vident, ne consolentur. Nec modo a luce: et in luce videntur. A quo, vel quibus? Ab omni vidente, ut pro multitudine intuentium sit confusio multa. At nullus de tanta numerositate spectantium molestior oculus suo cujusque. Non est aspectus, sive in coelo, sive in terra, quem tenebrosa conscientia suffugere magis velit, minus possit. Non 0803B latent tenebrae vel se ipsas. 456 Se vident quae aliud non vident. Opera tenebrarum sequuntur illas, nec est quo se abscondant ab illis, ne in tenebris quidem. Hic est vermis qui non moritur, memoria praeteritorum. Semel injectus, vel potius innatus per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps avellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque pastus, esca utique inconsumptibili, perpetuat vitam. Horreo vermem mordacem, et mortem vivacem. Horreo incidere in manus mortis viventis, et vitae morientis.


Haec secunda mors, quae nunquam per occidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus, 0803C Cadite super nos; et collibus, Operite nos (Luc. XXIII, 30), qui nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut evadere volunt? Denique invocabunt mortem, ait, et non veniet (Apoc. IX, 6). Intuere id clarius. Constat immortalem animam esse, nec aliquando absque sua memoria vivere, ne non animam aliquando esse contingat. Itaque durante anima, durat et memoria. Sed qualis? Foeda flagitiis, horrida facinoribus, vanitate tumida, contemptu hispida et neglecta. Quae priora, transierunt, et non transierunt. Transierunt a manu, sed non a mente. Quod factum est, factum non esse non potest. Proinde etsi facere in tempore fuit, sed fecisse in sempiternum manet. Non transit cum tempore, quod tempora 0803D transit. In aeternum ergo necesse est cruciet, quod perperam te egisse in aeternum memineris. Experiri erit hoc veritatem vocis illius: Arguam te, et statuam contra faciem tuam (Psal. XLIX, 21). Dominus locutus est, cui omne adversum et sibi adversari necesse est, ut sit sera querela: O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimet ipsi gravis? (Job VII, 29.) Ita est, o Eugeni. Non potest Deo esse contrarium quid, et sibimet cohaerere, sed qui arguetur a Deo, arguetur et a se ipso. Non est sane jam tunc quod aut veritatem dissimulet ratio, aut rationis intuitum anima declinet, membris avulsa corporeis, et in sese collecta. Quo enim id valeat, sopitis conclusisque in 0804A morte sensibus, per quos utique curiosius exire, et a se ire solebat in eam, quae praeterit, mundi istius figuram? Vides turpibus nihil deesse ad confusionem, cum producentur spectaculum fieri Deo, Angelis, hominibus, sibi ipsis? O quam male mali omnes locati sunt, utique oppositi torrenti huic directae aequitatis, et huic lumini propalatae veritatis expositi [al. oppositi]. Nonne hoc est perpetuo tundi, perpetuoque confundi? Duplici contritione, ait ille, contere eos, Domine Deus noster (Jerem. XVII, 18).



345"> CAPUT XIII. De longitudine, latitudine, profunditate, et sublimitate Dei profunde et eleganter discurrit.



