Jump to content

De creatione hominis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De creatione hominis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


De creatione hominis

De creatione hominis (Gregorius Nyssenus; Dionysius Exiguus), J. P. Migne 67.0408A

CAPUT PRIMUM. Particularis quaedam ratiocinatio de mundo, naturalisque disputatio et clarior expositio de his quae prius in hominis formatione pacta monstrantur.

Hic liber, ait Scriptura, generationis coeli et terrae 67.0348D| quando perfecta sunt omnia quae videntur, et ad proprium situm singula discreta cesserunt, quando volubile hoc corpus coeli cuncta constituit, medium vero locum totius creaturae gravia corpora et deorsum vergentia sortita sunt, terra scilicet atque aqua 67.0349A| sese mutuo continentia. Vinculum autem quoddam atque firmamentum eorum quae facta sunt divina aeternaque potentia est, exstantium naturis inserta, quae geminis effectibus universa moderatur. In statu namque et motu non solum ex non stantibus generationem, sed permansionem subsistentibus, machinata est circa gravissimam et incommutabilem naturae immobilitatem, veluti quemdam axem stabilem atque firmissimum, velocissimam coeli circulationem ad instar rotae jugiter pervehens, et indissolubilem substantiam per alterutrum utrisque conservans. Nam et volubilis materia per celerrimum motum soliditatem terrae circumacta constringit, et terrae stabilitas per immobilem firmitatem, volubilium circuitu incessanter extenditur: aequa vero juxta 67.0349B| unumquodque eorum quorum operatio distat, magnitudo compacta est, id est, tam ejus quae stabilis naturae est, quam illius quae incessabili rotatione raptatur, nam neque terra potest a propria soliditate transferri, neque coelum unquam velocissima motus sui circuitione laxari. Haec autem et prima secundum Conditoris sapientiam veluti quoddam principium totius machinae probantur esse constructa, declarante magnifico illo Moyse per hoc quod in principio coelum et terram a Deo facta commemorat, et quod ex motu et statione quae videntur in hac creatura, juxta divinum consilium in generatione cuncta producta sunt. Cum ergo coelum et terra mensuris aequis juxta contrariam efficaciam ab invicem disparata sint, ea creatura quae in medio contrariorum 67.0349C| est, ex parte quadam cohaerentium sibi participans, summitates divisas propria mediatione connectit. Ita ut manifestae sint contrariorum ad alterutrum hac interpositione conjunctionis. Nam mobilis semper et subtilissimi ignis substantiam imitatur aliquatenus aer, tam levitate naturae quam motus opportunitate: non tamen hujusmodi est, ut a solidissimorum cognatione videatur alienus, neque semper immobilis permanens, neque jugiter effluens atque deficiens: sed utriusque proprietate veluti quibusdam contrariorum effectibus confinis efficitur, immiscens simul et dividens in seipso quae natura discreta sunt, secundum hanc rationem a liquida quoque substantia gemina charitate subnixa utrisque contrarietatibus coaptatur; quod enim gravis et in deorsum proclivis est, multa ad terrenam naturam 67.0349D| cognatione foederatur: quod vero fluxae et decurrentis efficaciae est, non omni modo naturae mobilis expers esse cognoscitur: quaedam namque per hoc ipsum fit oppositorum mixtura atque concursio, dum et gravitas in motu transeat, nec motus item gravitate tardetur, sed ad sese conveniant, quae juxta summitates naturaliter sunt divisa, dum sibi mutuo quadam mediatione copulantur, imo potius diligentissimam rationem nec ipsa contrariorum substantia sine permixtione alterius proprietatis existat. Item, quantum reor, universa quae in mundo cernuntur, mutua sibi societate consentiunt, et in unum omnis creatura conspirare cognoscitur, dum in oppositorum proprietatibus invenitur. Nam cum motus non solum 67.0350A| juxta localem translationem, verum et juxta vertibilem modum atque mutabilem fiat: itemque natura stabilis motum qui fit per commutationem, nulla ratione recipiat: sapientia Dei proprietates uniuscujusque permutans, immobilem quidem naturam convertibilem fecit, mobilem vero inconvertibilem: providentia quadam haec ita dispensans, ne quod divinae naturae est singulare vel proprium (id est immobilitas et incommutabilitas) in aliqua creatura conspecta Deum aestimare faceret creaturam. Non enim poterit anima videri opinionem habere Divinitatis, quod mobile vel mutabile fuerit. Idcirco, terra quidem stabilis, sed mutabilis est; coelum vero econtrario cum non sit mutabile, simul nec stabile est: ut stabili quidem substantiae mutabilitatem, incommutabili 67.0350B| vero mobilitatem divina virtus adnectens, et alterutrum per utriusque contrarietatem suis proprietatibus copulans, a Divinitatis opinione removeret, quod neutrum horum (sicut dictum est) divinae naturae putabitur, id quod mutabile et instabile comprobabitur. Universa igitur ad suum finem congruenter aptata sunt. Perfecta sunt enim, sicut Moyses ait, coelum et terra et quae inter haec media sunt, omnia mira pulchritudine, singula quaeque competenter ornata: coelum quidem stellarum luminibus micans; mare vero atque aer animantibus tam natabilibus quam volatilibus mire tripudians; terra vero multimodis herbarum naturis, virgultorum diversitatibus quodam modo gestiens, quae conservantem cuncta divino nutu vegetata progenuit; et repleta 67.0350C| quidem erat speciebus universis simul cum floribus fructus quoque producens, plena et parata his quae in eis solita sunt oriri: cuncta quoque dorsa montium atque cacumina et quidquid convexum atque supinum, vel in convallibus planum atque substratum herbarum nova specie et varia arborum pulchritudine coronabantur, modo quidem de terris eminentia; sed ad perfectionis suae concurrentia mox decorem laetabantur, universa juxta modum suum praecepto vivificata divino. Jumenta quidem gregatim juxta proprium genus in silva discurrentia morabantur; avium vero modulatis cantibus omnium silvarum consona resonabant. Maris etiam facies (ut aestimare licet) maxima tunc erat placiditate et tranquillitate suis congregationibus profundissimis constituta. 67.0350D| Juxta quam stationes et portus divina voluntate veluti quidam sinus effecti per littora terris maria copulabant, quietissimi etiam motus undarum vibrabantur veluti prata virentia, tenuissimis atque innoxiis flatibus summitatis superficiem congrua subtilitate crispantes, et universus orbis secundum creationem suam terra marique paratus astabat. Sed qui his uteretur interim non erat.

CAPUT II. Cur novissimus post creaturam factus sit homo.

Nondum namque magna haec et pretiosa res homo mundi dominus aderat, nec enim decuerat prius existere principem quam illa quorum gereret principatum. Sed ubi cuncta ei subjicienda parata sunt, 67.0351A| jam consequens erat apparere rectorem. Quia igitur veluti quoddam regni domicilium futuro regi Creator universitatis effecerat, id autem erat terra, insulae, maria, et super haec coelum in modum camerae curvatum; divitias vero reposuerat regni multiplices; divitias autem dico totam creaturam quidquid est in herbis et plantis et arboribus, quidquid in spiritalibus et sensilibus et animatis, quod nisi metalla quoque his convenit adnumerari divitiis quae propter colorum pulchritudinem pretiosa humanis oculis visa sunt, ut auri et argenti et lapidum eorum quos homines amant, horum omnium copiam velut quibusdam regalibus thesauris terrae finibus occulens, in hunc mundum hominem protinus introduxit, ut quorumdam miraculorum spectator existeret, quorumdam 67.0351B| vero dominatum principaliter obtineret; quatenus per ea quibus uteretur intelligeret largitorem, per ea vero quae pulchra et magnilica contemplatur, ineffabilem sui factoris posset investigare potentiam. Propterea novissimus in hunc mundum post creaturam introductus est homo: non ut vilissimus in extrema parte projectus, sed quem decebat genitum mox esse rectorem. Nam sicut quidam optimus invitator non prius in domum pransorem quam praeparet epulas introducit, sed omnem apparatum instruens, domumque congruenter exornans, discubitum quoque et mensam et caetera; tunc ad praeparatas jam delicias convocatum invitat: juxta hunc modum dives et copiosus nostrae conditor educatorque substantiae, bonis omnibus replens habitaculum 67.0351C| mundi hujus et magnas has epulas variasque disponens, sic introduxit hominem, dans ei opus eximium custodire mandatum, quo non appetitu rerum non exstantium, sed praesentium possessione gauderet. Idcirco etiam duplicis compositionis ei causas intexuit, terreno spirituale commiscens, ut per utriusque cognationem utraque proprietate potiretur, Deo quidem spiritualiter fruens, terrena vero bona corporali usu percipiens.

CAPUT III. Quod pretiosior omni creatura quae videtur, existat humana conditio.

Dignum vero est ut nec ista res incontemplata praetereat, quod tanti hujus orbis exstructio et partium ejus quibus in elementis continetur universitas, 67.0351D| a divina potentia perficiatur extemplo pariter cum jussione subsistens, hominis autem formationem artificis praecedebat tanti consilium, et descriptione verbi quod futurum est ante signatur, qualemque esse oporteat, et cujus primae formae similitudinem referat, ob quam causam fiat, quidve finitus efficiat, et quorum dominatum gerat, omnia prius actione perspecta sunt, ut ante generationem suam homo antiquiorem quodammodo sortitus sit dignitatem, priusquam subsisteret universorum possidens principatum. Dixit enim Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et dominetur piscibus maris, et bestiis terrae et volatilibus coeli, et pecoribus universae terrae. O quale miraculum! sol fit, et nullum praecedit consilium; coelum quoque, cui nihil 67.0352A| in creaturis visibilibus simile reperitur, verbo solo perficitur, et opus tam mirabile nec unde fiat nec qualiter, intimatur: sic et singula quaeque creaturarum, aether, stellae et aer qui medium locum continet, mare, terra, animalia et nascentia omnia, verbo tantummodo producuntur ut sint; ad hominis autem solius conditionem cum consilio quodammodo Conditor universitatis accedit, et materiam quae constructioni ejus sit necessaria praeparat, et ad formam primaevae ac principalis pulchritudinis ejus coaptat similitudinem, et intentionem, cujus rei gratia fiat, insinuat, congruam illi naturam effectibus suis instituens, quae ad propositum aptissima esse probatur.

CAPUT IV. Quare per omnia imperiosam quamdam potestatem ipsa constructio humana significet.

Sicut enim in hac vita ad quoslibet usus ab artificibus instrumenta competenter aptantur, ita veluti res quaedam ad opus imperii congruens ab optimo artifice natura nostra construitur, quae sive juxta animae praerogativam, seu juxta corporis habitum talis existeret, quae ad imperandum opportunior appareret: denique anima, id quod regale atque sublimissimum est, suae substantiae et a privata procul humilitate sejunctum clarius hinc declaratur, quod nullius subjiciatur imperio, habens arbitrii libertatem, suoque se nutu atque moderatione dispensans, cujus enim hoc nisi imperantis est proprium? Super haec etiam totius creaturae Dominus ad imaginem sui Creatoris effectus, 67.0352C| nihil aliud indicat, nisi quod mox in eo regia natura formata sit. Sicut enim juxta humanam consuetudinem, qui principum imaginem fingunt, non solum impressionem formae ejus imitantur, verum etiam amictu purpureo describunt regiam dignitatem, et imago ipsa jam pro consuetudine dicitur imperator; sic et humana substantia, quoniam ad aliorum regimen condebatur propter similitudinem regis universorum, velut quaedam imago animata componitur, primae vero formae et nomine et honore participans, non tegmine circumamicto purpura, nec sceptro vel diademate gloriam suae dignitatis insinuans: nec enim principalis forma in his esse conspicitur: sed pro purpureo velamine, vestita virtute est, quae omnium ornamentorum regalium pretiosior approbatur; pro 67.0352D| sceptro vero beatitudine et immortalitate sustollitur, et regali serto justitiae corona decoratur: ita ut per haec omnia monstretur ad dignitatem regiam genitam pulchritudinem in se primaevae formae diligenter exprimere.

CAPUT V. Quod homo similitudo probetur imperii.

Divinam vero pulchritudinem non habitu quodam ac specie, vel alicujus claritate coloris ornatam, sed ineffabili felicitatis honore provehi constat. Sicut enim formas hominum per colores quosdam pictores in tabulis transferunt, tincturas proprias congruasque miscentes, ita ut primaevae formae decor in similitudinem diligentissima mutatione transmigret: sic intelligo nostrae substantiae formatorem, velut quibusdam 67.0353A| virtutum coloribus, miram pulchritudinem suae imagini contulisse, in nobis exprimentem proprium principatum. Sunt autem multiplices et multiformes colores hujus imaginis, quibus verae formae similitudo depingitur, non cerussa et purpurisso, nec horum mixta cum altero qualitas, nec alicujus nigredinis superductio cilia oculosque sublinit, et per aliquod temperamentum depressa et concava assimilatur character vel quaecunque similia pictorum manus artificis composuere solertia; sed pro istis adest puritas, impassibilitas, beatitudo, malique totius aversio, et quaecunque generis istius existunt, per quae in hominibus imprimitur similitudo divina. Talibus floribus mirabilis Conditor imaginem propriam, id est naturam nostrae conditionis ornavit. Si vero discutias et alia per quae 67.0353B| divinum decus elucet, haec etiam in imagine ad illius similitudinem salva profecto reperies, mens etenim et verbum est summa Divinitas. In principio namque erat Verbum, et qui, secundum Paulum, proficiunt, mentem Christi, qui in eis loquitur, se habere profitentur. Non ergo procul haec a natura humana conspicias: in te namque et verbum et intelligentia est, quae imitantur verbum mentemque divinam. Item charitas, fonsque charitatis; hoc enim, ait magnus ille Joannes, quoniam charitas ex Deo est. Hanc autem nobis veluti personam Christus formator nostrae substantiae conferens, ait: In hoc cognoscent omnes quoniam mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Quod si dilectio nobis ista defuerit, totius imaginis species figuraque solvetur. Cuncta etiam 67.0353C| conspicit exauditque Divinitas et omnia perscrutatur. Habes et tu per oculos et aures hujus rei efficaciam vitalem et scrutatricem eorum quae sunt intelligentiam te possidere cognoscis.

CAPUT VI. Inquisitio, quam consignationem mens habeat ad naturam, in quo etiam obiter Eunomianorum dogma refellitur.

Nec me quisquam suspicetur ad similitudinem operationis humanae diversis effectibus divinam dicere potentiam cuncta complecti. Nec enim fas est in illa divina simplicitate variam multiplicemque virtutem operationis advertere, nec in nobis enim multae quaedam sunt efficaces rerum causarumque potentiae, licet ea quae ad vitam pertineant multiplici 67.0353D| videantur operatione contingere. Una namque vis quaedam nobis mentis inserta est, quae per singulos sensus excurrens, ea quae sibi offeruntur amplectitur. Haec per oculos quae videnda sunt conspicit; haec per aures quae dicuntur exaudit; haec in his quae sunt votiva laetatur, et ab his quae insuavia probantur, avertitur. Manibus etiam perficit quaecunque voluerit, retinens his et rursus abjiciens horumque instrumentorum effectibus utens ut expedire probaverit. Si ergo in homine, cui diversa membrorum officia ab auctore formata sunt, una eademque res est, quae per omnes sensus operatur, utens singulis congruenter ut causa poposcerit, nec operationum differentiis naturae suae vim potentiamque commutat; quanto magis in Deo, quia sint effectus virtutum varii, nullus 67.0354A| debet multiplicem ejus essentiam suspicari? Qui enim plantavit aurem, non audit? aut qui finxit oculum, non considerat? Sicut propheta testatur, per haec exempla operationes hujusmodi veluti quasdam humanae naturae notissimas impressiones insinuans: Faciamus enim, ait Deus, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sed ubi mihi nunc haeresis Eunomianorum nefanda subsistet, quid adversus hanc dicturi sunt vocem? Quomodo per haec verba novitatem sui defensuri sunt dogmatis? Putasne possibile esse, dicent, ut imago una dissimilium formarum similitudinem referat? Si enim juxta illorum sententiam naturae Patris impar est Filius, quomodo diversarum naturarum unam Deus condidit imaginem? Qui enim dixit: Faciamus hominem ad imaginem 67.0354B| nostram, per pluralem significantiam sanctam nobis insinuans Trinitatem, nequaquam singulariter suam testaretur imaginem, si primaevae formae sibi dissimiles exstitissent. Nec enim possibile est ut eorum qui sibi invicem congruunt minime, una similitudo monstretur; sed si diversae erant naturae, profecto diversas eorum et singulis congruentes imagines condidisset. Utrum quia una quidem imago, sed non una imaginis forma est, quis ita privatur intelligentia ut ignorare queat, quod ea quae uni probantur esse similia, et ad se invicem similitudinem propriam sine dubitatione conservent? Et forsitan propterea sermo divinus hanc malitiam in conditione humanae vitae prospiciens, Eunomianorumque perversitatem resecans, ait: Faciamus hominem ad imaginem et 67.0354C| similitudinem nostram.

CAPUT VII. Cur nudus homo naturalibus armis et velaminibus approbetur.

Sed quid sibi vult et ipsius habitudinis rectitudo, quid autem non ad vitam congenerantur corpori virtutis effectus, verum nudus quidem naturalibus tegumentis inermis etiam et inops omniumque necessariarum rerum egentissimus homo in hanc producitur vitam, qui juxta id quod cernitur miseratione potius quam felicitate dignus esse videatur. Non enim armatur productione cornuum, non unguium vel dentium tuitione munitur, nec aliquo aculeo lethiferum virus infunditur; quibus rebus pleraque ferarum atque serpentium in ultionem sui naturaliter 67.0354D| instruuntur; nec pilis corpus obtegitur, cum oporteret eum qui ad aliorum proponebatur imperium propriis armis naturali provisione vallari, ne ad custodiam sui aliorum adminiculis indigeret. Nunc autem leo quidem et aper et tigris et pardus, vel si quid his simile est, sufficientem pro salute sua virtutem naturaliter possidet; et tauro cornua sunt, et pernicitas lepori, cervoque saltus et certus intuitus, et aliis animantibus magnitudo, et caeteris prominens oris officium, quod proboscidem vulgus appellat; volatilibus etiam pennarum officium et apibus aculeum, cunctisque prorsus unum aliquod naturale praesidium constat esse collatum. Solus autem homo prae omnibus creditur destitutus, et his qui currendi velocitate proeminent pigrior, illis autem qui corporis eminent 67.0355A| mole tenuior, his etiam qui naturalibus armis excellunt despectior esse cognoscitur. Et quomodo, dicet aliquis, universorum dominus talis sortitus est principatum? Sed ad haec nihil arbitror esse difficile demonstrare, per id quod naturae nostrae deesse creditur, certa datur occasio, qua subditorum omnium dominium consequatur. Nam si hujus esset homo potentiae, ut equum velocitate superaret, nec pes ejus attereretur, sed ungularum inniteretur firmitate praevalida, cornua quoque vel aculeos aliquos unquesque praeferret ultores: primum quidem bestiis existeret similis, et occursione ipsa difficilis appareret, hujuscemodi corpori ejus adminiculis naturaliter attributis: deinde sperneret in alios exercere dominatum quorum nullis prorsus adjutoriis indigeret. 67.0355B| Nunc autem in singulis quae nobis mancipantur usus vitae nostrae dirimitur, ut necessarium in eis penitus principatum haberi videamus; nam corporis nostri tarditas et ad motum celerem difficultas, equorum nobis adhibere providentiam fecit, quin etiam annuis lanarum reditibus ea quae naturae deerant supplementa prospiciens: ex aliis quoque causis quae ad vitam necessaria deerant, comprobantur. Jumenta nobis ad onera gravia ferenda subjecta sunt, et quod ad instar animalium herbas depascere nequeamus, boves nobis ad usum mancipare curavimus, quorum labore victum facilius comparemus. Quia vero morsu indigebamus et dentibus ad cohibendas tales bestias ultione, id quod nobis defuit canum natura supplevit, qui etiam cum velocitate congenita veluti quidam 67.0355C| animatus gladius nostris est usibus attributus; pro cornibus etiam vel unguibus fortius ac penetrabilius ferrum ab hominibus inventum est. Quod non semper nobis naturaliter inhaeret, sicut illa munimina irrationabilibus bestiis; sed in tempore belli conferens praesidium gladius deinceps manet otiosus. Item ejusdem ferri usus pro crocodili squamis assumetur. Est autem quando et tergus ipsius belluae in praelio munimen impertit, alioquin (ut dictum est) ad ejus similitudinem ferrum ab artifice figuratur, quod necessitati deserviens quem armavit in belli tempore, derelinquit in pace. Nec non et volatilia nostris commodata sunt usibus, quorum etiam velocitatem ratio excogitata non praeterit; nam quaedam ex eis mansuefacta videntur cooperantibus, quaedam 67.0355D| vero praesentia sui, capiendi causa sunt aliis quae nostris utilitatibus applicentur. Sed et pennata tela nobis ars exquisita perfecit, quae per arcum tensa cursum volucrem rebus humanis exhibuit. Quod autem pedum nostrorum vestigia ad conficiendum iter facilius atteruntur, necessaria subjectorum adminicula nobis indicunt ex quibus calceamenta congruenter aptentur.

