Jump to content

De corona militis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De corona militis
Saeculo II
editio: incognita
fons: incognitus

ARGUMENTUM.

[recensere]

(0073B) -- Inter eos quos in Montanismo exaravit Tertullianus libros, primum locum obtinet liber de Corona, anno Christi CCI editus, quemadmodum, perdoctum secutus Noesseltum, in sua prooemiali dissertatione Lumper luculenter demonstravit. Occasionem scribendi hujus tractatus auctori praebuit militis factum infra in exordio eleganter enarratum, quod cum christianorum nonnulli reprehenderent, militique Ecclesiam longa pace fruentem temere periculo exponendam improperarent, de caetero asserentes hanc (0074B)coronam gestare, esse ornamentum sua natura nec bonum, nec malum, solus Tertullianus, pro aspero suo ingenio, libro de Corona scripto militis caussam propugnavit; acriterque pastores in pace leones, in praelio cervos insectatus, quia sic coronari idololatriae signum esset, interrogantibus quonam scripturae loco tales coronas gestare prohiberetur, ait sufficere traditionem. In hoc itaque libro traditionem et consuetudinem non mediocriter extollit, pluraque profert de caeremoniis exempla notatu digna, quae ex traditione (0075A)recepta esse contendit. Quam opima sit in eo libro rerum memorabilium, vetustarumque consuetudinum copia, pateat ex ipsomet totius libri synoptico conspectu.

Cum igitur praefracte sanxit coronam gestare contra morem esse et traditionem christianorum, obiter describit baptismi caeremonias, SS. Eucharistiae sacramenta, oblationem pro defunctis, pro natalitiis martyrum, dominicam diem, jejunium, crucis in fronte signum.

Tum, ad suum scopum rediens, totus in coronae usum invehitur, quem vult vel natura prohiberi, imo originem redolere superstitiosam, saltem insuetum esse patriarchis, prophetis, levitis, nec non et templo Dei, arcae testamenti, tabernaculis martyriis; demum (0075B)nulla utendum esse corona, sive militari, sive triumphali, sive castrensi, sive laurea, aureave magistratibus concessa, sive corona laetitiae, aut nuptiarum, libertorumve vel agonisticae palaestrae, quippe cum sertum spinarum subiit Christus, Christianisque sit in coelis reposita corona. EDD.


[1] Proxime factum est. Liberalitas praestaatissimoram imperatorum expungebatur in castris, milites laureati adibant. Adhibetur quidam illic magis Dei miles, ceteris constantior fratribus qui se duobus dominis seruire posse praesumpserant. Solus libero capite, coronamento in manu otioso, uulgato iam et ista disciplina christiano, relucebat. [2] Denique singuli designare et ludere eminus, infrendere comminus. Continuo murmur; tribuno defertur et persona : iam ex ordine decesserat. Statim tribunus : « Cur, inquit, tam diuersus habitus? » Negauit ille sibi cum ceteris licere. Causas expostulatus, « christianus sum » respondit. O militem gloriosum in Deo ! Suffragia exinde, et res ampliata et reus ad praefectos. [3] Ibidem grauissimas paenulas posuit, releuari auspicatus, speculatoriam morosissimam de pedibus absoluit, terrae sanctae insistere incipiens, gladium nec dominicae defensioni necessarium reddidit, laurea et de manu claruit. Et nunc, rufatus sanguinis sui spe, calciatus de euangelii paratura, succinctus acutiore uerbo dei, totus de apostolo armatus et de martyrii candida melius coronatus, donatiuum Christi in carcere expectat. [4] Exinde sententiae super illo, -- nescio an christianorum : non enim aliae ethnicorum --, ut de abrupto et praecipiti et mori cupido, qui de habitu interrogatus nomini negotium fecerit, solus scilicet fortis inter tot fratres commilitones, solus christianus. Plane superest ut etiam martyria recusare meditentur, qui prophetias eiusdem spiritus sancti respuerunt. [5] Mussitant denique tam bonam et longam pacem periclitari sibi. Nec dubito quosdam scripturas emigrare, sarcinas expedire, fugae accingi de ciuitate in ciuitatem. Nullam enim aliam euangelii memoriam curant. Noui et pastores eorum: in pace leones et in proelio ceruos. Sed de quaestionibus confessionum alibi docebimus. [6] At nunc, quatinus et illud opponunt : « Vbi autem prohibemur coronari? », hanc magis localem substantiam causae praesentis aggrediar, ut et qui ex sollicitudine ignorantiae quaerunt instruantur, et qui in defensionem delicti contendunt, reuincantur, ipsi uel maxime christiani laureati, quibus id solum quaestio est, quasi aut nullum aut incertum saltem habere possit delictum quod patiatur quaestionem. Nec nullum autem nec incertum hinc interim ostendam.


