Migne Patrologia Latina Tomus 96
De corona Virginis (Auctor incertus (Hildefonsus Toletanus?)), J. P. Migne
INCIPIT PROLOGUS IN CORONA B. VIRGINIS MARIAE.
(0285A) Corona aurea super caput ejus expressa signo sanctitatis (Eccli. XLV, 14). Gloriosae Virginis imperatoriam majestatem, omnium virtutum gloria decoratam, margaritis omnium charismatum adornatam, sapientiae et scientiae fulgore illustratam laudare, benedicere et praedicare docent Scripturae, hortantur creaturae, monent figurae, poneque omnes scientiae theologicae sacrae paginae. Ad hoc etiam incitamur per signa mirifica, per oracula de coelo lapsa, per occulta mysteria, per doctrinam propheticam, per significationem mysticam, per lectionem evangelicam, per apostolicam tubam. Jam enim laudant eam coeli coelorum, sol et luna, et stellae, et lumen, totus orbis terrarum, chori et legiones angelorum, et omnes phalanges spirituum supernorum. Quapropter Spiritu sancto inspirati sancti Dei homines ex omni natione, quae sub coelo est, conati sunt illam extollere mirandis (0285B)laudibus, deauratis eloquiis, sermonibus rutilantibus et praeclaris. Ego vero, cui tam opulenter ac splendide non sunt data dona charismatum, illam ex infusa scintillula elucidabo, vel pro posse, licet balbutiens vernula, demonstrabo, ne ingratus inveniar ad ubertatem ejus degustatam. Ut autem juxta verbum praelibatum ejus sanctissimus vertex ornatu ampliori refulgeat, impono illi quamdam coronam auream, duodecim lapidibus insignitam, sex praeclaris luminibus splendidam, sex floribus pulcherrimis odoriferam, et omni suavitate respersam. Ordo autem situationis hanc seriem continebit. In primo loco inseram Topazion, in secundo Lucanum, in tertio Sardium, in quarto Lilium, in quinto Calcedonium, in sexto Arcturum, in septimo Sapphirum, in octavo Crocum, in nono Achatem, in decimo Sidus marinum, (0286A)in undecimo Jaspidem, in duodecimo Rosam, in decimo tertio Carbunculum, in decimo quarto Solem, in decimo quinto Smaragdum, in decimo sexto Violam, in decimo septimo Amethystum, in decimo octavo Lunam, in decimo nono Chrysolitum, in vigesimo Solsequium, in vigesimo primo Chrysoprasum, in vigesimo secundo Oriona, in vigesimo tertio Beryllum, in vigesimo quarto Camamillam. Ut tam ex pretiosis lapidibus, quam ex luminaribus fulgentibus, quam etiam ex decoris floribus corona insignius nobilitetur, pulchrificetur, et decoretur, et a Domina placentius et gaudentius acceptetur. Unde rogo te, alma Virgo, mundissima, sincera, et clarissima, regina nobilissima, ut hoc tantillum servitii gratanter suscipias, in tua gratia sub tuo praesidio me suscipias, et omnibus ereptum periculis, quandoque choris angelicis me conjungas. Filiis vero gratiae hic te glorificantibus vel tuam opem poscentibus te exhibeas, rogo, placidam ac serenam; tuo obtentu mereantur (0286B)veniam de peccatis; tuo ducatu perveniant ad gloriam paradisi. Amen.
Explicit prologus.
CAPUT PRIMUM. Ostenditur qua ratione corona haec nostrae Dominae esse debeat. In desiderio animae meae, in gaudio Spiritus sancti, in charitate non ficta, in verbo veritatis te cupio extollere, te laudare, te benedicere, Virgo sole speciosior, aspectu pulchrior, fide et gratia vernantior; cum sis pulcherrima, et serena, clara, fulgens, et amoena, amabilis velut rosa, placens, grata, et speciosa. Verum tanta est dignitas tua et excellentia, quod si ad laudandum et glorificandum te linguis hominum loquar et angelorum, et noscerem omnia arcana mysteriorum, haberemque et omnem scientiam (0287A)Scripturarum, prius mihi deficeret virtus et potentia, quam tantorum praeconiorum eorum exordii forent explicata ad liquidum clementa. Tu enim es incomparabilis cunctis mulieribus in pulchritudine, in decore et in elegantia; clarior omnibus hominibus in virtute, gratia, et sapientia; gloriosior angelis in eminentia dignitatis, in excellentia sanctitatis, in adeptione gloriae et honoris. Exaltata super choros angelorum, super thronos apostolorum, et prophetarum, omniumque civium supernorum, ad dexteram amantissimi filii tui coronata resides. Ibi tua merita recitantur, tua praeconia gloriose extolluntur, tuae laudes et praerogativae venerabiliter et devotissime ab omnibus praedicantur. Quid ergo ego miser et peccator addere possum ad tam ineffabilia? Sed ad hoc tantum hic stylus meus ducitur, ut tuae laudis ibi stilla aliqua dirigatur. Corona haec quam tibi, Domina, polliceor, merito debet esse aurea; nam ut aurum excellit omnia genera metallorum, sic tu, Domina, (0287B)in coelo et in terra super omnes obtines principatum. Tibique omne genu curvatur coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitetur quod Mater Domini nostri Jesu Christi in gloria es Dei Patris, amicta sole sicut vestimento, coronata serto splendifero duodecim stellarum, gloria et splendore decorata; et sicut aurum claritate conspicuum, et forma decorum, sic tu, Domina, es sanctitate clarissima, virtutibus et miraculis fulgentissima, praeclaris meritis radiantissima, mente et corpore formosa et decora.
ORATIO.
Virgo Regina, sole induta, duodecim stellis coronata, in coelis exaltata, cum sis pia, et omnibus viscerosior, maris stella serenior, vide hostilia jacula quibus confodior, aspice dolores quibus excrucior, cerne tentationes quibus illidor. Ne diu hostis saeviat, ne prosternat, ne subjiciat, dextera tua ipsum dejiciat, infernus deglutiat; et ne in morte caliget oculus (0287C)fidei, tunc mihi refulgeat radius tuae claritatis. Dum corpus necat mors dura et aspera, et mentem turbant mala praeterita, dum contremiscit tota conscientia, assistat nobis tua praesentia; et ne perturbemur ab adversariis, defende nos tuis praesidiis. Transeamus cum spe sanctae resurrectionis securi de gloria perpetuae claritatis. Amen.
CAPUT II. Topazius lapis pretiosus in corona Virginis. Omnium gratiarum Virgo plena, tota clara et serena, sanctum et benedictum reclinatorium, aureum et perlucidum in decorem et gloriam Dei Filio coaptatum, ad laudem et gloriam tuae excellentiae, in primo loco tuae coronae inclytae affigo lapidem Topazion, splendorem omnium lapidum superantem; qui bene ad ornatum tuae nobilis coronae pertinet, eo quod tu, dulcissima Domina, ut cunctas feminas vincis pulchritudine carnis, sic et omnes sanctos et omnes (0287D)angelos superas excellentia sanctitatis. Nam omnis vita tua cunctis exstitit sanctitatis exemplar et perfectionis, et morum disciplina regularis. Si in fide quis commendatur, quis in illa locupletior te. Si in spe, quis longanimior? Si in charitate quis ferventior? Si in religiositate, quis honestior? Quis studiosior in lectione? Quis devotior in oratione? Quis subtilior in contemplatione? Quis viscerosior in pietate? Quis mansuetior in lenitate? Quis purior in castitate? Quis mundior in virginitate et in temperantia? Quis (0288A)copiosior in scientia? Quis eloquentior in justitia? Quis fortior contra adversa? Quis sanctus, vel angelus divina arcana profundius penetravit? Quis copiosius divinam gratiam ad se traxit? Quis altissimam majestatem limpidius et clarius contemplatus fuit? Merito ergo, Domina, in ornamento tui capitis obtines Topazium, omnibus lapidibus praestantiorem; quia tu omnes sanctos et angelos superas in pulchritudine virtutum, in splendore charismatum, et in coronis meritorum. Idcirco propter omnium bonorum quam possides pulchritudinem, et totius misericordiae affluentissimam ubertatem, peccatores trahis ad veniam, pugnatores perducis ad bravii coronam, justos ducis ad gloriam incorruptam. Tu, Domina mundi, regina coeli, servitutem ademisti, libertatem restituisti, sustulisti mortem, vitam donasti, dum Salvatorem nostrum Dei Filium peperisti. Tu, Domina, in angustiis nos recreas, in adversis confortas, in infirmitatibus corroboras, in morte liberas, a daemoniis (0288B)nos eripis, a morte perpetua subtrahis, paradisi januam nobis pandis, Redemptori nostro conjungis. Tu, mater indulgentiae, ligata solvis, soluta reseras, adversa mitigas, contrita sanas, reos solvis, reficis delinquentes, lapsos relevas, recreas desperatos, honorem renovas, fiduciam reformas, vires gratiamque infundis. Tu indignationem compescis, amissam haereditatem restituis, nos separas a diabolo, purificas a peccato, reconcilias Deo.
ORATIO.
O Virgo aurea, mater Dei sanctissima, angelorum gratulatio, patriarcharum exsultatio, prophetarum laetitia, apostolorum gaudium, martyrum suavitas, confessorum dulcor, virginum harmonia, pias aures ad me flecte, illos tuos misericordes oculos ad me converte. Caecus sum, lumen infunde; infirmus sum, salutem tribue; mortuus sum, vivifica me. Tuo enim aspectu mellifluo laetificantur gemebundi, tuo tactu lenissimo sanantur infirmi, tuo odore roseo (0288C)mortui reviviscunt; et omnia bona, quae fiunt in coelo, vel tuis meritis donantur, vel tuis precibus obtinentur. Respice igitur, Domina, hunc peccatorem miserum, peccatis tenebrosum, multis miseriis circumdatum. Per te, Virgo sanctissima, mea vincula dirumpantur, mea debita dimittantur, mea diruta reparentur, mea vetera renoventur, mea confracta solidentur, mea perdita restaurentur, mea imperfecta perficiantur. Per gratiam tuam voluntas mundetur, mens resplendeat, animus inflammetur, liquescat pectus, dulcescat gustus, aspectus decoretur. Adjuva me lucerna per quam illuminor, dulcedo per quam reficior, virtus per quam consolidor, fortitudo per quam sustentor. Longe fac a me verbum iniquum et dolosum, cogitatum malignum, opus nefarium. Gratia tua totam dirigat vitam meam; praesentia tua illustret meam mentem; misericordia tua me perducat ad vitam aeternam. Nam vere tu es vita recta ad illam gloriam, prout hic unitur. O Mater! qua (0288D)tenditur ad coeli fastigium, hic per te recipitur conventus humilium. Favus, et mel dulcoris, et candor floris; mundi domina, charitatis nectura, amoris conjunctura, mundans crimina; virginalis dignitas decorata lilio, fecunda virginitas exaltata solio; angelorum regina, salutis medicina, flos convallium; virtutum disciplina, munditiae cortina, lumen cordium; regina supernaturalis, carina mundialis, Christi solium, duc tecum parvulorum [parvulos?] ad gloriam sanctorum post exsilium. Amen.
CAPUT III. Lucanum sidus in corona Virginis secundum locum obtinet. (0289A) Tu igitur, Virgo praeclara, felix coeli porta, amoenitas paradisi, angelorum domina, regina mundi, sanctorum laetitia; advocata credentium, fortitudo pugnantium, revocatrix errantium, medela poenitentium; ad laudem et gloriam tuae imperialis majestatis, in secundo loco tuae coronae gloriosae affigo Lucanum. Est autem Lucanum corpus sphericum et rotundum, clarum et lucidum, pulchrum et gratiosum; quae omnia, sanctissima, valde tibi conveniunt; idcirco merito in corona tua debet situari. In forma circulari et rotunda aeternitas designatur, non habens principium, neque finem; nam licet tu, Domina, esse coeperis ex tempore, coram Deo quodammodo aeterna exstitisti, eo quod a sua majestate fuisti aeternaliter praeordinata, ante mundi constitutionem (0289B)in matrem Dei electa, sancta, et immaculata; ut per te Deus nobis suam pacem de coelis mitteret, genus humanum redimeret, ruinam angelicam repararet, vinctos de inferni claustris educeret, et coeli januam reseraret. Fuisti etiam clara operibus sanctis, clarior salutaribus exemplis, clarissima meritis gloriosis. Coram Deo et hominibus fuisti amabilis et grata, super decorem mulierum gratiosissima, super pulchritudinem angelorum elegantissima. O quam magna es in meritis, Mater Dei! O quanta est dulcedo pietatis et misericordiae tuae! Terrestria reparas, coelestia restauras, ima summis confoederas, et omnibus ad te clamantibus misericorditer gratiam administras. Idcirco qui misericordia indiget, accedat ad te, et viscera tua inveniet misericordia redundare. Qui ex contrariae partis impulsu in fide dubitat, respiciat ad te, et quod erat dubitans, solide stabilietur. Qui per carnis concupiscentiam oblectatur, tuam gratiam invocet, et periculum castitatis auferetur. Qui superbia et elatione in mente pulsatur, in te vertat intuitum, (0289C)et de merito tuae humilitatis tumor animi detumescet. Qui iracundiae facibus est accensus, oculos levet ad te, et de tua tranquillitate mitescet. Qui de via vitae per errorem abductus fuerit, ad te stellam maris respiciat, et in luce tua ad veritatis semitam reducetur. Ad omne periculum pietas tua subvenit, et potens est subvenire. Et merito quidem, cum sis mater Dei, regina mundi, coelorum imperatrix, sponsa Spiritus sancti. Tu enim facis in Christo manere, et ad divina pervenire. Tu in aeternitate Dei viges, et in veritate Dei luces, in bonitate Dei gaudes. Tu segregatos a vitiis reddis gratiae, socias sanctitati, fugas scelera, lavas vitia; reddis lapsis innocentiam, moestis laetitiam; fugas odia, paras concordiam. Tu bella compescis, iras comprimis, superbos calcas, humiles amas, discordes sedas, inimicos concordas, praesentes socias, absentes invitas, terrena coelestibus, et ima divinis concilias. Tu peperisti Deum coeli, regem terrae, orbis Dominum, (0289D)reparatorem mundi, mortificatorem mortis, restauratorem vitae, perpetuitatis auctorem; nec ipsum concipiendo sensisti libidinem, nec pariendo, dolorem. Pro quo partu benedicto offero hoc laudis carmen: Conditor alme siderum, Natus ante Luciferum, Mundum salvare cupiens, Ad hujus mundi vesperum Candoris intrat uterum, Tanquam sponsus egrediens. Per prophetas praedicatur, In figuris demonstratur, (0290A)Hoc grande mysterium. Oraculo Gabrielis Mariae lato de coelis, Clarum fit indicium. Ut de flore vel lilio Gratus odor emittitur, Sic de Mariae gremio Verbum Patris emittitur Gloria fecunditatis, Et honor virginitatis In corpore Mariae, Ut candor manet in rosa, Et albedo speciosa Monstratur in ebore. Qua propter cum omnium bonorum post Deum sis causa, te affecto et desidero laudare, tuam pulchritudinem amare, tuam beatitudinem venerari, tuam celsitudinem glorificare, tuam benignitatem deprecari.
