De consulatu Stilichonis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De consulatu Stilichonis
Saeculo V
editio: incognita
fons: incognitus

De consulatu Stilichonis

(v:::1:::p:::364) LIBER 1


Continuant superi pleno Romana favore
gaudia successusque novis successibus augent:
conubii necdum festivos regia cantus
sopierat, cecinit fuso Gildone triumphos,
et calidis thalami successit laurea sertis, 5
sumeret ut pariter princeps nomenque mariti
victorisque decus; Libyae post proelia crimen
concidit Eoum, rursusque Oriente subacto
consule defensae surgunt Stilichone secures,
ordine vota meant, equidem si carmen in unum 10
tantarum sperem cumulos advolvere rerum,
promptius imponam glaciali Pelion Ossae.
si partem tacuisse velim, quodcumque relinquam
maius erit. veteres actus primamque iuventam
prosequar? ad sese mentem praesentia ducunt. 15
narrem iustitiam? resplendet gloria Martis.
armati referam vires? plus egit inermis.
quod floret Latium, Latio quod reddita servit
Africa, vicinum quod nescit Hiberia Maurum, (v.1.p.366)
tuta quod imbellem miratur Gallia Rhenum, 20
aut gelidam Thracen decertatosque labores
Hebro teste canam? magnum mihi panditur aequor,
ipsaque Pierios lassant proclivia currus
laudibus innumeris.


Etenim mortalibus ex quo
tellus coepta coli, numquam sincera bonorum 25
sors ulli concessa viro. quem vultus honestat,
dedecorant mores; animus quem pulchrior ornat,
corpus destituit. bellis insignior ille,
sed pacem foedat vitiis. hic publica felix,
sed privata minus, partitum; singula quemque 30
nobilitant: hunc forma decens, hunc robur in armis,
hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris,
hunc suboles castique tori, sparguntur in omnes,
in te mixta fluunt; et quae divisa beatos
efficiunt, collecta tenes. 35


Ne facta revolvam
militiamque patris, cuius producere famam,
si nihil egisset clarum nec fida Valenti
dextera duxisset rutilantes crinibus alas,
sufficeret natus Stilicho: mens ardua semper
a puero, tenerisque etiam fulgebat in annis 40
fortunae maioris honos. erectus et acer
nil breve moliri, nullis haerere potentum
liminibus fatisque loqui iam digna futuris.
lam tum conspicuus, iam tum venerabilis ibas
spondebatque ducem celsi nitor igneus oris (v.1.p.368) 45
membrorumque modus, qualem nec carmina fingunt
semideis. quacumque alte gradereris in urbe,
cedentes spatiis adsurgentesque videbas
quamvis miles adhuc. taciti suffragia vulgi
iam tibi detulerant, quidquid mox debuit aula. 50
Vix primaevus eras, pacis cum mitteris auctor
Assyriae; tanta foedus cum gente ferire
commissum iuveni. Tigrim transgressus et altum
Euphraten Babylona petis. stupuere severi
Parthorum proceres, et plebs pharetrata videndi 55
flagravit studio, defixaeque hospite pulchro
Persides arcanum suspiravere calorem.
turis odoratae cumulis et messe Sabaea
pacem conciliant arae; penetralibus ignem
sacratum rapuere adytis rituque iuvencos 60
Chaldaeo stravere magi, rex ipse micantem
inclinat dextra pateram secretaque Beli
et vaga testatur volventem sidera Mithram.
si quando sociis tecum venatibus ibant,
quis Stilichone prior ferro penetrare leones 65
comminus aut longe virgatas figere tigres?
flectenti faciles cessit tibi Medus habenas;
torquebas refugum Parthis mirantibus arcum.
Nubilis interea maturae virginis aetas
urgebat patrias suspenso principe curas, 70
quem simul imperioque ducem nataeque maritum
prospiceret; dubius toto quaerebat ab axe
dignum coniugio generum thalamisque Serenae. (v.1.p.370)
iudicium virtutis erat; per castra, per urbes,
per populos animi cunctantis libra cucurrit. 75
tu legeris tantosque viros, quos obtulit orbis,
intra consilium vincis sensumque legentis,
et gener Augustis olim socer ipse futurus
accedis. radiis auri Tyriaque superbit
maiestate torus; comitata parentibus exit 80
purpureis virgo. stabat pater inde tropaeis
inclitus; inde pium matris regina gerebat
obsequium gravibus subnectens flammea gemmis.
tunc et Solis equos, tunc exultasse choreis
astra ferunt mellisque lacus et flumina lactis 85
erupisse solo, cum floribus aequora vernis
Bosphorus indueret roseisque evincta coronis
certantes Asiae taedas Europa levaret.
Felix arbitrii princeps, qui congrua mundo
iudicat et primus censet, quod cernimus omnes. 90
talem quippe virum natis adiunxit et aulae,
cui neque luxuries bello nec blanda periclis
otia nec lucis fructus pretiosior umquam
laude fuit. quis enim Visos in plaustra feroces
reppulit aut saeva Promoti caede tumentes 95
Bastarnas una potuit delere ruina?
Pallantis iugulum Turno moriente piavit
Aeneas, tractusque rotis ultricibus Hector
irato vindicta fuit vel quaestus Achilli.
tu neque vesano raptas venalia curru 100
funera nec vanam corpus meditaris in unum
saevitiam; turmas equitum peditumque catervas (v.1.p.372)
hostilesque globos tumulo prosternis amici;
inferiis gens tota datur. nec Mulciber auctor
mendacis clipei fabricataque vatibus arma 105
conatus iuvere tuos: tot barbara solus
milia iam pridem miseram vastantia Thracen
finibus exiguae vallis conclusa tenebas.
nec te terrisonus stridor venientis Alani
nec vaga Chunorum feritas, non falce Gelonus, 110
non arcu pepulere Getae, non Sarmata conto.
extinctique forent penitus, ni more maligno
falleret Augustas occultus proditor aures
obstrueretque moras strictumque reconderet ensem,
solveret obsessos, praeberet foedera captis. 115
Adsiduus castris aderat, rarissimus urbi,
si quando trepida princeps pietate vocaret;
vixque salutatis Laribus, vix coniuge visa,
deterso necdum repetebat sanguine campum.
nec stetit Eucherii dum carperet oscula saltem 120
per galeam. patris stimulos ignisque mariti
vicit cura ducis, quotiens sub pellibus egit
Edonas hiemes et tardi flabra Bootae
sub divo Riphaea tulit! cumque igne propinquo
frigora vix ferrent alii, tune iste rigentem 125
Danuvium calcabat eques nivibusque profundum
scandebat cristatus Athon lateque corusco
curvatas glacie silvas umbone ruebat.
nunc prope Cimmerii tendebat litora Ponti, (v.1.p.374)
nunc dabat hibernum Rhodope nimbosa cubile. 130
vos Haemi gelidae valles, quas saepe cruentis
stragibus aequavit Stilicho, vos Thracia tester
flumina, quae largo mutastis sanguine fluctus;
dicite, Bisaltae vel qui Pangaea iuvencis
scinditis, offenso quantae sub vomere putres 135
dissiliant glaebis galeae vel qualia rastris
ossa peremptorum resonent inmania regum.
Singula complecti cuperem; sed densior instat
gestorum series laudumque sequentibus undis
obruimur. genitor caesi post bella tyranni 140
iam tibi commissis conscenderat aethera terris,
ancipites rerum ruituro culmine lapsus
aequali cervice subis: sic Hercule quondam
sustentante polum melius librata pependit
machina nec dubiis titubavit Signifer astris 145
perpetuaque senex subductus mole parumper
obstupuit proprii spectator ponderis Atlas.
Nulli barbariae motus; nil turbida rupto
ordine temptavit novitas, tantoque remoto
principe mutatas orbis non sensit habenas. 150
nil inter geminas acies, ceu libera frenis,
ausa manus. certe nec tantis dissona linguis
turba nec armorum cultu diversior umquam
confluxit populus: totam pater undique secum
moverat Auroram; mixtis hic Colchus Hiberis, 155
hic mitra velatus Arabs, hic crine decorus
Armenius; hic picta Saces fucataque Medus, (v.1.p.376)
hic gemmata niger tentoria fixerat Indus;
hic Rhodani procera cohors, hic miles alumnus
Oceani. ductor Stilicho tot gentibus unus, 160
quot vel progrediens vel conspicit occiduus sol.
in quo tam vario vocum generumque tumultu
tanta quies iurisque metus servator honesti
te moderante fuit, nullis ut vinea furtis
vel seges erepta fraudaret messe colonum, 165
ut nihil aut saevum rabies aut turpe libido
suaderet, placidi servirent legibus enses.
scilicet in vulgus manant exempla regentum,
utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.
Denique felices aquilas quocumque moveres, 170
arebant tantis epoti milibus amnes.
Illyricum peteres: campi montesque latebant.
vexillum navale dares: sub puppibus ibat
Ionium, nullas 1 succincta Ceraunia nimbis
nec iuga Leucatae feriens spumantia fluctu 175
deterrebat hiems. tu si glaciale iuberes
vestigare fretum, securo milite ducti
stagna reluctantes quaterent Saturnia remi;
si deserta Noti, fontem si quaerere Nili,
Aethiopum medios penetrassent vela vapores. 180
Te memor Eurotas, te rustica Musa Lycaei,
te pastorali modulantur Maenala cantu
Partheniumque nemus, quod te pugnante resurgens
aegra caput mediis erexit Graecia flammis.
plurima Parrhasius tunc inter corpora Ladon (v.1.p.378) 185
haesit et Alpheus Geticis angustus acervis
tardior ad Siculos etiamnunc pergit amores.
Miramur rapidis hostem succumbere bellis,
cum solo terrore ruant? non classica Francis
intulimus: iacuere tamen. non Marte Suebos 190
contudimus, quis iura damus. quis credere possit?
ante tubam nobis audax Germania servit.
cedant, Druse, tui, cedant, Traiane, labores:
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit,
transcurrens egit Stilicho totidemque diebus 195
edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
quem ferro, adloquiis; quem vos cum milite, solus,
impiger a primo descendens fluminis ortu
ad bifidos tractus et iuncta paludibus ora
fulmineum perstrinxit iter; ducis impetus undas 200
vincebat celeres, et pax a fonte profecta
cum Rheni crescebat aquis. ingentia quondam
nomina, crinigero flaventes vertice reges,
qui nec principibus donis precibusque vocati
paruerant, iussi properant segnique verentur 205
offendisse mora; transvecti lintribus amnem
occursant ubicumque velit. nec fama fefellit
iustitiae: videre pium, videre fidelem.
quem veniens timuit, rediens Germanus amavit.
illi terribiles, quibus otia vendere semper 210
mos erat et foeda requiem mercede pacisci,
natis obsidibus pacem tam supplice vultu (v.1.p.380)
captivoque rogant, quam si post terga revincti
Tarpeias pressis subeant cervicibus arces.
omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri, 215
unius incursu tremuit; sine caede subactus
servitio Boreas exarmatique Triones.
Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo
perficis et luna nuper nascente profectus
ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem 220
cornibus infractis adeo mitescere cogis,
ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus
in falcem curvet gladios, geminasque viator
cum videat ripas, quae sit Romana, requirat;
ut iam trans fluvium non indignante Chauco 225
pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim
Gallica Francorum montes armenta pererrent;
ut procul Hercyniae per vasta silentia silvae
venari tuto liceat, lucosque vetusta
religione truces et robur numinis instar 230
barbarici nostrae feriant impune bipennes.
Ultro quin etiam devota mente tuentur
victorique favent. quotiens sociare catervas
oravit iungique tuis Alamannia signis!
nec doluit contempta tamen, spretoque recessit 235
auxilio laudata fides, provincia missos
expellet citius fasces quam Francia reges,
quos dederis. acie nec iam pulsare rebelles,
sed vinclis punire licet; sub iudice nostro
regia Romanus disquirit crimina carcer: (v.1.p.382) 240
Marcomeres Sunnoque docet; quorum alter Etruscum
pertulit exilium; cum se promitteret alter
exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
res avidi concire novas odioque furentes
pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres. 245
Post domitas Arctos alio prorupit ab axe
tempestas et, ne qua tuis intacta tropaeis
pars foret, Australis sonuit tuba, moverat omnes
Maurorum Gildo populos, quibus inminet Atlas
et quos interior nimio plaga sole relegat: 250
quos vagus umectat Cinyps et proximus hortis
Hesperidum Triton et Gir notissimus amnis
Aethiopum, simili mentitus gurgite Nilum;
venerat et parvis redimitus Nuba sagittis
et velox Garamas, nec quamvis tristibus Hammon 255
responsis alacrem potuit Nasamona morari.
stipantur Numidae campi, stant pulvere Syrtes
Gaetulae, Poenus iaculis obtexitur aer.
hi virga moderantur equos; his fulva leones
velamenta dabant ignotarumque ferarum 260
exuviae, vastis Meroe quas nutrit harenis;
serpentum patulos gestant pro casside rictus;
pendent vipereae squamosa pelle pharetrae.
non sic intremuit Simois, cum montibus Idae
nigra coloratus produceret agmina Memnon, 265
non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis
inmanis medium vectaret belua Porum. (v.1.p.384)
Porus Alexandro, Memnon prostratus Achilli,
Gildo nempe tibi.