[1] Neminem dico fidelium coronam capite nosse alias, extra tempus temptationis eiusmodi. Omnes ita obseruant a catechumenis usque ad confessores et martyras uel negatores. Videris unde auctoritas moris, de qua nunc maxime quaeritur. Porro cum quaeritur cur quid obseruetur, obseruari interim constat. Ergo nec nullum nec incertum uideri potest delictum quod committitur in obseruationem suo iam nomine uindicandam, et satis auctoratam consensus patrocinio. [2] Plane, ut ratio quaerenda sit, sed salua obseruatione, nec in destructionem eius, sed in aedificationem potius, quo magis obserues, cum fueris etiam de ratione securus. Quale est autem ut tunc quis in quaestionem prouocet obseruationem, cum ab ea excidit? et tunc requirat unde habuerit obseruationem, cum ab ea desiit? quando, etsi ideo uelit uideri ad quaestionem uocare uti ostendat se non deliquisse in obseruationis destitutione, nihilominus deliquisse eum constet retro in obseruationis praesumptione. [3] Si enim non deliquit hodie suscepta corona, deliquit aliquando recusata. Et ideo non ad eos erit iste tractatus, quibus non competit quaestio, sed ad illos qui studio discendi non quaestionem deferunt, sed consultationem. Nam nec semper quaeritur de isto, et laudo fidem quae ante credidit obseruandum esse quam didicit. [4] Et facile est statim exigere ubi scriptum sit ne coronemur. At enim ubi scriptum est ut coronemur? Expostulantes enim scripturae patrocinium in parte diuersa, praeiudicant suae quoque parti scripturae patrocinium adesse debere. Nam si ideo dicetur coronari licere quia non prohibeat scriptura, aeque retorquebitur ideo coronari non licere quia scriptura non iubeat. Quid faciet disciplina? Vtrumque recipiet, quasi neutrum prohibitum sit, an utrumque reiciet, quasi neutrum praeceptum sit? -- « Sed quod non prohibetur ultro permissum est. » -- Immo prohibetur quod non ultro est permissum.


[1] Et quamdiu per hanc lineam serram reciprocabimus, habentes obseruationem inueteratam, quae praeueniendo statum fecit? Hanc si nulla scriptura determinauit, certe consuetudo corroborauit, quae sine dubio de traditione manauit. Quomodo enim usurpari quid potest, si traditum prius non est? Etiam in traditionis obtentu exigenda est, inquis, auctoritas scripta. [2] Ergo quaeramus an et traditio nisi scripta non debeat recipi. Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla praeiudicent aliarum obseruationum, quas sine ullius scripturae instrumento, solius traditionis titulo et exinde consuetudinis patrocinio uindicamus. Denique, ut a baptismate ingrediar, aquam adituri ibidem, sed et aliquanto prius in ecclesia, sub antistitis manu, contestamur nos renuntiare diabolo et pompae et angelis eius. [3] Dehinc ter mergitamur amplius aliquid respondentes quam Dominus in euangelio determinauit. Inde suscepti, lactis et mellis concordiam praegustamus, exque ea die lauacro quotidiano per totam ebdomadem abstinemus. Eucharistiae sacramentum, et in tempore uictus et omnibus mandatum a Domino, etiam antelucanis coetibus nec de aliorum manu quam praesidentium sumimus. Oblationes pro defunctis, pro nataliciis, annua die facimus. [4] Die dominico ieiunium nefas ducimus, uel de geniculis adorare. Eadem immunitate a die Paschae in Pentecosten usque gaudemus. Calicis aut panis etiam nostri aliquid decuti in terram anxie patimur. Ad omnem progressum atque promotum, ad omnem aditum et exitum, ad uestitum, ad calciatum, ad lauacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quacumque nos conuersatio exercet, frontem signaculo terimus.