CAPUT VIII. Cur hominis rectus sit habitus, et quam propter rationem manus datae sunt, in quo quaedam et de differentiis animarum disputatio naturae inducitur.

Quod vero rectus est hominis habitus et ad coelum sese sustollens sursumque respiciens, principalia haec dona esse certissimum est, approbantia regiam 67.0356A| potestatem. Denique quod solus ita formatus est, caeterorumque omnium prona sint corpora, et in deorsum proclivius inclinata, manifesta differentia honoris ejus ostenditur: dum constet illa quidem hujus esse subjecta potentiae, hunc autem supereminentis existere dignitatis. Nam aliis quidem omnibus anteriora membra corporis pedes sunt, quia quod acelive est, egebat profecto firmitatis adnisu. In hominis autem conditione haec membra manus effecta sunt, quia rectitudine habitus ejus unus gressus videbatur esse sufficiens, qui geminis pedibus standi constantiam cauta provisione firmaret. Alias quoque ad usum rationis officia manus aptata sunt, et si quis rationali naturae ministerium manuum proprium quid esse dixerit, minime delinquet. Non solum 67.0356B| enim ad hoc quod commune et promptum est intelligentiae nostrae respicio, quod scilicet verba litteris manus administratione signamus, et quidem nec ista gratia rationalis impar est dignitatis, quod litteris loqui quoque possumus et modo quodam manibus disputamus in elementorum figuris nostrum reponentes eloquium. Sed ego ad alia prorsus intendens, studio quodam cooperationis obtemperare manus affirmo rationis imperio. Verum antequam hoc idem discutiamus, effusius rationem magis quam praetermisimus, inquiramus. Pene namque factorum nos ordo, et causa latuit cujus rei gratia praecedant. Germinent terrae virentia, dehinc irrationabilia subsequantur animalia, et ita post horum conditionem loco tertio homo formetur. Fortassis enim per haec 67.0356C| non tantum ea quae sunt manifesta sentimus, quod propter jumenta vel maxime Conditor universitatis instituerit herbarum naturam, propter homines autem jumenta creaverit. Unde et ante greges pabula, ante hominem vero quae humanae vitae possent adminicula praebere, produxerit. Sed mihi videtur consequentia hujus eloquii aliquod dogma de absconditis intimare. Sic enim Moses de statu animae divino imperio philosophiae reservavit arcanum, de qua re quidem et eruditio extera sibimet imaginata est aliquid; sed non clare quae erant videnda perspexit. Per haec ergo, ut arbitror, ipsa ratio docet quod in tribus differentiis vitalis haec atque animalis potentia declaretur. Herbarum siquidem natura incrementis est tantum et nutrimentis accommoda, congruum 67.0356D| praebens his qui ex ea paventur augmentum, quae et germinabilis dicitur, eademque in virgultis et arboribus substantia pervidetur. Est autem in his ipsis quae germinantur vitalis quaedam potentia, sensus animatione privata. Praeter hanc vero est et alia vitae species, cui Creator et incrementa contulit, et dispensandam sensibus imperavit, quam in natura irrationabilium facile contuemur, quae non solum ut herba crescens nutritur et nutrit, sed etiam sensibilem vim possidere cognoscitur. Perfecta vero tertia vita corporis in hominis essentia rationali constituta est, quae et nutritur et nutrit et sentit, et rationis participans mente vegetatur. Debemus autem scire, quod talis quaedam eorum quae sunt ratio divisionis existat, ut aliud intellectuale sit, aliud corporale. Sed 67.0357A| intellectualis essentiae nunc omittatur in sua proprietate divisio. Nec enim nobis est de hac re sermonis occasio. Corporalis autem substantiae aliud est omnino sine vita, aliud vitae participat: rursus vitalis corporalis alia sunt sensibilia, alia vero sensu carentia, ut sunt etiam capilli nostri et ungues. Item sensibilia in naturis rationabilium et irrationabilium dividuntur. Propterea post exanimem materiam primum velut crepidinem quamdam hanc germinalem substantiam legislator expressit: deinceps eorum generationem quae sensibus tantummodo continentur, aperuit. Et quia secundum istam consequentiam ea quae vitam in carne sortita sunt, sensibilia quidem sine intelligibilibus per se subsistere videntur, rationalis autem substantia non potest in alio nisi 67.0357B| sensibili corpore contueri; idcirco post germina atque jumenta factus est homo, via quadam consequenter ad perfectionem natura perficiens. Omnium namque specierum, id est, et crescentis germinis et sensualis animantis hoc rationale animal homo participat. Nutritur enim juxta naturalem substantiam animae qualitas, incrementi vero vim sensuali subministratione sortitur, quae juxta quemdam modum suum inter intellectualem et materialem substantiam in medio collocata, quantum illius comparatione crassior, tantum ejus praelatione videtur esse sincerior. Deinde sensibilis rei quod est subtilissimum et lucidissimum intellectuali sociatum fit quaedam naturae permixtio conveniens, ita ut in tribus istis videatur homo subsistere. Nam et Apostolum tale aliquid 67.0357C| cognoscimus intimare, ubi pro Thessalonicensibus orans ait: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi servetur: pro nutribili parte corpus, pro sensibili animam, pro intellectuali spiritum ponens. Similiter et scribam in Evangelio Dominus instruens omni mandato dilectionem Domini praeponit, quae ex toto corde et ex tota anima et ex toto intellectu perficitur. Nam et in praesenti eamdem mihi sermo differentiam videtur interpretationis offerre. Corpulentiorem quidem efficaciam cor appellans, animam vero mediam sedem tenere significans. Intellectum autem sublimiorem substantiam rationabilis insinuans perspicabilisque virtutis. Unde et tres distantias 67.0357D| voluntatum novit Apostolus: carnalem, quae circa ventrem et inferiores partes voluptatibus tantum vitiosis obsequitur; animalem vero, quae media inter virtutem malitiamque versatur, hanc quidem supergrediens, illius autem nequaquam particeps sinceritatis existens: et spiritalitatem Deo placitae conversationis assequitur. Sic enim scribens ad Corinthios exprobrat eis studium voluptariae vitae atque passibilis, dicens: Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis, id est, perfectioribus doctrinis incapaces esse probamini. Et alibi comparationem quamdam mediae hujus ad illam celsiorem perfectioremque faciens, dicit: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim est illi et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur; 67.0358A| spiritalis autem judicat omnia; ipse autem a nemine judicatur. Denique sicut carnali animalis supereminet, juxta eamdem mensuram animalem quoque spiritalis excellit. Quod ergo novissimum post omnia factum hominem Scriptura commemorat, nihil aliud quam de statu animae philosophari nos debere latenter informat, necessaria quaedam rerum consequentia, id quidem perfectum in postremis insinuans. Natura namque rationalis caetera quoque continet et incrementa germinis, et sensus animantis, natura etiam sensibilis germinalem speciem sine dubitatione complectitur. Haec autem propter quod immaterialis est se sola complectitur. Consequenter igitur natura veluti per quosdam gradus, vitae dico proprietatum, ab inferioribus ad perfectiora conscendit.

CAPUT IX. Quod aptissima hominis habitudo ad opus rationis constructa sit.

Quia igitur rationale animal homo, oportebat nisui rationis conveniens institui corporis instrumentum. Sicut enim videmus musicae peritissimos juxta organi speciem studium modulaminis exercere, et neque tubicinare barbitum nervis, neque citharizare tubicines: juxta hunc modum instrumentorum constructionem oportebat esse rationi consentientem: ita ut aptissime posset ad usum resonare sermonis, qui vocalium membrorum formaretur officiis. Ideo autem manus coaptatae sunt corpori, et quamvis utilitates mille vitae hujus enumerare facillimum est, 67.0358C| quas haec opportuna et durabilia manuum instrumenta naviter administrent, omnem artem omnemque operationem bello et pace competenter explentia: tamen prae aliis omnibus rationis causa manus corpori natura congruenter apposuit. Nam si homo sine manibus extitisset, profecto percipiendorum ciborum necessitate membra vultus ejus ad instar quadrupedum formarentur, ita ut oblonga facies tenuaretur, simul et emineret in naribus, oris etiam labia callosa et grossiora essent atque firmissima; et ad carpendas herbas competenter aptata, nec non et lingua grandiori corpore durior esset et asperior, quae cooperaretur dentibus, ad ea quae mandenda perciperet liquidior existens, et juxta utrumque latus effusior qualis est canum et caeterorum quae vescuntur carnibus, 67.0358D| per aspera dentium intervalla discurrens. Si ergo manus non adessent corpori, quomodo ei vox articulata figuraretur, cum talis oris ejus formatio ad usum sermonis minime conveniret, ita ut necesse esset hominem vel balatus emittere, vel latratus, aut ut equus hinniret, aut vocem daret bubus asinisque consimilem, aut aliquem rugitum promeret bestialem. Nunc autem manus accommodatae sunt corpori, ut os ad ministerium verbi liberum permaneret; ergo proprium quiddam est naturae rationali habere manus in corpore, ita ut per eas omnium Conditore facultatem concedente sermonis. Cum ergo divinum quemdam gratiae principatum imaginisve contulit Deus, et bonorum suorum munera rationali figmento contribuit, propterea reliqua quidem bona humanae 67.0359A| naturae pia liberalitate largitus est, mentem vero et intelligentiam, non est proprie dicere quia dedit, sed quia contulit proprium naturae suae decus, imagini deferens. Ergo quia mens intelligibilis quaedam et incorporea res est, incommunicabilem quodammodo possideret gratiam, nisi motus operationis suae aliquibus excogitationibus intimaret. Hujus rei gratia hac indiguit constructione membrorum ut in modum plectri vocabilia instrumenta contingens, per qualitatem sonituum motum intepretaretur internum. Et quemadmodum si quis musica imbutus arte, propriam vocem aliqua passione non habeat, volensque suam manifestam facere disciplinam, alienis vocibus aemuletur, publicans artem lyra vel tibia: sic humana mens cum omnimodorum intellectuum probetur inventrix, 67.0359B| nec possit nuda anima his quae per sensus corporis audiant, impetus suae intelligentiae declarare, quasi per modulationem quamdam haec artificiosius animata instrumenta contingens, eorum sonis intelligentiae suae occulta manifestat. Mixtam vero variamque hanc musicam instrumentis humanorum possumus considerare membrorum: quae velut lyra et tibia concentu quodam idipsum sibi invicem resonant. Nam vas illud quod recepit spiritum, si quando pulsatur loquentis impetu, et in vocem formaverit eam partem quae repercutitur internis accessibus, rotunditates illae quae ad instar tibiarum factae sunt, imitantur profecto illam vocem, quae profertur ex tibiis, quas in circuitu membranulae prominentes exagitant. Superius vero paulatim concavum de inferioribus sonum 67.0359C| recipiens, et geminis fistulis ad nares usque pertingens, vocem erga colatorii loca disrumpit, majoresque sonitus efficit; maxillarum quoque et linguae fauciumque mira formatio, juxta quae mentum leni fluxu deductum per speciem rotunditatis acuitur. Haec autem omnia motum videntur similare nervorum, quae mens (ut saepe dictum est) plectri vice contingens, varie atque multipliciter in suo tempore prout opus exegerit, modos nimia velocitate componit: labiorum vero adapertio atque conclusio idipsum facit, quod digiti qui spiritum tibiae juxta consonantiam modulationis assumit, scitaque mens per haec instrumenta membrorum rationem modulatur in nobis, per quam etiam rationales probamur effecti, nequaquam, ut arbitror, habentes rationis gratiam. Sine hoc casu grave laboriosumque servitium corporis 67.0359D| usibus tantummodo labiorum acquirere cogeremur. Nunc autem manus in se hoc officium transferentes os liberum ad sermonis ministerium reliquerunt.

CAPUT X. Quod per sensus mens operetur.

Duplex autem hujus instrumenti consideretur effectus. Aliud enim ejus operatur eloquium, aliud vero vacat ad suscipiendas intelligentias quae extrinsecus veniunt, nec alterum miscetur alteri, sed implet operationem quam natura constituit, nullam afferens vicino molestiam. Nam nec auditus loquitur, nec vox audit. Haec enim semper aliquid promit, auditus autem suscipiens jugiter non adimpletur. Sicut 67.0360A| Salomon quodam loco testatus est quod etiam mihi videtur esse vel maxime prae omnibusque in nobis subadmiratione dignissimum, quae sit latitudo illa capacitatis intrinsecus, in quam cuncta confluunt quae funduntur auditu, qui sunt illi memoriales qui introeuntium sensuum monumenta conscribunt, quam ampla susceptoria intelligentiarum, quae per aures reponuntur interius, et quomodo cum et multiplicia sint quae supponantur alterutrum, confusio tamen et error juxta propriam positionem eorum quae inferuntur omnino non gignitur. Similiter etiam efficaciam visus quis poterit aestimare? Aeque enim per oculos mens ea quae extra corpus sunt apprehendit, et in se similitudines apparentium pertrahit, figuras similium sibi ipsa describens. Et quemadmodum si 67.0360B| qua civitas multitudinis capax quae diversis aditibus ad se recipit confluentes, non tamen in unum civitatis locum universi conveniunt: sed alii quidem ad forum, alii ad habitacula sua, alii ad ecclesias et plateas, juxta suam quisque sententiam properant; talem quodammodo etiam mentis nostrae considero civitatem interius constitutam, quam licet sensus nostri diversis aditibus impleant, tamen singula introeuntium genera mens eadem dijudicans atque discernens, locis intelligentiae congruis universa disponit. Et sicut civitatis exemplum, videmus unius gentis atque cognationis homines non per easdem portas ingredi, sed alios per alium aditum, ut sors se obtulerit, introire; nihilominus tamen intra muros effectos iterum simul esse, qui familiaritate mutua jungebantur: 67.0360C| ut econtrario fieri posse concedas, et qui sibi sunt extranei vel incogniti, uno saepius civitatis aditu utantur, sed non copulentur invicem communionis introitu; possunt enim intrinsecus constituti habitaculis dirimi. Tale quid et in mentis nostrae latitudine fieri posse conspicio. Frequenter enim ex diversis sensibus scientia una nobis colligitur, quae eamdem rem multiplici sensuum varietate distribuit. Itemque huic contrarium est videre, ex uno aliquo sensu, multa variaque nihil sibi invicem juxta naturam concordantia consonantiaque perdiscere, ut pote proponatur (melius est enim exemplis enucleare sententiam) aliquid de morum proprietate perquiri, quid suave sit sensibus, quidve gustantibus sit vitandum. Experientia quippe ipsa reperit amaritudinem fellis, mellisque gratissimam qualitatem. Cum 67.0360D| haec ergo certa sint, unam confert scientiam, res eadem intelligentiae nostrae multifarie conquisita, id est, per gustum, visum, auditum, odoratum etiam frequenter et tactum. Nam mel quispiam videns, et nomen ejus audiens, et gustum percipiens, et odorem sentiens, et tactu comprobans, unam rem per omnes sensus agnoscit. Item varia quoque et multiformia per unum quempiam ex sensibus complectimur et tenemus; nam et auditus multimodas excipit voces, et oculorum visus indiscretam atque multiplicem habet efficaciam ad contuendum ea quae genere sunt diversa. Similiter enim album contemplatur et nigrum et omnia quae sibi sunt colorum contrarietate distantia, sicut odoratus, sicut gustus, et tactus omnimodarum 67.0361A| scientiam rerum suis capere probatur effectibus.

CAPUT XI. Cur nudus homo naturalibus armis et velaminibus approbetur.

Quid igitur est mens juxta naturam propriam, quae sensualibus potentiis sese distribuit, et per singulas competenter eorum quae sunt scientiam sumit? Quod enim aliud quiddam sit praeter sensum, quemlibet prudentium dubitare non arbitror. Nam si idipsum mens quod sensus esset, unius profecto juxta sensus efficaciam proprietatis existeret, propterea quod simplex quidem ipsa sit et nihil in re simplici varium conspici queat: nunc autem omnibus consentientibus, aliud est tactus, aliud odoratus, et 67.0361B| alios quidem incommutabiles et impermixtos similiter esse sensus ad invicem, et quia mens singulis aequaliter adest, aliud quid oportet eam propter sensualem diffinire substantiam, ne quid rei intelligibili possit varietatis ascribi. Quis cognovit sensum Domini? Apostolus ait; ego autem dico: Quis propriam mentem considerare praevaluit? Dicant qui Dei naturam se putant posse comprehendere, si se considerant, si mentis suae substantiam norunt; si multimoda quaedam est, variaeque compositionis, quomodo in multiplices sensus inseritur, quomodo in singularitate quod varium, quomodo in varietate quod singulare est invenitur? Sed agnovi solutionem difficillimae quaestionis, ad ipsam vocem divinam recurrens: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem 67.0361C| nostram. Imago namque quandiu in nullo proficit ab his quae in primaeva forma substant, proprie imago cognoscitur; si vero a similitudine formae recesserit, juxta eam partem imago non erit. Quomodo igitur et hoc unum ex his est quae in divina natura considerantur, quod incomprehensibilis habetur essentiae, necesse est et imaginem primaevae formae imitari substantiam. Quod si imagines natura comprehendere potest, cum primaeva forma in sua comprehensibilitate permaneat, ex hac ipsa contrarietate qua comprehenditur esse dissimilis comprobatur. Porro cum fugiat humanam scientiam mentis nostrae natura, quae est effecta ad imaginem, refert incomprehensibilitate sui omnipotentiam naturae incomprehensibilis exprimens.

