Migne Patrologia Latina Tomus 40
AuInJoC.DeCoMo 40 Auctor incertus (Joannes Chrysostomus?) Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Sermo primus.
CAPUT PRIMUM. Tristitia duplex.
Praebete silentium, fratres; ne vos transeat sermo utilis et in tempore necessarius. Nam tunc vel maxime opus est medicina, quando gravis nascitur aegritudo: et tunc sollicite collyrium adhibendum est, cum fuerit oculus dolore turbatus. Quicumque ergo non habet hunc dolorem, non obstrepat, sed potius audiat; quia non impedit sanum, scire medicinam quae prosit. Qui vero per hunc casum turbatum habet oculum mentis, et doloribus cruciatur, magis intentus sit ut aperiat oculum ad suscipiendum salutaris verbi collyrium, quo non solum consolationem, sed etiam remedium consequatur. Certum est autem, quia is qui dolet oculum, si eum medico infundenti collyrium aperire noluerit, collyrium quidem foris extra pupillam funditur, oculus vero remanet in dolore. Sic et mens dolentis, si propter nimiam tristitiam verbo se clauserit, non recepta salubri admonitione, incipiet plus dolere, et forsitan pati illud quod in Scriptura continetur, Quia tristitia mundi mortem operatur (II Cor. VII, 10). Beatus Paulus apostolus, fidelium doctor et medicus salutaris, duas esse dixit tristitias, unam bonam et alteram malam; unam utilem, et alteram inutilem; unam quae salvat, et alteram quae perdit. Et ne dubium alicui videatur id quod dico, ipsa ejus verba recitabo. Ait enim, Quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur: haec est illa bona tristitia. Sequitur deinde, Nam saeculi hujus tristitia, mortem operatur (Ibid., 11): haec est illa mala.
CAPUT II. Luctus mortuorum causae respectu ipsorum. Ostenduntur vanae.
Videamus ergo, fratres, ista tristitia quae nunc est in manibus, quae nunc agitur in pectore, et auditur voce; utilis sit, an inutilis; prodesse valeat, an nocere. Jacet ecce corpus exanime, jacet in tabula homo sine homine, membra utique sine spiritu: clamatur, nec respondet; vocatur, et non audit; jacet facies pallida, forma mutata, per quam mors ipsa cernitur: cogitatur praeterea ejus perpetuum silentium, cogitatur delectatio, aut quae fuit, aut quae futura erat utilitas, cogitantur necessitates, veniunt in mentem verba dulcissima, longa consuetudo requiritur. Haec sunt sine dubio quae movent lacrymas, incitant ululatum, et totum animum in profundam tristitiam demergunt. Contra haec tam valida, tam fortia doloris arma, illud primo omnium opponendum est, quia omne quod nascitur in hoc mundo, necesse est mori. Haec est enim lex Dei et sententia immutabilis, quam post delictum princeps generis humani accepit, dicente Deo, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quid ergo novi contigit, si homo ad hoc natus, divinae legi ac sententiae satisfecit? Quid novi accidit, si ex mortalibus natus, naturae propriae, quia nec poterat excusare, respondit? Non est inusitatum quod antiquum est, non est inauditum quod quotidianum est, non est proprium quod commune est. Si avos et proavos novimus per hanc viam mortis profectos, si ipsos denique Patriarchas et Prophetas ab Adam protoplasto non sine occasu audivimus migrasse de saeculo; elevemus animum de profundo tristitiae: quia quod debebat, hoc reddidit. Et utique debitum cum redditur, quam potest habere tristitiam? Hoc est vere debitum, quod nulla potest pecunia redimi: hoc est debitum, quod nec virtus excusat, nec sapientia, nec potestas, nec ipsi denique reges poterunt declinare. Plane hortarer ego, ut augeres tristitiam, si fuisset talis res, quae cum posset tua substantia redimi, vel differri; negligentia, aut parcitate provenisset. Cum vero Dei decretum firmum sit et immutabile, frustra dolemus, et de nobis quaerimus quare sit mortuus, cum scriptum sit, Domini Dei sunt exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Ista ergo communis vitae conditio si recipiatur in animo, incipiet gravatus cordis oculus, quasi prima infusione relevari.
