Jump to content

De constitutione mundi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De constitutione mundi
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


De constitutione mundi (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

(0881C)Mundus iste sensibilis constat ex quatuor elementis, et eis totis, ita quod nulla pars illorum extra mundum relinquatur; ideoque mundo nihil aliunde accedit, nihil ab eo alias recedit. Dico autem mundum ex eis totis constare, ad differentiam humanorum, seu aliorum corporum, quae quia non totis constant elementis, aliquid illis accedit et recedit. Similiter arboribus, herbis succus quidam a terra radicibus additur, qui per omnes partes diffusus, et naturali quodam calore induratus, transit in robur. Cum autem accedit aliquid vel re, ab homine si hoc ordine proportionali fiat, integer homo manet; sin aliter, corrumpitur.

Humores. (0881D) Sunt enim quatuor humores in homine, qui imitantur diversa elementa, crescunt in diversis temporibus, regnant in diversis aetatibus. Sanguis imitatur aerem, crescit in vere, regnat in pueritia. Cholere imitatur ignem, crescit in aestate, regnat in adolescentia. Melancholia imitatur terram, crescit in autumno, regnat in maturitate. Phlegma imitatur aquam, crescit in hieme, regnat in senectute. Hi cum nec plus nec minus justo exuberant, viget homo. Quod autem aliquid homini accedit et recedit, haec naturalia perhibent instrumenta influxionis, scilicet, os et inferiora. Sunt praeterea subtilia quaedam foramina, quae poros vocamus, per quae ventus subintrans turgidam reddit faciem, qui per sudoris (0882C)effluxionem magis deprehenduntur. Nihil vero diximus mundum accidentaliter propter perfectam ejus compositionem, sed partium ejus recontextio, totius et redintegratio, secundum diversos auctores. Nam ignis spissatus transit in aerem, aer spissatus in aquam, aqua densatur in terram. Rursus per recontractionem terra diluitur in aquam, aqua tenuatur in aerem, aer transit in ignem. Elementa autem, quibus mundus constat, quilibet sibi locum capit, secundum sui naturam, ignis sui levitate supremum, terra gravitate infimum, huic aqua circumfunditur, his duobus aer. Supra firmamentum autem secundum divinos sunt supercoelestes aquae, supra quas (0882D)sunt spirituales coeli, in quibus angelicae virtutes continentur. Terra vero una ita se mediam locavit, ut aequaliter undique a firmamento distet, praeter exstantias montium et subsidentias vallium, transitque per meditullium ejus intellectualis linea de arctico polo ad antarcticum, quae et aeris circumfusione ita ligatur, ut nusquam deflectatur.

Forma terrae. Nunc de forma terrae disseramus, quam Anaxagoras rotundam et planam in modum ancilis volebat. Alii exstantias extremarum partium, et gremium cavernosum in modum scutellae, ubi quidquid caderet, ibi vero recipi volebant. Sed secundum hos multa sequerentur inconvenientia, nam vicissitudines solis et lunae tunc omnibus aequaliter apparerent, et semper (0883A)haberent aequinoctium, quia omnes dimidietatem omnium parallelorum viderent, sicque nec noctes, nec dies abbreviarentur, omnibusque esset idem Oriens, idem Occidens et Meridies. Restat autem terram rotundam dici, et ob declivem positionem hominum diversis modis coeli partes intueri; nam declivi vere abscondunt. Hiemalis tropici unam partem videmus, et tres latent, aestivales tres videmus, et una latet; et quando sol in illis est, per tantum spatium eum videmus quantum ipsorum cyclorum nobis apparet. Habemus quoque diversos ortus, et occasus et meridies secundum firmamenti volutionem, et terrae globositatem. Nam cum est meridies Orientalibus, ortus est Meridionalibus; et cum occasus Orientalibus, ortus est Occidentalibus.

Zonae. (0883B) Terra quoque per zonas est divisa, quarum media perusta est solis frequentia, et aliorum planetarum, secundum hos qui etiam illis calorem attribuunt, duae extremae sine caloris beneficio, aliae duae, hinc calore, hinc frigore temperantur. Si latitudinis magnitudinem perpendere volueris, intellige a Septentrione circulum protendi in Austrum tam in inferiori hemisphaerio quam in superiori. Hunc autem per sexagenas divide et attribue vicinae frigidae sex, temperatae quinque, perustae octo, temperatae ulteriori quinque, frigidae sex. Ecce ea proportione qua se numeri isti habent adinvicem, eadem quoque se habent zonarum dimensiones.

Climata. (0883C)Sciendum quod qui in medio perustae esset, talem haberet dispositionem, quod semper haberet aequinoctium; omnes enim parallelos videres dimidios, et in fine sui horizontis utrosque polos. Sed quanto magis Septentrioni accederet, tanto magis illi partes ejus elevarentur, et Austri deprimerentur, et hoc secundum diversa climata, id est, inclinationes. Sunt enim octo, secundum alios septem; sed qui octo volebant, quaedam tam perustae quam frigidarum asserebant. Frequentior autem usus octo volebat, tria vero sunt hujus habitabiles. Primum quod est inter Meroen et Syenem, in quo dies longissimus est tredecim horarum, brevissimus undecim, ubi duae horae faciunt differentiam. Inde etiam clima radiorum, ubi dies longissima est quindecim horarum, (0883D)brevissima octo; ibi differentiam sex horae faciunt. Ultimum clima nostrae habitationis dicitur Borestenicum, a Borestene lacu, monte, civitate Armeniae, ubi, secundum Bedam de Temporibus, longissimi dies sunt octodecim borarum, ubi sex; ibi differentiam septem horae faciunt. Si aliter ab astrologis dicitur, forsan aliter quoque climata disponunt. Si vero aliquis tantum procederet, qui polum supra verticem haberet, ille dimidium tantum zodiacum videret, et totum aequinoctiale parallelum, unde habet et per dimidium annum diem continuum, et per dimidium noctem continuam. Videndum quid in primo climate singulis mensibus de sex triens accrescit, et in aliis sex mensibus tantum decrescit. (0884A)In Rhodiorum climate singulis de sex integra hora accrescit, et in singulis aliis integra decrescit. In Borestenico singulis de sex duae horae, et in aliis totidem decrescit. Haec autem divisio climatum facta est secundum computistas, sed aliter etiam secundum philosophos, qui naturam ipsam perpendunt, ut in climate Rhodiorum compertum est. Nam in primo sex mensium duodecima pars accedit, id est, dimidia hora; in secundo, undecima; in tertio, quarta et dimidia; in quarto, quarta; in quinto, sexta; in sexto, duodecima.

Terraemotus. Terra quoque movetur, quod terraemotum vocamus; unde dantur conjecturae. Terra ad imitationem arteriarum per quas spiritus discurrit in homine, (0884B)habet cavernas, foramina et tracones, per quae venti et flumina discurrunt. Nam flumina mare intrant omnia, nec tamen redundat, quia ad suos alveos per tracones redeunt. In cavernas et foramina etiam quidam venti intrant, unde dum quaeruntur erumpere, tanto ruunt impetu, ut terrae partes illis finitimae inde commoveantur. Alii dicunt quod terra sit concava in modum fornacis, vel duorum hemisphaeriorum, quae cum aliquando moles montium corruant, inde moveatur. Alii dicunt supra abyssum locatam terram; et mota abyssus, moveatur. Alii dicunt Leviathan animal terram complecti, tenetque caudam more suo, qui aliquando sole exustus, nititur illum comprehendere, sicque indignationis ejus motu terram quoque moveri. Haurit quoque aliquando immensitates (0884C)fluctuum, ut etiam omnia maria sentiant in reddendo inundationem, et inde terrae moveantur.

Post singulares terrae proprietates de communibus terrae et aquae disseramus, sunt enim haec duo elementa invicem sibi mista, ut enim liquido pateat quid eorum alio sit superius. Nam in superficie terrae aquas videmus, et in venis ejus fodiendo invenimus. Verum autem Oceanum in medio perustae positum ideo physici referunt, ut ignis, solis, et aliarum planetarum aquis contemperetur. Calor enim humorem attrahit, et inde pascitur.

Retrusiones. Oceanus ille verus et mediterraneus duas facit refusiones, alteram ab Oriente in Austrum, alteram in Septentrionem, alteram ab Occidente; item in Austrum (0884D)et Septentrionem. Sed his duabus quae ad Austrum verguntur, secundum quosdam, nulla est cognitio. Quae vero in Septentrionem conveniunt, tanto impetu concurrunt, ut impulsione sua illam famosam accessionem et recessionem faciant, terramque modo obruant, modo retegant. Ut sol flammis suis solet aquas attrahere Oceani, quae dum non valent in aere diu sustineri, pondere relabuntur; unde, inundatione facta, aliquando terrae obruuntur. Alii dicunt quia venti aquas impellant, et sic terras obruant; cumque illas remiserint, ad alveum suum revertantur. Alii dicunt habitationes nostras vicinas esse ori Leviathan, qui dum haurit fluctus, terra apparet; et dum remittit, obruitur.

Exustiones. (0885A) Sunt praeterea aestuationes minores, scilicet, malinae et ledones. Ledones, a quinta luna, similiter et a vigesima incipiunt; et quot horis accedunt, tot recedunt. Malinae sunt majores, quae a tertia decima et vigesima septima luna incipiunt, et sex diebus et quindecim horis durant, et sunt citiores in accedendo, tardiores in recedendo. Exaestuat quoque mare inter diem et noctem ter; bis in aestivo die, et semel in nocte; bis in hiemali nocte, semel in die, et dodrantem et semunciam horae durat; sed sive exaestuent, sive vento impellantur, dein et dein fluctus ordinantur, quorum decimus est maximus. Augetur quoque mare secundum lunae incrementum et detrimentum. Nam incipiente illa crescere, crescit (0885B)mare per dies septem, et per totidem proximos decrescit. Rursus per sequentes septem recrescit, usque ad vigesimum primum diem, et inde terra decrescit usque ad vigesimum octavum diem. Notandum vero licet hoc modo augeatur, non tamen ad proprium statum, nisi post octo annos redeat. Luna quoque quo plus Septentrionales partes attigerit, tanto plus mare crescit; minus vero, quo illa magis Austrum possidet. Dicunt physici lunare corpus quasdam influxiones et effiuxiones habere, et hoc magis ex dulcibus aquis provenit, solaris vero de salsis. Praeter has refusiones sunt aliae refusionum refusiones, quae factae dicuntur per Herculem, qui cum habitationem nostram dulces tamen aquas habere videret, perfregit radices duorum montium, (0885C)scilicet, Adamantis, et Calpes, quorum alter, id est, Atlas, remansit in Mauritania, Calpes in Hispania.

