Jump to content

De corpore et sanguine Domini (Ratramnus Corbeiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De corpore et sanguine Domini
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


De corpore et sanguine Domini

De corpore et sanguine Domini (Ratramnus Corbeiensis), J. P. Migne 121.0170A

De corpore et sanguine Domini

I.

121.0125D| Jussistis, gloriose princeps, ut quid de sanguinis et corporis Christi mysterio sentiam, vestrae 121.0126D| magnificentiae significem: imperium quam, magnifico vestro principatu dignum, tam nostrae parvitatis 121.0127A| viribus constat difficillimum. Quid enim dignius regali providentia quam de illius sacris mysteriis catholicae sapere, qui sibi regale solium dignatus est contribuere, et subjectos pati non posse diversa sentire de corpore Christi, in quo constat Christianae redemptionis summam consistere?

121.0128A|

II.

Dum enim quidam fidelium corporis sanguinisque Christi, quod in Ecclesia quotidie celebratur, dicant quod nulla sub figura, nulla sub obvelatione fiat, sed ipsius veritatis nuda manifestatione peragatur; quidam vero testentur quod haec sub mysterii figura contineantur, et aliud sit quod corporeis 121.0129A| sensibus appareat, aliud autem quod fides aspiciat: non parva diversitas inter eos dignoscitur. Et cum Apostolus fidelibus scribat (I Cor. I, 10), ut idem sapiant et idem dicant omnes, et schisma nullum inter eos appareat, non parvo schismate dividuntur, qui de mysterio corporis sanguinisque Christi non eadem sentientes eloquuntur.

III.

Quapropter vestra regalis sublimitas zelo fidei provocata, non aequanimiter ista perpendens, et secundum Apostoli praeceptum cupiens ut idem sentiant et idem dicant omnes, veritatis diligenter inquirit secretum, ut ad eam deviantes revocare possit. Unde non contemnitis etiam ab humillimis hujus rei veritatem perquirere, scientes quod tanti secreti mysterium non nisi Divinitate revelante possit 121.0129B| agnosci, quae sine personarum acceptione, per quoscunque delegerit, suae veritatis lumen ostendit.

IV.

Nostrae vero tenuitati quam sit jucundum vestro parere imperio, tam est arduum super re humanis sensibus remotissima, et nisi per sancti Spiritus eruditionem non posse penetrare, disputare. Subditus igitur vestrae magnitudinis jussioni, confisus autem ipsius de quo locuturi sumus suffragio, quibus potuero verbis, quid ex [ al., de] hoc sentiam aperire tentabo, non proprio fretus ingenio, sed sanctorum vestigia Patrum prosequendo.

V.

Quod in Ecclesia ore fidelium sumitur, corpus et sanguis Christi, quaerit vestrae magnitudinis excellentia, in mysterio fiat an in veritate. Id est, utrum aliquid secreti contineat, quod oculis solum 121.0129C| modo fidei pateat, an sine cujuscunque velatione mysterii hoc aspectus intueatur corporis exterius, quod mentis visus aspiciat interius; ut totum quod 121.0130A| agitur in manifestationis luce clarescat: et utrum ipsum corpus quod de Maria natum est, et passum, mortuum et sepultum, quodque resurgens et coelos ascendens, ad dexteram Patris consideat.

VI.

Harum duarum quaestionum primam inspiciamus; et ne dubietatis ambage detineamur, definiamus quid sit figura, quid veritas, ut certum aliquid contuentes, noverimus quo rationis iter contendere debeamus.

VII.

Figura est obumbratio quaedam quibusdam velaminibus quod intendit ostendens; verbi gratia, Verbum volentes dicere, panem nuncupamus: sicut in Oratione Dominica panem quotidianum dari nobis expostulamus (Luc. XI, 3); vel cum Christus in Evangelio loquitur dicens: Ego sum panis vivus, qui 121.0130B| de coelo descendi (Joan. VI, 41); vel cum seipsum vitem, discipulos autem palmites appellat: Ego sum vitis vera, vos autem palmites (Joan. XV, 5). Haec enim omnia aliud dicunt et aliud innuunt.

VIII.

Veritas vero est rei manifesta demonstratio, nullis umbrarum imaginibus obvelatae, sed puris et apertis, utque planius eloquamur, naturalibus significationibus insinuatae; ut pote cum dicitur Christus natus de Virgine, passus, crucifixus, mortuus et sepultus. Nihil enim hic figuris obvelantibus adumbratur; verum rei veritas naturalium significationibus verborum ostenditur; neque aliud hic licet intelligi quam dicitur. At in superioribus non ita. Nam substantialiter, nec panis Christus, nec vitis Christus, nec palmites apostoli. Quapropter hic 121.0130C| figura, superius vero veritas in narratione monstratur, id est nuda et aperta significatio.

IX.

Nunc redeamus ad illa quorum causa dicta 121.0131A| sunt ista, videlicet corpus et sanguinem Christi. Si enim nulla sub figura mysterium illud peragitur, jam mysterium non recte vocitatur. Quoniam mysterium dici non potest, in quo nihil est abditum, nihil a corporalibus sensibus remotum, nihil aliquo velamine contectum. At ille panis qui per sacerdotis ministerium Christi corpus conficitur, aliud exterius humanis sensibus ostendit, et aliud interius fidelium mentibus clamat. Exterius quidem panis, quod ante fuerat, forma praetenditur, color ostenditur, sapor accipitur: ast interius longe aliud multo pretiosius multoque excellentius intimatur, quia coeleste, quia divinum, id est Christi corpus, ostenditur, quod non sensibus carnis, sed animi fidelis contuitu vel aspicitur, vel accipitur, vel comeditur. 121.0131B|

X.

Vinum quoque, quod sacerdotali consecratione Christi sanguinis efficitur sacramentum, aliud superficietenus ostendit, aliud interius continet. Quid enim aliud in superficie quam substantia vini conspicitur? Gusta, vinum sapit; odora, vinum redolet; inspice, vini color intuetur. At interius si consideres, jam non liquor vini, sed liquor sanguinis Christi credentium mentibus et sapit dum gustatur, et agnoscitur dum conspicitur, et probatur dum odoratur. Haec ita esse dum nemo potest abnegare, claret quia panis ille vinumque figurate Christi corpus et sanguis existit. Non enim secundum quod videtur vel carnis species in illo pane cognoscitur, vel in illo vino cruoris unda monstratur; cum tamen post mysticam consecrationem nec panis jam dicitur nec 121.0131C| vinum, sed Christi corpus et sanguis.

XI.

Nam si secundum quosdam figurate nihil hic 121.0132A| accipiatur, sed totum in veritate conspiciatur, nihil hic fides operatur, quoniam nihil spiritale geritur; sed quidquid illud est, totum secundum corpus accipitur. Et cum fides, secundum Apostolum, sit rerum argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), id est non earum quae videntur, sed quae non videntur substantiarum, nihil hic secundum fidem accipiemus, quoniam quidquid existit, secundum sensus corporis dijudicamus. Et nihil absurdius quam panem carnem accipere, et vinum sanguinem dicere: nec jam mysterium erit, in quo nihil secreti, nihil abditi continebitur.

XII.

Et quomodo jam corpus Christi dicitur [ al. dicetur], in quo nulla permutatio facta esse cognoscitur? Omnis enim permutatio aut ex eo quod est 121.0132B| in id quod est efficitur, aut ex eo quod est in id quod non est, aut ex eo quod est in id quod est. In isto autem sacramento, si tantum in veritatis simplicitate consideretur, et non aliud credatur quam quod aspicitur, nulla permutatio facta cognoscitur. Nam nec ex eo quod non erat, transivit in aliquid quod sit, quomodo fit transitus in rebus nascentibus, siquidem non erant prius, sed ut sint, ex non esse ad id quod est esse transitum fecerunt. Hic vero panis et vinum prius fuere quam transitum in sacramentum corporis et sanguinis Christi fecerunt. Sed nec ille transitus qui fit ex eo quod est esse ad id quod est non esse, qui transitus in rebus per defectum occasum patientibus existit: quidquid enim interit, prius subsistendo fuit, nec interitum 121.0132C| pati potest quod non fuit; hic quoque non iste transitus factus esse cognoscitur, quoniam secundum 121.0133A| veritatem species creaturae, quae fuerat ante, permansisse cognoscitur.