CAPUT III. Aliae respectu nostri nec magis rationabiles. Tristitia nimia cur mortem operetur.
Sed dicis, Scio communem esse hunc casum, scio quia is qui mortuus est, debitum solvit: sed delectationem cogito, necessitates repeto, consuetudinem requiro. Si propter haec tristitia afficeris; errore duceris, non ratione gubernaris. Scire enim debes, quia Dominus, qui hanc dederat delectationem, dare potest et aliam potiorem, et necessitatem sufficit alia occasione replere. Utilitatem vero, sicut tuam vides, debes et ejus qui defunctus est cogitare: quia sic ei forsitan expediebat, sicut scriptum est: Raptus est, ne malitia mutaret ejus intellectum. Placita enim erat Deo anima ejus, ideoque properavit de media iniquitate educere eum (Sap. IV, 11-14). De consuetudine autem quid dicam? quam dum tempus sic facit oblivisci, ut nunquam fuisse videatur. Quod ergo tempus praestat et dies, multo magis debet ratio et bona praestare cogitatio. Et vel illud maxime cogitandum est, quod divina per Apostolum sententia diffinivit, Quia tristitia mundi mortem operatur (II Cor. VII, 10). Quod si tam oblectatio quam utilitas praesens sive consuetudo, res mundi sunt et gaudia saeculi transitoria; propter haec animum dejicere, et spiritum contristari, vide ne sit vere mortifera valetudo. Repetens autem iterum atque iterum dicam: Quia tristitia mundi mortem operatur. Quare autem mortem operatur? Quia solet nimia tristitia aut ad dubitationem, aut ad periculosam perducere blasphemiam.
CAPUT IV. Luctus his qui ante Christum licitus. Cur Christus fleverit Lazarum.
Sed dicet aliquis, Prohibes lugere mortuos, cum et Patriarchae plorati sunt, et Moyses ille famulus Dei, et multi deinde prophetae, praesertim cum Job quoque justissimus vestem suam supra filiorum consciderit necem (Job I, 20)? Non ego prohibeo lugere mortuos, sed gentium illuminator Apostolus, qui sic ait, Nolo vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut qui spem non habent (I Thess. IV, 12). Non potest Evangelii claritas obscurari, si hi qui ante legem aut sub legis umbra positi fuerant, suos mortuos flebant. Et merito flebant, quia nondum de coelis venerat Christus, qui fontem illum lacrymarum sua resurrectione siccavit. Merito flebant, quia adhuc mortis sententia permanebat. Merito lamentabantur, quia nondum resurrectio praedicabatur. Sperabant quidem sancti quique adventum Domini; sed mortuos interim flebant, quia nondum viderant quem sperabant. Denique Simeon unus de veteribus sanctis, qui prius fuerat de sua morte sollicitus, postquam Jesum Dominum adhuc puerum secundum carnem suscepit in manibus, de suo exitu gratulatur dicens, Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29). O beatus ille Simeon! Quia quod sperabat viderat, jam mortem suam pacem et requiem computabat. Sed dices, Ecce in Evangelio legitur, archisynagogi ploratam filiam (Id. VIII, 52), et sorores Lazari Lazarum flevisse (Joan. XI, 31). Sed illi adhuc secundum veterem legem sapiebant, quia necdum a mortuis Christum resurrexisse conspexerant. Flevit plane et ipse Dominus Lazarum jam sepultum (Ibid., 35), non utique ut flendi mortuos formam daret, sed ut se per lacrymas suas verum corpus assumpsisse monstraret. Vel certe flevit amore humano Judaeos, quia nec tali signo monstrato in eum fuerant credituri. Neque enim mors Lazari causa esse poterat lacrymarum, quem ipse Jesus et dormivisse dixerat, et suscitaturum se promiserat, sicut et fecit.
CAPUT V. Lugere mortuos jam non licet. In die judicii qui vivi, non morientur.