Mediterraneum. Inter hos montes, id est, Calpen et Adamantem, fretum immissum latitudinem habet quinque milliaria, dividitque Africam ab Europa. Facit autem famosos sinus, Galiciam in Narbonensi regione ad montem Pessulanum, facit Corsicam insulam, diciturque Tyrrhenum in finibus Italiae: qui Carthaginem respicit, scilicet, inter Italiam et Siciliam, dicitur Ionium, circa Siciliam Adriaticum, qui in Oriente Italiam alluit; facitque maritima Graeciae loca versus Austrum plurima, Cyprum, Rhodum, Carpathum, et ubi desinit dare terminum inter Africam (0885D)et Asiam, incipit Nilus versus Septentrionem, et dicitur Hellespontus, inter Seston et Abydon, in ulteriori Pontus, inde Propontis, inde Bosphorus, ibique desinit dare terminum. Inter Europam et Asiam stat Tanais, qui de Riphaeis montibus oritur, et stagnantes Maeotides paludes facit. Similiter et in Oriente Caspium erumpit Erythreum, qui et Rubeum dicitur, nam alluit littus Rubrum; unde aquae marinae colorantur, fertque ibi lapides pretiosos. Asia magnitudinem Europae et Africae possidet, et incipit ab hortis Eden, id est, a deliciarum hortis; in Oriente et in Austro Nilo terminatur, in Septentrione Tanai. Africa in angulis suis habet Cyrenen civitatem, et Catabathmum versus Austrum in Occidentem. Mauritaniam et Atlantem, in Septentrionem (0886A)civitates famosas, Adrimetum octo millia, Hippone. Europa habet in Occidentem Hispaniam et Calpen, in Septentrionem Maeotidem paludem, versus Austrum Graeciam.

Nebulae. Haec duo elementa invicem sibi mista sunt. Terra enim evanesceret, nisi aquarum humoribus conglutinaretur: quae dum aliquando humores exhalat, ascendentes nebulae dicuntur, dum coeli faciem aperiunt nubes, dum vi ventorum stringuntur, aut solis calore depluunt, et dicuntur pluviae. Pluviae autem sunt, cum juges sunt et lentae; imbres fiunt, cum salutares veniunt, ut in vere cum gramina producunt; nimbi sunt, cum subito et damnose veniunt.

Nives. (0886B)Cum humores nebularum ascendunt, si terreno frigore praeveniuntur, in nives convertuntur: quae magis in montes cadere solent, quam in loca campestria, vel quia illis magis celsitudo montium obstet, vel quia ibi magis spiracula frigoris abundant. Sunt autem duplices, quae in mulcebri aere cadunt, ut grossae, quae statim liquescunt; et aliae minutae, quae in uredine frigoris cadentes tecti foramina penetrant. Nives etiam in alto mari non cadunt, sed secus littus. Nam calida est aqua salsa, et terrenum frigus impedit ne aerem super se attingat. Hinc quoque sententia illa astruitur, quia sol de calidis aquis maris pascatur. Luna vero de dulcibus tantum et frigidis, quae et proprio calore caret et lumine. Alii dicunt omnia coelestia corpora de dulcibus pasci; (0886C)nam dulces aquae mare intrantes feruntur in ejus superficie, unde mare sibi attrahere dicuntur planetae. Fit quaestio, cum calida sit aqua, quare tunc homo contactu illius frigescat magis quam terrae? Et solvitur: quia hoc de dulcibus tantum evenit, non de salsis. Vel potest hoc etiam esse tam de salsis quam de dulcibus, et frigescit ex hoc magis homo, quia conglutinatior aqua est, et magis adhaeret homini quam terra, si illi imponatur, ideoque subtilitati aquae hoc attribuas, quae magis poros penetrat, aut illis se applicat. Fit quoque quaestio, cum de salsis aquis nebulae proveniant, cum pluviae dulces ad nos descendant, quia poteris imputare sive immensis tractibus aeris, sive calori solis. Quod autem tantam potestatem habet ignis, videmus in amaris herbis, (0886D)quas ad patientiam gustus excoquit, vel in aere dulci amaritudinem amittit humor amarus, sicut dulces aquae in mare cadunt, et rursum per tracones quosdam ad alveum suum revertuntur dulces. Hoc autem experiri poteris. Nam si dulces aquas per algam maris colaveris, amarescent.

Grando. Nubes, ut diximus, vi ventorum, vel solis calore dissolvuntur, et fit pluvia; quae si terreno frigore in cadendo praeveniuntur, in grandinem commutantur et dealbantur: quarum duplex est genus. Nam minuta nivi admista venit in frigore. Alia in vernis et aestivis diebus et magis quam in nocte. Nubes etiam quanto altius elevantur, incipiunt attenuari, et per (0887A)aerem dispergi; et quando sol non potest aquas attactas sibi incorporare, et immensitates aquarum permittit decidere, frequentius cadunt in mare; et sic Deus parcit terrae. Quia manubias dicimus compositum a manu, quod est bonum, et nubibus per antithesin, quasi minime bonum nubium.

Aer. Postquam de terra et aqua diximus, de aere proximo illo disseramus, cujus motus causa perhibetur aqua: quae mota, naturaliter movet aerem. Sed cum moveatur ab Oriente, Eurus dicitur; et cum ab Occidente, Zephyrus; cum a meridie, Auster; cum a Septentrione, Aquilo. Si quaeritur cur potius naturaliter aquam quam terram moveri dicamus, respondeo: quia perpetuo aquas moveri videmus, non semper (0887B)aerem. Si perstiterit aliquis, dicens: Ubi est efficiens causa alicujus rei, debet esse effectum; respondeo, vicinum illum aquae motum, vel dicas non ubique moveri, sed in aliquo. Alii quia levis crispatio quaedam aeris, quam auram vocamus in terris, altanum vero in mari, offendatur in montibus, ibique tumultuantur et augentur. Alii dicunt rationabili motu moveri firmamentum, et subjectos planetas qui aerem inferiorem commovent, et omnibus motibus impellunt, id est, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, ante et retro; et per circulum, qui solus rationabilis est, sed in eo non diu persistit, quod etiam aliquando deprehendimus in turbine. Nec turbat quod planetas irrationabiliter illos moveri dixi, hoc fit comparatione firmamenti, qui (0887C)ab eodem cursu nunquam desistit. Planetae vero diversis tractibus labuntur.

De fulmine. Denique cardinales venti tres conveniunt, et nubes compellunt tanta vi, ut ex collisione illa nascatur sonitus, et claritas quaedam. Quod auditum offendit, tonitruum est; quod visum, fulgur vel fulguratio; qui ferit, fulmen dicitur. Nascitur ibi praeterea quidam lapis, qui vel nimiae compressioni, vel nimio calori, vel nimio frigori, potest attribui, quia expressio possit hoc efficere. Videtur satis ubi lacteus humor coagulatur, qui vero calor diversis modis res mulceat aut consolidet, apparet in limo. Quod autem frigus duritiem faciat, videtur in metallis liquefactis, ut etiam in ferro; lapides dissilire facit, lignum findit, aquam constringit. (0887D)Dicunt alii, quod quidam crassus ventus contineatur in nubibus, qui dum erumpit, sonitum facit, cujus rei probationem dat ventus vesica conceptus, quae displosa violenter intonat. Alii dicunt atomos humoris vaporaliter ascendere, et ignium caumaliter descendere, in quorum conventu nascitur ille sonitus, daturque similitudo quaedam de fabro ferrum calidum tingente in aqua.

De rore. Desudat quoque in aere ros, qui lunae attribuitur, eo quod illa sit cribrum coelestium. Alii attribuunt Veneri, eademque et vespere et mane; qui si frigore praevenitur, pruina efficitur. Cauma quoque grossum fit, cadit pruina in frigoris maxima uredine, qui (0888A)sepibus et ramis arborum inhaeret. Aliud quoque in autumnali volitat tempore, quod pueri vocant aestatem; unde araneae telas faciunt, qui est fex aeris sole desiccati. Praeterea ventis imminentibus, inferior iste aer superiori colliditur; unde scintillae prosiliunt, quae stellarum casum imitantur; revera autem nunquam aliqua stellarum fixa, seu vaga, decidit, imo scintillae humido aeri allapsae exstinguuntur, et in agris inventae phlegmatis similitudinem exprimunt. Sunt autem res venenosae.

De iride. Fit praeterea arcus in aere, qui oppositam plagam tenet a sole; et, ut dicunt physici, sol nubes aquosas et concavas reverberat, non multum confertas, unde diversitatis mundanae colores illis innascuntur, (0888B)qui tantum ex minima distantia liquide distingui non possunt. Beda autem dicit quatuor esse colores diversos, imitantes quatuor elementa: viridis viridem terrae superficiem imitatur, glaucus aquam, hiacynthus aerem, rubeus ignem aethereum. Sunt aliquando etiam duo arcus, quia luna similiter arcum facit, plenum tamen, quia non est ipsa Iris, et solet esse imminentibus ventis aut pluviis. Illum quoque nautae observant. Nam ex ea parte qua primum dissolvitur, ventos aut pluvias venturas esse praenoscunt.

De aethere. Huic aeri proximo loco aether imminet, in quorum confinio luna proxima loco est, quam physici terram aetheream vocaverunt: forsan ideo, quia sicut terra a terendo dicitur, ita qui a coelestium corporum (0888C)purgatione teritur, in lunam recipitur. Et hoc a sole ut, in speculi similitudine, reverberetur, opponitur. Lunares autem plurimi sunt animae ascendentes, vel descendentes, quae in singulis sphaeris quid acceperant obvolutionis relinquunt ibi, vel assumunt, sive cacodaemones. Quod autem furvi habere videntur in medio, hoc praedictae causae poterit ascribi.

De furvo lunae. Luna ex quatuor constat elementis, sed tria illa elementa bene sibi commista sunt et levigata. Nam et naturaliter sunt perspicua, et de se lucem reddunt. Terra autem in illo loco non bene aliis admista est, nec de se lucem effundit, et scabra est in illo loco. Scabrum autem est, quod rubigine obductum est, aut allevigatum remansit. Habet haec figuras septem. (0888D)Nam monoidos ab unitate dicitur, cum prima est; dichotomos, vel dyatomos, cum media est; dyas enim duo dicitur, tomos sectio, amphicyrtos, id est, circa rotunditatem. Est plenilunium in decrescendo, item est amphicyrtos, post dichotomos, et inde monoidos.

