Des. Erasmus Roterodamus Ioanni Coleto, Decano Sancti Pauli Apud Londinium S.D.
[recensere]non possum equidem non uehementer laudare, Colete, singularem istam uereque christianam animi tui pietatem, qui conatus tuos omnes, omnia uitae studia semper huc destinaris, non ut tuis priuatim commodis consuleres, sed uti patriae ciuibusque tuis quamplurimum prodesses. neque minus admiror iudicium, qui duas praecipue res delegeris, quibus id cumulatissime consequi posses. uidebas enim amplissimum charitatis fructum in eo situm esse, si quis assiduis contionibus sacraque doctrina Christum popularium suorum animis inserat. quo tu quidem in negotio iam annos complures uersaris, non dicam quanta cum laude, quam tu adeo non spectas ut nec admittas, sed certe magno cum fructu. quo nomine Paulus ille tuus alioqui modestissimus subinde gloriatur ac sese sancta quadam insolentia iactat. deinde quod proximum existimabas, ludum litterarium longe pulcherrimum ac magnificentissimum instituisti, ubi sub electissimis ac probatissimis praeceptoribus Britannica pubes rudibus statim annis simul et Christum et optimas imbiberet litteras: nimirum grauiter intelligens, et in hac aetate uelut herba spem reipublicae positam esse, et quanti referat in omnem uitam protinus ab incunabulis optimis imbui.
iam uero quis non adamet etiam generosam istam animi tui celsitudinem ac sanctam (ut ita dixerim) superbiam, qui utrumque hoc in patriam officium ita gratuitum ac sincerum esse uolueris, ut nec ex tot annorum laboriosissimis contionibus uel teruncio factus sis ditior, cumque tua seminaris spiritualia, nullius umquam carnalia messueris, et scholae sumptus, tam uidelicet ingentes ut satrapam quoque deterrere possint, solus omnes ferre uolueris? et cum uulgus hominum nulla in re libentius socium accersere soleat, tu patrimonium, tu censum uniuersum, ad haec domesticam etiam supellectilem, profundere maluisti quam ullum mortalem in istius gloriae partem admittere. quaeso quid istud est aliud quam in uniuersos tuorum liberos, in uniuersos ciues animum plus quam paternum gerere? teipsum spolias, ut illos locupletes. teipsum nudas ut illos ornes. teipsum laboribus conficis, quo tua suboles uegeta sit in Christo. breuiter totum te impendis, ut illos Christo lucri facias. nimium profecto sit inuidus qui talia conanti non impensissime faueat, impius qui reclamet et obstrepat, hostis Angliae qui non pro sua uirili adiumenti aliquid conferre studeat.
ego sane non ignarus et quantum Angliae debeam publice et quantopere tibi priuatim sim obnoxius, officii mei sum arbitratus litterarium aliquod munusculum in ornamentum scholae tuae conferre. itaque duos hos nouos de copia commentarios nouae scholae nuncupare uisum est, opus uidelicet cum aptum pueritiae, tum non infrugiferum, ni fallor, futurum. sed quantum habeat eruditionis, quantumue sit utilitatis allaturus hic labor meus, aliorum esto iudicium.
illud uere mihi sumere possum, argumentum hoc a me primum et excogitatum et proditum fuisse. nam quod Iulius Pollux, Graecus et antiquus auctor, singularum rerum uocabula per locos digessit, et synonyma quaedam ac finitima uelut in aceruos congessit, quis non uidet quam id sit a nostro instituto alienum? neque enim Isidoros, Marios aut Philiscos libet commemorare, homines in tantum alienos a copia, ut ne semel quidem quae sentiunt Latine possint efferre. iam uero libellus ille qui Ciceroni inscribitur (ego magis ab aliquo Ciceronis studioso ex illius scriptis collectum arbitror), quaeso quid aliud habet quam tumultuariam paucarum uocum congeriem? nos formulas quasdam copiae ceu fontes ostendere sumus conati, sic ut a generalibus per gradus ad particulares deueniremus. quamquam et fateor et doleo huic operi iustam curam defuisse, siquidem olim rudem materiam in futurum opus temere congesseramus, ad quam expoliendam plurimis uigiliis, plurimorum auctorum lectione uidebam opus fore; itaque non admodum erat in animo edere. uerum cum intellexissem quosdam his commentariis insidiari, parumque abfuisse quin incastigatissimos etiam ediderint, coactus sum utcumque emendatos in lucem emittere. nam id malum uisum est leuius. bene uale, Colete optime.
