Jump to content

De contemptu mundi (PL 40)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De contemptu mundi
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


De contemptu mundi (Auctor incertus), J. P. Migne cc_id: cps_2.AucInc.DeCoMu, cc_idno: 7365

CAPUT PRIMUM. Mandata alia specialia, alia communia.

Audite, fratres charissimi, salutiferam Patris nostri doctrinam, qui non terrenam, sed aeternam concupiscitis haereditatem; qui non vultis sortem accipere in terra morientium, sed cum Psalmista decantare, Portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6); qui Aegyptum reliquistis, et ad promissionis terram festinatis. Audite itaque, habentes aures audiendi, pium patrem ad haereditatem coelorum nos vocantem, et dicentem, Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est homo qui vult vitam (Psal. XXXIII, 12 et 13)? Quis es qui vitam vis ingredi? Serva mandata Dei. Quorum mandatorum alia sunt specialia, alia vero communia. Specialia sunt proprie canonicorum sive clericorum, et monachorum; communia omnium Catholicorum. Specialia igitur sunt haec: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me. Et iterum: Omnis qui reliquerit domum, aut agrum, aut patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut filios, aut agros propter me, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Et ad discipulos: Vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 21, 29, 28). Haec itaque, fratres, quanto singularia, tanto praecipua; quanto acriora, tanto Deo gratiora.

CAPUT II. Clerici nil proprium possideant.

Dicit iterum Salvator noster inter caetera, Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Qui dixit, omnibus, nihil proprium a suis discipulis possideri voluit. Qui quidquam possidet in terra, remotus est a Christi disciplina. Qui autem non est discipulus Christi, quomodo praesumit sibi ligandi atque solvendi potestatem? Intendite, fratres, verba Evangelii dicentis, Intravit Jesus januis clausis ad discipulos, et insufflans dixit eis, Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22, 23). Numquid illi habebant proprium, quibus Magister indixerat, Nihil tuleritis in via (Luc. IX, 3): de quibus Lucas evangelista refert, Erant eis omnia communia (Act. IV, 32)? Videte quid Petrus dixerit ad Jesum, Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27). Qui omnia reliquerant, nihil sibi penitus retinuerant. Unde ergo sibi arrogant ligandi atque solvendi potestatem, qui in terra praesumunt possidere facultatem? Quomodo non erubescunt dicere, Dominus pars haereditatis meae (Ps. XV, 5)? Ubi est illud apostolicum, Quae conventio Christi ad Belial (II Cor. VI, 15)? Qui terrenas possessiones relinquere nolunt, cur peccata populi comedunt? Si decimas cum filiis Levi accipiunt, quomodo inter caeteras tribus partem accipient? Si nominis sui etymologiam attendunt, cur clerici a sorte dicti sunt, nisi quia Dominus eorum sors vel haereditas sit?

CAPUT III. Cur radantur. Sapientiae sedes in cerebro.

Cur saltem clericatus sui signa, quibus a laicis discernuntur, non perpendunt? Non enim sine causa capita eorum raduntur et tondentur, sed perspicacissima et evidentissima ratione. Nam his signis secernuntur a laicorum conversatione. Quod ut multis Deo propitiante proficiat, admonitioni utilissimae duximus inserere. Didicimus multorum Patrum auctoritate, cerebrum esse sedem sapientiae; Christum vero, Paulo attestante, Dei Virtutem et Sapientiam esse (I Cor. I, 24). Cum itaque cerebrum sit in capite, sapientia vero juxta Patrum auctoritatem in cerebro habeat sedem, et sic per sapientiam sibi infusam cuncta membra regantur a capite, quod per cerebrum est, quod est sedes sapientiae: sic inter nos et veram 40.1216| sapientiam, quae, ut diximus, Christus est, qui etiam juxta Apostolum caput nostrum est (dixit enim, Caput mulieris est vir, caput vero viri est Christus, Christi autem caput est Deus [I Cor. XI, 3] ): ut ostendamus nullum obstaculum interesse, pilos in ea parte capitis incidimus, in qua novam sapientiam, id est Christum, inesse cognoscimus: per hoc signantes, malam terrenarum rerum sollicitudinem nostrae mentis oculos ad Deum contemplandum impedire. Scimus enim quod quisque quanto magis terrenis occupationibus implicatur, tanto magis a sui Conditoris visione impeditur. Unde Apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II, 4). Item: Qui sine uxore est, cogitat quae sunt Dei (I Cor. VII, 32). Hinc Moyses ait: Levitae radant pilos carnis suae (Num. VIII, 7). Levita interpretatur Assumptus. Quisquis namque in officiis divinis assumptus est, pilos carnis, id est superfluas cogitationes cordis, radere debet. Caput igitur radere, significat cogitationes terrenas et superfluas a mente resecare. Nec incongrue per pilos et capillos significantur cogitationes superfluae. Sicut enim pili non sunt pars corporis, sed quaedam superfluitas procedens ex corporis humore: sic bona temporalia non sunt nobis naturalia, sed aliena et superflua. Hinc itaque fideles Christi, qui ad aeternam vitam medullitus suspirant, qui mundum cum suis oblectationibus sub pedibus conculcant, qui in terra nihil possidere volunt, sed cum Apostolo dicunt, Nostra conversatio in coelis est (Philipp. III, 20), capillorum minimam partem in capitibus retinent, ut per eorum abrasionem se minimam terrenorum sollicitudinem habere designent. Quapropter etiam illam minimam particulam capillorum retinent, quia dum in hoc mundo sunt, a terrenis cogitationibus omnino vacui esse non possunt. Quisquis igitur clericus ad sortem Domini vocatus, qui comam nutrit, et capillos radere vel tondere erubescit, profecto se non de Dei, sed de mundi sorte esse testatur. Quanto enim quisque carnis crines diligit, fovet et nutrit, tanto cor suum non in coelis, sed in terra fixum esse ostendit: quanto autem radit et edomat, tanto se non terrena, sed aeterna diligere comprobat.