Quid est Deus? Longitudo, latitudo, sublimitas, 0804B et profundum. Quid, inquis? tenemus te quaternitatis, quam abominatus es, professorem. Minime. Abominatus sum, et abominor. Visus sum protulisse plura, sed unum est. Unus Deus signatus est pro captu nostro, non pro suo statu. Divisus est hic, non ille. Voces diversae, semitae multae: sed unum per eas significatur, unus quaeritur. Non divisiones substantiae in quaternario isto expressae sunt; non dimensiones, quales in corporibus intuemur; non distinctio personalis, qualem in Trinitate adoramus; non numerus proprietatum, qualem personis ipsis inesse fatemur, etsi non aliud a personis. Alioquin hoc singulum horum in Deo, quod quatuor simul; hoc quatuor ipsa, quod singulum 0804C est. Nobis autem, quia non possumus cum Deo simplicitate contendere, dum contendimus apprehendere unum, occurrit veluti quadruplicatum. Facit hoc speculum et aenigma, per quod solum interim videri datur. Cum autem videbimus facie ad faciem, videbimus sicuti est. Nec enim jam tunc fragilis acies mentis nostrae, quantumlibet vehementer intendens, aliquatenus resiliet, dissilietve 457 in suam pluralitatem. Colliget sese magis, adunabit, conformabitque unitati illius, vel potius unitati illi, ut una uni facies respondeat faciei. Nempe similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Beata visio! ad quam merito suspirabat, qui ait: Exquisivit te facies mea; 0804D faciem tuam, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Et quia adhuc in quaerendo res est, interim ascendamus quadrigam istam, utpote infirmi et imbecilles, indigentes tali vehiculo, si forte vel sic apprehendemus, in quo apprehensi sumus, id est, hujus ipsius vehiculi rationem. Nam hoc monitum habemus ab ipso auriga et primo currus hujus exhibitore, ut studeamus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum (Ephes. III, 18). Comprehendere dixit, non, Cognoscere: ut non curiositate contenti scientiae, tota cura fructui inhiemus. Non in cognitione est fructus, sed in comprehensione. Alioquin scienti bonum, et non facienti, ut ait quidam, peccatum est 0805A ei (Jacobi IV, 17): et ipse Paulus alio loco, Sic currite, inquit, ut comprehendatis (I Cor. IX, 24). Quid sit comprehendere, inferius declarabo.


Quid igitur est Deus? Longitudo, inquam. Quid ipsa? Aeternitas. Haec tam longa, ut non habeat terminum, non magis loci, quam temporis. Est et latitudo. Et ipsa quid? Charitas. Quibus et ista terminis angustetur in Deo, qui nihil odit eorum quae fecerit? Denique solem suum oriri facit super bonos et malos, pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Ergo et inimicos concludit sinus ille. Nec hoc quoque contentus, evadit in infinitum. Omnem non modo affectionem, sed et cognitionem excedit, adjiciente Apostolo et dicente: Scire etiam 0805B supereminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III, 19). Quid plus dicam? Aeterna est. Nisi quod hoc plus forsitan est, quia aeternitas est. Vides tantam esse latitudinem, quantam et longitudinem? Utinam sic videas non tantam esse, sed ipsam: id esse unam quod alteram; non minus unam quam duas, nec plus duas quam unam. Deus aeternitas, Deus charitas est: longitudo sine protensione, latitudo sine distensione. In utroque pariter locales quidem excedit temporalesque angustias, sed libertate naturae, non enormitate substantiae. Tali modo immensus est qui omnia fecit in mensura; et quamvis immensus, hic tamen modus et ipsius immensitatis.



0805C 29. Quid item Deus? Sublimitas et profundum. In altero supra omnia, in altero infra omnia. Liquet in deitate nusquam claudicare aequalitatem, stare eam undique firmiter, constare immobiliter sibi. Sublime, potentiam; profundum, sapientiam ejus [al. esse] considera. Ex aequo et ista respondent sibi, dum et sublimitas inattingibilis, et profunditas aeque inscrutabilis cognoscatur, Paulo admirante et exclamante: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae illius! (Rom. XI, 33.) Libet et nos exclamare cum Paulo, horum utcumque intuentes in Deo, et cum Deo simplicissimam unitatem: O sapientia potens, attingens ubique fortiter! o potentia sapiens, disponens omnia suaviter! (Sap. VIII, 1) 0805D Res una, effectus multiplex, operationesque diversae. Et illa una res est longitudo propter aeternitatem, latitudo propter charitatem, sublimitas propter majestatem, profunditas propter sapientiam.


346"> CAPUT XIV. Modum, quo praedicta secundum Apostolum comprehendere possimus, ostendit.