CAPUT XII. Inquisitio ubi principale hominis esse videatur, et de lacrymis et risu.

Sileat ergo omnis conjecturalis et vana locutio quae mille quibusdam rebus corporeis vim intellectualis operationis includit: ex quibus quidam id quod hominis principale est, in corde constituunt: quidam vero in cerebro subsistere suspicantur, quadam superficie persuasionum opinionem hujus roborantes. Is enim qui in corde principale hominis esse definit, ex loci situ argumenta nititur suae rationis apponere, propterea quod medium locum videtur cor totius corporis continere, quatenus se spontaneus motus e medio ad omne corpus facilius exhibens, 67.0362A| in quos voluerit effectus erumpat. Ad hanc autem rationem veluti testes videntur afferre tristificas atque irascibiles hominis affectiones: quod scilicet hujusmodi passiones hanc partem ad compassionem commovere videantur. Qui vero cerebrum intelligentiae domicilium credunt, quasi quamdam arcem universi corporis caput asserunt a natura constructum, in quo mentem quasi reginam quamdam inhabitare pronuntiant, quae veluti quibusdam nuntiis seu protectoribus ita sensibus circumquaque valletur. Signa vero et isti hujuscemodi suspicionis insinuant, quod mens tunc a recto consilio et ab eo quod deceat abducatur, quando cerebri membrana vexatur, et quod in ignorantia honestatis degant, quos ebrietas gravat. Ad haec autem et aliquas causas naturales 67.0362B| adjiciunt, quibus opiniones suas singulis quas de principali hominis parte deferunt, confirmare videantur. Et hic quidem ad igneam naturam cordis cognationem motuum mentis affirmat, propterea quod et mentis et ignis indormitabilis probetur esse substantia, et quia in cordis parte mentem fatetur influere, idcirco mobilitate fervoris motum temperari mentis astruit, receptaculum naturae intelligibilis cor esse pronuntians, in quo calor exundat. Alter autem cunctorum sensuum veluti principium atque radicem cerebri membranam esse testatur, suamque rationem hac fide confirmat, quod non alibi sit effectus intelligentiae collocatus, nisi in ea parte ubi et aures aptatae irruentes voces accipiunt, et intuitus juxta ipsa oculorum profunda concretus occurrentes pupillis 67.0362C| imaginum formas transmittit interius, et qualitates odorum variorum discernuntur attractae. Sensus etiam qui gustu perficitur, indicio membranulae cerebri (sicut supra dictum est) approbatur, quae de proximo quosdam nervorum ramusculos ex re ipsa sensibiles per nodos colli usque ad ea loca quae colatorii instar existunt, et musculos circumjacentes interserit. Ego autem, quia a passionis accessu ani mae intelligentia saepe turbatur, et quia juxta naturalem vigorem cogitationis effectus obtunditur, quadam hoc idem corporis aegrotatione contingere, verum esse pronuntio, et fontem quemdam corporalis caloris cor esse non nego, quod ad irascibiles impetus facile commovetur. Super hoc nihilominus praeesse sensibilibus rebus membranulam cerebri, 67.0362D| juxta rationem eorum qui haec naturali disputatione pertractant, complectens sub se cerebrum, cujus etiam foveri vaporatione pinguedinis audiens, ab his qui se anatomicis inspectionibus occuparunt, irritum quod dicitur omnino non facio; sed non ex his probare contendam quod localibus quibusdam circumscriptionibus incorporea substantia concludatur. Nam nos excessus irrationabiles fieri non ex capitis aggravatione didicimus. Medicorum vero peritissimi, utrisque lateribus, quibus ejusdem cerebri membranulae continentur, aliqua passione turbatis, rationale nostrum aegrotans definiunt, appellantes freneticam passionem, quia iisdem membranulis frenes nomen existit. Similiter etiam tristitia cor affici suspicantes profecto falluntur. Cum enim non 67.0363A| cor, sed os ventris moerore turbetur, ad cor morbi hujus incommodum imperite transmittunt. Hoc autem disserunt, qui passionum causas diligenter investigare curarunt, quod in moerore compressis naturaliter totius corporis evaporationum tramitibus atque conclusis in profundissimas internorum sedes cogitur, quidquid per hos respirationis aditus exire prohibetur. Unde coangustatis visceribus accenditur tristitia, saepe violentior spiritus ex imo trahitur, ut dilatetur id quod contractum est. Et hunc halitum quem moeror extrudit, etiam gemitum vocamus, id est nimii doloris indicium. Sed qui putant hac eadem passione affici particulam cordis (ut dixi) falluntur, cum non cordis, sed oris ventris sit ista molestia, ex ea occasione quam diximus, quod scilicet evaporationum compressis aditibus, fellis coangustata vesicula 67.0363B| humorem illum asperum atque mordacem in os ventris effundit. Et haec est hujus rei probatio, quod depressis ipsa coloris superficies velut origine (aurigine) videtur infecta, dum fellis humor in venis nimia constrictione diffunditur. Sed haec ratio ex illo quoque morbo qui huic videtur esse contrarius, id est qui ex laetitia risuque contingit, vel maxime commendatur. Dilatantur enim quodam modo et dissolvuntur per aliquam voluptatem totius evaporationes corporis suavissima cognitione percepta. Sicut enim ibidem per moerorem tenues et incertae respirationes iterum comprimuntur et interius viscerum constringentes affectum ad caput et ad membranam cerebri vaporem humidum supprimunt, qui multum in concavis sub relictis per aditus evaporationibus 67.0363C| excurrit ad oculos, et compressione ciliorum per guttas egeritur: haec autem gutta lacryma nominatur, ita intelligendum est ex afflictione contraria: cum plus solito distenduntur respirationis itinera, per ea spiritus in altis se recessibus inserit, et per oris aditum protinus a natura propellitur, visceribus cunctis et maxime jecore (quemadmodum aiunt qui circa ista periti sunt) per quamdam agitationem motumque ferventissimum, hujuscemodi conceptum spiritum in exteriora pellentibus. Unde facilitatem quamdam exituum ejusdem spiritus natura machinata, rictum oris ex transverso patefacit genam utramque distendens, et quod hinc efficitur risus nomen accepit. Nec propter hoc igitur principale hominis esse in jecore putandum est, nec propter 67.0363D| fervorem sanguinis, qui copiosus erga cordis loca versatur, nec ob affectus irascibiles aestimandum in corde esse mentis hospitium. Sed haec ad qualitates corporeas referenda sunt. Mentem vero credendum est aequaliter membra singula juxta ineffabile temperamentum rationis attingere. Et si Scripturam nobis ad hoc nonnulli proferunt, quatenus principale in corde hominis esse testentur, non id debemus inexplorata ratione percipere. Qui enim cordis meminit et renes asseruit dicens: Scrutans corda et renes Deus. Ita aut utroque aut neutro hoc intellectuale hominis licebit includi. Obtundi vero easdem intellectuales efficentias, vel etiam sine effectu prorsus existere, per qualitatem corporeae affectionis 67.0364A| edoctus, non satis idoneum arbitror argumentum, ut locis aliquibus virtutem mentis asseram contineri, tanquam per tumores partibus occupatis a propria latitudine possit expelli. Corporalis enim haec opinio est, ut vas praeventum immissis rebus aliud quidquam nequeat omnino recipere. Intellectualis namque substantia neque in vacuis et convexis partibus corporis immoratur, nec magnitudine vel more carnis extruditur. Sed quia constat veluti organum quoddam musicum totum hominis corpus exstructum, et plerumque contingit ut hi qui musicae periti sunt suam nequeant ostendere disciplinam propter instrumenti mutilitatem artis industriam renuentis, quod aut tempore vitiatum est, aut aliquo casu disruptum, aut rubigine vel humore detritum est, et idcirco sine sonorum manet effectibus, licet ab eo 67.0364B| qui tibicinae artis est peritus inspiretur; sic et mens per omne corporis transiens instrumentum intellectualibus effectualibus * partes, sicut natura aptum est, competenter attingit: et in his quidem qui juxta substantiam permanent vim suae operationis exerit: in his autem quae per vitium quoddam artificiosum motum ejus admittere nequeunt, praeter effectum operationis existit. Naturaliter enim quodam modo mens apta est in his membris proprie congruenterque versari, quae sua sospitate vegetantur: ab his autem prorsus alienari, quae quadam infirmitate vexata sunt.

CAPUT XIII Contemplatio quaedam naturalis de materia et natura et mentis inspectione.

Mihi vero videtur et plus esse quam naturalis in hac parte contemplatio, per quam possumus aliquid de utilioribus informari dogmatibus. Quia igitur optimum et summum prae omnibus ac praeminens bonum est ipsa Divinitas, ad quam universa recurrunt, quaecunque boni desiderio continentur, idcirco et mentem fatemur, ut pote ad imaginem factam pulcherrimi Conditoris, quamdam similitudinem primaevae formae custodire, et ipsam in optimis prorsus existere; si vero extra eam fuerit, simul et ea in qua erat pulchritudine denudari. Sicut autem dicimus mentem similitudine pulchritudinis formae principalis ornari, veluti quoddam speculum praeminentis impressione refulgens, juxta eamdem rationem 67.0364D| ipsam quoque naturam a mente, qua dispensatur et regitur, credimus contineri ejusque specie decorari, factam veluti quoddam speculum speculi. A natura quoque sustineri hoc materiale nostrae substantiae profitemur, circa quam eadem natura conspicitur. Cum igitur alterum contineatur ex altero, per hos omnis illius summi et veri participatio congruenter excurrit, per superiorem id quod inferius videtur exornatum. Si quando vero hujus bonae communionis fuerit facta divulsio, et e contrario superior inferiora sectatur: tunc deformitas materiae ipsius appareat cum a natura deseritur. Informis enim quaedam res et incomposita est ipsa materies per se, et haec informitate ejus simul, et pulchritudo naturae corripitur, 67.0365A| quae mentis vivacitate decoratur: ac sic ad ipsam quoque mentem per naturae defectum derivatur materiei deformitas, ita ut imago Dei jam non possit inspici in hac impressione figmenti; veluti quoddam namque speculum, id est, bonitatis forma atque virtutis post dorsum se ponens abjicit quidem splendoris eximii claritatem. Informitatem vero materiae in se prorsus assumit: et hoc modo fit mali nativitas, boni privatione subserpens. Bonum est autem, quidquid summo bono conjungitur, quod si extra similitudinem hujus effectionis fuerit, sine bono procul dubio permanebit. Cum igitur secundum inspectam rationem constat esse summum bonum quod vere bonum est, mens autem ad imaginem summi boni facta est, et ipsa accepit ut ei bene sit; 67.0365B| statura vero quam mens continet, quasi quaedam imago esse probatur imaginis: ostenditur per hoc, quod materiale nostrum tunc bene subsistat atque bene contineatur, quando a natura dispensatur et regitur. Iterum vero solvitur atque dejicitur, quando ejus provisione privatur, simulque a boni copulatione secluditur; hoc autem non fit aliter nisi cum ad contrariam partem naturae fuerit facta conversio, nec ad bonum summum desiderium ejus promovet, sed inde declinat, quod pulchritudine semper egere videatur. Necesse est enim ad deformitatem materiei despectissimam atque foedissimam conformetur id quod similitudinem ejus assequitur. Sed haec a nobis quadam consequentia dicta sunt, per inspectionem propositam subrogata. Hoc autem quaerebatur, 67.0365C| utrum in aliqua parte membrorum intellectualis virtus locata sit, aut per omnes artus aequa lance discurrat. His enim qui mentem (ut superius dictum est) localibus includunt partibus, et ad demonstrationem opinionis suae proferunt, quod non prosperetur intellectus eorum quibus contra naturam cerebri membrana vexatur, ostendit ratio quod per omnes partes humanae confirmationis, sicut aptum est unumquodque membrum, naturaliter operetur. Similiter autem vis animae praeter efficientiam subsistit, cum aliqua pars corporis in natura non permanet. Et propter haec oblata est sermoni nostro proposita consequenter inspectio, per quam discamus in hominis constructione, a Deo quidem gubernari mentem, a mente vero materialem vitam nostram 67.0365D| contineri, cum in natura persistit: si vero a natura discesserit, etiam cooperatione mentis eam privari necesse est. Sed revertamur rursus unde digressi sumus, quod si in ea quae a naturali constitutione omnino exorbitant per aliquam passionem, proprium mens servet effectum, et in his quidem quae vigent incolumis manet, impos vero fit in his quae non queunt vim ejus operationis excipere. Fas est autem et ex aliis rebus hujuscemodi dogmatis firmare sententiam: et nisi grave ac molestum est, praesentiam sermonis fatigatus etiam de his paucis, ut potero, explicabo.

CAPUT XIV. De somno et oscitatione, et de somniis ratiocinatio.