XIII.

Item illa permutatio quae fit ex eo quod est in eo quod est, quae perspicitur in rebus qualitatis varietatem patientibus; verbi gratia, quando quod ante nigrum fuerat in album demutatur; nec hic facta esse cognoscitur: nihil enim hic vel tactu, vel colore, vel sapore permutatum esse deprehenditur. Si ergo nihil est hic permutatum, non est aliud quam ante fuit. Est autem aliud, quoniam panis corpus, et vinum sanguis Christi facta sunt. Sic enim ipse dicit: Accipite et comedite: hoc est corpus meum (Matth. XXVI, 26). Similiter et de calice loquens dicit: Accipite et bibite: hic est sanguis Novi Testamenti, qui pro vobis fundetur (Marc. XIV, 24). 121.0133B|

XIV.

Quaerendum ergo est ab eis qui nihil hic figurate volunt accipere, sed totum in veritatis simplicitate consistere, secundum quod demutatio facta sit: ut jam non sint quod ante fuerunt, videlicet panis atque vinum; sed sint corpus atque sanguis Christi. Secundum speciem namque creaturae formamque rerum visibilium, utrumque hoc, id est panis et vinum, nihil habent in se permutatum. Et si 121.0134A| nihil permutationis pertulerint, nihil aliud existunt quam quod prius fuere.

XV.

Cernit sublimitas vestra, Princeps gloriose, quo taliter sentientium intellectus evadat: negant quod affirmare creduntur, et quod credunt destruere comprobantur. Corpus etenim sanguinemque Christi fideliter confitentur: et cum hoc faciunt, non hoc jam esse quod prius fuere procul dubio protestantur: et si aliud sint quam fuere, mutationem accepere. Cum hoc negari non possit, dicant secundum quod permutata sunt: corporaliter namque nihil in eis cernitur esse permutatum. Fatebuntur igitur necesse est aut mutata esse secundum aliud quam secundum corpus; ac per hoc non esse hoc quod in veritate videntur, sed aliud quod non esse secundum 121.0134B| propriam essentiam cernuntur. Aut si hoc profiteri noluerint, compelluntur negare corpus esse sanguinemque Christi, quod nefas est non solum dicere, verum etiam cogitare.

XVI.

At quia confitentur et corpus et sanguinem Dei esse, nec hoc esse potuisse nisi facta in melius commutatione, neque ista commutatio corporaliter, sed spiritualiter facta sit, necesse est jam ut figurate facta esse dicatur; quoniam sub velamento corporei 121.0135A| panis corporeique vini spirituale corpus spiritualisque sanguis existit: non quod duarum sint existentiae rerum inter se diversarum, corporis videlicet et spiritus, verum una eademque res, secundum aliud species panis et vini consistit, secundum aliud autem corpus est et sanguis Christi. Secundum namque quod utrumque corporaliter contingitur, species sunt creaturae corporeae; secundum potentiam vero quod spiritaliter factae sunt, mysteria sunt corporis et sanguinis Christi.

XVII.

Consideremus sacri fontem baptismatis, qui fons vitae non immerito nuncupatur, quia descendentes in se melioris vitae novitate reformat, et de peccato mortuis viventes justitiae donat: num secundum quod aquae conspicitur elementum esse, istam 121.0135B| potentiam obtinet. Attamen nisi sanctificationis virtutem obtineret, labem vitiorum nequaquam diluere posset; et nisi vigorem vitae contineret, nullo modo mortuis praestare vitam valeret, mortuis autem non carne, sed anima. In eo tamen fonte si consideretur solummodo quod corporeus aspicit sensus, elementum fluidum conspicitur, corruptioni subjectum, nec nisi corpora lavandi potentiam obtinere. Sed accessit sancti Spiritus per sacerdotis consecrationem virtus, et efficax facta est non solum corpora, verum etiam animas diluere, et spirituales sordes spirituali potentia dimovere.

XVIII.

Ecce in uno eodemque elemento duo videmus inesse sibi resistentia, id est corruptioni subacens incorruptionem praestare, et vitam non habens 121.0135C| vitam contribuere. Cognoscitur ergo in isto 121.0136A| fonte et inesse quod sensus corporis attingat, et idcirco mutabile atque corruptibile; et rursus inesse quod fides sola conspiciat, et ideo nec corrumpi posse, nec vitae discrimen accipere. Si requiras quod superficietenus lavat, elementum est; si vero perpendas quod interius purgat, virtus vitalis est, virtus sanctificationis, virtus immortalitatis. Igitur in proprietate humor corruptibilis, in mysterio vero virtus sanabilis.

XIX.

Sic itaque Christi corpus et sanguis superficietenus considerata, creatura est mutabilitati corruptelaeque subjecta. Si mysterii vero perpendas virtutem, vita est participantibus se tribuens immortalitatem. Non ergo sunt idem quod cernuntur, et quod creduntur. Secundum enim quod cernuntur corpus pascunt corruptibile, ipsa corruptibilia: 121.0136B| secundum vero quod creduntur animas pascunt in aeternum victuras, ipsa immortalia.

XX.

Apostolus quoque scribens Corinthiis ait - Nescitis quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt: et omnes mare transierunt: et omnes in Mose baptizati sunt, in nube, et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt; et omnes eumdem potum spiritualem biberunt? Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Animadvertimus et mare baptismi speciem praetulisse, et nubem; patresque prioris Testamenti in eis, id est in nube sive mari, baptizatos fuisse. Num vel mare, secundum quod elementum videbatur, baptismi potuit habere virtutem? vel nubes, juxta quod densioris 121.0136C| crassitudinem aeris ostendebat, [ add. populum] 121.0137A| sanctificare quiverit? Nec tamen Apostolum in Christo locutum audemus dicere quod non vere dixerit patres nostros in nube et mari fuisse baptizatos.

XXI.

Et quamvis baptismus ille formam baptismatis Christi, quod hodie geritur in Ecclesia, non praetulerit, baptismum tamen exstitisse, et in eo patres nostros baptizatos fuisse, nullus negare sanus audebit, nisi verbis Apostoli contradicere vesanus praesumpserit. Igitur et mare et nubes non secundum hoc quod corpus exstiterant, sanctificationis munditiam praebuere, verum secundum quod invisibiliter sancti Spiritus sanctificationem continebant. Erat namque in eis visibilis forma, quae corporeis sensibus appareret, non in imagine, sed in veritate; et 121.0137B| interius spiritualis potentia refulgebat, quae non carnis oculis, sed mentis luminibus appareret.

XXII.

Similiter manna populo de coelo datum, et aqua profluens de petra, corporales exstiterant et corporaliter populum vel pascebant vel potabant: attamen Apostolus vel illud manna, vel illam aquam, spiritualem escam spiritualemque potum appellat. Cur hoc? Quoniam inerat corporeis illis substantiis spiritualis Verbi potestas, quae mentes potius quam corpora credentium pasceret atque potaret (Vide num. 15). Et cum cibus vel potus ille futuri corporis Christi sanguinisque mysterium, quod celebrat Ecclesia, praemonstraret, eamdem tamen escam spiritualem manducasse, eumdem totum spiritualem bibisse patres nostros sanctus Paulus asseverat. 121.0137C|

XXIII.

Quaeris fortasse quam eamdem? Nimirum 121.0138A| ipsam quam hodie populus credentium in Ecclesia manducat et bibit (Vide num. 25). Non enim licet diversam intelligi, quoniam unus idemque Christus est, qui et populum in deserto, in nube et in mari baptizatum, sua carne pavit, suo sanguine tunc potavit, et in Ecclesia nunc credentium populum sui corporis pane, sui sanguinis unda pascit atque potat.