Habuerunt ergo veteres suum morem, suamque fragilitatem, Christi adventum praecedentes. Jam vero ex quo Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ex quo primo Adae datam sententiam Adam novissimus solvit, ex quo nostram mortem sua morte destruxit, et ab inferis die tertia Dominus resurrexit, jam non est terribilis mors fidelibus: non timetur occasus, quia Oriens venit ex alto. Clamat ipse Dominus qui mentiri nescit: Ego sum, inquit, resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; et omnis qui vivit et credit in me, mortem non videbit in aeternum (Joan. 25, 26). Manifesta est, fratres charissimi, vox divina, quia qui credit Christo, et ejus mandata custodit, si mortuus fuerit, vivet. Hanc vocem beatus Paulus apostolus accipiens, et totis fidei viribus retinens, instruebat: Nolo, inquit, vos ignorare fratres de dormientibus, ut non tristes sitis (I Thess. IV, 12). O mira Apostoli pronuntiatio! uno sermone antequam doctrinam proferat, resurrectionem commendat. Dormientes namque appellat illos qui mortui sunt, ut dum dormire eos dicit, resurrecturos sine dubitatione consignet. Non, inquit, tristes sitis de dormientibus, sicut et caeteri. Qui spem non habent, contristentur: nos autem qui spei filii sumus, collaetemur. Quae autem nobis spes sit, ipse commemorat dicens, Si credimus quia Christus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum eo (Ibid. 13). Jesus enim nobis et hic viventibus salus est, et hinc recedentibus vita est. Mihi, inquit Apostolus, vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I, 21). Lucrum plane, quia angustias et tribulationes, quas habet longior vita, mors accelerans lucrifacit. Jam vero ordinem et habitum spei nostrae describit Apostolus. Hoc, inquit, vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus, in adventu ejus non praeveniemus eos qui dormierunt: quia ipse Dominus in jussu et voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt, resurgent primi: deinde nos qui vivimus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus (I Thess. IV, 14-16). Hoc est quod dicit, quia cum venerit Dominus, inveniet multos in corpore christianos, qui nondum experti sunt mortem: et tamen non ante rapientur ad coelum, quam mortui sancti de monumentis resurrexerint, tuba Dei et voce Archangeli suscitati. Cum autem fuerint suscitati, juncti pariter cum viventibus rapientur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum ipso regnabunt. Nec sane possit dubitari quod possint corpora, quamvis sint gravia, in aera sublevari: cum jubente Domino et Petrus ipsum corpus habens super undas ambulaverit maris (Matth. XIV, 29); Elias quoque ad hujus spei confirmationem, per hunc aera curru flammeo sit raptus ad coelum (IV Reg. II, 11).
CAPUT VI. Quales futuri simus post resurrectionem. Mors magis optanda quam lugenda. Nec tamen sibi inferenda.
Sed quaeris forte, quales erunt qui a mortuis resurrexerint? Audi ipsum dicentem Dominum tuum: Tunc, inquit, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43). Quid splendorem commemorem solis? cum fideles transfigurari necesse est ad ipsius Christi Domini claritatem, ut testatur apostolus Paulus: Nostra, inquit, conversatio in coelis est. Unde et ipsum Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae ad conformationem corporis gloriae suae (Philipp. III, 20, 21). Transfigurabitur sine dubio caro ista mortalis, ad conformationem Christi claritatis, induet mortale immortalitatem: quia quod seminatum fuerat in infirmitate, protinus surget in virtute (I Cor. XV, 43). Non timebit caro amplius corruptionem, non patietur famem, non sitim, non aegritudines, non casus adversos. Pax enim tuta, et firma securitas vitae est. Alia utique coelestis est gloria, ubi et gaudium sine defectione praestabitur.
