De contemptu mundi/Liber III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber II

    
Perdita secula moribus aemula praevaluerunt,
Sunt sine nomine, qui sine crimine vivere quaerunt.
Aurea secula pacis et oscula deperiere;
Secula perfida, secula foetida sunt modo vere.
       5Secula foetida, non voco sordida; sed voco sordem;
Sordibus afflua, non voco mortua; sed voco mortem.
O mala tempora! perfida pectora nobilitantur;
Fraude carentia, criminis inscia bruta vocantur.
Fraus decus obtinet arceque praeminet, arce potitur,
       10Quartus homo sine fraudis acumine vix reperitur.
Fraus ove simplice, fraus dupla duplice compta colore
Fert dupla pallia, continet impia corde, mel ore.
Diploidem gerit, intus enim ferit, in cute ridet,
Scorpio fraudibus interioribus, ore renidet.
       15Heu mihi, quo ferar? et queror et querar ista querelae
Subdita tempora; persequar ulcera clausa medelae.
Ardeo carpere, cogor et edere non sat honeste,
Plena furoribus haec, ea sordibus, omnia peste.
Nunc Venus aestuat, ira tumultuat, aes dominatur,
       20Norma relinquitur, unio scinditur, ordo fugatur.
Stat petulantia, deest reverentia, luxus inundat,
Sobrius indiget, hypocrisis viget, error abundat.
Praeminet uncia, praeest opulentia, servit egestas,
Floret inertia, flet pia gratia, moeret honestas,
       25Flet sacra regula, venditur infula, Simon amatur,
Fictio iudicat, aureus emicat, arca minatur.
Qui tumet enitet, ars pia delitet, impia claret;
Pauperies ruit, affluus affluit, aridus aret.
Ius crucifigitur, ultio quaeritur, arma renident.
       30Iustior exulat, indigus eiulat, improba rident.
Gratia deperit et pudor interit, occidit ordo;
Ordo relinquitur et male psallitur in decachordo.
Mens pia vapulat, utilis exulat, utile marcet.
Recta remissio, rem simulatio, ius dolus arcet.
       35Ad probra cedere turpeque vivere, dat modo quaestum,
Ad probra curritur, utile perditur, aret honestum.
Stat schola criminis, occidit ordinis, ad mala statur.
Impius ungitur, ah! pius angitur, et lapidatur.
Falsa dat oscula, vera pericula, frater amico.
       40Lex sacra rumpitur et male subditur aequus iniquo.
Stant mala secula, stant probra, stat gula, fraus stat, abit frons,
Dis stat, inops iacet, heu! sapiens tacet, angitur insons.
Quisque fluentia, nemo manentia captat habere,
Nemo salubria, spiritualia nemo videre.
       45Gens viget invida vesteque fulgida, gens tenebrarum,
Cui sua condere, non sua tollere, nil dare clarum.
Quomodo vestibus haec ita mentibus est variata;
Est variabilis, est reprobabilis, est reprobata.
Adde quod algida corde quod invida plenaque fellis,
       50Mutuo dissidet, opprimit, invidet estque rebellis.
Mundus ad omnia volvitur impia sordibus hirtus;
Crimen inhorruit, unica corruit unica virtus.
Innumerabile, debile, labile, stat genus Evae.
Dic, mea tibia, tolle, tragoedia, flebile vae vae!
       55Gens male libera tendit ad infera calle sinistro,
Nil nisi flebile, nil nisi debile sole sub isto.
Sermo Dei tacet, ordo perit, placet alea fati,
Esse pium pudet, omnis homo studet impietati.
Per caput illius iste per istius ille licenter
       60Iurat et abnuit omne quod eruit irreverenter.
Tollit in aethera proh male! libera brachia latro,
Iurat et omnia purget ut obvia crimina sacro.
Depositum negat utque scelus tegat est scelerosus,
Non timet abdere rem neque tangere sacra probrosus,
       65Qui male conscius evolat ocius occupat aras,
Denegat abdita, quae sibi credita, salva putaras.
Per sua lumina, per sacra numina, per crucifixum
Iurat alacriter atque procaciter urget idipsum.
Peierat heu! leve sicque lucrum breve fert homo fictus,
       70Nec sibi criminis ultio fulminis irruit ictus.
Nec sibi pes dolet, ambulat ut solet alite dextro.
Omnia prospera dat Deus aspera nulla scelesto.
Stas tua quaerere, quaeris et addere monomachiam,
Duplice corpore conspicis affore sponte Goliam.
       75Te ferus opprimit et tibi comprimit ora manusque,
Vincit, inania sunt tua praelia causaque iusque.
Fit sibi frigida, fit sibi fervida lymfa probamen;
Id quoque perferet, haud sibi proferet esse gravamen.
Omnia debita sunt tibi reddita voce, nihil re;
       80Ille tenet sibi, quam repetis tibi, rem tenet ille.
Transeo carmina tactaque limina sortilegorum,
Transeo carmina vel speculamina necromantorum.
O facinus grave! vir putat ex ave fata doceri,
Pennaque vulturis exprimit auguris omen haberi;
       85Dextera plaudere laevaque plangere pennula tradit.
Gracculus obviat, ille repatriat; ardea, vadit.
Stella comas dedit, ille cito redit in sua castra.
Fata scit inscius, est liber illius ales et astra.
Hactenus haec satis. Ulterius ratis haec mea tendat,
       90Quae mala, quae rea, quae nigra, sunt mea vox reprehendat.
Mens modo conscia, fraudis et inscia sorte sub aequa,
Vir malus est bonus, est bonitas onus, O via caeca!
Fratris amor ruit atque Dei fluit, est modo ventris,
Curaque plurima corporis ultima nullave mentis.
       95Stat schola criminis et sitis inguinis atque palati;
Damna pudor pavet, ah! probitas favet improbitati.
Vir sine crimine, lite, cupidine felleque pingui
Est neque mentior, est bove rarior ille trilingui;
Ocius aliger hircus, olor niger invenientur,
       100Ante triceps pecus atque biceps equus exorientur.
Crimine plectitur et cruce sternitur aequus iniqui,
Et nimii modus et reprobi probus ordoque ficti.
Gens Belial sine lege vel ordine quae sua quaerunt,
Quae Domini minus est, pudor eminus, aequa ruerunt.
       105Plura nefaria, maior inertia non fuit unquam;
Qui rosulas petit, innumeram metit, heu! saliuncam.
Nemoque talia, tanta, tot impia vellere curat;
Nemo sat imminet, ut bona seminet, ut scelus urat.
Sobrius actibus est gravis omnibus, omnibus unus,
       110Nilque superfluus est quasi mortuus, est quasi funus.
Vix stat in agmine, legis agens bene iota vel unum
Qui reprobet probra, qui faciat bona, nullus ad unum.
Stant fera vulnera nullaque dextera vel prope nulla,
Vel mala vellere vel bona ponere suscipit ulla.