XXIV.

Quod volens Apostolus intimare, cum dixisset patres nostros eamdem escam spiritualem manducasse, eumdemque potum spiritualem bibisse, consequenter adjecit: Bibebant autem de spirituali consequenti eos petra. Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Ut intelligeremus, in deserto Christum in spirituali petra constitisse, et sui sanguinis undam populo praebuisse, qui postea corpus de 121.0138B| Virgine sumptum, et pro salute credentium in cruce suspensum, nostris saeculis exibuit, et ex eo sanguinis undam effudit quo non solum redimeremur, verum etiam potaremur.

XXV.

Mirum certe, quoniam incomprehensibile et inaestimabile! Nondum hominem assumpserat, nundum pro salute mundi mortem degustaverat, nondum sanguine suo nos redemerat, et jam nostri patres in deserto per escam spiritualem potumque invisibilem ejus corpus manducabant et ejus sanguinem bibebant: velut testis exstat Apostolus clamans eamdem escam spiritualem manducasse, eumdem potum spiritualem bibisse patres nostros. Non isthic ratio qua fieri potuerit, disquirenda; sed fides quod factum sit, adhibenda. Ipse namque qui nunc in 121.0138C| Ecclesia omnipotenti virtute panem et vinum in sui 121.0139A| corporis carnem et proprii cruoris undam spiritualiter convertit ipse tunc quoque manna de coelo datum corpus suum, et aquam de petra profusam proprium sanguinem, invisibiliter operatus est.

XXVI.

Quod intelligens David in Spiritu sancto, protestatus est: Panem, inquiens, angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Ridiculum namque est opinari quod manna corporeum patribus datum coelestem pascat exercitum, aut tali vescantur edulio, qui divini verbi saginantur epulis. Ostendit certe Psalmista, vel magis Spiritus sanctus loquens in Psalmista, vel quid patres nostri in illo manna coelesti perceperint, vel quod fideles in mysterio corporis Christi credere debeant. In utroque certe Christus innuitur, qui et credentium animas pascit, 121.0139B| et angelorum cibus existit: utrumque hoc non corporeo gustu, nec corporali sagina, sed spiritualis virtute Verbi.

XXVII.

Et, evangelista narrante, cognovimus quod Dominus noster Jesus Christus priusquam pateretur, accepto pane, gratias egit, dedit discipulis suis dicens: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur (Matth. XXVI, 26, 27; Luc. XXII, 19, 20). Videmus nondum passum esse Christum, et jam tamen sui corporis et sanguinis mysterium operatum fuisse.

XXVIII.

Non enim putamus ullum fidelium dubitare panem illum fuisse Christi corpus effectum, quod 121.0139C| discipulis donans dicit: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur; sed neque calicem dubitare sanguinem Christi continere, de quo idem ait: Hic est calix Novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Sicut ergo paulo antequam pateretur, panis substantiam et vini creaturam convertere potuit in proprium corpus quod passurum erat, et in suum sanguinem qui post fundendus exstabat; sic etiam in deserto manna et aquam de petra in suam carnem et sanguinem convertere praevaluit, quamvis longe post et caro illius pro nobis in cruce pendenda, et sanguis 121.0140A| ejus in ablutionem nostram fundendus superabat.

XXIX.

Hic etiam considerare debemus quemadmodum sit accipiendum quod ipse dicit: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Non enim dicit quod caro ipsius quae pependit in cruce, particulatim concidenda foret et a discipulis manducanda; vel sanguis ipsius, quem fusurus erat pro mundi redemptione, discipulis dandus esset in potum: hoc enim scelus esset si, secundum quod infideles tunc acceperunt, a discipulis vel sanguis ejus biberetur vel caro comederetur.

XXX.

Propter quod in consequentibus ait discipulis, non infideliter, sed fideliter verba Christi suscipientibus, 121.0140B| nec tamen quomodo illa verba intelligenda penetrantibus [ add., forent]: Hoc vos scandalizat, inquiens, si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius (Joan. VI, 62, 63.)? Tanquam diceret: Non ergo carnem meam, vel sanguinem meum, vobis corporaliter comedendam, vel bibendum, per partes distributum distribuendumve putetis; cum post resurrectionem visuri sitis me coelos ascensurum cum integri corporis sive sanguinis mei plenitudine. Tunc intelligetis quod non, sicut infideles arbitrantur, carnem meam a credentibus comedendam; sed vere per mysterium panem et vinum, in corporis et sanguinis mei conversa substantiam, a credentibus sumenda.

XXXI.

Et consequenter: Spiritus est, inquit, qui 121.0140C| vivificat; caro non prodest quidquam (Joan. VI, 64). Carnem dicit quidquam non prodesse, illo modo sicut infideles intelligebant; alioquin vitam praebet, sicut a fidelibus per mysterium sumitur. Et hoc quare? Ipse manifestat cum dicit: Spiritus est qui vivificat. In hoc itaque mysterio corporis et sanguinis, spiritualis est operatio, quae vitam praestat, sine cujus operatione mysteria illa nihil prosunt, quoniam corpus quidem pascere possunt, sed animam pascere non possunt.

XXXII.

Hic jam illa suboritur quaestio, quam plurimi 121.0141A| proponentes loquuntur, non in figura, sed in veritate ista fieri. Quod dicentes, sanctorum scriptis Patrum contraire comprobantur.

XXXIII.

Sanctus Augustinus, doctor Ecclesiae praecipuus, in libro de Doctrina Christiana tertio (cap. 16), taliter scribit: « Nisi manducaveritis, inquit Salvator, carnem filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Facinus vel flagitium videtur habere. Figura ergo est praecipiens passioni Domini esse communicandum, et fideliter recondendum [ Apud sanctum Augustinum, atque suaviter atque utiliter recondendum] in memoria quod pro nobis ejus caro crucifixa et vulnerata sit. »

XXXIV.

Cernimus quod doctor iste mysteria corporis et sanguinis, sub figura dicit a fidelibus celebrari: 121.0141B| nam carnem illius sanguinemque ejus sumere carnaliter non religionis dicit esse, sed facinoris. De quibus fuerant illi qui in Evangelio dicta Domini non spiritualiter, sed carnaliter intelligentes, recesserunt ab eo, et jam cum illo non ibant (Joan. VI, 67).

XXXV.

Idem in epistola ad Bonifacium episcopum scribens (epist. 23, sive 8), inter aliqua sic ait: « Nempe saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante, dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, 121.0142A| cum ille ante tam multos annos passus sit, nec omnino nisi semel illa passio facta sit. Nempe ipso die Dominico dicimus: Hodie Dominus resurrexerit, cum ex quo resurrexit tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, ut nos ita loquentes arguat esse mentitos, nisi quia istos dies secundum illorum quibus haec gesta sunt similitudinem nuncupamus, ut dicatur ipse dies, qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ejus, et dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non die, sed jam olim factum sit. Non semel immolatus est Christus in seipso? et tamen in sacramento non solum per omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur: nec utique mentitur qui interrogatus cum responderet immolari. Si enim sacramenta quamdam 121.0142B| similitudinem rerum earum quarum sacramenta sunt non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac ipsa autem similitudine plerumque jam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. »

XXXVI.

Cernimus quod sanctus Augustinus dicit aliud sacramenta, et aliud res quarum sunt sacramenta. 121.0143A| Corpus autem, in quo passus est Christus; et sanguis ejus de latere qui fluxit, res sunt. Harum vero rerum mysteria dicit esse sacramenta corporis et sanguinis Christi, quae celebrantur ob memoriam Dominicae passionis, non solum per omnes Paschae solemnitates singulis annis, verum etiam singulis in anno diebus.

XXXVII.