ORATIO.
(0290B)Lucem igitur miserationum tuarum superne infunde, ut anima mea peccatis sordida, gratia tua sit diluta, tua gloria illustrata, tuo dulcore dulcorata, tuo amore inflammata, tua protectione conservata. Partus tuus virgineus et deificus me captivum redimat, me aegrum sanet, me caecum illuminet, me mortuum suscitet, et ab omni peccato et periculo me praeservet. Domina mea, quam honorabo; dulcedo mea, quam amabo; regina mea, quam reverebor; sponsa mea, cui me servabo, gratiam tui aspectus super me converte, ut in decore tuo videam lucem, et inter tenebras videam veritatem, et inter vanitatem videam vitam, et devitem mortem. Et cum sis omnium gratiarum plenissima, interiora mea ab omni malitia dilue, cor meum templum Dei perfice, tuo sancto amore illud reple, ut te amando desiderem, desiderando te quaeram, quaerendo inveniam, inveniendo amplectar, et teneam, et in te suaviter requiescam.
CAPUT IV. Tertio locatur Sardius lapis in corona Virginis. (0290C) Virgo mater pietatis, thronus summae majestatis, cui servit angelorum et hominum natura, quam collaudat omnis creatura; ad cujus nutum humescunt arida, recalescunt frigida, reviviscunt mortua; cujus vita nihil sanctius, cujus conscientia nihil purius, cujus osculis nihil beatius, cujus amore nihil honestius, cujus amplexu nihil castius, cujus dote nihil utilius. Ideo ego peccator in te tanta conspiciens, tibi desiderans complacere, et quodam modo applaudere, ut tua corona resplendeat insignius, in tertio illius loco colloco Sardium lapidem pretiosum, splendore purpureo decoratum. Sardius igitur rubicundo splendore tuam illustrat coronam nobilem, cum spiritale martyrium colorat et purpurat mentem tuam. Cum enim amantissimus filius tuus, tuae virginitatis sponsus, vinctus flagellis caeditur, sputis illuditur, opprobriis lacessitur, contumeliis fatigatur, illusionibus dehonestatur, cruci clavis affigitur, felle (0290D)et aceto potatur, in latere lancea perforatur, tota efficeris dissoluta, omni moerore confecta, omni dolore cruciaris, omni cruciatu torqueris, omni acerbitate amaricaris; vulneraris in mente, translancearis in anima, jacularis in corde, confoderis in pectore, martyrizaris gladio, in visceribus totaliter jugularis. Sed nunc gaude, Domina, quia quem vidisti morientem in terris, nunc conspicis regnantem in coelis; teque dolorum suorum participem, illuc suae gloriae et gaudii facit consortem, donans tibi perennem honorem, ut tibi omne genu flectatur, et omnis lingua tibi laudes confiteatur, tanquam Matri Dei, et sponsae (0291A)Spiritus sancti, filiaeque amantissimae Dei Patris, quae sedes a dextris Regis aeterni, ut regina clarissima, gloria et honore coronata, in vestitu deaurato mirabili varietate circumdata, omnium angelorum et sanctorum concentu et harmonia excellentissime collaudata. Unde pro utroque, scilicet dolore mortis filii, et ineffabili gloria, qua nunc laetaris in coelis, his verbis aliquo modo te cupio demulcere Ave, Virgo caelibata Comparata lilio, Ense crucis jugulata Transfixaque gladio. Sed resurgente Filio Tuo sis exhilarata, Tristitiaque fugata Cumulata gaudio. Nunc in coelis exaltata Resides in solio: Solarique pallio, (0291B)Condecenter adornata, Stellis claris coronata, Nobili tripudio Virginum collegio Veneranter cogitata, Omniumque jubilo In aeternum collaudata. Amen.
Merito igitur, clementissima Domina, ab omnibus es laudanda et glorificanda, cum omnibus conferas gratiam, neminique exaggeres poenam. Tu enim confers terrae pacem, coelis gratiam, salutem perditis, vitam mortuis; regis prospera, repellis adversa, vitia exstinguis, virtutes succendis, reddis casta corpora, corda pura; pacem membris, mentibus das quietam fidem, gentibus vitae ordinem, moribus disciplinam. Tu namque, Domina, es admirabilis singulari virginitate, amabilis salutifera fecunditate, venerabilis inaestimabili sanctitate. Tu visibilem mundo suum (0291C)exhibuisti Salvatorem, tu genuisti mundo restauratorem, tu obtulisti mundo Dominum et Creatorem. Tu es divinis et angelicis praeconiis praedicata, sancta mente et corpore permanens, multis donorum privilegiis sublimata, cum senatoribus coeli infra curiam paradisi conversata, sub Spiritus sancti disciplina et magisterio totius divinitatis informata, virtute Altissimi obumbrata, salutifero rore Spiritus sancti fecundata et impraegnata. Tu exemplar es continentiae et castitatis; tu es forma perfectae integritatis; tu praecellis cunctis, supereminens universis. Tu virgo sancta, virgo sobria, virgo devota, singularis integritate, excellens integritate, concepisti salvo pudore, peperisti sine dolore. Tu vitam et lucem hominum genuisti; tu virgo Deum de Spiritu sancto concepisti, quem illibata peperisti; tu Virgo speciosa prae filiabus hominum speciosum forma prae filiis hominum castitatis visceribus concepisti, nobisque ipsum obtulisti.
(0291D)ORATIO.
Cum igitur sis mater Dei clementissima, dulcissima, potentissima, miserere mei in die tribulationis et necessitatis meae. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt et persecuti sunt me, animam meam corripuerunt, vulneraverunt, constupraverunt, sub pedibus suis conculcaverunt. Reconcilia me, Domina mea, Creatori meo, quem carne tua sancta induisti. Redde me Deo meo, quem lacte virgineo nutristi, ut per tua sancta merita gratia illius visitatus, misericordia suscitatus, luce illustratus, virtute roboratus, possim hostes (0292A)meos contemnere, virtuosa opera perficere, Creatori meo perfecte inhaerere, laudesque perpetuas illi et tibi in aeternum psallere et cantare. Amen.
CAPUT V. Lilium flos candidus in quarto loco coronae Virginis situatur. Maria thesaurus et hortus benedictionis, columna et firmamentum veritatis, splendor et nitor gratiae, vena et venia indulgentiae, imperatrix et doctrix gloriae, fundamentum Ecclesiae, fons sapientiae, aula pudicitiae, spes salutis et veniae, plena virtutis et gratiae, sedes pacis, aula beatitudinis, terra benedictionis, parens veritatis, ministra salutis, amatrix humilium, honor continentium, lux peccatorum, virtus poenitentium, via errantium, magistra perfectorum, gaudium angelorum et hominum, ad gloriam et decorem tuae coronae in quarto ipsius loco situo Lilium, florem gratum et speciosum. Lilium habet albedinem in colore, (0292B)suavitatem in odore, lenitatem in superficie, pulchritudinem in decore; et haec tibi conveniunt, ut merito in tua corona debeat situari. In albedine Lilii virginitas designatur; fuisti enim Virgo pura mente, et corpore castificata; et sicut virginitatem habuisti in corpore, sic puritatem et munditiam in conscientia; virgo enim in partu fuisti, et post partum inviolata permansisti. Decora igitur in carne tua virginitatis candore, et in anima humilitatis et puritatis splendore, placuisti Dei Filio pro sanctitatis et virtutis duplici ornamento. Tu Domina es singularis; nam nulla alia, ut tu, sic Deo placuit, nec tam speciosum palatium illi aedificavit. Ergo sicut in comparatione Dei nemo bonus, sic in comparatione tui nulla invenitur perfecta, quamvis eximia comprobetur. Sed quid tam suaviter redolet animae, ut nomen tuum respersum? de quo nomine ait quidam: Mariae nomen aurum [ F., aureum], Fragrans, et aromaticum, Velut pigmentum coelicum: (0292C)Ut sol est luce fulgidum, Et mortuis vivificum, Et monachis mellifluum, Sanctum, et anagogicum, Divinum, et extaticum.
Tu es et Domina multum lenis et mitis; sacra enim Scriptura te praedicat lenitatis magistram, benignitatis normam, modestiae regulam, mansuetudinis formam. Tu etiam es puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro (Genes. XXIV, 16); neque est mulier similis tui in aspectu, in pulchritudine, et in sensu verborum; et quia tu formosa valde castitatis ornatu virgineo, et incredibili pulchritudine totius sanctitatis, et omnium virtutum apparatu pretioso, in oculis summi Regis fuisti placida, valde amabilis et gratiosa. Tu etiam habuisti pulchritudinem in oculis propter simplicitatem existentem, elegantiam in labiis propter eloquentiam distillantem, decorem in manibus propter largitatem affluentem, (0292D)speciem in auribus propter pietatem inclinantem. Quis est sufficiens tuas virtutes enarrare, tua mirabilia explanare? Tu es coelo altior, abysso profundior. Tu Deum, quem mundus non potest capere, immaculato utero portasti. Tu primae matris damna restaurasti, tu homini perdito redemptionem adinvenisti, tu singulare commercium mundo praebuisti. Tu omnem creaturam sanctitate et dignitate transcendis. Tu coelestia, et terrena uno foedere cunjungis, ad coelestia et superna nos provehis, pactum confirmas, et mortis vincula dissolvis. Tu Virgo regia gemmis virtutum ornata, gemino mentis et corporis decore (0293A)fulgida, specie tua et pulchritudine tua in coelestibus cognita, coelestium civium in te provocasti aspectus, ita ut regis animum in tui concupiscentiam inclinares, et coelestem nuntium ad te de supernis educeres. Tu concepisti, et sine peccato; gravida fuisti, sed non gravata; peperisti, sed non corrupta; Deum pariens, et de Deo concipiens; nesciens virum, et gignens filium; casta puerpera, mater intacta, illius mater cujus Deus Pater. Filius paternae charitatis est corona tuae castitatis; sapientia paterni cordis est fructus tui uteri virginalis. Tu flos florem, virgo virginem sponsum, coronam virginum es prolata. Super salutem et omnem pulchritudinem a Domino es amata; sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris; Dominum omnium meruisti portare, et Regem angelorum sola Virgo lactare; fulgore virtutum mundum illuminare, luce justitiae corda clarificare; quia semper radias splendore gratiae, et nullis macularis sordibus culpae. Saluto igitur te, regina (0293B)virginum, rosa veris, convallis lilium; te salutando volo finire istud capitulum.
ORATIO.
Ave, plena coelesti gratia, plena Deo, plenaque gloria: te circumdant virginum lilia, te sociant virtutum praemia, Virgo Dei, Virgo puerpera, obumbrata virtute supera. Tu illa nubes lucifera, quae illustras coelum et sidera; dealbata turris eburnea, colorata rosa purpurea; ut prostretur legio fellea, commendata est tibi romphaea. Cum sis salus et honor hominum, mater Dei, corona virginum, tibi decus non habens terminum, persolvatur jure post Dominum.
