Jump to content

De creatione VI dierum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De creatione VI dierum
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


De creatione VI dierum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

DE PRIMA DIE.

(0207A) In principio creavit Deus coelum et terram. Istud capitulum omnium librorum caput est. Omnis enim Scriptura divina bipartita est, Vetus Testamentum, et Novum. Alia quippe sunt, ubi interna intimantur, ut est: In principio erat Verbum (Joan. I). Alia facta narrantur, ut est: In principio fecit Deus coelum et terram. Alia futura pronuntiantur, sicut dicitur: Cum venerit Filius hominis in majestate sua (Matth. V). Alia vero sunt, quae agenda praecipiuntur, ut est: Diliges proximum tuum (Matth. V). Quomodo ergo bipartita est? Quia sunt alia quae secundum figuram dicta sunt, ut est Canticum canticorum; et est: Audivit Adam vocem Domini Dei deambulantis in paradiso (Gen. III). Et alia sunt secundum rerum gestarum fidem, ut est, secundum quod populus de Aegypto transierit et quod mare pedibus ambulavit. Alia vero sunt, quae utroque modo dicta sunt, ut est transitus maris Rubri. Et miracula illa quae Dominus in Evangelio (0207B)fecit. Dicit vero: In principio creavit Deus coelum et terram. Inquirendum est in quo principio creavit Deus coelum et terram, utrum in principio temporis, an in principio ut esset hoc initium creaturae ejus, ex quo alia esse coeperunt. Non enim Deo semper coaeterna fuerunt. Dicamusque: In principio sibi coaeterno fecit Deus coelum et terram, hoc est in unigenito Filio, qui est Sapientia Patris, de quo dicit Apostolus: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I); et in psalmo dicit: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). Et iterum dicit Apostolus: Quia in ipso condita sunt omnia, quae in coelo sunt et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I), nam et evangelista de Christo dicit: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I). Tamen quaerendum est, quod in principio primum Deus fecit coelum et terram, an lucem. Et si prima lux creata fuit, quare non dixit: In principio creavit Deus lucem? Intelligendum est, quod simul creavit coelum, et terram et lucem. Quia nihil interest, nisi origo tantum, sicut homo duas parabolas cognitas simul (0208A)non potest enarrare, ita et Dominus fecit. Quia hoc prius enarravit, quod originem habuit, et postea quod exinde factum fuit, quamvis utrumque simul fecisset. Ut quod sola origine prior est in faciendo, prior sit ex tempore enarrando. Ergo dum oportebat ut Scriptura sancta utrumque enarrasset, et res gestas quam res narratas, quod exinde factum est, ratio erat ut prius enarrasset unde aliquid factum erat, quam illud, quod exinde factum est, propter tardiores intellectu, ut capere potuissent, quia res corporeae ex aliquo fiebant. Quia nihil interest inter creationem coeli et terrae, et lucem, nisi hoc tantum, quod est inter verbum et vocem. Quare non dixit: In principio fecit Deus coelum et terram, sed dixit: Creavit, propter informitatem materiae, et iterum sensum spiritalem.

Item Recapitulatio.

In principio creavit Deus coelum et terram. Principium Christus est, sicut ipse in Evangelio ait: Ego principium, qui et loquor vobis. In hoc igitur (0208B)principio fecit Deus coelum, id est, spiritales, qui coelestia meditantur et quaerunt. In ipso fecit et carnales, qui terrenum necdum deposuerunt. Terra autem erat inanis et vacua, id est, Quia nondum erat a mari distincta. Et vacua, id est, quia littoribus non erat circumdata, vel vitibus ornata: id est, arboribus vel animalibus.

Item Recapitulatio.

Terra autem erat inanis et vacua. Terra scilicet carnis nostrae inanis erat et vacua, priusquam doctrinae acciperet formam. Et tenebrae erant super faciem abyssi, quia non erat lux quae superfunderetur, quod si esset, utique superesset. Sed quomodo erat? Id est aer spissatus luce carens diurna.

Item Recapitulatio.

Et tenebrae erant super faciem abyssi. Quia delictorum caecitas, et ignorantiae profunda obscuritas corda nostra tegebat. Et spiritus Dei ferebatur super aquas. (0209A)Unde ait beatus Apostolus: Super eminentem, inquit, scientiam charitatis Christi (Ephes. III). Et alibi ait: Superexaltat autem omnem intellectum (Philipp. IV). Ergo aliquid inchoatum ostendit, super quod spiritus Dei ferri diceretur, non loco, sed omnia superante atque praecellente potentia. Duo quippe sunt, propter quod amat Deus creaturam suam, ut sit et maneat. Ut sit formata, et maneat in praecepto Creatoris. Ergo Spiritus Dei ferebatur super aquas, ut esset quod maneret; quamobrem prius res informatas, et postea Spiritum sanctum nominavit, quia omnis exiguus amor rebus quas diligit subterponitur.

Recapitulatio.

Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Id est, Spiritus Dei Patris. Et de ipso Spiritu sancto ait Apostolus: Qui non habet Spiritum Christi, hic non est ejus (Rom. VIII). Si ergo nihil interest inter personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quare non dicit: Qui non habet Spiritum Spiritus, vel: Sicut dicit (0209B)Spiritus Patris, vel Spiritus Filii? Quare non dicit Pater Spiritus, vel Filius Spiritus? Quia non habet relativum modum unde reddere posset, sicut dicit Servus Domini, aut Domini servus, vel Filius Patris, et Pater Filii. Quia si dixisset Pater Spiritus, ostendisset Deum esse Patrem Spiritus. Vel si dixisset Filius Spiritus, demonstrasset Spiritum sanctum Patrem esse Filii, quia non est nec Pater nec Filius, sed de divina substantia processit. Quamobrem non dicit Spiritus sanctus natus a Patre vel Filio, quia non est natus sicut Unigenitus, nec factus sicut nos, ut per adoptionem gratiae filius vocaretur. Et quomodo Spiritus sanctus coaeternus dicitur Patri et Filio? Quia dixit Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedentem, et coaeternum esse. Semper enim processit, nam non semper datus est, quia semper potest fieri donum non per datum. Semper enim Spiritus sanctus processit, et a Patre paratum fuit dari. Nam tunc non erat qui eum accepisset, neque angeli, (0209C)neque homines, nisi solus creator omnium. Et si tres unum sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus (I Joan. V), quare ergo non dicitur Pater missus a Filio, vel a Spiritu sancto? Ordo paternae reverentiae servatur.

Recapitulatio.

Spiritus autem Dei super cor nostrum tenebrosum et fluidum, quasi super aquas jam superferebatur. In quo subsistentes requiesceremus, cujusque vivificaremur flatu, et cujus unda ablueremur.

DE CREATIONE LUCIS. Dixit quoque Deus: Fiat lux. Lux autem ista est visibilis, an invisibilis? Invisibilis vero dicitur, quia creatio angelica est, quam oculi nostri non valent prospicere. Ratio enim erat ut die quarta sidera in coelo fabricasset, quae oculi nostri potuissent prospicere. Ista creatio angelica, est temporalis, an intemporalis? Temporalis enim erat in angelis, intemporalis (0209D)in Deo. Temporalis erat, quod dictum intelligimus expressum ab aeterno Deo per Verbum coaeternum in creatura spiritali, quam jam tunc fecerat, cum dictum est: In principio creavit Deus coelum et terram; sed ista locutio non tantum sine aliquo sono, sed etiam sine ullo corporali motu, creatura spiritalis ejus mente atque ratione quodam modo infixa per Verbum Patris coaeternum; sed multum ac difficillimum est capere quomodo dicitur, Deo non temporaliter jubente, neque id temporaliter audiente creatura, qui contemplatione veritatis omnia tempora excedit, sed intellectualiter sibimet expressas, cum Patri coaeterna Sapientia tanquam intelligentibus locutionis ad ea quae infra sunt transmittentes, ut fieret temporalis motus in rebus temporalibus, sive formandis sive administrandis.

Et facta est lux. Id est, creatio angelica, quia illi tunc cognoverunt agnoscere vel intelligere Creatorem suum. Quare iterum non repetit; Et fecit Deus lucem, (0210A)sicut in caeteras creaturas repetit, quas creavit, ut in firmamento dicit: Fiat firmamentum, et iterum: Fecit Deus firmamentum. Ideo quia non erat necesse ut dixisset: Fecit Deus lucem, quia intellectualis creatura erat, id sunt angeli. Quando autem dicit Fiat firmamentum, vel caetera in aliis creaturis hoc in cognitione angelica dicit, quia nec mirum est si Deus sanctis angelis suis, in prima lucis conditione ad se conversis, prius voluit ostendere quid erat deinceps facturus. Quando vero dicit: Et fecit Deus, id est in propria natura rerum. Jam non erat opus hoc de angelis iterum repetere, quia illi tunc, sicut diximus, conversi fuerunt ad agnoscendum Creatorem suum. Cum enim aeterna illa et immutabilis, quae non est facta, sed genita, Sapientia in spiritalem atque rationalem creaturam se transfert (sicut in animas sanctas, ut illuminati lucere possent), fit in eis quaedam luculenta rationis affectio, quae potest accipi facta lux, cum dixerit Deus Fiat lux. Jam enim erat (0210B)spiritalis creatio, quae coeli nomine significata est, cum scriptum sit: In principio creavit Deus coelum et terram; non coeli corporei, sed coeli incorporei, in quo intelliguntur omnes sancti angeli.

Et vidit Deus lucem quod esset bona. Quare lucem tantum laudavit, et non noctem. Id est, quia nox adhuc, nec dies factae erant, sed tantum lux angelica, quia indignum erat Deo rem informem laudare, quae adhuc formata non erat, sed rem illam quae formata erat laudavit, id est, lucem angelicam.

Et divisit lucem a tenebris. Quid est divisio lucis a tenebris, nisi distinctio formatae ab informi.

Appellavitque lucem diem. Quamobrem appellavit lucem diem, quia dies adhuc non erat formata. Idemque dies circa speciem factae rei appellatus est.

Et tenebras noctem. Quare similiter noctem appellavit, quae adhuc minime formata erat, quia nox ista, quae nobis notissima est, facit eam esse absentiam solis super terram. Quia, decidente sole, vocamus vesperam; inchoante mane, appellamus diem. Nox autem (0210C)hic privatio operis est, aut nox ipsa possibilitas est appellata, quae in rebus est factis, unde fieri potest, etiamsi non mutentur. Et iterum secundum sensum spiritalem.

Recapitulatio.

Dixit quoque Deus: Fiat lux. Id est, illuminatio credulitatis appareat. Prima enim die lucem fidei dedit, quia prima est in conversione fides. Unde et ipsum primum in praeceptis mandatum est: Dominus Deus tuus, Deus unus est. Propter quam fidem ipse Dominus etiam invisibiliter in mundo apparere voluit. Jam tunc Deus juxta praesentiae suae gratiam divisit justos, id est, filios Dei et lucis, a peccatoribus, tanquam a tenebris: istos vocans diem, illos noctem. Nam quia in Ecclesia lucis nomine justi appellantur, audi Apostolum: Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V).

Factumque vespere et mane dies unus. Quid est vespere, (0210D)nisi ipsa perfectio singulorum operum? et mane, id est, inchoatio sequentium.

DE SECUNDA DIE. Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum. Idem propter firmamentum stabilitatis, sive propter intransgressibilitatem superiorum atque inferiorum aquarum. Naturam tamen aquarum illic jam non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere aestimamus, propter siderum naturas mitigandas, ne creaturas Dei subterpositas nimio ardore concrement. Quomodo autem quaelibet aquae ibi sint, ubi eas minime dubitemus? Quia major est Scripturae hujus auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas. De coelorum autem consistentia quaerenda est ratio. Dominus hic unum firmamentum factum commemorat, Apostolus autem se in tertium coelum raptum fuisse testatur. Quid ergo dicamus, nisi quia conglobatae minimae guttae in unum faciunt collectionem unam, et propter gravitatem ponderis non eas suffert aer (0211A)sustinere, sed ejus ponderis ad imum defundendo dat locum. Haec est pluvia. Ergo aer inter vapores humidos, unde desuper nubila globentur, et maria subterfusa volunt intelligere coelum esse inter aquam et aquam. Secundum vero coelum, quod spiritu cernimus, unde animalibus plenus discus ille ad Petrum in exstasim mentis descendit. Tertium vero coelum, quod mente cognoscimus, ita secretum atque remotum vel omnino mundatum, vel a carnis sensibus abreptum, ut ea quae in illo coelo sunt ipsam Dei substantiam Verbum, per quod facta sunt omnia, in charitate Spiritus sancti ineffabiliter videre valeant.