       115Grex flet amarius, est operarius in grege rarus;
Pontificum status excidio datus, extat avarus.
Stertite, stertite, gutture sospite pseudomagistri,
Vestraque stent prius, ordo iubet pius, hinc lucra Christi.
Solvit inertia, luxus et ocia, cum grege clerum.
       120Nunc gula regula, vox sacra fabula, fabula verum.
Vis bona dicere? Diceris edere gesta novella;
Risus es omnibus et quasi cornibus hirta capella.
Ius ruit, aes viget. Ah! pudet et piget esse pudicum.
Floret honoribus affluit omnibus ausus iniquum;
       125Ausus atrocia, nescius ocia ferre vir extat.
Exprimit Hectora, qui fera pectora crudaque gestat.
Accipis atria, nomina, praedia, si scelus audes;
Pocula mellea dat, replet horrea, tendere fraudes.
Vis tibi culmina? Suggere crimina, cernere, pare;
       130Da, rape, fer, preme, frange, tona, freme, fare, minare.
Crimina culmine, culmina crimine, plena feruntur.
Fers fera cornua, culminis ardua quaere - dabuntur.
Barba vocabere, sceptra lucrabere, si mala quaeris;
Si mala praeficis et bona deicis, antefereris.
       135Vivis iners homo, nomen habes Dromo; si bene vivis.
Si male, rex eris, aequiparaberis ordine divis.
Tisiphone fremit, heu! nocet et premit esse benignum.
Ars mala te beat atque ducem creat, ut duce dignum.
Arce levaberis, unus eras; eris altus, opimus,
       140Altus honoribus exterioribus, ordine primus.
Si prior incipis impia, principis ad latus ibis;
Principis ad latus ibis, eris, status his, tremor illis.
Consiliarius atque vicarius et lateralis
Regis habeberis atque foveberis illius alis.
       145Qui bene vivere vult, ruit aggere; qui secus est rex.
Frons perit et pudor, ira stat et furor, ordo flet et lex;
Impatientia, fraus, petulantia fert, petit, urit.
Schismata, faenora, ferrea pectora, mors ita currit;
Mortua regula, fictio, crapula flet, tegit, arcet.
       150Vivere noxia cor leve sobria, ius ita marcet.
Qui bona spernere, spreta recondere non dubitavit,
Qui mala praetulit, is lucra retulit, aes cumulavit.
Accipe, tertius est tibi filius, ille probatur,
Qui bona despicit et mala perficit et mala fatur.
       155Qui crucis omnia divaque brachia membraque iurat,
Se quoque grandior et sene cautior, ad mala durat.
Caetera pignora vivere corpora mortua moeres,
Cui nihil est Deus, «hic,» ais, «est meus, hic erit haeres.»
Qui sine cornibus aut sine cordibus appetit esse,
       160Vel sine dentibus, eligit omnibus iste subesse.
Qui furit et ferit, ille decus gerit, ille fit ille.
Qui timet et tacet, hic flet, eget, iacet umbra favillae.
Dum loquor haec, fleo, flendo dolens eo, plango, gemisco;
Haec fleo culminis illa libidinis oblita visco.
       165Secula culminis hinc amor inguinis inde sagittat.
Stat Venus ignea nemoque carnea vincula vitat.
Heu modo qualia, quanta, quot impia quaeve nefanda!
Gens agit impia, turba perebria, turba cremanda.
Membra libidine, pectora crimine polluit, urit,
       170Ingenialia laxa per omnia crimina currit.
Omnis in omnia denique turpia gens modo iurat.
Quisque nitescere carne requirere carnea curat.
Ordinis agmina claudite lumina, nec minus aures;
Ne, rogo, credite, credere parcite res stabulares.
       175Parcite credere, quae pudet edere, sed tamen edam;
Horrida nomine, plus mala crimine, crimina quaedam.
Heu! male publicus est Sodomiticus ignis et aestus.
Nemo scelus tegit aut premit aut gemit esse scelestus.
Ad fera crimina claudite lumina quotquot adestis,
       180Fit furor impius, est ubi conscius, est ubi testis?
Ingenialiter et furialiter, ille fit illa,
Iuno relinquitur, ipsa repellitur et Petronilla.
Plangite secula, plangite singula crimine plena.
Mas maris immemor, O furor, O tremor! est ut hyaena.
       185Aspice sordibus ingenialibus, aspice multos,
Quo scelus ordine, quo noto nomine? nempe sepultos.
Criminis istius, heu! sonat impius horror ad astra.
Nuda fit actio, vociferatio; mens geme casta!
Mutuo conscius, ille fit istius, illius iste.
       190Est prope mortua lex tua, vox tua, sors tua Christe.
Faex Sodomae patet, innumerus scatet, heu! Ganymedes,
Dum scelus exhibet, hacc fera quaslibet incolit aedes.
Prima sedilia, culta cubilia sunt Ganymedis.
Iuno relinquitur et capra subditur - O furor! - haedis,
       195Si numerum gregis istius exigis, ocius edo;
Eloquor ocius, explico promptius ore tragoedo:
Quot seges hordea, pontus et ostrea, litus arenas,
Cycladas Adria, thura dat India, Tibur avenas.
Castra, suburbia, quippe sacraria, non minus undant,
       200Hac lue sordida, proh pudor! horrida cuncta redundant.
Mundus iners perit, horrida vult, gerit horridiora;
Sulphure pascitur esseque cernitur una Gomorrha.
O furor ultimus! est modo plurimus Hermaphroditus,
Reddit inania coniugialia pacta maritus.
       205Ingenialia crimina stantia regula maeret,
Lepra minoribus et potioribus ista cohaeret.
Lex genii perit, usus et interit hac lue notus.
Nescit eam pecus aut canis aut equus et homo totus.
Semimares voco, semiviros probo, se maculantes,
       210Debita sexibus inferioribus heu! sibi dantes,
Haec nimis effera crimina caetera iustificarunt;
Myrrha Iocastaque, Phaedra Lycissaque, iam sibi plaudunt.
Gens animalibus insipientibus assimilanda,
Plus animalibus insipientibus est reprobanda.
       215Bestia non sapit et tamen haec capit hic rationem;
Vir sapiens sapit et minime capit hic rationem.
Aetheris agmina celsaque culmina, quando videtis
Talia crimina, cur fera fulmina, cur cohibetis?
Aetheris agmina celsaque numina num vigilatis?
       220Crimina talia totque nefaria, cur toleratis?
O Deus, O Deus! ut quid in hoc reus est tuus orbis?
Cur tibi perditus et sibi traditus his modo morbis?
Cur tua plasmata sunt vitio data tam furiali?
Cur tua plasmata crimine perdita, crimine tali?
       225Vos, mea lumina, tam fera crimina stantia flete;
Flete per omnia, gens bene conscia, flendo dolete.