[1] Harum et aliarum eiusmodi disciplinarum si legem expostules, scripturarum nullam leges. Traditio tibi praetendetur auctrix et consuetudo confirmatrix et fides obseruatrix. Rationem traditioni et consuetudini et fidei patrocinaturam aut ipse perspicies aut ab aliquo qui perspexerit disces. Interim non nullam esse credes cui debeatur obsequium. [2] Adicio unum adhuc exemplum, quatinus et de ueteribus docere conueniet. Apud Iudaeos tam sollemne est feminis eorum uelamen capitis ut inde noscantur. Quaero legem, apostolum differo. Si Rebecca conspecto procul sponso uelamen inuasit, priuatus pudor legem facere non potuit, aut, causae suae fecerit, tegantur uirgines solae, et hoc nuptum uenientes, nec antequam cognouerint sponsos. [3] Si et Susanna in iudicio reuelata argumentum uelandi praestat, possum dicere : « Et hic uelamen arbitrii fuit. » Rea uenerat, erubescens de infamia sua, merito abscondens decorem, uel quia timens iam placere. Ceterum in stadio mariti non putem uelatam deambulasse quae placuit. Fuerit nunc uelata semper, in ipsa quoque legem habitus requiro uel in quacumque alia. [4] Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, habiturum quandoque apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. His igitur exemplis renuntiatum erit posse etiam non scriptam traditionem in obseruatione defendi, confirmatam consuetudine, idonea teste probatae tunc traditionis ex perseuerantia obseruationis. [5] Consuetudo autem etiam in ciuilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex, nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit a quocumque productum. An non putas omni fideli licere concipere et constituere, dumtaxat quod Deo congruat, quod disciplinae conducat, quod saluti proficiat, dicente Domino : « Cur autem non et a uobis ipsis quod iustum iudicatis? » [6] Et non de iudicio tantum, sed de omni sententia rerum examinandarum dicit et apostolus : « Si quid ignoratis, Deus uobis reuelabit», solitus et ipse consilium subministrare, cum praeceptum Domini non habebat,et edicere a semetipso, spiritum Dei habens deductorem omnis ueritatis. Itaque consilium eius diuini iam praecepti instar obtinuit de rationis diuinae patrocinio. [7] Hanc nunc expostula saluo traditionis respectu, quocumque traditore censetur, nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et in primis consuetudinis ipsius quae propterea colenda est ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc Deus dederit, tunc discas non an obseruanda sit tibi consuetudo, sed cur.


[1] Maior efficitur ratio christianarum obseruationum, cum illas etiam natura defendit, quae prima omnium disciplina est. Ideoque haec prima praescribit coronam capiti non conuenire. Puto autem, naturae Deus, Deus noster, qui figurauit hominem et fructibus rerum appetendis, iudicandis, consequendis certos in eo sensus ordinauit propria membrorum quodam modo organa: auditum in auribus fodit, uisum in oculis accendit, gustum in ore conclusit, odoratum in naribus uentilauit, contactum in manibus extimauit. [2] Per haec exterioris hominis ministeria interiori homini ministrantia fructus munerum diuinorum ad animam deducuntur a sensibus. Quis igitur fructus ex floribus? Substantia enim propria, certe praecipua, coronarum flores agri. Aut odor, inquis, aut color, aut pariter utrumque. Qui erunt sensus coloris et odoris? Visus, opinor, et odoratus. Istos sensus quae membra sortita sunt? Oculi, nisi fallor, et nares. Vtere itaque floribus uisu et odoratu, quorum sensuum fructus est, utere per oculos et nares, quae eorum sensuum membra sunt. Substantia tibi a Deo tradita est, habitus a saeculo. [3] Quamquam nec habitus extraordinarius ordinario usui obstrepit : hoc sint tibi flores et inserti et innexi, et in filo et in scirpo, quod liberi, quod soluti : spectaculi scilicet et spiraculi res. Coronam, si forte, fascem existima florum per seriem comprehensorum, ut plures semel portes, ut omnibus pariter utaris. Iam uero et in sinum conde, si tanta munditia est, et in lectulum sparge, si tanta mollitia est, et in poculum crede, si tanta innocentia est : tot modis fruere quot et sentis. [4] Ceterum in capite quis sapor floris, quis coronae sensus, nisi uinculi tantum, quo neque color cernitur neque odor ducitur nec teneritas commendatur? Tam contra naturam est florem capite sectari quam cibum aure, quam sonum nare. Omne autem, quod contra naturam est, monstri meretur notam penes omnes, penes nos uero etiam elogium sacrilegii in Deum, naturae dominum et auctorem.


[1] Quaeres igitur Dei legem? Habes communem istam in publico mundi, in naturalibus tabulis ad quas et apostolus solet prouocare, ut cum in uelamine feminae : « Nec natura, inquit, uos docet? », ut cum ad Romanos, natura facere dicens nationes ea quae sunt legis, et legem naturalem suggerit et naturam legalem. Sed et in priore epistula naturalem usum conditionis in non naturalem masculos et feminas inter se demutasse affirmans ex retributione erroris in uicem poenae, utique naturalibus patrocinatur. [2] Ipsum Deum secundum naturam prius nouimus, scilicet deum appellantes deorum, et bonum praesumentes et iudicem inuocantes. Quaeris an conditioni eius fruendae natura nobis debeat praeire? Ne illa ui rapiamur qua Dei aemulus uniuersam conditionem, certis usibus homini mancipatam, cum ipso homine corrupit : unde eam et apostolus inuitam ait uanitati succidisse, uanis primum usibus, tum turpibus et iniustis et impiis subuersam. [3] Sic itaque et circa uoluptates spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem omnia Dei sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem deficiunt illud quoque intellegere, omnia esse a diabolo mutata. Sed et huic materiae propter suauiludios nostros Graeco quoque stilo satis fecimus.