Et dixit Deus: Fiat firmamentum inter medium aquarum, et dividat aquas ab aquis. Spiritus ergo Dei scribendus aderat, quasi quis ab eo requireret, quomodo factum sit recte responderit. Dixit Deus: Fiat, id est, quod in Verbo Dei aeterno erat ut fieret. Deinde incipit narrare unumquodque factum. Cum audivimus, Et sic factum est, intelligimus factam creaturam (0211B)non excelluisse perscriptum in Verbo Dei terminos generis sui; cum vero audivimus: Vidit Deus quia bonum est, intelligimus in benigno Spiritu ejus, non quasi incognitum post factum placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret factum, ubi placebat ut fieret. De figura autem coeli breviter dicendum est, hoc scisse auctores nostros, quod veritas habet; sed Spiritum Dei qui super eos loquebatur noluisse ostendere nullo salute profuturo utilia. De ea autem contentione, quae inter plures de figura coeli fieri solet, utrum in modum extensae pellis, an sphaerae vel camerae consistat, non videmus quod prohibeat pellem extensam in modum camerae curvari, vel quasi sphaerae in rotundum sinum extendi.

Item Recapitulatio.

Deinde secunda die disposuit Deus firmamentum, id est, solidamentum sanctarum Scripturarum; firmamentum enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur, (0211C)quia coelum plicabitur sicut liber.

Discrevitque super hoc firmamentum aquas. Id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legentes audiant verbum Dei (Matth. XXIV). Vident enim semper eum, et diligunt. Sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut ibi spiritales suscipientes cognoscant qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores.

DE DIE TERTIA. Dixit vero Deus: Congregentur aquae quae sub coelo sunt in locum unum, et appareat arida. Quid est ergo quod non ait: Fiat arida visibilis, vel aqua congregata, nisi quia propinquiora sunt eidem informitati, quam coelestia corpora, ut de his per innumerationem dierum infirma rerum condiuntur. Ideo noluit inferri, ut similiter cum superioribus fieri imperaret, (0211D)sed congregatae aquae apparere per se infirma rerum jussit. Ubi ergo congregatae sunt aquae si totam terram prius occupaverunt, illic, scilicet quo retractae sunt ut terra nudaretur. Et si aliqua pars antea arida apparebat, ubi congregari potuisset, non ergo totum abyssus occupavit, sed magis intelligendum est, aut in modum nebulae prius aqua terram occupasset, aut terram longe lateque obsidens, qua cavum locum praebuisset, ubi percurrentes aquas capere potuissent ut appareret arida.

Item Recapitulatio.

Post haec die tertia collegit in unum aquas inferiores salsas. Hoc est, homines infideles, qui cupiditatum tempestate et tentationum carnalium fluctibus quatiuntur, et in se ipsis quasi amaritudo includuntur. Segregavitque ab eis aridam, populorum scilicet fontem fidei sitientem; obfixitque dehinc superborum limites, et coercuit eos, ne turbulentis iniquitatum suarum fluctibus aridam, id est, animam sitientem (0212A)Deum, conturbent, liceatque ei germinare bonorum operum fructum secundum genus. Diliges proximum in subsidiis necessitatum carnalium, habens in se semen secundum similitudinem, ut ex sua infirmitate compatiantur ad subveniendum indigentibus, producens et lignum forti robore. Et fructiferum, id est, beneficium ad eripiendum eum qui injuriam patitur de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum valido robore justi judicii.

Et vidit Deus quod esset bonum, et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum, faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem et afferentem semen, juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum, factumque est vespere et mane dies tertius. Quid est enim, quod ista omnia in unum dicit imperavit fieri, et terram germinare, (0212B)et aquas congregare, nisi quod ista omnia in terra radice figuntur? Ideo ad eamdem diem pertinere dicuntur quia quamvis longe lateque per incrementa sua diffunduntur, tamen de locis propriis nexibus suis non moventur. Quia arbores vivunt, vivunt tamen non per animam, sed per viriditatem, quia ille succus infunditur in radice, deinde in qualitatem arboris efficitur, et postea in effusione ramorum, et exinde in viriditate foliorum. Unde dicit: Et lignum pomiferum, quia omnia ligna fructum non faciunt, quia hic fructus intelligitur, quia unaquaeque arbor habet usum suum, et unaquaeque herba similiter utilitatem suam tam in manifesto, quam in occulto

DE DIE QUARTA. Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli, ut dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora et dies et annos, et luceant in firmamento coeli, et illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus (0212C)duo magna luminaria: luminare majus, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas, et posuit eas in firmamento coeli, ut luceant super terram, et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum, et factum est vespere et mane dies quartus. Ut quod ibi erat in Verbo Dei secundum genitam Sapientiam. Deinde factum est in creatura spiritali, hoc est in angelis. Deinde facta sunt ipsa luminaria, ut essent in genere proprio, ut sint in signa et tempora. Quis non videat quam obscure positum sit quarta die coepisse tempora, quasi superius illud triduum sine tempore praeterire potuisset, quae suae tamen creationis tempus habuerunt, quia mutuo creatura nomen accepit, siderum tamen distinctione illud triduum non habuerunt.

Luminare majus, ut praeesset diei, quia diem clarescere non posse cognoscimus, nisi solis lumine adjuvetur, nec noctem stellis apparentibus, si luna desit, quemadmodum illius praesentia illustratur. Quaerunt tamen utrum ista praecipua coeli luminaria (0212D)aequaliter valeant, sed diversa intervalli distantia terrae oculis nostris majora minoraque appareant, quia sicut prius coelum factum est, ita prius ornandum erat. Quarta die fiunt sidera, quibus lucescentibus super terram habitatio illustratur inferior, ne habitatores ejus in tenebrosam habitationem inducerentur. Ideo succedentibus motibus, infirma inferiorum corpora quieti reparantur, factum est circumeunte sole diei noctisque vicissitudo propter vicissitudinem dormiendi vel vigilandi. Nox autem illa ne indecora remaneret, luna vel siderum luce decorata est, ut ipsos homines consolaretur, quibus iter carpentibus etiam operantibus nocturna necessitas compellit, vel animalia, quae solis lucem ferre non possunt, aequanimiter consolentur. Quando vero dicit: Dixit Deus Fiat, intelligimus Scripturae intentionem ad aeternitatem Verbi Dei recurrentem, non enim invenit aliqua recreanda quam in Verbo Dei non invenisset creata; non ergo toties dixit (0213A)Deus Fiat illa, vel illa, quoties in hoc libro reperitur scriptum. Unum enim Verbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula. Et sint in signa et tempora: non secundum haereticos vel philosophos, qui vana signa sectantur, sed secundum veritatem signorum. Signa autem et tempora ad lunam vel ad sidera coeli pertinere dicuntur. Inquirendum est si coelum in gyro versatur, an sidera circumeunt. Id intelligendum est, quod sidera circumeunt, coelum autem firmiter stat.

Et factum est vespere et mane dies quartus. Cur vespere vel mane nominavit, de nocte autem nihil indicavit? Quid ergo aliud noctem dicamus, nisi absentiam lucis, quae inter vesperam et mane restare videbatur; an quia prima lux angelicam significavit creationem, qui contemplando creatorem suum, cum concordissima charitate sine caecitatis ignorantia Creatorem in perpetuum laudare non cessant? Sed tamen initio operis et fine lucide cognoverunt quod (0213B)vespere et mane vocatur. Et iterum secundum sensum spiritalem.

Item Recapitulatio.

Deinde quarto die emicuerunt luminaria, firmamento legis infixa, id est, evangelistae, doctores, et Scripturae sanctae disputando cohaerentes, et omnibus inferioribus lumen sapientiae demonstrantes. Prodiit etiam simul et caetera micantium siderum turba, id est, diversarum virtutum in Ecclesia numerositas, quae, in hujus vitae obscuritate, tanquam in nocte, refulgentes, dividant in hoc firmamento Scripturae sensibilia et intelligibilia, quasi inter lucem perfectorum et tenebras parvulorum, et sint in signis virtutum et miraculorum. Sunt etiam in tempora et annos, quia praedicatores propriis temporibus vivunt et transeunt. Verbum autem Domini manet in aeternum. Quare autem primo terra germinaverit, deinde facta sunt luminaria, nisi quia post opera bona venit illuminatio lucis ad contemplandam speciem supernae (0213C)virtutis?

DE QUINTA DIE. Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento coeli. Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in specie sua, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum, benedixitque eis dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram. Et factum est vespere et mane dies quintus.