Luxus et ocia crimen alentia, proh dolor! undant;
Plurima turpia, ne loquar omnia, nunc superundant.
Omne bonum ruit, omnis homo fluit in probra fractus;
       230Omne ruit decus, in pecudes pecus est homo factus.
Mors premit omnia vitaque sobria clamat «Obivi.
Facta vigent rea, mortua lex mea, parcite Divi.»
Clamat amor pius, «O fera totius orbis imago,
Heu modo qualia, quanta, quot impia quaeve vorago!»
       235Crimina plurima, crimina pessima sunt patefacta,
Nec prius agnita nec prius edita nec prius acta.
Polluit aera, dicere tam fera, tam ferienda,
Tam stabularia, tam furialia, tam reticenda.
Plus pudet edere, desino solvere talibus ora.
       240Plurima diximus hic neque novimus his graviora.
Iam mea pagina talia crimina iam reticescat,
Lubrica pandere, cor sine pondere frangit, inescat.
Quis probra talia, tanta nefaria, totque venena,
Quis ferat edere? Non ego paupere pauper avena.
       245Et Maro deficit hic neque sufficit os Ciceronis,
Naso retunditur, arida redditur unda Salonis.
Ora trilinguia, vociferantia - da mihi centum
Non tamen omnia proloquar impia facta nocentum.
Musa tamen mea percutiens ea, carpere tendet,
       250Si nequit impia sternere, stantia vel reprehendet.
Nam modo quis sine mortis imagine? num gravis aetas?
At levis est ea nec vetitis rea vult dare metas.
Num puer? At puer est vitio celer, est sine loris.
Num iuvenum valor? At iuvenes calor urit amoris.
       255Num vir? At omnia facta virilia vir fugat omnis.
Corda fleant pia. Cur? quia stat via perditionis,
Stat via latior, area largior impietatis,
Ad scelus omnibus omne ruentibus, ad mala stratis.
Gaudia lubrica, lucra volatica sola putantur;
       260Ut mare fluctibus, omnia pestibus exagitantur.
Vela Nothus ferit, Ecclesiae perit unica navis,
Credita patribus, ad bona segnibus, ad mala gnavis,
Mersa reatibus, orba regentibus, acta procellis,
Obruta fraudibus, obruta litibus, obruta bellis.
       265Dormit in aequore, despicit affore coelica dextra,
Scandala fratribus intus agentibus, hostibus extra.
Nemo per aequora remus et anchora navis habetur;
Crimine mergitur, ordine scinditur, hoste repletur,
Per mala plurima, per probra maxima mersa dehiscit.
       270Ventus agit mare, perstitit hanc male vincere, vicit.
Vox sonet anxia, «Celsa potentia surge, perimus.
Nos fer et erige, ne sine remige gens tua simus.»
Se sacra concio, se generatio sacra reflammet.
Clamet ad aethera, crimine libera, mens pia clamet,
       275«Surge piissime, flumina reprime, frange procellas,
Des pia pectora, des bona tempora, crimina pellas;
Esto memor gregis, hunc rege qui regis Aetheris aulam;
Reprime flumina tantaque flamina confer in auram;
Pax Aquilonibus aufugientibus assit ab Austro;
       280Integra deforis ipsaque pectoris insita claustro.
Surge, quid, omnibus, heu! pereuntibus in lue, dormis?»
Vivitur omnibus et sine legibus et sine normis.
Parca perit manus, esurit orphanus, hostis abundat.
«Das mihi, do tibi.» quisque cavet sibi, ne sua fundat.
       285Grandia pondere, lucra recondere quisque laborat,
Aes quasi numina gens adamantina servat, adorat.
Quisque pericula moribus aemula vult - lucra dico -
Robora languida floreque florida lilia sicco.
Ordinis et valor et rigor et calor est tepefactus.
       290Proh furor ultimus! in lucra vendimus ora, cor, actus;
Ad bona claudimus, ad mala vendimus osque manumque.
Plebs emit inscia, stulta peritia vendit utrumque,
Stulta peritia lucra scit impia, caetera nescit;
Vatis imagine, carnis acumine quisque tumescit.
       295Quis modo coelica sudat ut ethnica scripta doceri?
Ore quis edere, corde reponere carmina veri?
Qui bene disputat et cito computat arte scholari
Non petit actibus at petit artibus abba creari.
Garrula Socrate, curva sophismate qui gerit ora,
       300Iactat acumina, vult sacra culmina, se potiora.
Per sua grammata sive sophismata pontificatur,
Nec fit ad aethera pons sed ad infera porta levatur.
Qui trivii leve, quadrivii breve dogmata legit,
Ardua postulat, arduus ambulat, ut leo pergit.
       305Fert fera pectora, qui scit Agenora vel Melibaeum,
Qui metra Sapphica, qui mala civica, qui Capaneum.
Pristina grammata, prisca poemata, prisca Thalia,
Sunt modo maxima suntque peroptima Philosophia.
Gregorius meus, immo tonans Deus illius ore,
       310Sero revolvitur et cito clauditur absque favore;
Sed sua gloria secla per omnia fine carebit,
Mundus eum canet et sua laus manet atque manebit.
Iam stylus aureus eius et igneus haud morietur,
Aurea pagina per sua germina suscipietur.
       315Ille Platonibus et Ciceronibus ad Styga raptis,
Raptus ad aethera, vivit ad ubera stans Deitatis.
Hic specialiter atque fideliter est relegendus,
Sed stylus ethnicus atque poeticus abiiciendus.
Dant sibi turpiter oscula Iupiter et schola Christi,
       320Laus perit illius, eminet istius, est honor isti.
O mala secula! Cur? quia fabula praeest modo vero,
Vita ruentibus est mala plebibus, est mala clero.
Militat inguinis atque libidinis una voluptas,
Cumque pudor labet, ipsa vias habet unica ruptas.
       325Non modo plumbea, sed iacit aurea tela Cupido,
Perdidit omnia lite superbia, sorde libido.
Haec duo retia sunt capientia nunc prope cunctos,
Tam sibi crimine, quam sibi sanguine, carneque iunctos.
Haec draco suggerit, haec caro digerit, his cor obedit;
       330Haec meditatio, dextra, locutio vult, agit, edit.
Sic scelus exerit, explicat, ingerit Eva, vir, hostis;
Mens iacet ignibus usta patentibus, usta repostis.
Turpia quilibet eligit, exhibet, explicat, audet;
Audet, amat, gerit, indicat, exerit indeque gaudet.
       335O furor, O tremor! O quid agam? Cremor intro, tacebo?
Corde tacens coquar, improba tot loquar, aut cohibebo?
An dabo versibus? Hinc ego pluribus ipse iocosus.
An loquar auribus? Ibo nocentibus, hinc odiosus.
Res fera dicere sed reticescere crimina crimen.
       340Mens mihi dicere, non reticescere mens mihi crimen.