Materialis haec et fluxa corporis vita semper in 67.0366A| motu procedens, in hoc habet existendi vim atque potentiam, ut nunquam prorsus a motu desinat, sed veluti fluvius quidam juxta suum decurrens impetum, plenum quidem demonstret alveum per quem delabitur. Non tamen eadem aqua circa eumdem locum esse videatur, sed aliud quidem ejus transcurrit, aliud vero supervenit: ita et hoc materiale vitae praesentis, per quemdam motum contrariorum frequenti sibi successione decurrat, et a commutatione sua stare penitus non potest, sed quietis impatiens jugem conversionem rerum similiter possidet. Quod si aliquando a motu destiterit, pariter et esse cessabit: ut puta plenitudinem relaxat inanitas, itemque inanitati plenitudo succedit, somnus continuum vigiliarum laborem sustentat. Itemque vigiliae 67.0366B| quod resolutum esse videbatur consolidant, et neutrum horum in eodem statu permanet, sed mutua sibi praesentia utrumque succedit. Itaque se ipsa natura mutationum vicibus innovante, ut partem videlicet utriusque recipiens ab altera migret ad alteram. Nam si semper animal persistat in opere, intentio disruptionem divulsionemque partium quae tenduntur, efficiet: continua quoque corporum quies ruinam quamdam solutionemque status operabitur. In tempore vero moderatius utrumque perceptum, fortitudinem ad permansionem substantiae commodabit, quae per continuum ad contraria transitum utrinque alternate sibi successione reparatur. Sic ergo opportunitatem quietis nacta natura, distenti vigiliis corporis excogitat qualiter robori subveniat 67.0366C| per soporem, et sensibus ab operatione semotis, otium ad tempus impertit, et veluti equos post certamina sudoresque compescens. Necessaria vero est corpori quies, ut sine impedimento quoque cibus in omnia membra per occulta eidem itinera diffundatur, nulla intentionis obice meabilem praecludente trans gressum. Nam sicut ex infusa imbribus terra, cum radiis solis fota fuerit, vapores quidam caliginosi de profundis ejus finibus extrahuntur, similiter et in nostra fit terra: cum cibus intrinsecus congenitoque calore decoquitur, vapor quidam naturaliter, ut pote aereus, ad superna contendit, et veluti fumus per rimas parietis penetrans ad capitis loca pervenit, inde per dictos adnexus sensibus exhalatur. Unde necesse est, tunc sensus otium gerere vaporum transgressione 67.0366D| detentos. Oculi sopiti sunt, et palpebrarum obductione veluti quodam mechanicae artis aequo pondere conteguntur: ipsis quoque vaporibus et auditus obstruitur, et quasi quodam ostio auribus imposito a sua naturali operatione feriatur. Haec autem talis passio somnus dicitur, vacantibus III corpore sensibus, et juxta naturalem motum nihil prorsus agentibus, ut digestiones escarum exitu faciliore proveniant, et suos meatus ipsa exhalatione transcurrant. Quapropter si coangustentur his exhalationibus ea loca quae circa sensus sunt, et quadam somnus occupatione tardetur, vapore complentur: et quia ex nervis constat esse composita, ut colli ac faucium naturaliter ex sese tenduntur, ita ut per hanc extensionem, illa quae fuerant compressa vaporibus, 67.0367A| tenuentur, ut fieri solet ab his qui vestes infusas nimia compressione torquentes humorem omnem nituntur exprimere; et quia partes quae circa fauces sunt, rotundiores videntur, abundantque nervis, ut dictum est, si quando discludi ab his vaporum crassitudinem convenit, quia impossibile sit rotunditatem porrectam ostendi, nisi id suo schemate peragat, idcirco relictus in oscitatione spiritus mentum quidem deorsum ad facies quadam concavatione pertrahit, et cunctis interius in orbe patefactis, undosa illa spissitudo quae in ipsis locis insederat spiritu propellente dirigitur. Frequenter autem et post somnum nobis idipsum solet accidere, cum ex illis vaporibus indigestum quid fuerit subrelictum. Ex his itaque causis una mens evidenter ostenditur, 67.0367B| quod naturae congruens atque consentiens esse videatur: dum vigilante illa et haec suos effectus exerat, resoluta vero in somnum etiam mens persistat immobilis: nisi forte imaginationes somniorum mentis agitationes esse quis eastimet, eamque operantem per soporem suis motibus arbitretur. Nos autem constanter asserimus eam solam actionem ad mentem referendam, quae sapientia consilioque perficitur. Ea vero quae per somnum phantasmatum deliramenta proveniunt, imaginationes quasdam efficientiae mentis opinamur, quas irrationabilis pars animae per accidentia quaeque confingit. Anima quippe a sensibus avocata per somnum, necesse est ut mentis quoque privetur effectu. Per sensus enim ad hominem quodammodo reversio mentis efficitur, quibus 67.0367C| vacantibus et intelligentiam necesse est otiari: cujus rei argumentum est, quod frequenter ineptissimis atque vanissimis formis dormientes illudimur: quod nequaquam fieret, si consilio tunc anima et ratione regeretur. Sed mihi videtur, cum praesentior vis animae, id est efficientia mentis et sensuum conquiescit, illam tantummodo partem ejus in somniis operari, quae nutrimenta incrementaque dispensat. Si autem hoc ita est, somnia quae fiunt et imaginationes sensibus et intelligentiae congruentes hac nimirum causa contingunt. Quaecunque nobis per animae partem, in qua memoria viget, impressa sunt, haec eadem, ut sors attulerit, veluti pietas oris opere formantur, figuratione quadam jugiter adhaerente in hac specie animae qua memoria continetur. His itaque 67.0367D| phantasiis homo deluditur, non alicujus ordinis tramite ad eorum quae apparent visionem collocutionemque productus, sed mixtis quibusdam et inconsequentibus seductus erroribus. Sicut enim in opere corporali unicuique membro proprie quid juxta vim sibi naturaliter insitam peragenti, etiam quiescentis membri quidam consensus cooperationis accedit, eadem rationis consequentia de anima quoque sentiendum est. Nam cum quiddam ejus quiescit, quiddam vero movetur, totum parti necessario consentit, quia nec possibile est unitatem naturalem tunc posse dividi, etsi pars quaedam potentiarum ejus in operatione persistat. Sed quemadmodum vigilantibus et satagentibus obtinet quidem mens, eique sensus obsequitur, nec eis tamen adosse dispensatrix 67.0368A| illa potentia corporis approbatur, siquidem mens usibus cibum providet, sensus autem sumit quod provisum est, ea vero corporis virtus quae nutrimentis invigilat, proprie sibi quod datur acquirit; ita per somnum ablato harum potentiarum usu quodammodo commutantur in nobis, et obtinet id quod irrationabilius esse probatur. Aliorum quidem efficientia conquiescit, non tamen omnino restringitur. Tunc enim vis animi qui nutrimentis insistit, quamvis per soporem ad digestionis contendat officium omnemque naturam sibi vacare permittat. Non enim ab hac ejus operatione potentia illa sensualis abstrahitur, nec enim fas est quod semel naturaliter unitum est, possit divelli, sed elucescere non potest ejus effectus, somni otio impeditus. Hac itaque ratione 67.0368B| cum se mens ad sensibilis animi speciem vertit, consequens est cum hic movetur, uti et illam dicamus moveri pariter, et cum quiescit, simili modo quiescere. Quemadmodum vero circa ignem haec fieri naturale est, ut cum paleis undique tegitur, nulloque spiraculo suscitatur, nec circum tecta depascat, nec penitus exstinguatur, sed pro flamma quidem fumus exsurgat, quod si paululum commotus fuerit, illico fumus excitatur in flammam: similiter et mens otio sensuum tempore soporis obtecta, nec elucere per eos potest, nec prorsus intercipi, sed instar summi videtur operari, in aliquo quidem egens, in aliquo vero praevalens: et sicut quispiam musicus, resolutis lyrae nexibus, si plectrum cordis injiciat, non ei modulatio competenter occurrit (nec 67.0368C| enim extentum quod non est apte resonabit), sed plerumque manus artificiose movetur, ducens plectrum ad locales positiones accentuum, sonus autem non efficitur nisi inordinatus ex motu chordarum quae vocant Graeci Βόμβον; ita per somnum naturalibus sensuum membris resolutis, aut omnino quiescit artifex animus, si corpus nimia plenitudine praegravetur, aut certe languidius et obscurius operabitur, cum hoc organum sensuale diligentius artem nequit excipere. Quapropter in somnis memoria quidem confusa, praescientia vero quibusdam velaminibus obruta, praeter votum ac studium quasdam speculatur imagines, et aliquid eorum nonnunquam quae sunt ventura praenuntiat. Nam per subtilitatem naturae plus aliquid habet quam corporis crassitudo ad 67.0368D| contemplanda ea quae videntur accedere, sed non potest recto ordine futura reserare, quia nec perspicua et manifesta doctrina proponitur eorum quae in somnis digesta cernuntur. Sed quidquid illud est, ambigua futuri fit denuntiatio, quod aenigma vocant qui videntur ista discernere, quod, si aliud ostentet in verbis, aliud in intellectibus afferat. Sic pincerna Pharaonis botrum premit in patera, sic panes in canistro ferre pistor imaginatur, uterque enim juxta studium quod exercuit se in somnis esse pervidet. Solitarum namque artium simulacrorum in praescientia mentis impressa per omne vaticinium praedici quae ventura fuerant praestiterunt. Quod autem Daniel et Joseph eorumque consimiles divina virtute nullis turbati sensibus ad futurorum informantur 67.0369A| scientiam, nihil hoc ad praesentem pertinet quaestionem, quia non haec quisque sapiens somniorum generibus imputare debet, alioquin et illas visiones quae divinitus vigilantibus accidunt, non superna visitatione, sed naturae consequentia sponte sua id operante putabit posse contingere. Sicut ergo cunctis hominibus juxta suum sese moderantibus animum, quidam sunt qui divina illustrari confabulatione mereantur, ita communiter secundum naturam nobis ac similiter somniorum phantasiis accidentibus, nonnulli per soporem divinae cujusdam participes revelationis existunt, caeterisque omnibus et si aliqua re per somnium praescientia gignitur, juxta praedictum gignitur modum. Si vero Aegyptius ille vel Assyrius tyrannus ad scientiam futurorum per somnia divinitus 67.0369B| instruuntur, aliud quiddam est quod per eos miranda dispensatione peragitur. Oportebat enim sanctorum sapientiam declarari quae videbatur occulta, ne communem vitam sine utilitate vel commodo praeteriret. Quomodo namque Daniel talis esse nosceretur, nisi incantatorum atque magorum acquisitionem somnii defecisset intentio? Quomodo etiam salvaretur Aegyptus Joseph in custodia constituto, nisi eum discretio somniorum pertraxisset in medium? Et ideo quid aliud ista praetendunt, nec secundum phantasias communes omnino pensanda sunt, consueta quippe somniorum facies eadem universorum est quae modis plurimis specie quadam imaginationis occurrit. Aut enim permanent, ut dictum est, in ea parte animae qua memoria continetur, studiorum similitudines 67.0369C| diurnorum, aut saepenumero qualitatibus corporalium affectionum somniorum praefiguratur expressio. Sic etenim qui sitit esse se miratur in fontibus, et deliciis gaudet qui cibis indiget, et juvenis aetate vigens imaginum ludificatur illecebris pro similitudine passionis. Novi vero ego per somnium et aliam aenigmatum medentium causam. Nam quidam de necessariis meis captus frenesi, cum nimium gravaretur, quod illi cibus plus quam virtus ejus exegerat esset oblatus, arbitratus est plura intestina stercore plena sibi superponi. Cumque jam prope esset ut fatigatum corpus ejus sudoribus laxaretur, aquam sibi deferre qua perfunderetur jacens eos qui aderant precabatur obnixe, nec destitit, hoc cum clamore deposcens, donec exitus rerum querelarum talium 67.0369D| causam absolveret. Nam simul et sudor plurimus ex ejus erupit corpore, et solutus venter intestinorum pondus interpretatus est. Quod igitur obtusa valetudine natura tunc pertulit, corporis inaequalitati compassa est, ut molestiam quidem sentiret, et dicere quidem propter aegritudinem manifeste non posset, idque, sicut datur intelligi, nisi ex incommoditate contingeret, sed naturali sopore mens sospitate gereretur, somnium profecto ei qui sic erat affectus, existeret, aquam quidem sudorem, fluxum vero intestinorum gravedinem, esca enim gravitatem et pressuram moventis insinuat. Hoc idem vero videtur et plurimis peritis medicinae, quod scilicet, juxta passionum differentias, somniorum quoque variae facies aegrotantibus accidant, aliae quidem defectis 67.0370A| stomacho, et aliae cerebri passione vexatis, his etiam qui febre laborant aliae, et aliae qui ex cholera periclitantur et flegmate. Itemque dissimiles his qui plenitudine et inanitate decumbunt. Ex quibus possibile est animadvertere quod illa vis animae per quam nutrimenta nobis incrementaque contingunt, habeat aliquam intellectualis rei particulam, qua sibi societate consertam, dum qualitas affectionis corporeae similitudinem quodammodo praeferat, juxta passionem quae obtinet imaginationem congruentem. Itemque multis etiam secundum morum diversitatem somniorum quoque visa formantur. Alia namque sunt viri fortis, alia meticulosi, alia luxuriosi, et alia continentis; aliis largus et aliis avarus imaginibus illuditur: nusquam vero in his intelligentia mentis 67.0370B| operatur, sed animae pars irrationabilior, ut saepe diximus, has phantasias facit, et quibuscunque vigilans studiis assuescit, horum sibi similitudinem praeformat in somnis.

CAPUT XV. Quod unica duntaxat anima sit in corpore humano, triplici potentia constans.

Sed multum a proposito sumus abducti. Demonstrare namque sermo promiserat quod mens non in aliqua parte corporis esset inclusa, sed aequaliter per totum sparsa discurrat, juxta naturae similitudinem motum subjectae partis efficiens. Est autem ubi et ipsa mens naturae subsequens impetus ministerium quodammodo servitutis impendit. Frequenter enim 67.0370C| natura praecedit corporis, et aut occasiones laetitiae aut causas moeroris insinuat, ita ut ipsa quidem praestet initium vel cibos appetere, vel quamlibet aliam rem voluptatis implere. Mens autem tales motus carnis excipiens, consilii sui nisibus consideratarum rerum parat effectus. Haec vero non fit in omnibus, sed in his tantum qui turpiter affecti, dominatum rationis naturae nutibus subjugant, quique suffragiis ejusdem mentis voluptatibus sensuum serviliter obsequuntur. A perfectioribus autem non ita fieri certum est, apud quos mens praecedit in omnibus, et ratione potius quam passione id quod oportet exsequuntur, naturaque vestigia pereuntis directa sectatur. Quia vero tres differentias vitalis potentiae ratio deprehendit, id est nutrimentalem, quae propter 67.0370D| sensus aliquos augmenta recipit, et sensualem, quae sic nutritur ut sentiatur, et rationalem, quae perfecta est et per has omnes extenditur, idcirco notandum est quod una vis tantummodo vitalis, altera vero sensualis, tertia vero prae caeteris etiam rationalis existat. Sed nemo per haec aestimet tres animas in hominis conformatione propriis circumscriptas esse limitibus, et velut ex pluribus eam credat esse conflatam, cum vera et perfecta una sit anima naturaliter spiritualis atque intelligibilis, quae per sensus miscetur materiali substantiae. Omne vero materiale atque corporeum quod in conversione atque mutatione est, siquidem participium capit animatae potentiae, motum per incrementa sortitur. Si vero ab effectu vitali recesserit, motum suum corruptione 67.0371A| testabitur. Igitur nec sensus propter materialem substantiam, nec intellectualis in nobis potentia propter sensus operatur.

CAPUT XVI Quod proprie hominis anima rationalis et sit et dicatur, et quod anima per totum corpus fusa nusquam certam sedem habeat.

 Quod quaedam de creaturis hac vi tantummodo nituntur, qua nutriuntur et crescunt, aliae vero sensuum potentia praevalent, et nec illa sensibilis, nec ista rationalis participantia probantur esse substantiae, idcirco quis animarum esse multitudinem suspicetur, cum differentiam earum non competenti ratione definiat, quia omne quidquid in rebus est, siquidem perfecte et integre vocatur, proprie constat 67.0371B| esse quod dicitur. Si autem non per omnia, quod appellatur existat, inane nomen ei putatur ascriptum, ut puta quod rerum vim non demonstret, dicimus enim proprie subjecto nomen imponere. Quod si quis ex lapide fabrefactam similitudinem veri panis ostentet, cui et forma quidem ipsa sit, et magnitudo ejus videatur aequalis, nec non et eamdem coloris similitudinem praeferat, ita ut multis indiciis verus putetur, desit autem illi quod cibus possit existere, idcirco jam lapidem proprie vel naturaliter, non nisi abusive panis appellationem dicimus accepisse. Item caetera juxta eamdem rationem quae non sunt per omnia quod dicuntur, habent ex abusione vocabulum. Sic igitur et anima cum perfectionem in ratione et intellectu prorsus obtineat, omne quidquid haec 67.0371C| non est, aequivoce quidem anima potest esse, non tamen vere dicitur anima, sed est vitalis quaedam efficientia quae per abusionem anima nuncupatur. Propter quod et irrationabilium naturas tanquam non procul existentes a surculari vel seminali vita, dedit ad usus hominum Deus qui de singulis quibusque justitiam legis suae affixit, ut hi qui eorum vescuntur carnibus, pro oleribus habeant. Omnes enim carnes manducabitis sicut olera feni. Parum namque plus habere videntur per sensuum vegetationem, quam illa quibus aluntur, et quibus crementa percipiunt, quae res instruat amatores carnium, non multis sensibilibus animum suum nectere, sed magis spiritalibus privilegiis occupari, quod in his vere animae conspiciantur effectus. Nam in rebus carnalibus irrationabiles 67.0371D| nobis sunt compares et aequales. Sed in aliud nescio quomodo consequentia sermonis inflexa est: non enim hoc erat in contemplatione propositum, ut quid esset excellentius in homine, utrum mentis operatio aut substantia materialis, inquireret, sed quod in aliqua parte eorum quae in nobis sunt mens esset innexa, aequaliter autem in omnibus et per omnia sese diffundat, et nec extrinsecus contineat, nec contineatur intrinsecus. Haec enim forma in cadis aut in situlis aliisque similibus vasis atque corporibus, quae se sua capacitate continent proprie pervidetur: communio vero mentis ad corpus ineffabilem quamdam et incomprehensibilem copulam habere cognoscitur, nec interius existens, quia res incorporea nequit corpore contineri, nec exterius circumfusa 67.0372A| vel ambiens, sed invisibili quodammodo et inexplorata ratione naturae conjuncta atque connexa, in ipsa, et circa ipsam prorsus inspicitur eo (ut dixi) modo, quo nec intelligi potest omnino nec dici, nisi quod juxta proprium ordinem eadem valente natura mens quoque suos effectus exerceat. Si autem delicto quodam natura nutaverit, etiam motus mentis titubare necesse est.

CAPUT XVII. Enarratio divini sermonis quo dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, in quo perquiritur quae sit ratio, et in quo simile sit beatae et impassibili naturae hoc passibile nostrum et mortale, et quemadmodum in imagine masculus approbetur et femina, cum in primaeva forma minime exstare videantur.

 Sed assumamus iterum divinae vocis oraculum: 67.0372B| Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quam parva atque indigna nonnulli externorum de magnificentia hominis suspicati sunt, qui eum collatione mundi hujus extollere putaverunt. Dixerunt enim parvum mundum esse hominem, de ipsis exstantem universalibus elementis. Sed enim quid tanta jactantia nominis hujuscemodi humanae substantiae contulerunt, sui prorsus obliti sunt, dum ex proprietatibus muris et culicis praeconia hominis inepta finxerunt. Nam et illis ex quatuor elementis natura compacta est, et circa omnes animantes horum elementorum plus minusve quaedam portio cernitur, sine qua subsistere ea quae utuntur sensibus omnino non poterunt. Quid igitur amplum, si ad mundi figuram vel similitudinem putetur homo praeferri, 67.0372C| ferri, coeli quod transit, terrae vero quae mutatur, et omnium quae in his continentur continentium transitu, pari conditione labentium? Sed in quo sit juxta ecclesiasticam rationem hominis magnitudo, non in eo quod ad similitudinem mundi est conditus, sed ad imaginem factus est Creatoris. Fortassis enim quae sit imaginis ratio quaeras, quomodo incorporeo corporale sit simile, quod temporale est sempiterno, et incommutabili id quod continuis motibus immutatur, impassibili etiam et incorruptibili quod passioni et corruptioni subjectum est, et ei qui sine malitia est ulla id quod semper in malitia et defectione versatur. Multum namque distat inter primaevam formam, et eam quae ad similitudinem ejus facta est. Imago quippe, si servet principalis formae similitudinem, vere 67.0372D| imago et proprie imago dicitur. Si vero ab ejus imitatione discedat, aliud quiddam esse monstratur. Quomodo ergo mortalis homo purissimae illius et immortalis naturae semperque subsistentis imago esse probabitur? De his itaque solam veram rationem ipsa veritas evidenter agnoscit. Nos autem, quantum capere possumus, quibusdam conjecturis atque conjectationibus veritatem ipsam sedulo investigantes, hoc arbitramur esse quod quaeritur, de quo nos nec divina fallit oratio, quae ad imaginem Dei factum hominem retulit, nec humanae naturae deflenda miseria est, quia beatae illius et impassibilis vitae similitudinem gerit. Necesse est autem e duobus alterum confiteri, ut si quis comparet Deo quod nostrum est, aut passibilem divinam aut impassibilem humanam putet esse substantiam, velut 67.0373A| aequitatibus istis substantiae similitudo rationis in utrisque cernatur. Si vero neque Divinitas in passione est, neque nostra passionibus probantur excepta, putas quae altera relinquitur ratio secundum quam divinam vocem veracem esse dicamus, quae imaginem Dei hominem esse testata est? Igitur eamdem scripturam sumamus universam, si quomodo per eam nobis aliqua declaratio ad id quod quaeritur elucescat. Posteaquam dixit: Faciamus hominem, et ad quam rem factus est indicavit, inferens quod fecit Deus ad imaginem, ad imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam fecit eos. Jam vero in superioribus dictum est quod ad destructionem impietatis haereticae sententia ista processerit, qua competenter instruimur, quod fecerit hominem unigenitus Deus 67.0373B| ad imaginem Dei, ut nulla ratione divinitatem Patris et Filii discernere moliamur, cum aequaliter divina Scriptura Deum utrumque fateatur, et eum qui fecit hominem, et eum ad cujus imaginem factus est. Sed de his nunc omittatur assertio. Vertamur autem ad propositam quaestionem, quomodo divina quidem natura beata sit, et eam quae similis ei est miseram Scriptura commemoret. Igitur verba ipsa diligentius exploremus, et inveniemus aliud quiddam esse quod ad imaginem Dei factum est, aliud vero quod nunc in miseria pervidetur. Fecit, inquit, Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum; finita est ejus qui factus est ad imaginem Dei conditio. Deinde adjungitur velut de eadem conditione sermo, cum dicitur: Masculum et feminam fecit eos. Cunctis autem reor esse notissimum, 67.0373C| quod idipsum ab illa primaeva forma intelligitur alienum. In Christo namque Jesu, sicut dicit Apostolus, neque masculus, neque femina, sed quia per haec divisit hominem sermo divinus, duplex quaedam probatur naturae nostrae formatio, et ea quae divinam refert similitudinem, et ea quae ab ista differre monstratur. Aliquid enim tale contestatio relationis insinuat, primum quidem dicens, quia fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum. Itemque subjiciens, quia masculum et feminam fecit eos. Hoc autem in his quae de Deo sentiuntur probatur extraneum, sed arbitror ego per haec quae a Scriptura sancta dicuntur magnum atque sublime dogma declarare, quod tale esse pervideo: duabus rebus secundum summitates ab invicem separatis mediam humanam 67.0373D| esse substantiam, inter divinam scilicet incorporeamque et irrationabilem brutamque naturam. Nam utriusque rei ratio in hominis conformatione conspicitur: divina quidem, hoc quod rationalis et intellectualis est, quod etiam masculi ac feminae differentiam refugit; irrationalis, hoc quod corpoream constitutionem in masculum divisam gestat et feminam (in his enim utrisque versantur universa quibus continetur humana substantia); sed praelatum esse id quod in nobis intellectuale est ei rei quae humanae propagationi servire videmus, ordine ipso conditionis exsequente didicimus. Ad effectum quippe generationis quaedam est hominis cum irrationabilibus innata conjunctio. Primum igitur ait quia fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum: ostendit per 67.0374A| hoc id quod supra diximus Apostolum definisse, quia in Christo Jesu neque masculus neque femina. Deinde intulit quod humanae naturae proprietates exprimeret, masculum et feminam fecit eos. Nec me quispiam culpet quod propositae rationis intelligentiam videar ex alto deducere; Deus enim naturaliter existens quidquid boni cogitatione complectimur, imo potius omni bono quod aut intelligi potest aut comprehendi praestantior, non ob aliam causam creavit hominem nisi quia bonus est. Talis ergo cum sit, et propterea naturae formatioris exstiterit creator, nequaquam imperfectam virtutem suae bonitatis ostendit, ut aliquid ex his quae ei suppetunt daret, aliquid vero invidia cogente subtraheret, sed perfectae bonitatis species in eo est, ut hominem qui non erat in generationem 67.0374B| produceret, bonorumque participem faceret. Quia vero bonorum ipsorum multa probatur esse congestio, quae non possit numero facile comprehendi, idcirco generali quadam voce universa simul Scriptura complectens significare curavit, cum ad imaginem Dei factum hominem retulit. Aequale enim est hoc, ac si diceret, humanam naturam omnis boni factam esse participem: si enim bonitatis est plenitudo divinitas, et hujus homo imago est, profecto et in plenitudine sit omnis boni haec imago, juxta primaevam formam similitudinem possidet. Est igitur in nobis totius boni conditio, totiusque virtutis et sapientiae, et quidquid illud est quod optimum possit intelligi, prae omnibus vero quod ab omni necessitate liberi sumus, nec subjugati quadam naturali potentia, 67.0374C| sed arbitrio proprio ad consilium quod placuerit inclinamus; virtus enim spontanea quaedam res est, et nullius subjecta dominio. Quod autem quadam necessitate coactum est, virtus esse jam non potest. Cum ergo pene in omnibus primaevae formae pulchritudinem formamque imago demonstret, nisi in aliquo differat, jam non erit similitudo, sed ipsum atque aequale illi per omnia demonstrabitur, quod in omnibus immutabile comprobatur. In quo ergo Divinitatis et similitudinis ejus distantiam pervidemus? In hoc procul dubio, quod Divinitas increata est, haec autem creationi subsistit, quae proprietatis differentia rursus aliarum proprietatum consequentiam protulit. Occurrit enim cunctis indubitata professio, quod increata natura incommutabilis 67.0374D| sit et semper eodem modo permaneat, creatura vero non possit sine mutatione persistere. Ipse denique ex nihilo ad existentiam transitus, motus quidam erat atque conversio, cum non existens ad essentiam divino consilio transmutatur. Et sicut impressam in aere figuram sanctum Evangelium Caesaris appellat imaginem, per quod addiscimus quod juxta figuram quidem similitudo Caesaris, in subjecto autem differentia ejus appareat, ita et in praedictis ratione pro figuris sunt ea quae in contemplatione divinae naturae humanaeque cernuntur; eorum quibus eadem similitudo est, in subjecto prorsus differentiam reperimus, quam intuitu mentis increata natura creataque conspicimus. Quoniam igitur Divinitas ipsa semper est, homo vero per creationem factus 67.0375A| ex mutatione coepit existere, cognationemque quamdam videtur habere cum natura vertibili: idcirco qui novit omnia antequam fiant, sicut propheta promiserat, providens atque prospiciens virtute praescientiae suae in quae declinaret juxta spontaneam voluntatem humani motus arbitrii, id quod futurum erat inspexit, tribuens imagini differentiam maris et feminae, quae jam non ad divinam formam principalemque respiceret, sed, uti dictum est, irrationabili naturae propinquare videretur. Causam vero tanti hujus artificis soli quidem illi intelligunt, qui veritatem propriis oculis intuentur, et verbi ministri sunt; nos autem, sicut est possibile, conjecturis quibusdam atque indiciis veritatis vestigia prosequentes, quod incidit animo, non enuntiativo modo proferimus, sed 67.0375B| exercitii loco devotis auditoribus intimamus. Quid est ergo quod de his excogitare potuimus? Dicens Scriptura divina, quia fecit Deus hominem, indefinita significantia omne hominum genus ostendit. Non enim nunc Adam in conditione nominatus est, sicut et in consequentibus declarat historia: sed nomen homini creato, non cuilibet homini generale est. Hinc ergo ex hac generali naturae appellatione, tale quid excogitare compellimur, quod divina virtus atque praescientia omnem humanam naturam in prima conditione complexa esse videatur. Oportet enim Deo nihil indefinitum in his quae ab eo creata sunt aestimare, sed singulis eorum quae sunt esse modum certissimum Creatoris sapientia terminatum. Sicut enim quilibet hic homo quantitate corporis terminatur, 67.0375C| modusque substantiae ejus est qualitas, quae simul cum superficie corporis explicatur, sic arbitror velut in uno quodam corpore, totam plenitudinem humanitatis ab universitatis auctore praescientiae virtute complexam: et hoc Scripturam insinuare, cum dicit: Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum. Non enim imago haec in parte naturae est, nec in uno aliquo qui in singularitate propria cernitur ista gratia terminatur, sed in omne genus aequaliter haec talis et tanta potentia virtutis excurrit. Hujus autem rei signum est, quod mens aequaliter omnibus inserta est: universis autem cogitandi et recogitandi constat inesse rationem, caetera omnia quibus divinae naturae similitudo declaratur, in eo quod ad imaginem Dei factus agnoscitur. Sive enim ille qui prima mundi est conditione formatus, 67.0375D| sive hic qui post consummationem totius mundi futurus est, aequaliter in se divinam praeferre probatur imaginem. Idcirco unus homo universitas appellata est, quia divinae potentiae nec praeteritum aliquid nec futurum, sed et quod exspectatur, veluti si praesto sit, virtute qua continet intuetur. Omnis itaque natura a primis usque ad novissimos transcurrens, una quaedam est imago substantiae: differentia vero in masculo et femina deinceps ob hanc, ut arbitror, causam in conformatione peracta est.