Haec in sensu et oculis gerens beatus Paulus dicebat, Optabam dissolvi, et cum Christo esse, multo magis melius (Philipp. I, 23). Et adhuc aperte docens, Dum sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Habemus autem magis, inquit, bonam voluntatem peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum (II Cor. V, 6-8). Quid agimus nos parvae fidei homines, qui anxiamur et deficimus, si aliquis de charis nostris migret ad Dominum? Quid agimus, quos peregrinatio in hoc mundo magis delectat, quam repraesentari ad Christi conspectum? Vere, vere peregrinatio est omne quod vivimus: nam sicut peregrini in saeculo, sedes habemus incertas, laboramus, desudamus, vias ambulantes difficiles, periculis plenas: undique insidiae, a spiritualibus, a corporalibus inimicis, undique errorum calliculi sunt praeparati. Et cum tantis periculis urgeamur, non solum ipsi non cupimus liberari, sed etiam liberatos tanquam perditos lugemus et plangimus. Quid nobis praestitit Deus per suum Unigenitum, si adhuc mortis timemus casum? Quid nos renatos ex aqua et spiritu gloriamur, quos peregrinatio de hoc mundo contristat? Ipse Dominus clamat, Si quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, ibi erit et minister meus (Joan. XII, 26). Putas si rex terrestris ad suum palatium vel convivium aliquem vocet, non cum gratiarum actione properabit? Quanto magis ad coelestem currendum est regem, qui quos receperit, non solum convivas, sed etiam conregnatores efficiet, sicut scriptum est: Si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus (II Tim. II, 11 et 12). Nec hoc ego dico, ut quis manus sibi inferat, aut se interficiat contra voluntatem Dei creatoris, aut animam ut de corporis sui expellat hospitio: sed hoc dico, ut laetus et gaudens, cum aut ipse vocatur et proximus, et ipse vadat, et euntibus gratuletur. Haec enim est christianae fidei summa: vitam veram exspectare post mortem, reditum sperare post exitum. Accepta igitur voce Apostoli, cum fiducia jam dicamus gratias Deo, qui nobis contra mortem victoriam dedit, per Christum Dominum nostrum (I Cor. XV, 57): cui est gloria et potestas nunc et in saecula saeculorum. Amen.
Sermo secundus. CAPUT PRIMUM. Resurrectio unde apud infideles dubia.
Superiori quidem libello perstrinximus breviter de consolatione mortalitatis, de spe resurrectionis: nunc plenius ac validius de eisdem dicere properamus. Siquidem haec quae locutus sum, fidelibus quidem certa sunt, infidelibus autem ac dubiis videntur esse fabulosa, ad quos pauca strictius proferamus. Certe quicumque estis increduli, omnem dubitationem de substantia corporis sustinetis. Discreditur enim a quibusdam, carnem conversam in pulverem, iterum posse resurgere, iterum reviviscere. Caeterum de anima nullum posse hominum dubitare: siquidem de animae immortalitate nec philosophi ipsi, cum sint pagani, dissentiunt. Nam quid est mors, nisi separatio corporis animaeque? Recedente enim anima quae semper vivit, quae mori nescit, quia de flatu Dei est, solum corpus emoritur: quia aliud in nobis mortale, aliud immortale est. Sed recedens anima, quae carnalibus oculis non videtur, ab Angelis suscipitur, et collocatur aut in sinu Abrahae, si fidelis est, aut in carceris inferni custodia, si peccatrix est: dum statutus veniat dies, quo suum recipiat corpus, et apud tribunal Christi judicis veri reddat suorum operum rationem. Ergo quia de carne tota cunctatio est: hujus est infirmitas defendenda, et resurrectio consignanda.
CAPUT II. Possibilem probat seminum germinatio. Probat et creatio.