Stant modo stantia, criminis omnia, crimen ubique;
Nil Venus aut gula frena tenent sua, calcar utrique.
Quodlibet hoc licet, instat ut explicet improba quisque.
Plebs it, euntibus ad mala patribus, error utrisque.
       345Pontificum vigor aret, abit rigor, est rea dextra,
Mens mala cogitat, os scelus incitat, intus et extra.
Cessit episcopus estque Dei domus absque decore,
Zelus et igneus, arcus et aereus absque rigore.
In mala stemmatis haud anathematis insonat arcus,
       350Stirpe tumentibus, aere fluentibus est cito parcus.
Est cito flexilis in mala nobilis et generosi,
Pertimet illius aes, genus istius et scelerosi.
Nullius ulcera perfodit aspera vox face zeli,
Crimina maxima sunt probra plurima, plurimus Heli.
       355Se simul obruit is quia noluit acta suorum;
Et pater occidit et bona perdidit illa bonorum.
Iezabel impia ducit in invia, nullus Helias,
Quo duce iustior ac cumulatior hospite fias.
Sola colentibus infima patribus ecclesiarum,
       360Mors furit intima, nempe gravissima mors animarum.
Res lacrimabilis est via praesulis, ut via plebis.
Secula consule, secula praesule nuda videbis.
Si bona promere, caetera tergere, praesulis extat,
Fugit episcopus, est mitra, deest opus, hinc ea praestat.
       365Si ducis est bene subdita ducere, dux modo nemo.
Si ducis est bene subdita ducere, dux perit ergo.
Res caret indice, dux grege, grex duce, plebe sacerdos,
Plebs patre. Plebs ruit et dominos luit arce superbos.
Agmina nescia cogis in impia, tu Draco, cogis,
       370Probra foventibus atque faventibus his pedagogis.
O nigra lacrima, sunt gregis optima quaeque vorantes,
Nocte canes sine sollicitudine, luce latrantes.
Quomodo culmine sunt ita crimine saepe priores.
Infatuant male corda suo sale, schismate mores,
       375Coecaque lumina dant super agmina coeca ducatum,
Qui praeit et subit in foveam, ruit inque reatum.
Hos vigiles nego damnoque non ego, sed sua merces.
His timor edere ius, probra caedere, tergere faeces,
Urere putrida, tollere morbida, quaerere fractos,
       380Hos Sathanae dare quos liquet in mare mortis adactos,
Verba minacia, facta rapacia ferre, ligare,
Fluctibus obvia tendere brachia, pro grege stare.
Grex pius esurit atque fames furit unica verbi,
Pauca mali sine fructificamine dant sata servi.
       385Lingua probabilis, est reprobabilis actio patrum.
Ianua clauditur, his neque dicitur, «Euge beatum,»
Dogmata coelica raro famelica turba docetur,
Nec lucra stantia sed pereuntia lucra monetur.
Dum bona negligit, impius eligit ordo regentum
       390Abdere stercore, quam grave foenore ferre talentum.
Saepe neophytus aut puer obsitus aggere culpae,
Frons sine lumine, mens nigra crimine plenaque culpae,
Praesit honoribus et pater omnibus est adolescens,
Nec sene tempora nec patre pectora laxa coercens
       395Is ne studet, precor, Ecdesiae decor ac paranymphus,
Panis egentibus et sitientibus affore scyphus,
Qui lucra colligit et male porrigit illa ministris,
Qui puerum sapit, his dat, eis rapit, omnis in istis?
Scit tibi praefore, qui sibi praefore qui sibi nescit,
       400Cui gena mascula barbaque primula vix bene crescit?
Turba neophyta fert sacra vendita, res mala talis
Est modo regia; cras sibi gratia pontificalis.
Mane vir aulicus, aspice, dericus est modo tonsus;
Ventris episcopus, Ecclesiae procus est, neque sponsus.
       405Ad sacra culmina denique crimina suscipiuntur,
Sobria pectora canaque tempora reiiciuntur.
Horreo dicere, parco retexere, vito profari
Plurima quae scio cognita, nescio sat lacrimari.
Obtinet atria pontificalia foeda iuventus,
       410Corpore lubrica, corde volatica quomodo ventus.
Clarus origine sive propagine clarus avita,
Expetit atria pontificalia vi, neque vita.
Sanguine nobilis et minus utilis ad lucra moris,
Sanguine dimicat hoc sibi vendicat illud honoris.
       415Quilibet improbus extat episcopus, abba creatur;
Vi, precio, prece, dignus homo nece, sceptra lucratur.
Nullus ei tremor haudque suae memor, est aliarum,
Non sine Simone sed sine canone, dux animarum.
Mox docet inscius et sibi nescius ipse praeesse,
       420Est aliis via, si tamen est quia dicitur esse.
Ipse laboribus, ipse reatibus est fuga fulcrum.
Huic replet altile ventris inutile mane sepulcrum.
Ad lepores probus exit episcopus, accipitratur,
Copula solvitur et fera quaeritur, atque citatur.
       425Ergo nitens equus addit ei decus, immo decorem,
Quo neque Graecia sed neque Thracia dat meliorem.
Miles obambulat ut latus excolat associatus,
Forte nec unicus est sibi clericus allateratus.
Iam tuba detonat et nemus intonat, echo resultat;
       430Incidit obvia damula retia, quam fuga multat.
Sero latrantibus, exsilientibus hinc repedatur,
Nox subit algida coenaque splendida nocte paratur.
Caupo Falernica vel Mareotica vina refundit,
Coena fit afflua, pastor ad ardua fulcra recumbit.
       435Est cibus undique, tunc ibi denique pastor habetur,
Vera vocabula pasta cibis gula re profitetur.
Sed sua pascua non nisi menstrua sunt animarum,
Solaque funera solaque munera primitiarum.
Quid mora? pascitur, est quia dicitur, est sibi pastor.
       440Assa subit fera, caupo parat mera, caetera pistor,
Cinctus agit cocus, ipse nitet focus, omnia rident,
Atria lumine, nec minus agmine plena renident;
Sunt holovitrea nec minus aurea vascula coram,
Hic data fercula, sunt ibi pocula, fastus ad horam.
       445Damula manditur, insuper additur altile crassum,
Additur altile, mensa volatile suscipit assum.
Vina fluunt mera, firmior est sera, plorat egenus;
Ventris episcopus, ordine reprobus, est dape plenus.
Surgit homo satur, ad cyathos datur inde recursus;
       450Fit nova potio, cui benedictio fit nova rursus.
Gutture sospite stanteque gurgite ventris anhelat,
Gestaque strenua narrat et ardua corda revelat.
Nectare plenior et dape pinguior est Epicurus.
Hac teritur cruce, pro grege pro duce vota daturus.
       455Ad penetralia strataque mollia sero vocatur;
Lampas et aureus hinc sibi cereus antelocatur;
Serica pallia fulcraque mollia vernula vertit;
Carneus hic globus et reprobus probus ad probra stertit.