CAPUT XVIII. Quid oporteat respondere eis qui ambigentes inquirunt an peccatum procreatio filiorum sit.

 Melius autem priusquam propositio ventiletur, 67.0376A| opinor absolutionem quaestionis quae ab aemulis nostris profertur inquirere. Dicunt enim ante peccatum nec partum fuisse, nec gemitum, nec appetitum qui propagationi prolis obsequitur: pulsis autem de paradiso post delictum, et muliere parturitionis damnata supplicio, tunc Adam convenisse ut suam conjugem jure cognosceret, et sic effectum esse procreationis exordium. Si ergo nuptiae in paradiso non erant, neque gemitus ibidem, neque partus, necesse esse aiunt ex consequentibus aestimare, quod nequaquam multiplicarentur homines, nisi ad mortalitatem hanc immortalitas recidisset, et naturam nuptiis sua conventione servarent, pro defunctis eos qui nascuntur ex eis continua successione restituens, ita ut videatur peccatum modo quodam hominum utiliter 67.0376B| introductum. Mansisset autem in illis duobus genus humanum primitus formatis, cum ad successionem nullo mortis metu natura moveretur. Sed in his iterum vera quidem ratio, quaecunque illa est, solis est nota qui juxta Paulum felicis paradisi verbis ineffabilibus probantur instructi; nostra vero talis esse monstratur assertio. Resistentibus quondam Sadducaeis veritati resurrectionis, et illam multinubam mulierem quae septem fratres habuit, in sui pravi dogmatis confirmationem proferentibus, ac deinceps cujus eorum post resurrectionem foret uxor sciscitantibus, Dominus respondit non solum Sadducaeos informans, sed omnibus futurae post resurrectionem vitae sacramenta patefaciens: In resurrectione, inquit, neque nubent, neque ducens uxores; neque enim ultra mori poterunt, aequales enim 67.0376C| angelis sunt, et sunt filii Dei, cum sint filii Dei resurrectionis. Gratia vero resurrectionis nihil nobis aliud pollicetur quam ut antiquum in statum ex nostris lapsibus innovemur. Quidam namque regressus ad pristinam vitam, gratia quam praestolamur existit, quae pulsum de paradiso hominem illuc iterum feliciter introducit. Si igitur reparatorum conversatio familiaritate ac numero sociabitur angelorum, clarum est quod homo ante ruinam quidam angelus habebatur. Idcirco et cum priorem statum vita nostra receperit, angelis indubitanter aequabitur. Sed quamvis, ut dictum est, inter illos nuptiae nullae sint, tamen in infinitis millibus exercitus angelorum sunt, ita Daniele propheta in suis visionibus intimante. Ergo juxta eumdem modum si peccati nullus excessus ab illa nos angelica dignitate distraheret, 67.0376D| nec nobis utique ad multiplicationem generis nuptiae necessariae probarentur. Sed quicunque ille naturae motus est, quo angeli multiplicantur, perfectissimus quidem, licet conjecturis humanis excogitari nequeat. Verumtamen qui profecto existat hic modus, et in his qui paulo minus quam angeli honorati sunt, effectum suae operationis ostenderit, usque ad praedestinatum numerum genus humanum Creatoris voluntate multiplicans. Si vero quispiam nos forte coarctet, inquirens modum ipsum quo potuissent animae fieri, si homo nuptiarum opera non quaesisset, interrogemus et nos, qui modus sit institutionis angelicae, quomodo in infinitis millibus et in una subsistere probentur essentia, in multo nimirum numero 67.0377A| constituti. Hoc quippe competentius respondemus ei qui proponit, quomodo possit sine nuptiis homo persistere, dicentes, eo modo quo angeli sine nuptiis esse noscuntur. Nam quod similis eis ante transgressionem fuerit homo, rursus ejusdem similitudinem reformatio manifestat. His igitur hoc modo patefactis, ad propositam quaestionem recurrat oratio, cum si post conditionem imaginis, differentiam maris et feminae Deus suo dignatus sit excogitare firmamento. Ad hoc enim utilem fateor esse superiorem hanc inspectionem quae a nobis exprompta est. Nam qui cuncta ut essent produxit, totumque hominem sua dispositione ad divinam formavit imaginem, nequaquam parvis ac modicis adjectionibus pertulit animarum numerum in sua plenitudine minus videri 67.0377B| perfectum. Sed simul universam plenitudinem humanae naturae effectu praescientiae contulit, quam etiam sublimissimo atque angelorum non dissimili fine condecorans, quia scivit omnipotente providentia quod non recte moveretur humanae voluntatis arbitrium, et propter hoc ab illa angelica conversatione recederet, ne per hoc humanarum multitudo minueretur animarum, cadens ab eo modo quo multiplicati sunt angeli, propterea naturae nostrae congruam et dignam his qui in peccato laberentur multiplicationis providentiam format, pro angelica sublimitate, jumentorum atque irrationabilium modum, quo exisse sibi succedunt, inserens humanae substantiae. Hinc mihi videtur et magnus ille David compatiens humanae miseriae talibus verbis ejus deflere naturam, 67.0377C| quod homo cum in honore esset, non intellexit, honorem dicens quod sanctis angelis consimilis fuerat; propterea comparatus est jumentis insipientibus et similis factus est illis. Vere namque jumento similis factus est, qui hanc animalem generationem in sua natura suscepit, propter conversionis casum qui ei ex conformatione materiae contigit.

CAPUT XIX. Quod passiones in nobis irrationabiles ex cognatione ipsius naturae probentur habere occasiones.

 Arbitror enim ex hoc initio, etiam vitia universa veluti e fonte quodam manantia scatere in hominis conversatione miseranda. Hac autem praesens assertio argumentatione firmatur, quod passionum quaedam cognatio nobis et irrationabilibus aequalis appareat. 67.0377D| Non enim fas est humanae naturae (juxta hoc quod ad divinam speciem formata est) initia passibilis affectionis ascribi: sed quia irrationabilium animantium in hunc mundum vita praecessit, et ob praedictas causas homo quoque ex eadem formatione aliquid habuit juxta generandi decorationem, idcirco particeps etiam reliquorum quae in natura conspiciuntur effectus est. Nec enim juxta furorem homo Deo similis est, neque per passibilem voluptatem supereminens illa figuratur natura; metus quoque et audacia, appetentia plurium atque diminutionis odium, horumque similia, ab ea figura qua Divinitas exprimitur procul existunt. Haec igitur humana substantia de rationabili parte contraxit. Ea namque quibus brutorum vita ad conservationem sui munita 67.0378A| est, ad hominis translata conservationem, passionum initia facta sunt. Furore namque conservantur bestiae, quae carne vescuntur; quaecunque vero lasciva sunt, genus suum propagatione multiplicant: fuga custodit invalidum, et metus eum tuetur qui facilius a fortioribus capitur; corpulentum quoque servat edacitas; et si contigerit non assequi quod voluptas inquirit, fit irrationabilis moeroris occasio. Haec autem omnia, et si qua sunt talia, ex animali brutaque institutione generationi hominum accessisse non dubium est. Sed mihi concedatur ut juxta quamdam fictionem rei mirabilis humanam formam sermone describam. Sicut enim videmus de rebus fictis sculptilia fieri simulacra quae intuentium animos ad stuporem vertunt, hi qui hujus esse probantur artis exculpunt ita 67.0378B| ut interdum unum caput biforme constituant, sic hominis duplex ac contraria similitudo quaedam videtur existere, mente quidem qua Deo dignus est ad divinam formatus pulchritudinem, passionibus autem quarum pulsatur impetu ad bruta animalia quadam proprietate conjunctus: frequenter autem motus pene brutus efficitur, quoties ad motus irrationabiles penitus inclinatur, obscurans id quod est in se melius, deterioris affectu. Mox enim ut quis ad passionis tabem efficaciam mentis inflexerit, eique sua consilia servire compulerit, tunc quaedam depravatio bonae formationis ostenditur, et ita natura omnis in malitiam commutatur, cum jam ratio penitus excolat principia passionum, et in augmentum nequitiae vitiorum causas ipsas cogitationes multiplicet. 67.0378C| Cooperationem namque suam mens passionibus exhibens, multifidam densamque malorum copiam procreavit. Sic libido voluptatis exordium quidem de similitudine naturae irrationabilis habuit, sed in excessibus hominum vehementer accrevit, tantas differentias procreatorum quae veniunt ex ipsa voluntate progenerans, quantas in irrationabilibus invenire non possis. Sic commotio furoris irrationabilis quidem rei cognata est, crescit vero cogitationis accessu. Hinc enim memoria malitiae, hinc invidiae, hinc mendacium, insidiae quoque ac simulationes hinc esse monstrantur. Haec autem omnia ex iniquae mentis cultura proveniunt. Nam si passionis impetus nullo cogitationis extollatur adminiculo, cito lassescit, furorque vehemens invalidus approbatur, moxque ut 67.0378D| fuerit exortus exstinguitur. Sic avida porcorum edacitas occasiones avaritiae praestitit, sic assultatio equi exordium superbiae facta est, et omnia quae sunt irrationabilium probamenta causarum, per malae mentis usum rationabilium initia sunt effecta mortalium. Sicut econtrario cum hos impetus cogitatio refrenat et cohibet, in speciem virtutis protinus transferuntur. Nam ex furore quidem fortitudo descendit, ex pavore cautela; metus autem subjectionem generat, et odium aversionem malignitatis instigat; dilectionis etiam virtus desiderium veri boni conciliat; exaltatio quoque mores a passionibus eruit, et liberam prudentiam a turpitudinis servitute conservat. Collaudat autem hujus subtilitatis speciem et beatus Apostolus, cum saepenumero nobis imperat ut ea 67.0379A| quae sursum sunt sapiamus. Et ita reperies quod omnis motus talis qui mentem in alta sustollat, ad pulchritudinem divinae conformetur imaginis. Sed quia gravis quaedam est et deorsum vergens qualitas delictorum, meliorique parte valet, magis autem pondere naturae irrationabilis animae principale deprimitur, quoniam grave hoc atque terrenum sublimitate mentis elevatur, idcirco plerumque contingit ut munera divina ignoret nostra miseria, pulcherrimae imagini foedissimam faciem passionis obducens. Ideoque digni sunt qui ista cernentes, non facile divinam formam talibus inesse consentiunt, sed per eos qui rectae vitae conversatione resplendent, divinam in hominibus imaginem contueri. Nam si vitiosus quisque vel carni deditus non sinit de homine credi 67.0379B| quod sit divina pulchritudine decoratus, sed ille qui in virtute perfectus est, et ab omni contagione purissimus, eam firmet opinionem, quae de hominis parte meliore subsistat, ut (melius enim probatur exemplo quod dicitur) aliquem decorem naturae contactu malignitatis imminuit, ille vel maxime qui in peccatis probatur esse notissimus, ut fuit Jechonias, vel quispiam alius qui in nequitia clarus esse memoratur. Sed in Mose ejusque similibus imaginis pulchritudo perfecta conspicitur. In quibus itaque decor nulla obscuritate foedatur, in his evidens eorum quae dicuntur fides elucet, eo quod homo divinae bonitatis imitator existat. Sed forsitan aliquis erubescit quod sumentes cibum irrationabilis vitae nos similitudo constringat, et idcirco indignum putat hominem, 67.0379C| qui ad imaginem Dei factus est: sed hujus quoque functionis speretur immunitas naturae nostrae in illa vita quae futura est, quandoque tribuenda. Non est enim, sicut ait Apostolus: Regnum Dei esca et potus, nec in solo pane hominem vivere testatus est Dominus, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, necnon et resurrectionis gloriam, cum vitam nostram coaequandam angelis approbet. Apud angelos autem cibus non est. Idonea prorsus fides est hanc homini functionem fore liberam, qui ad similitudinem factus est angelorum.

CAPUT XX Mystica interpretatio ejus quod de omni ligno quod in paradiso erat homo edere permittebatur.

 Sed forte non in eamdem iterum vitae speciem regredi quis hominem dixerit, cum primitus edendo 67.0379D| viveremus. Verum ego sanctam Scripturam audiens, non cibum corporeum novi, nec solum quae ex carne est laetitiam. Sed et aliam escam prorsus agnosco, quae similitudinem quamdam proportionis escae hujus corporis gerat, cujus etiam voluptas atque suavitas ad animum solummodo transeat. Unde et Sapientia esurientes cohortatur et dicit: Edite de meis panibus: et beatus asserit Dominus eos qui, hujuscemodi cibos esuriunt. Et si quis, ait, sitit, veniat ad me, et bibat. Magnus quoque Isaias: Bibite, inquit, laetitiam, praecipiens his qui ejus audire magnificentiam possent. Est autem quaedam etiam prophetica comminatio in cos qui tali ultione digni sunt, ut tanquam fame puniantur. Fames autem non in indigentia panis aut aquae, sed verbi defectus est. Non fames, inquit, panis, 67.0380A| neque sitis aquae, sed audiendi verbum Dei; plantationis ergo illius quae in Edom a Deo facta est. Voluptas autem (quam interpretatur Edom) dignum quemdam fructum nos excogitare compellit, ex quo indubitanter alebatur humana substantia, nec hanc profecto voluptatem quae transit ac defluit in paradisi conversatione sentire convenit. Ab omni ligno, inquit, quod est in paradiso comedes. Quis dabit ei quod salubriter esurit lignum illud quod est in paradiso, quod omne bonum prorsus amplectitur, cui nomen est omne cujus participationem lex homini tribuit? Generali namque et supereminenti verbo omnis haec bonorum species sibi cognita est, totumque hoc unum est; quis autem me ab illius ligni gustu permixti, si atque in utramque partem vergentis amoveatur? 67.0380B| Non enim prorsus habetur incertum apud eos quos gratia contemplationis illustrat, quid sit omne lignum cujus fructus vita est, et iterum quid sit hoc promiscuum atque confusum cujus contactu mors gignitur. Qui enim omnem jucunditatem copiosa largitate concessit, profecto quadam ratione atque providentia hominem a communium perceptione prohibuit. Ac mihi videtur oportere non magnificentissimum David et sapientissimum Salomonem legis hujus desertores assumere. Utrique enim hujus cibi vivam gratiam professi sunt. Id enim, quod vere est, bonum, omne utique bonum est. David quidem dicit: Delectare seu deliciare in Domino. Salomon autem sapientiam ipsam, quae est Dominus, lignum vitae cognominat. Ergo idipsum est lignum vitae quod 67.0380C| est lignum omne cujus cibum omnem ei qui secundum Deum creatus est lex divina concessit. Econtrario vero ab hoc ligno lignum secernitur aliud, cujus esca scientiae boni et mali est, non utrumque seorsum juxta significantiam contrarietatis in parte fructificans, sed quemdam confusum fructum permixtumque proferens adversa qualitate sibi concretum, a cujus perceptione auctor quidem vitae nos prohibet. Persuadet autem serpens ut edatur, ut per hoc mortis machinetur ingressum; cum suasione ipsa praevaluit, lethale consilium tribuens, et colore quodam fallaci eumdem fructum voluptatum respergens, ita ut suavissimus appareret et appetitum gustatus accenderet.