CAPUT VI. Situatio Calcedonii pretiosi lapidis in corona Virginis Mariae. Virgo et Domina mirifica, per quam fracta sunt tartara, reservata sunt coelestia, reparata sunt perdita, renovata sunt elementa: singulari decore praecunctis (0293C)rutilans, singularique pulchritudine radians et coruscans, ad honorem et gloriam tui sanctissimi capitis, in quinto loco tuae coronae inclytae situo Calcedonium lapidem pretiosum, virtute praecipuum, Calcedonius, qui obscurus est domi, sed sub divo rutilat, et fulget in diademate tuo, quo virtutes et miracula tua non jam latent in angulo, sed dilatantur in universo mundo. Ubique nomen tuum praedicatur, fructus tuus benedicitur, venter tuus extollitur, ubera tua venerantur. In omnem terram exivit sonus tuarum virtutum, et in fines orbis audita est vox tuorum miraculorum (Psal. XVIII, 5). In toto orbe animas illustras, corpora recreas, mortuos suscitas, infirmos sanas, pauperes reparas, imbecilles sustentas, confracta solidas, perdita restauras, congregata conservas; caecis visum, claudis gressum, surdis reparas auditum; mutis eloquentia, ignorantibus scientia, languentibus medicina, cunctis tua gratia infunditur, tua pietate cunctis succurritur, (0293D)omnibus tua misericordia suffragatur. O igitur Virgo benedicta, et superbenedicta, fructum bajulans benedictum, per quem benedicuntur omnia, coelum, terra, et maria! O pulchra ad intuendum, amabilis ad contemplandum, delectabilis ad amandum! Cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, cujus splendore corda illuminantur, cujus [ F., cui] potestates angelicae famulantur, cujus opes nunquam deficiunt, cujus opes nunquam decrescunt. Tu quidem Deo es grata, angelis, et hominibus: Deo per humilitatem, angelis per virginitatem, hominibus per fecunditatem. Tu es cella custos unguentorum, Aula coelestium sacramentorum, Clarum sidus navigantium, (0294A)Callis rectus non errantium, Laus sanctorum canentium, Salus vera languentium. Arca sophiae, Tabernaculum gloriae, Regula justitiae, Virtus temperantiae, Rosa pudicitiae. Nardus odorifera, Amigdalus lenitatis, Vernans laurus castitatis, Oliva fructifera. Florens hortus austro flante, Porta clausa post et ante, Via veris in via. Fusa rore coeli tellus, Fusum Gedeonis vellus, Deitatis pluvia. Placa, Maria, maris stella, Ne involvat nos procella, (0294B)Et tempestas omnia. O regina radiantissima, omnibus bonis plenissima! per te Deo refunditur gloria, angelis laetitia, salus peccatoribus, solamen desperantibus, infirmis sanitas, caecis claritas, tristibus gaudium, moerentibus solatium, pugnantibus constantia, justis gloria, et immarcescibilis corona. Tu cura aegros medicans, gaudium moestos consolans, sanitas dolentes laetificans: Tu convallis humilis, Terra non arabilis, Quae fructum parturiit: Flos campi convallium, Singulare lilium. Christus ex te prodiit. Tu coelestis paradisus, Libanusque non incisus, Vaporans dulcedinem, Tu candoris et decoris, (0294C)Tu dulcoris et odoris Habens pulchritudinem Tu es mater numinis sancta nitore radians, et superni luminis claritate terram illustrans. Tu lux puritatis et sanctimoniae mundissimum Deo habitaculum praeparasti. Tu in coelesti throno super ordines angelorum perpetua claritate refulges, tanquam sidus ante lucanum matutino nos rore perfundis. Splendidius in sanctitate radians quam luminaria in firmamento coeli, inflammata charitate, cunctis angelis vicinius lumen deificum contemplaris. Tu sapientiae et virtutis candida luce radians, horridas temporum tenebras virtutum fulgore fugasti. Tu mater salutis, quae sola desperatis potes afferre medicinam, de cujus utero virginali Deus in salutem populi sui est egressus; mater salutis, per quam mors victa succubuit, et salus hominis desperata surrexit; mater salutis, quae dejectae mentis ruinas erigis, et ardentem restringis [ F., restinguis] morbum aestuantium (0294D)delictorum
ORATIO
Miserere igitur, tam potens, et tam clemens, tam dulcis, et tam pia, tam pulchra, et tam formosa, hujus peccatoris famuli. A peccatis et vitiis ablue et munda tua luce pectus irradia meum, tuo amore animam inflamma, a filio tu impetra mihi pacem et indulgentiam, et in die judicii resurrectionem glorificatam. Amen.
CAPUT VII. Positio Arcturi luminaris splendidi in corona Virginis. Regina serenissima, mater Dei intacta, Virgo pura, Virgo sancta, Virgo immaculata, cujus lauda (0295A)mus virginitatem, miramur numilitatem, sed charius (quae miseris sapit dulcius), invocamus tuam misericordiam et pietatem. Nardus tua et unguenta sunt dona Spiritus sancti in te quiescentis, te illuminantis, suo amore te inflammantis. Tuus fructus est aeternus, cujus odor mundum replet, cujus sapor fideles satiat, cujus splendor solem superat. Quia igitur tam pretiosum fructum vitis fructifera nobis protulisti, ad aliquid honoris et gloriae tuae magnificentiae aggregandum, in sexto loco tuae coronae Arcturum situo, clarum et lucidum luminare, septem stellis decoratum, in modum plaustri. Huic, Domina, similaris, et quodam modo compararis. Fuisti quidem virginitate lucida, fide et sanctitate clara, fecunditate fulgentissima; septem stellis fuisti decorata, cum septem virtutibus fuisti adornata. Tu enim fuisti solidata per fidem, amore inflammata per charitatem, sursum elevata per spem, per temperantiam fuisti sobria et modesta, per fortitudinem vigorata, per justitiam aequissima, per prudentiam (0295B)disertissima. Currus Dei fuisti, in tua sancta anima Deum omnipotentem circumferendo, et Dominum Jesum Christum in tuo sancto utero bajulando. Currus etiam Israel es, peccata nostra benigne supportando, indulgentiam et pacem nobis impetrans, ad iter paradisi tuum ducatum praestans. Domina mea, solatium cordis mei, dulcor animae meae, recreatio spiritus mei, vitia et peccata mea, mores meos duros et ferreos misericorditer supporta; tuis meritis sit mihi concessa pax et indulgentia; per te via paradisi sit mihi ostensa, et ostia et janua coelica reserata. Igitur, praeclara Domina mea, indica mihi quid tibi offeram pulchrum et gratum, demonstra mihi quid tibi praesentem et dem amabile et jucundum, ostende mihi quid tibi donem delectabile atque formosum; pota hunc peccatorem fetidum ab ubertate plenitudinis munditiae tuae, pasce hunc vermem horridum ab opulentia dulcedinis tuae, eripe me de manu potestatis adversae, (0295C)confunde omnes adversarios meos; sicut fumus deficit, pereant omnes inimici mei; potestas tua, Domina, conterat eos, infernus viventes deglutiat eos. Aperi nunc, Davidica clavis, viscera melliflui cordis tui, aperi nunc ostium luminis tui, ingrediar, et videam, atque degustem suavitatem uberum tuorum, et de tuo fonte dulcissimo anima sitiens ebrietur; ex qua recreatione mirifica te sciam diligere toto affectu cordis, toto conatu mentis, ferventer et prudenter, sinceriter et jucundanter, humiliter et devote. Da mihi vocem laudis, ut digne sciam tua mirabilia enarrare. Benedicta sit tua virginitas florida, benedicta sit tua fecunditas virginea, benedicta sit tua humilitas gratiosa, benedicta sit tua pietas viscerosa, benedicta sit tua sanctitas qua fis excellentior cunctis, benedicta sit tua dignitas pretiosior universis; nam Spiritus sanctus suo rore mellifluo tuum uterum virgineum fecundavit, tuum corpus sanctissimum per divinum (0295D)umbraculum obumbravit; tua felix anima, quae est sanctae Trinitatis nobile triclinium, nobilissime insignitur; siquidem ornatur auro fidei, argento sapientiae, lapidibus pretiosis, sanctitatis velleris [ F., vellere], verecundiae rosis, liliis castitatis, violis virginitatis. Sole justitiae illustratur, luna castimoniae et stellis innocentiae radiatur, omnibus thesauris (0296A)gratiae decoratur, omnibus sacris charismatibus nobilitatur.
ORATIO.
O Virgo Domina, tot et tantis bonis cumulata et referta! sis nobis clemens in nostris necessitatibus, dulcis in tribulationibus, pia in angustiis, prompta et apta ad succurrendum in periculis. Tu etiam tribulatis es refrigerium, tu moestis impendis solatium, tu mulces fletus plorantium. Nos premit sarcina criminum, defluunt aquae cupidinum, discurrunt fluctus voluptatum. Sed o! tu miserans miseris, nos consolare tuis solatiis; et ne involvamur perpetuis tenebris, ne deputemur aeternis suppliciis, succurre nobis in hora dolorosa et pavidae mortis, perduc nos ad gaudium sanctae resurrectionis, et ad gaudium perpetuae claritatis. Amen.
CAPUT VIII. Sapphirus lapis pretiosus in corona situatur Virginis. (0296B) Sanctae Trinitatis nobile triclinium, Verbi Patris sanctum reclinatorium, puella decora, virgo formosa, regina clara et serena, pia, dulcis, gratia plena, cui a Deo collatum est, ut inter feminas prima Deo virginitatis munus offerres, unde jure angelico aspectu simul et factu [ F., affatu] meruisti perfrui, quae angelicam studuisti vitam imitari. In te enim coelis distillantibus, tota se infundit plenitudo divinitatis, cui oblata sunt et data gratiae plenitudo, Dei cohabitatio, coelestis benedictio. Quapropter cum tot mirabilium insignia in te tam excellenter praedicentur, ego peccator cupiens adhuc tuam gloriam ampliare, in septimo loco tuae coronae Sapphirum lapidem pretiosissimum collocare decrevi. Sapphirus enim similis est sereno coelo, quem cum solis radius aspicit, splendorem ardentem emittit: cujus virtus est corpus castificare, oculis proficere, venenis officere. Et iste lapis merito competit capitis tui ornamento. (0296C)Tu, Domina, fuisti semper clara et serena, sincera, mundissima, et amoena. Tu enim es semper tota pulchra, tota formosa, tota immaculata, et tota speciosa. Macula nulla fuscaris, nulla sorde macularis, omni gratia illustraris, omni virtute decoraris. Pulchrior et speciosior es sole in aspectu tuo, et super omnem dispositionem stellarum rutilas decore praecipuo. Sed dum illa summa majestas, cujus tu es amabilis sponsa, et dilecta filia, suo gratioso et amabili radio tuam faciem reverberat, tum spes mea ampliori pulchritudine augmentatur, sapientia tua copiosiori luce radiat, charitas tua tota ardens in Dei amore efficitur, et omnes virtutes tuae ampliori sanctitate perfunduntur. Tu etiam, Domina, mentes et corpora castificas, oculos mentis et corporis illuminas, peccatorum venena eliminas et exstirpas. Cum igitur, Domina, sis salus humani generis, spes et solatium pauperis, succurre nobis servulis miseris; nam bella premunt hostilia, hostes sua extendunt (0296D)retia, caro suggerit mollia, daemon rixas et jurgia, mundus opes et honores, et quaecunque curiosa. O regina misericordiae! succurre in tempore angustiae, fer nobis opem tuae gratiae; et ne corruamus in tantis periculis, mane nobiscum, Domina, quoniam advesperascit. Tu fons salutis et totius gratiae, via pacis, et portus indulgentiae, audi planctus (0297A)tuae familiae. Circumdant nos multa pericula, corpus consumit aegritudo praevalida, pectus urit tentatio acerrima: pluvia devotionis compescitur, fervor in oratione non reperitur, oculus rationis caligatur.
ORATIO.
O refugium pauperum! O miserorum refrigerium! in te sperant oculi omnium, ut liberemur a tam pestiferis malis, cui salvare suppetit quos volueris. Mane nobiscum, quoniam advesperascit; libera nos de tenebris et umbra mortis, et perduc ad gloriam perpetuae immortalitatis. Amen.
CAPUT IX. Crocus flos aromaticus in corona Virginis. Si linguis omnium gentium et omnium melodiis angelorum tuas laudes, Virgo sanctissima, possem depromere, nihil sufficienter sufficerem; quia vere (0297B)in laudibus meis non invenitur conveniens organum, et hebes est cujuscunque subtilitatis ingenium. Nam Spiritus sanctus, fons et origo omnium bonorum, sic in te cumulavit sua insignia virtutum, et charismata gratiarum, quod neque honorem quem habes in mundo, nec gloriam quam habes in coelo, nec coronam quam possides in praemio, posset exprimere spiritus angelicus, nec intellectus humanus. Quantum ergo ab omnibus, Virgo serenissima, debeas collaudari, ego peccator ad honorem tuum et gloriam octavo loco tuae coronae inclytae Crocum florem aromaticum, tibi valde idoneum, cupio collocare. Est enim Crocus colore aureus, odore oblectativus, virtuositate mirificus, valde laetificativus. Tu es enim virgo aurea, omni sanctitate ornata. Per aurum tua sanctitas designatur; nam sicut aurum omnia metalla excellit nobilitate et valore, sic tuae sanctitatis dignitas superat omnium sanctorum merita, et omnium praerogativas angelorum. Ideo super omnes in coelis (0297C)obtines; unde sicut in toto mundo non est locus dignior tui virginei uteri templo quo Filium Dei suscepisti, sic nec in coelo, illo regali solio quo super omnes sanctos te Dei Filius sublimavit. Tu etiam es odorifera plusquam Crocus, quia tu ante Deum et homines fragras et redoles. Unde et odor tuus est sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Genes. XXVII, 27). Ager plenus est tuus sanctus uterus, qui produxit messem benedictam, ex qua angeli et homines sustentantur; sed odor qui procedit ex tua humilitate valde Deum oblectat, odor procedens ex tua virginitate valde delectat angelos, odor procedens ex tua pietate multum recreat homines, odor procedens ex tua sanctitate multum terrificat daemones. Fuisti etiam et es virtuositate mirifica; nam virtus ex te procedens clarificat visum, temperat gustum, reformat auditum, confortat cor, illuminat intellectum. Gratia tua, Domina, in multis laetitiam in nobis parit; tu enim, Virgo piissima, frequenter (0297D)consolaris tristia, lenis aspera, laetificas dolorosa, roboras debiles, sustentas imbecilles, vivificas mortuos, sanas et liberas aegrotos. Pro his omnibus, Domina, in tua gloria et honore gratulemur, in tuis laudibus exsultabimus, in tuis praeconiis jucundamur, tuis coronis et praemiis congaudemus. Unde de dulcore et jubilo, qui ex te cordi amanti infunditur, dicit quidam: Oleum effusum, unguentum exinanitum, jubilus cordium, nomen Mariae sanctum et gloriosum. Sed frangatur alabastrum; descende, Domina, in hortum meum, succende ibi amorem ignitum, stilla tui decoris unguentum, resperge tuorum fragrantiam aromatum.
(0298A)ORATIO.
Maria sit in memoria, Mariae rimetur dulcor et gratia, Mariae recolantur beneficia, et charitas indefessa. Sed et hos, quos nunc tibi offero versus, Domina, pro tuae gloriae honorificentia commendata digneris suscipere gratiose. Salve, flumen misericordiae, Flumen pacis, et flumen gratiae. Ros convallium, Flos pudicitiae, Mater Dei, Et mater veniae. Salve, vera salus fidelium, Majestatis thronus et solium. Templum Christi, Domus, triclinium, Via vitae, pudoris lilium. Salve, floris decor amabilis, Sponsa Christi ancilla humilis, (0298B)Tota pulchra et venerabilis, Cui nulla fuit consimilis. Praedicamus te venerabilem, Sanctam mente, et corde simplicem; Mundam carne, Mitem et placabilem, Deo gratam, Deo amabilem. Qui te gustant, adhuc esuriunt, Tuum sanctum dulcorem sitiunt; Te amare ardenter cupiunt, Te laudare, sed non sufficiunt.