Mane fremit domus, Ecclesiae procus intrat ad aedes,
       460Ecclesiam petit, ut minimum stetit, est sibi sedes.
Grande tonantia pontificalia verba perorat,
Pectoris aspide mens rea, iaspide dextra laborat.
Inde gregem praeit, hinc Aaron vehit et diadema,
Mitra caput colit atque manum polit Indica gemma.
       465Pro patre, praesule, pro duce, consule, pro grege, pro se,
Non satagit prece, nec rapit a nece flendo, suos, se.
Parcaque notio, parcior actio legis eidem,
Voce Deum probat, actibus improbat, improbus idem.
Vox eget actibus, actio vocibus, ordo labore,
       470Vivat uti monet osque manu sonet, et manus ore.
Sit sacra regula, quam tegit infula pontificalis,
Debile fulciat et rude nutriat omne sub alis.
Culpa patrem sciat, actio sentiat aequa ministrum,
Ordo patrem sciat, actio sentiat orba magistrum.
       475Laus sibi tortio, poena probatio sit reproborum.
Claustra gregi struat et vitium spuat aut vitiorum.
Scala sit aetheris arcaque foederis, hostia viva;
Quos foris asperat, ultio proferat, intus oliva.
Pax patre, iudice fraus, tumor obice, grex duce tanto
       480Floreat, exulet, occidat, ambulet, ordine sancto.
Virgaque ferrea frangere terrea vasa minetur;
Increpet, arguat, obsecret, instruat, auxilietur.
Vitet inutile, quin super utile ponat honestum.
Nocte gelu ferat atque die gerat ut Iacob aestum;
       485Sint vigilantia, sint sibi nescia lumina somni;
Sit sine vulnere mens, sine munere sit manus omni;
Vox longior ferat et labor inferat huic humerale.
Gallus eat bonus, assit ei sonus oris et alae.
Quae reticescere, quae quibus edere, cur, ubi, quando,
       490Prosit, oporteat, haud male torpeat in meditando.
Larga manus serat, haud animam ferat actus avaram,
Mentis aromata vel thymiamata portet ad aram.
Sit sacra buccina vivaque pagina, sit speculator;
De grege gaudeat, in grege luceat, auctus et auctor.
       495Pictor imagine, signifer agmine, dux grege scitur;
In grege dux placet, in duce grex iacet, aut stabilitur.
Est bona filia, notio gloria, gemma parentis,
Plebs bona praesulis, urbs bona consulis, ars bona mentis.
Secula pristina non modo culmina non rapiebant,
       500Sed sibi praebita, non sibi debita, nil retinebant.
Patria dextera, qui regit aethera, cum peteretur,
Rex fore noluit, ut liber instruit et profitetur.
Noluit extima, qui Deus intima regna gubernat.
Spernat homo reus, id quod homo-Deus, et bene spernat;
       505Subdat honoribus interioribus exteriores;
Non steriles emat at steriles premat orbis honores.
Sed quis eos premit? Omnis eos emit, instat emendo,
Instat, it, aestuat atque tumultuat haec satagendo.
Hinc fera schismata, dum diademata sacra petuntur,
       510Non bene praebita sed male vendita praeripiuntur.
Ecclesiastica dat manus aulica, iussio legum;
Sacra relinquitur atque requiritur impia regum.
Coelica munera, quam grave! dextera dat laicalis,
Dat data coelica vox prius aulica, post synodalis.
       515Grandis abusio, regia iussio praevalet, itur.
Sic homo culmine, si minus ordine, lite potitur.
Munera munere coelica tollere stat modo cuique.
Qui dat et accipit haec, male desipit, error utrique.
Haec sine Caesare sacra iubet dare gratia gratis,
       520Ne male venditor ille sit institor hic pietatis.
Heu! Draco fulmina per sacra culmina spargit ubique,
Primo patres capit inde gregem rapit, instat utrinque.
Pacis ovilia sacraque milia, Christe, tuorum
Dum videt, invidet, invidus obsidet agmen eorum.
       525Stat modo Mammona, defleo Simona iam reparatum,
Stant lucra Simonis, alea daemonis in grege patrum.
Sceptra Magus gerit atque gravi ferit omnia morte.
Vivit adhuc Magus atque suo vagus errat in orbe;
Vivit et imminet, ut mala seminet et bona vellat,
       530Ducat in invia, suggerat impia, recta repellat.
Vox rata Simonis, irrita canonis ecce tenetur;
Vivere mortuus hostis et arduus ire videtur.
Simonis ossibus in senioribus est data tumba,
Gratia venditur, unica tollitur aere columba.
       535Stat furor editus ordoque perditus, immo sepultus.
Venditor hinc ovis, inde sacri bovis est modo multus.
Simplicitas ove, sermo Dei bove significatur.
Venditor illius omnis et istius aede fugatur.
Venditor est reus, huic loquitur Deus ipse: «Recede.»
       540Hunc fugat agmine, deiicit ordine, pellit ab aede.
Vendis inanibus utraque Iaudibus, utraque donis;
Quid super his petis, aure lucrum metis, ore reponis.
O via devia! non modo gratia gratis habetur;
Vi male tollitur aereque poscitur, aere tenetur.
       545Gratia vendita, gratia tradita vi feritatis.
Non fore gratia sed violentia cernitur actis.
Gratia, gratia, quam parit uncia ternaque marcha,
Gratia nomine stat, iacet ordine, fons suus archa.
Gratia quaeritur ore, capescitur aere petita.
       550Esse quod est nequit, hanc tribuens petit aes Giezita,
Aere Magus perit, aes Giezi gerit, ambo nefandi.
Ille repellitur isteque caeditur ulcere grandi.
Mors manet illius et color istius omnibus haerens
Mens quibus est rea per lucra terrea surgere quaerens.
       555Hic male surgitur, hinc cito sumitur alta ruina.
Est gravis hic thronus, hic honor est onus, haec rosa spina.
Est tibi sarcina, qui tua crimina sive tuorum
Tergere despicis et minus aspicis ad lucra morum.
Est tibi gloria, qui mala propria, qui gregis aeque
       560Stas stipe tergere, stas prece tollere nocte dieque.
O mala secula! Venditur infula pontificalis,
Regula perdita pravaque semita, semita talis!
Gratia venditur, emptio quaeritur ecclesiarum,
Quae tamen emptio sacra redemptio fertur earum.
       565Gens cupidissima crimina pessima recta perorant,
Simonialia nempe negotia voce colorant.
Et sacra vox ait, inde lupus trahit, hinc rapit agnos;
Nemo repellere stat grege paupere flente tyrannos.
Quisquis ovilia spiritualia pascere debet,
       570Pascitur, accipit, his bona diripit, his ea praebet;
Gaudet arundine, non moderamine pontificatus;
Siccus, oves rigat, immeritos ligat, ipse ligatus,
Mortua vivida sanaque mortua censet haberi.