Nec solum fervidus Austrum,
sed partes etiam Mavors agitabat Eoas. 270
quamvis obstreperet pietas, his ille regendae
transtulerat nomen Libyae scelerique profano
fallax legitimam regni praetenderat umbram.
surgebat geminum varia formidine bellum,
hoc armis, hoc triste dolis. hoc Africa saevis 275
cinxerat auxiliis, hoc coniuratus alebat
insidiis Oriens. illinc edicta meabant
corruptura duces; hinc frugibus atra negatis
urgebat trepidamque fames obsederat urbem.
exitiale palam Libycum; civile pudoris 280
obtentu tacitum.


Tales utrimque procellae
cum fremerent lacerumque alternis ictibus anceps
imperium pulsaret hiems, nil fessa remisit
officii virtus contraque minantia fata
pervigil eventusque sibi latura secundos 285
maior in adversis micuit: velut arbiter alni,
nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion,
exiguo clavi flexu declinat aquarum
verbera, nunc recta, nunc obliquante carina
callidus, et pelagi caelique obnititur irae. 290
Quid primum,Stilicho,mirer? quod cautus ad omnes
restiteris fraudes, ut te nec noxia furto
littera nec pretio manus inflammata lateret?
quod nihil in tanto circum terrore locutus
indignum Latio? responsa quod ardua semper 295
Eois dederis, quae mox effecta probasti — (v.1.p.386)
securus, quamvis et opes et rura tenerent
insignesque domos? levis haec iactura; nec umquam
publica privatae cesserunt commoda causae,
dividis ingentes curas teque omnibus unum 300
obicis, inveniens animo quae mente gerenda,
efficiens patranda manu, dictare paratus
quae scriptis peragenda forent. quae brachia centum,
quis Briareus aliis numero crescente lacertis
tot simul obiectis posset confligere rebus: 305
evitare dolos; veteres firmare cohortes,
explorare novas; duplices disponere classes,
quae fruges aut bella ferant; aulaeque tumultum
et Romae lenire famem? quot nube soporis
inmunes oculi per tot discurrere partes, 310
tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
Argum fama canit centeno lumine cinctum
corporis excubiis unam servasse iuvencam!
Unde tot adlatae segetes? quae silva carinas
texuit? unde rudis tanto tirone iuventus 315
emicuit senioque iterum vernante resumpsit
Gallia bis fractas Alpino vulnere vires?
non ego dilectu, Tyrii sed vomere Cadmi
tam subitas acies concepto dente draconis
exiluisse reor: Dircaeis qualis in arvis 320
messis cum proprio mox bellatura colono
cognatos strinxit gladios, cum semine iacto
terrigenae galea matrem nascente ferirent (v.1.p.388)
armifer et viridi floreret milite sulcus,
hoc quoque non parva fas est cum laude relinqui, 325
quod non ante fretis exercitus adstitit ultor,
ordine quam prisco censeret bella senatus.
neglectum Stilicho per tot iam saecula morem
rettulit, ut ducibus mandarent proelia patres
decretoque togae felix legionibus iret 330
tessera. Romuleas leges rediisse fatemur,
cum procerum iussis famulantia cernimus arma.
Tyrrhenum poteras cunctis transmittere signis
et ratibus Syrtes, Libyam complere maniplis;
consilio stetit ira minor, ne territus ille 335
te duce suspecto Martis graviore paratu
aut in harenosos aestus zonamque rubentem
tenderet aut solis fugiens transiret in ortus
missurusve sibi certae solacia mortis
oppida dirueret flammis. res mira relatu: 340
ne timeare times et, quem vindicta manebat,
desperare vetas. quantum fiducia nobis
profuit! hostilis salvae Carthaginis arces;
inlaesis Tyrii gaudent cultoribus agri,
quos potuit vastare fuga. spe captus inani 345
nec se subripuit poenae nostrisque pepercit:
demens, qui numero tantum, non robore mensus
Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes
calcaturus equis et, quod iactare solebat,
solibus effetos mersurus pulvere Gallos. (v.1.p.390) 350
sed didicit non Aethiopum geminata venenis
vulnera, non fusum crebris hastilibus imbrem,
non equitum nimbos Latiis obsistere pilis.
sternitur ignavus Nasamon, nec spicula supplex
iam torquet Garamas; repetunt deserta fugaces 355
Autololes; pavidus proiecit missile Mazax.
cornipedem Maurus nequiquam hortatur anhelum;
praedonem lembo profugum ventisque repulsum
suscepit merito fatalis Tabraca portu
expertum quod nulla tuis elementa paterent 360
hostibus, et laetae passurum iurgia plebis
fracturumque reos humili sub iudice vultus.
Nil tribuat Fortuna sibi. sit prospera semper
ilia quidem; sed non uni certamina pugnae
credidimus totis nec constitit alea castris 365
nutatura semel; si quid licuisset iniquis
casibus, instabant aliae post terga biremes;
venturus dux maior erat.


Victoria nulla
clarior aut hominum votis optatior umquam
contigit. an quisquam Tigranen armaque Ponti 370
vel Pyrrhum Antiochique fugam vel vincla Iugurthae
conferat aut Persen debellatumque Philippum?
hi propagandi ruerant pro limite regni;
hic stabat Romana salus. ibi tempora tuto
traxerunt dilata moras; hic vincere tarde 375
vinci paene fuit. discrimine Roma supremo
inter supplicium populi deforme pependit;
et tantum Libyam fructu maiore recepit
quam peperit, quantum graviorem amissa dolorem
quam necdum quaesita movent, quis Punica gesta, (v.1.p.392) 380
quis vos, Scipiadae, quis te iam, Regule, nosset,
quis lentum caneret Fabium, si iure perempto
insultaret atrox famula Carthagine Maurus?
haec omnes veterum revocavit adorea lauros;
restituit Stilicho cunctos tibi, Roma, triumphos. 385
(v:::2:::p:::2)


(v:::2:::p:::2) LIBER 2


Hactenus armatae laudes: nunc qualibus orbem
moribus et quanto frenet metuendus amore,
quo tandem flexus trabeas auctore rogantes
induerit fastisque suum concesserit annum,
mitior incipiat fidibus iam Musa remissis. 5
Principio magni custos Clementia mundi,
quae Iovis incoluit zonam, quae temperat aethram
frigoris et flammae medio, quae maxima natu
caelicolum. nam prima chaos Clementia solvit
congeriem miserata rudem vultuque sereno 10
discussis tenebris in lucem saecula fudit.
haec dea pro templis et ture calentibus aris
te fruitur posuitque suas hoc pectore sedes.
haec docet ut poenis hominum vel sanguine pasci
turpe ferumque putes; ut ferrum, Marte cruentum, 15
siccum pace feras; ut non infensus alendis (v.2.p.4)
materiem praestes odiis; ut sontibus ultro
ignovisse velis, deponas ocius iram
quam moveas, precibus numquam implacabilis obstes,
obvia prosternas prostrataque more leonum 20
despicias, alacres ardent qui frangere tauros,
transiliunt praedas humiles. hac ipse magistra
das veniam victis, hac exorante calores
horrificos et quae, numquam nocitura, timentur
iurgia contentus solo terrore coerces 25
aetherii patris exemplo, qui cuncta sonoro
concutiens tonitru Cyclopum spicula differt
in scopulos et monstra maris nostrique cruoris
parcus in Oetaeis exercet fulmina silvis.
Huic divae germana Fides eademque sorori 30
corde tuo delubra tenens sese omnibus actis
inserit. haec docuit nullo livescere fuco,
numquam falsa loqui, numquam promissa morari;
invisos odisse palam, non virus in alto
condere, non laetam speciem praemittere fraudi, 35
sed certum mentique parem componere vultum;
occulto saevire vetat, prodesse remittit.
haec et amicitias longo plus tempore firmat
mansuroque adamante ligat; nec mobile mutat
ingenium, parvae strepitu nec vincula noxae 40
dissolvi patitur, nec fastidire priorem
inlicitur veniente novo, benefacta tenere,
respuere offensas facilis, pariterque minoris
officii magnique memor superare laborat (v.2.p.6)
utque hostes armis, meritis sic vincit amicos. 45
haec fovet absentes, hacc longe sola remotis
consulit, haec nullis avidam rumoribus aurem
pandit, ut ignarum numquam laesura clientem
insidiosa tuos alienent murmura sensus.
Nee vivis adnexus amor meminisse sepultos 50
desinit; in prolem transcurrit gratia patrum.
hac tu Theodosium, tenuit dum sceptra, colebas,
hac etiam post fata colis; nec pignora curas
plus tua quam natos, dederat quos ille monendos
tutandosque tibi. iustos nimiumque fideles 55
fama putat, qui, cum possint commissa negare,
maluerint nullo violati reddere quaestu:
at Stilicho non divitias aurique relictum
pondus, sed geminos axes tantumque reservat
depositum teneris, quantum sol igneus ambit. 60
quid non intrepidus credas, cui regia tuto
creditur ?


Hoc clipeo munitus Honorius altum
non gemuit patrem vitaeque et lucis in ipso
limine, contemptus numquam, dat iura subactis
gentibus et secum sentit crevisse triumphos. 65
quem tu sic placida formas, sic mente severa,
ut neque desidiae tradas, dum pronus ad omne
quod libet obsequeris, nec contra nixus ovantem
confringas animum: secret© consona regno
ceu iuvenem doceas, moles quid publica poscat: 70
ceu sanctum venerere senem patriisque gubernes
imperium monitis; dominum summissus adores;
obsequiis moderere ducem, pietate parentem. (v.2.p.8)
hinc fuit ut primos in coniuge disceret ignes
ordirique virum non luxuriante iuventa, 75
sed cum lege tori, casto cum foedere vellet.
principe tu felix genero: felicior ille
te socero.