[1] Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem communis sapientiae nomine, qua homines, sed propriae religionis pignore, qua Deum naturae de proximo colentes, atque ita uelut ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant, quae nostro priuatim capiti coronamentis, et quidem omnibus interdicunt. [2] Nam et urguemur a communione naturalis disciplinae conuerti ad proprietatem christianam totam iam defendendam per ceteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae uidentur ut aliis substantiis structae, ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signauit, ut ipsa haec laurea militaris, non credantur admittere sectae interdictionem quia euaserint naturae praescriptionem. Video igitur et curiosius et plenius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. [3] Litterae ad hoc saeculares necessariae. De suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo, sufficient. Si fuit aliqua Pandora, quam primam feminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur, unde Pandora. Nobis uero Moyses, propheticus, non poeticus pastor, principem feminam Euam facilius pudenda foliis quam tempora floribus incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed ut de mendacio erubescenda est coronae origo, iam nunc et de ueritatibus suis. [4] Certe enim ceteros fuisse constat auctores rei uel illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Iouem Diodorus post deuictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum. Dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani opus, ac post Liberi munus, postea sidus. Iunoni uitem Callimachus induxit. Ita et Argi signum eius palmite redimitum, subiecto pedibus corio leonino, insultantem ostentat nouercam de exuuiis utriusque priuigni. Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nunc apium. [5] Habes tragoediam Cerberi, habes Pindarum atque Calli- machum, qui et Apollinem memorat interfecto Delphico dracone lauream induisse, qua supplicem. Erant enim supplices coronati apud ueteres. Liberum, eundem apud Aegyptios Osirim, Harpocration industria ederatum argumentatur, quod ederae naturae sit cerebrum ab heluco defensare. Sed et alias Liberum principem coronae, plane laureae in qua ex Indis triumphauit, etiam uulgus agnoscit, cum dies in illum sollemnes Magnam appellat Coronam. [6] Si et Leonis Aegyptii scripta euoluas, prima Isis repertas spicas capite circumtulit, rem magis uentris. Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus. [7] Nam est illic de coronis liber, et origines et causas et species et sollemnitates earum ita edisserens ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum caespitem aut palmitem non alicuius capiti inuenias consecratum: quo satis instruamur quam alienum iudicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam et in eorum deinceps honorem dispensatam, quos saeculum deos credidit. [8] Si enim mendacium diuinitatis diabolus operatur, in hac etiam specie a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat, in quibus id mendacium diuinitatis ageretur. Quale igitur habendum est apud homines Dei ueri quod agentibus candidatis diaboli introductum et ipsis a primordio dicatum est, quoque iam tunc idolis latriae initiabantur ab idolis et in idolis adhuc uiuis? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam, quae idolis ab aliis fiunt ad daemonas pertinent. [9] Porro si quae alii idolis faciunt ad daemonas pertinent, quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt, cum aduiuerent? Ipsi scilicet sibi procurauerunt daemones, per eos in quibus esurierant ante quod procurauerunt.


[1] Tene interim hunc finem, dum incursum quaestionis excutio. Iam enim audio dici et alia multa, ab eis prolata quos saeculum deos credidit, tamen et in nostris hodie usibus et in pristinorum sanctorum et in Dei rebus et in ipso Christo deprehendi, non alias scilicet homine functo quam per communia ista instrumenta exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc in origines disceptabo. [2] Primus litteras Mercurius enarrauerit : necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga Deum studiis. Sed et si neruos idem in sonum strinxit, non negabo et hoc ingenium eius sanctis fecisse et Deo ministrasse, audiens Dauid. Primus medellas Aesculapius explorauerit : meminit et Esaias Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse, scit et Paulus stomacho uinum modicum prodesse. Sed et Minerua prima molita sit nauem : uidebo nauigantem Ionan et apostolos. [3] Plus est quod et Christus uestitur; habebit etiam, paenulam Paulus. Si et uniuscuiusque suppellectilis et singulorum uasorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominaris, agnoscam necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et cum peluem discipulorum pedibus offert, et cum aquam ex urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur, propria Osiridis ueste. [4] Huiusmodi quaestioni sic ubique respondeo, admittens quidem utensilium communionem, sed prouocans eam ad rationalium et inrationalium distinctionem, quia passiuitas fallit obumbrans corruptelam conditionis qua subiecta est uanitati. [5] Dicimus enim ea demum et nostris et superioribus usibus et Dei rebus et ipsi Christo competisse, quae meras utilitates et certa subsidia et honesta solacia necessariis uitae humanae procurant, ut et ipso Deo inspirante dantur, priore prospectore et instructore et oblectatore, si forte, hominis sui ; quae uero hunc ordinem excesserunt, ea non conuenire usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet nec apud sanctum ullum nec in Dei rebus nec in conuersationibus Christi recognosci est.