De eclipsi solis et lunae. Luna quoque illa semper pleni orbis est. Nam ex ea parte qua solem respicit, semper plena est; sed aliquando tota, vel ex parte, obscuratur, cum est quarta decima, vel decima quinta, si sit in ecliptica linea, et per diametrum soli opposita. Diameter est linea quae aliquando partitur in duas medietates; dyas enim binarius est, metron, mensura; nam tunc terra (0889A)in medio posita, lumen solis ne lunae infundatur impedit, et verbera ejus ad lunam usque protenditur, et est eclipsis lunae, quod deliquium dicimus. Fit autem tam in inferiori hemisphaerio quam in superiori, tam in Oriente quam in Occidente. Non tamen semper fit, cum est decima quarta, vel decima quinta, sed post sex menses semper. Cum autem in eodem signo fit et eodem mense, non nisi post novemdecim annos. Cum autem in eodem signo, et mense, et signi parte, non nisi post LV annos evenit. Quod vero in eodem signo, mense, parte, revocatis cunctis planetis ad locum suum, non nisi post quindecim menses annorum fit. Eclipsis solis in trigesima luna fit, sol eclipsim. Nam declinat vel ad Austrum, vel ad Septentrionem. Cum autem sol in eodem signo (0889B)pariter et mense fit, post LV annos; sed qui eodem signo, mense et parte fit, revocatis omnibus stellis ad priorem locum, hoc est, post XV millia annorum.

De ordine planetarum. Nunc de ordinibus disseramus. Plato, sequens Aegyptios, qui hoc persuaserunt, in proxima regione post lunam solem asseruit hac ratione. Luna proprio lumine caret, quia mutuatur a sole. Nam si Venus et Mercurius illi et lunae interponerentur, aliquando solis lumen praeriperent. Ratio quidem parva est, nam omnis umbra minoris corporis, a majori lumine tecta, extenuatur, nec longe protenditur; sicque hae duae nihil lunae impedirent. Tullius Chaldaeos sequitur, dicens solem medium planetarum esse numero, non spatio, nam plus a firmamento quam a terra recessit. (0889C)Non tamen negamus Venerem et Mercurium aliquando superiores, quod etiam historiae probant. Habetur enim in historia Caroli quod Mercurius per novem dies in sole tanquam macula appareret. Quando vero intraverit vel exiverit, nubes perhibebant videre. In Romana quoque historia dicitur, Augusto Caesare Julio adoptivo patri funebres exsequias faciente, Venerem fulsisse, quam ejus stellam censuit. Hi duo cum infra solem sunt, clare videntur in meridie. Causa vero est, quia sunt viciniores terrae, et majores apparent, nec sol illas obscurat. Cum vero supra solem sunt, claritas ejus non permittit illas videri, tanquam jam sint minores; cum directe quoque sol illas reverberat, ut ante vel retro positas, similiter (0889D)aut modicum, aut minime videntur.

De mediae lunae obscuritate. De luna quoque talis habetur conjectura, quod sit quaedam nubecula inter nos et lunam posita, impediens nobis partim claritatem lunae; nam ipsa administratrix est corpulentiae tam superioribus quam inferioribus, et cribrantur ibi quidam atomi, cujus liquidiores partes sursum dant corpulentiam. Sordidiores autem his inferioribus et caducis infunduntur, et ibi evaporant. Lunam quoque in ea parte aspectibus nostris subtrahit, quemadmodum nebula, quae ubi de montibus exhalat, oculis illum nostris ibi abscondit.

De epicyclis et intersectis. Quando Venus et Mercurius solis vicinitate, vel remotione, videantur, vel non videantur. Mercurius (0890A)cum ad 12 partem venerit, videtur sicut et luna. Venus vero cum ad 7 partem signi a sole recesserit, videtur quasi jam major. Luna quoque ibidem videretur, si proprium lumen haberet. Quod autem superiores et inferiores sole feruntur, tripliciter per conjecturas ostenditur, sive per intersectionem circulorum, sive quod sint epicycli, id est, supercirculares terram non habendo centrum, solem quasi centrum cursus sui efficiunt, sive altitudinem solis circuli emetiuntur obtusis sive acutis anfractibus, quemadmodum latitudinem zodiaci planetae evadunt, quae subjecta oculis pictura demonstrat. Sed quoniam mentionem quomodo zodiacum perambulent fecimus, plenius inde dicamus.

De lineis zodiaci. (0890B)Venus et luna ad extremitates zodiaci perlatas, duodecim lineas divisi perveniunt. Venus tamen in duobus momentis excedit, Mercurius octo lineas ejus perambulat. Sol duas medias servat, nec illas nisi in Libra excedit, unde Ovidius: Exspatiantur equi. Mars quatuor perambulat, Jupiter quinque; sed et hi frequentius anomali fiunt. Saturnus tres tantum. Cum sit dubitatio de ordine solis, Mercurii, Veneris, nulla tamen est de caeteris; nam tantum a sole, et a se invicem recesserunt, ut quod sol in anno perficit, hoc Mars in duobus, Jupiter in XII, Saturnus in triginta.

De transitoriis. Ipsorum quoque planetarum alii sunt hippolitici, alii stationarii, alii retrogradi, alii anomali. Hippolitici, (0890C)id est, transitorii, sunt qui de priori signo tendunt in posterius. Cumque hoc omnes aliae faciant, praecipue sol et luna, ita enim hi II de anterioribus signis ad posteriora tendunt, quod nunquam stent, nunquam retrogrediantur. Si aliquis opponat solem subsistere, quia plus in geminis moretur quam in Sagittario, dicite quod hoc morari non est subsistere, sed quod majus spatium ibi habeat complere, quam et aliis signis, ubi axis ejus tam alta non est, quod patet in excentritate. Stationarii sunt qui diutius prope aliquam fixam stellam videntur, quam soleant: non quidem stant, sed secundum cursus sui figuram vel ascendunt, vel descendunt, et non multum in naturali cursu procedunt. Sunt autem legitimi termini, (0890D)in quibus videntur stationarii, id est, cum distant a sole per tria signa, vel per quatuor, quod fit per triangulum, vel quadrangulum, id est, in trigono, vel tetragono, hoc est, in triceto, vel in quadriceto. Causa autem hujus stationis perhibetur sol esse. Est autem statio alia matutina, alia vespertina. Matutina est, cum ante ortum solis est in statione. Et notandum quod in vespertina statione tantum fiunt retrograde. Verbi gratia, si Jupiter de Geminis procedat in Cancrum, et item redeat in Geminos, quod cum quidam in quibusdam signis semel tantum faciant, Saturnus tamen semper bis ad quodlibet signum regreditur, et aliquando tertio pervenit ad idem, quod moram sui cursus secundum quosdam efficit. Nam secundum alios magnitudo circuli. Pythagoras (0891A)autem neque retrogradari, neque stare, neque anomalam aliquam esse dicebat, sed omnes inaequali spatio temporis aequaliter complere spatium locorum. Quomodo retrograde videantur, vel stationarie, cum tamen non sint, figura demonstrat. Anomalae, id est, irregulares sunt, cum vel diutius, vel citius, solito morantur, vel oriuntur, aut initi solito loco apparent, quod cum aliis etiam eveniat, maxime tamen Marti, qui in posterioribus duobus annis nunquam servat legem priorum. Venus autem et Martius nunquam in triceto vel in quadriceto regulariter distant a sole, nec a chronico ortu oriuntur, aut occidunt, quia non plus a sole distant quam Venus per signum et dimidium, Martius per signum et duas partes unius, ibique suam stationaritatem et retrogradationem patiuntur; (0891B)propius autem videri possunt aliquando supra simul et infra, simul retro, aut ante; unde et duos Luciferos videmur habere, similiter duos Hesperos, cum vero Mercurius ante est, vindicat sibi nomen Luciferi. Venus autem est nomen naturae, id est, naturaliter, ubicunque haec stella est, Venus appellatur. Cum vero solem praecedit in ortu, Lucifer dicitur; cum sole occidente apparuerit, Hesperus, vel Vesper, et est nomen officii. Dicunt quoque Aristot. et Peripatetici naturali cursu volvi planetas cum firmamento, sed omnes celeritate ipsius praeteriri. Saturnus in tantum cum ejus celeritate contendit, quod infra duos annos et dimidium illum praecedat firmamentum unius tantum signi longitudine.

De ortu. (0891C)Notandum quoque quod ortus alius matutinus, alius vespertinus. Matutinus, ubi aliqua stella solis ortum praecedit post mediam noctem; vespertinus, ubi post occasum solis aliqua stella apparuerit. Est praeterea ortus alius mundanus, alius heliacus, alius achronicus. Mundanus est, cum de inferiori hemisphaerio in superius aliqua stella emerserit. Heliacus est, cum sol recedens ab aliqua stella permittit eam videri. Acronius, cum aliqua stella, vel sidus, occidit, et oppositum illius per diametrum oritur. Chronos autem tempus interpretatur.

De occasu. Occasus quoque alius mundanus, alius heliacus, alius achronicus. Mundanus est, cum superiori hemisphaerio (0891D)in inferius quaelibet stella descendit. Heliacus, cum sol, ad aliquam stellam accedens, illam videri non permittit. Acronicus est, cum aliqua stella vel signum occidit, et oppositum illi per diametrum oritur.

De occultatione stellarum. Cum occultentur stellae, sive a sole, sive ab absidibus suis, non tamen omnes pari spatio occultantur. Nam Saturnus CLXX diebus ad majus occultatur, ad minus vero X tantum. Jupiter XXXVI ad majus, ad minus X, similiter. Mars autem anomalus est. Unde in Gestis Caroli per integrum annum latere perhibetur. Venus autem LVIII diebus ad majus, ad minus autem LII. Mercurius ad majus XVI diebus, ad minus XII. Luna accedendo in duodecima parte signi unius contra (0892A)solem incipit obscurari, et recedendo in duodecima parte illuminari, et duobus diebus tantummodo latet.

De absidibus. In intersectionibus quoque absides aut sunt quidam tramites qui dicuntur aut fragendo per spiras, per quas stellaria corpora incedunt, infixe triginta occultantur aut plures, sed minores diutius. Nam majores citius videntur. Incipiunt autem obscurari, cum sol ab aliqua illarum ultra quindecim partes destituitur terra, quod iter quindecim diebus perficit, recedensque ab ea quindecim diebus obscurat.