Fratrem levior nec cura tuetur
Arcadium; nec, si quid iners atque impia turba
praetendens proprio nomen regale furori 80
audeat, adscribis iuveni. discordia quippe
cum fremeret, numquam Stilicho sic canduit ira,
saepe lacessitus probris gladiisque petitus,
ut bello furias ultum, quas pertulit, iret
inlicito causamque daret civilibus armis: 85
cuius fulta fide mediis dissensibus aulae
intemeratorum stabat reverentia fratrum.
quin et Sidonias chlamydes et cingula bacis
aspera gemmatasque togas viridesque smaragdo
loricas galeasque redundantes hyacinthis 90
gestatosque patri capulis radiantibus enses
et vario lapidum distinctas igne coronas
dividis ex aequo, ne non augusta supellex
ornatusque pares geminis heredibus essent.
mittitur et miles, quamvis certamine partes 95
iam tumeant. hostem muniri robore mavis
quam peccare fidem: permittis iusta petenti
idque negas solum, cuius mox ipse repulsa
gaudeat et quidquid fuerat deforme mereri.
Omnes praeterea, puro quae crimina pellunt 100
ore, deae iunxere choros unoque receptae (v.2.p.10)
pectore diversos tecum cinguntur in usus.
Iustitia utilibus rectum praeponere suadet
communesque sequi leges iniustaque numquam
largiri sociis. durum Patientia corpus 105
instruit, ut nulli cupiat cessisse labori;
Temperies, ut casta petas; Prudentia, ne quid
inconsultus agas: Constantia, futtile ne quid
infirmumque geras. procul importuna fugantur
numina, monstriferis quae Tartarus edidit antris: 110
ac primam scelerum matrem, quae semper habendo
plus sitiens patulis rimatur faucibus aurum,
trudis Avaritiam; cuius foedissima nutrix
Ambitio, quae vestibulis foribusque potentum
excubat et pretiis commercia pascit honorum, 115
pulsa simul. nec te gurges corruptior aevi
traxit ad exemplum, qui iam firmaverat annis
crimen et in legem rapiendi verterat usum.
denique non dives sub te pro rure paterno
vel laribus pallet; non insidiator oberrat 120
facturus quemcumque reum. non obruta virtus
paupertate latet. lectos ex omnibus oris
evehis et meritum, non quae cunabula, quaeris,
et qualis non unde satus. sub teste benigno
vivitur; egregios invitant praemia mores. 125
hinc priscae redeunt artes; felicibus inde
ingeniis aperitur iter despectaque Musae
colla levant, opibusque fluens et pauper eodem
nititur ad fructum studio, cum cernat uterque
quod nec inops iaceat probitas nec inertia surgat divitiis. 130
Nee te iucunda fronte fefellit (v.2.p.12)
luxuries, praedulce malum, quae dedita semper
corporis arbitriis hebetat caligine sensus
membraque Circaeis effeminat acrius herbis,
blanda quidem vultus, sed qua non taetrior ulla 135
interius: fucata genas et amicta dolosis
inlecebris torvos auro circumlinit hydros,
ilia voluptatum multos innexuit hamis:
te numquam conata capit. non prava libido
stupris advigilat; non tempora somnus agendi 140
frustratur; nullo citharae convivia cantu,
non pueri lasciva sonant, quis cernere curis
te vacuum potuit ? quis tota mente remissum
aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet
laetitiae ? non indecores aeraria lassant 145
expensae; parvo non improba littera libro
absentum condonat opes, a milite parcus
diligeris; neque enim neglectas pace cohortes
tunc ditas, cum bella fremunt. scis nulla placere
munera, quae metuens illis, quos spreverat, offert 150
serus et incassum servati prodigus auri.
antevenis tempus non expectantibus ultro
munificus mensaeque adhibes et nomine quemque
compellas clari, sub te quod gesserat olim,
admonitum facti, figendaque sensibus addis 155
verba, quibus magni geminatur gratia nodi. 1
Nee, si quid tribuas, iactatum saepius idem
exprobrare soles nec, quos promoveris, alto
turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus (v.2.p.14)
attollunt nimios. quin ipsa Superbia longe 160
discessit, vitium rebus sollemne secundis
virtutumque ingrata comes, contingere passim
adfarique licet, non inter pocula sermo
captatur, pura sed libertate loquendi
seria quisque iocis nulla formidine miscet. 165
quem videt Augusti socerum regnique parentem,
miratur conviva parem, cum tanta potestas
civem lenis agat. te doctus prisca loquentem,
te matura senex audit, te fortia miles
adspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam 170
praeferat Aonios meditantem carmine muros
nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.
Hinc amor, hinc veris et non fallacibus omnes
pro te solliciti votis; hinc nomen ubique
plausibus, auratis celebrant hinc ora figuris. 175
quae non incudes streperent, quae flamma vacaret
fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera
effigies ductura tuas, quis devius esset
angulus aut regio quae non pro numine vultus
dilectos coleret, talem ni semper honorem 180
respueres ? decus hoc rapiat, quem falsa timentum
munera decipiunt, qui se diffidit amari.
hoc solus sprevisse potest, qui iure meretur.
Undique legati properant generique sub ore
in tua centenas optant praeconia voces. 185
grates Gallus agit, quod limite tutus inermi
et metuens hostile nihil nova culmina totis (v.2.p.16)
aedificat ripis et saevum gentibus amnem
Thybridis in morem domibus praevelat amoenis.
hinc Poeni cumulant laudes, quod rura tyranno 190
libera possideant; hinc obsidione solutus
Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis
oppida laxatis ausus iam pandere portis
rursum cote novat nigras rubigine falces
exesosque situ cogit splendere ligones 195
agnoscitque casas et collibus oscula notis
figit et impresso glaebis non credit aratro,
exsectis 1 inculta dabant quas saecula, silvis
restituit terras et opacum vitibus Histrum
conserit et patrium vectigal solvere gaudet, 200
inmunis qui clade fuit. te sospite fas est
vexatum laceri corpus iuvenescere regni.
sub tot principibus quaecumque amisimus olim,
tu reddis. solo poterit Stilichone medente
crescere Romanum vulnus tectura cicatrix; 205
inque suos tandem fines redeunte colono
Illyricis iterum ditabitur aula tributis.
Nec tamen humano cedit caeleste favori
iudicium: cingunt superi concordibus unum
praesidiis hostesque tuos aut litore produnt 210
aut totum oppositi claudunt fugientibus aequor
aut in se vertunt furiis aut militis ense (v.2.p.18)
bacchati laniant Pentheo corpora ritu;
insidias retegunt et in ipsa cubilia fraudum
ducunt ceu tenera venantem nare Molossi. 215
ominibus ventura notant aut alite monstrant
aut monitos certa dignantur imagine somnos.
Pro quibus innumerae trabearum insignia terrae
certatim petiere tibi. poscentibus ipse
restiteras et mens, aliorum prona favori, 220
index dura sui, facibus succensa pudoris
tarda verecundis excusat praemia causis.
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos
elusae dominae pergunt ad limina Romae,
si minus adnuerit precibus, vel cogere certae 225
cunctantem votoque moras auferre paratae.
conveniunt ad tecta deae, quae Candida lucent
monte Palatino. glaucis tum prima Minervae
nexa comam foliis fulvaque intexta micantem
veste Tagum tales profert Hispania voces: 230
Cunctamihi semper Stilicho, quaecumque poposci,
concessit tantumque suos invidit honores.
Augusti potuit soceri contemnere fasces:
iam negat et genero. si non ut ductor ab orbe
quem regit, accipiat saltem cognatus ab aula. 235
exiguumne putat, quod sic amplexus Hiberam
progeniem nostros inmoto iure nepotes
sustinet, ut patrium commendet purpura Baetim ?
quod pulchro Mariae fecundat germine regnum ? (v.2.p.20)
quod dominis speratur avus ? 240
Tum flava repexo
Gallia crine ferox evinctaque torque decoro
binaque gaesa tenens animoso pectore fatur:
qui mihi Germanos solus Francosque subegit,
cur nondum legitur fastis ? cur pagina tantum
nescit adhuc nomen, quod iam numerare decebat ? 245
usque adeone levis pacati gloria Rheni ?
Inde Caledonio velata Britannia monstro,
ferro picta genas, cuius vestigia verrit
caerulus Oceanique aestum mentitur amictus:
me quoque vicinis pereuntem gentibus inquit 250
munivit Stilicho, totam cum Scottus Hivernen
movit et infesto spumavit remige Tethys.
illius effectum curis, ne tela timerem
Scottica, ne Pictum tremerem, ne litore toto
prospicerem dubiis venturum Saxona ventis. 255
Tum spicis et dente comas inlustris eburno
et calido rubicunda die sic Africa fatur:
sperabam nullas trabeis Gildone perempto
nasci posse moras, etiam nunc ille repugnat
et tanto dubitat fasces praebere triurapho, 260
qui mihi Maurorum penitus lacrimabile nomen
ignorare dedit ?
Post has Oenotria lentis
vitibus intorquens hederas et palmite largo
vina fluens: si vos adeo Stilichone curules
augeri flagratis ait quas sola iuvare 265
fama potest, quanto me dignius incitat ardor, (v.2.p.22)
ut praesente fruar conscendentemque tribunal
prosequar atque anni pandentem claustra salutem ?
Talibus alternant studiis Romamque precantes,
pro cunctis, hortantur, eat. nec segnius ilia 270
paruit officio, raptis sed protinus armis
ocior excusso per nubila sidere tendit.
transvehitur Tuscos Appenninusque volatu
stringitur. Eridanus clipei iam fulgurat umbra;
constitit ante ducem tetrica nec Pallade vultum 275
deterior nec Marte minor, tremit orbe corusco
iam domus et summae tangunt laquearia cristae:
tum prior attonitum gratis adfata querellis:


Servatas, Stilicho, per te, venerande, curules,
ornatas necdum fateor. quid profuit anni 280
servilem pepulisse notam ? defendis honorem
quem fugis, et spernis tota quem mole tueris ?
respuis oblatum, pro quo labente resistis ?
quae iam causa morae ? quo me cunctabere rursus
ingenio ? nullus Boreae metus, omnis et Austri 285
ora silet: cecidit Maurus, Germania cessit
et Ianum pax alta ligat. te consule necdum
digna feror ? titulumne levem parvique nitoris
credimus, Augusti quo se decorare fatentur,
sub iuga quo gentes captivis regibus egi ? 290


Non, si prodigiis casus natura futures
signat, polluimur macula, quod reris, Eois (v.2.p.24)
omen erat. quamquam nullis mi hi cognita rebus
fabula; vix tanto risit de crimine rumor,
opprobrii stat nulla fides nec littera venit 295
vulgatura nefas: in quo vel maxima virtus
est tua quod, nostros qui consulis omnia patres,
de monstris taceas. pellendi denique nulla
dedecoris sanctum violant oracula coetum
nec mea funestum versavit curia nomen. 300
pars sceleris dubitasse fuit: quaecumque profana
pagina de primo venisset limine Phoebi,
ante fretum deleta mihi, ne turpia castis
auribus Italiae fatorum 1 exempla nocerent.
publicus ille furor, quantum tua cura peregit, 305
secretum meruit, laetetur quisquis Eoos
scribere desierit fastos: portenta Gabinos
ista latent; propriam labem texisse I'aborent.
cur ego, quem numquam didici sensive creatum,
gratuler exemptum ? delicti paenitet illos: 310
nos nec credidimus.


Fuerit tamen omnibus unum
crimen et ad nostras manaverit usque secures:
plus ideo sumenda tibi fastigia vitas,
ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum
semper erat. nullo sarciri consule damnum 315
excepto Stilichone potest, bene praescia tempus
mens tua distulerat; titulo tunc crescere posses,
nunc per te titulus. consul succurre gravatis
consulibus, quicumque fuit, quicumque futurus;
annum redde tuum, quem iam secura sequatur (v.2.p.26) 320
posteritas nec iam doleat defensa vetustas.
sic trabeis ultor Stilicho Brutusque repertor.
libertas populi primo tune consule Bruto
reddita per fasces; hic fascibus expulit ipsis
servitium. instituit sublimem Brutus honorem; 325
adseruit Stilicho. plus est servasse repertum,
quam quaesisse novum, quid tardius ore rubenti
adnuis et solitus frontem circumfluit ignis ?
tandem vince tuum, vincis qui cuncta, pudorem.


Hos etiam, quamvis corrumpi munere nullo 330
te certum est, mirare libens ac suscipe cinctus,
quos tibi divino mecum Tritonia duxit
pectine: tincta simul repetito murice fila
contulimus pensis et eodem nevimus auro,
aurea quo Lachesis sub te mihi saecula texit. 335
hic ego promissam subolem sperataque mundo
pignora praelusi. veram mox ipse probabis
me vatem nostraeque fidem venientia telae
fata dabunt.


Dixit gremioque rigentia profert
dona, graves auro trabeas. insigne Minervam 340
spirat opus, rutilis hic pingitur aula columnis
et sacri Mariae partus; Lucina dolores
solatur; residet fulgente puerpera lecto;
sollicitae iuxta pallescunt gaudia matris.
susceptum puerum redimitae tempora Nymphae 345
auri fonte lavant: teneros de stamine risus
vagitusque audire putes. iam creverat infans (v.2.p.28)
ore ferens patrem: Stilicho maturior aevi
Martia recturo tradit praecepta nepoti.
parte alia spumis fucantem Serica frena 350
sanguineis primae signatus flore iuventae
Eucherius flectebat equum iaculisque vel arcu
aurea purpureos tollentes cornua cervos
aureus ipse ferit. Venus hic invecta columbis
tertia regali iungit conubia nexu, 355
pennatique nurum circumstipantur Amores
progenitam Augustis Augustorumque sororem.
Eucherius trepido iam flammea sublevat ore
virginis; adridet retro Thermantia fratri.
iam domus haec utroque petit diademata sexu 360
reginasque parit reginarumque maritos.
Talibus invitat donis dextraque gerendum
diva simul porrexit ebur; sollemnibus urnam
commovet auspiciis avibusque incepta secundat.
tunc habiles armis umeros iam vestibus ambit 365
Romuleis; Latii sederunt pectore cultus
loricaeque locum decuit toga, talis ab Histro
vel Scythico victor rediens Gradivus ab axe
deposito mitis clipeo candentibus urbem
ingreditur trabeatus equis; spatiosa Quirinus 370
frena regit currumque patris Bellona cruentum
ditibus exuviis tendens ad sidera quercum
praecedit, lictorque Metus cum fratre Pavore
barbara ferratis innectunt colla catenis (v.2.p.30)
velati galeas lauro, propiusque iugales 375
formido ingentem vibrat succincta securim.
Vidit ut optato se consule Roma potitam:
nunc ait Elysii lucos inrumpere campi,
nunc libet, ut tanti Curiis miracula voti
Fabriciisque feram, famae qui vulnere nuper 380
calcatam flevere togam: iam prata choreis
pulsent nec rigidos pudeat lusisse Catones.
audiat hoc senior Brutus Poenisque tremendi
Scipiadae, geminis tandem quod libera damnis
unius auxilio fasces Libyamque recepi. 385
quod superest unum precibus, fortissime consul,
adde meis, urbique tuum largire parumper,
quem rogat, adventum, quam tu belloque fameque
depulsa terris iterum regnare dedisti.
splendida suscipiant alium te rostra Camillum, 390
ultorem videant servatoremque Quirites
et populus quem ductor ames: quibus Africa per te
nec prius auditas Rhodanus iam donat aristas,
ut mihi vel Massyla Ceres vel Gallica prosit
fertilitas messesque vehat nunc umidus Auster, 395
nunc Aquilo, cunctis ditescant horrea ventis.


Quae tunc Flaminiam stipabunt milia vulgi !
fallax o quotiens pulvis deludet amorem
suspensum, veniens omni dum crederis hora !
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes 400
flore viae, superet cum Pincia culmina consul (v.2.p.32)
arduus, antiqui species Romana senatus.
Pompeiana dabunt quantos proscaenia plausus !
ad caelum quotiens vallis tibi Murcia ducet
nomen Aventino Pallanteoque recussum ! 405
nunc te conspiciam castris, permitte, relictis
mox et cum genero trabeis visura secundis.