[1] Quis denique patriarches, quis prophetes, quis leuites aut sacerdos aut archon, quis uel postea apostolus aut euangelizator aut episcopus inuenitur coronatus? Puto, nec ipsum Dei templum nec arca testamenti, nec tabernaculum martyrii, nec altare, nec candelabrum, quibus utique et in prima dedicationis sollemnitate et in secunda restitutionis gratulatione competisset coronari, si dignum Deo esset. [2] Atquin si figurae nostrae fuerunt, -- nos enim sumus et templa Dei et altaria et luminaria et uasa, -- hoc quoque figurate portendebant, homines Dei coronari non oportere. Imagini ueritas respondere debebit.Si forsitan opponis ipsum Christum coronatum, ad hoc breuiter interim audies : « Sic et tu coronare; licitum est. » [3] Tamen nec illam impietatis contumeliosae coronam populus consciuit. Romanorum militum fuit commentum, ex usu rei saecularis, quem populus Dei nec publicae umquam laetitiae nec ingenitae luxuriae nomine admisit, facilius cum tympanis et tibiis et psalteriis reuertens de captiuitate Babyloniae quam cum coronis, et post cibum et potum exsurgens ad ludendum sine coronis. [4] Nam neque laetitiae descriptio neque luxuriae denotatio de coronae decore aut dedecore tacuisset. Adeo et Esaias : « Quoniam, inquit, cum tympanis et psalteriis et tibiis uinum bibunt», dicturus etiam « cum coronis », si umquam hic usus fuisset et in Dei rebus.


[1] Ita cum idcirco proponis deorum saecularium commenta etiam apud Deum deprehendi, ut inter haec coronam quoque capitis communi usui uindices, ipse tibi iam praescribis non habendum in communione usus apud nos quod non inueniatur in Dei rebus. Quid enim tam indignum Deo quam quod dignum idolo? Quid autem tam dignum idolo quam quod et mortuo? [2] Nam et mortuorum est ita coronari, quoniam et ipsi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est. Igitur qui careant sensu, illorum erit perinde uti ea re, cuius careant sensu, atque si abuti eo uellent, si sensu non carerent. Nulla uero distantia est abutendi, cum ueritas cessat utendi: cessante natura sentiendi qua uult, quis abutatur, cum non habeat qua utatur? [3] Nobis autem abuti apud apostolum non licet, facilius non uti docentem. Nisi quod nec abutuntur qui nihil sentiunt, sed uacant totum, et est ipsum quoque opus mortuum, quantum in idolis, uiuum plane, quantum in daemoniis ad quae pertinet superstitio. « Idola nationum, inquit Dauid, argentum et aurum : oculos habent, nec uident, nares, nec odorantur, manus, nec contrectabunt. » [4] Per haec enim floribus frui est. Quod si tales edicit futuros qui idola fabricantur, tales iam sunt qui secundum idolorum ornatum quid utuntur. Omnia munda mundis; ita et immunda omnia immundis. Nihil autem immundius idolis. -- Ceterum substantiae mundae, ut Dei res, et hac sua condicione communes usui. -- Sed et ipsius usus administratio interest. [5] Nam et ego mihi gallinaceum macto, non minus quam Aesculapio Socrates, et si me odor alicuius loci offenderit, Arabiae aliquid incendo, sed non eodem ritu, nec eodem habitu, nec eodem apparatu, quo agitur apud idola. Si enim uerbo nudo conditio polluitur, -- ut apostolus docet : « Si quis autem dixerit : hoc idolothytum est, ne contigeris », -- multo magis, cum saltitaueris habitu et ritu et apparatu idolothytorum, contaminatur. Ita et corona idolothytum efficitur. [6] Hoc enim ritu et habitu et apparatu idolis immolatur auctoribus suis, quorum eo uel maxime proprius est usus, ne in communionem possit admitti, quod in Dei rebus non inuenitur. Propterea apostolus clamat : « Fugite idololatriam ! » Omnem utique et totam. [7] Recogita siluam et quantae latitant spinae. Nihil dandum idolo; sic nec sumendum ab idolo. Si in idolio recumbere alienum est a fide, quid in idoli habitu uideri? Quae communio Christo et Beliae? Et ideo fugite. Longum enim diuortium mandat ab idololatria. In nullo proxime agendum : draco etiam terrenus de longinquo homines spiritu absorbet. [8] Altius Iohannes : « Filioli, inquit, custodite uos ab idolis! »; non iam ab idololatria quasi officio, sed ab idolis, id est ab ipsa effigie eorum. Indignum enim ut imago Dei uiui imago idoli et mortui fias. Vsque adhuc proprietatem istius habitus et ex originis censu et ex superstitionis usu idolis uindicamus, ex eo praeterea quod, dum in rebus Dei non refertur, magis magisque illorum deputatur in quorum et anti quitatibus et sollemnitatibus et officiis conuenitur. [9] Ipsae denique fores et ipsae hostiae et arae, ipsi ministri ac sacerdotes eorum coronantur. Habes omnium collegiorum sacerdotalium coronas apud Claudium. Sed et illam interstruximus distinctionem differentium rationalium et inrationalium eis occurrentem, qui communionem in omnibus de quorundam exemplorum occasione defendunt. [10] Ad hanc itaque partem causas iam ipsas coronarias inspici superest, ut, dum ostendimus extraneas, immo et contrarias disciplinae, nullam earum rationis patrocinio fultam probemus, quo posset habitus huiusmodi quoque communioni uindicari, sicut et quidam quorum exempla nobis obiectantur.