Quod si quis requirat a me dubius et incredulus, Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? respondebo ei ore ac verbis Apostoli: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, nudum seminas granum tritici, aut alterius alicujus seminis (I Cor. XV, 36, 37), mortuum et aridum sine humore; et cum putrefactum fuerit, fecundius surgit, fitque vestitum folliculis, aristis armatum. Qui ergo granum tritici suscitat propter te, qui solem quotidie quasi de sepulcro noctis suscitat, et lunam quasi de interitu reparat, et tempora recedentia revocat ad utilitatem scilicet nostram: ipsos nos, propter quos omnia reparat, non requiret, et semel patietur exstingui, quos suo flatu accendit, quos suo spiritu animavit? et in perpetuum jam non erit homo, qui illum pie et agnovit, et coluit? Sed iterum dubitas quod possis reparari post mortem, restitui post cinerem et ossa consumpta? O homo, dic mihi; quid fuisti antequam in matris utero concipereris? Nihil utique. Deus ergo qui te creavit ex nihilo, nonne facilius poterit reparare de aliquo? Mihi crede, facilius poterit reficere quod ante jam fuit, qui potuit creare quod non fuit. Qui te ex gutta informis liquoris in tuae matris utero, in nervos, venas et ossa jussit excrescere, poterit, mihi crede, de utero terrae iterum generare. Sed times ne forte ossa tua arida vestiri pristina carne non possint? Noli, noli secundum tuam impotentiam Dei aestimare majestatem. Deus ille rerum omnium procreator, qui vestit arbores foliis, et prata floribus: poterit et tua ossa illico veris tempore in resurrectione vestire. Dubitaverat aliquando de hoc ipso propheta Ezechiel, et interrogatus a Domino utrum viverent ossa arida, quae videbantur sparsa per campum: respondit, Tu scis, Domine. Sed postquam Deo jubente, et se ipso prophetante vidit ossa ad sua loca et juncturas currentia; postquam vidit ossa arida nervis ligari, venis intexi, carne contegi, cute vestiri, postea prophetavit in spiritu: et veniens spiritus uniuscujusque introivit in corpora illa jacentia, et resurrexerunt, et mox steterunt. Sic confirmatus de resurrectione Propheta, scripsit visionem, ut ad posteros tantae rei cognitio perveniret (Ezech. XXXVII, 3-10). Merito ergo clamat Isaias, Exsurgent mortui, et resurgent qui sunt in monumentis, et laetabuntur qui sunt in terra. Ros enim qui abs te est, sanitas est illis (Isai. XXVI, 19). Vere enim sicut rore madefacta semina germinant et exsurgunt; sic rore Spiritus ossa fidelium germinabunt .
CAPUT III. Et ingens flamma ex modico silice.
Sed dubitas, quomodo de parvis ossibus totus homo restitui possit? Revera tu ex modica scintilla ignis ingentem suscitas flammam; Deus non poterit ex modico cineris tui fermento totum corpusculi tui redintegrare conspersum? Nam et si dicas, Nusquam comparent carnis ipsius reliquiae; forsitan enim aut igne consumptae sunt, aut a bestiis devoratae: hoc primum scito, quia quidquid consumitur, in terrae visceribus continetur, uude rursus poterit Deo praecipiente produci. Nam et tu cum non appareat ignis, adhibes lapillum et modicum ferri, et excutis de visceribus lapilli quantum opus est ignis. Quod ergo per tuam industriam et sapientiam, quam tibi Deus ipse concessit, facis [ut producas quod non apparet]: majestas illa divina facere sua virtute non poterit, [ut quae interim non videntur, excutiat]? Mihi crede, potest omnia Deus.
CAPUT IV. Reapse futuram resurrectionem testantur Christus, Apostoli, martyrum exempla, Machabaeorum mater. Hinc formido mortis excluditur. Praeceptum non lugendi.
Hoc tantum require, utrum promiserit se facere resurrectionem: et cum promissam tantorum didiceris testimoniis, imo cum ipsius Christi Domini certissimam habeas cautionem; confirmatus fide, mortem desine jam timere. Qui enim timet adhuc, discredit: qui discredit, peccatum contrahit insanabile; quia sua incredulitate audet Deum aut impotentem, aut certe asseverare mendacem. Sed non ita beati Apostoli, non ita sancti martyres probant. Apostoli propter hanc praedicationem resurrectionis, Christum resurrexisse praedicant, et in ipso mortuos suscitandos annuntiant, nec mortem nec tormenta recusaverunt nec cruces. Si ergo in ore duorum vel trium testium stat omne verbum; resurrectio mortuorum, cui tot et tam idonei testes existunt, cui cum effusione sanguinis testimonium dicunt, quomodo potest in dubium revocari? Quid autem sancti martyres? Habuerunt certam spem resurrectionis, annon? Si non habuissent, non utique per tantos cruciatus et poenas mortem pro lucro maximo suscepissent: non cogitabant supplicia praesentia, sed praemia secutura. Sciebant dictum, Quae videntur, ad tempus sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 18). Audite, fratres, virtutis exemplum. Mater septem filios hortabatur, et non lugebat, sed potius laetabatur: videbat filios suos ungulis radi, ferro concidi, sartagine assari; et non lacrymas fundebat, non ululatus tollebat, sed sollicite ad tolerantiam filios hortabatur. Non enim erat illa crudelis utique, sed fidelis: amabat filios, non delicate, sed fortiter. Hortabatur filios ad passionem, quam gaudens ipsa quoque suscepit. Erat enim de sua et suorum filiorum resurrectione secura (II Machab. VII). Quid loquar viros, quid feminas, quid pueros, quid puellas? Quomodo sibi de ista morte luserunt, quomodo summa celeritate ad coelestem militiam transierunt! Poterant utique ad praesens vivere, si voluissent; quia in ipsis erat positum, Christum negando viverent, aut confitendo morerentur: sed magis elegerunt vitam projicere temporaneam, et vitam assumere sempiternam; excludi de terra, et incolere coelum.