Haec dum Roma refert, iam Fama loquacibus alis
pervolat Oceanum, Unguis et mille citatos
festinare iubet proceres, nullique senectus, 410
non iter hibernis obstant nec flatibus Alpes:
vincit amor, meriti pridem clarique vetustis
fascibus ad socii properant et vindicis annum,
sic ubi fecunda reparavit morte iuventam
et patrios idem cineres collectaque portat 415
unguibus ossa piis Nilique ad litora tendens
unicus extreme Phoenix procedit ab Euro:
conveniunt aquilae cunctaeque ex orbe volucres,
ut Solis mirentur avem; procul ignea lucet
ales, odorati redolent cui cinnama busti. 420
Nee minor in caelo chorus est; exultat uterque
Theodosius divique tui; Sol ipse quadrigis
vere coronatis dignum tibi praeparat annum.
Est ignota procul nostraeque impervia menti,
vix adeunda deis, annorum squalida mater, 425
inmensi spelunca aevi, quae tempora vasto
suppeditat revocatque sinu. complectitur antrum,
omnia qui placido consumit numine, serpens
perpetuumque viret squamis caudamque reductam
ore vorat tacito relegens exordia lapsu. (v.2.p.34) 430
vestibuli custos vultu longaeva decoro
ante fores Natura sedet, cunctisque volantes
dependent membris animae. mansura verendus
scribit iura senex, numeros qui dividit astris
et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt 435
ac pereunt fixis cum legibus. ille recenset,
incertum quid Martis iter certumque Tonantis
prospiciat mundo; quid velox semita Lunae
pigraque Saturni; quantum Cytherea sereno
curriculo Phoebique comes Cyllenius erret. 440
Illius ut magno Sol limine constitit antri,
occurrit Natura potens seniorque superbis
canitiem inclinat radiis. tum sponte reclusus
laxavit postes adamas, penetrale profundum
panditur et sedes aevique arcana patescunt. 445
hic habitant vario facies distincta metallo
saecula certa locis: illic glomerantur acna,
hic ferrata rigent, illic argentea candent.
eximia regione domus, contingere terris
difficilis, rutili stabat grex aureus anni: 450
quorum praecipuum pretioso corpore Titan
signandum Stilichone legit; tunc imperat omncs
pone sequi dictisque simul compellat euntes:
En, cui distulimus melioris saecla metalli,
consul adest. ite optati mortalibus anni, 455
ducite virtutes; hominum florescite rursus
ingeniis hilares Baccho frugumque feraces.
non inter geminos Anguis glaciale Triones
sibilet, inmodico nec frigore saeviat Ursa. (v.2.p.36)
non toto fremat ore 1 Leo, nec brachia Caneri 460
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae
semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
Phrixeus roseo producat fertile cornu
ver Aries, pingues nec grandine tundat olivas
Scorpius; autumni maturet germina Virgo, 465
lenior et gravidis adlatret Sirius uvis.
Sic fatus croceis rorantes ignibus hortos
ingreditur vallemque suam, quam flammeus ambit
rivus et inriguis largum iubar ingerit herbis,
quas Solis pascuntur equi; flagrantibus inde 470
caesariem sertis et lutea lora iubasque
subligat alipedum, gelidas hinc Lucifer ornat,
hinc Aurora comas iuxtaque adludit habenis
aureus et nomen praetendit consulis Annus:
inque novos iterum revoluto cardine cursus 475
scribunt aetheriis Stilichonem sidera fastis. (v:::2:::p:::38)


LIBER 3


(v:::2:::p:::38) PRAEFATIO


Maior Scipiades, Italis qui solus ab oris
in proprium vertit Punica bella caput,
non sine Pieriis exercuit artibus arma:
semper erat vatum maxima cura duci.
gaudet enim virtus testes sibi iungere Musas; 5
carmen amat quisquis carmine digna gerit.
ergo seu patriis primaevus manibus ultor
subderet Hispanum legibus Oceanum,
seu Tyrias certa fracturus cuspide vires
inferret Libyco signa tremenda mari, 10
haerebat doctus lateri castrisque solebat
omnibus in medias Ennius ire tubas,
illi post lituos pedites favere canenti
laudavitque nova caede cruentus eques.
cumque triumpharet gemina Carthagine victa 15
(hanc vindex patri vicerat, hanc patriae), (v.2.p.40)
cum longi Libyam tandem post funera belli
ante suas maestam cogeret ire rotas:
advexit reduces secum Victoria Musas
et sertum vati Martia laurus erat. 20


Noster Scipiades Stilicho, quo concidit alter
Hannibal antiquo saevior Hannibale,
te mihi post quintos annorum Roma recursus
reddidit et votis iussit adesse suis. (v:::2:::p:::42)