CAPUT XXI. Quae fuerit in paradiso vita, et quale sit illud lignum quod interdictum est.

 Quid igitur illud est quod boni malique scientiam continet, atque per voluptatem sensuum videtur esse gratissimum? putasae conjecturis studio non procul a veritate descisco, scientiae abutens intelligentia, per hujus contemplationis obtentum. Opinor enim non disciplinam in praesenti hanc scientiam posse sentiri eorum qui exercitatos habent sensus, quamdam vero differentiam Scripturarum consuetudinem divinarum scientiae atque discretionis invenio. Nam juxta disciplinam bonum a malo discernere, perfectioris esse habitus dicit Apostolus, eorum qui exercitatos habent sensus. Idcirco etiam ut omnia probemus edocuit, et spiritualis viri proprium esse dixit, quod possit omnia judicare atque discernere. Scientia 67.0381A| vero non ubique disciplinam atque notitiam secundum significantiam suam semper insinuat, sed in bonam partem juxta effectum gratiae dicitur, ut est illud: Novit Dominus qui sunt ejus. Et ad Mosen ait Deus: Novi te prae omnibus, et his quae culpantur in malis, qui novit omnia testatur et dicit: Nunquam novi vos; ergo lignum illud quod scientiam permixtam confusamque fructificat ex his est quae nobis interdicuntur a Domino. Contrariis namque qualitatibus fructus ille videtur esse conjunctus, qui etiam assertorem probatur habere serpentem: secundum hanc fortasse rationem quod malum non proponitur nudum atque intectum, ut ipsum per sese juxta naturam suam conspici queat; alioquin inefficax malitia ipsa mansisset nullo boni colorata figmento, per quod 67.0381B| is qui decipitur in ejus attrahi desiderium possit. Nunc autem permixta quodammodo mali natura est, in alto quidem perniciem continens, veluti quasdam locans apertas insidias. In ea vero seductione quae non patet, boni quamdam imaginem prae se fert, bonum namque videtur avaris et cupidis materiae, id est, auri color, sed radix omnium malorum est avaritia. Quis autem in coenum teterrimae ac foedissimae libidinis rueret, nisi voluptatem bonum quiddam acceptumque reputaret, ad passionis morbum quadam pellectus illecebra? Sic et caetera peccatorum permixtam prorsus habent differentiam, quae acceptissima primo putantur aspectu, et seductionis fuco pro bonis ab inconsideratis et imprudentibus appetuntur. Quia ergo plerique id esse bonum quod sensus 67.0381C| laetificat arbitrantur, et quaedam est cognatio nominis, seu veraciter existentis boni, seu quod bonum putatur, et non est, hac de causa concupiscentiam illam quae ad malum velut ad bonum pertrahit, mali et boni scientiam Scriptura sancta commemorat: dum scientia ista quemdam declaret affectum, nec absolute malum, quia boni superficie coloratum est, nec sincerissime bonum, quia mali in eo delitescit exitium, sed promiscuum, id est, ex utroque perplexum, interdicti ligni fructum esse testatur, cujus gustum dixit ad mortem tangentes attrahere. Pene hoc evidenti et dogmate et voce proclamans, quia quod vere est bonum, simplex et unicum est, a natura omnium alienum; malum vero varium atque fucatum est, quod aliud quidem putetur esse, 67.0381D| aliud vero ipsa experientia comprobetur, cujus scientia, id est operationis effectus causa est mortis et corruptionis exordium. Ideoque praemonstrans serpens fructum peccati nequissimum, non sicut sese habet naturae malum evidenter ostendit (nequaquam quippe homo seduceretur aperta malitia), sed quadam specie quod apparebat illustrans, voluptatemque per sensus insinuans atque inferens gustui, transgressionem mulieri persuasit, sicut Scriptura dicit: Et vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, gratumque oculis ad videndum, et pulchrum ad contrectandum; et sumpsit de fructu ejus atque comedit. Esca autem illa mater mortis hominibus facta est. Nec est igitur permixta fructificatio. Manifeste namque sermo patefecit intelligentiam, quemadmodum 67.0382A| boni et mali scientia lignum illud appellatum esse videatur. Sicut venenum melle circumlitum, secundum id quod sensus mulcet insparsa dulcedo bonum esse creditur, secundum id autem quod sumentes intercipit atque corrumpit, efficitur omni malo deterius. Ut ergo praevaluerunt adversus hominis vitam venena mortifera, tunc homo, magna res, magnumque vocabulum, divinaeque figuratio naturae, vanitati, sicut dicit propheta, similis factus est. Igitur imago Dei in his quae optima in nobis intelliguntur proprie cernitur, quaecunque vero in vita nostra miseranda videntur et tristia, divina prorsus similitudine probantur aliena.

CAPUT XXII. Quod resurrectio non tantum ex Scripturarum praedicatione, quantum ex ipsa rerum necessitate debeat sustineri.

Sed non est ita robusta malitia, ut praevaleat divinae potentiae, neque melior aut perseverantior naturae nostrae inconstantia quam sapientia Dei. Non enim possibile est ut mutabile hoc et convertibile tenacius existat et firmius quam ad ipsum quod jugiter permanet, et in bono sine ulla commutatione perdurat. Divinum igitur consilium prorsus incommutabile semper est, mutabilitas autem nostrae substantiae nec in malo retinet firmitatem. Quod enim semper movetur, siquidem ad bonum tendit ejus accessus propter infinitam rem quam proficiendo consequitur, nunquam terminabitur illius in anteriora progressio, quia non poterit hujus quem quaerit ullum terminum reperire, quo comprehenso motus suus debeat quandoque 67.0382C| consistere. Si vero ad contrarium deflectat ejus intentio, ubi nequitiae peregerit cursum, et ad summum fastigium mali pervenerit, tunc jugis se moventis impetus nullum statum de sua natura reperiens, ubi malitiae spatia determinata cucurrerit, necessario motum jam ad optima quaeque convertet. Cum enim malitia nullatenus indeterminate promoveatur, sed necessariis finibus includatur, consequenter mali terminus erit boni successio, et ita, sicut dictum est, natura nostra, quae semper immota est, quadam regressione boni deinceps iter excurrit, memoria malorum quibus aflecta est, ne rursus ad similia recedat erudita. Iterum ergo cursus noster erit in bonis, propter quod necessariis, ut dixi, finibus natura malitiae probetur esse praescripta; et sicut 67.0382D| aiunt hi qui de rebus sublimibus disputant, superioribus mundi partibus universum mundum luce compleri, tenebras autem ex umbra terreni corporis et oppilatione generari; (et hoc quidem juxta figuram corporis in modum sphaerae collecti, et post tergum solis radios coni instar excludentes accedere); solem vero multo quam terra est majoris magnitudinis existentem, undique eam suis in circuitu radiis ambire juxta coni terminum emissiones luminis amoventem, ita ut si concedatur alicui quadam virtute, mensuram illam in quam extenditur umbra transire, erit profecto semper in lumine, nullis occurrentibus tenebris; sic arbitror et de nobis excogitari debere, quod egressi fines malitiae, ut in summis fuerimus peccatorum tenebris collocati, rursus versemur in 67.0383A| lumine post saecula nullis comprehensa terminis, veluti mensuram umbrae bonorum superexcellentem substantiam. Rursus ergo paradisus, rursus omne illud lignum, quod et bonum vita est, rursus imaginis gratia et dignitas principatus. Nec mihi videtur horum quae nunc ad vitae necessarios usus a Deo hominibus data sunt, sed quodam rei alterius spes repromittatur, cujus ratio ineffabilis approbetur. Sed consequentia eorum quae discutimus prosequamur.

CAPUT XXIII. Adversus eos qui dicunt: Si bona et optima est resurrectio mortuorum, cur non olim facta est, sed quibusdam temporum circuitionibus sustinetur.

 Fortassis enim quis ad dulcedinem tantae spei cogitatione succensus, grave onus magnumque putat 67.0383B| esse dispendium, quod non ocius ad illa bona perveniat, quae humanum sensum scientiamque transcendunt, moleste ferens intercapedinem temporis, quae dilatione sui desiderata distendit. Verum non angustetur sicut parvulus, modicam voluptatis morulam impatienter exspectans. Nam quia ratione et sapientia dispensantur universa, necesse est quaecunque fiunt non sine ratione et sapientia contineri. Dicis itaque mihi: Quae est ista ratio, per quam non datur statim id ad quod desideratur ab hac vita molestissima pervenire, sed certis praefinita temporibus gravis haec et temporalis conversatio totius consummationis terminum sustinet, ut tunc humana vita, veluti quibusdam absoluta repagulis, quieta rursum ac libera ad beatum et impassibilem statum futurae contemplationis 67.0383C| occurrat? Sed ad haec, utrum veritati propinquet ratio, de his quae perquiruntur ipsa evidenter veritas noverit; quod autem nostram subit intelligentiam tale est. Dico etenim sermonem primum rursum assumens quo dixerit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: imago quippe Dei perfecta in omni humana natura modum perfectionis est consecuta. Adam vero necdum formatus est, terrena vero conditio juxta quamdam sui nominis expressionem dicitur Adam, ut asserunt qui Hebraeae linguae periti sunt. Idcirco et Apostolus patria voce, id est, Israelitarum sufficienter instructus, hominem de terra terrenum nominat, velut in Graecum sonum Adae vocabulum transferens. Factus est igitur ad imaginem homo universalis, si natura Deo simillima, 67.0383D| et factus est ab omnipotenti sapientia non pars totius, sed omnis naturae simul plenitudo. Vidit autem quia omnes fines continet, sicut Scriptura commemorat, quia in manu ejus omnes fines terrae; vidit qui novit omnia antequam fiant, divina scientia cuncta complectens, quanta juxta numerum in singulos futura esset humanitas. Et quia pariter quoque vidit figmentum ad malum nisus habere proniores, et quod ab angelica dignitate sponte defluens, communi naturae humillime necteretur, idcirco quiddam de irrationalibus imagini suae permiscuit. Non enim est in illa divina et beatissima natura differentia maris et feminae, sed quamdam proprietatem irrationalis, ut dixi, formationis ad hominem transtulit, nequaquam juxta creationem illam sublimissimam multiplicationem 67.0384A| nostrae generationis instituens. (Non enim quando ad imaginem Dei fecit) tunc crescere et multiplicari homines imperavit, sed quando fecit masculi et feminae differentiam, tunc ait: Crescite et multiplicamini, et implete terram, quod non est divinae naturae, sed irrationabilis proprium, sicut historiae textus ostendit, quae primitus hic de irrationalibus a Deo prolata fuisse significat. Quod si prius differentiam masculi fecisset in nobis et feminae, et per hanc vocem qua dictum est: Crescite, vim multiplicationis homini contulisset, nequaquam generationis hujus indigeremus specie, per quam irrationabilia contemplantur. Quia igitur ante contemplatus est virtute praescientiae suae Deus plenitudinem hominum per animalem procreationem ad vitam esse venturam, 67.0384B| qui cuncta ordine et ratione dispensat, hanc homini generationis speciem necessariam condidit, quae ad humilitatem naturae nostrae proclivior foret, quam vidit antequam fieret, qui futura tanquam praesentia contuetur. Idcirco ad creationem hominum mensuram quoque temporis ante disposuit, ut juxta commorationem praedestinatarum in hoc mundo animarum simul et mora temporis tenderetur, et tunc ipsius temporis fluens motus tandem aliquando consisteret, cum jam in eo humanum genus oriri non posset. Consummata ergo generatione hominum, simul quoque tempus deficiet, et sic restitutio fiet omnium, in qua universali transformatione commutabitur genus humanum, a corruptibili et terreno statu ad impassibilem transiens et aeternum, quod mihi videtur et 67.0384C| sanctus Apostolus ad Corinthios stationem subitam temporis, et econtrario resolutionem rerum praedixisse mobilium, in quibus ait: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Cum enim plenitudo, ut arbitror, humanae naturae juxta praescitum a Deo modum ad suos venerit terminos, quibus ad incrementum numeri animarum nihil ulterius desit, in momento temporis eorum quae sunt commutationem fieri docuit, momentum nominans et ictum oculi illius temporis individuum et sine ulla distantia terminum, ita ut nequaquam possibile sit juxta novissimum et supremum quidquam plus celeritatis accedere, propter quod multa pars extremitati relinquetur, quae hanc circumactam commutationem in morte possideat, 67.0384D| sed mox ut resurrectionis insonuerit tuba, quae tunc excitatura est mortuos, et his qui in vita reperti fuerint juxta similitudinem eorum qui de mortuis resurrexerint immutatis, ad incorruptionem pariter venient, ut jam nequaquam deorsum premantur corporeo pondere, nec eos moles terrena detineat, sed sublimiter in aera perferantur. Rapiemur enim, inquit Apostolus, in nubibus obviam Domino in aera. Et ita semper cum Domino erimus. Igitur exspectamus tempus illud, quod nunc necessario humanis incrementis extenditur. Nam et Abraham, et qui cum eo patriarchae sunt habuerunt quidem desiderium videre bona Domini, nec quiverunt coelestem patriam perquirere, sicut idem dicit apostolus: sed tum adhuc gratia spei sunt constituti, Deo 67.0385A| pro nobis melius providente, juxta ejusdem beati Pauli vocem, ne sine nobis consummarentur. Si igitur illi dilationem hanc aequanimiter pertulerunt, qui de longe spe sola atque fide cernentes bona Domini et salutantes ea, sicut testatur Apostolus, certam sperandarum rerum jucunditatem in eo tantummodo collocarunt, quod fidelem promissorem confisi sunt, quid nos plures convenit aestimare, quibus forsitan nec ad meliorem spes ex vitae potest qualitate suppetere? Defecit et prae desiderio prophetae anima, qui per psalmodiam amoris sui magnitudinem confitetur et dicit: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini, et si eum in extremis projici contingat, id postulat, tanquam majus sit atque praestantius, in illis esse novissimum, quam primum in tabernaculis 67.0385B| peccatorum. Verumtamen dilationis erat patientissimus, beatificans quidem illam conversationem brevemque participationem ejus millibus praesentis temporis anteponens. Melior enim est, inquit, dies una in atriis tuis super millia. Sed tamen necessariam dispensationem eorum quae geruntur non aegerrime ferebat. Idonea vero res ad beatitudinem constat hominibus, quod bona sperare non desinant; idcirco idem propheta in fine ipsius psalmi ponit et dicit: Domine Deus virtutum, beatus homo qui sperat in te. Non itaque convenit parvam curam eorum quae ventura sunt angusto pectore retinere. Sed ne potius a promissis excidamus, studium nos oportet impendere. Quemadmodum enim si quis me inexpertum rudemque praemoneat, quod aestatis tempore 67.0385C| fructuum fiat opulenta collectio, et replebuntur quidem horrea frugibus, mensa vero copia ipsius ubertatis cibis erit referta quamplurimis, vanus profecto videbitur, si adventum temporis anticipare festinet, qui debet utique primum semina spargere, fructusque sibi diligentia ipsa praeparare, velit nolit. Tempus enim sicut praefixum est veniet, quod non similiter excipient hi qui sibi provident abundantiam frugum, et qui omni apparatu vacui hora ipsa fuerint comprehensi: sic et nobis arbitror expedire, cum sit omnibus patefactum praedicatione divina quae nunc geritur, futurum tempus nostrae commutationis insistere, non tempora discutere quae ventura sunt, quia non esse nostrum ait Scriptura nosse tempora vel momenta, neque cogitationes aliquas exquirere, 67.0385D| quibus a spe resurrectionis anima debilitata lassescat. Sed si qua credulitas eorum quae promittuntur in nobis est, debemus, conversationis optimae studiis inhaerentes, futuram gratiae antiquitatem ipsam venerabilem aequanimiter opperiri.

CAPUT XXIV. Quod qui exordium constitutionis mundi fatetur, necessario ejus etiam de fine concedat.

Si quis autem mundi cursum qui nunc est quadam sese lege moventem conspiciens, per quam spatium labitur temporale, nequaquam dicat mobilium cessationem quae praedicta est posse contingere, manifestum est hic quod nec in principio factum a Deo coelum terramque fateatur. Qui enim principium motus credit, de fine omnino non ambigit: qui vero 67.0386A| finem non recipit, constat eum nec initium accepisse. Sed sicut fide aptata esse saecula intelligimus Verbo Dei, sicut Apostolus ait, ut ex invisibilibus visibilia fierent, eadem fide mutetur de Verbo Dei, qui necessariam eorum quae sunt translationem fore praedixit. Quo autem id fiat modo, curiosi est quaerere. Nam et ibi perfecta esse quae videntur, ex invisibilium fide percipimus, inquisitionem incomprehensibilium transeuntes: quinimo cum de multis ignorare nos sermo commoneat, non parvam satisfactionem de rerum credendarum ambiguitate concessit. Liceret enim contentiosis et ibidem quibusdam argumentationibus fidem consequenter evertere, ne de materiali conditione vera esse putetur oratio quam sancta Scriptura pronuntiat, omnia quae sunt, ex Deo esse confirmans. 67.0386B| Qui vero contraria ratione nituntur, coaeternam Deo dicunt esse materiam, talibus argumentis suum dogma fingentes: Si simplicis Deus naturae est, sine materia utique et sine quantitate, et sine mole, et sine compositione est, cujuslibet figurae praescriptionis alienus existens. Omnis autem materia in spatiorum distentione perspicitur, comprehensionem sensuum nequaquam prorsus effugiens, quae in colore ac figura, mole quoque et qualitate et impressione vel duritia, ac reliquis similibus rebus agnoscitur: quorum nihil in natura divina potest penitus inveniri. Quod ergo machinamentum est, ut ex eo quod nulla distantia praescribitur, natura procedat, quae distantiis continetur? Si enim haec exinde creduntur existere, certum est quod inhaerere illi, et 67.0386C| juxta ineffabilem rationem, sic in generationis ordinem pervenisse putanda sunt. Si autem in eo res est materialis, quomodo materialis ipse non est, qui in se materiam continet? Similiter autem, et omnia quibus materialis natura figuratur: si ideo ergo creditur esse quantitas, quomodo sine quantitate est Deus? Si in eo quod compositum est, quomodo ipse simplex et sine compositione est? Unde eum aut materialem esse necesse est, quia ex ipso subsistere materiam ratiocinatio ipsa compellit. Aut si quisquam hoc refugit, extrinsecus introductam esse materiam ad constitutionem universorum nihilominus aestimabit. Si igitur extraneum erat, aliud praeter Dominum fuisse constabit, qui simul intelligatur secundum rationem perennitatis cum ingenito substitisse, ita ut 67.0386D| duo principia pariter ingenita ratiocinatio colligat, ejus scilicet qui artificiosius operatur, et qui hanc disciplinabilem formam hujus operationis excipiet. Si quis autem veluti necessitate compulsus, supponat sempiternam omnium conditorum materiam, quam tunc Manichaeus suorum dogmatum favorem defensionemque reperiet, qui materialem causam juxta ingeniti ingenerationem bonae naturae coaequare contendit? Sed nos audientes ex Deo esse omnia, Scriptura dicente retinemus, et qualiter ex Deo sint, quia super intellectum nostrum est, nequaquam curiose perquirimus, divinam naturam creatricem credentes esse cunctorum, cum et quod ratio erat constituit, et constitutum jam in quam voluerit quantitatem mira commutatione perquireret. Consequenter ergo arbitramur 67.0387A| ea qua sunt ad illam institutionem quae necdum est, divinae virtutis voluntate posse subsistere, si et consummationem rerum ad ipsius potentiam referentes, in nullo disciplinae nostrae rationem propter id quod dicere credimus, assumeremus, quamvis possemus quadam inventione verborum suadere illis qui de materia contentionibus disputant, ne auderent facile disputationi nostrae deinceps obviare.