Et cum unum sit corpus Dominicum, in quo semel passus est; et unus sanguis, qui pro salute mundi fusus est: attamen sacramenta ipsarum rerum vocabula sumpserunt, ut dicantur corpus et sanguis Christi, cum propter similitudinem rerum quas innuunt, sic appellentur: sicut Pascha et Resurrectio Domini vocantur, quae per singulos annos celebrantur, cum semel in seipso passus sit et resurrexerit, 121.0143B| nec dies illi jam possint revocari, quoniam praeterierunt. Appellantur tamen illorum vocabulo dies quibus memoria Dominicae passionis sive resurrectionis commemoratur, idcirco quod illorum similitudinem habeant dierum quibus Salvator semel passus est et semel resurrexit.

XXXVIII.

Unde dicimus: Hodie, vel cras, vel perendie, Domini Pascha est, vel Resurrectio; cum dies illi, quibus haec gesta sunt, multis jam annis praeterierint. Sic etiam dicamus Dominum immolari quando passionis ejus sacramenta celebrantur, cum semel pro salute mundi sit immolatus in semetipso, sicut Apostolus ait: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus (I Petr. II, 21). Non enim quod quotidie in 121.0143C| seipso patiatur quod semel fecit. Exemplum autem nobis reliquit quod in mysterio Domini corporis et sanguinis quotidie credentibus praesentatur, ut quisquis ad illud accesserit, noverit se passionibus ejus sociari debere, quarum imaginem in sacris mysteriis 121.0144A| praestolatur, juxta illud Sapientiae: Accessisti ad mensam potentis; diligenter attende quae tibi sunt apposita, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1). Accedere ad mensam potentis, est divini participem libaminis fieri: consideratio vero appositorum, Domini corporis et sanguinis est intelligentia. Quibus quisquis participat, advertat se talia debere praeparare, ut ejus imitator existat commoriendo, cujus memoriam mortis, non solum credendo, verum etiam gustando confitetur.

XXXIX.

Item beatus Apostolus ad Hebraeos: Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Qui non habet necessitatem, quemadmodum sacerdotes, quotidie hostias offerre prius pro 121.0144B| suis delictis, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, se offerendo Dominus Jesus Christus (Hebr. VII, 26, 27). Quod semel fecit, nunc quotidie frequentat: semel enim pro peccatis populi se obstulit, celebratur tamen haec eadem oblatio singulis per fideles diebus, sed in mysterio, ut quod Dominus Jesus Christus semel se offerens adimplevit, hoc in ejus passionis memoriam quotidie geratur per mysteriorum celebrationem.

XL.

Nec tamen falso dicitur quod in mysteriis illis Dominus vel immoletur vel patiatur quoniam illius mortis atque passionis habens similitudinem, quarum existunt repraesentationes. Unde Dominicum corpus et sanguis Dominicus appellantur, quoniam ejus sumunt appellationem, cujus existunt sacramentum. 121.0144C| Hinc beatus Isidorus in libris Etymologiarum (lib. VI, cap. 19) sic ait: « Sacrificium dictum, quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae passionis. Unde hoc, eo jubente, corpus Christi et sanguinem dicimus 121.0145A| quod dum fit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei. Cujus panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistiam dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur: et quid melius sanguine et corpore Christi? (Panis vero et vinum ideo corpori et sanguini comparantur, quia sicut hujus visibilis panis vinique substantia exteriorem nutrit et inebriat hominem, ita Verbum Dei, qui est panis vivus, participatione sui fideles recreat mentes.) »

XLI.

Et iste doctor catholicus sacrum illud Dominicae passionis mysterium, in memoriam pro nobis Dominicae passionis docet agendum. Hoc dicens ostendit Dominicam passionem semel esse factam, ejus vero memoriam in sacris solemnibus repraesentari. 121.0145B|

XLII.

Unde et panis qui offertur, ex fructibus terrae cum sit assumptus, in Christi corpus dum sanctificatur, transponitur: sicut et vinum, cum ex vite defluxerit, divini tamen sanctificatione mysterii efficitur sanguis Christi; non quidem visibiliter, sed, sicut ait praesens doctor, operante invisibiliter Spiritu Dei [ al., sancto].

XLIII.

Unde sanguis et corpus Christi dicuntur, quia non quod exterius videntur, sed quod interius, divino Spiritu operante, facta sunt, accipiuntur. Et quia longe aliud per potentiam invisibilem existunt quam visibiliter appareant, discernit, dum dicit, panem et vinum deo corpori et sanguini Domini comparari, « quia sicut visibilis panis et vini substantia exteriorem nutrit et 121.0146A| inebriat hominem, ita Verbum Dei, qui est panis vivus, participatione sui fidelium recreat mentes. »

XLIV.

Ista dicendo confitemur quod in sacramento corporis et sanguinis Domini, quidquid exterius sumitur, ad corporis refectionem aptatur: Verbum autem Dei, qui est panis invisibiliter in illo existens sacramento, invisibiliter participatione sui fidelium mentes vivificando pascit.

XLV.

Hinc etiam idem doctor dicit (Orig. lib. VI, cap. 19): « Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intelligatur quod sancte accipiendum est. » Haec dicendo ostendit omne sacramentum in divinis rebus aliquid secreti continere; et aliud esse quod visibiliter 121.0146B| appareat, aliud vero quod invisibiliter sit accipiendum.

XLVI.

Quae sunt autem sacramenta fidelibus celebranda consequenter ostendens, ait (Ibid.): « Sunt autem sacramenta baptismus et chrisma, corpus et sanguis. [ Apud Isidorum ibidem additur, Christi.] Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur. Unde et a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur. » Et in sequentibus ait (Ibid.): « Graece mysterium dicitur quod secretam et reconditam habeat dispositionem. »

XLVII.

Quid isthinc perdocemur, nisi quod corpus 121.0147A| et sanguis Domini propterea mysteria dicuntur, quod secretam et reconditam habeant dispositionem, id est, aliud sint quod exterius innuant, et aliud quod interius invisibiliter operentur?

XLVIII.

Hinc etiam et sacramenta vocitantur, quia tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem accipientium fideliter dispensat.

XLIX.

Ex his omnibus quae sunt hactenus dicta monstratum est quod corpus et sanguis Christi, quae fidelium ore in Ecclesia percipiuntur, figurae sunt secundum speciem visibilem; at vero secundum invisibilem substantiam, id est divini potentiam Verbi, vere corpus et sanguis Christi existunt. Unde secundum visibilem creaturam, corpus pascunt; juxta vero potentioris virtutem substantiae, fidelium mentes 121.0147B| et pascunt et sanctificant. (Vide numm. 44, 91 et 96.)

L.

Jam nunc secundae quaestionis propositum est inspiciendum, et videndum utrum ipsum corpus quod de Maria natum est, et passum, et mortuum, et sepultum, quodque ad dexteram Patris consideat, sit quod ore fidelium per sacramentorum mysterium in Ecclesia quotidie sumitur.

LI.

Percontemur quid ex hoc sanctus Ambrosius sentiat: ait namque in primo Sacramentorum libro (lib. De iis qui mysteriis initiantur, cap. 8): « Revera mirabile est quod manna Deus plueret patribus, et quotidiano coeli pascebantur alimento; unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Sed tamen panem illum qui manducaverunt, 121.0147C| omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca quam accipis, iste panis vivus qui descendit de coelo, vitae aeternae substantiam subministrat; et quicunque hunc manducaverit, non morietur in aeternum; et corpus Christi est. » 121.0148A|

LII.