Inter haec, fratres, quis dubitationis est locus? Ubi potest adhuc mortis residere formido? Si martyrum sumus filii, si eorum socii volumus inveniri, non contristemur morte, non lugeamus charos, qui nos praecedunt ad Dominum. Nam si plangere voluerimus, ipsi nobis insultabunt beati martyres, et dicent, O fideles, o regnum Dei cupientes, vos qui charos vestros delicate morientes, in lectis utique et plumis, cum moerore plangitis et lugetis; si eos a Gentilibus propter nomen Domini cruciari et interfici videretis, quid facturi essetis? Aut non vobis praecessit exemplum? Abraham patriarcha filium unicum offerens sacrificium, gladio obedientiae jugulavit (Gen. XXII, 10): nec ei quem tanto amore dilexit, pepercit ut Domino obediens probaretur. Sed si dicatis, illum propter Dei hoc fecisse praeceptum; et vos habetis praeceptum, ut non tristes sitis de dormientibus (I Thess. IV, 12). Qui ergo minima non servant, majora quando servabunt? An nescitis quia animus qui in talibus frangitur, ad fortiora reprobus invenitur? Quis timens rivum, mare aliquando ingreditur? Sic qui plangit impatienter amissum, quando poterit ad martyrii pervenire certamen? Nam qui in his constans et magnanimus existit, jam sibi gradum ad potiora substernit.
CAPUT V. Egregium de hoc Davidis exemplum. Vestes nigras luctus ergo ferre haud licet. Ethnici audita filii morte responsum. Plangendi Ethnici, Judaei ac catechumeni morientes. Tristitia salutaris quaenam. Recapitulatio sermonis utriusque. Sufficiant haec, fratres, ad mortis contemptum, et ad spei futurae confirmationem. Superest ut unum de veteribus exemplum proferam, quod omnem consolationem faciat, et quod etiam patientibus cordis auribus volo omnes audire. David rex magnus filium dilectum, quem sicut animam propriam diligebat, infirmitate percussum, impatientissime ferebat: et cum humana jam auxilia nihil prodessent, se ipsum convertit ad Dominum. Deposita regali gloria, sedit in terra, jacuit in cilicio, non manducavit, non bibit, septem diebus continuis orans Deum, si forte sibi filius donaretur. Accesserunt seniores domus ejus, consolantes rogaverunt ut panem sumeret, veriti ne forte dum filium vellet vivere, ipse ante deficeret. Non potuerunt extorquere, non cogere; amor enim impatiens solet pericula ipsa contemnere. Jacet rex in squalore cilicii aegrotante filio: nec verba faciunt consolationem, nec ipsa escarum necessitas vocat. Mens tristitia pascitur, pectus dolore reficitur, oculi lacrymas pro potibus fluunt. Inter haec factum est quod decreverat Deus. Moritur puer. Uxor in luctu, tota domus in planctu, famuli pavidi, quid fieret exaestuantes: nemo enim audebat domino filium mortuum nuntiare, timentes utique, ne ille qui sic impatienter adhuc vivum lugebat, si audisset mortuum, vitae faceret finem. Dum strepunt famuli inter se, dum tristes, alter ad alterum dicere aut suadet aut vetat, intellexit David, praevenit nuntios, an vitam filius exhalasset interrogat. Negare non possunt, factum fletibus indicant. Fit concursus insolitus, exspectatio grandis et metus, ne quid sibi periculi pius pater inferret. Surgit continuo rex David de cilicio, surgit hilaris, quasi filium suum audisset incolumem: vadit ad balneas, lavat corpusculum, vadit ad templum, adorat Deum, epulatur cum amicis, compressis suspiriis, gemitu omni deposito, vultu jam laeto. Mirantur domestici, stupent amici novam et subitam conversationem: audent denique interrogare, quid sibi vellet hoc, ut cum vivente filio sic doluerit, mortuo non doleret? Respondit vir ille magnanimitate praecipuus, Necesse fuit cum adhuc viveret filius, et humiliari, et jejunare, et lugere in conspectu Domini; erat enim spes impetrandi commeatus vitae: at vero