CAPUT De natura coeli, quod non sit ex quatuor elementis secundum Aristotelem.

(Caput subsequens ad hunc librum non pertinet, sed e libro de Elementis huc ex argumenti similitudine fortassis irrepsit, quo loco quartum caput est.)

Aristoteles autem quintum inducit corpus, aethereum, 67.0387B| inquam, quod in circuitu fertur, nolens coelum ex quatuor elementis generatum esse; in circuitu autem ferri dicit hoc quintum corpus, quod circulari circumgyratione moveatur, quod Plato ex igne et terra constare manifeste disserit, ita inquiens: Corporeae speciei, et visibile et tangibile, quod sit, esse oportet, sine igne autem nihil unquam visibile fiet, neque sine solido tangibile, at solidum nequaquam absque terra existit. Proinde ex igne et terra hujus Universi corpus inchoans Deus fecit, duo autem sine tertio bene consistere nequeunt, vinculo enim utrumque coagmentanti opus est; vinculum vero optimum est, quod et se ipsum et quae colligantur quam maxime unum efficit; hoc autem convenientissime proportionata est perficere, vinculum dicens media duo elementa 67.0387C| ex hujusmodi proportione assumpta. At qui Hebraeorum doctrinam colunt, de coelo et terra evariant, nam hi quidem fere omnes ex nulla praecedente materia genitum esse coelum et terram dicunt, quia Moses ait: In principio fecit Deus coelum et terram. Apollinarius autem vult ex abysso fecisse Deum coelum et terram; verum abyssi ut genitae, Moses de generatione coeli non meminit. In Job autem dictum est quod fecit abyssum; ex hoc igitur censet omnia alia generata esse; non tamen ingenitam vult, sed ante cuncta corpora productam eam esse, et praesumpsisse a conditore ad aliorum subsistentiam manifestationem. Unde abyssi ὕλης, sed quomodocunque hoc se habeat, nihil refert. Nam et ita omnium Deus conditor ostenditur ex non entibus fecisse omnia. 67.0387D| Adversus eos vero qui unum solum elementum esse astruunt, terram, ignem, vel aerem, vel aquam, quae ab Hippocrate dicta sunt sufficient. Si enim duntaxat unum esset, nunquam doleret homo, neque enim esset a quo doleret si unum existeret; quod si doleret, undenam esset quod sanaret? Oportet autem aegrum cum sensu transmutari. Si vero unum solum esset elementum, non existeret utique in quod transmutaretur; non transmutatum autem, sed manens in se ipso, nequaquam doleret, etiamsi sensibile foret; at quod patitur ab aliquo pati necesse est. Si itaque unum modo esset elementum, praeter illius qualitatem nulla alia foret a qua pateretur animal; quod si neque transmutari, neque pati quiret, quonam pacto doleret? Ostendens igitur hoc impossibile esse, ex 67.0388A| confesso inducit: Si autem doleret, undenam esset quod sanaret? Nunc autem non est unum quod sanat, sed multa; minime ergo ex uno elemento constituitur homo. Caeterum ex quibus ipsi conantur proprium quisque communire dogma, his maxime ostenditur quatuor esse elementa; etenim Thales aquam solam dicens elementum, demonstrare nititur reliqua tria ab hac generari, nam hypostasim ejus terram fieri quod λεπτομερέστερονest, aerem, quod tenuius autem aere, ignem. Anaximenes vero aerem solum ponens, ostendere quoque tentat alia elementa ex aere produci. Heraclitus item et Hipparchus Ponticus ignem afferentes, iisdem demonstrationibus utuntur. Cum itaque et hi dicant ignem aliorum elementorum esse generativum, et iste similiter aerem, ille vero aquam, 67.0388B| manifeste liquet quoniam omnia elementa vicissatim se transmutant, inque se invicem vertuntur, quodlibet horum elementum esse necessario consequitur. Quodcunque enim quatuor elementorum absumpseris, et hoc ab alio fieri comperietur.

CAPUT XXV. Adversus eos qui audent asserere coaeternam Deo esse materiam.

 Non enim juxta eorum quae per consequentiam reperiuntur materiae fertur opinio quae ex intellectuali hanc quoque sine materia existere pronuntiat. Omnem namque materiam quibusdam subsistere qualitatibus invenimus, quibus si privetur, nulla ratione poterit comprehendi. Sed enim unaquaeque qualitatis species subjecta ratione dividitur. Ratio autem intellectualis est, nec est ejus corporalis inspectio: 67.0388C| ut puta sit in contemplatione nostra propositum animal aliquod, vel lignum, vel quid aliud, quod materiali constitutione subsistit, multa de eodem subjecto cogitationis discretione perpendimus, quorum singula quae simul inspecta sunt, sine permixtione aliqua ratione et ordine continentur. Alia namque coloris est ratio, et alia ponderis, quantitatis. Item et qualitatis alia, et alia nihilominus tactus; nam mollities et bipedale et reliqua quae dicta sunt, neque sibi invicem, neque corpori ulla similitudinis ratione consentiunt. Singulis enim propria quaedam ratio interpres adjuncta est, nulli earum quae in subjecto suo cernuntur qualitati communicans. Si igitur intelligibilis quidem color, intelligibilis etiam figura, nec non et quantitas caeteraque hujusmodi proprietatum; 67.0388D| horum vero singula si auferas a subjecto, etiam ratio corporis tota dissolvitur: consequens est ut quorum absentiam resolutionis corporis causam esse cognoscimus, horum conventum atque concursum perficere materialem naturam aestimare debeamus. Sicut enim corpus non est color aut figura, aut distantia aut pondus, aut reliqua proprietatum, cuicunque adsunt, ad horum singula, sicut diximus, corpus esse non possunt, sed aliud quid praeter corpus juxta suam proprietatem esse monstratur: ita econtrario ubicunque memorata concurrunt, substantiam perficiunt corporalem. Etenim si intellectualis horum probatur inspectio, intellectualis autem divina natura est, nihil incongruens ex incorporea natura intelligibili has occasiones ad corporalem generationem 67.0389A| posse subsistere, cum intellectualis quidem natura intelligibiles potentias faciat, earum vero conventus in invicem materialem naturam ac generationem consequenter educat. Sed haec in transcursu discussa sunt. Nobis autem rursus ad fidem ratio tota referenda est, per quam ex non exstantibus omnia substituta esse didicimus, et rursus in alium quemdam transmutanda statum Scripturis venerabilibus edocti minime dubitamus.

CAPUT XXVI. Quemadmodum quis etiam ab his qui foris sunt adducatur, ut Scripturae docenti de resurrectione debeat credere.

 Sed forte quispiam corpora jam soluta conspiciens, et pro modo suarum virium divinam perpendens rationem, resolutionem impossibilem esse fateatur et 67.0389B| stare quae moventur, imo et surgere quae modo non moventur, fieri non posse pronuntiet. Sed quicunque est ille primum quidem et maximum de resurrectione veritatis accipiat argumentum, quod praedicator ejus probetur omni fide dignissimus, eorum vero quae dicuntur fides ex his quae praedicta ac completa sunt suam retinet firmitatem. Quia vero plures nobis diversosque sermones divinae Scripturae commendavit auctoritas, facile reor utrum falsa an vera sint ea quae dicta sunt ex his quae jam completa sunt explorare, et per illa hoc quoque dogma resurrectionis inspicere. Nam si in aliis rebus falsi sermones et procul a veritate monstrantur, nec hoc extra mendacium esse cognoscitur. Si vero caetera omnia vera, experientia ipsa testante, consequens est per ista veram 67.0389C| praedicationem resurrectionis existere. Quapropter unius vel duorum de his quae sunt praedicta memoremus, simulque eorum proferamus eventum, quatenus agnoscere possimus utrum veritati oratio nostra respondeat. Quis igitur ignoret qualiter antiquitus floruerit Israeliticus populus, omnibus se propemodum mundi potestatibus efferens, qualia eorum regna erant in urbe Hierosolyma, quales muri vel turres, templi quoque quanta magnificentia, ut etiam discipulis Christi viderentur miraculo, ipsumque Dominum precarentur attendere. Sicque erant ex his quae cernebant stupore admirationis affecti, ut sancti Evangelii declarat historia, dicentes: Qualia opera, qualesque essent aedificationes! Dominus autem futuram loci desertionem et pulchritudinis illius exterminium, 67.0389D| his qui in praesentiarum nimis admirabantur insinuat, nihil eorum quae videbantur post paulum dicens esse mansurum. Sed et tempore passionis, cum eum mulieres sequerentur plangentes atque lamentantes quod damnatus esset iniqua sententia (necdum enim dispensationem eorum quae gerebantur intelligere poterant), consilium praebuit, et pro his quae circa se flebant quiescerent, quia lacrymis digna non essent, differrent autem lamentationes vel planctus in tempus illud quo veras exprimerent, cum civitas eorum premeretur ab obsidentibus, et in hoc angustiarum et calamitatis venirent, ut beatum tunc qui non esset natus eo tempore testarent. In quibus etiam scelus illud, quod suos pro fame filios vorarent, pronuntiavit verbis dicens in diebus illis sterilem quae non pareret 67.0390A| esse felicem. Ubi igitur illud regnum, ubi templum, ubi murorum et turrium celsitudo, ubi Israelitarum illa potentia? Nonne illi quidem per omnes fere terras alius alibi videntur esse dispersi, et cum eorum subversione regnum quoque est destructum? Videtur autem mihi haec et horum similia Dominus non ipsarum rerum gratia ante dixisse, (quid enim lucri auditoribus afferret eorum quae erant eventura cognitio, quae etsi ante nescirent experientia ipsa cognoscerent?) sed ut per haec nunc de rebus maximis fides consequenter haberetur. Nam testificatio quae in istis operibus constat, in illis quoque veritatis esse probatur ostensio. Quemadmodum si quis agricola vim seminum inexperto referens, ab eo minime credatur, sufficit ei ad probationem veritatis in uno seminis 67.0390B| grano eorum demonstrare potentiam, ut de reliquis ejus firma probetur assertio; qui enim viderit unum granum, ut puta tritici, aut hordei, aut alicujus caeterorum quae in medicinae mensura esse contigerit, posteaquam depositum fuerit terrae visceribus, in spicam surgere, ex hoc uno jam de caeteris dubitare non poterit, ita mihi de mysterio resurrectionis testimonium videtur idoneum ipsa veritas praedicta et completa factorum, seu potius ipsius jam resurrectionis experientia, quam non tam verbis quam rebus instructi percepimus. Nam quoniam magnum aliquid et supra fidem erat de resurrectione miraculum, Dominus ab inferiore signo virtutis incipiens, paulatim fidem nostram ad celsiora quibusdam processibus assuescit. Sicut enim quaedam mater competenter 67.0390C| parvulum lactans interim labellis ubera teneris immulget, ast ubi producere dentes coeperit, offert ei panem, non, sicut est, durum aut rigidum, ne ibi soliditas exasperet mollitiem gingivarum, sed mandens propriis dentibus mordificat, et viribus parvuli cibum praeparat congruentem, deinde juxta profectus aetatis ei qui erat mollioribus assuetus escas praeparat fortiores; sic humanam pusillitatem Dominus velut imperfectam infantiam tantis alendo miraculis atque regendo per eam quae desperata decumbebat aegritudine, ei virtutem resurrectionis informat, quae res ad consummandum erat quidem miserabilis, sed non talis ut minime fieri posse crederetur. Imperans enim febri quae fortiter socrum Simonis exurebat, tantam mali causam sic e vestigio transtulit, ut sine mora consurgens ministerium posset exhibere praesentibus, 67.0390D| quae sperabatur protinus esse moritura. Post haec parumper virtutis adjiciens, reguli filium languentem sub professo periculo sanavit. Sic enim narrat evangelica historia: Incipiebat enim mori, patre vociferante ac dicente: Descende, Domine, priusquam moriatur puer; operator item resurrectionis ejus qui credebatur esse moriturus miraculum potentia praestantiore perficiens, ut nec veniret ad locum, sed eminus custoditus vitam puero praecepti virtute transmitteret; deinde nos consequenter erudiens, ad virtutum sublimiora perducit. Nam ad filiam principis sponte perveniens occasiones itineris praestitit, ut et sanitas ejus quae laborabat profluvio sanguinis vulgaretur, et tanta mora temporis mors praevaleret aegrotanti, 67.0391A| sed nunc anima separata de corpore, turbatisque clamoribus luctuosis his qui casum planctibus efferebant, veluti e somno puellam imperativo sermone resuscitavit ad vitam. Via quadam et consequentia fragilitatem humanam ad majora sustollens, rursus haec quoque miracula solita virtute transcendens celsiore potentia, iter facit hominibus quo fidem resurrectionis admitterent. Civitatem quamdam Naïm nomine in Judaea esse sacra Scriptura commemorat. In hac fuit viduae cujusdam unicus filius puer, non puer talis qui computaretur in parvulis, sed ex pueritia in juventutem jam jamque profecerat. Unde et juvenem illum sermo coelestis appellat, plura paucis insinuans. Lamentatio magna est ipsa relatio: Erat, inquit, vidua mater defuncti. Perspicis pondus calamitatis, 67.0391B| quomodo passionem breviter extulit. Quid enim est quod dicitur? Quia non erat etiam spes ulla qua posset filios recreare, tantaeque levamen orbitatis assumere. Vidua quippe erat, nec habebat alterum quem pro defuncto conspiceret. Nam partus ei exstiterat singularis. Quantum vero hoc malum sit, facile omnes intelligunt, qui naturae jura cognoscunt. Solum hunc in doloribus noverat, solum suis lactaverat uberibus, solus illustrabat ejus convivium, totiusque doloris, solus erat causa laetitiae, cum luderet aut aliquid ageret, cum institueretur aut ornaretur, cum coaevis in processionibus, in palaestris, in conventibus jungeretur, omne quidquid matris oculis dulce pretiosumque suberat, solus unicus offerebat. Jamque nuptiale tempus advenerat, stirps videbatur generis, 67.0391C| ramusculus successionis, baculus senectutis et aetatis incrementum. Erat et altera lamentationis occasio. Qui enim juvenem retulit florem simul qui marcuerat indicavit, cujus adhuc vultus lanugine vestiretur, et genarum decor grato fulgore nitesceret. Quid igitur super ejus obitu mater pertulit, quanto viscera ejus igne perusta sunt? Quam copiosissimas et amarissimas super eum lacrymas fudit? Tabescens quodammodo et cadaver ejus amplectens, ne properaretur sepultura ejus, tantoque casu satiari desiderans, diu longas in fletu voces emittere cupiebat, ita ut omnes audientes moveret ad luctum. Nec hoc praetermisit enim sancta relatio. Videns, inquit, eam Dominus, misericordia motus est, et accedens tetigit loculum; qui autem portabant steterunt; et dixit defuncto: Adolescens, 67.0391D| tibi dico, Surge, et protinus eum viventem matri instituit, nunc non in parva mora atque distantia, quamvis nondum sepulti, tamen sepulturae vicini, vita Domino resurrectio mortui, equidem miraculum majus, sed aequale prorsus imperium. Adhuc autem magnificentius promuntur signa virtutum, ut magis ac magis propinquetur illi rei qua videtur de mortuorum resurrectione dubitari. Infirmatur quis de familiaribus Christi nomine Lazarus, quem Dominus quamvis amicum idcirco distulit visitare, et ab aegrotante procul abfuit, ut, absente vita, mors aditum reperiret, et per infirmitatem quod suum erat efficeret. Indicat discipulis quid in Galilaea contigerat Lazaro, et quod illuc sibi properandum esset, ut eum suscitaret a mortuis. Illi vero propter Judaeorum saevitiam 67.0392A| memorata loca declinabant, exitiale ac periculosum putantes rursus in Judaeam pergere, et inter homicidas impiosque versari, et ideo remorantes atque differentes, ne ibidem reverterentur tempora protrahebant. Obtinuit imperium Domini, eoque proficiscente discipuli subsequuntur, ut in Bethania primitias universalis quodammodo resurrectionis inspicerent. Quartus erat jam sepulto dies, cunctaque videbantur erga busta persoluta; constabat corpus in monumento depositum, et, quod erat consequens, jam timore distentum corruptionis interitu solvebatur. Sanies enim in terram ipsa necessitate defluebat, fugienda procul dubio res, cogente natura, id quod resolutum fuerat fetor teterrimus exhalabat. Hoc autem factum est ut generalis resurrectionis opus, quod ab infidelibus 67.0392B| minus creditur, manifesti miraculi ostensione probaretur. Non enim quis elevatur ex aegritudine, nec in extremis locatus retinetur in vita, nec parvula nuper mortua suscitata, nec monumento proximus juvenis suum feretrum deserit, sed vir primatus putrescens atque diffluens, ita ut nec sororibus ejus esset tolerabile ut Dominus propinquaret monumento, propter insitam molestiam jam resoluto cadavere: una tamen voce vivificatus, fidem facit praedicatori, quae spem resurrectionis affirmat. Hoc est quod de universis in commune credamus, quod in partibus experientia ipsa didicimus. Sicut enim universali resurrectione dicit Apostolus ipsum Dominum de coelo descendere in jussu et in voce archangeli et in tuba Dei, ut ad incorruptibilitatem mortuos excitet, 67.0392C| ita et nunc mortem veluti somnum quemdam imperio dominicae vocis, is qui erat in monumento discutiens, et corruptionem quae de morte provenerat a se longe secludens, integer atque perfectus exilit de sepulcro, nec ipsis vinculis quibus erat astrictus ad gradiendum omnino prohibitus. Parva haec aestimas ad faciendam fidem quod resurrectionem fore credimus mortuorum? An quaeris et ex aliis hanc tibi firmari deberi sententiam? Non mihi videtur frustra his qui erant Capharnaum veluti ex persona eorum dixisse Dominum: Utique dicitis mihi hanc parabolam. Medice, cura teipsum. Oportebat enim, ut quod in aliorum corporibus fecerat resurrectionis miraculum, innotescens in se ipso juxta id quod homo esse dignatus est, approbaret, multis sperum modis praedicationem 67.0392D| suam etiam propria morte confirmans. Vidisti puellam nuper vivere desinentem, juvenem quoque propinquantem sepulcro, nec non et Lazarum pene resolutum, omnes aequaliter ad vitam una jussione vocati sunt; quaeris et eos qui ad mortem per sanguinem et vulnera pervenerunt, ne quis forsitan in hoc defectus sit, quominus gratia cuncta vivificantis appareat. Cerne clavis Domini manus esse transfixas, cerne latus cuspide perforatum, circumfer digitos tuos per aperturas clavorum, mitte manum in vulnus quod ex lancea constat effectum; conjicis forte quantum ad interiora cuspidis acumen penetrare potuerit ex latitudine cicatricis ejus; libet metiaris ingressum, plaga etenim ipsa impulsu virilis manus effecta, quantum in altum descenderit, ostendit evidenter. 67.0393A| Si igitur sic affectus resurrexit a mortuis, opportune illud Apostoli proferimus: Quomodo quidam dicunt in vobis quia resurrectio mortuorum non est? Quia igitur pronuntiatio omnis Domini vera monstratur ipsa testificatione factorum, id enim non tantum verbo didicimus, sed opere ipso manifestam promissionis ejus spem per eos qui jam ad vitam de resurrectione venerunt nos accepisse gloriamur, quae jam incredulis ulla remanebit occasio? Nonne renuntiantes his qui per philosophiam et inanem fallaciam despicere simplicitatem fidei moliuntur, purissimam confessionem spei nostrae retinebimus in parvo, dicentes ad prophetae modum gratiae ipsius, cum dicit ad Dominum: Auferes spiritum ipsorum et deficient, et in pulverem suum revertentur; emitte Spiritum tuum 67.0393B| et creabuntur, et renovabis faciem terrae, quando et laetari Dominum in operibus suis affirmat, cum deficient peccatores a terra. Quomodo enim quis peccator ultra vocabitur, cum jam peccata esse non possint?