Londini, anno M.D.XII. III Cal. Maias.
Erasmus Roterodamus Matthiae Schurerio Stlezestano S.D.
[recensere]bona pars istorum qui formulis excudunt libros, Matthia Schureri, uel inscitia litterarum inopiaque iudicii pessimos auctores pro optimis suscipiunt, uel auiditate quaestus eum librum optimum esse ducunt unde plurimum emolumenti rediturum sperent. unde quod ceteris in rebus fere solet, id in hac quoque arte uidemus usu uenire, ut quod ad summam studiorum utilitatem sit excogitatum, id abutentium uitio in grauem uergat perniciem. qua quidem in re tu mihi duplici nomine laudandus uideris. primum, quod pro tua non uulgari eruditione proque acri iudicio ea deligas quae ad ueram eruditionem conferant. deinde, quod ingenuo quodam erga bonas litteras amore nostris studiis potius quam tuis scriniis consulere gaudes, unum hoc agens ut libros quam optimos, quam emendatissime excusos in lucem emittas. proinde Copiam nostram ad te misimus, a nobis diligentissime recognitam et emaculatam, ut pridem apud Britannos concepta, apud Parrhisios utcumque edita, nunc rursus uelut abiectis exuuiis nitida prorsus et expolita, in felicissima Argentoratorum ciuitate felicioribus auspiciis exeat in manus hominum, si modo uidebitur non indigna tuo prelo. erit uel ob ipsum omnibus bonarum litterarum amatoribus commendatior, quod e Schureriana prodierit officina. ex qua iam persuasum est nihil proficisci quod non sit et auctoris elaboratum ingenio et tua cura castigatissimum. adiecimus et Ὁμοιώσεων librum, nusquam adhuc editum, sed ab ipsis, quod aiunt, follibus ad te profectum. lucubrationes Rodolphi Agricolae, hominis uere diuini, iamdudum expectamus, cuius ego scripta quoties lego, toties pectus illud sacrum ac caeleste mecum adoro atque exosculor. bene uale.
Basileae. Ann. M.D.XIIII. ad Idus Octob.
DE VERBORVM COPIA COMMENTARIVS PRIMVS
[recensere]PERICVLOSAM ESSE COPIAE AFFECTATIONEM. CAP. I
[recensere]ut non est aliud uel admirabilius uel magnificentius quam oratio, diuite quadam sententiarum uerborumque copia aurei fluminis instar exuberans, ita res est profecto quae non mediocri periculo affectetur, propterea quod, iuxta prouerbium, ‘non cuiuis homini contingit adire Corinthum’. unde non paucis mortalibus usu uenire uidemus, ut diuinam hance uirtutem sedulo quidem, sed parum feliciter aemulantes, in futilem quandam ac deformem incidant loquacitatem, dum inani citraque delectum congesta uocum et sententiarum turba, pariter et rem obscurant, et miseras auditorum aures onerant. adeo ut litteratores aliquot hac ipsa de re, si diis placet, etiam praecepta tradere conati, nihil aliud assecuti uideantur, quam quod copiam professi suam prodiderunt inopiam.
quae quidem res nos commouit, ut partim e mediis artis rhetoriciae praeceptis ad hoc institutum idonea deligentes, partim quae duitino iam dicendi scribendique usu sumus consecuti uariaque plurimorum auctorum lectione obseruauimus accommodantes, utraque de copia rationes aliquot, mox exempla, denique formulas complures proponeremus; non id quidem conantes, ut libro rem omnem absolute complectamur, sed edito ueluti commentariolo, doctis et studiosis uiam aperuisse contenti quasique siluam quandam operis futuri subministrassel siue quod solo iuuandi studio ad hoc laboris capessendum adducti, non inuidemus si penes alium sit uel tota gloria, modo a nobis ad studiosam iuuentutem aliqua manarit utilitas;siue quod grauioribus studiis addicti sumus quam ut in his, utilissimis quidem illis etiam ad maxima, sed tamen in speciem minutis, uacet permultum operae collocare.