(v:::2:::p:::42) CARMEN 24


Quem populi plausu, procerum quem voce petebas,
adspice, Roma, virum. iam tempora desine longae
dinumerare viae visoque adsurgcre semper
pulvere: non dubiis ultra torquebcre votis.
totus adest oculis, aderat qui mentibus olim, 5
spe maior, fama melior. venerare curulem,
quae tibi restituit fasces; complectere dextram,
sub iuga quae Poenos iterum Romana redegit.
excipe magnanimum pectus, quo frena reguntur
imperii, cuius libratur sensibus orbis. 10
OS sacrum, quod in acre colis, miraris in auro,
cerne libens: hic est felix bellator ubique,
defensor Libyae, Rheni pacator et Histri.
Ostentare suos prisco si more labor es
et gentes cuperet vulgo monstrare subactas, 15 15
certassent utroque pares a cardine laurus:
haec Alamannorum spoliis, Australibus ilia
ditior exuviis; illinc flavente Sygambri (v.2.p.44)
caesarie, nigris hinc Mauri crinibus irent.
ipse albis veheretur equis currumque secutus 20
laurigerum festo fremuisset carmine miles.
hi famulos traherent reges; hi facta metallo
oppida vel montes captivaque flumina ferrent.
hinc Libyci fractis lugerent cornibus amnes;
inde catenate gemeret Germania Rheno. 25 25
sed non inmodicus proprii iactator honoris
consul, Roma, tuus. non illum praemia tantum
quam labor ipse iuvat; strepitus fastidit inanes
inque animis hominum pompa meliore triumphat.
Non alium certe Romanae clarius arces 30
suscepere ducem, nec cum cedente rediret
Fabricius Pyrrho nec cum Capitolia curru
Pellaeae domitor Paullus conscenderet aulae.
nec similis Latias patefecit gloria portas
post Numidas Mario, post classica Martis Eoi 35
Pompeio. nulli pars aemula defuit umquam,
quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis
facta sequebatur quamvis ingentia livor:
solus hie invidiae fines virtute reliquit
humanumque modum. quis enim livescere possit, 40 40
quod numquam pereant stellae ? quod luppiter olim
possideat caelum ? quod noverit omnia Phoebus ?
est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis
invidiae mensura capit. ductoribus illis
praeterea diversus erat favor: aequior ille 45
patribus invisus plebi; popularibus illi
munito studiis languebat gratia patrum. (v.2.p.46)
omnis in hoc uno variis discordia cessit
ordinibus; laetatur eques plauditque senator
votaque patricio certant plebeia favori. 50
O felix servata vocat quem Roma parentem !
o mundi communis amor, cui militat omnis
Gallia, quem regum thalamis Hispania nectit,
cuius et adventum crebris petiere Quirites
vocibus et genero meruit praestante senatus ! 55
non sic virginibus flores, non frugibus imbres,
prospera non fessis optantur flamina nautis,
ut tuus adspectus populo. quae numine tanto
litora fatidicas attollunt Delia laurus,
venturi quotiens adfulsit Apollinis arcus ? 60
quae sic aurifero Pactoli fonte tumescit
Lydia, cum domitis adparuit Euhius Indis ?
nonne vides et plebe vias et tecta latere
matribus ? his, Stilicho, cunctis inopina reluxit
te victore salus ! septem circumspice montes, 65
qui solis radios auri fulgore lacessunt,
indutosque arcus spoliis aequataque templa
nubibus et quidquid tanti struxere triumphi.
quantum profueris, quantam servaveris urbem,
attonitis metire oculis. haec fabula certe 70
cuncta forent, si Poenus adhuc incumberet Austro.
Mos erat in veterum castris, ut tempora quercu
velaret, validis fuso qui viribus hoste
casurum potuit morti subduccre civem. (v.2.p.48)
at tibi quae poterit pro tantis civica reddi 75
moenibus ? aut quantae pensabunt facta coronae ?
nec solam populi vitam debere fatetur
armis Roma tuis; sed, quo iucundior esset
lucis honoratae fructus, venerabile famae
pondus et amissas vires et regna recepit. 80
iam non praetumidi supplex Orientis ademptam
legatis poscit Libyam famulosve precatur
(dictu turpe) suos: sed robore freta Gabino
te duce Romana tandem se vindicat ira.
ipsa iubet signis bellaturoque togatus 85
imperat et spectant aquilae decreta senatus.
ipsa tibi trabeas ultro dedit, ipsa curulem
obtulit ultori fastosque ornare coegit.
Nil perdit decoris prisci nec libera quaerit
saecula, cum donet fasces, cum proelia mandet; 90
seque etiam crevisse videt. quis Gallica rura,
quis meminit Latio Senonum servisse ligones ?
aut quibus exemplis fecunda Thybris ab Arcto
vexit Lingonico sudatas vomere messes ?
ilia seges non auxilium modo praebuit urbi, 95
sed fuit indicio, quantum tibi, Roma, liceret:
admonuit dominae gentes instarque tropaei
rettulit ignotum gelidis vectigal ab oris.
Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini, (v.2.p.50)
rectores Libyae populo quod iiidice pallent 100
et post emeritas moderator quisque secures
discrimen letale subit, quid Poenus arator
intulerit, madidus quantum transmiserit Auster.
ardua qui late terris responsa dedere,
hic trepidant humiles; tremuit quos Africa nuper, 105
cernunt rostra reos. cani virtutibus aevi
materiam pandit Stilicho populumque vetusti
culminis inmemorem dominandi rursus in usum
excitat, ut magnos calcet metuendus honores,
pendat iustitia crimen, pietate remittat 110
errorem purosque probet damnetque nocentes
et patrias iterum clemens exerceat artes.
Fallitur egregio quisquis sub principe credit
servitium. numquam libertas gratior extat
quam sub rege pio. quos praeficit ipse regendis 115
rebus, ad arbitrium plebis patrumque reducit
conceditque libens, meritis seu praemia poscant
seu punire velint. posito iam purpura fastu
de se iudicium non indignatur haberi.
sic docuit regnare socer, sic cauta iuventae 120 120
frena dedit, teneros sic moribus induit annos
verior Augusti genitor, fiducia belli,
pacis consilium: per quem squalore remote
pristina Romuleis infloruit artibus aetas,
per quem fracta diu translataque paene potestas (v.2.p.52) 125
non oblita sui servilibus exulat arvis,
in proprium sed ducta larem victricia reddit
fata solo fruiturque iterum, quibus haeserat olim,
auspiciis capitique errantia membra reponit.
Proxime dis consul, tantae qui prospicis urbi, 130
qua nihil in terris complectitur altius aether,
cuius nec spatium visus nec corda decorem
nec laudem vox ulla capit; quae luce metalli
aemula vicinis fastigia conserit astris;
quae septem scopulis zonas imitatur Olympi; 135
armorum legumque parens quae fundit in omnes
imperium primique dedit cunabula iuris.
haec est exiguis quae finibus orta tetendit
in geminos axes parvaque a sede profecta
dispersit cum sole manus. haec obvia fatis 140
innumeras uno gereret cum tempore pugnas,
Hispanas caperet, Siculas obsideret urbes
et Gallum terris prosterneret, aequore Poenum,
numquam succubuit damnis et territa nullo
vulnere post Cannas maior Trebiamque fremebat 145
et, cum iam premerent flammae murumque feriret
hostis, in extremos aciem mittebat Hiberos
nec stetit Oceano remisque ingressa profundum
vincendos alio quaesivit in orbe Britannos.
haec est in gremium victos quae sola recepit 150
humanumque genus communi nomine fovit
matris, non dominae ritu, civesque vocavit
quos domuit nexuque pio longinqua revinxit. (v.2.p.54)
huius pacificis debemus moribus omnes,
quod veluti patriis regionibus utitur hospes; 155
quod sedem mutare licet; quod cernere Thylen
lusus et horrendos quondam penetrare recessus;