postquam voluntas Domini facta est, stultum est et impium animum lamentatione inutili macerari: sic dicens, Ego ibo ad illum, ille non revertetur ad me (II Reg. XII, 16-23). Ecce exemplum magnanimitatis atque virtutis. Quod si ille David adhuc sub lege positus, sub illa non dico licentia, sed necessitate lamentationis, sic animum a luctu irrationabili separavit, sic tristitiam suam suorumque compescuit: nos qui jam sub gratia sumus, sub certa spe resurrectionis, quibus omnis tristitia interdicitur, qua fronte mortuos nostros Gentilium more plangimus, ululatus insanos attollimus, veluti alio genere bacchantes, conscissis tunicis pectora nudamus, verba inania et naenias circa corpus et tumultum defuncti cantamus? Postremo etiam qua ratione vestes nigras tingimus, nisi ut nos vere infideles et miseros non tantum fletibus, sed etiam vestibus approbemus? Aliena sunt ista, fratres, extranea sunt, non licent: et si licerent, non decerent. Sed aliquantos de fratribus et sororibus, licet fides propria et praeceptum Domini fortes faciat, parentum tamen et vicinorum opinio debilitat et frangit: ne lapidei et crudeles judicentur, si pepercerint vestimento, si non insanis luctibus fuerint debacchati. Et hoc quam vanum est, quam ineptum, opiniones hominum errantium cogitare; et non timere, ne quid minus faciat de fide quam suscepit? Quare non magis discit tolerantiam ille qui talis est, quare non a me discit fidem ille qui dubius est? Quando etiamsi tantus sit dolor ejusmodi pectoris, tacite debeat luctum sensu digerere, et non levitate sui animi publicare.
Unum adhuc volo proponere exemplum ad corrigendos eos qui plangi mortuos arbitrantur. Exemplum autem de Paganorum historia est. Fuit quidam princeps paganus, qui habebat filium unicum, satisque dilectum. Hic cum in Capitolio idolis suis gentili errore sacrificaret, nuntiatur ei quod filius ille unicus defuisset. Non reliquit sacra quae gerebat in manibus, non lacrymavit, nec omnino suspiravit: sed quid respondit, audite. Sepeliatur, inquit: memini enim me filium genuisse mortalem. Vide responsum, vide hominis pagani virtutem: ut nec exspectari se jusserit, vel ut praesente se sepulturae filius traderetur. Quid agimus, fratres, si diabolus hunc in diem judicii coram Christo contra nos producat, et dicat, Hic meus cultor, quem ego praestigiis decipiebam meis, ut serviret caecis et surdis simulacris; cui ego nec resurrectionem a mortuis, nec paradisum, nec coelorum regna promiseram; hic filii nobilis sapiens unici mortem nec doluit, nec ingemuit, nec tali nuntio mea sacra deseruit: tui autem Christiani, tui fideles, pro quibus ideo crucifixus et mortuus es, ut mortem ipsi non timerent, sed essent de resurrectione securi, non solum lugent mortuos et voce et habitu, sed etiam ad ecclesiam procedere confunduntur; aliquanti etiam ipsi clerici tui et pastores ministerium suum intermittunt, vacantes luctui, quasi insultantes tuae voluntati? Quare? Quia quos voluisti, de saeculi caligine ad te vocasti. Quid ad haec respondere poterimus, fratres? Nonne confusio nos apprehendet, cum in hac parte inferiores gentibus invenimur? Et utique lugeri debet paganus, qui nesciens Deum, mox ut moritur, recto cursu pergit ad poenam. Plangi debet Judaeus, qui Christo non credens, animam suam perditioni deputavit. Dolendum est plane de catechumenis nostris, si aut sua incredulitate, aut negligentia proximorum, sine baptismo salutari recesserint. Caeterum qui sanctificatus gratia, signatus fide, conversatione probatus, vel innocentia securus de hoc mundo recedit, beatificandus est, non lugendus, desiderandus, non plangendus; sed desiderandus cum moderatione, cum sciamus nos ipsos accedentibus temporibus secuturos.