Vide secundum quod doctor iste corpus Christi dicat esse escam quam fideles accipiunt in Ecclesia. Ait namque: « Iste panis vivus qui de coelo descendit, vitae aeternae substantiam subministrat. » Num secundum hoc quod videtur, quod corporaliter sumitur, quod dente premitur, quod fauce glutitur, quod receptaculo ventris suscipitur, aeternae vitae substantiam subministrat? Isto namque modo carnem pascit morituram, nec aliquam subministrat incorruptionem; neque dici vere potest ut quicunque hunc manducaverit, non morietur in aeternum (Joan. VI, 52). Et hoc enim quod sumit corpus, corruptibile est; nec ipsi corpori potest praestare ne moriatur in aeternum: quoniam quod corruptioni subjacet, aeternitatem praestare non valet. Est ergo in illo pane 121.0148B| vita, quae non oculis apparet corporeis, sed fidei contuetur aspectu: qui etiam panis vivus qui descendit de coelo existit, et de quo vere dicitur: Quicunque hunc manducaverit, non morietur in aeternum; et qui est corpus Christi. »

LIII.

Item in consequentibus (ibid., cap. 9), cum de omnipotente virtute Christi loqueretur, sic ait: « Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant? Nonne majus est novas res dare quam mutare naturas? » [ al., non enim minus est novas rebus dare.]

LIV.

Dicit sanctus Ambrosius in illo mysterio sanguinis et corporis Christi commutationem esse factam, et mirabiliter, quia divine, et ineffabiliter, 121.0148C| quia incomprehensibile. Dicant qui nihil hic volunt secundum interius latentem virtutem accipere, sed totum quod apparet visibiliter aestimare, secundum quid hic sit commutatio facta. Nam secundum creaturarum substantiam, quod fuerunt ante consecrationem, 121.0149A| hoc et postea consistunt. Panis et vinum prius exstitere; in qua etiam specie jam consecrata permanere videntur. Est ergo interius commutatum Spiritus sancti potenti virtute, quod fides aspicit, animam pascit, aeternae vitae substantiam subministrat.

LV.

Item in consequentibus (Ibid.): « Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine? »

LVI.

Hic jam surgit auditor, et dicit corpus esse Christi quod cernitur, et sanguinem qui bibitur; nec quaerendum quomodo factum, sed tenendum quod sic factum sit. Bene quidem sentire videris. Sed si vim verborum diligenter inspexeris, 121.0149B| corpus quidem Christi sanguinemque fideliter credis. Sed si perspiceres quia quod credis nondum vides; nam si videres, diceres: Video; non diceres: Credo corpus sanguinemque esse Christi: nunc autem 121.0150A| quia fides totum quidquid illud totum est, aspicit, et oculus carnis nihil apprehendit, intellige quod non in specie, sed in virtute corpus et sanguis Christi existant quae cernuntur. Unde dicit (Ibid.): « Ordinem naturae non hic intuendum, sed Christi potentiam venerandam, quae quidquid vult, quomodo vult, quodcunque vult et creat quod non erat, et creatum permutat in id quod antea non fuerat. » Subjungit idem auctor (Ibid.): « Vera utique caro, quae crucifixa est, quae sepulta est; vere ergo carnis illius sacramentum est; ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum. »

LVII.

Quam diligenter, quam prudenter facta distinctio! De carne Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est, id est, secundum quam Christus et crucifixus 121.0150B| est et sepultus, ait: Vera itaque caro Christi. At de illa quae sumitur in Sacramento, dicit: Vere ergo carnis illius sacramentum est, distinguens sacramentum carnis a veritate carnis: quatenus in 121.0151A| veritate carnis quam sumpserat de Virgine, diceret eum et crucifixum, et sepultum; quod vero nunc agitur in Ecclesia mysterium, verae illius carnis, in qua crucifixus est, diceret esse sacramentum: patenter fideles instituens, quod illa caro, secundum quam et crucifixus est Christus et sepultus, non sit mysterium, sed veritas naturae; haec vero caro, quae nunc similitudinem illius in mysterio continet, non sit specie caro, sed sacramento: si quidem in specie panis est, in sacramento verum Christi corpus, sicut ipse clamat Dominus Jesus: Hoc est corpus meum.

LVIII.

Item in consequentibus (Ibid.): « Quid comedamus, quid bibamus, alibi tibi per Prophetam Spiritus sanctus expressit, dicens: Gustate, et videte 121.0151B| quoniam suavis est Dominus: beatus vir qui sperat in eo (Psal. XXXIII, 9). » Num corporaliter gustatus ille panis, aut illud vinum bibitum, ostendit quam sit suavis Dominus? Quidquid enim sapit, corporale est et fauces delectat. Nunquid Dominum gustare, corporeum est aliquid sentire? Invitat ergo spiritualis gusti [gustus] saporem experiri, et in illo vel potu, vel pane, nihil corporaliter opinari, sed totum spiritualiter sentire, quoniam Dominus spiritus est, et beatus vir qui sperat in eo.

LIX.

Item consequenter (Ibid.): « In illo sacramento Christus est, quia corpus Christi est: non ergo corporalis esca, sed spiritualis est. » Quid apertius? quid manifestius? quid divinius? Ait enim: « In illo sacramento Christus est. » Non enim ait: 121.0151C| Ille panis, et illud vinum, Christus est. Quod si diceret, Christum corruptibilem (quod absit) et mortalitati subjectum praedicaret: quidquid enim in illa esca vel cernitur vel gustatur corporaliter, corruptibilitati constat obnoxium esse.

LX.

Addit: « Quia corpus Christi est. » Insurgis et dicis: Ecce manifeste illum panem et illum potum 121.0152A| corpus esse Christi confitetur. Sed attende quemadmodum subjungit: « Non ergo corporalis esca, sed spiritualis est. » Non igitur sensum carnis adhibeas, nihil enim secundum eum hic decernitur. Est quidem corpus Christi; sed non corporale, sed spirituale: est sanguis Christi; sed non corporalis, sed spiritualis. Nihil igitur hic corporaliter, sed spiritualiter sentiendum: corpus Christi est, sed non corporaliter; et sanguis Christi est, sed non corporaliter.

LXI.

Item consequenter (Ibid.): « Unde et Apostolus, inquit, de typo ejus ait: Quia patres nostri escam spiritualem manducaverunt, et potum spiritualem biberunt (I Cor. X, 3, 4). Corpus enim Dei spirituale est; corpus Christi, corpus est divini Spiritus: 121.0152B| quia spiritus Christus, ut legimus in Threnis: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20). »

LXII.

Luculentissime sanguinis et corporis Christi mysterium quemadmodum debeamus intelligere docuit. Cum enim dixisset patres nostros escam spiritualem manducasse, et potum spiritualem bibisse; cum tamen manna illud quod comederunt, et aquam quam biberunt, corporea fuisse nemo qui dubitet, adjungit de mysterio quod in Ecclesia nunc agitur, definiens secundum quid corpus sit Christi: « Corpus enim Dei, inquiens, corpus est spirituale. » Deus utique Christus; et corpus quod sumpsit de Maria Virgine, quod passum, quod sepultum est, quod resurrexit, corpus utique verum fuit, id est quod visibile 121.0152C| atque palpabile manebat. At vero corpus quod mysterium Dei dicitur, non est corporale, sed spirituale: quod si spirituale, jam non visibile neque palpabile. Hinc beatus Ambrosius subjungit: « Corpus, inquiens, Christi, corpus est divini Spiritus. » Divinus autem Spiritus nihil corporeum, nihil corruptibile, nihil palpabile quod sit, existit. At hoc 121.0153A| corpus quod in Ecclesia celebratur, secundum visibilem speciem et corruptibile est et palpabile.

LXIII.

Quomodo ergo divini Spiritus corpus esse dicitur? Secundum hoc utique quod spirituale est, id est, secundum quod invisibile consistit et impalpabile, ac per hoc incorruptibile.

LXIV.

Hinc in consequentibus (Ibid.): « Quia Spiritus Christus, ut legimus: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. » Patenter ostendit secundum quod habeatur corpus Christi, videlicet secundum id quod sit in eo Spiritus Christi, id est divini potentia Verbi, quae non solum animam pascit, verum etiam purgat.

LXV.