Quid est ergo quod prius ornavit aquas de reptilibus, antequam terram de animalibus? Ratio erat quia prius visibilis apparuit, ut prius ornatum suum accepisset, aut quia in principio coelum recepit ornamentum suum, id est, de angelis, quando creati fuerunt. Similiter autem et terra, quam de herbis vel de arboribus vestivit; ratio enim erat ut aquae (0213D)recepissent ornamentum suum de reptilibus, vel aer de volatilibus. Quid est enim, quod saepe legimus de creatura coeli et terrae et maris similiter, quomodo creati fuerunt, de aere autem nihil indicavit? Non enim arbitrandum est ut illud elementum in hac Scriptura praetermisisset, nisi quia consuetudo est divinae Scripturae coelum et terram totum mundum appellare. Et ideo aestimandum est, aerem ad coelum et terram pertinere. Et quidquid est humidum, vel vaporaliter expansum, hoc ad terram pertinet; quidquid enim tranquillum et quietum est, ad coelum pertinere dicitur; et quod ita sit aer aquae similis, ut ex ejus halationibus pinguescere probatur; spiritum procellae faciat, id est, ventum et nubilum contra, et ut posset volatus avium sustinere; non enim dixit: Producant aquae reptile animae viventis, et producat aer volatilia super terram; sed dixit: Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram, quia aer ex aqua fit. Et quidquid undosum (0214A)vel fluidum est, hoc piscibus datum est. Quidquid autem humidum vel vaporaliter suspensum est, hoc volatilibus traditum esse manifeste cognoscitur, quia sicut pisces maris pinnulis suis in aquis natant, ita volatilia coeli in aere quasi in aquis de pinnulis suis volitare videantur. Et ideo sub firmamento coeli volitare dicuntur, non in firmamento coeli, quia illic spatium contiguum est, ubi volitare aves non possunt. Aer iste a confinio luminoso coeli usque ad fluidam aquarum et nudam terram fluxum est; non omnis tamen ad terram pertinet, sed de quo incipit a sursum versum ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis. Quidquid autem superius est, propter tranquillitatem ad coelum pertinere dicitur. Et daemones habitare in aere dicuntur; et propterea eos suffert aer sustinere, quia aerea imagine utuntur, et exinde impugnant humanum genus, qui statim quando creati fuerunt de conspectu Dei projecti sunt. Unde Salvator in Evangelio ad discipulos suos loquitur, (0214B)dicens: Vidi Satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X). Quomodo enim cadere dicitur si non stetit; idemque non perseveravit in consortio sanctorum angelorum, sed statim quam cito se ipsum aspexit in claritate Dei, erexit se in superbiam contra Creatorem suum. Et dixit: Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Et statim projectus est de altitudine coeli in aerem cum omnibus satellitibus suis, qui eum secuti sunt, qui non perstiterunt in divino amore, sicut illi qui firmati sunt, ut si velint peccare non possint, quia ipsi in principio proprium arbitrium habuerunt, sicut nunc humanum genus videtur habere. Illi autem de proprio arbitrio lapsi fuerunt, et sententiam Dei acceperunt, ut, si velint, reparare non possint. Et iterum dixit Dominus: Ille ab initio homicida fuit, et in veritate non stetit (Joan. VIII). Quomodo vero ab initio homicida fuit? Idemque primum Adam jugulavit in paradiso, quando poma comedere suasit, et de immortalitate factus est mortalis, et postea humanum (0214C)genus usque ad adventum Salvatoris jugulavit. Quomodo in veritate non stetit? Quia non meruit accipere quod ei promissum fuerat, ut cum Creatore suo in perpetuum cum reliquis angelis permansisset; sed projectus est in terram cum suis, ubi sine dubio poenam patiuntur, quia in aere ignis sidereus eis dominatur, et sibi pro genere suo quasi quidam carcer deputatus est, quousque veniat tempus diei judicii, et in ignem aeternum mittentur, Ubi est fletus et stridor dentium (Luc. XIII), aer vero saepe suscitatur et fortiter congelatur, et facit nivem, aliquando autem magis constringitur, et procella efficitur, aliquando vero coruscationes et tonitrua; et ad imum de fundendo dat locum, quia aer ista non suffert sustinere, tamen omnia ista per providentiam divinam et occulto judicio Dei fiunt. Sed tamen alii ista quatuor elementa mundi ad quinque corporis sensus referunt: ignem ad oculos, aerem ad auditum, humorem ad odorem et gustum, tactus ad terram pertinere (0214D)dicunt. Dicunt etiam nec videri sine igne posse aliquid, nec tangi sine terra, ac per hoc elementa omnia in hominibus inesse; sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet, accepisse vocabulum. Ideo autem caloris privatione cum corpus nimie frigescit obtundit sensum, quia motus frigescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer humida, et humor terrena, afficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus. Quanto autem quidquid subtilius est in natura corporali, tanto est vicinius naturae spiritali, quamvis longe distante genere, quandoquidem illud corpus est, illud non est. Ac per hoc quoniam sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos; anima tamen cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi. Inchoat itaque motum in omnibus sensibus ad subtilitatem ignis, sed non in (0215A)omnibus ad idem pertinet, in visu enim pervenit represso calore, usque ad ejus lucem; in auditu, usque ad ejus liquidiorem aerem calor ignis penetrat; in olfactu autem transit aer purus, et pervenit ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit; in gustatu et hanc transit, et pervenit usque ad humorem corpulentiorem, quo etiam penetrato atque transjecto cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit. Inquirendum est autem quando minimi pisces, vel animalia, sive vermiculi, quod Scriptura non meminit, creati fuissent, dum ratio inquirenda est, ab elephanto maximo usque ad vermiculum minimum, quomodo creati fuerunt. Ergo ratione debemus intelligere unde veniat ista minima creatura, dum Scriptura hic nihil indicavit; intelligendum est enim, quando Deus separavit aquas ab aquis, tunc minima animalia, quae de aquis efficiuntur, in ipsis aquis natura illorum consistebat. Et illi vermes, qui de corporibus (0215B)mortuorum sunt, unde veniunt? Intelligendum est, quod in corpora habent eorum vigorem nascendi. Si aqua tegebat terram, an terra aquam, id ( sic ) aqua tegebat terram, quasi aliqua pars terrae elapsa fuerit super aquam, statim erupta est aqua in locum suum terra revertitur. Quomodo autem dicit in alio loco: quia ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit illam (Psal. XXIII). Si hic aqua tegebat terram, id aut de altiori terra hoc dicit, ubi montes esse videntur; aut de insulis illud dictum est, ubi terra altior est quam aqua. Sed magis hoc secundum sensum intelligendum est, quia simplices in Ecclesia super prudentes fundati sunt; et ita aquae vivae dicuntur, quia sustentant eos quos infirmiores esse conspiciunt. Quia quantum est inter lunam et sidera coeli, tantum est inter sanctam rusticitatem et sanctam simplicitatem. Pisces autem unde procreantur, de aqua, aut de semetipsis? Id intelligendum est, quia de aquis procreantur, dum dicit: Producant (0215C)aquae reptile animae viventis. Benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini, quare ista animalia benedictionem accipere meruerunt sicut homo? Id ut intelligamus, istam benedictionem in caeteris animalibus permanere.

Item Recapitulatio.

Et iterum inter haec die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, homines scilicet renovati in vitam per baptismi sacramentum; facta sunt et volatilia, id est, sanctae animae ad superna volantes.

DE DIE SEXTA. Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo animae viventis.

Et simplicia animalia, quae data sunt in usum humano generi; reptilia vero, qui reptant super terram, serpentes vel caetera sunt. Et bestiae terrae sunt, (0215D)ursi, leones, pardi, vel caetera; bestiae vero dicuntur, quidquid dentibus aut ungulis pugnat. Quaerenda est enim ratio, si ista animalia venenosa in principio, quando creata fuerunt, habuerunt venenum sicut nunc. Intelligendum est quod sicut tunc creata fuerunt, ita permanent. Sed tamen in principio nocendi potestatem non habuerunt, sicut probare possumus de serpentibus, quando vipera invasit manum Pauli, et nihil ei nocuit, quia potestatem habuit invadendi, nocendi autem non habuit potestatem. Similiter de bestiis, quando Daniel missus in lacum leonum fuit. Non ei nocuerunt, sed lingebant pedes ejus. Aut propterea ista animalia venenosa creata fuerunt ad terrendum hominem, quia Deus praevidebat eum peccantem, ut intelligeret poenas infernales, quia alibi dicit: Vermes eorum non moriuntur, et ignis eorum non exstinguitur (Isai. LXVI). Quamobrem bestiae inter semetipsos nocent, dum de originali peccato non habent unde eis vindicta tribuatur, (0216A)ut beatus Augustinus dicit quod « bestiae in genere suo concives sunt. » Et quando vident bestiam de cive aliorum, statim inter se litigant, quia animalia vivunt et sentiunt; arbores autem, sicut diximus, vivunt, et non sentiunt. Homo vero vivit, et sentit, et intelligit, quia habet discernendi discretionem inter bonum et malum.

De creatione hominum. Et vidit Deus, quod esset bonum, et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

Propter insinuandam pluralitatem personarum dicit Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Illico statim subjungit dicens: Et creavit Deus hominem, ut ostenderet majestatis unitatem, ejus ad imaginem, idem ut immortalis permaneret. Et similitudinem, idem ut intellectum mentis habuisset, non ut animalia habent, qui nesciunt discernere bonum et malum. Ille autem non lineamentis corpora induit, sed intellectum mentis, ut intelligeret Creatorem suum in (0216B)perpetuum sine mortalitate laudare. Ille vero cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII). Dum enim ille noluit praecepta Creatoris sui observare, quod ei praeceptum erat, factus est mortalis ut jumentum in corpore, non in anima, quia immortalis permanserat. Quare iterum non repetit: Et fecit hominem, sicut in caeteris creaturis quas creavit? Idque non necesse erat, quia intellectualis creatura erat sicut angeli, ita et homo. Quia hoc est ei fieri, quod est intelligere Verbum Dei Patris, per quem facta sunt omnia (Joan. I). Quare non dicit Secundum genus, dum propago hominis manifestissima sit? idque non erat opus, dum Adam talis creatus fuit, ut immortalis permaneret, et tempora transirent, et illa immortalis permaneret; aut quia de illo humanum genus processurum erat, non de diversis creaturis, sicut sunt diversa genera animalium, vel piscium vel volucrum.

(0216C)Non enim ita fuit de homine, ut diversa genera hominum fuissent super terram; sed de uno homine humanum genus processit, quia homo praecellit animalibus, quia mens ejus erecta est ad coelum, et intelligit Creatorem suum in coelum quaerere, qui eum creavit.

Et praesit piscibus maris, et volatilibus coeli, et bestiis universaeque creaturae. Id est, ut semetipsum intelligeret ad imaginem Dei factum, dum tantis animalibus intellectu mentis praecellit.

Et creavit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. Quid est enim quod feminam dicit creasse cum masculo, quae adhuc non erat formata, idque de Adam processura erat, quia sicut in sementem arboris multa occultantur. Primo enim in radice figitur, deinde in qualitatem arboris, et postea in effusione ramorum. Et exinde in viriditate foliorum, et caetera; ita et femina in corpore Adam latebat, (0216D)quia de costa Adae fabricata fuit.

Benedixitque eis dicens: Crescite et multiplicamini et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris et volatilibus coeli et universis animantibus quae moventur super terram. Quare homo istam benedictionem accipere meruit? Id ne inculpare videretur in procreandis filiis, quod dixissent peccatum esse filios procreare. Ita et Dominus benedixit hominem in procreandis filiis, ut declararet nullum exinde peccatum habere, si legitimo nuberentur. Si ergo Adam talis creatus fuit, ut immortalis permaneret, quid est quod dicit: Crescite et multiplicamini? Hoc vero intelligendum est, quia non secundum concupiscentiam carnis, neque ullam voluntatem malam debuerunt filios procreare, vel sicut nunc in dolore pariunt filios, sed sicut quisque imperat membra sua aliquid exercere, vel manum in operando, vel pedem in ambulando, ita et illi debuerunt in paradiso fetus procreare. Si autem sic debuerunt (0217A)fetus procreare, quid est quod in paradiso, antequam projecti fuissent, non coierunt simul ut filios procrearent? Quia mox creata mulier transgressa est, et de alta immortalitate in imo profundo projecta est. Quomodo igitur corpora illorum debuerunt mutare, si illi immortales permanerent. Id intelligendum est, quia si non peccassent, mori omnino non potuissent, sed corpora illorum sine mortalitate, postquam numerus ille impletus fuisset, juxta numerum angelorum in melius mutari debuerunt.

Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen, et lignum pomiferum, ut habeatis ad vescendum. Si Adam immortalis aut mortalis fuit; et si mortalis, quomodo immortalis? Et si animalis, quomodo spiritalis? Et si spiritalis, quid est ergo quod cum caeteris animalibus in commune cibum sumpsit? Mortalis erat et immortalis, quia potuit mori; immortalis, quia potuit non mori. Quia si non peccasset, mori omnino non (0217B)potuisset; postquam autem peccavit, mortalis factus est. Mortalis enim erat, et immortalis. Mortalis erat sua conditione, immortalis Dei beneficio, quod ei praestabat a ligno vitae, a quo ligno, cum peccasset, projectus est, ut potuisset mori. Si ista vox fuit aerem percutiens, aut quomodo iste sermo intelligendus est? Ipse sermo ejus ante omnem aeris sonum, et ante omnem carnem, et nubis vocem, in illa summa Sapientia per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus instrepebat. Quid est ergo quod nos per Christum renati sumus, ipsam immortalitatem non accipimus, quam Adam habuit ante peccatum? Non enim accepimus quod in Adam perdidimus, id est, corpus animale; sed tanto accipimus melius, quanto spiritale corporali praeponitur. Unde ait Apostolus: Seminatur corpus animale, surgit spiritale (I Cor. XV). Non enim recepimus immortalitatem corporis spiritalis, sed recepimus justitiam, de qua per peccatum lapsus est Adam, de quo dicit beatus Apostolus: Renovamini autem spiritu mentis vestrae, (0217C)et reliqua (Ephes. IV). Quomodo enim debemus renovari? Id est, renovabimur igitur a vetustate peccati, non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius, id est, in corpus spiritale, cum efficimur aequales angelis Dei coelesti habitatione. Renovabimur etiam spiritu mentis nostrae secundum imaginem ejus qui creavit nos, quam peccando perdidit Adam. Renovabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc immortalitatem, ut sit spiritale corpus, in quo nondum mutatus est Adam, sed mutandus erat, quia in corpore portamus imaginem terreni hominis, in mente autem imaginem coelestis hominis. Unde iterum ait Apostolus: Si est corpus animale, est et spirituale, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in animam vivificantem; sed non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni (0217D)(I Cor. XV). Induamus et imaginem ejus qui de coelo est. Imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humani generis induimus. Imaginem ergo coelestis hominis nunc ex fide portamus, quod habitare in resurrectione credimus.