Inde lupum tremit, hinc furit, hinc fremit in grege cleri.
       575Sunt modo mollia, non sibi fortia corda leonis,
Haeret in obvia tollere brachia, parcere pronis.
Cumque cadens cadat, ordine degradat, ordine stantes
Degradat, invidet atque labans videt ipse labantes;
Estque favoribus et popularibus undique linguis
       580Expositissimus, ad mala plurimus, ad lucra pinguis.
Se male possidet atque suae videt haud bene famae,
Cui tepor ordinis atque libidinis undique flammae.
Hos premit, his favet, in mala non cavet acta relabi.
Vult celebrarier atque vocarier in grege «Rabbi.»
       585Audit «Ave prior,» huic thronus altior, altaque sceptra,
Primaque pocula primaque fercula, prima cathedra.
Crimina vindice culpaque iudice non ruit illo.
De grege se fovet, is lacrimas movet huic crocodilo.
Lac sibi tollitur atque resumitur a grege lana;
       590Nec gregis ulcera flet neque funera quatriduana.
Os timor obstruit et lupus irruit, intrat ovile;
Ille furens furit, iste manens fugit, hoc sibi vile.
Per sibi pervia pastor it ostia, fur aliunde;
Lex mala, furibus his subeuntibus, intrat abunde.
       595O mala secula! Venditur infula pontificalis:
Infula venditur, haud reprehenditur emptio talis.
Venditur annulus, hinc lucra Romulus auget et urget.
Est modo mortua Roma superflua; quando resurget?
Roma superfluit, afflua corruit, arida plena;
       600Clamitat et tacet, erigit et iacet, et dat egena.
Roma dat omnibus omnia, dantibus omnia Romae,
Cum precio, quia iuris ibi via, ius perit omne.
Ut rota labitur, ergo vocabitur hinc rota Roma,
Quae solet ubere laude fragrascere sicut aroma.
       605Roma nocens nocet atque viam docet ipsa nocendi,
Iura relinquere, lucra requirere, pallia vendi.
Saepe notarius est ibi carius emptus, ut illa
Quae cupis exaret et sacra praeparet ipse sigilla.
Si tua nuncia praevenit uncia, surge, sequaris,
       610Expete limina; nulla gravamina iam verearis.
Quam sapientia non valet, uncia dat tibi pacem;
Uncia foederat, uncia temperat ore minacem;
Aurea lamina dat tibi lumina coeca Quiritum,
Ostia pervia verbaque Tullia, cor stabilitum.
       615Si datur uncia, stat prope gratia pontificalis;
Sin procul haec, valet haec ibi lex, manet et schola talis.
Ergo prior tua dextera mortua, Roma, probatur;
Sparsa per extera iam tua dextera laeva vocatur.
Dives es indiga, pinguis es arida, libera servis:
       620Libera subderis aereque venderis ipsa protervis.
Saepe revenderis, hinc reprehenderis ore Iugurthae;
Transita vocula longaque fabula persequitur te.
Scylla vorax, rapis, et cupis et capis, et trahis ad te.
Roma ruens rota, foeda satis nota cauteriat te.
       625Gurges es altior, arca voracior, alta lacuna,
Insociabilis, insatiabilis, omnibus una.
Quo bibis amplius, hoc inhiantius, «huc date,» clamas.
Dic, rogo, «Sufficit,» at «Mihi deficit,» ipsa reclamas.
Si tibi det sua, non repleat tua guttura Croesus;
       630Marca vel aureus amodo non Deus, est tibi Iesus.
Urbs caput urbibus, alta Catonibus, inclyta Scauris,
Urbs cupidissima, cur lucra maxima iugiter hauris?
Plus tibi Caesare sustinuit dare rex crucifixus.
Regna dat extera Caesar at aethera non nisi Christus.
       635Alta Catonibus ac Scipionibus invaluisti,
Robore fractior, es modo fortior ordine Christi.
Sub Iove florida, sub Iove fulgida, sub Iove dives;
Sub cruce marcida, diruta, languida, sub cruce vives.
Indiga divite, languida sospite, diruta stante,
       640Es magis afflua, fortis et ardua stas cruce dante.
Sub cruce Tartara, sub Iove barbara moenia sternis;
In Iove sterneris, in cruce iungeris ipsa supernis.
Interius cluis, exterius ruis in dominatu,
Urbs sine compare sub duce Caesare subque senatu.
       645Non aquilis ducis, unica lux crucis, unica praestat,
Caesaribus Petrus atque diis Deus altior extat.
Crux tibi praevia, crux tibi gloria gemmaque frontis,
Certa redemptio, non cruciatio iam modo sontis.
Iam cruce crux caret, haec tibi dux manet ad bona coeli.
       650Mors erat; est decus. Est Sathanae metus arma fideli.
Roma Petro data, voce Petri sata, subdita Christo,
Quae noto carmine cur bona crimine perdis in isto?
Istud agis male quod prope nil dare vis nisi danti,
Quod sacra nomina sacraque culmina, lucra paranti.
       655Cur lucra respicis et minus inspicis acta, Magistra?
Petrus apostolus, haud homo subdolus, horruit ista,
Ista perhorruit, insuper obruit ista colentes.
Corde Petrum gere, Roma, vias tere recta sequentes;
Plus tibi contulit, amplius attulit hic idiota,
       660Per sua retia quam tua Graecia, Graecia docta.
Plus tibi profuit et tibi praebuit ille sagena,
Quam capitolia Caesare fortia, rhetore plena.
Enseque Iulius oreque Tullius haud tribuerunt
Quanta Petrus cruce, quique Petro duce, te coluerunt.
       665Sunt tibi lilia, sunt tibi milia multa rosarum;
Illa vel has lege, Roma, nitens grege relliquiarum.
Eloquio schola, martyrio stola, pace ligustrum,
Te docet, induit, ornat, ab his ruit omne vetustum.
Te sacra pignora sacraque corpora, Roma, coronant,
       670Te rosa sanguine, lilia virgine mente perornant.
Nunc sacra culmina dant tibi nomina vana Catonum;
Te Petrus extulit et tibi se tulit ipse patronum.
Nomine praedita, crimine perdita, Roma, stetisti,
Nunc petis aethera servaque libera subderis isti.
       675Corneliis nimis et Fabiis satis alta trecentis,
Altior istius, istius unius es documentis.
Ne rueres ruit, alter enim fuit et tibi Paulus,
Alter adest tibi vir minimus sibi, cur? quia Saulus.
Denique pertulit ipse quod intulit ob mala Sauli.
       680Saulus atrox ruit; hunc lavat et luit hostia Pauli.
Hi duo lumina vel duo flumina iam Paradisi,
Ad tua limina sunt, tua crimina tergere missi.