[1] Etenim, ut ipsam causam coronae militaris aggrediar, puto prius conquirendum an in totum christianis militia conueniat. Quale est alioquin de accidentibus retractare, cum a praecedentibus culpa sit? Credimusne humanum sacramentum diuino superduci licere, et in alium dominum respondere post Christum, et eierare patrem ac matrem et omnem proximum, quos et lex honorari et post Deum diligi praecepit, quos et euangelium, solum Christum pluris faciens, sic quoque hono- rauit? [2] Licebit in gladio conuersari, Domino pronuntiante gladio periturum qui gladio fuerit usus? Et proelio operabitur filius pacis, cui nec litigare conueniet? Et uincula et carcerem et tormenta et supplicia administrabit, nec suarum ultor iniuriarum? [3] Iam et stationes aut aliis magis faciet quam Christo, aut et dominico die, quando nec Christo? Et excubabit pro templis quibus renuntiauit? Et cenabit illic, ubi apostolo non placet? Et quos interdiu exorcismis fugauit, noctibus defensabit, incum- bens et requiescens super pilum quo perfossum est latus Christi? Vexillum quoque portabit aemulum Christi? Et signum postulabit a principe, qui iam a Deo accepit? Mortuus etiam tuba inquietabitur aeneatoris, qui excitari a tuba angeli expectat? Et cremabitur ex disciplina castrensi christianus, cui cre mari non licuit, cui Christus merita ignis indulsit? [4] Quanta alibi inlicita circumspici possunt castrensium munium, transgressioni interpretanda! Ipsum de castris lucis in castra tenebrarum nomen deferre transgressionis est. Plane, si quos militia praeuentos fides posterior inuenit, alia condicio est, ut illorum quos Iohannes admittebat ad lauacrum, ut centurionum fidelissimorum quem Christus probat et quem Petrus catechizat, dum tamen, suscepta fide atque signata, aut deserendum statim sit, ut a multis actum, aut omnibus modis cauillandum, ne quid aduersus Deum committatur quae nec extra militiam permittuntur, aut nouissime perpetiendum pro Deo, quod aeque fides pagana condixit. [5] Nec enim delictorum impunitatem aut martyriorum immunitatem militia promittit. Nusquam christianus aliud est, unum euangelium et idem : Iesus negaturus omnem negatorem et confessurus omnem confessorem, et saluam facturus animam pro nomine eius amissam, perditurus autem de contrario aduersus nomen eius lucri habitam. Apud hunc tam miles est paganus fidelis quam paganus est miles fidelis. [6] Non admittit status fidei necessitates. Nulla est necessitas delinquendi, quibus una est necessitas non delinquendi. Nam et ad sacrifican- dum et directo negandum necessitate quis premitur tormentorum siue poenarum. Tamen nec illi necessitati disciplina coniuet, quia potior est necessitas timendae negationis et obeundi martyrii quam euadendae passionis et implendi officii. [7] Ceterum subuertit totam substantiam sacramenti causatio eiusmodi, ut etiam uoluntariis delictis fibulam laxet. Nam et uoluntas poterit necessitas contendi, habens scilicet unde cogatur uelipsa. Haec praestruxerim et ad ceteras officialium coronarum causas, quibus familiarissima est aduocatio necessitatis, cum idcirco aut officia fugienda sunt ne delictis incidamus, aut martyria toleranda sunt ut officia rumpamus. De prima specie quaestionis, etiam militiae ipsius inlicitae, plura non faciam, ut secunda reddatur, ne, si omni ope expulero militiam, frustra iam de corona militari prouocarim. Puta denique licere militiam usque ad causam coronae.