Sacra Mater Dei et hominis, laus et decus humani generis, sanctitate sanctos transgrediens, claritate plus fulgens caeteris, quis te digne valet extollere? laudes dignas quis tibi promere? Ex quo Deum es digna parere, et lactare sacro ubere, salus nostra in manu tua est, Domina. Tantum respiciat super nos misericordia tua, et securi serviemus Deo regi aeterno, (0298C)et tibi ipsius benedictae genetrici. O regina gloriae! quae cum Deo vivis et regnas in solio majestatis supernae per infinita saeculorum saecula. Amen.
CAPUT X. Situatio Achate pretiosi lapidis in corona Virginis Mariae. In coelesti throno resides, regina fulgentissima, gloria et honore coronata, gemmis virtutum ornata, et multum laeta, multum formosa, multum pulchra: pulchra virginitate, pulchrior humilitate, pulcherrima in Filii Dei conceptione; pulchra in laude opinionis, pulchrior in honestate conversationis, pulcherrima in gloria divinae visionis. Pulchra, quia nec maculam aut rugam habuisti, neque carnis neque spiritus aliquod inquinamentum, sed tota tanquam obrizum purissima, tota splendida, tota candida, tota rutilans, tota mundissima: a cujus corde et opere longe fuit omnis peccati macula, cui fortiter adhaesit totius sanctitatis gratia, et charisma. Tam pulchra, (0298D)Domina, tamque speciosa, et tam formosa gratanter accipe lapidem Achatem, quem, ad ampliandum tuum apparatum, in nono loco tuae coronae statui collocare. Achates inter caeteras virtutes facit hominem gratiosum; quem te decet habere, Domina, in tui capitis ornamento, quia haec in nobis efficacius operaris. Sumus in peccatis tenebrosi, concupiscentiis limosi, vitiis umbrosi; idcirco Deo odibiles et detestabiles, tanquam filii gehennae. Sunt enim multi inflati per superbiam, nigri per avaritiam, sanguinolenti per iracundiam, fetidi per luxuriam, lutosi per gulam, lividi per invidiam, somniculosi per pigritiam. Cum autem placuit ei qui te segregavit ex (0299A)utero matris ad succurrendum miseris, ut tua super nos viscera moveantur, tunc obstetricante manu tua, educuntur extra opera tenebrosa, et introducuntur virtuosa; detestantur vitia, amplectuntur jejunia; exstinguuntur concupiscentiae, reviviscunt virtutes: Aperis manum tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLV, 4, 16), et gratiae tuae in nobis jactato semine, ex superbis fiunt humiles, ex avaris compatientes, ex gulosis abstinentes, ex luxuriosis casti, ex iracundis charitativi, ex pigris laboriosi; ut qui prius Deo displicebant velut filii tenebrarum, nunc per te fiunt placidi, tanquam filii lucis, coelestisque regni cohaeredes Christi. Et ideo gloria in excelsis Deo, qui de tam utili et necessaria nobis procuratrice providit, cujus cura et officium est evacuare tartarum, illuminare mundum, irradiare coelum, replere paradisum, diabolum conterere, praedam ex ipsius ore rapere, peccatores per poenitentiam patrimonio, ut mater piissima, aggregare. O igitur Maria! (0299B)plena gratia, virgo refulgens, aurea tota, munda, et illibata, in Christi habitaculum consecrata, vas in decorem et gloriam per ornatum, in oculis summi Regis gratum et placitum, sancti Spiritus benedictione sanctificatum! O puella virginea, a Spiritu sancto consecrata, a sanctis angelis protecta et custodita, ab archangelis et angelis circumgirata et consolata, multisque gratiis et virtutibus decorata! Verte, Domina, ad me pium et dulcem oculum tuum, clementem et gratiosum, fulgidum et luminosum. Visita me infirmum, cura me aegrotum, sana me languidum, consolare me tristem et gemebundum. Da mihi cor devotum, et intellectum illustratum, ut cognoscere valeam largitatem tuae bonitatis et misericordiae, puritatem tuae carnis virgineae, profunditatem tui intellectus et sapientiae, sanctitatem tui corporis et animae. Respice, summa imperatrix, de altissimo tuae excellentissimae majestatis, et tenebras mei cordis tuae gratiae splendoribus illustra, sensum pervigilem in me repara, amore tuo me inflamma.
(0299C)ORATIO.
Oro, ut tua virginitas me castificet, tua fecunditas virtutibus exornet, tua humilitas me faciat humilem, tua pietas me pium et dulcem, tua sanctitas me compunctum et gemebundum, tua clementia aeterna gloria dignum, et quandiu vixero in tuis laudibus et carminibus devotum. Nam duris tormentis corpus atteritur, et tentamentis animus frangitur, dulcor internus nobis subtrahitur. O sacra regina virginum! da solatium, confer remedium, vide fletus ad te clamantium; et ne labamur in vitiis, ne fiamus similes bestiis, mane nobiscum, Domina, quoniam advesperascit. Te ergo venerabilem virginem illibatam, per partum admirabilem in coelis coronatam, ut hanc animam flebilem, aerumnis cumulatam, reddas mitem et humilem sordibusque mundatam, ut per mortem placabilem, contritam et devotam, (0299D)vadat ad vitam nobilem, floridam, et splendibilem, a malis elongatam. Amen.
CAPUT XI. Stella marina splendida in corona Virginis. Ad laudandum, benedicendum, et praedicandum te, sanctissima Mater Christi, monemur Scripturis, incitamur exemplis, provocamur beneficiis, accendimur inspirationibus internis, et miraculis manifestis. Tu Deum hominibus genuisti, pacem mundo impetrasti, diabolum superasti et vicisti, humanum genus reparasti, et omnia bona in coelo et in terra te mediante sunt patrata. Tu sanctae Trinitatis nobilissimus et sanctissimus thronus, tu Verbi Patris incarnati speciosus et virgineus thalamus, tu lapis (0300A)pretiosissimus in corona Imperatoris aeterni, tu summi Patris filia charissima, sancti Spiritus sponsa amantissima, angelorum et hominum domina et regina. Tu chorus admirabilis, plenus sapientia, illustratus splendore, oculatus scientia, clarus omnium gratia, perfectus in decore, in medio lapidum ignitorum, id est, angelorum et archangelorum miranda gloria splendidisti, omnes cedros, et omnes qui sunt in paradiso Dei, praecellis sanctitate. Tu Seraphim cum sex alis portans stigmata Jesu Christi, accensus in amorem Conditoris, divinis spectaculis suspensus, et raptus in contemplatione excellentissimae majestatis. Quapropter ego quamvis indignus tam praeclarissimam Dominam honorare cupiens, juxta intentum praelibatum, in decimo loco pretiosae coronae tuae situo Stellam maris, nautas et navigantes dirigentem. Siquidem Stella maris navigantes dirigit, eos consolatur et erigit, et ad portum optatum adducit. Tu enim, Domina, es ista maris Stella, quae inter fluctus tentationum, inter pericula rerum mundialium, (0300B)inter dolores aegritudinum nos regis et dirigis, auxilium et consilium impendis, exsultationem infundis, ad portum animas nostras conducis. Cujus Stellae patrocinium quidam servitor tuus, et laudator devotus, in suis opusculis nos corde attento flagitare admonet dicens:
ORATIO.
In periculis, in rebus dubiis respice Stellam, invoca Mariam: non recedat a corde, non recedat ab ore. Nam ipsam sequens non devias; ipsam cogitans, non erras; ipsam rogans, non desperas; ipsa tenente, non metuis; ipsa protegente, non corruis; ipsa regente, non fatigaris; ipsa duce, ad coelestia pervenis. Quod nobis contingat tuis sanctis patrociniis et meritis gloriosis, annuente tuo Filio benedicto, cum quo vivis et regnas per omnia saecula saeculorum. Amen.
CAPUT XII. Jaspis lapis pretiosus hic situatur in corona nostrae Dominae. (0300C) Benedicta sis, Domina, et Mater Domini nostri Jesu Christi, mater misericordiarum, et domina totius consolationis, quae consolaris nos in omni tribulatione nostra; et benedictum sit nomen gloriae tuae, sanctum, et laudabile, et superexaltatum in saecula. O janua paradisi! O ministra gratiae Spiritus sancti! O magistra omnis scientiae, theoricae et divinae! Doctrix humilitatis et paupertatis Christi! Tu patriarchis fide et patientia es clarior; prophetis sensu et sapientia acutior; apostolis in perfectione sanctitatis accumulatior; in tolerantia dolorum praecellis martyres, in exercendis actibus virtuosis confessores; in munditia castitatis virgines; angelos et archangelos praecellis in administratione gratiarum; dominationes in prostratione vitiorum et cupiditatum; principatus et potestates in refrenatione contrariae potestatis; thronos in tranquillitate pacis, cherubim in sapientiae (0300D)splendore, seraphim in charitatis ardore. Cum igitur sis valde mirabilis, Domina, eo quod in omni scientia, et in omni gratia et sanctitate ac virtute omnes transcendis, nec quisquam est tibi similis; ideo ego peccator gratiam apud te desiderans comparare, in undecimo loco coronae nobilis situo Jaspidem, lapidem pretiosum. Jaspis est lapis virtuosus, pretiosus, colorum varietate venustuosus, virore conspicuus, ad restringendum sanguinem praecipuus. Et hic bene competit ad ornandum, Domina, sanctum caput tuum; tu enim fuisti virtutum varietate decorata, virginitatis et fidei virore ornata, ad restringendum sanguinem, id est, carnis concupiscentias et voluptates, tanquam medicina salutaris et efficax, a Deo nobis es ministrata. Nam licet fueris impraegnata, tamen (0301A)per Spiritum sanctum fecundata, per partum deificata. Licet vigorosa per fortitudinem, virtuosa per rectitudinem, amorosa per charitatem, luminosa per sapientiam, ingeniosa per intelligentiam, viscerosa per pietatem, in prosperitate humilis, in adversitate fortis, in sanctitate sublimis; viror tamen virginitatis semper revixit in tuo corpore, et decor fidei semper revixit in tua sacra mente. Tu etiam sanguinem peccatorum restringis et desiccas, carnales fluxus compescis et refrigeras, et quidquid in nobis maculosum est clarificas et sanas.
ORATIO.
Igitur, puella purissima, amatrix virginitatis, exstingue in corpore meo pruritum et sordes libidinis, et rore salutifero crea in me munditiam floridae castitatis. In omni oratione, meditatione, lectione et operatione, sentiat mens mea tuae praesentiae dulcedinem, et justificationem angelicam me consolantem, dirigentem, et protegentem. Unge cor meum (0301B)tuae suavitatis unguento pretiosissimo, ut sentire possim tui amoris dulcedinem, tuae charitatis voluptatem, et amicitiae mulcebilitatem et jucunditatem. Sed ego miser et caecus per exteriora frequentius discurrens, a tuo sancto amore digredior, in carnalibus blandimentis consolationes nefarias quaero; et hinc est quod in tua charitate et dulcedine non delector, quia ego in transitoriis et caducis, cogitatione, affectione, locutione, implicor. Tu autem, Domina, coelestia diligens, lucem habitas inaccessibilem; tu in coelo, et ego in terra; tu diligis bona incorruptibilia et aeterna, ego fluxa et caduca, in quibus non est nisi vanitas, et miseria, et afflictio spiritus. Quid plura inferam? tu es pia, sancta, justa, et clemens, ego iniquus, impius, injustus, et immi sericors; tu lux, ego caecus; tu vita, ego mortuus tu gaudium, ego tristitia. En ad te clamo, Mater Dei Salvatoris, vivifica me; mater Redemptoris, redime me; mater Salvatoris, salva me. Ne autem, (0301C)gloriosa Domina, mortiferis voluptatibus in his temporalibus pericliter, oro te, ut cor meum teneas, mentem regas, intellectum dirigas, animum suspendas, ut per vim tui amoris tibi perfecte inhaeream, et in dulcedinis et gratiae tuae ubertate dormiam et requiescam.
CAPUT XIII. Positio Rosae vernulae in corona Virginis. Regina hierarchialis, thronus seraphicus existens, in quo residet et refulget totius sanctae Trinitatis majestas et gloria, virtus et potestas, honor et magnificentia, quam laudant angeli atque archangeli, cherubim quoque et seraphim, et omnes turbae coelestium civium, et phalanges spirituum supernorum; quia quod in eis erat dirutum et confractum, per te, Domina, insignius est constructum et reparatum. Idcirco beneficiorum per te susceptorum non immemores nec ingrati, in tua glorificatione laudes (0301D)hymnidicas festivis vocibus cum omni harmonia et honorificentia cantant dicentes: Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata (Cant. VI, 9)? Cum enim nascereris, quasi rutilans aurora consurgis: ortus nimirum tuus vicem aurorae tenuit, in qua dies gratiae coepit, nox vero infidelitatis et ignorantiae finem defecit [ F., fecit]. Lunae plenae pulchritudinem habuisti, dum gratia plena facta es in Verbi incarnati conceptu. Cum solem justitiae paris, soli congrua similitudine compararis; sicut enim de prolato radio non corrumpitur (0302A)aut minuitur solis corpus, sic te pariente non violavit prolatio sacri partus. Tibi, mater misericordiae, competit electio solis, quae splendoris aeternos radios exhibes universis. Terribilis ut castrorum acies exstitisti, cum coelis laetantibus, angelis obsequentibus, sanctis exsultantibus, vexillis virtutum coruscantibus, terribilis daemonibus apparuisti. O igitur Domina mirifica, solari claritate insignita, luna pulchritudine decorata! suscipe gratanter Rosam vernulam quam tibi offero, ut in duodecimo loco tua coronae nobilis collocetur. Rosa enim flos florum per excellentiam est vocata; aspectu est valde placens et grata, in redolentia mire est oblectabilis, proficua et utilis in medicina, quae omnia optime tibi conveniunt, Virgo grata. Sed tu, Domina, non es rosa mundi, quae statim post ortum arescit et deficit; sed tu es rosa paradisi, quae gestaris in manu Regis coeli. Tu es flos florum virginalium, et regina omnium puellarum Christi; nam a te habuerunt (0302B)formam integritatis, et tanquam a praecellenti magistra doctrinam perfectae castitatis; ideo super omnes triumphans resides in throno imperialis dignitatis. Tu etiam, Domina, es pulchra fide, pulchra coram Deo humilitate, pulchra coram angelis virginitate, coram hominibus misericordia et pietate. Odor etiam tuae pietatis praesentitur in coelo, fragrantia tuae misericordiae odoratur in saeculo, dulcedo tuae compassionis respergitur in inferno. Odor tuae humilitatis Filium summi Regis de coelesti throno fecit descendere, et in hospitio tui virginei ventris compulit declinare; de quo hospitio quidam dictator devotus ita scripsit: Sol luna lucidior, Et luna sideribus; Sic Maria dignior Creaturis omnibus. Salve, mater pietatis, Et totius Trinitatis (0302C)Nobile triclinium, Verbi carnem incarnati, Speciale majestati Praeparans hospitium. Tua etiam medicina subvenit in infirmitate, succurrit in adversitate, recreat in labore, solatur in dolore; in persecutione praestat auxilium, in tribulatione solatium, sanat pestes corporis, eliminat vitia cordis. Unde quidam: Ad omne periculum pietas Virginis subvenit, et potens est subvenire.
