Opweris conclusio |
APPENDICE
PARERI PER LA STAMPA
Reverendus dominus Iulius Nicolaus Tornus, utriusque iuris doctor et sacrae theologiae professor curiaeque archiepiscopalis examinator, revideat et referat.
Neapoli, 18 februarii 1721.
Onofrius episcopus Castellanetae, vicarius generalis.
Dominus Petrus Marcus Giptius, canonicus deputatus.
Eminentissime domine,
Eruditissimi operis De universi iuris uno principio et fine uno a Iohanne Baptista Vico viro clarissimo latine conscripti librum alterum, qui est De constantia iurisprudentis, Eminentiae Vestrae nutu quam adtentissime perlegi. Eum si priori similem dixerim, satis commendarim: sciliscet et styli elegantia et rerum gravitate solidaque eruditione undequaque absolutum adfirmaverim. Profecto suam, quam in priore auctor dederat fidem, hoc posteriore liberavit: nimirum complura, quae in priore indicaverat tantum, hoc posteriore, ut pollicitus fuerat, fusiori oratione plane demonstrat. Multa quidem dicenda occurrerent, quo meam de tanto opere sententiam aperirem: sed enim, ne ultra malleum loqui audiam, quanquam invitus, reticeo. Illud vero haud est silentio praetereundum: auctorem, vere pium, vere catholicum, ultra vel supra morem caeterorum de metaphysicis aut philologicis scribentium, omnes sui ingenii nervos intendisse ut uni catholicae religioni, quac e suprema laus est, adlaboraret. Librum ergo, adhristianae fidei christianaeve ethicae amussim tantopere exactum, dignissimum censeo qui publici iuris fiat, dummodo Eminentiae Vestrae auctoritas non desit.
Datum Neapoli, XIII kalendas septembres anno christianae epochae MDCCXXI.
Eminentiae Vestrae
Iulius Nicolaus Tornus. |
Attenta supradicta relatione domini revisoris quod potest imprimi, imprimatur.
Neapoli, 22 augusti 1721.
Onuphrius epjscopus Castellanetae, vicarius generalis.
Dominus Petrus Marcus Giptius, canonicus deputatus.
Reverendus utriusque iuris doctor dominus Nicolaus Galitia relationem faciat in scriptis.
Mazzaccara regens. Ulloa regens. Alvarez regens. Giovene regens. Falletti regens.
Provisum per Suam Excellentiam, Neapoli, 18 augusti 1721. Athanasius.
Excellentissime domine,
Librum alterum Iohannis Baptistae Vici, cui titulus De constantia iurisprudentis, mandato Excellentiae Vestrae lubens legi, nec quidquam nota dignum in eo inveni, quod regia aut caesarea iura imminuat. Quamobrem typis demandandum censeo, eo magis quod opus sapientiae studiosis, qui supra vulgus sapere cupiunt, multum emolumenti afferre poterit, quum ad verborum etymologiam penitissimam philosophiae rationes, miro ingenii acumine, philologiae ac iuris scientissimus auctor adnectere sciverit, ex iisque veritates eruerit, quas nemo unquam attingere ausus fuit.
Neapoli, X. kalendas septembres anno a reparata salute MDCCXXI.
Excellentiae Vestrae
Nicolaus Galitia. |
Visa supradicta relatione, imprimatur: verum ante publicationem servetur regia pragmatica.
Mazzaccara regens. Ulloa regens. Alvarez regens. Giovene regens. Falletti regens.
Athanasius. |