Propter quod ipse dicit auctor consequenter (Ibid.): « Denique cor nostrum esca ista confirmat, 121.0153B| et potus iste laetificat cor hominis (Psal. CIII, 15), ut Propheta commemoravit. » Num esca corporalis cor hominis confirmat, et potus corporeus laetificat cor hominis? Sed ut ostenderet quae esca vel qui potus sint de quibus loquitur, addidit signanter, esca ista, vel, potus iste. « Quae ista? vel qui iste? Corpus nimirum Christi, corpus divini Spiritus; et ut apertius inculcetur, spiritus Christus, de quo loquitur: Spiritus ante faciem nostram Christus Dominus. » Quibus omnibus evidenter ostenditur nihil in esca 121.0154A| ista, nihil in potu isto corporaliter sentiendum, sed totum spiritualiter attendendum.

LXVI.

Non enim anima, quae corde hominis praesenti loco significatur, vel esca corporea, vel potu corporeo pascitur, sed verbo Dei nutritur ac vegetatur: quod apertius in libro V Sacramentorum (cap. 4) doctor idem affirmat: « Non iste panis est, inquiens, qui vadit in corpus; sed ille panis vitae aeternae, qui animae nostrae substantiam subministrat. »

LXVII.

Et quia non de communi pane dixerit hoc sanctus Ambrosius, verum de pane corporis Christi, sequentia lectionis manifestissime declarant: loquitur enim de pane quotidiano, quem credentes sibi postulant dari. 121.0154B|

LXVIII.

Et idcirco subjungit: « Si quotidianus est panis, cur post annum illum sumis; quemadmodum Graeci in Oriente facere consuerunt? Accipe ergo quotidie quod quotidie tibi prosit: sic vive, ut quotidie merearis accipere. » Ergo manifestum de quo pane loquitur, de pane videlicet corporis Christi, qui non ex eo quod vadit in corpus, sed ex eo quod panis sit vitae aeternae, animae nostrae substantiam fulcit.

LXIX.

Hujus doctissimi viri auctoritate perdocemur 121.0155A| quod multa differentia separatur corpus in quo passus est Christus, et sanguis quem pendens in cruce de latere suo profudit, et hoc corpus quod in mysterio passionis Christi quotidie a fidelibus celebratur, et ille quoque sanguis qui fidelium ore sumitur, ut mysterium sit illius sanguinis quo totus redemptus est mundus. Iste namque panis et iste potus non secundum quod videntur corpus sive sanguis existunt Christi, sed secundum quod spiritualiter vitae substantiam subministrant. Illud vero corpus in quo semel passus est Christus, non aliam speciem praeferebat quam in qua consistebat; hoc enim erat quod vere videbatur, quod tangebatur, quod crucifigebatur, quod sepeliebatur. Similiter sanguis illius de lat re manans, non aliud apparebat 121.0155B| exterius et aliud interius obvelabat; verus itaque sanguis de vero corpore profluebat. At nunc sanguis Christi quem credentes ebibunt, et corpus 121.0156A| quod comedunt, aliud sunt in specie et aliud in significatione: aliud, quod pascunt corpus esca corporea; et aliud, quod saginant mentes aeternae vitae substantia.

LXX.

De qua re beatus Hieronymus in commentario Epistolae Pauli ad Ephesios, ita scribit: « Dupliciter sanguis Christi et caro intelligitur: vel spiritualis illa atque divina, de qua ipse dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Joan. VI, 56); vel caro, quae crucifixa est, et sanguis qui militis effusus est lancea. »

LXXI.

Non parva doctor iste differentia corporis et sanguinis Christi fecit distinctionem. Namque dum carnem vel sanguinem quae quotidie sumuntur a fidelibus, spiritualia dicit esse; at vero caro quae 121.0156B| crucifixa est, et sanguis qui militis effusus est lancea, non spiritualia esse dicuntur neque divina, patenter insinuat, quod tantum inter se differunt quantum 121.0157A| differunt corporalia et spiritualia, visibilia et invisibilia, divina atque humana: et quod a se differunt, non idem sunt. Differunt autem caro spiritualis quae fidelium ore sumitur, et sanguis spiritualis 121.0158A| qui quotidie credentibus potandus exhibetur, a carne quae crucifixa est, et a sanguine qui militis effusus est lancea; sicut auctoritas praesentis viri testificatur: non igitur idem sunt. 121.0159A|

LXXII.

Illa namque caro quae crucifixa est, de Virginis carne facta est, ossibus et nervis compacta, et humanorum membrorum lineamentis distincta, rationalis animae spiritu vivificata in propriam vitam et congruentes motus. At vero caro spiritualis quae populum credentem spiritualiter pascit, secundum speciem quam gerit exterius, frumenti granis manu artificis consistit, nullis nervis ossibusque compacta, nulla membrorum varietate distincta, nulla rationali substantia vegetata, nullos proprios motus potens exercere. Quidquid enim in ea vitae praebet substantiam, spiritualis est potentiae et invisibilis efficientiae, divinaeque virtutis: atque aliud longe consistit secundum quod exterius conspicitur, atque aliud secundum quod in mysterio creditur. Porro caro 121.0159B| Christi quae crucifixa est, non aliud exterius quam quod interius erat, ostendebat: quia vera caro veri hominis existebat, corpus utique verum in veri corporis specie consistens.

LXXIII.

Considerandum quoque quod in pane illo non solum corpus Christi, verum etiam in eum credentis populi figuretur: unde multis frumenti granis conficitur, quia corpus populi credentis multis per verbum Christi fidelibus augmentatur. (Vide numm. 96 et 98.)

LXXIV.

Qua de re, sicut in mysterio panis ille Christi corpus accipitur, sic etiam in mysterio membra populi credentis in Christum intimantur; et sicut non corporaliter sed spiritualiter panis ille credentium corpus dicitur, sic quoque Christi corpus 121.0159C| non corporaliter sed spiritualiter necesse est intelligatur.

LXXV.

Sic et in vino qui sanguis Christi dicitur, aqua misceri jubetur, nec unum sine altero permittitur offerri, quia nec populus sine Christo, nec Christus sine populo; sicut nec caput sine corpore, vel corpus sine capite, valet existere. Aqua denique in illo sacramento populi gestat imaginem. (Vide 121.0160A| num. 81.) Igitur si vinum illud sanctificatum per ministrorum officium, in Christi sanguinem corporaliter convertitur; aqua quoque, quae pariter admista est, in sanguinem populi credentis necesse est corporaliter convertatur. Ubi namque una sanctificatio est, una consequenter operatio; et ubi par ratio, par quoque consequitur mysterium. At videmus in aqua secundum corpus nihil esse conversum, consequenter ergo et in vino nihil corporaliter ostensum. Accipitur spiritualiter quidquid in aqua de populi corpore significatur; accipiatur ergo necesse est spiritualiter quidquid in vino de Christi sanguine intimatur.

LXXVI.

Item, quae a se differunt idem non sunt. Corpus Christi quod mortuum est et resurrexit, et 121.0160B| immortale factum jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur (Rom. VI, 9), aeternum est, nec jam passibile: hoc autem quod in Ecclesia celebratur, temporale est, non aeternum; corruptibile est, non incorruptum; in via est, non in patria. Differunt igitur a se, quapropter non sunt idem. Quomodo verum corpus Christi dicitur et verus sanguis?

LXXVII.

Si enim corpus Christi est; et hoc dicitur vere quia corpus Christi est: in veritate corpus Christi est; et si in veritate corpus Christi, et corpus Christi incorruptibile est, et impassibile est, ac per hoc aeternum. Hoc igitur corpus Christi quod agitur in Ecclesia, necesse est ut incorruptibile sit et aeternum. Sed negari non potest corrumpi quod per partes comminutum dispartitur sumendum, et 121.0160C| dentibus commolitum in corpus trajicitur. Sed aliud est quod exterius geritur, aliud vero quod per fidem creditur: ad sensum quod pertinet corporis, corruptibile; quod fides vero credit, incorruptibile. Exterius igitur quod apparet, non est ipsa res, sed imago rei; mente vero quod sentitur et intelligitur, veritas rei.