ORATIO.
Cum igitur tot et tantae sint tuorum praerogativae meritorum, clarifica, lux formosa, visum meum, ut speculetur tuam pulchritudinem; sana gustum meum, ut saporet tuam dulcedinem; olfactum renova, ut odoret tuam suavitatem; illumina et inflamma omnia interiora mea tua sancta sapientia, et flammivoma charitate tua, ut de te sciam prudenter (0302D)cogitare, ferventer diligere, te devote colere, te profunde intelligere, sapienter investigare, suaviter ruminare, tibi dulciter inhaerere. Assiste, Domina, mihi te devote deprecanti, te suaviter ruminanti, te legenti, te meditanti, de te loquenti, ad te anxie suspiranti. Odor tuus me recreet, memoria tua me confortet, suavitas tua me reficiat, gratia tua me nutriat, pietas tua me dulcoret, praesentia tua me consoletur, ducatus tuus me comitetur, ducens per tuas semitas ad lucem quam inhabitas. Amen
CAPUT XIV. Situatio Carbunculi lapidis pretiosi in corona Virginis. (0303A) Virga [ F. virgo] regia, gemmis virtutum ornata, monilibus gratiarum composita, justitiae vestimento induta, specie tua et pulchritudine tua in coelestibus cognita, benignitas tua sic Regis animum in sui concupiscentiam inclinavit, quod suum de coelis ei transtulit nuntium, et ipsemet in ejus protinus festinavit amplexum. Si igitur, reverendissima Domina, Creator visibilium et invisibilium sic concupivit amorem tuum, sic desideravit amplexum: nos miseri qui per te sumus reparati, et a perpetua morte liberati, cum quanto amore tenemur te diligere? cum quanta reverentia tibi servire? cum quantis te laudibus extollere? Tu enim es sole speciosior aspectu, fide pulchrior, et gratia veneratior, super decorem mulierum elegantior. Ideo cum sis pulchra et decora, amabilis et (0303B)gratiosa, clara, fulgens, et serena, rutilans, splendida, et crystallina, rogo te, ut in decorem tuae nobilis coronae gratanter digneris Carbunculum suscipere, quem in tertio decimo [ Supple loco] ipsius decrevi collocare. Carbunculus enim tenebras illustrat, splendorem oculis intuentis vibrat. Hoc efficacius in nobis operaris, cum sis speciosa Christi mater singularis. Quis enim sufficeret exprimere lucem miserationum tuarum, quam tu, Domina, mundo tenebroso infulsisti? Quis sufficeret enarrare virtutes et miracula, signa ingentia atque portenta quae vel pro salute animarum, vel pro medela corporum, vel pro consolatione bonorum, vel pro correctione malorum, multifarie multisque modis dignata es operari? Nec dulcedo misericordiae tuae, nec multitudo pietatis tuae, nec affluentia gratiae et bonitatis tuae Christianum quempiam latet, prout cuilibet in tribulationibus, necessitatibus, ac periculis constat esse compertum. Quapropter delectabile est omnibus Mariam laudare, (0303C)benedicere, et praedicare. Cum Maria nominatur, tunduntur pectora, curvantur capita, prodeunt lacrymae pietatis seu devotionis, et suspiria contriti spiritus, vel inflammatae affectionis. O nomen splendidius sole, fragrantius balsamo et cinnamomo! ad cujus prolationem mundus gaudet, coelum ridet, jubilat angelus, exsultat justus, confunditur diabolus, contremiscit infernus. Sed et si quis oculos cordis aperuerit ad intuendum vel considerandum perfectionem tuae sanctitatis, vel compositionem tui corporis, vel profunditatem tuae sapientiae vel intelligentiae, infunditur illico exsultatio mentis, et jubilus cordis, et serenitas pectoris, seu operatio alicujus gratiae spiritalis.
ORATIO.
O igitur clementissima, quae vitam inspiras mortuis, salutem pereuntibus, lumen caecis, solamen desperantibus, consolationem lugentibus! de thesauris tuae profundissimae misericordiae infunde, quaeso, (0303D)mihi cordis jubilum, mentis laetitiam, pectoris claritatem. Esto mihi vita et salus animae meae, dulcedo et pax cordis mei, suavitas et jucunditas animi mei. Stella maris clarissima, mater compatientissima, dirige me, defende me ab hostibus et periculis omnibus, quatenus tua succurrente gratia, et opitulante misericordia, a vitiis omnibus purgatus, et a cunctis adversitatibus liberatus, et praesentem vitam miseram valeam transire illaesus, et ad sempiterna gaudia venire securus. Amen.
CAPUT XV. Sol luminare praefulgidum hic totam coronam illustrat. (0304A) Signaculum castitatis, lilium virginitatis, Maria, mulieribus pulchrior, cunctisque angelis delectabilior, omnibus sanctis sanctior, pietate viscerosior, omni gratia elegantior: archangelus te salutat, Deus Pater te sanctificat, Spiritus sanctus tibi obumbrat, Dei filius te desponsat; animae te sanctitate [ F., animae tuae sanctitas] Deum fide concepit, tui ventris puritas ipsum caste genuit, tui corporis virginitas ipsum floride peperit. O gloriosa et supergloriosa! O laudabilis et superlaudabilis! Quis valeat tua exprimere merita, digne laudare praeconia, dinumerare merita? Coelis gaudium dedisti, terris Deum obtulisti, mundo pacem refudisti. Per te lux caecis infunditur, fides cordibus oritur, consopiuntur vitia, confunduntur daemonia, evacuantur tartara, augmentantur coelestia, recreantur (0304B)pauperes, sustentantur debiles, exaltantur humiles, infirmantes sospitantur, poenitentes illustrantur, inferna per te clauduntur, coelestia reserantur. Ex praedictis, clarissima Domina, liquet, quod omnium benedictionem et laudem es assecuta, quia omnibus tua beneficia infudisti. Quamobrem patriarchae te desiderant, apostoli te amplectuntur, et evangelistae te reverentur, martyres te venerantur, confessores te praedicant, virgines te circumdant, angeli te glorificant, et omnes insimul te exaltant. Ego vero peccator, qui non sum similis uni ex illis, in laudem et gloriam et honorem tuum offero tibi, Domina, solem super omnia luminaria speciosum et fulgidum, ut per me in quarto decimo loco tuae coronae nobilis collocetur, quatenus corona tua eo amplius clarificetur et illustretur, copiosiore pulchritudine decoretur. Nam sol habet altitudinem in situ, agilitatem in motu, jucunditatem in aspectu, fecunditatem in effectu, luminositatem in actu. Quae omnia cum tibi valde conveniant, solem decrevi in tua corona merito inserendum (0304C)collocare. Tu enim, Domina, in alto es exaltata, quia tua conversatio exstitit a peccatoribus elongata; siquidem in arduis coelorum constituisti nidum tuum, cor tuum suspendisti ad lumen illud purissimum et incircumscriptum, omnium rerum fontale principium, columbino et aquilino oculo contemplaris Deum Patrem luminum per ardens desiderium divinum adorans mysterium, exprimens charitatis et devotionis incensum, potans et degustans ex torrente divinae voluptatis, et de dulcedine internae suavitatis. Agiliter etiam moveris propter pietatem; gyrum enim coeli et terrae circuis, ut videas necessitates pauperum, suspiria juvenum, dolores senum, lamenta viduarum, languores infirmantium, vota tibi servientium, ut velut patrona humani generis, et afflictis medica singularis, subvenis cunctis divino munere ex officio magnae misericordiae tuae, et affectionis viscerosae. Infers etiam, Domina, jucunditatem intuentibus et contemplantibus te; et hoc quia pulchra es ad intuendum, (0304D)amabilis ad contemplandum, delectabilis ad amandum, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, cujus splendore sidera illustrantur, cujus potestati angeli famulantur. Sed quis ut tu, Domina, animas steriles sic fecundat? quis sic impinguat corda arentia? quis sic pectora frigida calefacit? Omnia bona, quae illic summa majestas decrevit facere, tuis manibus voluit commendare. Commissi quippe sunt tibi thesauri sapientiae et scientiae, jocalia charismatum, decoramenta virtutum, ornamenta gratiarum. Cum igitur ex his bonis super nos seminas, sterilitatem nostram fecundas, sic salutaria opera facis producere, (0305A)et fructus optimos propagare. Quantos latrones fecisti poenitentes! quantas meretrices castas et continentes! quantos raptores pios eleemosynarios! quantos ebrios parcos et sobrios! quantos gulosos abstinentes et modestos! Quot luxuriosos castificasti! quot iracundos mites fecisti! Clara es etiam ac splendida, et tota luminosa. Tu enim amicta lumine sicut vestimento, per coronam duodecim stellarum in tuo capite rutilantem, et solare pallium, quo, te Joannes vidit refulgentem, nobis liquide declarasti, quod sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic species et decor tuae refulgentiae est in ornatum supernae Jerusalem triumphantis et militantis. Unde sicut dulce et delectabile est oculis intuentium videre solem, ita jucundum et suave est valde omnibus turmis angelicis tuam conspicere claritatem. Quam ob rem mirantur in te angeli sincerissimam claritatem, archangeli sanctitatem perfectissimam, principatus superioritatem generandum, potestates coercibilem (0305B)potentiam, virtutes operationem mirificam, dominationes victoriam triumphalem, throni placatissimam tranquillitatem, cherubim radium sapientiae fulgentis, Seraphim igniculum amoris aestuantis.
ORATIO.
Cum igitur tanta miracula de te, Domina, praedicentur, oro ut tuum amorem mihi infundas. Demonstra mihi angelicum et venustum aspectum tuum, sicque laetus moriar, grandi spe et confidentia suffultus, et [ Suppl. de] in corruptione mea, et immarcescibili gloria securus. Amen.
CAPUT XVI. Positio Smaragdi pretiosi in corona Virginis. Thronus sapientialis sanctae Trinitatis, cathedra dignissima Filii Dei Patris, Domini nostri Jesu Christi mater virginea, et sponsa speciosa, tu mihi, Domina, post Deum es salus mea, spes mea, et consolatio mea; penes te bonorum omnium est mihi reposita multitudo; (0305C)tu mihi es in fluctuatione anchora, in naufragio portus, in tribulatione subsidium, in opportunitate auxilium, in prosperitate moderantia, in exspectatione laetitia, in labore recreatio. Ostende ergo te, occurre mihi hilariter, filia summi Regis, dulcedo animae meae, lumen mentis meae, pax et serenitas cordis mei. Videant te, tripudium angelorum, reparatio perditorum, corona liliorum virginalium. Cognoscant te, spes poenitentium, lumen mentium, fons omnium bonorum, corona triumphantium. Appare mihi, consolatrix animae meae, sanitas cordis mei, via salutis meae. Amplectar te sanctis et castis desideriis, Virgo, lilium castitatis, primiceria munditiae virginalis. Et quia decorem et pulchritudinem tuam honorare decrevi, rogo te, Domina, Smaragdum lapidem pretiosum, quem in quinto decimo loco tuae coronae statui situare, in laudem et gloriam tuam acceptare digneris. Smaragdus enim est lapis pretiosus, charus et speciosus, virore placidus, oculis gratiosus. Huic, (0305D)Virgo, valde assimilaris, regina et stella orientalis. Quae enim creatura unquam fuit charior et pretiosior Deo, utilior mundo, necessarior generi humano? Tu non solum pretiosior es lapidibus pretiosis, verum etiam cunctis feminis, sole, luna, et stellis coeli, angelis, et sanctis universis. Tu etiam es lignum pomiferum in medio paradisi, quod per rivum fontis irriguum vires, flores, frondes, et fructificas: vires in germinatione bonorum morum, flores in prolatione (0306A)virtutum, frondes in dilatatione pietatis, fructificas in operibus sanctae charitatis. Viror tuus oculos mentis et corporis clarificat, virtus tuorum foliorum languentes recreat, odor tuorum florum mortuos suscitat, dulcedo tuorum fructuum poenitentes et desperatos salvat.
ORATIO.