De consensu planetarum. Ut diximus supra in triceto vel quadriceto sole respiciendo planetas fiunt stationarios retrogradi, et contra se quoque respiciendo magnum sibi praebent (0892B)consensum. Nam cum salubris salubrem respexerit, augetur salubritas; si adversa adversam, augetur adversitas; si salubris adversam, vel e converso, minuitur utrarumque effectus. Mercurius autem, quia est indifferens, plus tamen bonus quam malus, semper talis efficitur, qualis illa quam respicit, et ejusdem coloris. Nam si adversam respexerit, auget et accelerat illius proceritatem; si vero prosperam, auget et accelerat ejus adversitatem; plus tamen est accommoda prosperitati.

De domiciliis. Si in singulis domiciliis singuli planetae accesserint, plurimum sibi obsequuntur. Illud autem domicilium cujuslibet dico principale, in quo quilibet planeta in origine mundi repertus est. Luna quidem (0892C)et sol singula habent domicilia, sed quilibet de certis quinque, habent duo unum secundarium. In principio itaque mundi luna fuit in Cancro, quae cum constellatione sua semper bona portendat, praecipue tamen Cancro. Si solem secum habuerit, incrementum et corpulentiam rebus maxime infundit, quod in florida aestate patet. Sol vero repertus fuit in Leone, in quo praecipue potestates suas designat siccitate et fervore, unde et caniculares dies sunt aliis fervidiores, ut sole existente in suo domicilio. Caniculares autem dies dicuntur a canicula, quam tunc ingreditur sol. Mercurius, sicut infirmus omnium, primam obtinuit electionem, elegitque ab antecedentibus Canem, Geminos; a consequentibus, Leonem, Virginem, hac (0892D)ratione, ut ibi quod vellet designaret principaliter. Tamen si hospitalitatis causa alius planeta illic fuisset ingressus, dixit se velle illi obsequi colore et effectu. Venus, uti proxima loco, proximam fecit electionem, et ab antecedentibus elegit Taurum, a consequentibus Libram, eadem ratione, ut suos effectus ibi demonstraret. Si vero malus planeta illuc intraret, vellet illi adversari, et sua prosperitate vires illius minuere, praecipue habens Mercurium, vellet accelerare prospera: Cum vero bonum sua constellatione plurimum designet, praecipue tamen de felici connubio jucundissimum pignus affert. Ea quoque ratione Mars Arietem et Scorpionem elegit, ut maximam portendat adversitatem, et praecipue flagrantiam indicat. Jupiter pisces et sagittarium elegit, qui temperatur (0893A)de adversis, augetur a prosperis. Cum Martio accelerat ad bonitatis suae indicia, de felici regnorum eventu disponit. Saturnus duo continua obtinuit, scilicet, Aquarium et Capricornum, cum bonis mitior, cum malis saevior, cum Mercurio in crudelitate celerior, interque malas designationes frigore et nimia asperitate abundat.

De frigore Saturni. Est autem inter omnes planetas Saturnus frigidissimus, cujus plures causae redduntur fabularum, quia senex fuit quidem vir. Senes autem sunt frigidae naturae, unde et flegma in eis abundat, quod hieme crescit. Vel ideo frigidus perhibetur, quia remotissimus sit a sole, vel quia sol in Saturni domiciliis positus, remotissimus est a nobis, tunc quia frigore (0893B)premimur. Cum vero in suis domiciliis Saturnus cum sole positus fuerit, gravissimam facit frigoris uredinem, nec aliter est frigidus, nisi per effectum. Mala enim constellatione sua enecat homines, enecati vero sunt frigidi, vel aliter, quia supercoelestibus aquis vicinissimus est; et ideo fit frigidus. De quibus plures dantur conjecturae, quomodo fertur rotundum, et perpetuo volubile consistere possit.

De supercoelestibus aquis. Prima conjectura est, quod sint in exteriori superficie coeli exstantia et subsidentia loca, ut etiam in superficie terrae, in quibus aquas contineri dicunt; cum tanta vero celeritate volvuntur, ut non labantur, quod de pleno vase quolibet probari potest. Nam quo majori impetu manu circumvolvitur, eo minus effunditur. (0893C)Secunda est, quod ibi vaporaliter quemadmodum hic nubes pendent, contineantur. Tertia est, quod propter solis remotionem, a quo praecipuus calor exhibetur, indurato glacialiter coelo cohaereat. Unde dicunt Saturnum frigidissimum planetarum, quia illis aquis vicinissimum. Est etiam quarta, firmamentum ut fixum non volvi, sed stellas illi appositas, nec fixas, moveri; et hi an quadratum, an rotundum sit dubitant. Novissime quaestio divina virtute solvitur, quia ibi teneantur secundum Dei voluntatem, licet hic modus homines lateat, quas ibi in usum divinorum servavit Deus, vel ut ignem coeli temperent: super has spirituales coeli sunt, in quibus angelicae virtutes continentur. Secundum alios nihil, nisi inane.

Quo tempore cursus perficiant planetae. (0893D) Saturnus pro circuli amplitudine, pro retrogradatione, pro stationaritate, declinatione vel ad Austrum, vel Aquilonem, sensum, vel visum, annum suum non nisi triginta annis perficit, et duobus annis et dimidio unum signum transit. Jupiter duodecim annis, unde singulis annis solaribus signum unum peragrat. Mars in duobus annis, unde uno anno sextum signum peragrat, nisi efficiatur anomalus. Habent enim Gesta Caroli quod in integro anno non sit visus. Sol infra CCCLXV diebus et quadrante diei, quae in primo, secundo et tertio, anno non computatur; in quarto vero dies intercalaris componitur, qui bissextus dicitur, eo quod bis in sexta Idus Martii computetur; (0894A)inde annus bissextilis; quod vero liquescat, ita disponamus. Sol in principio arietis esse ponatur, idem post CCCLXV dies adeo vicinus erit eidem parti arietis, quod si adhuc sex horae restarent, eamdem partem attingeret. De reliquo diligenter animadverte. In toto suo ambitu (ut diximus) tantum spatium ponit. Videamus igitur primum, secundum aequalem computationem, quantum in singulis signis ponat. Nam secundum compotistas in quolibet signo ponit XXX dies et X horas et dimidiam, et ex his ad eamdem summam redibis. Nam duodecies XXX sunt CCCLX, duodecies X horae faciunt quinque dies, et duodecies dimidia facit quadrantem: ecce eadem summa. Philosophi vero, rei veritatem contemplantes, deprehenderunt solem plus in uno signo, et minus in alio (0894B)immorari; unde in Geminis duos dies super XXX et X horas et dimidiam moratur. E contra in Sagittario duos dies minus quam XXX ponit; et hoc inde evenit, quod axis sua excentris est, et vicinissimus est in Geminis firmamento, et remotissimus a terra, et e converso in Sagittario. Si vis ad eumdem summam redire, hoc modo poteris deprehendere. In Geminis duos dies supra XXX moratur, unde in proximo signo X horas minuit, et ita usque ad Sagittarium minuendo, duos infra XXX relinquit; inde iterum ascendens, in quolibet signo XVI sumit usque ad Geminos. Ita quidem deprehenderunt esse, sive haec sit causa, quod inter radios qui serviunt, vel finiunt, Geminos absidis plus contineatur, sive sol ibi altius ascendens, longius spatium habet ire in illo signo quam in alio; (0894C)nec ideo longiores dies facit, quia quanto est altior, tanto magis a raptu firmamenti impellitur ab ortu in occasum. De aliis quoque planetis idem evenit. Nam Saturnus in Scorpione vicinissimus est firmamento, luna in Tauro, Jupiter in Virgine. Cum illo si fuerit Venus, significat bonum conjugium alicui futurum; unde Venus in specie Virginis venatricis occurrisse dicitur Aeneae, quae illi bonum fieri conjugium portendebat. Mars in Leone; cum quo si sol fuerit, incendium animorum et aeris designat. Sol (ut dictum est) in Geminis vicinus firmamento, Venus in sagittario, Mars in Capricorno. In oppositis autem signis sunt terrae vicinissimi. Venus in CCCXLIX diebus cursum complet. Maris, quia ocior est, novem diebus minus; sed cum saepius efficiuntur retrogradi, plus (0894D)possunt. Luna, secundum Macrobium, ambit zodiacum in XXVIII diebus; sed hoc dicit ad condemnationem septenarii, qui, quater multiplicatus, facit XXVIII. Sed revera infra XXVII dies, et octo fere horas, totum zodiacum perambulat, sed non illuminatur eo tempore. Verbi gratia, si sol et luna pariter fuerit in principio Arietis, luna procedens in XXVII diebus et octo fere horis pervenit ad idem punctum; sed solem ibi non invenit, quia jam et ipse sua lege processerat usque circa finem Arietis, ad quem consequendum postea luna ponit duos dies et quatuor horas; et tunc reilluminabitur ab illo, neque de accensione ad accensionem intersunt XXIX dies et XII horae, quae non computantur in primo mense. (0895A)Unde tantum habet XXIX dies, in secundo computantur, et tunc aliis additae, faciunt mensem XXX dies habere, nisi in decemnovennali anno, quando dies subtrahitur unus.