CAPUT IV. Ne inter orandum capita tegant.

Si vero, ut praediximus, crines idcirco radimus, ut inter nos et Deum nihil interesse approbemus: profecto patet, quod cum in oratione persistimus, aliena velamina capitibus nostris apponere non debemus, praesertim cum Apostolus dicat, Vir non debet orare velato capite, imago enim Dei est (I Cor. XI, 7). Cessent itaque clerici psalmodiae hymnisque spiritualibus insistentes, capillos, mitras, caeteraque velamina in capitibus portare: ne dum cum Deo loquimur, famulatus sui signa occultantes, ejus indigni judicemur propitiatione, cujus salubri doctrinae praesumimus non obedire. Qui enim non obedit Apostolo, contradicit Evangelio. Et juxta ejusdem apostoli vocem dicentis, An quaeritis experimentum ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Item, Si Angelus venerit de coelo, et aliud Evangelium nuntiaverit vobis, anathema sit (Galat. I, 8). Exstirpetur ergo penitus de clero talis praesumptio, ne, quod absit, a Deo expellatur ejus oratio.

CAPUT V. Mundum et mundana contemnant. Mundi arma, praedia terrena.

His igitur signis clericalibus praelibatis, quibus a laicis discerni debemus, ad propositam admonitionem redeamus. Audiamus Joannem apostolum dicentem, Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt (I Joan. II, 15). Audiamus et Psalmistam mundi amatores increpantem, Filii hominum, utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Salomon quoque subsequitur dicens, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Libet 40.1217| intueri quam bene consonant organa Spiritus sancti. Monet Apostolus, ut non diligamus mundum: invehitur Psalmographus in ejus amatores: clamat Salomon, cuncta subjacere vanitati. Quare non diligamus mundum, nec sequamur mendacium, Ecclesiastes declarat: ac si diceret, Ideo non sunt amanda ima, quia transitoria mendacia: quia quae promittunt non conferunt, bona igitur non sunt. Cum enim bonorum omnium auctor sit Deus, et a fidelibus suis quaeri et diligi quaeque bona praecipiat: si mundana vera bona essent, nec ipse quidem contemneret, nec a suis sequacibus contemni praeciperet. Quid igitur Veritas de se testatur, audiamus: Vulpes foveas habent, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet (Matth. VIII, 20). Item si mundi gloria vana non esset, non se abscondisset, cum turbae eum regem facere voluissent. Item si mundi gloria vana non esset, si divitiae terrenae vera bona essent: non earum possessoribus improperaret Dominus dicens, Vae vobis, divites, etc. (Luc. VI, 24). Et alibi, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem introire in regnum coelorum (Matth. XIX, 24). Audiamus etiam quid suis dicat imitatoribus: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Ibid., 21). Item, Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Item, Nemo potest duobus dominis servire, id est, Deo et mammonae (Matth. VI, 24). Vidit peritus magister suos discipulos luctaturos cum mundo, qui si haberent unde tenerentur, levius dejicerentur. Tulit igitur arma suis et nostris hostibus, dum nos privavit terrenis possessionibus. Nudus namque latrones non solet timere: qui vero se mundanis implicat, tela parat quibus confodiatur. Qui ergo non vult confodi, nudus procedat per viam hujus exsilii.

CAPUT VI. Regnum Dei appetant. Deum et proximum diligant. Calicem Christi accipiant.