LXXVIII.

Hinc beatus Augustinus in Evangelii 121.0161A| Joannis Expositione (tract. XXVI), dum de corpore Christi loqueretur et sanguine, sic ait: « Manducavit et Moyses manna, manducavit et Aaron, manducavit et Phinees, manducaverunt ibi multi qui Deo placuerunt, et mortui sunt. Quare? Quia visibilem cibum spiritualiter intellexerunt, spiritualiter esurierunt, spiritualiter gustaverunt, ut spiritualiter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum; sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. » Item in posterioribus: Hic est panis, qui de coelo descendit (Joan. VI, 59). Hunc panem significavit manna, hunc panem significavit altare Dei. Sacramenta illa fuerunt; in signis diversa sunt; in re quae significatur, paria sunt. Apostolum audi: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes 121.0161B| sub nube fuerunt, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt (I Cor. X, 1-4). Spiritualem utique, eamdem; non corporalem alterum; quia illi manna, nos aliud: spiritualem vero, quam nos. Et adjungit: « Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos, sed specie visibili: quod tamen hoc idem significaret virtute spirituali. Quomodo enim, eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequenti eos petra: petra autem erat Christus. Inde panis unde potus. Petra Christus in signum, verus Christus in Verbo et in carne. »

LXXIX.

« Item: Hic est panis de coelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. » Sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod 121.0161C| pertinet ad visibile sacramentum; qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. »

LXXX.

Item in posterioribus verba Salvatoris introducens, ita dicit: Hoc vos scandalizat, quia dixi: Carnem meam do vobis manducare, et sanguinem meum bibere? Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius? (Joan. VI, 62, 63.) Quid est hoc? Hinc solvit quod illos moverat, hinc aperuit unde fuerant scandalizati. Illi enim putabant eum erogaturum corpus suum: ille autem dixit se ascensurum in coelum utique integrum: Cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius. Certe vel tunc videbitis, quia non eo modo quo putatis erogat 121.0162A| corpus; certe vel tunc intelligetis quia gratia ejus non consumitur morsibus; et ait: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest (Ibid., 64).

LXXXI.

Et pluribus interpositis, rursus adjicit: Quisquis autem, inquit idem Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VI, 9). Spiritus ergo est qui vivificat: caro autem non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64). Quid est, spiritus et vita sunt? Spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti spiritualiter, spiritus et vita sunt. Intellexisti carnaliter, etiam spiritus et vita sunt, sed tibi non sunt.

LXXXII.

Hujus auctoritate doctoris verba Domini tractantis de sacramento sui corporis et sanguinis, 121.0162B| manifeste docemur, quod illa verba Domini spiritualiter et non carnaliter intelligenda sunt; sicut ipse ait: Verba quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt. Verba utique de sua carne manducanda, et de suo sanguine bibendo. Inde enim loquebatur unde discipuli fuerant scandalizati. Ergo ut non scandalizarentur revocat eos divinus Magister de carne ad spiritum, de corporea visione ad intelligentiam invisibilem.

LXXXIII.

Videmus ergo: esca illa corporis Domini, et potus ille sanguinis ejus, secundum quid vere corpus ejus et vere sanguis ejus existunt, videlicet secundum quod spiritus et vita sunt.

LXXXIV.

Item, quae idem sunt, una definitione comprehenduntur. De vero corpore Christi dicitur 121.0162C| quod sit verus Deus et verus homo: Deus, qui ex Deo Patre ante saecula natus; homo, qui in fine saeculi ex Maria virgine genitus. Haec autem dum de corpore Christi quod in Ecclesia per mysterium geritur dici non possunt, secundum quemdam modum corpus Christi esse cognoscitur; et modus iste in figura est et imagine, ut veritas res ipsa sentiatur.

LXXXV.

In orationibus quae post mysterium corporis sanguinisque Christi dicuntur, et a populo respondetur, Amen; sic sacerdotis voce dicitur: Pignus aeternae vitae capientes, humiliter imploramus ut quod in imagine contingimus sacramenti, manifesta participatione sumamus. 121.0163A|

LXXXVI.

Et pignus enim et imago, alterius rei sunt, id est non ad se, sed ad aliud aspiciunt. Pignus enim illius rei est pro qua donatur; imago illius cujus similitudinem ostendit. Significant enim ista rem cujus sunt, non manifeste ostendunt. Quod cum ita est, apparet quod hoc corpus et sanguis pignus et imago rei sunt futurae; ut quod nunc per similitudinem ostenditur, in futuro per manifestationem reveletur. Quod si nunc significant, in futuro autem patefacient, aliud est quod nunc geritur, aliud quod in futuro manifestabitur.

LXXXVII.

Qua de re et corpus Christi et sanguis est quod Ecclesia celebrat, sed tanquam pignus, 121.0164A| tanquam imago. Veritas vero erit, cum jam nec pignus nec imago, sed ipsius rei veritas apparebit.

LXXXVIII.

Item alibi: Perficiant in nobis, Domine, quaesumus, tua sacramenta quod continent: ut quae nunc specie gerimus, rerum veritate capiamus. Dicit quod in specie gerantur ista, non in veritate; id est per similitudinem, non per ipsius rei manifestationem. Differunt autem a se species et veritas. Quapropter corpus et sanguis quod in Ecclesia geritur, differt ab illo corpore et sanguine quod in Christi corpore jam glorificatum cognoscitur. Et hoc corpus pignus est et species; illud vero ipsa veritas. Hoc enim geretur donec ad illud perveniantur; 121.0165A| ubi vero ad illud perventum fuerit, hoc removebitur.

LXXXIX.

Apparet itaque quod multa intra se differentia separantur, quantum est inter pignus et eam rem pro qua pignus traditur, et quantum inter imaginem et rem cujus est imago; et quantum inter speciem et veritatem. Videmus itaque multa differentia separari mysterium sanguinis et corporis Christi quod nunc a fidelibus sumitur in Ecclesia, et illud quod natum est de Maria virgine, quod passum, quod sepultum, quod resurrexit, quod coelos ascendit, quod ad dexteram Patris sedet. Hoc namque quod agitur in via spiritualiter est accipiendum, quia fides quod non videt, credit, et spiritualiter pascit animam, et laetificat cor, et vitam praebet 121.0165B| aeternam et incorruptionem, dum non attenditur quod corpus pascit, quod dente premitur, quod per partes comminuitur, sed quod in fide spiritualiter accipitur. At vero corpus illud in quo passus est et resurrexit Christus, proprium ejus corpus existit, de Virginis Mariae corpore sumptum, palpabile seu visibile, etiam post resurrectionem, sicut ipse discipulis ait: Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).

XC.

Audiamus etiam quod beatus Fulgentius in libello de Fide dicat (cap. 19): « Firmissime tene, et nullatenus dubites, ipsum unigenitum Deum Verbum carnem 121.0166A| factum, se pro nobis obtulisse sacrificium, et hostiam Deo in odorem suavitatis; cui cum Patre et Spiritu sancto a patriarchis, et prophetis, et sacerdotibus, tempore Veteris Testamenti animalia sacrificabantur: et cui nunc, id est tempore Novi Testamenti, cum Patre et Spiritu sancto, cum quibus illi una est divinitas, sacrificium panis et vini, in fide et charitate, sancta catholica Ecclesia per universum orbem terrae offerre non cessat. In illis enim carnalibus victimis significatio fuit carnis Christi, quam pro peccatis nostris ipse sine peccato fuerat oblaturus, et sanguinis quem erat effusurus in remissionem peccatorum nostrorum. In isto autem sacrificio gratiarum actio atque commemoratio est carnis Christi quam pro nobis obtulit, et sanguinis quem pro nobis 121.0166B| effudit. De quo beatus Paulus apostolus dicit in Actibus apostolorum: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo (Act. XX, 28). In illis ergo sacrificiis quid nobis esset donandum, figurate significabatur; in hoc autem sacrificio quid jam nobis donatum sit, evidenter ostenditur. »

XCI.