De saltu lunae. Hac autem ratione plus damus lunae singulis mensibus quam ipsa consumat. Illud autem adeo parvum est, quod singulis mensibus computare difficile est; sed in toto anno tantummodo supercrescit I hora et I punctum, et decima nona pars puncti, qui singulis annis collectum decimo nono anno facit diem integrum, illumque diem transiliendo auferimus, computantes tres lunationes XXIX dierum tantum. Punctum autem est quarta pars lunaris horae, quinta vero solaris. Hoc quod diximus est secundum illos (0895B)qui dicunt firmamentum rationabili motu volvi ab Oriente per Occidentem, iterum in Orientem. Planetas vero ab Occidente per Orientem iterum in Occidentem, quod asserunt Platonici. Aristoteles vero et Peripatetici dicunt planetas rationabili motu pariter cum firmamento volvi, sed illas celeritate firmamenti praeteriri VI, videantur quasi retrocedere; secundum quam sententiam quanto sunt altiores, tanto sunt celeriores, ut Saturnus velocissimus contendat cum firmamento tanta sua celeritate, quod infra duos annos et dimidium non nisi uno tantum signo praetereat illud firmamentum. Luna vero, ut omnium infima, est tardissima. Nam si hodie visa sit in principio Arietis, cras oriente Ariete, non ibi lunam invenies, sed post in duodecima parte illius (0895C)oritur. Sol quoque si in prima parte Arietis hodie fuerit, cras ibidem non apparebit, sed post XV partem unius horae naturalis sequenti die oritur in secunda parte ejusdem signi; et hi dicunt terram immobilem, et omnia aequaliter circa illam volvi. Ad quam sententiam accedit Tullius, qui dicit acutissimum somnum nimia celeritate firmamenti fieri, gravissimum vero in luna propter nimiam tarditatem ejus circumvolutionis. Firmamentum omnibus aequaliter supra volvitur quinque zonis, quas invicem paralleli dividunt, qui ab Oriente in Occidentem ducuntur. Sonat autem aequaliter distans; non quod omnes aequali spatio distent, sed duo et duo aequaliter sibi invicem, ita quod usquam sibi proprius, vel remotius, distent: quorum duo brevissimi sunt, (0895D)scilicet, extremi; medius vero, qui est aequinoctialis; maximus, qui ab omnibus videtur dimidius, nisi his qui sunt sub polo; nam hi totum videre poterunt, qui illorum horizontem terminat. Tropici vero sunt medioximi. Arcticus dicitur, qui ursas utrasque in se complectitur, cui oppositus est antarcticus. Tropicus aestivus sive terminus, qui secundum quamdam dispositionem Cancrum secat in medio, vel, secundum Hyginium, in octava parte, ad quam sol veniens revertitur; qui aestivum solstitium dicitur, secundum alios terminat Cancrum et zodiacum. Alter tropicus hiemalis est, unde ad nos sol convertitur, qui sit in octava parte Capricorni. Sunt quoque duo coluri, quorum unus aequinoctialia dividit (qui dicuntur (0896A)imperfecti, quantum ad nostrum visum, quia non videmus eos), alter solstitialia signa, totos. Sunt tunc, ut reor, integri, et habent distinctionem suorum siderum. Si qui ibi sunt, de his dubium est an de Austro ducantur in Septentrionem, vel extra a signo ad signum. Sed de his dicendum, quia tam zonas quam parallelos dividunt in quaternas partes.

De lacteo circulo. Est praeterea ibi lacteus circulus, qui in serenitate videtur; de eo fabulosae et physicae causae dicuntur. Juno Martium privignum suum de Maia genitum lactavit, ad cujus facti insigne coelum de lacte eodem respersit. Alii: Hercules sumens lactis superfluitatem a pluribus nutricibus, ibi tandem evomuit. Physici: Duo hemisphaeria fecit Deus, in quorum conglutinatione (0896B)major claritas infulsit. Alii: quod sint ibi breves stellae, et consertae, de quarum vicinitate splendor ille efficiatur, et ipsarum inter se distinctio obscuretur. Alii: quod stellae zodiaci ibi resplendeant, et juxta tropica sol sui luminis et ignis beneficia versus utrumque polum extendat.

De zodiaco. Zodiacus quoque duabus extremis lineis terminatur, et media, quae ecliptica dicitur, intersecatur, in qua eclipsis solet fieri. Praeterea zodiacus distinctus est per XII signa, quorum unumquodque in triginta partes divisum est, et unamquamque partium sol uno die transit, et ita signum tantum in uno mense, nisi quod tantum inde auferatur quolibet mense, ut tamen in bissextili anno dies naturalis componatur. (0896C)Sub parallelo illo, quem dixi, secare perustam quicunque maneret, semper haberet aequinoctium IV solstitia. Solstitium voco vicinissimam accessionem et maximam remotionem. Duo quidem haberet ex vicinitate, ut in Aricte et Libra, et duo ex remotione, ut in Cancro et Capricorno. Quod autem in medio perustae positus semper haberet aequinoctium, haec est causa, quod utrosque polos et omnes parallelos videret dimidios, et omnem viam solis quam facit ab ortu usque in occasum. Ad similitudinem firmamenti, solis sphaera alicubi est diffusior, et alicubi contractior, ut sub aequinoctiali circulo est diffusior, sub tropicis contractior; alioquin oporteret circulum solis in tropicis viciniorem esse firmamento quam in aequinoctiali circulo, si non ad similitudinem firmamenti (0896D)in convexum diffunderetur, et in tropicis contraheretur. Oppositio. Si in tropicis contractior est circulus solis, facit ibi breviores dies, ubi brevius habet iter; in aequinoctiali, ubi laxiorem habet circulum, et iter longius, facit dies longiores; sicque necesse est non semper ibi habere aequinoctium. Solutio. Quidquid recedit a medio tumore firmamenti, minus impellitur illius impetu: ita sol positus in tropicis minus impellitur quam sub aequinoctiali circulo, et tantam circuli latitudinem recompensat impetus rapacitas majori celeritate. Quod autem dicit Macrobius, esse planetarum celeritatem aequalem, hoc ideo dixit, quia aequaliter nituntur, sed non aequaliter promoventur, ut natantes aequis viribus (0897A)contra torrentem, non tamen aequaliter promoventur, torrentis impetu diverse illos impediente. Ita planetae modo stationariae, modo retrogradae, modo altitudine circuli impediente ab aequali promotione. Itaque qui esset sub perustae medio, semper haberet aequinoctium, et quatuor solstitia. Quantum autem aliquis a medio perustae ad septentrionalem plagam tenderet, tanto illi plaga illa elevaretur, et Australis deprimeretur; et quot sexagenas Septentrionalis assumeret, tot Australis amitteret, recipiens statim inaequalitatem dierum et noctium, donec tandem, sub polo positus, totum videret aequinoctialem circulum, et in aestivis signis dimidium annum haberet continuum diem, et in hiemalibus signis dimidium annum noctem, videretque dimidium superius hemisphaerium, et dimidium (0897B)inferius.

De meridiano circulo. Sunt praeterea duo circuli, meridianus et horizon. Meridionalem suum quaeque sibi gens efficit, qui ducitur super caput eorum a Septentrione in Austrum, et mutatur in quolibet passu, et inde est quod cum nobis est meridies, Occidentalibus sit Oriens, et media nox his qui sunt in medio inferioris hemisphaerii. Et sic in ordine computa.

De horizonte. Horizon est, qui, consideratus in aquae planitie, vel terrae, terminabitur in anterioribus CXX stadiis, et retro totidem, si ambitum ejus comprehendere volueris; triplica ejus diametrum cum adjectione septenae partis diametri, et habebis longitudinem (0897C)ejus ambitus. Horizon autem dicitur proprie terminalis circulus.

De constellationibus. Sunt praeterea quaedam stellae quae longo intervallo temporis interposito exoriuntur, et designant morbos, ut Canicula, quae post quadriennium oritur, neque in iisdem locis, quia interim aliquid sui cursus expletur; neque continuo malum designat, nam temperatur de adjacentibus bonis signis, vel planetis, in quorum domiciliis aut est, aut respicit. Domicilium illius perhibetur esse in ore Leonis, quo dum sol venit, caniculares dies esse dicuntur. De principio Leonis usque ad medietatem per XV dies. Si vero Canicula cum sole fuerit, ardorem designat. (0897D)Sirius illa dicitur in Graeco, et est cynicus annus, a cynos, qui est Canis 1160 anni. Aegyptii praeterea Abus vocant quamdam stellam, quae eisdem intervallo temporis oritur, cujus timent adversitatem. Vident enim hi aliquas stellas quae a nobis, tumore terrae interveniente, non videntur, ut Canopon in principio Aegypti. Est et alia, quae semel (ut reor) apparuit, nec ultra forsan apparebit, scilicet, quae Incarnationem tribus magis indicavit.

De planetarum ordine et designatione. Solet magnitudo vel qualitas circulorum ex quantitate illa planetarum deprehendi, ut quanto plus temporis in circuitione consumat, illa ampliorem circulum habeat, licet hoc quibusdam non videatur, cum magnitudo circuli non sit sola causa, sed etiam (0898A)stationalitates et retrogradationes. Saturnus, ut vult Macrobius, ex magnitudine circuli, XXX annos ponit. Luna vero, ex circuli brevitate, mensem tantum ponit. Quicunque vero planetarum teneret dimidietatem itineris Saturni, ille medius esset spatio, quia vicinius aliis facit Jupiter; unde prope medius est spatio, non numero. Sol autem numero, non spatio, secundum Tullium, et Chaldaeos, inter ternos summos, et ternos imos.

Mars positus in centro mundi, si Saturnum ex tetragono respexerit, si proximo loco post eum Mercurius cum plena luna idem tetigerit centrum, qui nascuntur in illa diurna genesi, efficiuntur homicidae, gladio casuri, sanguinarii consilio, vel facto, libidinosi, ebriosi, daemoniosi, scrutatores secretorum, (0898B)necromantici, malefici, sacrilegi, praecipue si nulla prospera impediverit. Martis effectus est iste in quolibet signo, praecipuus in suis domiciliis: maxime si in medio domiciliorum suorum positus centrum tetigerit. Centrum autem voco modo Meridionalem circulum, in quo dum fuerit sol, dico illum fuisse in centro; distatque aequaliter ab Oriente et ab Occidente, raro autem aequaliter ab Austro et Septentrione, nisi in duobus aequinoctiis.

Venus et luna cum Saturno in Saturni domiciliis, id est, Capricorni et Aquario, existentibus, quaecunque mulieres in diurna illa genesi nascuntur, viragines erunt, promptae ad agriculturas, bella, aedium structuras; quae sunt feminarum negligentes, unguenta, calceamenta, vestes appetent viris communes, (0898C)nec a maritis redarguentur. Testimonium vero hujus prohibet Mars, sive sit in iisdem domiciliis, sive in triceto vel quadrato respexerit.

Venus cum Marte, in Martis domicilio, id est, Ariete, posita, si Saturnum in tetragono respexerit, si qui viri tunc nascuntur, effeminati erunt, virilia negligentes, mulieribus indulgentes. Mars, si Venerem in tetragono respexerit, si nulla salubrium impediverit, si qui in genesi illa nascuntur, adulteri erunt, praecipue in matrimonio matres, filias aut sorores, copulantes. Ideoque fingitur Mars cum Venere adulterium perpetrasse. Sphaerae terram habent centrum, sed absides sunt excentres. Absides sunt circuli, in quibus sunt spirarum divortia, ubi notantur stationes et retrogradationes. Absides in (0898D)quibusdam locis sunt terrae viciniores, in quibusdam firmamento. Ipsa vespera etiam quoddam spatium contiguum habens tres dimensiones, longum, latum et altum. Nota quod sicut stellae faciunt infractus ratione latitudinis, ita faciunt et ratione altitudinis.