Fortassis quaeret aliquis: Cum Deus sequaces suos mundana jubeat postponere, quae sunt quae jubet appetere? Audi ipsum dicentem. Quaerite regnum Dei. Item Thesaurizate vobis thesauros in coelis (Matth. VI, 33, 20). Quaeret iterum aliquis: Si Deus vult homines terrena odire, quae debent diligere? Ista sunt quae praecepit diligere, cum per Moysen respondit, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum tanquam te ipsum (Deut. VI, 5). Proximus in terra tantum diligi praecipitur, quia coelestis regni haereditatem nobiscum consortitur. In quo charitate divina perfusi, Scriptura testante, quae, ait ut cives nostros sicut nos ipsos diligamus (Levit. XIX, 18), propitiante Deo ibi facturi sumus, per quem et redempti sine fine vivemus: qui etiam cum propter opera nostra mala inimici ejus essemus, prior dilexit nos; et cum essemus servi inutiles, in filios suos nos adoptavit et haeredes, Filium suum unigenitum tradens pro nobis, ut nos eriperet a perpetuae mortis laqueo. Quisnam puer tam benignum patrem digne potest diligere? Quis ejus tantis beneficiis aliquid dignum potest retribuere? Haec tanta beneficia admirans Psalmista ait, Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Cui ipse inquisitioni deinde subjungit, Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 12, 13), etc. Quantulacumque sit haec retributio, calicem scilicet Domini accipere; nulla tamen alia ita digne videtur passioni dominicae congruere. Hac utique ratione, ut quemadmodum sanguinem suum dedit pro nostra redemptione, sic et nos nostrum fundamus pro sui nominis confessione. Sed 40.1218| quomodo pro Christo suum dabit sanguinem, qui pro eo non vult abjicere mundi vanitatem, cum nos minus quam nostra diligamus? Quomodo pro Christo vitam tradet, qui contra ejus praecepta haec vana et falsa possidet? Ipse enim dicit, Si diligitis me, mandata mea servate (Joan. XIV, 15). Loquitur et Joannes apostolus, Qui dicit se diligere Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Convincitur itaque, se et non Deum diligere, qui mandata ejus non vult custodire.

CAPUT VII. Paupertatem sectentur. Paupertatis felicitas.

Cum Christus pro nobis factus sit pauper et egenus, nos pro ipso cur pauperes esse erubescimus? Numquid ejus pauperies non facit divites, Veritate attestante, regnum coelorum non divitum, sed pauperum esse? Dicit namque pauperibus, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Si est regnum coelorum pauperum, restat ut infernus sit divitum. Hoc quoque declarat nobis Evangelium dicens, Homo quidam erat dives. Et post pauca subjungit, Erat autem et quidam mendicus, Lazarus nomine, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, etc. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno (Luc. XVI, 19, etc.) Non reputet quisquam haec verba esse Augustini: non sunt hominis, sed Veritatis, quae nec fallere potest, nec falli. Quisquis ergo vis regnare cum Christo, elige pauperiem cum ipso, ut requiescas cum Lazaro mendico. Nemo enim potest gaudere cum saeculo, et regnare cum Christo. Audi Apostolum dicentem, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Et juxta Veritatis vocem, primo nos oportet bibere Domini calicem, ut sic pertingamus ad regni concessionem (Matth. XX, 22). Qui autem vult epulari cum divite, praeparat se epulas vermibus gehennae: in qua pro gaudio momentaneo ardebit perpetuo cum capite suo diabolo. Infelix commercium, pro tam brevi gaudio, coelesti privari regno! Felix paupertas, per quam coelestis acquiritur haereditas! Felix commercium, pro perituris aeterna recipere: et quod ineffabile bonum est, cum Christo sine fine regnare! E contrario ineffabilis miseria, perpetua cum diabolo pati supplicia.

CAPUT VIII. Epilogus. ¶

Quapropter, fratres charissimi, nos illud evangelicum ruminantes, Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Vel quam commutationem dabit homo pro anima sua (Id. XVI, 26)? voluntarie pro Christo nunc ponamus quandoque dimittenda: ne, quod absit, pro transitoriis amittamus aeterna. Hauriamus antidotum momentaneae amaritudinis, ut quandoque percipiamus immensae gaudia salutis. Sic modo curramus, ut in futuro comprehendamus: ubi inveniemur, ibi judicabimur. Non perdamus tempus acceptabile: non enim erit apud inferos locus poenitentiae. Dum igitur vacat, dum sumus in via, adversario nostro legi Dei consentiamus. Lex quippe divina noster ideo dicitur adversarius, quia nostris carnalibus omnino contradicit voluptatibus. Adversario itaque nostro, id est, Evangelio, dum rex exspectat, dum nos adhuc ad pacem invitat, nuntios mittamus; cum eo pacis foedus ineamus: ut cum venerit ille magnus paterfamilias, non ut servos inutiles puniendos, sed ut filios haereditandos inveniat, secumque introducat ad nuptias, ut de suis beneficiis sibi perennes reddamus gratias Jesu Christo Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.