[1] Sed et de corona prius dicamus. Laurea ista Apollini uel Libero sacra est, illi ut deo telorum, huic ut deo triumphorum. Sic docet Claudius, [2] cum et myrto ait milites redimiri solere: Veneris enim myrtus, matris Aeneadarum, etiam amiculae Martis, per Iliam et Romulos Romanae. Sed ego Venerem non credo ex hac parte cum Marte Romanam, qua pelicis dolor est. Cum et olea militia coronatur, ad Mineruam est idololatria, armorum aeque deam, sed et pace cum Neptuno inita ex hac arbore coronatam. In his erit serti militaris superstitio, ubique polluta et polluens omnia. Quae iam polluantur et causis. [3] Ecce annua uotorum nuncupatio : quid uidetur? Prima in principiis, secunda in capitoliis. Accipe, post loca, et uerba : « Tunc tibi, Iuppiter, bouem cornibus auro decoratis uouemus esse futurum. » Cuius sententiae uox est? Vtique negationis. Etiam si tacet illic christianus ore, coronatus capite respondit. Eadem laurea in donatiui dispensationem denuntiatur. Plane non gratuita [4] idololatria, aliquibus aureis uenditans Christum, ut argenteis Iudas. Hoc erit « Non potestis Deo seruire et mammonae », mammonae manum tradere et Deo absistere? Hoc erit « Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae Dei Deo », nec hominem Deo reddere et denarium Caesari auferre? Triumphi laurea foliis struitur an cadaueribus? lemniscis ornatur an bustis? unguentis delibuitur an lacrimis coniugum et matrum? Fortasse quorundam et christianorum : et apud barbaros enim Christus. [5] Qui hanc portauerit in capite causam, nonne et ipse pugnauit? Est et alia militia, regiarum familiarum. Nam et castrenses appellantur, munificae et ipsae sollemnium Caesarianorum. Sed et tu proinde miles ac seruus alterius, et si duorum, Dei et Caesaris, certe tunc non Caesaris, cum te Deo debes, etiam in communibus, credo, potiori.


[1] Coronant et publicos ordines laureis publicae causae, magistratus uero insuper aureis, ut Athenis, ut Romae. Superferuntur etiam illis Etruscae. Hoc uocabulum est coronarum quas gemmis et foliis ex auro quercinis ab Ioue insignes ad deducendas tensas cum palmatis togis sumunt. Sunt et prouinciales aureae, imaginum pro numero capita maiora quaerentes. Sed tui ordines et tui magistratus et ipsum curiae nomen ecclesia est Christi. Illius es concriptus in libris uitae. [2] Illic purpurae tuae sanguis Domini, et clauus latus in cruce ipsius; illic secures, ad caudicem iam arboris positae; illic uirgae ex radice Iesse. Viderint et publici equi cum coronis suis. Dominus tuus, ubi secundum scripturam Hierusalem ingredi uoluit, nec asinum habuit priuatum. « Isti in curribus et isti in equis, nos autem in nomine Domini nostri inuocabimus. » [3] Ab ipso incolatu Babylonis illius in Apocalypsi Iohannis submouemur, nedum a suggestu. Coronatur et uulgus, nunc ex principalium prosperitatum exultatione, nunc ex municipalium sollemnitatum proprietate. Est enim omnis publicae laetitiae luxuria captatrix. [4] Sed tu, peregrinus mundi huius et ciuis ciuitatis supernae Hierusalem, -- « Noster, inquit, municipatus in caelis », -- habes tuos census, tuos fastos, nihil tibi cum gaudiis saeculi, immo contrarium debes. « Saeculum enim gaudebit, uos uero lugebitis. » Et, puto, felices ait lugentes, non coronatos. Coronant et nuptiae sponsos. Et ideo non nubemus ethnicis, ne nos ad idololatriam usque deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt. [5] Habes legem a patriarchis quidem, habes apostolum in Domino nubere iubentem. Coronat et libertas saecularis. Sed tu iam redemptus es a Christo, et quidem magno. Seruum alienum quomodo saeculum manumittet? Etsi libertas uidetur, sed et seruitus uidebitur: omnia imaginaria in saeculo et nihil ueri. Nam et tunc liber hominis eras, redemptus a Christo, et nunc seruus es Christi, licet manumissus sis ab homine. [6] Si ueram putes saeculi libertatem, ut et corona eam consignes, redisti in seruitutem hominis, quam putas libertatem, amisisti libertatem Christi, quam putasti seruitutem. Numquid et agonisticae causae disputabuntur, quas statim tituli sui damnant, sacras et funebres scilicet? Hoc enim superest, ut Olympius Iuppiter et Nemaeus Hercules et misellus Archemorus et Antinous infelix in christiano coronentur, ut ipse spectaculum fiat quod spectare non debet. [7] Vniuersas, ut arbitror, causas enumerauimus, nec ulla nobiscum est : omnes alienae, profanae, inlicitae, semel iam in sacramenti testatione eieratae. Haec enim erant pompae diaboli et angelorum eius : officia saeculi, honores, sollemnitates, popularitates, falsa uota, humana seruitia, laudes uanae, gloriae turpes; et in omnibus istis idololatriae, in solo quoque censu coronarum, quibus omnia ista redimita sunt. [8] Praefabitur quidem Claudius etiam cae- lum sideribus apud Homeri carmina coronatum, certe a Deo, certe homini : igitur et homo ipse a deo coronandus est. Ceterum a saeculo coronantur et lupanaria et latrinae et pistrinae et carcer et ludus et ipsa amphitheatra et ipsa spoliaria ipsaeque libitinae. Quam sacer sanctusque, quam honestus ac mundus sit habitus iste, noli de uno poetico caelo, sed de totius mundi commerciis aestimare. [9] At enim christianus nec ianuam suam laureis infamabit, si norit quantos deos etiam ostiis diabolus adfinxerit : Ianum a ianua, Limentinum a limine, Forculum et Carnam a foribus atque cardinibus, etiam apud Graecos Thyraeum Apollinem et Antelios daemonas.