quod bibimus passim Rhodanum, potamus Orontem;
quod cuncti gens una sumus. nec terminus umquam
Romanae dicionis erit, nam cetera regna 160
luxuries vitiis odiisque superbia vertit:
sic male sublimes fregit Spartanus Athenas
atque idem Thebis cecidit; sic Medus ademit
Assyrio Medoque tulit moderamina Perses;
subiecit Persen Macedo, cessurus et ipse 165
Romanis. haec auguriis firmata Sibyllae,
haec sacris animata Numae. huic 1 fulmina vibrat
Iuppiter; hanc tota Tritonia Gorgone velat.
arcanas huc Vesta faces, huc orgia Bacchus
transtulit et Phrygios genetrix turrita leones; 170
hue defensurus morbos Epidaurius hospes
reptavit placido tractu, vectumque per undas
insula Paeonium texit Tiberina draconem.
Hanc tu cum superis, Stilicho praeclare, tueris,
protegis hanc clipeo patriam regumque ducumque 175
praecipueque tuam. dedit haec exordia lucis
Eucherio puerumque ferens hic regia mater
Augusto monstravit avo; laetatus at ille
sustulit in Tyria reptantem veste nepotem,
Romaque venturi gaudebat praescia fati, 180
quod te iam tanto meruisset pignore civem.
Nee tamen ingratum nec, qui benefacta referre (v.2.p.56)
nesciat, hunc credas populum. si volvere priscos
annales libeat: quotiens hic proelia sumpsit
pro sociis ! quotiens dono concessit amicis 185
regibus Ausonio quaesitas sanguine terras !
publica sed numquam tanto se gratia fudit
adsensu: quis enim princeps non omnibus egit
obsequiis dominum sese patremque vocari,
quod tibi continuis resonant convexa diebus ? 190
macte novis consul titulis ! Mavortia plebes
te dominum Bruto non indignante fatetur
et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta
libertas Romana pati, Stilichonis amori
detulit. exultant avidi, quocumque decorus 195
conspiciare loco, nomenque ad sidera tollunt
nec vaga dilecto satiantur lumina vultu:
seu circum trabeis fulgentibus aureus intres,
seu celebres ludos, solio seu fultus eburno
cingas iure forum, denso seu turbine vulgi 200
circumfusa tuae conscendant rostra secures.
Quae vero procerum voces, quam certa fuere
gaudia, cum totis exurgens ardua pennis
ipsa duci sacras Victoria panderet aedes !
o palma viridi gaudens et amica tropaeis 205
custos imperii virgo, quae sola mederis
vulneribus nullumque doces sentire laborem,
seu tibi Dictaeae placuerunt astra Coronae
seu magis aestivo sedes vicina Leoni,
seu sceptrum sublime Iovis seu Palladis ambis 210
aegida, seu fessi mulces suspiria Martis,
adsis perpetuum Latio votisque senatus
adnue, diva, tui. Stilicho tua saepius ornet (v.2.p.58)
limina teque simul rediens in castra reducat.
hunc bellis comitare favens, hunc redde togatum 215
consiliis. semper placidis te moribus egit
servavitque piam victis nec polluit umquam
laurum saevitia. cives nec fronte superba
despicit aut trepidam vexat legionibus urbem;
sed verus patriae consul cessantibus armis 220
contentus lictore venit nec inutile quaerit
ferri praesidium solo munitus amore.
Magnarum nec parens opum geminare profundas
distulit impensas, sed post miracula castris
edita vel genero Romae maiora reservat. 225
auratos Rhodiis imbres nascente Minerva
indulsisse Iovem perhibent, Bacchoque paternum
iam pulsante femur mutatus palluit Hermus
in pretium, votique famem passurus avari
ditabat rutilo quidquid Mida tangeret auro; 230
fabula seu verum canitur: tua copia vicit
fontem Hermi tactumque Midae pluviamque Tonantis.
obscurat veteres obscurabitque futuros
par donis armisque manus; si solveret ignis
quot dedit inmanes vili pro pondere massas 235
argenti, potuere lacus et flumina fundi.
Nee tibi, quae pariter silvis dominaris et astris,
exiguam Stilicho movit, Latonia, curam:
tu quoque nobilibus spectacula nostra laboras
inlustrare feris summoque in vertice rupis 240
Alpinae socias arcu cessante pudicas (v.2.p.60)
et pharetratarum comitum inviolabile cogis
concilium, veniunt umcros et brachia nudae
armataeque manus iaculis et terga sagittis,
incomptae pulchraeque tamen; sudoribus ora 245
pulverulenta rubent, sexum nec cruda fatetur
virginitas; sine lege comae; duo cingula vestem
crure tenus pendere vetant. praecedit amicas
flava Leontodame, sequitur nutrita Lycaeo
Nebrophone telisque domat quae Maenala Thero. 250
ignea Cretaea properat Britomartis ab Ida
et cursu Zephyris numquam cessura Lycaste.
iungunt se geminae metuenda feris Hecaerge
et soror, optatum numen venantibus, Opis
progenitae Scythia: divas nemorumque potentes 255
fecit Hyperboreis Delos praelata pruinis.
hae septem venere duces; exercitus alter
Nympharum incedunt, acies formosa Dianae,
centum Taygeti, centum de vertice Cynthi
et totidem casto genuit quas flumine Ladon. 260
has ubi collectas vidit, sic Delia coepit:
O sociae, mecum thalami quae iura perosae
virgineo gelidos percurritis agmine montes,
cernitis ut Latio superi communibus ornent
hunc annum studiis ? quantos Neptunus equorum 265
donet ab orbe greges ? laudi quod nulla canendae
fratris plectra vacent ? nostram quoque sentiat idem
quam meritis debemus opem. non spicula poscit
iste labor; maneant clausis nunc sicca pharetris,
omnis et a solitis noster venatibus arcus (v.2.p.62) 270
temperet; in solam cruor hic servetur harenam.
retibus et clatris dilata morte tenendae
ducendaeque ferae, cupidas arcete sagittas;
consulis in plausum casuris parcite monstris.
acceleret divisa manus: mihi cursus anhelas 275
tenditur ad Syrtes, mecum Dictynna Lycaste
et comes Opis eat; steriles iuvat ire per aestus:
namque feras aliis tellus Maurusia donum
praebuit, huic soli debet sed victa tributum.
dum nos horribiles Libyae scrutamur alumnos, 280
Europae vos interea perquirite saltus
et scopulos. posita ludat formidine pastor
securisque canat Stilichonem fistula silvis.
pacet muneribus montes qui legibus urbes.
Dixit et extemplo frondosa fertur ab Alpe 285
trans pelagus; cervi currum subiere iugales,
quos decus esse deae primi sub limine caeli
roscida fecundis concepit Luna cavernis:
par nitor intactis nivibus; frons discolor auro
germinat et spatio summas aequantia fagos 290
cornua ramoso surgunt procera metallo.
Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste
auratasque plagas, inmortalesque Molossi
latrantes mediis circum iuga nubibus ibant.
quinque aliae paribus (Phoebe sic iusserat) armis 295
diversa regione ruunt ducitque cohortem
quaeque suam. variae formis et gente sequuntur
ingenioque canes, illae gravioribus aptae
morsibus, hae pedibus celeres, hae nare sagaces, (v.2.p.64)
hirsutaeque fremunt Cressae tenuesque Lacaenac 300
magnaque taurorum fracturae colla Britannae.
Dalmatiae lucos abruptaque brachia Pindi
sparsa comam Britomartis agit. tu Gallica cingis
lustra, Leontodame, Germanorumque paludes
eruis et si quis defensus harundine Rheni 305
vastus aper nimio dentes curvaverat aevo.
nubiferas Alpes Appenninique recessus
Garganique nives Hecaerge prompta fatigat,
speluncas canibus Thero rimatur Hiberas
informesque cavis ursos detrudit ab antris, 310
quorum saepe Tagus manantes sanguine rictus
non satiavit aquis et quos iam frigore segnes
Pyrenaea tegit latebrosis frondibus ilex.
Cyrnaeis Siculisque iugis venata virago
Nebrophone cervos aliasque in vincula cogit 315
non saevas pecudes, sed luxuriantis harenae
delicias, pompam nemorum.