Clarifica ergo, Domina mea, oculos mentis meae tuo grato virore, recrea animam meam tuo sancto dulcore, me mortuum suscita tuo miro odore. Possideam te totaliter in medio cordis, et in arcanis pectoris mei, lux mundi. splendor Ecclesiae, laetitia Jerusalem, honorificentia populi nostri. Infunde amorem tuum ardentissimum in visceribus meis, ut ferveam ad laudandum te, ad glorificandum te, ad loquendum de te, ad praedicandum de te. Sonet, gloriosa Domina, vox tua in auribus meis (Cant. II, 14), sentiam venas susurri tui, ostende mihi pulcherrimam faciem tuam, et salva erit anima mea. Et cum (0306B)omnia viscera tua pietate et misericordia sint plena, sisque post Deum singulare refugium nostrum, oro te, ut pie et devote audias planctum dolorum quibus affligimur, angustiarum quibus cruciamur; nam hodie pax de terris evanuit, fame humana natura languet et deficit, Christianus Christianum exspoliat et occidit. Messes et fruges a feris devorantur, vineae ab ipsis demoliuntur; quotidie pullulant vitia, quotidie cumulantur peccata, hinc inde discurrunt daemonia, terrae motus magni quandoque per loca; pietas et misericordia desiit a laicis, honestas et castitas a clericis, cupiditas et indevotio regnat in religiosis, saeculares aurum et argentum aggregant, religiosi haec eadem ambiunt et desiderant. Praelati ad dignitates anhelant, evertuntur castra, depopulantur urbes, saeviunt mortalitates, fiunt fraudes et deceptiones, propalantur mendacia, perpetrantur furta, exspoliantur monasteria, constuprantur virgines, violantur moniales, deturpantur maritatae. Ecce, (0306C)clementissima Domina, in quantam miseriam cecidit humana natura, in quantam tristitiam corruit mater Ecclesia, quanto dolore cruciatur omnis creatura. Condoleat igitur, pia mater, pius affectus tuus, compatiantur generi humano viscera misericordiae tuae, assiste pro nobis ante tribunal Dei, flecte rigorem Dei Patris, revoca sententiam judicis, frena saevitiam adversariae pietatis [ F., impietatis], nova pax oriatur de coelo, opera pietatis reviviscant in saeculo, actus virtuosi floreant in claustro, merita tua recolantur in mundo, laus et gloria reddatur Domino Jesu Christo, et Patri, et Spiritui sancto. Amen.
CAPUT XVII. Positio floris pulcherrimi, scilicet Violae, in sexto decimo loco in corona Virginis. Tu Domina nostra speciosa valde, virgoque pulcherrima et incognita viro. Speciosa es inter omnes filias Jerusalem, quia illae sponsae Christi tantum, tu (0306D)vero mater et sponsa; illae uno tantum virginitatis gaudent privilegio, tu vero fecundaris, et virginitatis gaudes privilegio; tu vero fecundaris, et virginitatis tanquam duplici praetitularis ornamento. Pulchra es etiam casto amore, pulchrior pietatis opere, pulcherrima pro Christi virginea conceptione et parturitione. Pulchra in virginitate, pulchrior in humilitate, pulcherrima in charitate. Pulchram te fecit morum suavitas, pulchriorem operum sanctitas, pulcherrimam (0307A)regalis majestas. Potestatibus angelicis circumvallata, omnino fuisti intacta, mente et corpore inviolata. Tu es illa maris stella, supremo coeli cardine Deo proxima, ad quam suspirant Christicolae inter fluctus hujus saeculi navigantes, quatenus caecitati nostrae infundas radios fidei, quos infelix homo, nudatus justitia, cito a se repulit et abjecit. Idcirco ut a te merear illustrari, tuisque meritis salvari, offero tibi quemdam florem pulcherrimum, scilicet Violam, quae in sexto decimo loco tuae coronae per me nunc inseritur, ut ejus odore placido respergatur. Est enim Viola decorus flosculus colore hyacinthino, mire odoriferus, in medicina proficuus. Iste flos, o Domina! valde tuae coronae congruit, quia tu illum in virtutibus imitaris. Nam tu, sacra Virgo, es Viola puritatis, Viola pudicitiae, Viola castitatis, Viola convalescentis, Viola redolentis, Viola suavitatis, Viola sanctitatis. In colore hyacinthino simili coelo sereno notatur affectus tuus de terris ad alta sublevatus. (0307B)Tu enim, Domina, inter astra matutina constituisti cubile tuum, ut cum filiis Dei jubilantibus laudares Creatorem tuum; ad sponsum enim in dextera majestatis sedentem suspendisti cor tuum. Unde quidam sanctus inquit: Sublime sanctum verticem erexisti, Domina, usque ad sedentem in throno, usque ad Dominum majestatis. Sed et fragrantia tuae mirae suavitatis, et redolentia tuae dulcis et piae visitationis corda te diligentium laetificas, et tuo spirituali tactu languentes recreas atque sanas. Idem dicit quidam sanctus: Tu patrona generis humani, tu afflictis rebus medica singularis.
ORATIO.
O dulcis medica, animarum curatrix, cordium illustratrix! sana languores meos, illumina caecitatem meam, illustra fidem, confirma spem, accende charitatem. Tu stella lucida, quae splendorem paternae gloriae in splendoribus sanctorum rutilantem nobis genuisti, aeternum mane in umbra mortis sedentibus (0307C)nuntiasti; velut aurora consurgens cursus aeterni solis praetulisti, luce gratiae mundum illuminans, jubare virtutum sanctam Ecclesiam illustrans. Splendor tuus illustrat coelum, illuminat mundum, penetrat infernum, vitia abolet, virtutes refovet, sanctitatem ministrat, pacem et charitatem de coelis nobis procurat. Tu etiam luces innocentia, radias castitate, totius sanctitatis magnificaris ornatu. Tu mater es aeternae lucis, cujus claritate angeli gratulantur, gaudent homines, et speciali jucunditate spiritus et animae reficiuntur. Tu es aurora solem generans, cui indefesse rutilans continua de luce jucundat. Hujus splendore irradiaris, feliciter illuminaris, excellentissime illustraris. Tu porta templi clausa, regum principi praeparata, domus Dei sacrata, sigillo totius Trinitatis signata. Tu nubes lucida, per quam caligo peccatorum destruitur; nubes rorida, qua nostra ariditas dulcoratur, nostra sterilitas fecundatur; nubes candida, qua caligo dealbatur de (0307D)qua nube sic dicitur: O nubes lucis fulgida, In coelis sublimata, Jesse virgula florida, Gratia fecundata. Arca rore madida, Desursum irrigata, Irrora corda arida Stilla dulci et grata. Tu thronus sapientiae, Et virga aequitatis, Tu cedrus pudicitiae, Vitis ubertatis, Cypressus redolens, (0308A)Oliva lenitatis, Ad portum indulgentiae Duc nos, fons pietatis. Tu castitatis lilium, Porta orientalis, Trinitatis triclinium, Thronus imperialis, Peccatorum refugium, Materque principalis, Ad coelorum fastigium Trahe nos, flos vernalis. Sacramentis inventio, Sidus miri splendoris, Legis nostrae praefatio, Textus summi Doctoris, Esto nostra protectio, Mater plena dulcoris, Nostrae salutis actio, Post hanc vallem moeroris. (0308B)Amen.
CAPUT XVIII. Amethystus lapis pretiosus in corona Virginis. Salve, sancta Mater Dei, aureum reclinatorium Salvatoris mundi, orientale lumen, sanctorum pectora illuminans et illustrans. Philosophia virtutis, Christianorum magistra, claustralium disciplina, doctrina pacis, gladius spiritus, galea victorialis. Tua virtus irradiat coelos, laetificat angelos, terrificat diabolos, evacuat tartaros. Tu thronus imperialis, et sedes sanctae Trinitatis, dormitorium Jesu Christi, a sancto Spiritu consecratum, sanctificatum, et adornatum. In terris adoraris, in coelis coronaris, fortem alligas, vasa diripis captivitatis. Tu mater virtutis, mortificatrix criminis, clavis regni coelorum, castitatis speculum. Salve, virgo speciosa, terrestria confoedederans coelestibus, homines socians angelis, et sempiterno foedere copulans ima summis. O Virgo sincerissima, a patriarchis praefigurata, a prophetis praemonstrata, (0308C)ab apostolis praedicata, a doctoribus praetitulata! Ex quo igitur tot et tantis bonis illustraris, a cunctis sic magnifice commendaris, justum est ut modicum quid de mea penuria tibi offeram ad clarificandam majestatem tuam venerandam. Suspice ergo gratanter, Domina, pretiosum lapidem Amethystum, quem in decimo septimo loco tuae coronae situo, ut illi praebeat splendorem suum. Est autem Amethystus ex parte violaceus, ex parte rosaceus, super lapides purpureos obtinet principatum. Et quia huic, Domina, similaris, debet in tuo diademate situari. Tu enim fuisti grata et odorifera ut viola fragrans, atque purpurea velut rosa. In viola parvula tua humilitas commendatur, et in rosa colorata tua charitas designatur; ut enim ex conceptu tui [ F., tui Filii] te fecisti Dei ancillam humilem, ita ex amore flammeo quo eum dilexisti, ipse te fecit gloria et honore sublimem; tantaque sunt tibi data charismata gratiarum atque praerogativae virtutum, ut non solum (0308D)homines praecelleres, verum etiam angelos, et archangelos, coelique principatus, ac cherubim, et seraphim legiones. Superasti virgines per castitatem mirabilem; miranda fuit enim tua virginitas, quia fecunditate privilegiata. Ex fecunditate tua virginea propagasti nobis Redemptorem omnium, Salvatorem salvandorum, Reparatorem angelorum, quod nulla alia virgo facere potuit. Superasti confessores per virtuosam operationem, licet enim mira fecerint, tamen tu ipsis fuisti superior, in signis virtutum et in laboribus poenitentiae, in operibus misericordiae, in fervore spiritus, in affluentia pietatis. Superasti martyres per victoriam triumphalem; nulli enim doli tentatoris claustra tuae virginitatis potuerunt (0309A)dirumpere, nulla blandimenta seductoris valuerunt tuam constantiam emollire, nulla jacula hostis saevientis tuam fortitudinem potuerunt superare. Superasti apostolos per excellentissimam sanctitatem; fuisti enim illis superior in amore Dei, in dilectione proximi, in cognitione mysteriorum Jesu Christi, et in capacitate mysteriorum Altissimi, et in degustatione gloriae coelestis. Superasti patriarchas et prophetas in fide, et spe, et longanimitate, in clariore cognitione praeteritorum et futurorum, et intelligentia aenigmatum et figurarum. Superasti omnes choros spirituum supernorum in puritate mentis, in claritate intellectus, in signis, et virtutibus, et prodigiis, in refrenando hostiles insultus, in principatu mirabili, in dominatu glorioso, in tranquillitate pacis, in splendore sapientiali, in ardore charitatis.
ORATIO.
Cum igitur, dulcissima Domina, omnia bona a Deo in manu tua sint posita, ut liquet ex praecedentibus, (0309B)rogo te, ut hanc orationem digneris placenter suscipere, ut pacem et indulgentiam mihi placeas impetrare. O Virgo splendor gloriae, Sanctificata Spiritu, Columba plena gemitu, Nobis Aegypti exitu, Occurre plena gratiae, Et familiae malignae Defende nos a fremitu, In justorum exercitu, Dulci fruamur requie. Gratiarum monilibus Ornaris Christi gratia: Pretiosis lapidibus, Virtutum fulgens gratia. Tu plena sapientia Cunctisque charismatibus, Nos daemonum insultibus. (0309C)Tua nos serva potentia: Da nobis pacem omnibus, Virginum primiceria. Tu sempiterno foedere, Coelesti sponso jungeris, Fac nobis dilucescere, Hunc cujus mater crederis; Et cum sis arca foederis, Placatum nobis reddere Illum vindictae tempore Meritis quibus frueris. Succurre nobis miseris, Jam lucis orto sidere, Et digneris occurrere Nobis in die funeris.
CAPUT XIX. Luna clara et fulgida in corona Virginis. Gaude et laetare, filia Sion, virgo inclyta, lilium (0309D)paradisi, quia in te gaudent angeli atque archangeli, cherubim quoque et seraphim, principatus et potestates, totiusque coelestis exercitus legiones. Si quidem tu es reconciliatio mundi, forma pacis, via salutis, regula disciplinae; te Salvator adamavit, tua carne se induit, tibi suam gratiam commendavit. Ideo pro tantis beneficiis te laudant angeli, adorant dominationes, principatus et potestates colunt et celebrant, beatique seraphim extensis alis praeferunt et demonstrant. Et ego peccator pauperculus et indignus, ut tibi aliqualiter complaceam, in decimo octavo loco tuae coronae situo Lunam claram et lucidam, ut (0310A)splendore suo illustret et clarificet illam. Luna enim a sole lumen recipit, estque illuminativa noctis, amica, et diffusiva roris, revelativa latronis. Quae cum tibi, clarissima Domina, optime conveniant, merito debet in tuo diademate collocari. Tu ante illam altissimam majestatem collocata, illi tuos castos et puros oculos es infigens, Deum omnipotentem sedentem in throno cupide sitiens et concupiscens, qui tibi velut suo amicabilique objecto suam claritatem transmittit et communicat. Ex qua tu, Domina, peccatorum noctem illuminas, tenebras noctis propellis et fugas, ariditatem animarum gratia reficis et impinguas, et praedetegis conventicula, illusiones aerearum, machinamenta latronum spiritualium, et omnes nequitias, et diabolicarum falsitatum. O igitur sancta virgo virginum, sanctum et benedictum triclinium supernae majestatis! Quantis laudibus tenemur te laudare! Quantis precibus et lacrymis te inflectere, ut ab bis spiritualibus nequitiis nos defendas! Tu enim es gloriosum reclinatorium (0310B)Salvatoris saeculorum, qui ex tua clara carne ac virginea in aula castissimi ventris nobile et honorificum praecinctorium sibi fabricavit ad crudelem mortis principem debellandum. Tu etiam es sanctum, et inviolabile, et intemeratum sancti Spiritus sacrarium, in quo idem Spiritus sanctus reposuit thesauros gratiarum suarum et charismatum; reconditi namque sunt apud te thesauri indeficientes virtutis et gratiae, pacis et misericordiae, salutis et sapientiae, honoris et gloriae. Adhuc etiam idem Spiritus contulit tibi, ut in nomine tuo omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia tu, Mater Domini nostri Jesu Christi, es in gloria Dei Patris (Philipp. II, 10), sedens a dextris amantissimi sponsi, et unici filii tui, immarcescibili corona septem stellarum fulgore radianti insigniter coronata, turmis virginalibus constipata, super omnes sanctos mirificentius exaltata, alternantibus hymnidicis angelorum choris, in liliis perpetuae (0310C)virilitatis, infra curiam paradisi, ad quam nos perducat filius tuus, per hoc carmen tibi oblatum tuis precibus delinitus.