Dicens quod in illis sacrificiis quid nobis esset donandum significabatur; in isto vero sacrificio quid sit donatum commemoretur, patenter innuit quod sicut illa figuram habuere futurorum, sic et hoc sacrificium figura sit praeteritorum. 121.0167A|

XCII.

Quibus dictis, quanta differentia sit inter corpus in quo passus est Christus, et hoc corpus quod pro ejus passionis commemoratione sive mortis sit, evidentissime declaravit. Illud namque proprium et verum, nihil habens in se vel mysticum vel figuratum; hoc vero mysticum; aliud exterius per figuram ostentans, aliud interius per intellectum fidei repraesentans. (Vide num. 91.)

XCIII.

Ponamus adhuc unum Patris Augustini testimonium, quod et dictorum fidem nostrorum astruat et sermonis marginem ponat. In sermone quem fecit ad populum de Sacramento altaris sic infit: « Hoc quod videtis in altari Dei, jam transacta nocte vidistis; sed quid esset, quid sibi vellet, quam magnae rei sacramentum contineret, nondum 121.0167B| audivistis. Quod ergo videtis, panis est et calix, quod vobis etiam oculi vestri renuntiant. Quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix est sanguis Christi. Breviter quidem hoc dictum est, quod fidei forte sufficiat; sed fides instructionem desiderat. Dicit enim propheta: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9). Potestis ergo dicere mihi: Praecepisti ut credamus, expone ut intelligamus. Potest enim animo cujuspiam cogitatio talis oboriri: Dominus noster Jesus Christus novimus unde acceperit carnem, de virgine scilicet Maria; infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad juvenilem aetatem perductus est, a Judaeis persecutionem passus est, ligno suspensus est, interfectus est, de ligno depositus est, sepultus est, tertio die 121.0167C| resurrexit; quo die voluit, in coelum ascendit; illuc levavit corpus suum; inde venturus est judicare vivos et mortuos; ibi est modo sedens ad dexteram Patris. Quomodo panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo ejus est sanguis? Ista, fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur et aliud intelligitur: quod videtur, speciem habet corporalem; 121.0168A| quod intelligitur, fructum habet spiritualem.

XCIV.

Ista venerabilis auctor dicens instruit nos quid de proprio corpore Domini, quod de Maria natum, et nunc ad dexteram Patris sedet, et in quo venturus judicare vivos et mortuos; et quid de isto quod super altare ponitur et populo participatur, sentire debeamus. Illud integrum est, neque ulla sectione dividitur, nec ullis figuris obvelatur: hoc vero quod supra mensam Domini continetur, et figura est, quia sacramentum est; et exterius quod videtur, speciem habet corpoream quae pascit corpus: interius vero quod intelligitur, fructum habet spiritualem qui vivificat animam.

XCV.

Et de hoc mystico corpore volens apertius et manifestius loqui, sic dicit in consequentibus 121.0168B| (Ibid., in fine; epist. S. Fulgentii ad Fernandum diaconum) : « Corpus ergo Christi si vultis intelligere, Apostolum audite dicentem: Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27); mysterium vestrum in mensa Domini positum est, mysterium vestrum accipitis. Ad id quod estis, Amen respondetis; et respondendo subscribitis. Audis ergo, Corpus Christi, et respondens, Amen, esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen. Quare ergo in pane? Nihil hic de nostro afferamus; ipsum Apostolum dicentem audiamus, cum de isto sacramento loqueretur, ait: Unus panis, unum corpus multi sumus in Christo (I Cor. X, 17), » et reliqua.

XCVI.

Sanctus Augustinus satis nos instruit quod sicut in pane super altare positum corpus Christi 121.0168C| signatur, sic etiam et corpus accipientis populi, ut evidenter ostendat quod corpus Christi proprium illud existat, in quo lactatus, in quo passus, in quo mortuus, in quo sepultus, in quo resurrexit, in quo coelos ascendit, in quo Patris ad dexteram sedet; in quo venturus est ad judicium. Hoc autem quod supra mensam Dominicam positum est, 121.0169A| mysterium continet illius, sicut etiam identidem mysterium continet corporis populi credentis, Apostolo testante: Unus panis, unum corpus multi sumus in Christo.

XCVII.

Animadvertat, clarissime princeps, sapientia vestra quod positis sanctarum Scripturarum testimoniis et sanctorum Patrum dictis evidentissime monstratum est, quod panis qui corpus Christi, et calix qui sanguis Christi appellatur, figura sit, quia mysterium: et quod non parva differentia sit inter corpus quod per mysterium existit, et corpus quod passum est, et sepultum, et resurrexit. Quoniam hoc proprium Salvatoris corpus existit, nec in eo vel aliqua figura, vel aliqua significatio, sed ipsa rei manifestatio cognoscitur, et ipsius visionem credentes 121.0169B| desiderant; quoniam ipsum est caput nostrum, et ipso viso satiabitur desiderium nostrum; quo ipse et Pater unum sunt, non secundum quod corpus habet Salvator, sed secundum plenitudinem divinitatis quae habitat in homine Christo.

XCVIII.

At in isto quod per mysterium geritur figura est non solum proprii corporis Christi, verum etiam credentis in Christum populi (Vide num. 116): utriusque namque corporis, id est et Christi, quod passum est et resurrexit; et populi in Christo renati atque de mortuis vivificati, figuram gestat.

XCIX.

Addamus etiam quod iste panis et calix (Vide num. 96), qui corpus et sanguis Christi nominatur et existit, memoriam repraesentat Dominicae passionis sive mortis, quemadmodum ipse in Evangelio 121.0169C| dixit: Hoc facite in mei commemorationem (Luc. XXII, 19). Quod exponens apostolus Paulus ait: Quotiescunque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat (I Cor. XI, 26). 121.0170A|

C.

Docemur a Salvatore, necnon a sancto Paulo apostolo, quod iste panis et iste sanguis qui super altare ponuntur, in figuram sive memoriam Dominicae mortis ponantur, ut quod gestum est in praeterito, praesenti revocet memoriae; ut illius passionis memores effecti, per eam efficiamur divini muneris consortes, per quam sumus a morte liberati: cognoscentes quod ubi pervenerimus ad visionem Christi, talibus non opus habebimus instrumentis, quibus admoneamur quid pro nobis immensa benignitas sustinuerit; quoniam ipsum facie ad faciem contemplantes, non per exteriorem temporalium rerum admonitionem commovebimur, sed per ipsius contemplationem veritatis aspiciemus quemadmodum nostrae salutis auctori gratias agere debeamus.

CI.

121.0170B| Nec ideo quoniam ista dicimus, putetur in mysterio sacramenti corpus Domini vel sanguinem ipsius non a fidelibus sumi (Vide num. 96), quando fides non quod oculus videt, sed quod credit, accipit: quoniam spiritualis est essa, et spiritualis potus, spiritualiter animam pascens, et aeternae satietatis vitam tribuens; sicut ipse Salvator mysterium hoc commendans loquitur: Spiritus est qui vivificat; nam caro nihil prodest (Joan. VI, 64).

CII.

Imperio vestrae magnitudinis parere cupientes, praesumpsi parvus rebus de non minimis disputare, non sequentes aestimationis nostrae praesumptionem, sed majorum intuentes auctoritatem. Quae si probaveritis catholice dicta, vestrae meritis fidei deputate, quae, deposita regalis magnificentiae gloria, 121.0170C| non erubuit ab humili quaerere responsum veritatis. Sin autem minus placuerint, id nostrae deputetur insipientiae, quae quod optavit, minus efficaciter valuit explicare. (no apparatus)