Viditque Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane dies sextus. Si omnia valde bona Deus creavit; unde ergo malum incrementavit? Malum non fuisset, si non fecissemus. Neque enim ultra naturae male esset, sed amissio boni hoc nomen accepit. Quare non benedixit arbores vel herbas, sed hominem vel animalia? Ideo ista benedixit propter propagandi prolem, aut propter sexum masculini et femini, aut quia arbores sensum non habent sentiendi vel intelligendi; animalia vero vivunt, sentiunt et non intelligunt. Homo quidem sentit et intelligit. Ideo arboribus non dixit: Crescite et multiplicamini.

DE DIE SEPTIMA. (0218A) Igitur perfecti sunt coeli, et terra, et omnes ornatus eorum. Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat. Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo, quod creavit Deus ut faceret. Id est, perfecit creationem coeli et terrae. Coelum cum omni ornamento suo, terram autem cum omni opere suo.

Et complevit die septimo opus suum. Die sexto, quando dixit: Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX). Et die septimo requievit in sepulcro, et tunc omnia consummata sunt quae de ipso scripta erant. Judaei autem istum diem in umbra observabant, quod eis a Deo per Moysen praeceptum erat; nobis autem ipsa dies requiem significavit, quia si opera nostra in bonis operibus consummamus, cum Christo in aeternum requiescimus. Quia sabbatus requies interpretatur, quia Christus est requies nostra, in quo requiescimus, quia ipse per (0218B)mortem suam transtulit nos de morte ad vitam.

Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum. Quare benedixit diei septimo, in quo nihil creavit? Ne forte indigens apparere videretur, sicut homo post laborem fessus est, et dicit: Gratias ago Deo meo, quia perfeci opus meum. Non enim Dominus ita fecit, sed diem in quo nihil creavit, ut demonstraret quod Deo nostro nullus fuit labor cuncta creare, quia tantum dixit Fiat, et facta sunt. Ideo ipse in die septimo requievit, ut nos in ipso fecisset requiescere. In quo benedixit diem septimum? In nullo, nisi a semetipso, quia a nullo beatus, nisi a semetipso; a nullo sanctificatus, nisi a semetipso. Quia quamvis omnia non fecisset, non exinde fuit deterior, quia apud Deum nihil mutabile cernitur, nec in aeternitate, nec in veritate, nec in voluntate, sed fixum ac immutabile cum ipso omnia permanent. Quid enim est iste dies? Ipse est primus, ipse est secundus, ipse novissimus, quia repetitio est diei septimi. Et isti tres dies qui (0218C)praecesserunt, antequam sidera in coelo posuisset, pertinent ad dies, an non? Id intelligendum est, quia ad dies pertinent, quia ante lux non erat, quam oculi nostri potuissent prospicere, quia major est Scripturae hujus auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas. Quia sicut Christus aliter est lux, aliter lapis, lux proprie, lapis figurate, ita etiam alia fuit lux angelica, altera lux siderum. Quare non benedixit diem primum, in quo lucem angelicam creavit, vel illum diem in quo omnia perfecit? Non enim sanctificans diem, in quo hoc facere inchoavit, neque eum in quo hoc perfecit, ne illis vel faciendis vel factis actio ejus gaudium fuisse videretur, sed eum in quo ab ipsis in semetipso requievit. Ipse tamen illa requie nunquam caruit, sed nobis eum per diem septimum ostendit, significans non percipere requiem suam, nisi post perfectionem operis. Et ideo in hac die vespera non successisse cognoscitur, quia requies nostra post perfectionem operis sine fine in gaudium erit, quia in ipso cessaverat (0218D)ab omni opere suo, id est, nova mundi incognita fabricari, quod creavit Deus ut faceret, quia usque in fine mundi gubernat, unde ipse dixit in Evangelio: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V). Quare non posuit mane in primo die, neque vespere in novissimo? Ideo mane non posuit, quia initium non habet; et vespere id, quia finem non habet, neque ullo termino clauditur. Et iterum secundum sensum spiritalem.

Item Recapitulatio sex dierum.

Post haec sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra abstinens ab operibus mortuis, viva virtutum germina parturit: secundum genus scilicet suum, id est, vitam imitando sanctorum, sicut ait Apostolus: Imitatores mei estote (I Cor. IV). Secundum nostrum quippe genus vivimus, quando in opere bono sanctos viros, quasi proximos imitamur. Deinde produxit terra bestias, homines in potentia (0219A)rerum, sive ferocitate superbiae; similiter et pecora, homines fideles in simplicitate viventes; serpentes quoque, innoxios sanctos scilicet viros, astutiae vivacitate bonum a malo discernentes, et, in quantum fas est, reptando scrutantes terrena, per quae intelligant sempiterna, non illos venenosos qui se in hujus mundi terrenis cupiditatibus collocant. Post haec fecit Deus hominem ad imaginem suam, perfectum scilicet virum, qui non quemlibet sanctorum virorum imitando, sed ipsam veritatem contemplabiliter intuendo operatur justitiam, ut ipsam intelligat et sequatur, ad cujus imaginem factus est veritatis. Iste etiam accepit potestatem piscium maris, et volatilium coeli pecorumque, ferarum quoque et repentium, quia spiritalis quisquis effectus, et Deo similiter factus, secundum Apostolum, judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur (I Cor. XV). Quod vero sequitur: Masculum et feminam fecit eos, spiritales in Ecclesia et obedientes ostendit. Quia sicut viro subdita (0219B)est mulier, sic spiritali et perfecto viro obediens est is qui minus perfectus est, sicut Apostolus ait: Rogamus vos, fratres, ut cognoscatis eos qui in vobis laborant et praesunt vobis in Domino (I Thess. V). Dicitur enim eis: Crescite et multiplicamini, sive in linguis, sive in spiritalibus intelligentiae gradibus, ut dominentur rationis intellectu omnium carnalium perturbationum, quasi insensibilium animantium. Omnem autem herbam seminalem, et omne lignum fructuosum, quod hominibus datum est in escam, fideles sunt, et de oblationibus suis sanctorum communicantes. Unde Apostolus ait: Nam si in spiritalibus participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV). Haec sunt fructifera ligna. In istis ergo gradibus tanquam in quibus diebus vespera est, ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium septimo; post istorum itaque quasi sex dierum opera bona valde, sperat homo quietem mentis constitutus in spiritali paradiso, quo significatur vita beata, ubi fons est sapientiae divisus (0219C)in quatuor partes virtutum, ubi edat ligni vitae gratiam, ubi utiles disciplinas morum, quasi fructus lignorum carpat. Est namque paradisus vita beatorum; quatuor flumina, quatuor virtutes; ligna ejus, omnes utiles disciplinae; lignorum fructus, mores piorum; lignum vitae, ipsa bonorum omnium mater sapientia est, de qua scriptum est Salomone dicente: Lignum vitae est his qui apprehendunt illam, et qui tenuerit eam, beatus (Proverb. III). Lignum scientiae boni et mali, transgressio est mandati. Experimentum hactenus sex dierum opera, qualiter in Ecclesia spiritaliter intelligantur, explicata sunt, deinde quod in figuram saeculi significent, subjiciendum est.

Sex diebus consummavit Deus omnia opera sua, et septimo requievit.

Sex aetatibus humanum genus in hoc saeculo, per successiones temporum Dei opera insinuant: quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque (0219D)ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta, a transmigratione Babyloniae usque ad humilem adventum Domini nostri Jesu Christi; sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus finiatur, donec Excelsus veniat ad judicium. Septima vero intelligitur in requie sanctorum, quae scilicet vesperam non habet, quia eam jam nullus terminus claudit. Pergamus ergo breviter per has mundi aetates, et replicantes ordinem temporum eorum quae mystice differentias distinguamus. Primo enim saeculo factum est tanquam lux, homo in paradiso; in qua aetate filios Dei lucis nomine dividit Deus a filiis hominum, quasi a tenebris; fitque hujus diei vespera diluvium. Secundum saeculum factum est, quasi firmamentum inter aquam et aquam: arca utique illa quae natavit inter pluviam et maria. Hujus vespera fit confusio linguarum. Tertium saeculum factum est, quando separavit populum suum a gentibus per Abraham, discernens eum quasi aridam ab aquis, ut (0220A)proferret germen herbarum atque lignorum, id est, spiritales sanctos et fructum sanctarum Scripturarum. Hujus vespera fuit peccatum et malitia pessimi regis Saul. Inde quartum saeculum coepit a David, quando constituit Deus luminaria in firmamento coeli, id est, splendorem regni tanquam solis excellentiam, et in lunae speciem lumen obtemperantem tanquam synagogam, et stellas principes ejus: cujus aetas fit vespera in peccatis regum, quibus gens illa meruit captivari in Babyloniam. Porro quinto saeculo, id est, in transmigratione Babyloniae, facta sunt quasi animalia in aquis, et volatilia coeli, quia tunc Judaei inter gentes tanquam in mari vivere coeperunt. Nec habebant stabilem locum tanquam volantes aves. Hujus diei quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo Judaeorum, quando sic excaecati sunt, ut etiam Dominum suum non possent agnoscere. Jam sextum saeculum fit in adventu Domini nostri Jesu Christi. Nam sicut in illa die sexta primus homo Adam de limo (0220B)terrae ad imaginem Dei formatus est, sic in ista sexta saeculi aetate secundus Adam, id est, Christus, de Maria virgine natus est. Ille in anima vivente, hic in spiritu vivificante; et sicut in illo die fit anima viva, sic et in isto saeculo vitam desiderantes aeternam; et sicut in illa sexta die serpentum et ferarum genera terra produxit, ita et in hac sexta aetate saeculi gentes vitam appetentes aeternam Ecclesiam generavit. Quem etiam sensum vas Petro ostensum manifestavit, et quemadmodum in illa die creatur masculus et femina, sic in ista sexta saeculi aetate manifestatur Christus et Ecclesia. Et sicut praeponitur homo in die illa pecoribus, serpentibus et coeli volatilibus, ita Christus in hac aetate gentibus, populis et nationibus, ut ab eo regantur, vel carnali concupiscentia dediti sicut pecora, vel terrena curiositate obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves. Et sicut in illo die pascitur homo et animalia, quae cum illo sunt, herbis seminalibus et lignis fructiferis, et herbis viridibus; sic in ista aetate spiritalis homo, (0220C)qui bonus minister est Jesu Christi, cum populo spiritaliter pascitur sanctarum Scripturarum elementis et lege divina ad concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum tanquam herbis seminalibus, partim ad utilitatem morum conversationis humanae, tanquam lignis fructiferis, partim ad vigorem fidei, et spei, et charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis viridibus, quae nullo aestu tribulationum arescunt, sed spiritalibus cibis, sic istis alimentis pascitur ut multa intelligat. Carnalis autem, id est, parvulus in Christo tanquam pecus Dei, ut multa credat quae intelligere necdum potest, tamen eosdem cibos omnes habent. Hujus autem aetatis quasi vespera utinam nos non inveniat, illa est enim de qua Dominus dicit: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII)? Post istam vesperam fiet mane, cum ipse Dominus in claritate venturus erit. Tunc requiescent cum Christo ab omnibus operibus suis, hi quibus dictum est: Estote perfecti, sicut Pater (0220D)vester qui in coelis est (Matth. V). Tales enim faciunt opera bona valde. Post talia enim opera speranda est requies in die septimo, qui vesperam non habet. Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret; inquirenda est ratio si ista omnia in uno die facta fuerunt, aut per sex dies, sicut Scriptura hic commemorat; et si per sex dies facta fuerunt, quomodo ergo sancta Scriptura dicit: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII), quia ille secundum substantiam rerum simul omnia creavit. Nam secundum speciem formae non simul creavit omnia. Nam sicut mater nutriens infantem in gremio suo exspectat ut convalescat, ita et Dominus tarditatem humani ingenii exspectavit. Nam in principio apud eum omnia creata fuerunt, sed non statim in specie venerunt, quando dixit: In principio creavit (0221A)Deus coelum et terram (Gen. I). Tunc omnia, sicut diximus, apud ipsum facta sunt, quaecunque de coelo et de terra orta fuerunt, quamvis per sex dies secundum speciem dividere voluisset. Sicut dicit quarto die in coelo sidera posuisse, tamen primo die apud ipsum in coelo facta sunt, quod die quarto in speciem venit; quia sicut in grano seminis multa occultantur, radix, cortex, folia, fructus, vel multa alia quae de ipsa arbore veniunt, ita apud Deum ista omnia prius occultabantur, quae postea in specie venerunt. Ergo sic simul omnia, quomodo dixit Dominus: Pater meus usque modo operatus est, et ego operor (Joan. V). Quia quamvis tunc omnia creasset simul, quotidie tamen gubernat, in rigando, in plantando, in aedificando, vel in caeteris rebus. Nam sicut homo qui agrum exercet, si illum dimittit, incultus remanet, ita et mundus creatus a Deo sine Dei gubernatione esse non potest, secundum apostolum Paulum: Neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid, sed qui incrementum (0221B)dat Deus (I Cor. III). Sunt autem et alii qui hic istos septem dies, septem dona gratiae Spiritus sancti intelligere volunt, id est, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini (Isai. XI). Dicit vero per spiritum sapientiae fecisse Deum coelum et terram, et per spiritum intelligentiae fecisse firmamentum, et separasse aquas ab aquis, per spiritum consilii separasse aquas ab arida, et germinare terram fecisse; per spiritum fortitudinis posuisse luminaria in firmamento coeli, ut dividerent inter diem et noctem; per spiritum scientiae ornare aquas de reptilibus, et aerem de volatilibus; per spiritum pietatis vestire terram de animalibus, et hominem creare, vel caetera quae sequuntur; per spiritum timoris Domini, die septimo, opus suum sanctificasse. Ita et nos debemus ista septem dona gratiae Spiritus sancti in nos imitari, et per spiritum sapientiae coelum et terram facere, id est, coelestia meditari, et terrena (0221C)derelinquere, vel lucem a tenebris separare, id est, opera nostra perfecta a tenebris pravorum; et per spiritum intelligentiae debemus facere firmamentum inter aquas superiores et inferiores, id est, disciplina sancta inter vitia et virtutes, ut non declinemus ad vitia; per spiritum consilii debemus aquas separare ab arida, id est, homines reprobos ab anima scienti verba Dei; per spiritum fortitudinis debemus ponere luminaria in firmamento coeli, id est, dilectionem Dei et proximi, quia dixit sanctus Joannes: Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III); per spiritum scientiae debemus aquas ornare de reptilibus, et caetera de arcana cordis nostri vocem ad coelum mittere, sicut pisces de pinnulis suis in altum saltum tribuunt, et volucres coeli in aere volitant; ita et nos sensum nostrum ad superiora semper levare oportet; per spiritum pietatis debemus facere pecora, serpentes, vel caetera, id est, ut simplicitatem ac prudentiam habeamus discernendi bonum et malum, et fructum bonorum operum agamus, qualiter (0221D)valeamus imitari sanctorum exempla, vel ipsam veritatem, ad cujus imaginem facti sumus; per spiritum timoris Domini debemus requiescere in requie vitae aeternae, quia scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Quare in primo die non posuit mane, vel in septimo die vesperam? Ideo mane non posuit, quia praevidit hominem peccantem in paradiso, et nox ignorantiae eum secuta fuit; et in septimo ideo non posuit vesperam, quia praesciebat eum ad veniam reversum fuisse per adventum Salvatoris. Et in principio, si nox sequebatur diem, aut dies noctem? id est, nox diem sequebatur. Et modo post adventum Salvatoris dies sequitur noctem, quod designavit hominem lapsum, quando transgressus fuit, et nox eum secuta fuit, id est, peccatum. Post adventum vero Salvatoris dies sequitur noctem, quia ille reparavit nos ad veniam, et per suam mortem transtulit nos de morte ad vitam, quod perdidimus per primi culpam parentis nostri Adam. Illum sequebatur (0222A)nox, quia homines sancti claustra inferni penetrabant, usque ad adventum Domini; et nos modo sequitur dies, quia post resurrectionem ejus omnes sancti de corpore exeuntes ad Christum pergunt, quia quod in Adam perdidimus, per Jesum Christum recepimus.