De diversis aequinoctiis. Si qui sunt in medio perustae, idem semper habent aequinoctium, quia utrosque polos et omnes parallelos semper vident dimidios; et si qui inde removentur, visu illos non dimidiatur, item neque aequinoctialem recte dimidiant. Quod si est, nunquam habemus aequinoctium. Solutio. Terrae globositas et firmamenti convexitas confert dimidietatem aequinoctialis lineae semper videri cujuslibet (0899A)positionis hominibus; nisi solis his qui sub polis recte habitant; illi enim totam vident aequinoctialem in suo horizonte, habentque etiam hoc modo aequinoctium, quod sex signa, id est, dimidius annus confert, vel diem continuum, et sex signa reliqua, id est, dimidius annus continuam noctem.

Cur stellae videntur. Sole occidente, cum decima quinta quoque pars signi occiderit post illum, jam tamen sol descendit, qui ut bona terrae erigi incipit, cujus gratia signa videmus; qui nisi essent, nunquam stellas videremus, solis lumine diurno oculos impediente. Nocte autem illud nobis subtrahit, nec tamen eo minus in stellas et superiora dirigit.

Philosophorum sententia est, quod animae solutae (0899B)a corpore velint, debent et possint, reincorporari. Velint, quia, potato Lethaeo, oblitae sunt praeteritorum, videntesque praemium sibi propositum, si bene meruerint in corpore, desiderant incorporari. Possunt, quia sunt immortales. Debent per necessitatem, quia cum quotidie nova creentur corpora, animae vero semel jam ab origine omnes creatae sunt. Necesse est vero quae prius erant incorporatae reincorporentur. Sed cum hoc debeat Aeneae (teste Virgilio) pater Anchises ostendere, altius incipit, scilicet, ab illo quod Graeci Topan, id est, Totum, vocant, quod sub quinario includitur. Sunt enim quatuor elementa, ignis, aer, aqua, terra, et Deus. Mundus enim non potest totum vocari, nisi prius ei infuso divino spiritu, quem animam vocamus. Ex (0899C)elementis enim et anima illis infusa, procreantur omnia. Unde cum duplicem naturam habeamus, videndum est quod ab alimentis quodammodo sortiamur. Deprehenderunt enim philosophi quod spiritum a Deo accepissemus, quia ipse est invisibilis; unde auctor summus Deus, a quo ducit originem, corpus autem ab elementis, quia sicut elementa sunt visibilia, sic et corpora nostra, et sicut illa de statu in statum mutantur per contextionem et recontextionem sui, sic corpora nostra diversis modis variantur. Item, anima rationalis est, ut Deus a quo ducit originem. Corpus autem irrationabile, sicut et elementa absque, animae beneficio. Item, anima simplex et invariabilis est in sui natura, ut auctor suus, unde (0899D)etiam servat aeternitatem, corpus autem compositum et corruptibile. Circa haec enim versatur Anchisae intentio, ut animarum immortalitas ostendatur. Ad quod quia diversae occurrunt oppositiones, videndi sunt diversi philosophorum errores, omnes enim, sed non eodem modo errabant. Quidam enim dicebant animas creatas esse ab origine mundi, et positas in compares stellas tanquam in vehicula, ut discerent rationabilem motum firmamenti. Alii unam tantum esse mundanam animam, quae omnia complet, omnia penetrat, omnia vivificat. Alii praeter mundanam esse humanas.

Videtur aliquibus sole posito in Cancro, quod ultra illos sol occidat; sic et de luna, cum in Cancro fertur in occasum, quod ex hac parte sicut et (0900A)luna ultra illos; sed falluntur, neque enim recte vocant Orientem vel Occidentem.

De solis equorum nominibus. Sol secundum poetas dicitur in curru vehi quem trahunt equi, quorum haec sunt nomina, secundum Fulgentium. Primus, Erythros, id est, rubens, quia mane sol rubet. Secundus Acteon, id est, splendens, quia circa tertiam clarius lucet. Tertius Lampon, id est, ardens; nam in meridie est fervidissimus Quartus Philoges, id est, amans terram; nam nobis occidendo videtur appropiare. Sed secundum Ovidium habet alia haec nomina: Eous, id est, oriens, vel surgens. Aethon, id est, elatus. Pyrois, id est, igneus: Phlegon, id est, acclivis, quia primum sol surgit, dehinc elevatur, postea fervet, in fine autem (0900B)diei inclinatur ad occasum.

De anima humana. Qui autem asserunt animas esse ab origine mundi creatas, dicunt illas esse sitas in comparibus stellis, ut discerent rationabilem motum firmamenti, ut cum spe et desiderio summae beatitudinis etiam corporarentur, secundum motum firmamenti rationabiliter regerent corpora. Illic autem positae, plenariam habent cognitionem praesentium, praeteritorum, et futurorum, cumque illis subvenit desiderium incorporandi, statim incipiunt gravari, et versus corpora deduci. Est autem illis descensus a Cancro sicut et ascensus, per Capriconum, et descendendo per crateram Bacchi primam, ibi potant oblivionem prioris status sui, et inde labentibus obveniunt quaedam (0900C)aethereae et aeriae obvolutiones, et hauriunt aliquid in singulis sphaeris, ut in prima Saturni correlationem, id est, similium collectionem, ut per unum simile sciat aliud approbare, ut si velim album aliquid ostendere, dicam albius est nive. Torporem etiam quemdam ibi accipit, in Jove scientiam et desiderium regnandi, aliisque imperandi. In Marte, animositatem ardoris; in sole, vim sentiendi per quinque sensus; in Venere, cupiditatem fervoris; in Marte, vim disserendi; in luna, vim augendi et minuendi. Horum quoque omnium ibi accipit anima vim et scientiam, quorum tamen exercitium non agit ante carnis obvolutionem; post planetarum obvolutiones in inferiori aere variis tumultibus pulsatur, (0900D)scilicet, grandinum, nivium, pluviarum, ventorum, et tandem tenebris corporis obvolvitur, nihilque scitorum recordatur, adeo irrigua mole corporis gravatur, quod patet in stultitia puerorum, qui carbone lucente laesi decipiuntur. Quaeritur de obvolutionibus aetheris, an illis incorporentur animae, an non; et dicunt quidam quod illis incorporentur, quidam quod non. Qui autem dicunt eas illis non incorporari, asserunt quod in illis tantum obscuretur eorum claritas, ut imago de fumo. Quidam vero asserunt eas illis uniri et incorporari, quia, teste Macrobio, animae redeuntes a corpore easdem obvolutiones illuc reducunt, unde illas assumpserunt. Unde datur intelligi quod illas secum in corpora de duxerant, ideo illis animae incorporatae fuerant. Objicitur: (0901A)Ergo si incorporatur anima illis obvolutionibus, tunc erat animal antequam perveniret ad hoc mortale corpus, quia anima conjuncta cum corpore facit animal. Sed non est necessarium cum anima juncta est digito, non faciat animal, quia praeter corpus et animam multa pertinent ad animalis constitutionem, ut sensualitas, etc. Animae itaque incorporatae dantur duae vires, ira et concupiscentia, quae et portiones ejus abusive dicuntur. Ira quidem datur, ut irascatur malis, concupiscentia, ut semper bona cupiat. Cumque his viribus anima rationabiliter utitur, justa est vita hominis; cum anima contrarias vias incedit, bonis irascendo, et mala cupiendo, tunc degenerat a naturae suae origine. Sed rursus ad reilluminandam rationem datur doctrina (0901B)animae, ut discendo, et neglecta relegendo, redeat ad priorem cognitionem; unde quod apud nos dicitur lectio, apud Graecos vocatur repetita cognitio. Reilluminata vero ratione, non tamen aliquando potest facere quae scit esse necessaria et utilia: quod ut possit, adhibetur ei virtus, cujus haec est etymologia: virtus dicitur, quasi propriis viribus nitens contra vitia. Definitur autem sic: Virtus est habitus animi in modum naturae rationi consentaneus, id est, consentit animae ad id quod nata est, id est ad bonum, et in hoc fautrix ejus est. Cum autem hae animae debeant probari immortales, plures occurrunt quaestiones, quarum haec est prima. Si animae sunt immortales, et omnes ejusdem dignitatis in sui natura, cur plus in uno viget quam in alio? Quod (0901C)solvit Virgilius dicens: Quantum innoxia corpora tardant, id est, pro habilitate corporum habet anima suarum virium exercitium; sicut leo clausus in cavea omnes quidem vires suas ibidem habet, sed non tam potenter exercet illas in cavea quam in silva. Inde rursus opponitur: Cur anima, quae dignior est in sui natura, subjecta sit corpori indigniori? Solutio. Anima vero dignior est in sui natura, sed in hoc quod continetur indignior est corpore continente, et secundum hanc dignitatem subjecta est corpori. Objicitur item: Si anima comprimitur in corpore, ut non possit vires suas exercere, tunc corrumpitur, et erit indigna, nec bene. Solutio. In sui natura non corrumpitur, quia naturalem observat (0901D)claritatem, licet clausa in corpore non possit adeo nitere, sicut lucerna modio supposita non eo minus claritatis in se habeat, licet eo minus appareat. Rursus opponitur: Si nihil in se sordidum admittunt, cur ergo in inferno puniuntur? Solutio. Quia noverunt exutas de corporibus sordes adhuc habere, quae de corporeis et de terrenis rebus illis adhaeserunt, quae ut auferantur, indigent ad tempus purgatione, sicut gemma noverit de luto levata adhuc habere sordes sibi inhaerentes, indiget purgatione.