Novimus haec. Num ideo et arbitramur nos comprehendisse? Non ea disputatio comprehendit, sed sanctitas: si quo modo tamen comprehendi 458 potest quod incomprehensibile est. At nisi posset, non dixisset Apostolus: Ut comprehendamus cum omnibus sanctis (Ephes. III, 18). Sancti igitur comprehendunt. Quaeris quomodo? Si sanctus es, comprehendisti, et nosti: si non; esto, et tuo experimento scies. Sanctum facit affectio sancta, et 0806A ipsa gemina: timor Domini sanctus, et sanctus amor. His perfecte affecta anima, veluti quibusdam duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur, stringit tenet, et ait: Tenui eum, nec dimittam (Cantic. III, 4). Et timor quidem sublimi et profundo, amor lato et longo respondet. Quid tam timendum quam potestas, cui non potes resistere; quam sapientia, cui abscondi non potes? Poterat minus timeri Deus, alterutro carens. Nunc autem perfecte oportet timeas illum, cui nec oculus deest omnia videns, nec manus potens omnia. Quid item tam amabile, quam amor ipse, quo amas, et quo amaris? Amabiliorem tamen juncta aeternitas facit: quae dum non excidit, foras mittit suspicionem. Ama 0806B igitur perseveranter et longanimiter, et habes longitudinem: dilata amorem tuum usque ad inimicos, et latitudinem tenes. Esto etiam in omni sollicitudine timoratus, et sublime profundumque apprehendisti.


Aut si mavis quatuor aeque tuis, divinis quatuor respondere; facis hoc, si stupes, si paves, si ferves, si sustines. Stupenda plane sublimitas majestatis: pavenda abyssus judiciorum. Fervorem exigit charitas, aeternitas perseverantiam sustinendi. Quis stupet, nisi qui contemplatur gloriam Dei? Quis pavet, nisi qui scrutatur profundum sapientiae? Quis fervet, nisi qui meditatur charitatem Dei? Quis sustinet et perseverat in amore, nisi qui aemulatur aeternitatem charitatis? Nempe aeternitatis 0806C quamdam imaginem perseverantia praefert. Denique sola est cui aeternitas redditur, vel potius quae aeternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).


Et nunc adverte in quatuor istis contemplationis species quatuor. Prima et maxima contemplatio est admiratio majestatis. Haec requirit cor purgatum, ut a vitiis liberum, atque exoneratum peccatis, facile ad superna levet: interdum quoque vel per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum teneat admirantem. Secunda autem necessaria est huic; est enim intuens judicia Dei. Quo sane pavido aspectu, dum vehementius concutit intuentem, 0806D fugat vitia, fundat virtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem servat. Virtutum siquidem bonum quoddam ac stabile fundamentum, humilitas. Nempe si nutet illa, virtutum aggregatio nonnisi ruina est. Tertia contemplatio occupatur, vel potius otiatur circa memoriam beneficiorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat memorantem ad amorem benefactoris. De talibus dicit propheta loquens ad Dominum: Memoriam abundantiae suavitatis suae eructabunt (Psal. CXLIV, 7). Quarta quae retro sunt obliviscens, in sola requiescit exspectatione promissorum: quae cum sit meditatio aeternitatis (siquidem quae promittuntur, aeterna sunt), longanimitatem alit, et perseverantiae dat vigorem. Puto jam facile est quatuor nostra haec, quatuor illis Apostoli assignare, dum longitudinem comprehendit meditatio promissorum, 0807A latitudinem recordatio beneficiorum, sublimitatem contemplatio majestatis, profundum inspectio judiciorum. Quaerendus adhuc fuerat, qui nec satis adhuc inventus est, nec quaeri nimis 0808A potest: at orando forte quam disputando dignius quaeritur, et invenitur facilius. Proinde is sit finis libri, sed non finis quaerendi.