Item recapitulatio.

Istae generationes coeli et terrae, quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus coelum et terram; et cum superius septem dies numerati sunt, nunc unus dies dicitur, quo fecit Deus coelum et terram, et omne virgultum agri, et omnem herbam regionis. Hujus diei nomine secundum prophetam, omne tempus hujus vitae significatur, in quo coelum et terra factum est, id est, in quo creaturae visibiles dispenuntur, administrantur atque existunt. Sed quid sibi vult quod nunc, nominato coelo et terra, adjecit virgultum agri et herbam regionis, et tacuit caetera quae sunt in coelo et in terra, vel etiam in mari, nisi quia (0222B)per virgultum agri invisibilem creaturam demonstrat intelligi, sicut est anima. Dictum autem virgultum, propter vigorem vitae; herba, propter eamdem vitam, nunquam marcescentem. Deinde quod addidit: Antequam esset super terram, intelligitur antequam anima peccaret. Terrenis enim cupiditatibus sordidata, tanquam super terram nata, vel super terram esse recte dicitur. Non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: ideo non germinaverat terra, quia non pluerat Dominus super terram; et homo non erat qui operaretur terram, quia maxime propter pluviam et hominem, qui operatus est eam, germinat terra, et fructum producit. Unde et adjecit: Nondum enim pluerat Dominus Deus super terram, quasi aperte diceretur: Antequam peccaret anima, nondum nubibus Scripturarum pluviam doctrinae Dominus ad irrigandam animam concesserat. Nondum propter hominem, qui est terra, Dominus noster nebulam carnis nostrae assumpserat, (0222C)per quod imbrem sancti Evangelii largissimum infudit. Quod vero subjungit: Et homo non erat qui operaretur terram, quia nullus homo operatus est in Virgine, unde natus est Christus. Ipse enim est lapis de monte abscissus sine manibus, id est, absque coitu et humano semine de virginali utero, quasi de monte humanae naturae et substantiae carnis abscissus (Dan. II).

DE ASCENSIONE FONTIS, ET IRRIGATIONE TERRAE. Sed et fons ascendebat a terra, irrigans universam superficiem terrae. Quis est iste fons qui irrigabat universam faciem terrae? Non sicut Nilus, qui solam Aegyptum irrigat, sed iste fons totum mundum irrigare dicitur. Aut fons unus appellatus est, antequam paradisus plantatus esset, et, accepto humoris adjutorio, irrigabat universam superficiem terrae. Aut postquam paradisus [plantatus] est, et restagnata aquarum (0222D)abruptio est, et ille fons divisus est per rivulos suos ad irrigandam universam faciem terrae. Sicut nunc videmus ire aquas per alveos fluminum fluxusque rivorum, et eorum excessu vicinia perfundere, sic et tunc quasi de uno fonte multi processerunt. Aut fons unus appellatus est, et in quodam sinu terrae occultatus, et inde omnes fontes magni et parvi progrediuntur. Et quid est, quod iste fons manifeste non invenitur, qui irrigare videtur universam faciem terrae? Forsitan propter peccatum primi hominis parentis nostri Adam abstractus est iste fons, ut auferret ubertatem a terra, et majorem laborem exerceret humanum genus. Et quomodo potest fieri quod unus fons omnem terram irrigaret? et si terram irrigabat, montes quomodo, quia aliqui ex illis magnam altitudinem habent, irrigare dicuntur? Hoc est sciendum, quia tunc in novitate terrarum, et non omnia, plura tamen plena fuisse credibile est. Aut sicut Nilus irrigat universam terram Aegypti, ita et tunc potuit ille (0223A)fluvius irrigare universam faciem terrae, per imperium Dei et potentiam ejus. Aut singularem numerum posuit pro plurali, quia non dicit unus fons, sed tantum: Et fons ascendebat, et: Irrigans universam faciem terrae, sicut dicit: Rana et locusta ascenderunt super terram Aegypti (Exod. VIII), et multae intelliguntur ranae et locustae, ita forsitan tunc unus fons appellatus est, et multi intelliguntur fontes.

Item recapitulatio.

Et fons ascendebat a terra, irrigans universam superficiem terrae. Terra mater virgo Domini Maria rectissime accipitur, de qua scriptum est: Aperiatur terra, et germinet Salvatorem (Isai. XLV). Quam terram irrigavit Spiritus sanctus, qui fontis et aquae nomine in Evangelio significatur.

Formavit igitur Deus hominem de limo terrae. Id est, Adam de pulvere terrae. Alii volunt dicere quod ideo homo ad imaginem Dei creatus sit, quod ipse Dominus (0223B)eum propriis manibus creasset; sed hoc omnino non est recipiendum, ut ullam rem corporalem Dominus corporaliter creasset, sicut dicit: Initio tu, Domine, terram fundasti. et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI). Quia Deus ista non per opera manuum corporaliter fabricavit, sed per imperium et potentiam suam jussit fieri omnia quomodo voluit. Quare eum fecit de limo terrae, et quare non de limo paradisi? Ratio erat ut de terra hominem creasset, qui in terram reversurus erat, sicut scriptum est: Pulvis es, et in pulverem reverteris (Gen. III). Hinc requirendum est, si statim imperfecta aetate Adam factus est, an in puerili aetate. Id arbitrandum est, quod statim imperfecta aetate formatus fuisset propter miraculum, sicut fecit de aqua vinum, et caetera alia, quod enarrare longum est. Et iterum:

Recapitulatio.

Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo (0223C)terrae. Idem factus est Christus, juxta quod ait Apostolus: Ex semine David secundum carnem (Rom. I), tanquam de limo terrae de inspiratione hominis, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Quid est spiraculum vitae? Id est, spiraculum facere, id est, animam facere. Sicut Dominus per Isaiam prophetam ait: Spiritus ex me procedit, et omnem flatum ego feci (Isai. LVII). Et item: Spiravit in faciem ejus, et caetera, utique infusionem Spiritus sancti, quod operatus est hominem Christum. Et factus est homo in animam viventem, id est, coepit sentire in corpore, id est, animantis.

Hic modo recapitulatio.