De origine animarum. De hac animarum origine diversae diversorum sunt sententiae. Quidam enim dicebant animam esse conflatam ex atomis ignis, imitantes Anaxagoram et Heraclitum, qui volebant ignem omnium rerum esse (0902A)originem. Quidam dicebant illam esse sanguinem cordis, imitantes Thaletem Milesium, qui asserebant omnia ex humore constare. Stoici quemdam spiritum naturalem, quod probabant tali syllogismo: Quod recedente ab homine, homo desinit esse animal, anima est; sed spiritu naturali recedente, homo desinit esse animal: ergo spiritus naturalis est anima. Plato autem dixit animas humanas compositas esse de reliquiis mundanae animae. Aristoteles vero vocabat eam endelechiam, id est, formam animati corporis, et per hoc volebant illam esse accidens. Sed Plato, cujus auctoritas praeponderat, et quem maxime Macrobius imitatur, dicit animam esse substantiam incorpoream se moventem: et in hoc aliis est oppositus Aristoteli quidem, qui dicebat (0902B)illam esse accidens, causam primam substantiam, aliis quoque qui dicebant illam esse corpoream, causam primam incorpoream. Quaeritur autem secundum quem, incorporea substantia utrum sit generata anima, an ingenerata. Quod utrumque Plato asserit illam esse, diversis tamen respectibus. Generatam enim vult illam intelligi in Timaeo, ubi dicit: Praestantissima a praestantissimo facta est, vel in secundo, universi generis sementem faciam. Non generatam vero innuit in Phaedrone, cum dicit: Anima nec nata, et ideo aeterna. Ne autem post in hoc videatur sibi esse oppositus, ideo dicit animam ingeneratam, quod utatur lege generatorum, scilicet, ut dissolvatur actualiter, sive naturaliter. Nam omnia generata, praeter mundum et (0902C)divina, dissolvuntur actualiter, mundus vero naturaliter. Nam licet nunquam dissolvatur, natura tamen, si conditor vellet, dissolutionem pateretur. Nam quidquid de partibus est compositum, illi naturale est dissolvi; animae vero simplici, nec compositae, non est naturale dissolvi; unde dicta est ingenerata. Generatam autem Plato ideo innuit, quod secundum multos praejacentem materiam hylen habuerit, quod licet nusquam Plato testetur, nusquam tamen contradicit. Hyle quidem in puro suo statu considerata, non differat a materia animae. In puro suo statu considerata, id est, sine ratione, ira, et concupiscentia, quibus informatur, id est, quae in ea funduntur.

De anima mundi. (0902D) Dicunt etiam quidam unam tantum esse animam, id mundanam, quae omnia in animum et conformes unicuique rei vires pro sua habilitate, sicut stellis rationem, hominibus quos in caducis rebus invenit habere sphaericum caput, et erectam faciem, rationem quoque infudit, et sensualitatem sicut divinis corporibus, licet prae nimia contemplatione divina animalia sensualitatem non exerceant. Caeteris animantibus sensum et vegetationem. Arboribus et herbis tantummodo vegetationem; et sicut unus vultus in pluribus speculis, et in uno speculo plures vultus apparent, ita una anima in pluribus rebus: et ubique omnes vires suas habet, licet in diversis habeat exercitium pro habilitate corporum. Secundum (0903A)quam sententiam nullus homo videtur esse pejor alio, quia una eademque anima bona et immaculata in sui natura est in omnibus corporibus; sed dicitur magis degenerare in uno quam in alio, ut pote consensualitas dominatur rationi, quia in cujuscunque corpore sit, illud corpus est infernus animae. Secundum hanc quoque sententiam nullus homo moritur, ita quod patiatur separationem animae, quanquam separatur a quatuor elementis, inque omnia corpora resolvuntur; sed tunc dicitur mori, cum in illis anima relinquit priorum virium exercitium. Praeterea dicunt quidam eamdem mundanam animam pariter cum humana anima esse in homine, de qua vermes vivificentur in homine, sicque hominem duas animas asserunt habere.

Idem, de animarum origine secundum alios. (0903B) Sed quaeritur, si anima humana est generata, id est, creata, an auctor suus omnes animas in prima mundi constitutione pariter creaverit, an quotidie novas fecerit? Si, testantibus philosophis, omnes pariter ab exordio mundi factae sunt, et in compares stellas tanquam in vehiculo locatae, donec quotidie incorporandi desiderio descendant. Huc accedit Hebraica veritas, quae dicit: Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra, id est, animae quae incorporandae erant natis de sanguine Abel, ideo enim clamabant, quia volebant perfectam beatitudinem mereri in corporibus; sed superfluum nihil facit Deus, unde frivola est haec sententia.

Item, de animarum origine secundum alios. (0903C) Alii dicunt animam esse partem divinae essentiae, quam trahunt ab illo loco: Et spiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Haec autem particula non rediit amplius, ita vero uniatur cum Deo, unde et peccare potest. Hi autem agunt de Deo tanquam sit localis. Asserunt alii animas natas de angelicis substantiis. Aiunt alii animas nasci de terra, duce semine; et sicut scissum est corpus filii de Patris substantia, ita anima filii de anima Patris; trahuntque argumentum de consimilitudine morum.

De certa animae origine. Est autem indubitatae fidei, nec inde animas nasci, vel creari, vel aliunde adduci, sed similiter cum ipso corpore nasci; et est quoddam determinatum (0903D)tempus post conceptionem seminis, quod redigitur in corpus humanum, quo nascitur anima cum corpore. Animae autem duae sunt vires, una superior, altera inferior. Superior coelestibus et incorruptibilibus adhaeret, et alia concupiscit, vocaturque rationalitas, spiritus, domina mens, animus. Inferior est quae voluptatibus corporis consentit, vocaturque sensualitas, animalitas, famula mens. Superiorque debet regere inferiorem; sed aliquando ex superioris negligentia praevalet inferior, et seducit superiorem. Est et in hoc figura Adae et Evae. Si enim Adam superior se recte rexisset, non illum Eva inferior seduxisset. Cumque eis spiritus esset secundum diversitates animarum, unus qui nunquam unitur cum corpore, licet aliquando illud assumat (0904A)aereum, vel aethereum, ut angeli vel daemones. Alius, qui nunquam est sine corpore, ut spiritus brutorum animalium, qui cum ipsis et oritur et interit. Tertius, modo in corpore, modo extra corpus, ut spiritus qui vivificat homines, id est, anima. Quod autem dicitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas, hoc quoque dictum puto sive de hoc aere terrae, et aquae circumfusione, sive de subtiliori, id est, aethere, vel de Spiritu Trinitatis, de quo si dicit, innuit salutem futuram per aquam.

Nota tres figuras in compositione animae depictas ad idem pene tandem; intervalla enim quae sunt in prima, cum vellent impleri harmonicis consonantiis, nec proportiones ipsae possent discerni, in tam parvis numeris facta est figura, ut in majoribus (0904B)numeris doceatur, quae non poterat in minoribus. Ponitur ergo sexto loco unitatis, loco binarii VII, et sic nota in caeteris. Sed quia adhuc deerant numeri, in quibus semitonia discernerentur, inventa tertia figura, et tamen pro suppletione hemitonorum quantum ibi per se non ostenduntur, sed in consonantiis, diatessaron et diapente, quarum consonantiarum proportionales numeri distincte ibi reperiuntur. Mundus dicitur, res illae sensibiles, quasi mundatae et discretae ab illa confusione in qua prius fuerunt in hyle. Unde Augustinus: « O munde immunde! »

Sciendum quod in quocunque epitheto constitutis duobus epogdois, quidquid remanet limma est, id est, minus semitonium, superatur a minori semitonio, (0904C)ut sagaci investigatione calculatoriae artis repertum est, tertia parte sui ipsius semitonii minoris, et 104 parte suae partis tertiae.

Si vis scire quomodo de toto possis facere minus semitonium, accipe octavam partem, qua sesquioctava proportio vincit subsesquioctavam, et divide eam in novem aequales partes; postea, relictis 5 novenis, tres novenas aequaliter divide in 27 partes. De quibus vicesima septima parte sublata, procul dubio remanebit tibi limma, id est, minus semis. Hoc autem non est ignorandum, quo minus semis collocatum cum sesquioctava proportione illius sesquioctavae, a cujus nona parte diminuitur, continet totam illam sesquioctavam, et insuper ejus (0904D)24 partem ejus vicesimae 4 partis, et praeterea octavam partem ejus quartae partis, et septies 81 partem ejus octavae partis. Verbi gratia, praeponamus tales numeri 3, in quibus liquescat qui dicitur. Sunt numeri 243, et 253, et 273, et trientem, et semunciam, 243, et subsesquioctavus ad 273, et trientem semunciam. Nam iste est sesquioctavus ad illum, continet eum totum, et ejus octavam partem, quae est 30, et triens et semuncia, et etiam tonus integer ad illum. Ducenti vero 53, qui numerus est semitonio minus, qui ad 243 comparatur, bene dicitur diminuti a nona parte ducentorum 78, et trientis et semunciae. Quorum praeter totum etiam potest contineri nona parte sui ejus octavam partem, id est, ducentorum sexagintatrium, cui concertus, quemadmodum (0905A)sesquioctavus facit. Non enim superat illum, nisi tredecim, continet tamen illum totum, et ejus vicesimam quartam partem, quae etiam 10 asses et 5, et praeterea, continet hujus vicesimae quartae partis, quae etiam duo asses. Necnon adhuc continet hujus quartae partis 8 partem, quae etiam quadrans L, 9. §§. c. 9. Et omnium continet post superiora hujus octavae partis species octogesima primam partem, quae est scrupulus et calculus; ergo minus semitonium comparatum cum subsesquioctava proportione illius sesquioctavae, a cujus nona parte diminuitur, comprehendit totam illam subsesquioctavam, et ejus 24 et partem, et 24 partis, quartam, et quartae octavam, et octavae septies 81 partem. Si autem hoc invenire desideras in integris (0905B)his, in minoribus non poteris invenire numeris, quam inter 57, 208, et 65, 536. Ut plenius liquescat probatio, proponatur epitritus et subepitritus numerus, ubi post duos tonos remaneat tibi semitonium, ubi probetur quadrans esse verum, et ita inclinentur 49, 155, ejus octavas partes 6, 100, 11, 4, 50, 5, 200, 10, 100, 6, ejus octava pars 7, 700, 76, 65, 536. Iste ergo continet totum superiorem, et ejus vicesimam quartam partem, quae est 648, et hujus quartae partis octavam partem, quae est 80, et insuper continet septies octogesimam primam partem hujus octavae partis. Inter 3 autem et quatuor sic potest inveniri semitonium, a duobus epogdois relictum, 3 octava pars est triens et semiuncia, sextuli obulus, calculus et dimidius 3, hemitonium minus. (0905C)Inter hos duos numeros invenitur minus semitonium, qui sunt 4, 800, 60, 4, et 4, 500, 100, 17. Si igitur vis scire quomodo se habet in omni semitonio minori major numerus ad minorem, sed horum duorum numerorum collectionem firmiter ubique habeas. Continet namque in hac collectione major numerus, qui est 4, 800, 60, 4, totum minorem, scilicet, 4, 500, 100, 18; et insuper ejus nonam decimam partem, quae 1, 200, 10, 50, 3; nec non ejus nonae decimae partis octogesimam primam partem 1, 3; et praeterea continet octogesimae primae partis, quae est unitas. Unus duo. Ideo a minimo hic liber incipit, quia conditor humanae molis numerum voluit habere exemplar in omni opere (0905D)suo, ubi etiam in his notetur perfectio operis, et ab uno, id est, a Deo, quia unus est factor omnium, quae sunt, a duobus et a tribus, quoniam hi tractant de omni alteritate, quae ab uno, id est, a Deo descendit, sicut a monade omnis alteritas mundi ducitur. Quartus hac ratione subtrahitur numerus, ut senarii numeri perfectius remaneant, quia hi tres perfecti notantur in scientia de naturali justitia. Nam si non subtraheretur, denarius remaneret, quem constat esse perfectum, quia divisus non restituitur, sicut senarius imperfectus resolvitur per partes, quae coacervatae faciunt imperfectum numerum, id est, senarium.