[1] Tanto abest ut capiti suo munus inferat idololatriae, immo iam dixerim Christo, siquidem caput uiri Christus est : tam liberum quam et Christus, ne uelamento quidem obnoxium, nedum obligamento. Porro et quod obnoxium est uelamento, caput feminae, hoc ipso iam occupatum non uacat etiam obligamento. Habet humilitatis suae sarcinam. [2] Si nudo capite uideri non debet propter angelos, multo magis coronato. Fortasse tunc illos coronato scandalizauerit. Quid enim est in capite feminae corona quam formae lena, quam summae lasciuiae nota, extrema negatio uerecundiae, conflatio inlecebrae? Propterea nec ornabitur operosius mulier ex apostoli prospectu, ut nec crinium artificio coronetur. [3] Qui tamen et uiri caput est et feminae facies, uir ecclesiae Christus Iesus, quale, oro te, sertum pro utroque sexu subiit? Ex spinis, opinor, et tribulis, in figuram delictorum quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem uirtus crucis, omnem aculeum mortis in dominici capitis tolerantia obtundens, certe praeter figuram : contumelia in promptu est, et dedecoratio et turpitudo et his implexa saeuitia. [4] Quae tunc Domini tempora et foedauerunt et lancinauerunt, uti tu nunc laurea et myrto et olea et inlustriore quaque fronde et, quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis et utrisque liliis et omnibus uiolis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro? ut et illam Christi coronam aemuleris, quae postea ei obuenit? Atquin et fauos post fella gustauit, nec ante rex gloriae a caelestibus salutatus est quam rex Iudaeorum proscriptus in cruce, minoratus primo a patre modico quid citra angelos, et ita gloria et honore coronatus. Si ob haec caput ei tuum debes, tale, si forte, ei repende, quale suum pro tuo obtulit, aut nec floribus coroneris si spinis non potes, quiafloribus non potes.


[1] Serua Deo rem suam intaminatam. Ille eam, si uolet, coronabit. Immo et uult, denique inuitat : « Qui uicerit, inquit, dabo ei coronam uitae. » Esto et tu fidelis ad mortem, decerta et tu bonum agonem, cuius coronam et apostolus repositam sibi merito confidit. Accipit et angelus uictoriae coronam, procedens in candido equo ut uinceret; at alius iridis ambitu ornatur caelesti prasio. Sedent et presbyteri coronati, eodemque auto et ipse filius hominis super nubem micat. [2] Si tales imagines in uisione, quales ueritates in repraesentatione? Illas aspice, illas adora. Quid caput strophiolo aut dracontario damnas, diademati destinatum? Nam reges nos Deo et patri suo fecit Christus Iesus. Quid tibi cum flore morituro? Habes florem ex uirga Iesse, super quem tota diuini Spiritus gratia requieuit, florem incorruptum, immarcescibilem, sempiternum. [3] Quem et bonus miles eligendo in caelesti ordinatione profecit. Erubescite, commilitones eius, iam non ab ipso iudicandi, sed ab aliquo Mithrae milite. Qui cum initiatur in spelaeo, in castris uere tenebrarum, coronam interposito gladio sibi oblatam quasimimum martyrii, dehinc capiti suo accommodatam, monetur obuia manu a capite pellere et in humerum, si forte, transferre, dicens Mithran esse coronam suam. [4] Atque exinde numquam coronatur, idque in signum habet ad probationem sui, sicubi temptatus fuerit de sacramento, statimque creditur Mithrae miles, si deiecerit coronam, si eam in deo suo esse dixerit. Agnoscamus ingenia diaboli, idcirco quaedam de diuinis affectantis ut nos de suorum fide confundat et iudicet.