Hi tua moenia reddere fortia plus potuerunt
Quam quibus edita primitus, addita, deinde fuerunt,
       685E quibus emulus impia Romulus arma citari,
In sua viscera iussit et effera iussa patrari.
Roma resurgito, te tibi reddito, reddito Romam,
Cuius eras prius ordinis illius exprime formam.
Quomodo corpora tunc ita pectora nunc rege fracta.
       690Fracta recollige, devia dirige, fer labefacta.
Per fera praelia quaeque rebellia perdomuisti,
Pignora stragibus et caput ensibus exposuisti;
Fac modo quod prius, ordo premat pius impietatem,
Virga piacula, crimina regula, lex levitatem.
       695Primitus elige, postea dilige iuris amantes,
Non lucra grandia sed synodalia iura parantes,
Qui tua nuncia per pereuntia secula clament,
Nostraque frigida per sua fervida facta reflamment.
Sed facis hoc secus; ecclesiae decus extenuantes
       700Mittis in extera, tollere munera sola flagrantes.
Quem tua dirigit huc manus exigit ille tributum,
Nec bona secula sed bona fercula molleque fulcrum;
Suetus ab ubere, non nisi currere vel peditare,
Celtica curribus exit equestribus arva meare.
       705Qui modo gressibus ibat ovantibus, incomitatus,
Militat arduus et sibi confluus est equitatus,
Consiliarius ipseque nuncius et lateralis;
Papa tuus praeit, acta libri vehit huc synodalis.
Hoc fremit hospite sive satellite regia plena,
       710Clerus equestria vix animalia pascit avena.
Serica pallia dat sibi Gallia, Roma caprinum;
Errat ibi pcdes, ambulat hic eques in resupinum.
Gens fluit obvia, fit sibi gloria pulchra videri,
Urbs strepit, aes sonat atque modos tonat huic schola cleri.
       715Ductus in atria pontificalia molle recumbit,
Pocula praecipit, agmina suscipit, oscula iungit,
Concilium vocat, in solium locat aggere sese.
Imperiosior ambit et altior esse praeesse,
Audit amantius impia, surdius aequa subaudit,
       720Nam lucra terrea causa parit rea, non rea claudit.
Roma, quid exequar? aut tibi perloquar? aut tibi promam?
Uncia te rotat, uncia te notat, haud fore Romam.
Tu populos tibi, te rutilans sibi marca subegit;
Semper enim lucra progenies tua vuit, agit, egit.
       725Dum lucra Parthica, dum tuus hostica munera Crassus
Vult, sitit, inspicit, heu! sibi deficit, aes bibit assus.
Haec sitis ebria stat tibi propria Marte togaque
Te cremat, impiat, urit, inebriat excruciatque.
Das sacra culmina, das moderamina sacra probrosis,
       730Arida mitibus, afflua ditibus ambitiosis.
Fas mihi dicere, fas mihi scribere, «Roma fuisti,»
Ecce relaberis, immo resolveris ordine tristi.
Clauda ruis foris a pede roboris, intus ab aequi,
Irreparabilis hic, ibi labilis, inscia recti.
       735Urbs sine viribus et sine patribus obruta marces;
Dardanias premit, Ausonias emit aureus arces.
Fas mihi scribere, fas mihi dicere, «Roma peristi,»
Obruta moenibus, obruta moribus occubuisti.
Urbs ruis inclyta, tam modo subdita, quam prius alta;
       740Quo prius altior, hoc modo pressior et labefacta.
Fas mihi scribere, fas mihi dicere, «Roma peristi,»
Sunt tua moenia vociferantia, «Roma ruisti.»
Cauda redis, caput, alta iaces apud omnipotentem.
Te tua propria clamat inertia stare iacentem.
       745Capta cupidine, sordida crimine, secula cernis,
Capta reducere, sordida tergere, secula spernis.
Qua patet orbita iam tibi subdita tetragonalis
Lex iacet irrita, gratia perdita spiritualis.
Qua Padus incipit et mare suscipit ultima Thyle,
       750Gratia scinditur atque resolvitur omne virile;
Gratia mutua deest modo mortua, gratia cara,
Quae neque verbere sit neque carcere cedere gnara,
Gnara sub aere non modo quaerere dulce serenum,
Sed bene libera ferre vel aera turbine plenum,
       755Quam mala frangere, laeta resolvere non videantur
Cui bene prospera fortiter aspera suscipiantur.
Gens mala pullulat et probra postulat estque probrosa,
Stirpsque malis mala patribus est sata, stirps vitiosa.
Corpore fortior, immo ferocior hydra resecto,
       760Ecce renascitur altera redditur hydra profecto.
Pectore vipera gens moritur fera, bis fera prodit,
Quae male conscia luminis omnia rodit et odit.
Gens sterilissima quam premit intima tam lue pressa,
Re bona destmit omnia quae fuit ore professa.
       765Est pia vocibus, impia moribus impietatis.
Catholicus sonus ore sonat bonus, et caret actis.
O dolor, O furor, O scelus, O pudor! Omnia sordent,
Criminis omnia, nil bene conscia corda remordent.
Flet pudor omnia crescere turpia, cedere pulchra.
       770Hypocrisis micat et Sathanae dicat alba sepulchra.
Mens pia vapulat et decor exulat, exule iure.
Quisque lucro perit, huic vacat, id gerit hoc sibi curae.
Commoda carnea lucraque terrea quisque volutat,
Commoda carnea lucraque terrea nemo refutat.
       775Censibus affluus est nimis arduus, est modo clarus,
Divitiis placet haud vitiis tacet hirtus avarus,
Vox sibi libera, nam sibi pondera divitiarum;
Cura stat infima, cura stat ultima nunc animarum,
Immo nec infima, nec velut ultima, sed quasi nulla.
       780Est ope fortior, ordine dignior aurea bulla.
Rem sibi quaerere, quisque recondere rem sibi sudat.
Aurea lamina publica lumina lumine nudat;
Diruta, stantibus inferioribus, alta coaequat,
Lumina regia pontificalia lumina coecat.
       785Sola pecunia destruit omnia, cuncta venenat;
Cor scit, onus premit, arma dat, os emit, ora serenat.
Criminis unctio, cordis ademptio, fur oculorum,
Parma nocentibus et locupletibus est grave lorum.
Omnia mors ferit, omnia plebs gerit ordine mixto.
       790Profore praefore munera tempore constat in isto.
Omnia corripit, omnia decipit, heu! nitor aeris.
Fert tua dextera grandia munera, grandis haberis;
Vilis origine, vilior ordine conditionis,
Si dare sustinet, in decus imminet illud Othonis.
       795Munere sobrius ambulat ebrius ipseque cuius
Os homo cor Deus approbat, est reus eius et huius.
Mutus ab ubere, dives habebere Tullius alter,
Dives amabere; pauper habebere quomodo pauper.
Sola fit arida, sola fit invida copia sensus,
       800Sola scit inscia, sola dat omnia copia census.