ORATIO. Ave, thronus majestatis, Ave, flos humilitatis, Et candoris lilium, Totius divinitatis, Illibatae charitatis, Templum et sacrarium. Ave, terra virginea, Sive coelestis area, Gerens florem gratum, Quam fecundavit spiritus. Obumbravit divinitus Verbum incarnatum. Ut lux aurora vernula Coeli depellit nubila, (0310D)Diei dat splendorem; Sic ortus tuae claritatis, In novella jucunditatis Proferens Salvatorem. Nos in mortis agonia, Virgo pro tua gratia Digneris visitare, Et ad superna gaudia, Ubi perennis est gloria, Post mortem convocare. Amen.
CAPUT XX. Positio Chrysoliti lapidis pretiosi in corona Virginis. (0311A) Jucundare, Virgo filia Sion, et exsulta satis Christi mater et sponsa, quia Dominus est tibi in lucem sempiternam, et filius tuus amantissimus in gloriam tuam. Vox speculatorum coelestium resonet tibi laudem, et jubilus astrorum matutinorum distillat tibi canticum gloriae et honoris. Et merito quidem, nam luce miserationum tuarum coeli et terra illustrantur. Quis enim, viscerosa mater, vitare potest pietatis tuae dulcedinem? Tuis meritis confunditur diabolus, evacuatur tartarus, illustratur mundus, tripudiat angelus, repletur paradisus. Quas enim gratiarum actiones tibi, regina veneranda, ego indignus peccator potero referre? In tuo sancto ventre latent divina mysteria, in tuo sancto corde Dei arcana, in tuo sancto pectore residet Dei sapientia, in ventre tuae matris gratia (0311B)fuisti repleta. Nulla sorde unquam polluta, nullo contagio maculata, Deum caste suscepisti, sacra carne induisti, illibate peperisti. Et quia, sacra Domina, protulisti nobis dulcissimum puerum in salutem et gloriam sempiternam, in laudem et gloriam tibi offero Chrysolitum, lapidem pretiosum, ut in loco vigesimo tuae coronae nobili collocetur. Chrysolitus partim aureo colore, partim marino decoratur. In auro pietas, in colore maris amaritudo exprimitur; nam sicut aurum omnia metalla superat, sic pietas omnia exercitia corporalia, promissionem habens vitae, quae nunc est et futurae, et est proprie cultus Dei. Tu igitur, Domina, semper fuisti pia erga miseros, dulcis erga tribulatos, misericors erga pauperes; fuisti etiam, Domina purissima, divino cultui totaliter dedicata, Deum toto corde diligendo, ipsum totis viribus laudando, in eum tendendo, ejus faciem semper quaerendo, ipsum contemplando, illi inhaerendo, illum gustando, et de torrente voluptatis (0311C)ejus potando; et propter haec illum in tuo ventre virgineo humanatum portasti, et sine dolore peperisti, sacro ubere lactasti, flentem dulciter consolasti, amicabiliter nutristi, dulcia illi oscula impressisti, ita ut nullis unquam usibus mancipata fueris nisi divinis. Fuisti etiam ex persecutionibus et tribulationibus filii tui amantissimi amaricata, et ex doloribus et passionibus ejus multum angustiata, et ex ejus morte in anima gladio transfixa, ut tibi fuerat prophetatum, et tuam ipsius [Suppl. animam] pertransibit gladius (Luc. II, 35).
ORATIO.
Ergo cum tot insignia de te, Domina, praedicentur, verte sanctum et pium intuitum super me peccatorem miserum, omni gratia privatum. Illustra spiritum meum, recrea pectus meum, accende cor meum, et vivifica animam meam, renova mentem meam. Pia, refice me; prudens virgo, instrue me; lucerna mea, illustra me; virtus mea, conforta (0311D)me. Per te dirigatur operatio mea, per te gubernetur intentio mea et affectio; intret lux tua in corde meo, et amor tuus in visceribus meis, et charitas tua in praecordiis meis, ut dulciter sapiam de te, et videam, et intelligam quid placidum et acceptum sit coram te omni tempore. Tu, Virgo sanctissima, es arca testamenti, circumtecta ex omni parte auro, in qua sunt omnes thesauri gratiae et misericordiae Dei; exterius inaurata virtutibus, interius innocentia et pietate: interius fulgens auro pietatis, exterius rutilans operibus charitatis, et miraculorum claritate. Tota es munda intus in mente, (0312A)tota pulchra exterius in operatione, tota carens macula, tota Deo sociata, divina claritate fulgens, divinis laudibus resultans. Tu es templum Domini, ubi est omnipotentia in charitate, sapientia in humilitate, benignitas in virtute, soliditas in credulitate, simplicitas in perfectione, castitas in virginitate, sanctitas in actione et opere. Tu es vita mundi, medicina animarum languentium, arbor vitae in medio paradisi, cujus fructus sanat contritos, reparat languidos, solatur tristes, sustentat imbecilles. Tu es etiam gloria mundi, columna coeli, firmamentum virtutis, romphaea peremptrix diaboli, morsus inferni. Tu exstinguis concupiscentias, fructus virtutum germinas, tentatos roboras, caecos illuminas, sitientes potas, esurientes cibas, morientes tuo charactere munis, et salutari ducatu perducis ad gloriam paradisi, quam nobis concedat Filius tuus benedictus. Amen.
CAPUT XXI. Hic Virgo laudatur devote, et Solsequium in ejus corona. (0312B) Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic species tua, virgo Maria, in ornamento totius aulae paradisi: quam speciem concupivit Rex regum, Dominus et princeps regnantium, faciens admirabile commercium, suam nobis deitatem tribuens, nostram capiens mortalitatem, ut paupertatem nostram de stercore erigeret, sceptrisque imperialibus, ac perenni regno illam mirabiliter insigniret. Ideo ab omnibus sanctissima praedicaris, quia omnium bonorum causa nobis effecta es, non solum salutis perpetuae, verum etiam totius virtutis et sanctitatis vitae. Ex te das nobis exemplum bonorum operum, et impetras a Domino diversa charismatum [ F., charismata] gratiarum. Nam per te influit in nobis misericordiae suae dulcedinem, suae pietatis clementiam, et gratiae ubertatem; per te dispensantur (0312C)divina charismata, per te reserantur arcana coelestia, in te latent mysteria coelica, ex te manant Ecclesiae sacramenta. Gaudia accumulas angelis, salutem paras hominibus, pacem terris annuntias, Deum ad misericordiam inclinas. Per te lux cordibus infunditur, dulcedo peccatoribus distillatur, mentibus gaudium, tristibus solatium oritur, bravium laborantibus, et corona certantibus. Tu es fructus salvificus, vivo fonte irrigatus, pietatis balsamiticum liquorem distillans. Ex te enim defluunt charitatis aromata, suavitatis unguenta, odoramenta virtutum, et irrigua lacrymarum. Tu cinnamomo fragrantior, tu cedro virtuosior, cypresso redolentior, cibis pigmentorum suavior. Tu animarum speculum, tu nectar angelicum, imperiale ornamentum. Per te fracta sunt tartara, redempta plebs captivata, coelestia patefacta. Ex te prodeunt flores rosarum, et lilia convallium, et omnia genera specierum. Tu sapphirus Indicus, scintillans carbunculus, tu rutilans sapphirus, tu viroris smaragdus. (0312D)In te sunt thesauri pretiosorum lapidum, fragrantia omnium unguentorum, suavitas omnium aromatum, et claritas omnium stellarum. Virtutes tuae pretiosiores sunt auro, fragantiores sunt cinnamomo, pulchriores sapphiro. Merita tua vincunt suavitatem unguentorum, decorem ornamentorum regalium. Fecunditas rutilat ut stella matutina, splendet velut luna plena, refulget ut sol virtute superna. Ideo pro tantis praerogativis meritorum ego peccator de mea penuria in honorem et gloriam tuam offero tibi Solsequium, florem redolentem et gratum, ut in tua corona affigatur, et in loco vicesimo collocetur. (0313A)Solsequium dicitur, quia sequens solem; nam sole super eum veniente, statim applaudendo se illi aperit; eo vero recedente, tristis se in ipso constringit, complicat, atque claudit. Huic assimilaris, virgo purissima. Nam cum sol justitiae, videlicet Verbum supernum prodiens, nec Patris linquens dexteram, ad opus suum exiens, suscepturus naturam nostram, ingreditur uterum tuum, volens induere carnis nostrae pallium, et ex purissimis tuis sanguinibus sibi fabricare indumentum, quam gratanter, quam festine illi affectum tuum reserasti, summae [ F., sinum] mentis dilatasti, desiderium extendisti, et ut diu tecum remaneret, illum amoris amplexibus restrinxisti! Cum vero post mortem suam se a tuis aspectibus absentavit, remansisti tristis et solitaria, dolens et gemebunda, multisque calamitatibus oppressa. Et sicut solsequium est gratum oculis in colore, sic tu ex humilitate et benignitate tua fuisti oculis supernae majestatis (0313B)grata, totiusque sanctae Trinitatis aspectui placentissima. Et ut ex odore recreat odoratum, sic tuae virginitatis fragrantia redoluit angelis, sacris puellis Christi, oblectamentum praebuit Dei Filio, odorem fudit mirificum, et coelestis Jerusalem cunctis civibus voluptatis spiramentum.
ORATIO.
O igitur, puella virginea, humilitate placida, virtutibus odorifera, charitate ignifera et luminosa! Tu cor devotum mira dulcedine delectas et inebrias, pectus purgas et castificas, animam irradias, et illustras, et serenas, omnia interiora illuminas. In amorem tuum, oro, ut ferveat affectus meus, liquescat anima mea, inflammetur cor meum, gratia tua refoveantur viscera mea, dulcore tuo impinguescant omnia interiora mea, nunquam deficiat laus tua de ore meo, nec amor tuus de praecordiis meis, nec sanctum nomen tuum de corde et memoria mea, ut te semper sentiam protectricem in tentatione, (0313C)consolatricem in tribulatione, et in periculis adjutricem, in nubilo illustratricem, in acerbitate dulcoratricem, in adversitate liberatricem, in necessitate subsidium, in conflictu mortis solatium, dux fidelis et socia ad angelorum gaudia. Amen.
CAPUT XXII. Chrysopasus in corona Virginis. Una mulier Hebraea fecit confusionem in domo Nabuchodonosor (Judith, XIV, 16). Mulier Hebraea est virgo Maria, virtutum monilibus adornata, ab Abraham patriarcha Hebraea nuncupata; quod de radice Jesse velut virga vernula propagata, florem protulit pulcherrimum Dominum nostrum Jesum Christum, cujus odore resurgunt mortui, cujus fragrantia resperguntur coeli et inferi, cujus redolentia recreantur homines universi. Tu vero virga Jesse gracilis, extenuata coelestibus disciplinis, virga aromatizans fragrantiam charitatis et sanctitatis, (0313D)virga dominationis et virtutis, confusionem in domo Nabuchodonosor, id est, diaboli fecisti, cum virgam tyrannicam ejus confregisti, exstinguens Holofernem ipsius principem, principatum et dominationem ejus a nobis evacuando, crudele jugum ejus a facie olei fecisti computrescere, et ab oppressione nostra sceptrum durissimum deperire. Et ideo beatissima ab omnibus praedicaris, per quam salus datur mundo, gaudium coelo, honor et gloria Deo, pax peccatoribus, spes lapsis, lux caecis, Ecclesiae gratia et benedictio, justis perpetua beatitudo. Propter quod cum sis talis, ac tanta, omniumque bonorum post (0314A)Deum nobis causa exstiteris, extollo te laude quintuplici, ut gratia tua dignus merear inveniri. Ave, regina misericordiae, sponsa Christi, mater Dei, filia summi Patris, amica Spiritus sancti, salus mundi, lumen Ecclesiae, dulcedo pietatis. Ave, regina virginum, imperatrix angelorum, exsultatio bonorum, amica pacis. Mater virgo, dulcis femina, lucerna justitiae, doctrina sanctitatis. Ave, rosa placentior, lignum vitae, lilium paradisi, Trinitatis triclinium, aeterni Verbi palatium, felix coeli porta, solamen in moerore. Ave, plena gratia, mater pauperum, advocata peccatorum, sceptrum aequitatis, gaudium animae, pax peccatoris, tripudium et laetitia cordis. Ave, nostra fiducia, firmamentum debilium, splendor in tenebris, fundamentum fidei, portus indulgentiae, via poenitentiae, fons dulcedinis, causa nostrae salvationis. Sed quia amplius te honorare cupio, Chrysopasum lapidem pretiosum tibi offero, quem in vicesimo primo loco tuae coronae affigere curabo. (0314B)Chrysopasus aureo pallore refulget, et colore viridi decoratur. Cui quia similis efficeris, debet merito tuae coronae affigi. Tu enim tanquam aurum ante Deum rutilasti, et sanctorum operum virore ei complacuisti. In auro sapientia, in virore virginitas designatur. Fuisti etiam, Domina, virgo pura, virgo sancta, virgo immaculata, mente et corpore illibata. Et quia te virginem Deo dedicasti, primaque illi virginitatem vovisti, scientia et sapientia copiosissimae datae sunt tibi; ideo et virgo prudens, et femina sapiens, construxisti domum tuam, non dico, tibi, sed Deo. Nam ille qui in coelis habet habitationem, specie tua et pulchritudine tua illectus, in tua sancta anima constituit thronum suum, et in tuo alvo virgineo domicilium suum; ubi compegit nostrae substantiae pallium, quo vicit humani generis inimicum; ex quo traxit sanguinem purpureum, delentem nostrae perditionis chirographum, placantemque nobis Deum Patrem omnipotentem. Sed quia tantae majestatis habitationem non ornatam minime decet (0314C)apparere, ille qui in te posuit tabernaculum suum, ornavit te septem donis Spiritus sancti, tanquam septem pretiosorum lapidum nobilissimo ornamento. Primo ornavit te dono sapientiae, quo tota es elevata in divinis per amorem ecstaticum. Secundo ornavit te dono intellectus, quo in arcanis es dilatata per splendorem hierarchicum. Tertio dono concilii, quo facta es prudens, sagax, et astuta per documentum coelicum. Quarto dono scientiae, quo facta es in Scripturis educata per Christi magisterium. Quinto dono fortitudinis, quo sis fortis, constans, et vigorosa contra omnem adversitatem. Sexto dono pietatis, quo sis clemens, pia et viscerosa, propter infusam charitatem. Septimo dono divini timoris, quo sis mens simplex, et timorosa erga tremendam majestatem.