Et omnia ex ordine narrat, quomodo creata fuerint, quod superius tacuit. Alii autem dicunt, quod anima ex Divinitate processit, dum dicit: Et insufflavit in faciem ejus flatum vitae. Sed hoc omnino non est recipiendum, ut anima de divinitate procedat; sed illi qui hoc dicunt contra fidem catholicam loquuntur, (0223D)quia divinitas nunquam mutatur, quia illi quando benefaciendo meliorem reddunt. Nam ideo qui hoc dicunt, quia sicut Dominus in Evangelio, quando venit ad discipulos suos, et insufflavit et dixit: Accipite Spiritum sanctum, sicut Spiritus sanctus tunc de Divinitate sanctis apostolis datus est, ita et anima de Divinitate data sit; sed omnino hoc non est recipiendum, quia insufflatio flatus est corporis. Nam sancti apostoli de Divinitate Spiritum sanctum acceperunt, anima vero non est de Divinitate, sed ex Deo nata est, ex nihilo facta. Inquirenda est ratio quando anima creata fuit, si sexta die, quando hominem de limo terrae formavit, fuisset creata. An non ergo contrarium est divinae Scripturae, quae dixit: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII). Si tunc anima creata fuit, ubi ergo latebat, usque dum homo eam accepit? Forsitan inter creaturas Dei occultabat, donec in hominem introiret; et quid est quod anima, quae innocens creata fuit, in corpus introivit, (0224A)quod Deus praesciebat peccaturum. Sed absit ut hoc recipiendum sit, ut propterea anima creata fuisset, et reservata, ut [intraret] in corpus quod Deus praevidebat peccans, et si sic esset, quasi Deus auctor peccati fuisset. Sed absit hoc, quia non est ita, sed magis intelligendum est atque recipiendum quod ipsa voluntaria introisset in corpus administrandum corpus, quia per animam sentitur corpus, quia si anima deest, corpus mortuum est. Et quid est quod in alio membro aut in vertice, aut in fronte, vel in pectore non insufflavit spiritum vitae, nisi in faciem tantum? Quia ignis cujus principalis locus in jecore est, ascendit in cerebro, quasi in coelum corporis nostri, et exinde efficiuntur tres partes; anterior vero pars, per quam sensus omnis ascendit de cerebro in frontem, de fronte in faciem, de facie autem diffundit per fistulas minutas, quasi per organa in quatuor corporis sensus, id est, in visum, in auditum, in odoratum, in gustum. Posterior autem pars, per quam motus (0224B)omnis habet, tantum de eadem anteriore parte viam suam ascendit in verticem; de vertice autem ad medullam spinae, inde omnem motum diffundit in membris. Merito anterior pars posteriori praeponinitur, quia consilium sequitur motus. Tertia vero pars, in qua memoria figitur, quia quidquid vis facere, aut antea fecisti, in memoria constat. Ubi autem memoria non est, non est spontaneus motus. Et inde capilli et ungues procreantur de spontaneo motu, id est, de anteriore parte, per sensus intelligitur omnis, quia homo habet sensum, quem animalia non habent, et inde efficitur spontaneus motus, per quod administratur animus. Id intelligitur per aerem et lucem, quia aer intrat in pulmones quasi in organa, deinde in venas, et pervenit usque ad cor, quod nos arterias vocamus. Et quomodo est anima, vel corpus sentit, an non? Intelligendum est quia per sensus corporis administratur, per oculos videt, per aures audit, per gustum et odorem sentit. Quid est dulce vel amarum, et si est anima de quinque sensibus (0224C)corporis? Intelligendum est quod non est unde hoc probare possimus, quia quando hominis anima vult aliquid secretum considerare, claudit oculos vel aures suas, et considerat quid fecit, aut quid factura erit, sive de Creatore suo qui eam creavit. Quid ergo est anima? et si est aliqua res unde animae fiant, quid est ipsa? Quod nomen ejus? Quae species, quem usum in rebus conditis tenet, vivit an non? Si vivit, quid confert universitatis affectibus? Beatamne vitam ducit, an miseram? Quid est ergo anima? Coelum non est, neque terra, neque aer, neque ignis, non aqua, non Deus, non sidera, non visus, non auditus, non odoratus, non gustus, vel caetera alia, quod memorare longum est, quae sunt in coelo sive in terra, quod anima non est. Unde ergo est anima? Si ex Deo data est, et ex nihilo facta, quia homo qui de terra factus est, in terram reversurus erit. Similiter nix, vel procella, quia ex aqua fit, et aer est, sumit de terra, in aquam revertitur, et in terram, de aqua sumptus est (0224D)aer; anima vero non habet ullum elementum, ad quod revertatur, nisi ad creatorem suum qui eam creavit, postquam de corpore exierit, si recte egerit. Et illi caeci qui visum non habent, quomodo vident somnia sicut illi qui visum habent? Id intelligendum est, quia illi insopiuntur in cerebro, et non possunt foris erumpere, tunc in semetipsis vident ipsas imagines, illis animus nunquam dormit. Inquirenda est ratio unde anima veniat, quando homo nascitur. Alii dicunt quod sicut caro de carne nascitur, ita anima de anima nascatur. Sed hoc Scriptura non narrat ullo in loco, unde anima in hominem veniat, quando natus est; neque de ipsa anima mulieris, quomodo ei nata fuisset, sicut narrat de carne, quomodo facta sit. Et alii dicunt quod unicuique homini anima ex Deo data sit, quando natus est. Sicut in Isaia dictum est: Omnem flatum ego feci (Isai. LVII). Id est, omnem animam, et in psalmo similiter scriptum est: Qui finxit singillatim corda eorum (0225A)(Psal. XXXII). Alii autem dicunt quod ex parentibus anima data sit, sicut caro ex carne. Scripturae repugnare videntur, dum dixit: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII), quasi semper novas animas creare videatur. Et alii dicunt quod tunc anima omnium creata fuisset, quando simul omnia fecit, et in quodam loco occultantur, donec homo natus sit, et tunc ei anima data sit ex Deo. Sed hoc non est in rebus nostris considerandum, quid vel sinat vel non sinat, quomodo anima data sit homini, quod Scriptura non narrat ullo loco. Nos non possumus discernere quod Veritas tacuit, et non dicit neque de ipsa anima mulieris, quomodo facta sit, nisi tantum narrat quomodo Adam data fuit anima. Ergo Salvator noster Jesus Christus unde habuit animam, non de Adam, sed unde Adam, id est, ex Deo, quia quamvis de propagine peccati descendit, tamen de propagine peccati non concepit, quia nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Non enim (0225B)inde accepit reatum moriendi, et anima, quando de hoc corpore migraverit, est corporalis an incorporalis? Quomodo ergo praedicatur, si incorporalis est, id incorporea est simul corporibus, et ubi portatur, ad locum corporeum an incorporeum? Id ad incorporeum locum, similia corporibus. Quaeritur ergo ratio si potest anima absque corpore inter angelos in perpetua beatitudine sine defectu consistere? Quid ergo opus est ut iterum surgat corpus, ut illud tunc immortale induat, quod nunc mortale deposuit, nisi quia inest quidem corporis administratio, quo detardatur animus, ut non in illum summum pergat, donec consurgat corpus, ut quod ei nunc sarcinum est, sit tunc in gloria. Et quid opus est ut parvuli, qui parentes habent Christianos, patrem et matrem, iterum renascantur per aquam baptismatis, nisi quia unusquisque in originali peccato nascitur, et nisi renatus sit per aquam baptismatis, non potest introire in regnum Dei, sicut Salvator in Evangelio ostendit, dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu (0225C)sancto, non potest videre regnum Dei (Joan. III).

Et iterum secundum sensum spiritalem.

Et factus est homo in animam viventem, scilicet ut qui perfectus erat. Deus perfectus crederetur et homo.

DE PLANTATIONE PARADISI. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. Paradisus locus deliciarum dicitur, aut pollens affluentia gratiarum. Hoc dixit sanctus Augustinus, quod in quodam loco iste paradisus plantatus fuit, ubi homo terrenus habitare potuit. Nam paradisus spiritaliter intelligitur, ubi nunc animae sanctorum de corpore exeuntes pergunt. In cujus figura iste paradisus plantatus fuit, secundum rerum gestarum fidem.

Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum (0225D)pulchrum visu, et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi. Non alia ligna produxit, nisi illa quae superius dixit die tertia creasse, et modo narrat quomodo in speciem produxit in paradiso; et istud lignum vitae, quod idem est qui de illo gustasset, et immortalis permansisset. Tamen tunc in paradiso quasi cibus terrestris fieri videbatur, non sicut alius cibus facit, qui solet habere fastidium, sed unde omni sanitate stabilis firmaretur. Tamen quid in isto ligno continebat? In alia enim ligna erant alimenta, in istud autem sacramentum continebatur. Quamvis tunc historialiter factum fuisset, sicut de paradiso dictum est, quod Ecclesiam praefigurabat; vel sicut factum fuit de Agar, vel de Sara, et multa alia quae historialiter facta fuerunt, tamen aliter praefigurabat, ita et lignum istud praefigurabat lignum crucis.

Et iterum Recapitulatio.

Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis (0226A)a principio, etc. Paradisus Ecclesia est. Sic enim de illa legitur in Canticis canticorum: Hortus conclusus est soror mea (Cant. IV). A principio autem paradisus plantatur, quia Ecclesia catholica a Christo, qui est principium omnium, condita esse cognoscitur. Fluvius de paradiso exiens imaginem portat Christi de paterno fonte fluentis, qui irrigat Ecclesiam suam verbo praedicationis, et dono baptismatis. De quo bene per prophetam dicitur: Dominus Deus noster fluvius gloriosus, exsiliens in terram sitientem. Quatuor autem paradisi flumina quatuor sunt Evangelia, ad praedicationem in cunctis gentibus missa. Ligna fructifera omnes sancti sunt, fructus eorum opera eorum, lignum vitae sanctus sanctorum utique Christus, ad quem quisque si porrexerit manum, vivet in aeternum.

DE LIGNO SCIENTIAE BONI ET MALI. Lignum scientiae boni et mali. Quare istud nomen accepit? Quia Deus omnia valde bona creavit. Id (0226B)agnoscendo boni et mali, quantum fuisset inter obedientiam boni, et inobedientiam mali, quia si exinde transgressus fuisset, malum illi esset; si bonum illi fuisset, quia si transgressus non fuisset, experimentum pene non didicisset.

DE EGRESSIONE FLUVII. Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Nomen uni Phison; ipse est qui circuit omnem terram Evilath, ubi nascitur aurum. Et aurum terrae illius optimum est, ibique invenitur bdellium, et lapis onychinus. Et nomen fluvii secundi Gehon; ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae. Nomen vero fluminis tertii, Tigris; ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. Idem ut superius indicatum est de ipso fluvio, et de ipsis quatuor fluminibus paradisi egrediuntur, quorum duo propria nomina habent. Tigris autem ipse est Nilus, qui (0226C)circuit omnem terram Aegypti. Phison vero ipse est Ganges.

Recapitulatio.

Et iterum secundum sensum spiritalem, lignum scientiae boni et mali proprium est voluntatis arbitrium, quod in medio nostri est positum, ad agnoscendum bonum vel malum. De quo qui, relicta Dei gratia, gustaverit, morte morietur. Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, quia quotiescunque de persona hominis loquitur, utrumque nominat, et Deum et Dominum, ut ostenderit quantum ei expediat habere Dominum Deum suum, id est, sub ejus dominatione obedienter vivere ut operaretur. Quomodo autem debuit operari non labore servili, sed honestae animae voluntate, et custodiret illum, id ne aliquid committeret quare inde mereretur expellere. Recte ergo quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic agit ut eam amittat, quia (0226D)non erat necesse propter bestias paradisum custodire, aut propter aliam rem sive servili labore operari, quia dixit: Ecce dedi vobis omnem herbam, et reliqua, sed ut Dominus operatus fuisset in eis justitiam, pietatem, et caetera bona; quod Deus homini tribuet, quia nihil potest homo facere sine adjutorio Dei. Et operaretur illum ut justus esset, et custodiret, ut tutus esset, quia si illum Deus dereliquerit, et solatium ejus abstraxerit, ille inanis remaneret, quia Deus nihil bonum ei necesse sit. Sed nos omnes indigemus dominatione ejus. Quia scriptum est: Dixit Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV); et in alio loco scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII).

DE PRAECEPTIONE LIGNI. Praecepitque ei dicens: Ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quocunque enim die comederis ex eo, morte morieris. (0227A)Quare ei Dominus prohibuit ut non comedisset de ipso ligno? Quia sciebat damnaturum, si transgressus fuisset. Oportebat enim ut homo sub Domino Deo positus aliunde prohiberetur, ut ei promerendo Dominum suum virtus esset ipsa obedientia; si vero servasset praecepta Creatoris sui, virtus ei fuisset, et ipsa obedientia, quam post transgressionem perdidit.

Recapitulatio.

Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis. Assumpsit Deus carnem, et factus est caput Ecclesiae. Ut operaretur et custodiret illum; id est, ut voluntatem Patris ex omnibus gentibus Ecclesiam adimpleret, atque ut impleretur sermo quem Dominus dixit: Ego servabam eos in nomine tuo; quos dedisti mihi, custodivi (Joan. XVII).

Dixit quoque Deus: Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sui. Hic manifeste ostendit quod semen debuerunt procreare, dum (0227B)Adam adjutorium simile sui datum fuit, id est, Eva fabricata de latere suo. Non sic debuerunt semen procreare, sicut nunc faciunt, ut mortuis parentibus filii succedant in locum, sed ut immortales permanerent, et post consummatum numerum in meliora commutassent.

Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus coeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea. Omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus. Quomodo ea adduxit, quia Deus incommutabilis est? Si per angelum, aut per semetipsum? Hoc omnino non est recipiendum, ut Deus corporaliter ista egisset; sed ut ostenderet quia omnia ei vivunt et sentiunt, sicut asina locuta fuit cum Balaam, vel caetera multa, quia homo istam potestatem accepit a Domino, ut haberet dominationem super bestias usque in hodiernum diem.

Recapitulatio.

(0227C)Dixit quoque Deus: Non est bonum hominem esse solum. Arguantur haeretici, qui Christum solum hominem putant, et non etiam Deum.

Faciamus ei adjutorium simile sui. Quia in ipso homine suscepto, Ecclesia Deo copulata est.

Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia coeli, et omnes bestias terrae; Adam vero non inveniebatur adjutorium simile sibi. Quando ergo pisces nomina acceperunt, dum hic non memorat, sed tantum de animalibus? Id paulatim cognitis generibus piscium impositum est, hoc est, quando creati fuerunt.

Iterum Recapitulatio.

Appellavit autem Adam nominibus suis, etc. Significans gentes, quae salvae fierent in Ecclesia, et per Christum nomina erant accepturae, quod prius non habuerunt. Sicut scriptum est: Et vocabo servos meos nomine alio (Isai. LXV).

Adam vero non inveniebatur adjutorium simile sui. (0227D)Utique quoniam quamvis fidelis aut justus sit quisque, Christo tamen aequari non potest. Quis enim, inquit Moyses, similis tibi in diis, Domine? Nam et David ait: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV). Nemo enim potuerat a morte humanum genus liberare, et ipsam mortem superare, nisi Christus, sicut Apocalypsis ait: Nemo inventus est dignus neque in coelo neque in terra, neque infra terram aperire librum (Apoc. V).

DE IMMISSIONE SOPORIS, ET CREATIONE MULIERIS. Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Quomodo ergo misit Dominus Deus soporem in Adam, ut tantum soporem habuisset, ut costam de se abstractam minime sensisset? Id intelligendum est, ut particeps esset curae angelorum (0228A)intrans in sanctuarium, et intelligens in novissimis eorum. Illic statim evigilans eructavit, dicens:

Hoc nunc os ex ossibus meis, etc. Et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem, et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus, et caro de carne mea. Quare de costa mulierem fecit? Id ut ostenderet Christum de muliere nasciturum. Sicut tunc de viro facta est mulier, ita et de muliere natus est Christus, quia virtus de muliere processit in mundo. Quamvis tunc mors introisset in mundum per mulierem, sive ut demonstraret casta membra a Deo non esse repugnanda, aut propter vim commendationis dicit mulierem de costa fabricatam fuisse

Recapitulatio.

Immisit ergo Deus soporem in Adam, etc. Dormivit Adam, et fit illi mulier de latere; patitur Christus, dormivit in cruce, pungitur latus lancea, et profluunt sacramenta, ex quibus formaretur Ecclesia. (0228B)Hanc dormitionem cantat propheta, dicens: Ego dormivi, et quievi, et surrexi, quoniam Dominus suscitavit me (Psal. V). Sequitur:

Et posuit carnem pro ea. Sicut et Christus carnem suam moriendo posuit in patibulo crucis pro Ecclesia.

Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quia sive sancti spiritales et fortissimi in tentationibus, sive minus perfecti, utrique in unum corpus Christi sunt, et in una Ecclesia. Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est; ideo Eva, quia mater est cunctorum viventium.

Quamobrem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor ejus, et non erubescebant. Ideo non erubescebant, quia non sentiebant ultra legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, et violentas illecebras carnis illecebra in corpore mortis (Rom. VII). Unde et Apostolus (0228C)non ait: Non sit peccatum in membris vestris, sed ait: Non regnet (Rom. VI). Non enim regnat, cum desideriis ejus non obedimus.

Et iterum secundum sensum spiritalem recapitulatio.

Haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Sic et a Christo nomen Ecclesiae datum est Christianum, quae de latere ejus sumpta est. Haec igitur omnia in figura facta sunt, quae erant in Ecclesia profutura.

Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, etc. Hoc interpretans Apostolus, ait: Hoc autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V). Ergo quod per historiam completum est in Adam, per prophetiam significatur in Christo. Qui relinquit Patrem, cum dicit: Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum (Joan. XVI). Reliquit et matrem, id est, synagogam veteri testamento carnaliter inhaerentem, quae illi erat mater ex semine David secundum carnem. (0228D)Et adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae, ut pace novi testamenti essent duo in carne una. Quia cum sit Deus apud Patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps nostri, ut illius capitis corpus esse possimus. Post haec vocatur Eva, vita et mater vivorum, quia de viri sui latere facta est, et Dominus dicit in Evangelio: Si quis non manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habet in se vitam (Joan. VI). Jam dehinc praeceptum quod accepit figuraliter Christus, nos accepimus in illo, quia unusquisque Christianus non incongrue gestat personam Christi, dicente ipso Domino: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. X). Dicitur ergo illi: Ex omni ligno paradisi comede. Quo significantur spiritales deliciae. Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, mansuetudo, continentia, sicut dicit Apostolus (Galat. V.).

Et non tangamus lignum in medio paradisi plantatum (0229A)scientiae boni et mali. Id est, non velimus superbire de natura arbitrii nostri, quae media est, ut decepti post scientiam experiamur et malum.

DE ASTUTIA SERPENTIS. Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae, quae fecerat Dominus Deus. Serpens iste non natura sua callidior erat, id est, prudentior, vel sapientior, sed ex diabolo, qui per serpentem loquebatur. Unde Christus Dominus dixit in Evangelio: Filii hujus saeculi prudentiores sunt quam filii lucis (Luc. XVI). Quomodo serpens ad mulierem locutus fuit, per semetipsum an per diabolum? Id intelligendum est, quia diabolus introivit in serpentem, et sic loquebatur ad mulierem. Et quomodo nunc solet introire in vas suum, et loqui per illum, ita et tunc per serpentem loquebatur Quia sicut solet organa homo calcare, et nihil exinde sentit organum, ita et tunc serpens nihil sensit quid locuta fuit. Quare per istud animal (0229B)permisit tentari? Non mirum est si per serpentem permisit tentare, per quod diabolus permissum habuit, quia ipse antiquus hostis iniquissimam voluntatem habet, et nequissimam potestatem, quia semper habet voluntatem male faciendi, et nullam habet potestatem nocendi sine Dei permissu. Quare permisit tentare, quem consensurum praesciebat? Quid mirum est si hoc facere permisit, quia proprium arbitrium habuerunt male faciendi vel bene faciendi? Non mihi videtur magna laus fuisse hominem futurum, si propterea potuisset bene vivere, quia nemo male vivere suaderet. Id est, quia nulla laus fuisset, si propterea bene vixisset, eo quod nullam tentationem habuisset Adam in membris suis. Quare ergo permisit tentare, quem praesciebat consensurum? Cum d facturus esset propria voluntate per culpam, et ordinatus esset illius aequitate per poenam. Quid autem culpabilis esset, si non tentare permisisset, dum proprium arbitrium habuit, et, Deo adjuvante, potuit resistere ipsam tentationem, qui superbis resistit, (0229C)et humilibus dat gratiam (Jac. IV), et resistere magna laus fuisset, sicut nunc sancti. Dei multas tentationes sustinent, et Deo opitulante vincunt: et propterea majus praemium accipiunt cum Christo. Et si tentatio ista potuit eos projicere de paradiso? Intelligendum est quod non potuisset, si non se elevassent in vanam gloriam, quod eis contrarius hostis promisit, dicens: Si comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. In hoc autem se elevabant, unde scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor, et caetera (Proverb. XVI). Quid est quod Deus praesciebat homines peccatores et damnandos permisit nasci? et quare non dimitteret, dum proprium arbitrium possideret, et si noluerint conservare quod facti sunt, damnationem accipiunt, et exemplo sunt aliorum qui vindictam eorum aspiciunt, et de malis fiunt boni? Quia considerant quod eis evenit propter peccata eorum, quia est natura bona quae peccare non potest; et est natura, quae potest peccare. Una (0229D)est in angelis, alia in hominibus. Ratio erat ut de utraque natura Deum laudassent, tamen in utraque natura iniquitas inventa est, quia bonam naturam voluntas mala depravavit, quia natura bona a Deo est creata. Nam voluntas prava facit eam esse malam; et si aliquis diceret: Quare Deus malos homines creavit? recte responderet: Melius non esset, quia alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus, qui pro suo merito juste puniretur. Quare diabolus non potest reparari, et homo potest? Idem ut demonstraret potentiam et misericordiam, et haberent quid timere, et quid sperare. Et quid mirum, si diabolus in serpentem introivit, cum Dominus in porcos eum permisit introire? Et alii volunt dicere quod diabolus invidiam habuit contra hominem, quare ad imaginem Dei creatus fuit, et ideo suasit comedere poma in paradiso, quod prohibitum fuit ut non comedisset. Unde sit Apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas (0230A)(Tim. VI), id est, amor pecuniae. Non enim ille tunc pecuniam concupivit, sed hominem voluit decipere; et quoniam in alio loco scriptum est: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X). Hoc intelligendum est, quod diabolo, non ex invidia processit superbia, sed magis ex superbia processit invidia, et utraqne simul initium inventum est, quia per superbiam dejectus fuit de coelo, et per invidiam hominem decepit.

DE SUGGESTIONE SERPENTIS AD MULIEREM. Dixit autem serpens ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi. Cui respondit mulier: De fructu lignorum quae sunt in paradiso vescimur, de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus, et non tangeremus illud, ne forte moriamur. Quare serpens prius mulierem interrogavit, et ipsa ei indicavit ex quo ligno praeceptum habuerunt, ne de ipso comederent, ut praevaricatio inexcusabilis fieret? (0230B)Quia non habuit unde semetipsam excusasset, dum manifeste intellexit de quo ligno prohibiti erant ne comedissent.

Dixit quoque serpens: Nequaquam morte moriemini, scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. Quia usque in hodiernum diem sic operatus est diabolus. Semper enim suadet ut praecepta Dei contemnantur; et quod Deus minatur, ille dat mollitiem et levitatem atque securitatem, et propterea multi decipiuntur in seductione ejus. Serpens autem ille sapientior omnium bestiarum indicat diabolum, qui inde serpens dicitur, quod volubili versetur astutia. Sed quid est quod ipse per mulierem decepit, et non per virum? Quia non potest ratio nostra seduci ad peccandum, nisi praecedente delectatione carnali infirmitatis affectu, qui magis debet obtemperare rationi tanquam viro dominante. Hoc enim in unoquoque homine geritur in occulto (0230C)quodam secretoque conjugio. Suggestionem quippe per mulierem accipimus, mulierem vero animalem corporis sensum, rationem autem virum. Ergo quando occurrit mala suggestio, quasi serpens loquitur; sed si sola cogitatio oblectetur, illius suggestionis et refrenantur ratione, consensus explendi operis non succedat. Sola mulier videtur comedisse illicitum; quod si ipsum peccatum, etiam et mens perpetrandum decernat, jam vir deceptus est, jam mulier cibum dedisse viro videtur. Illecebra enim consentire de ligno prohibito, manducare est. Tunc quippe jure a vita beata tanquam a paradiso expellitur homo, peccatumque ei imputatur, etiam si non subsequatur effectus, quia et si non est in factis culpa, in consensione tamen rea tenetur conscientia. Haec secundum anagogen; caeterum juxta metaphoram poterat callidus serpens iste haereticorum versutiam designare. Nonnulli enim loquacius atque subtilius promittunt illicita curiositate secretorum adapertionem (0230D)atque scientiam boni et mali, et in ipso homine tanquam in arbore, quae plantata est in medio paradisi, etiam dignoscentiam demonstrare. Contra hunc serpentem clamat Apostolus, cum dicit: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita sensus vestri corrumpantur (II Cor. XI). Seducitur autem verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed Christianus. Dicit ergo iste ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederitis ex omni ligno paradisi? Sic et haereticorum curiosa cupiditas, sic pravi praedicatores, ad diligendam erroris fallaciam, auditorum carnalium corda succendunt, dicentes: Quare fugitis scientiam habere latentem? nova semper exquirite, boni malique scientiam penetrate. Unde apud Salomonem mulier illa haereticorum sententiam tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior (Proverb. IX). Subjecit deinde idem serpens: Quacunque die comederitis, statim (0231A)aperientur oculi vestri, et eritis scientes sicut dii bonum et malum. Sic et omnes haeretici generationes divinitatis meritum profitentur, atque scientiae pollicitatione decipiunt, et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino carnalia persuadent, quasi carnalium oculorum adapertionem conantur adducere, ut interior oculus obscuretur.