Superest igitur. Sophistae vero nunc suas defendunt rationes, et alienas impugnant, et e converso. (0906A)Unde proborum mores assequi non valent, qui certis et probabilibus utuntur rationibus. Fit enim b intervallo. Dicit hoc per involucrum et integumentum, quasi axes coeli aliquando trini emolirentur, et facerent ipsam sphaeram mundani corporis subsidere, et ita calor dominaretur humori, et ita proveniret diluvium per ignem, et e converso. Taliter circumactionem vocat transitionem et retransitionem elementorum, quod non ignis spissatur in aerem, aer in aquam, in terram, vel e converso, tunc exulat calor, vel humor fit diluvium, vel per ignem, vel per aquam, alteram circumactionem dicit per convolutionem 7 planetarum, ex quorum natura vel nimius calor vel humor provenit. Est adhuc major causa cum ferventissimus est, (0906B)si tunc humor nimium moratus fuerit, stellae circumfusae soli mittunt ex se fervorem circa solem, et inde minuuntur, calorem mittit terrae, et tunc igne pereunt. Vel exorbitatio referas ad currum solis, nam exorbitare videtur in aestate, cum altior surgit; et tunc magis contra nos versus est, quam in hieme, vel dicas quod longo intervallo dicit de magno anno, qui est 15000 annorum. Aliter dicunt quoque philosophi solem esse talis naturae, quod omnium in se trahat ignem stellarum, ad quem temperandum attrahit sibi humorem illius elementi, scilicet, aquae; et tunc aqua et maxime maria contrahuntur, quam cum remisit, distrahitur mare, sed aliquo tempore magis quam alio. Unde Lucanus: (0906C)Flammiger an Titan ut alentes hauriat undas, Erigat Oceanum fluctusque ad sidera tollat. Nota quod dicit numerum priorem superficie. Nullum enim accidens prius est subjecto suo, et dicit superficiem corpoream propter perpetuam conjunctionem sui cum corpore, quod nunquam deserit, incorporea autem est sui natura. Itaque corporeum et incorporeum hoc respectu bene patiuntur se, corporeum ut corporis, et incorporeum animae penitus sunt opposita, nec omnino patiuntur se in eodem.

Hyle impressa ideis dicit firmare corpus, cujus praestantissima parte constare divina dicit, quod non videtur esse. Hyle enim est res informis, veram (0906D)non habet partem in sui natura; quare ex ejus parte nihil constat, nec etiam ex ejus termino aliquid constat. Si enim hyle in aliquod unum transiret totum, jam alia omnia ex hyle materia non constarent, quod etiam est contra auctoritatem, cum nec ex toto, nec ex parte hyle constaret. Dicendum est igitur hyle advenire formam, et primo in aliquam partem sui, unde dicatur fieri aliquid, deinde aliam formam in alia parte sui, et sic per singula. Tradunt physici quaedam convenienti corpore elementorum ad similitudinem numerorum corpora proportionari, ad hoc ut sint apta vivificari ab anima, quae compositio universalis dum suum tenorem habet, naturam animalis solidam et quietam, quantum in sui naturam manere dicunt. Si vero ex aliqua (0907A)parte ex superfluis humoribus, sive diminutis discordia compositionis evenerit, infirmitatem accidere; si vero periit, dissolutio fuerit, mori hominem; unde dicit liber, dum mundo supersunt, etc. Cum vero deficiunt, mox arcana vis solvitur, quia quantum in natura animae cum semper apta est animare, nisi corpus impediat, unde subjungit, anima ipsa non deficit, etc. Cum adhuc potest esse accessio. Nota hoc esse contra sententiam Platonis, ubi dicitur meritis in fine locatis. Nam secundum beatum Augustinum omnis homo tollitur a vita, cum vel optimus vel pessimus est, non dico quantum ad effectum operis, pensatur ex quantitate amoris; qui autem tunc homo tollitur ex justitia Dei fit, ex qua homo incremento virtutum perficit, (0907B)et in sordibus vitiorum putrescit. De terra et igne, quia vivificat spississima et subtilissima. Ex terra et aqua, quia spississima; ex aere et igne, quia tenuissima. Hanc dividit horizon. Hoc non est verum. Horizon enim in longitudine habet 360 stadia, qua mensura terram esse longiorem constat; sed quod hic liber dicit, intelligendum est de horizonte coeli, quod est hemisphaerium, sub quo continetur dimidia pars terrae. Ultroque magnam partem. Citro quia non totam continet, vel ultro citroque, id est, ex utraque parte. Tunc propter eluviones et exustiones. Quod Plato testatur, sic dicens. Fit enim longo intervallo mundi circumactionis exorbitatio, quam inflammationis vastitatis necesse est consequatur. Cum nihil aliud tempora, nisi cursus solis efficiat. (0907C)Cursus solis non efficit tempora, cum etiam aliqui dies fuisse legantur ante solis originem; sed sol dicitur efficere tempus, quia per eum discernitur. Nam tempus est perpetuus rerum decursus, per solem notatus. Ideo physici mundum magnum hominem vocant. Mundum nomine hominis vocaverunt, quia animatus ut homo, hominem vero nomine mundi vocaverunt, quia ex quatuor constat elementis. Aut sphaerico motu. Quod sphaerico motu rotatur, ipsum in se totum locum quem habet, nunquam deserit, sed in eodem ambitu semper manet totum, per partes autem diversum locum assumit circumvolvendo. Quod autem per lineam movetur, aliquando penitus priorem locum deserit translatum in alium, aliquando (0907D)priorem non deserendo porrigitur in ulteriorem, ut arbor crescendo. Nos cavere praestigia. Sicut in praestigiis aliquid videtur esse, cum nihil sit, ita verbis illius qui sophistice agit, cum tamen nihil veritatis sit. Intellectus est per quem animus ea quae sunt perspicit. Providentia, per quam aliquid futurum videtur, antequam fiat. Magnanimitas est rerum magnarum et excelsarum cum anima ampla et splendida quadam propositione cognitio. Magnificentia eadem in effectu. Fiducia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae cum certa spe collocatum. Tolerantia est honestatis aut utilitatis causa rex arduarum ac difficilium, voluntarium ac diurna perpessio. Constantia, sive perseverantia, est in ratione bene considerata, stabilis (0908A)et perpetua mansio. Modestia est per quam pudor honestus charam et stabilem comparat auctoritatem. Amicitia est voluntas bonarum rerum, quae aliqua illius ipsius causa quem diligit, contra ejus pati voluntatem. Philosophia est veritatis comprehensio, quae dividitur in tria, scilicet, ethicam, logicam, physicam. Ethica autem est scientia moralis, vitae ordinem aperte demonstrans; cui supponuntur tria, scilicet, animus, anima, homo. Animus est res sui curam gerens. Anima est reipub. curam suscipiens. Homo est res familiaris, officium disponens, vel, secundum dialecticos, animal rationale. Animae autem quatuor supponuntur, scilicet, prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. Prudentia est verae laudis perfectio. Justitia est habitus animi. Sapientia, (0908B)cuncta prospiciens, vel habitus animi communi utilitate conservata. Fortitudo est quaedam, relictis vitiis, ad meliora semper se erigens, vel fortis est periculorum susceptio, et malorum perpessio. Temperantia est, quod amoris gravitate quaeque constituens. Logica est diligens ratio disserendi, et magistra judicii; sic definita stricte accipitur, comprehendens tamen rhetoricam dialectica. Large vero sic describitur: Logica est sermocinalis scientia, et dividitur in tria, in dialecticam, rhetoricam, grammaticam. Dialectica est sagacitas ingenii, stultitiaeque sequester. Supponuntur autem dialecticae quatuor, scilicet, probatio, assumptio, confirmatio, conclusio. Rhetorica, conjunctionis honestae, et faceti eloquii, doctrix argumentosa; cui supponuntur tria, (0908C)natura, doctrina, usus. Grammatica, eloquendi peritia. Physica, scientia naturalis vigoris, causam recte commemorans. Physica autem alia intellectibilis, ut angeli; alia intelligibilis, ut Deus; alia naturalis, ut substantia. Naturalis vero dividitur in sex, scilicet, arithmeticam, geometriam, musicam, astronomiam, astrologiam, medicinam. Arithmetica est multitudinis, quae per se est sollicita calculatrix. Arithmeticae supponitur perfectio, imperfectio, plusquam perfectio. Geometria est immobilis magnitudinis doctrina ponderatrix, vel mensuratrix, quae habet lineamenta, intervalla, magnitudines, figuras, dimensiones, numeros. Musica est melodiae ejusque instrumentorum artifex curiosa. Musica autem, alia (0908D)harmonica, alia rhythmica, alia metrica. Astronomia est mobilis magnitudinis ascita contemplatrix. Astrologia est peritia quae coelis vertiginem conversione considerat. Altera autem naturalis, altera autem superstitiosa. Naturalis dum exsequitur solis et lunae cursum, astrorum, certas temporum stationes. Superstitiosa vero est, quam mathematici sequuntur, quae in stellis augurantur. Hoc vero est inter astronomiam et astrologiam, quia astronomia conversionis, ortus, obitus, motusque siderum continet. et cur sic vocentur. Astrologia vero partim naturalis, et superstitiosa partim. Medicina est ars quae de morbis et salute corporum tractat. Alia vero methodica, alia autem empirica, alia logica. Aristoteles quaerit an Deus sit: poena dignus est, quia colere (0909A)magis, quam inquirere convenit sapienti. Alexander ad Didymum: Est anima una per se stabilis, unde (0910A)omnes animae recreantur. Hermogenes. Si Deus non est. unde bona? si est, unde mala?