Quodcumque tremcndum
dentibus aut insigne iubis aut nobile cornu
aut rigidum saetis, capitur decus omne timorque
silvarum. non cauta latent, non mole resistunt 320
fortia, non volucri fugiunt pernicia cursu.
haec laqueis innexa gemunt; haec clausa feruntur
ilignis domibus. fabri nec tigna polire
sufficiunt; rudibus fagis texuntur et ornis
frondentes caveae. ratibus pars ibat onustis 325
per freta vel fluvios: exanguis dextera torpet
remigis et propriam metuebat navita mercem.
per terram pars ducta rotis, longoque morantur (v.2.p.66)
ordine plaustra vias montanis plena triumphis
et fera sollicitis vehitur captiva iuvencis, 330
explebat quibus ante famem, quotiensque reflexi
conspexere boves, pavidi temone recedunt.
Iamque pererratis Libyae flagrantibus oris
legerat eximios Phoebi germana leones,
Hesperidas qui saepe fugant ventoque citatis 335
terrificant Atlanta iubis armentaque longe
vastant Aethiopum quorumque impune fragosa
murmura pastorum numquam venere per aures.
non illos tacdae ardentes, non strata superne
lapsuro virgulta solo, non vocibus haedi 340
pendentis stimulata fames, non fossa fefellit;
ultro se voluere capi gaudentque videri
tantae praeda deae. respirant pascua tandem;
agricolae reserant iam tuta mapalia Mauri.
tum virides pardos et cetera colligit Austri 345
prodigia inmanesque simul Latonia dentes,
qui secti ferro in tabulas auroque micantes
inscripti rutilum caelato consule nomen
per proceres et vulgus eant. stupor omnibus Indis
plurimus ereptis elephas inglorius errat 350
dentibus: insedit nigra cervice gementum
et fixum dea quassat ebur penitusque cruentis
stirpibus avulsis patulos exarmat hiatus,
ipsos quin etiam nobis miracula vellet
ducere: sed pigra cunctari mole veretur. 355
Tyrrhenas fetus Libycos amplexa per undas (v.2.p.68)
classis torva 1 sonat, caudamque in puppe retorquens
ad proram iacet usque leo: vix sublevat unum
tarda ratis ! fremitus stagnis auditur in imis
cunctaque prosiliunt cete terrenaque Nereus 360
confert monstra suis et non aequare fatetur.
aequora sic victor quotiens per rubra Lyaeus
navigat, intorquet clavum Silenus et acres
adsudant tonsis Satyri taurinaque pulsu
Baccharum Bromios invitant tympana remos: 365
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit
pampinus, antennis inlabitur ebria serpens,
perque mero madidos currunt saliuntque rudentes
lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.