Heu! via carpitur ampla, relinquitur omnibus arta,
Omnibus est gula linguaque garrula, guttura farta.
Nunc, rogo, vivere, cui stipe paupere, cui stat amori?
Vivida pocula crassaque fercula quis negat ori?
       805Quot sine crimine cernis in agmine stare fideli?
Quis modo turpia, quis premit impia cuspide zeli?
Quis vitio rubet aut animi studet esse pudici?
Se sibi subdere? lubrica vincere? dicere «Vici»?
Nunc ubi gratia criminis inscia? quis bene rectus?
       810Cui neque flexile re neque mobile turbine pectus?
Quem mihi das sine fraudis acumine? quem sine sorde?
Quis colit utile, vitat inutile corpore, corde?
Quis bona postulat? immo quis ambulat absque querela?
Cui gravis actio, stans meditatio, pura loquela?
       815Cui bene mens bona nec labra dissona corde, cor ore?
Cui pia lacrima spe flagrat, intima pulsat amore?
Ordo, modestia vitaque sobria quid modo possunt?
Quae modo sunt pia? plus loquar: impia quae modo non sunt?
Aurea tempora castaque pectora praeterierunt;
       820Tempora pessima, scilicet ultima, iam subierunt,
Stant modo stantia lucra, superbia, pax sine pace,
Fraus, Venus, ocia furtaque conscia noctis opacae;
Schismata, praelia, vis, homicidia, traditiones,
Ira, protervia, livor, inertia, seditiones.
       825Stat simulatio, corruit actio relligionis.
Heu! sua propria deputat omnia rex Babylonis.
Pax, patientia, norma, modestia, ius et honestum
Sunt vaga nomina; fictio culmina dat, probra quaestum.
Ad bona friguit, ad mala ferbuit ignis amoris,
       830Lex iacet abdita, stando stat edita flamma furoris.
Dat Venus ebria mixta cubilia more ferarum.
Lingua tacet mea, iam minus est ea dicere clarum.
Quid loquar, O Deus? Ecce stylus meus, ecce fatiscit!
Vincor et impia non loquor omnia; pars mala vicit.
       835In tenebris sine simplice lumine cuncta tenentur.
Cuncta iacentia, pervigilantia nulla videntur.
Secula lubrica possidet unica mortis imago,
Omnia possidet, urget et obsidet una vorago;
Nil sine vulnere lugeo cernere, credite verum!
       840Quisque nefas legit altaque nox tegit omnia rerum.
Cernimus omnia pene silentia coeca tenere,
Et scelus obiice, crimina vindice cuncta carere,
Quippe ruentibus ordine patribus ecclesiarum,
Corruit et rigor et rigidus vigor omnis earum.
       845Denique plebibus et senioribus aes dominatur;
Ad mala tenditur, ad fora curritur, ad lucra statur.
Gens temeraria, turba nefaria, gens scelerata!
Gens mala, gens rea, cur lucra terrea sunt tibi grata?
O male visibus interioribus exoculati,
       850Cur male vivitis armaque traditis ebrietati?
O male visibus interioribus, O male coeci!
Quid iuvat addere, quid rea subdere pectora faeci?
Gens vaga cordibus, ad bona tristibus, ad mala laetis;
Cur sine lumine, non sine crimine stando iacetis?
       855Paulus adest; tonat ipseque sic sonat: «Evigilate!»
State viriliter et socialiter in grege state.
Mens lue sordida, crimine torpida, prona caducis,
Dedecus exuat et decus induat armaque lucis.
Surgite, surgite, gens rea, tergite vel graviora.
       860Lux venit ultima iamque novissima creditur hora;
Ut mala terminet, arbiter imminet, ille tremendus,
Dulcis amantibus, irreverentibus ipse timendus.
Iudiciaria parcere nescia plena furoris,
Illa dies venit, hanc modo praevenit actio mortis.
       865Iam tuba septima iamque novissima plaga paratur;
Censor adest Deus, evigilet reus, excutiatur.
Mens rea nitere crimine surgere, si mala purges:
Digna perennia tollere praemia fine resurges.
Certa loquens aro, surget humo caro mortua tandem,
       870Estque quod astruat, ista quod instruat hinc dubitantem.
Est avis Indica, quae viget unica, nomine Phoenix,
Hanc cinerescere fert, ita surgere, sermo fidelis,
Vermis et hinc avis esse sinit gravis, evolat alis;
Inde renascitur esseque cernitur haec, modo qualis.
       875Id tua funere membra resurgere posse fatetur.
Surget, homo, tua tunc caro mortua, nil dubitetur.
Cedet ad aethera mitis, ad infera, qui modo turget.
Fluxa tenens fluet, ardua corruet, ultima surget.
Ibit in infera, nunc male libera gens Babylonis,
       880Massa nefaria portio propria perditionis.
Coelica gloria stabit in omnia secula sanctis.
Pax erit omnibus illa videntibus ora Tonantis.
Quid loquar amplius aut ferar altius, aut sequar ultra?
Pagina, claudere, iamque retexere desine multa;
       885Claudere pagina denique carmina nostra, valete!
Gens temeraria, turba nefaria, flendaque flete!
Vos ego carpere vestraque dicere probra cupivi;
Vos ego carpere vestraque dicere probra nequivi.
«Heu lacrimabile, vae miserabile» dic genus Evae.
       890Gens temeraria, nunc tibi gaudia, post tibi vae vae!
Est apud infera vae tibi gens fera, turba furoris!
Nunc quoque vae tibi, nam labor hic ibi poena laboris.
Vos, sacra concio, sacra creatio, currite, state;
State flagrantibus aethera cordibus in bonitate.
       895Vos, sacra lilia, viva monilia, vasa decoris,
Luminis agmina, ferte precamina cordis et oris:
Ut Deus a nece nos trahat hinc prece poscite sancta,
Ut fuget impia tot, mala talia, foetida tanta.
Vestra precatio, lingua, cor, actio, mens bene casta,
       900Vitaque libera clamet ad aethera, clamet ad astra.
Crimina crescere flete, tepescere ius, decus, aequum.
Flete, gemiscite denique dicite, dicite mecum:
«Qui regis omnia, pelle tot impia; 'surge, perimus,'
Nos Deus aspice, ne sine simplice lumine simus.
       905Tot probra, tot mala, tot preme scandala qui regis astra;
Parce iacentibus, influe stantibus, omnibus asta.
Christe piissime, scandala reprime, facta remitte,
Et bona construe, caetera dilue, Rex benedicte.
Demonialibus hactenus actibus erue tentos,
       910Rex sate virgine, fer cruce, sanguine, morte redemptos.
Respice, respice nos Patris unice virgine nate.
Da mala plangere, da bona sumere, da tua, da te.
Aurea tempora primaque robora redde, rogamus.
Nos modo dirige, postmodo collige, ne pereamus.»

Fairytale left blue.png Liber II