Terge igitur lacrymas, intermitte suspiria, compesce gemitus, o fidelis; et pro hac tristitia salutarem illam indue tristitiam, utique quam beatus Apostolus secundum Deum esse memoravit, quae salutem stabilem solet operari (II Cor. VII, 10); utique poenitentiam facinorum commissorum. Scrutare pectus tuum, propriam interrogans conscientiam, et si invenias aliquid poenitendum (invenies autem, cum sis homo); trahe suspiria in confessione, funde lacrymas in oratione, esto sollicitus de morte illa vera, de poena animae, esto sollicitus de peccato, sicut David dicit: Quoniam iniquitatem meam pronuntio, et sollicitus ero pro peccato meo (Psal. XXXVII, 19); et non de corporis hujus temporali dissolutione terreberis, quod suo tempore in melius Deo jubente reparabitur. Vide quemadmodum utrumque sententia divina complexa est, dicens: Venit hora cum mortui qui sunt in monumentis resurgent. Ecce securitas, ecce contemptus mortis. Sed quid sequitur? Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29): ecce diversitas resurgentium. Omnem quidem necesse est carnem resurgere duntaxat humanam: sed bonus resurget ad vitam, malus resurget ad poenam, sicut scriptum est: Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (Psal. I, 5). Ut ergo non in judicium resurgamus, intermissa mortis tristitia illam poenitentiam et tristitiam sumamus, et curam bonorum operum ac vitae melioris habeamus, et ad hoc sit nobis cogitatio hujus funeris et cadaveris, ut nos mortales esse noverimus, et per hanc cogitationem, salutem nostram, dum tempus est, dum licet, minime negligamus: scilicet aut fructificantes in melius, aut emendantes si ignorantes erravimus: ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium poenitentiae, et non invenire possimus; quaeramus eleemosynas erogare, et satisfacere pro delictis, nec quod volumus concedatur.
Ostensa igitur, fratres, mortis communis, ostensa lacrymarum interdictione, monstrata veterum adhuc fragilitate et non Christianitatis virtute, monstrato Domini sacramento et Apostolorum de resurrectione documento, commemoratis Apostolorum actibus, et martyrum passionibus, ostenso praeterea David exemplo, et gentilis hominis insuper facto, ad ultimum exposita et noxia et utili tristitia, illa quae nocet, ista quae per poenitentiam salvat: his omnibus sic ostensis, quid nos facere jam aliud oportet, fratres, quam gratias agentes Deo Patri dicere, Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10): tu dedisti vitam, tu constituisti mortem; tu inducis in saeculum, tu educis de saeculo, et cum eduxeris servas; nihil enim deperit tuorum, qui nec capillum capitis eorum perire dixisti (Luc. XXI, 18). Auferes enim spiritum eorum, et deficient, et in terram suam revertentur; sed emittes spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30)? Haec verba, fratres, digna fidelibus, haec medicina salutaris: hac spongia consolationis detersus oculus, hoc infusus collyrio rationis, non modo caecitatem ex desperatione non sentiet, sed nec lippes aliquas tristitiae sustinebit; quin potius oculis cordis lucida cuncta respiciens, dicet secundum patientissimum illum Job, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job I, 21) in saecula saeculorum. Amen.