ORATIO.
Et ideo rogo te, clementissima Domina, ut tua gratia (0314D)muniat frontem meam, illustret sensus meos, corpus castificet, sensus sanctificet, cor inflammet. Virtus intret in animam meam, illuminet conscientiam meam, purificet carnem meam. Gratia et virtus tua me tueatur in tentatione, me consoletur in tribulatione, mihi assistat in periculo, me protegat a peccato. Gratia tua mihi assistat orando, legendo, meditando, loquendo, comedendo, vigilando et dormiendo. Misericordia et pietas tua remittat mihi debita, cumulet merita, restauret perdita, acquirat mihi bona sine mensura. Gratia et virtus tua illustret mortem meam, repellat hostem meum, eruat me de (0315A)manu inferni, et perducat me ad gaudia paradisi. Amen.
CAPUT XXIII. Hic Oriona stella splendida in corona Virginis collocatur. Vidi speciosam sicut columbam, et circumdabant eam flores rosarum, et lilia convallium. Merito, Domina, Spiritus sanctus tuum ascensum in hoc verbo miratur. Tu si quidem es pulchra fide, speciosa facie, decora mente, formosa sanctitate; simplex ut columba, et candida in anima, omni munditia et innocentia dealbata; quam circumdant astra lucentia angelorum, et apostolorum, rosae fragrantes martyrum, violae redolentes confessorum, lilia candida virginum. Est autem rationalis condecentia: nam innocentia et puritas tua excedit innocentiam angelorum, sapientia tua apostolorum intelligentiam, constantia tua martyrum tolerantiam, prudentia tua confessorum solertiam, castimonia tua virginum continentiam. (0315B)Quis enim angelus in divinis sic rapitur? Quis apostolus sic in amore succenditur? Quis martyrum in patiendo constantior? Quis confessorum in opere virtuosior? Quae virgo aut sancta femina in castitate mundior? Idcirco cum tam mirabilis existas in omni gratia, volens mihi illam a te, Domina, comparare, praesento tibi Orionam stellam claram et splendidam, ut in ea corona tua illustretur, et in loco vicesimo secundo affigatur. Est autem Oriona stella splendida, pluviae diffusiva. Tu enim, Domina, fuisti Oriona splendida, cum Deum fide concepisti, et splendidior effecta, cum post partum inviolata permansisti; splendidissima, cum in choro gloriae super choros angelorum et archangelorum exaltata fuisti. Et cum sis coelestis area compluta, coelesti rore imbuta, infundis nobis pluviam gratiae et devotionis, pluviam poenitentiae et contritionis, pluviam doloris et lacrymationis, pluviam dulcedinis et consolationis.
(0315C)ORATIO.
O igitur nobilis et generosa Mater aeterni et incarnati Verbi Patris, quae mundo perdito subvenisti per fructum salvificum, ex immaculata carne tua per candorem virgineum et rorem mirifice procuratum! O praeclara puella in matrem summi Regis ab Aeterno et ante saecula praeparata! O regina splendida! a Spiritu sancto in sponsam omnium virtutum monilibus adornatam, a primo diluculo exoptatam, opus mirificum a summo Conditore varietate mirifica vivifica compactum, totius sanctitatis et perfectionis sculptura mirificentius decoratum! Ego indignus et vilis peccator, licet pollutus vitiis, maculatus concupiscentiis, et inquinatus sordibus, turpatus voluptatibus, involutus tenebris, obscuratus peccatis, vagus corde, instabilis mente, majestatem tuam cupio extollere laudibus, tua sancta merita efferre praeconiis, virtutum et gratiarum tuarum insignia titulis glorificare devotis. Sed o tu, Domina, quae in tuo incessu (0315D)habes honestatem, in tuo aspectu venustatem, in manibus liberalitatem, in oculis verecundiam, in labiis facundiam, in auribus clementiam, prudentiam in verbo, sanctitatem in animo, Dei sapientiam in pectore, divina arcana in mente, Verbum Patris, humanatum in ventre, totaque gratiarum omnium ornamentis circumstantiata, intus et extra rutilans decore praecipuo, medere nostris languoribus et infirmitatibus, infunde lumen sensibus, pectus aridum perfunde unctione mirifica, et omnia mea intima illuminatione gloriosa, ut sic sermones sanctos et gloriosos et devotos tibi offeram, et verba flammantia, tuum amorem redolentia tibi devote decantem. Tu enim, Domina, es illa, de qua scriptum est: Dixit Deus, fiat lux, et facta est lux (Genes. I, 3). O lux pura, lux pulchra, lux illuminans coelestia, illustrans (0316A)terrestria, terrificans inferna, lux reducens erroneos, laetificans languidos, exhilarans angelos, et omnes curiae paradisi sanctos et justos! O lux revelans mysteria, detegens abconsa, irradians latebrosa! nostra maculosa detege, nostra ruinosa erige, opacis et nebulosis nostris refulge, infirmantibus da sopitatem [ F. sospitatem], moerentibus jucunditatem, illustra peccatores ad poenitentiam, confidentes et sperantes in te perduc ad gloriam aeternam. Amen.
CAPUT XXIV. Situatio Berylli lapidis pretiosi in corona Virginis. Facies candelabrum de auro purissimo (Exod. XXV, 31). Tu, Domina gloriosissima, candelabrum hoc fuisti, cui supposuit suam lucernam Dei sapientia, ut amissam quaereret drachmam. Te filiae Jerusalem (0316B)attentius intuentur, ut currant in odorem unguentorum tuorum, in lumine virtutum tuarum. Tu mensa fuisti per divinae legis studium et agnitionem. In te fuit propositio panum per patrum exempla, e t bonorum operum exercitationem. Arca fuisti per gloriosum thesaurum fecunditatis; thuribulum Dei aureum per devotionem orationis, quam totam incanduerat amor aeternitatis: urna per circumspectionem, manna per divini partus suavitatem, virga per regiam auctoritatem, tabulae testamenti per scientiae plenitudinem, propitiatorium per affectum pietatis. In Dei tabernaculo nihil erat quod non auro vestiretur. Sic et tu, Domina, quasi tabernaculum es quod sanctificavit Altissimus; tota fuisti aurea, quia charitate plena. Tu es stella maris, quia ad te miseri suspirant, ad te spiritus angelici aspirant. Duo cherubim obumbrantia propitiatorium sunt, Gabriel archangelus, et Johannes evangelista, ante thronum tuum carmina laudis et gloriae jubilantes. De thuribulo aureo, id est, de tuo pectore virgineo ascendit fumus (0316C)aromatum in conspectu Domini, quia per te, quae es mediatrix et advocata nostra praecipua apud Deum, nostra defertur devotio, et per te propifiari nobis ejus dignatur miseratio. Idcirco, ut Deum pro me digneris exorare, illumque mihi propitium reddere, offero tibi Beryllum lapidem pretiosum quo corona tua decoretur, locoque vigesimo tertio situetur. Est autem Beryllus lapis clarus et viridis, efficaciam habens facere hominem gratiosum, et contra hostes invictum reddere. Tu enim, Domina, hunc lapidem quodammodo repraesentas; nam per donum sapientiae fuisti clara et splendida, nulla macula denigrata, nulla sorde unquam polluta, nullo vitio, contenebrata; sed per gratiam supernae illuminationis fuisti, velut quaedam emanatio Dei omnipotentis, clara et sincera, in qua nihil inquinatum incurrit. Clara fuisti in anima, in vultu lucida, in corpore nitida, in facie angelica; clara ad discernendum ambigua, clarior ad cognoscendum mysteria, clarissima ad intelligendum (0316D)et speculandum divina. Et quia aeternam Dei sapientiam gestati in tuo corpore humanatam, habes venerationem inclytam, claritatem perpetuam, et gloriam incorruptam Dei; et gratia, qua fuisti repleta, fecit te semper virentem et viridem, producendo germen justitiae, florem innocentiae, fructum misericordiae. Tu enim emisisti folia bonae voluntatis, lilia castitatis, violam pietatis, rosas patientiae et virtutis, poma sanctae et perfectae charitatis. Ex abundantia etiam tuae pietatis et misericordiae tuos servientes, in te confidentes, facis per bona opera Deo et angelis gratiosos et placidos, et contra impetus daemonum per fidei constantiam stare fortes et invictos, coelesti gloria et corona praemiandos. Amen.
CAPUT XXV. Camamilla, flos decorus coronae Virginis in ultimo loco. (0317A) Fecit rex Salomon thronum de ebore grandem, et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus (III Reg. X, 18). Salomon noster, Christus Rex pacificus, sapientia singularis, amabilis gloria et potentia, thronum sibi aedificavit, tuum videlicet uterum, in quo ineffabilis illa majestas requievit. Thronus eburneus fuisti, quia tria sunt in ebore quae plenissime in te fuerunt. Est enim mirabilis candoris, natura frigidus, de casto nascitur elephante. Ita et tu, gloriosissima Virgo, candida fuisti, qui ab omni pollutione segregata; frigidissima, quia ab aestu carnalis concupiscentiae elongata, de castis patriarcharum amplexibus generata. Grandis ideo diceris, quia si multa in creaturis magna sunt, nihil tamen tam magnificum fecerunt opera digitorum Dei. Auro fulvo vestiris, quia purissimo sapientiae nitore coloraris. (0317B)Sex gradus throni sunt sex opera misericordiae, quibus tu, Virgo gloriosa, plena exstitisti, quae opera in tuo bono filio expendisti. Nam ipsum esurientem pavisti, lacte virgineo potasti, eum in thalamo tui ventris excepisti, nudum in pannis involvisti, infirmum vagientem sacro ubere recreasti, in carcere nostrae mortalitatis positum nutristi et fovisti. Duae manus thronum complectentes, duae vitae sunt, scilicet activa et contemplativa, quae in te cum catena charitatis conjunguntur. Duo leones sunt Gabriel archangelus et Joannes evangelista, quorum alter dexterae tuae, alter sinistrae casti deputati sunt. Leones dicuntur propter rugitum altisonae eructationis, quorum unus dicit: Ave, gratia plena, etc. (Luc. I, 28). Alius dicit: In principio erat Verbum, etc. (Joan. I, 1). Vere non est simile opus in omni creatura compositum, quia istud ordines angelorum transcendit. Ideo excellentissima Domina, extollens et transcendens omnia, tanquam nobilissimae imperatrici (0317C)promisi tibi coronam fabricare, non qualem decuit, sed qualem mea exiguitas invenire vel cogitare potuit, in cujus loco ultimo restat collocare Camamillam pro ejus congruo complemento. Est autem Camamilla flos candidus, sphaericus et rotundus, odore gratus, quodam in medio aureo nodulo decoratus. Huic, Domina, congrua similitudine compararis; nam in anima es dealbata per innocentiam, (0318A)in conscientia munda et nitida per fidem rectam, in corpore candida et decora per castitatem virgineam. Ideo ut regina speciosa, sicut columba liliis virgineis constipata, una cum eis cantas canticum novum ante Agnum, super montem Sion stantem, super thronum Patris sedentem, quod nemo cantare potest, nisi in albis ambulantes, nomen Agni et Patris ejus scriptum habentes in frontibus suis. Quia, ut dicitur, veritas non quaerit angulos. Propter veritatem et mansuetudinem, et justitiam, pro quibus mirabiliter te deduxit Christi dextera, dicta es rotunda, non angularis. Sed et tuarum virtutum fragrantia superat omnia genera aromatum, odor tuae pietatis et misericordiae super thus et balsamum, redolentia tuae charitatis et amicitiae vincit suavitatem omnium unguentorum. In medio tui pallore aureo rutilans, quia sapientia cordis tui est speciosior sole, prudentia cordis tui et pectoris est splendidior luna, tui intellectus scientia super omnem dispositionem stellarum rutilat decore mirabili. Nec mirum, si fulges (0318B)et rutilas sapientia, cum sempiternam sapientiam Dei Patris in tuis castis visceribus de Spiritu sancto conceperis, ipsamque carnem velatam in salutem nostram mundo protuleris. Haec igitur sapientia incarnata est lux mundum illuminans, peccatores salvans, coelestia irradians, homines et angelos perpetuo foedere connectens et copulans.
Igitur de hac corona, quam tibi, Mater Dei, virgo perpetua, pollicitus sum, me dixisse hucusque sufficiat. Et si quid bene, et prout materiae competit, dicere potui, illud divinae gratiae meritisque tuis ascribo. Quae vero minus recte seu minus caute protuli, meae insipientiae imputo, atque peccatis meis. Et quia tantam majestatem indigne pauco [ F., paveo] contrectasse, veniam peto. Indulge, purissima, poenitenti et supplicanti te, ex malitia non offendenti, sed de tua benignitate confidenti, seu praesumenti. Cum sis regina misericordiarum, advocata peccatorum, excusatrix criminum, defensatrix pupillorum, (0318C)quae in sede imperiali resides, cum unigenito tuo Domino nostro Jesu Christo regnas laudanda et glorificanda, per infinita saeculorum saecula. Amen.
Explicit liber de laudibus et honore beatae virginis Mariae ex viginti quatuor lapidibus in coronae suae positi capiti gratis Domino nostro Jesu Christo Salvatori totius mundi.