DE CONSENSU MULIERIS. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit. In hoc unusquisque nostrum discat exemplum. Nunquam debet aspicere quod contingere non licet, ne forte per concupiscentiam et delectationem decipiatur sicut Eva, quod prius aspexit lignum, et postea delectata fuit et comedit. Quare muliere suggessit, et non viro? id propter mollitiem vel infirmitatem (0231B)mulieris. Sicut dixit apostolus Paulus: Adam non est seductus, sed mulier decepta est (I Tim. II). Quomodo hoc dictum est, dum in alio loco dicit beatus Paulus: In similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri (Rom. V)? Ideo hoc dixit, quia Adam non fuit per serpentem seductus, sed per mulierem, quia mulier prius comedit per suggestionem serpentis, et postea tribuit viro suo, quia vir imago est et gloria Dei, mulier autem gloria est viri (I Cor. XI), et ideo non suasit viro prius, sed mulieri, in qua mollities continebatur. Et quare Adam comederit de ligno vetito, de quo illi praeceptum erat ne comederet, et sciebat si fecisset, sententiam Dei adimplendam esse, quod prius ei locutus fuit, dicens: Si comederitis ex eo, morte moriemini? Is propter dilectionem mulieris comedit, quia noluit eam offendere atque contristari, sicut legimus quod fecit Salomon, quia propter dilectionem mulierum Deum suum contra se irritavit. Ita Adam operatus est, (0231C)dum mulierem dilexit, praecepta sui Conditoris contempsit, et de alta immortalitate in imo terrae prostratus est.

Et aperti sunt oculi amborum. Non ad aliud aperti sunt, nisi ad invicem concupiscendum ad poenam peccati. Cum autem dejecti sunt a ligno vitae, statim eorum corpora morbidam atque mortiferam duxerunt qualitatem, quia antequam peccassent, nullam legem sentiebant in membris eorum repugnantem legi mentis suae. Postea vero statim senserunt in membris suis aliam legem repugnantem legi mentis suae, et captivantem eos in lege peccati (Rom. VII).

Et iterum secundum sensum spiritalem.

Vidit ergo mulier quod bonum esset lignum, etc. Mulier comedit antea, non vir; ideo, quia facilius carnales persuadentur in peccatum, nec tam velociter spiritales decipiuntur.

DE CONSENSU VIRI. (0231D)Et dedit viro suo, et comedit. Utique, quia post delectationem carnalis concupiscentiae nostrae, etiam ratio nostra subjicitur ad peccandum.

Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia fici. Folio fici se contegunt, qui saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine voluptatis carnalis uruntur; quique et decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, tegumenta mendaciorum tanquam folia fici colligunt, facientes sibi succinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur.

Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Deambulat Deus in illis, et non stat, quia stabiles in ejus praecepto non perseverant, et bene ad auram post meridiem, quia jam aufertur ab eis lux illa ferventior charitatis, appropinquantibus errorum tenebris. Unde scriptum est: Sequuntur umbram, et non lucem. Abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei, in medio ligni paradisi. Quomodo autem semetipsos a facie (0232A)Dei abscondere potuerunt? Nunquid Deo potest esse occultum aliquid? Hoc intelligendum est, quia unusquisque qui peccatum committit, aut praeceptum Domini contemnit, semetipsum abscondit de Deo, quia Deus eum ignorat propter peccatum suum. Sicut dixit in Evangelio: Nescio vos (Luc. XIII). Nam non potest fieri ut Deo aliquid absconditum sit, quia scriptum est: Oculi Domini contemplantur bona et mala (Proverb. XV). Sed unusquisque semetipsum abscondit in medio ligni paradisi, quia aversus a praecepto Creatoris in errore, atque arbitrii sui voluptatibus vivit.

VOX INCREPANTIS VEL REVOCANTIS. Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui eo quod nudus essem, et abscondi me. Qui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti. Non vox ignorantis est hoc, sed objurgantis. (0232B)In hoc autem quod vocat, ad poenitentiam eum revocat; in hoc vero quod requirit, ostendit quod peccatores jure damnandos Deus ignorat. Et si Adam talis fuit, quod potuisset locutionem Dei intelligere, sicut angeli, an adhuc ei necesse erat perfectionem intellectus habere, quomodo capere valuisset locutionem Dei? Inde intelligendum est quod per angelum ad eum locutus fuit, sicut ad patres locutus est, quia non per intellectum cognovit quod Deus loqui voluit, sicut faciunt angeli. De eo autem quod nudus esset, id intelligitur, quia jam sentiebant in corpore eorum legem peccati, quod prius non habuerunt antequam peccassent; et si de ligno scientiae boni et mali non comedissent, mori omnino non potuissent, sicut superius indicatum est.

Et iterum.

Vocavitque Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Hic ostendit, quia si qui a fide vel bonis operibus, ad mendacia (0232C)suaque desideria labuntur, non despicit illos Deus, sed adhuc ut redeant per poenitentiam vocat, quia non vult mortem peccatoris, donec convertatur et vivat. Ergo non est desperandum quibuslibet peccatoribus, dum et ipsi impii ad spem indulgentiae provocantur.

DE EXCUSATIONE VIRI. Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me. Ubi ergo debuit venire humilitas, ibi superbia praecessit. Ad hoc enim requisiti fuerunt, ut peccatum confessi essent; illi vero uterque excusationem protulerunt, et culpas suas alius per alium excusavit. Adam per mulierem, mulier autem per serpentem, et auxerunt culpas suas quas confiteri debuerant, et quasi Deum inculpare videntur. Quare mulierem sociam ei dedisset, similiter autem et mulier locuta est, quare serpentem in paradiso (0232D)posuisset, et vindictam acceperunt, ubi misericordiam invenire debuerunt, et de alta immortalitate prostrati sunt in imo terrae.

DE MALEDICTIONE SERPENTIS. Dicit autem post haec serpenti: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae, supra pectus tuum gradieris. Nomine pectoris significatur superbia mentis; nomine autem ventris significantur desideria carnis. His enim duabus rebus serpit diabolus in eos quos vult decipere, id est, aut terrena cupiditate et luxuria, aut superbia et insana ruina. Et terram comedes, id est, ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis. Cunctis diebus vitae tuae, id est, omni tempore quo agis hanc potestatem ante illam ultimam poenam judicii.

Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum, et semen illius. Semen diaboli perversa suggestio; semen autem mulieris, fructus est boni (0233A)operis, quo perversae suggestioni resistitur. Ipsa caput illius conteret, si eum mens in ipso initio malae suggestionis excludit; ille insidiatur calcaneo ejus, quia mentem quam prima suggestione non decipit, decipere in fine tendit. Quidam autem hoc quod dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem, de virgine desponsata, in qua Dominus natus est, intellexerunt, eo quod illo tempore ex ea Dominus nasciturus ad inimicum devincendum, et ad mortem cujus ille auctor erat, destruendam promittebatur, sicut in David scriptum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Nam et illud quod subjunctum est: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus, hoc de fructu ventris Mariae, qui est Christus, intelligunt, id est: Tu eum supplantabis ut moriatur: ille autem te victo resurget, et caput tuum conteret, quod est mors. Sicut et David dixerat ex persona Patris ad Filium: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem (0233B)et draconem (Psal. XC). Aspidem dixit mortem, basiliscum peccatum, leonem Antichristum, draconem diabolum.

DE MALEDICTIONE MULIERIS. Mulieri quoque dixit Deus: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos; in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, ipse dominabitur tui. De poena autem mulieris quid significat quod ei dicitur: In dolore paries filios, nisi quia voluptas carnalis cum aliqua mala consuetudine vult vincere? Patitur in exordio dolores, atque per meliorem consuetudinem parit bonum opus quasi filios. Quod vero adjecit: Et conversio tua ad virum tuum, ipse dominabitur tui, hoc significat quod illa voluntas carnalis, quae cum dolore reluctaverat, ut faceret consuetudinem bonam, jam ipsis erudita doloribus cautior fit, et, ne corruat, obtemperat rationi, et libenter servit quasi viro jubenti.

DE MALEDICTIONE VIRI. (0233C)Adam vero dixit: Quia audisti vocem mulieris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Et vocavit Adam nomen uxoris suae Evam, eo quod mater esset omnium viventium. Vocaturque dehinc mater vivorum, id est, recte factorum, quibus contraria sunt peccata, quae per nomen mortuorum significantur; jam vero per sententiam quae in viro infertur, ratio nostra arguitur, quae et supra peccati concupiscentia seducta, habet maledictiones terrenae operationis, habet et dolores temporalium curarum, quasi spinas et tribulos; si tamen dimittitur a paradiso beatitudinis, ut operetur terram, id est, ut in corpore isto laboret, et collocet sibi meritum redeundi ad vitam aeternam, quae paradisi nomine (0233D)significatur.

DE VESTE MORTALI. Fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori ejus (0234A)tunicas pelliceas, et induit eos, et ait: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Vox Trinitatis est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ac si dixisset: Sicut nos scimus inter bonum obedientiae, et malum inobedientiae, ita nunc Adam intelligit, quia ille non solum non fuerat factus qualis fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat conservavit. Accepit etiam tunicam pelliceam divino judicio, quo nomine corporis mortalitas significatur in historia. In allegoria autem a carnalibus sensibus abstractis, voluptatesque carnaliter viventes, divina lege consequuntur et contegunt, quia si aliquando ad Deum converterit, possitque aliquando manum porrigere ad arborem vitae, et vivere in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem vel cruciatum poenitentiae, per quam vita aeterna recuperatur.

DE EJECTIONE EORUM DE PARADISO, ET FLAMMEA FRAMEA VERSATILI. (0234B) Emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat. Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubin, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae. Iste autem gladius ideo positus est, ut homo non introiret in paradisum, ne comederet de ligno vitae, ne forte immortalis permansisset, et esset irreparabilis, sicut daemones qui non possunt reparari; et propterea versatilis framea posita fuit, ut cum tempus misericordiae per adventum Salvatoris nostri advenerit, potuisset iterum removeri. Quia omnes justi et electi ante adventum ipsius, claustra inferni penetraverunt; nunc autem omnes sancti, de corpore exeuntes, ad Christum pergunt, sicut Salvator in Evangelio ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic (0234C)minister meus erit.

Et iterum haec semita est redeuntibus.

Per flammeam frameam. Id est, per temporales tribulationes peccata sua agnoscendo et gemendo; et per cherubin, id est, per plenitudinem scientiae, quod est charitas, perveniet ad arborem vitae Christum, et vivet in aeternum. Cherubin namque plenitudo scientiae interpretatur; flammea vero framea versatilis, posita ad custodiendam viam ligni vitae, temporales poenae intelliguntur. Nemo enim potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas res, tolerantiam videlicet molestiarum, et plenitudinem scientiae, id est, per charitatem Dei et proximi: Plenitudo enim legis, charitas est (Rom. XIII), quae est mater virtutum, quam sancti, Dei vestigia imitantes, tota virtute et in aliis adimplere conantur. Hanc sectemur charitatem, et operibus exercere studeamus, ut ad arborem vitae pertingere valeamus, (0234D)quod est Christus, et de fructu ejus dulci et suavi refecti ac satiati in aeternum cum ipso et sanctis suis sine defectu gaudere mereamur. Amen.

(no apparatus)