CAPUT XXVII. Quod non sit contra id quod deceat resurrectio mortuorum.

Sed sunt quidam qui humanarum cogitationum defectu, ad mensuram nostram divinam potentiam judicantes, quod ipsi capere nequeunt, nec Deo esse possibile confirmant. Ostendunt enim nobis antiquorum reliquias mortuorum prorsus absumptas, et quas ignis redegit in cineres, et super haec bestias quae 67.0393C| vescuntur carnibus, huic rationi admovere monstrantur, et piscem qui carnem hominis naufragio pereuntis in suum trajicit corpus, et hunc rursus effectum hominis escam, atque in comedentis quantitatem per digestionem esse conversum, multaque alia nimis inepta, et magni Dei virtuti atque magnificentiae prorsus indigna ad eversionem veri dogmatis proferunt; tanquam non possit Deus per haec eadem rursus ex consummatione quod est proprium hominis reformare. Sed nos in brevi prolixos vanissimae rationis eorum succidamus excursus, confitentes resolutiones corporis in ea fieri pro quibus constat, nec solum terram, juxta divini sermonis auctoritatem, in terram reverti, sed et aerem atque humorem suae simillimae portioni restitui, et singula quae in 67.0393D| nobis sunt, ad originemque propriam commigrare. Et licet volucribus carne vescentibus, licet feris carne vescentibus humanum corpus tradatur in cibum, eisque his casibus misceatur, licet sub dentibus piscium veniat, et per ignem in vapores convertatur et pulverem, ubicunque juxta subjectam rationem quis circumtulerit hominem, intra hunc mundum eum esse necesse sit, quem Dei manu contineri vox instruit divinitus inspirata, cum dicit, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae. Quod si tu non potes ignorare quae tuo palmo contineas, opinaris scientiam Dei, quae est tua virtute superior, eorum quae virtute divina manu continentur id quod certum est minime perscrutari?

CAPUT XXVIII. Quod possibile sit, in omnia elementa humanis corporibus resolutis, iterum ex communi proprium singulis integrari.

Sed forsitan ad elementa totius mundi respiciens, difficile putas statum nostrum ad cognatum elementum aeris attractum, calidum quoque et humidum, atque terrenum nostrae substantiae similiter propriis partibus immixtum, iterum de communi singulis quod est proprium posse restitui. Proinde tu vel exemplis humanis non cogitas hoc quoque divinae virtutis fines non posse transcendere. Vidisti profecto alicubi in commorationibus hominum communem gregem simul in commune pascentem, sed cum rursus grex per possessores dividitur proprios, seu consuetudo 67.0394B| locorum, seu signa pecoribus imposita, quod suum est restituit singulis: tale quid et de temetipso pertractans, minime ab eo quod decet aberrabis. Denique cum naturali vinculo atque charitate circa corpus suum quod inhabitavit anima detenta sit, inest ei latens quaedam permixtio quam nunc habent invicem affectio quaedam atque cognitio, veluti a natura quibusdam signis impositis, per quae communitas inconfusa permanens discernatur proprietatibus singulorum. Cum igitur anima cognatam atque propriam rem ad semetipsam rursus attraxerit, quis, oro, labor divina praesertim non prohibente natura virtutem, ut sua rursus in se conveniant, et ineffabili quadam naturae concursione ad propria quaeque contendant? Quod autem animae et post resolutionem 67.0394C| signa quaedam conformationis nostrae permaneant, ostendit illa disputatio quae apud inferos facta est, quando corporibus jam sepulturae traditis, animabus inhaeserat quaedam notitia corporalis, per quam et Lazarus agnosci, nec dives potuit ignorari. Nihil ergo extra rationem est, si credatur ex communi proprietate resurgentibus redire corporibus, et maxime id animadvertit qui naturam studiosius investigare curavit. Non enim per omnia fluunt atque commutantur ea quae nostra sunt; alioquin incomprehensibilia prorsus existerent, nullam stationem habentia per naturam. Sed diligentius explorata ratione, videtur eorum quae in nobis sunt aliquid stare, aliud vero mutatione defluere. Corpus enim per incrementa detrimentaque mutatur, veluti vestes quasdam per aetates 67.0394D| quasdam se induens consequentes; stat autem per omnes has mutationes species inconvertibiliter, in se signa quae sibi semel a natura sunt impressa non deserens, quibus per universas corporis mutationes suam notitiam retinet. Subtrahenda est autem huic rationi illa permutatio quae speciei aliqua occasione conjungitur; nam veluti alienam quamdam personam foeditatem sumit species, quam per languoris incommoda sustinet, qua ratione quadam sublata, sicut a Naaman Syro, vel ab his quos Evangelia referunt, rursus species quae sub passione latebat, in suam notitiam revertitur sospitate. Igitur, juxta id quod Deo est similis, nulla mutatione fluit atque convertitur, sed fixa permanet, idipsum semper existens, 67.0395A| secundum quam reformatio nostra divinam similitudinem continet; et quoniam differentias speciei temperamentorum qualitates quae mutantur efficiunt, temperatio vero nihil aliud quam elementorum est habitus, elementa autem dicimus quae universae conditioni subjecta sunt, ex quibus et humanum corpus subsistere profitemur, necessario species veluti impressa signaculo permanet animae, formamque ipsam expressione susceptam nullatenus ignorat. Unde tempore resurrectionis ea recipiat rursus in se, quae formae ipsi congruerint, congruunt autem illa quaecunque ab initio speciei probantur esse inserta; ergo nihil extra rationem videtur, rursus ex communi ad singulos redire quod suum est. Dicitur autem et ὑδραργύριον, quod argentum vivum vulgus appellat, 67.0395B| si per prona ac pulverulenta loca fundatur in pilas minutissimas per terram dividi, nec illis concurrentibus invicem posse misceri. Si quis autem rursus id quod multipliciter dispersum est in unum redigat, proprio generi fontem conjungi, nullis ad commixtionem suam interjectionibus irretitum. Tale quid arbitror oportere, et circa compositionem hominis animadvertere. Mox enim ut a Deo facultas fuerit attributa, ultro sibi partes similes propriis miscebuntur partibus, sine ulla difficultate ejus qui naturam reformare dignatur. Nam et in his quae nascuntur e terra nullum laborem naturae conspicimus, cum triticum, vel milicem, vel quid aliud seminis frumenti vel leguminis in culmum, aristas spicasque convertit sine difficultate; namque ultro congruens esca de communi 67.0395C| ad uniuscujusque proprietatem seminis transit. Si igitur omnibus e terra germinibus communiter humor exponitur, et unumquodque per eum nutritur, et quod sibi competit, ad propria trahit augmenta, quid novum si et in reparatione nostrae reparationis ( sic ) hoc fiat, cum a singulis resurgentibus id quod est proprium, sicut in seminibus accidit, attrahatur? Igitur ex omnibus possible est addiscere nihil extra ea quae nobis experientia ipsa nota sunt praedicationem resurrectionis existere. Et quidem de his quae nostra sunt, id quod est notissimum silentio pene transieram, ipsum dico nostrae formationis exordium. Quis enim nesciat mirificentiam naturae, et quid accipiat materna vulva, quidve perficiat? Cernis quam simplex quodammodo est et exiguum quod visceribus in occasionem 67.0395D| constitutionis nostri corporis deponitur; varietatem vero perfectae substantiae quis poterit explicare sermone? Quis autem naturae communis hujuscemodi opus esse cognoscens, non possibile putet esse quod geritur? Quod si illud parvum, et quod pene pro nihilo ducitur, hujus tantae rei principium esse noscatur, magnum autem dico non solum ad formationem respiciens corporis, sed prius animam ipsam prorsus admiratione dignam esse pronuntio, et ea quae circa ipsam mentem cernuntur.

CAPUT XXIX. Contra eos qui dicunt exstare animas ante corpora sua, vel econtrario ante animas corpora formari, in quo quaedam fabulosa opinio de animabus.

Puto namque extra propositum esse negotium ut 67.0396A| perquiratur a nobis quod in ecclesiis ambigitur de animae constitutione vel corporis. Quibusdam etenim visum est, qui ante nos de principatibus disputantes veluti quamdam pestilentiam protulerunt, quod in conversatione propriae animae ante subsistant. Sintque illic tam malitiae quam virtutis exempla proposita: et perseverantem quidem in bonis animam nulla corporalis conjunctionis experimenta sentire; si vero boni participatione defluxerit, tunc ad hanc vitam recedere, atque in corpore commorari. Alii vero traditum a Moyse ordinem de conditione hominis intuentes, secundo loco, id est post corpus animam juxta tempus affirmant, cum primum accipiens Deus limum de terra formavit hominem, et ita per insufflationem deinceps animavit. Hac autem ratione praestantius 67.0396B| ostendunt corpus esse quam animam quae est ei conserta, eo quod ante formatum est. Dicunt enim propter corpus animam factam, ne sine spiritu formatio immobilis permaneret. Omne vero quod propter aliud efficitur, vilius est profecto eo propter quod efficitur, sicut Evangelia profitentur, cum anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum, quia propter haec ista concessa sunt; non enim propter escam facta est anima, nec vestimentorum gratia constat esse corpora formata; sed cum haec existerent, illa propter usum necessaria sunt provisa. Quoniam igitur assertio utriusque opinionis vituperatione non caret, et eorum qui prius vivere animas in suo quodam statu atque ordine opinantur, et eorum qui eas post corpora creatas existimant, necessarium 67.0396C| esse reor ea quae in eorum dogmatibus asseruntur aliquatenus explorare. Nam si volumus utrorumque diligentius investigare sermones, et universas ineptias patefacere quae ipsorum opinionibus probantur annexae, spatio longi temporis indigemus, et ideo paucis, sicut est possibile, ea quae ab eis dicta sunt intuentes, ea refellere non moremur. Qui primae professioni patrocinium praestant, et antiquiorem animarum conversationem propter hanc vitam corporis asserunt, non mihi videntur gentilium dogmatum erroribus carere, qui multa de animarum in corpora transformatione fabulosa finxerunt. Quos si quis diligenter examinet, ad hoc assertiones eorum perduci ipsa necessitate deprehendet. Quod autem quemdam retulisse qui apud eos sapiens esse putabatur, 67.0396D| quod et vir fuerit et femina, deinde in volucres evolaverit; itemque idem interdum effloruerit, et ad postremum vitam sit in humorem sortitus, nec procul distat a vero, et quidem juxta judicium ejus quem talia proferre non puduit. Vere namque ranarum corvorumque garrulitatibus et irrationabilitate piscium, et arborum insensibilitate digna haec eorum dogmata comprobantur, quae unam animam per tot res pertransire confirmant. Ineptiae hujus haec causa est, quod ante subsistere animas arbitrantur. Consequenter enim principium dogmatis eorum in anteriora tendens ac promovens, usque ad haec monstra delabitur. Si enim propter malitiam aliquam a sublimiore statu decidens anima, sicut asserunt, efficitur homo, vitiosior autem profecto est conversatio 67.0397A| corporalis quam illa intellectualis, necessitas omnis est, eam in tali vita positam, in qua plures occasiones peccandi deesse non possint, amplioribus malitiis affici, et vitiosiorem quam antea declarari. Humanae vero animae vitiositae, irrationabilis rei similitudo est, cui familiariter adjuncta in naturam jumentorum quodammodo recidit. Semel enim per malitiam properans etiam cum irrationabilis effecta fuerit, tanquam a majorum propositione desistit. Mali namque statio virtutis est initium, virtus autem irrationabilibus nulla est. Semper igitur in pejus ipsa necessitate mutabitur, in id quod est deterius abjectiusque perficiens, et ad hoc quod extremum est jugi mutatione pertendens. Sicut autem transcendit rationalis natura sensibilem, sic ab hac ad insensibilem casus 67.0397B| est. Sed hactenus eorum sermo procedens, licet extra veritatem feratur, tamen quadam consequentia ex ineptis inepta consequitur. Hinc etiam per incongrua et impossibilia fabulosum eis dogma generatur, quod animae consequenter omnimodum demonstret interitum. Quae enim semel a sublimi conversatione defluit, in nulla mensura malitiae stare jam poterit, sed passionum affectionibus irretita, a rationali quidem ad irrationale transit, ab eo quoque in virgulta insensibilia transferentur. Insensibile vero et examine quadam ratione vicina sunt, exanime autem sequitur id quod non est. Ita prorsus hac eorum consecutione, ad id quod non existet, anima resolvetur, quia impossibilis erat ei per necessitatem ad meliora transgressus: sed enim seducunt animam ex dumetis ad 67.0397C| hominem; ergo praestantiorem vitam quae in dumetis est modum conversationis incorporeae per ista demonstrant. Ostensum est namque, quod processus animae nitentis ad mala, consequenter devolvatur ad infima, inferiorque sit exanimis natura quam insensibilis, ad quam extremitatem initium dogmatis eorum animam consequenter adducit. Sed quia hoc illi nolunt, aut intra sensibilia concludunt animam, necesse est, aut si hinc ea rursus ad humanum reducunt, meliorem, sicut dictum est, ligneam vitam primae illius institutionis ostendi, quandoquidem exinde ad malitiam facta ruina sit. Hinc autem ad virtutem tribuebatur excursus. Igitur sine capite et sine fine haec assertio esse convincitur, quae animas apud se prius praeter vitam carnis astruit vivere, et propter malitiam 67.0397D| corporibus obligari. Eorum vero qui juniorem corpore animam esse contendunt, destruetur inconstantia, per ea quae in consequentibus exponuntur. Quapropter ea rejicienda est ratio quae ab utrisque defertur, per medium vero opinionum reor oportere dogma nostrum in veritate dirigere. Est autem hoc quod nec juxta gentilium seductionem malitia quadam depressas animas opinamur, quas illi quod ad rotationem totius poli, quae nimia velocitate fertur, per imbecillitatem concurrere nequeant, ob hoc in terram recidere profitentur; nec rursus hominem velut instantiam quadam ratione ante formantis ( sic ), ei propterea dicimus animam commodari; alioquin institutioni luteae natura intelligibilis inferior esse monstrabitur.

CAPUT XXX. Assertio quod una eademque animae et corporis causa subsistendi esse videatur.

Sed cum sit unus homo, qui ex anima constat et corpore, unum ei et commune dare oportet institutionis exordium, ne sibi ipse anterior posteriorque videatur, ut corporis in eo conditio prima, et secunda constet alterius. Et in praesentia quidem divinae virtutis juxta rationem paulo ante digestam, omnem plenitudinem humanae conditionis ante subsistere profitemur, testificante nobis in hoc propheta, qui dicit, nosse Dominum omnia antequam fiant. In singulorum vero conformatione alterutrum non praeferimus alteri, nec ante corpus animam, nec econtrario dicimus, ne divisus homo juxta differentiam temporis 67.0398B| in semetipso discedat. Nam cum duplex intelligatur nostra natura secundum doctrinam Apostoli, visibilis scilicet hominis et latentis, si aliud quidem ante subsistat, aliud autem post superveniat, imperfecta quidem virtus videbitur conditoris, quae non simul utrobique sufficiat, sed diviso opere seorsum in singulorum medietatibus occupetur. Quemadmodum vero in tritico aut in alio quolibet semine cunctam speciem spica videmus quadam potentia comprehensam, hoc est fenum, culusum, internodia, necnon fructum atque aristas, et nihil eorum ante subsistere in naturae ratione, aut post accidere dicimus, sed insitam vim semini quodam naturali omine declarari, nec aliam ei superinduci naturam: juxta hanc rationem et humani causam seminis opinamur existere, quod in 67.0398C| prima constitutionis occasione satum quidem simul est, juxta naturae potentiam, tenditur vero et declaratur quadam consequentia naturali, ad id quod perfectum est promovens, nec aliquid extrinsecus ad occasionem suae perfectionis assumens. Semetipsum namque ad id quod perfectum est consequenter extendit, ita ut nec ante corpus animam, nec propter animam subsistere corpus affirmari veraciter possit, sed utrum sit utrius principium juxta altiorem quidem rationem in prima voluntate Dei dispositum, juxta alterum vero in generationis occasionibus institutum. Sicut enim non potest membrorum distinctio ante formationem in eo quod ad conceptionem corporis jacitur inspici, ita nec animae contemplari proprietates in eo possibile est, priusquam exeant in 67.0398D| operationis effectus; et sicut nullus ambigit in membrorum et viscerum differentiis illud quod est depositum, figurari non alia quadam subintrante virtute, sed ea quae inserta naturae est ad hanc operationem sese virtute ingerente, sic et de animae proportione rationale ratione similiter arbitrantur, quia etsi nondum per aliquas visibiles operationes agnoscitur, nihil tamen in eo unius rei existere pervidetur. Nam, sicut species futuri hominis in eo est vi quadam atque potentia, latet autem propterea quod nequeat apparere, priusquam necessaria consecutio sinat atque permittat, sic et anima est quidem in illo, licet nondum appareat, apparebit autem proprium et naturalem operationis effectum corporali simul incremento 67.0399A| proficere. Nam quia non a mortuo corpore, sed a vivente atque spirante, virtus in conceptione peragitur, idcirco dicimus rationis esse, ut mortuum et exanime non putetur, quod a vivente in occasionem vitae dirigitur. Caro namque exanimis utique mortua est. Mors enim privatione fit animae. Nullus autem super hoc antiquiorem privationem quam habitum dixerit, si tamen exanime quod est mortuum quisquam anima antiquius asseveret. Si quis autem evidentius exigit argumentum quod vivat illa portio quae principium formandi animalis efficitur, possibile et ex aliis signis, quibus animatum discernitur atque separatur a mortuo, super hac parte conspicere. Argumentum namque vitalis rei de hominibus sumimus, quod aliquis caleat, quod moveatur, quod operetur; frigidum 67.0399B| vero atque immobile in corporibus nihil est aliud quam ipsa mortalitas. Quia igitur calidum quod et operans vidimus esse de quo loquimur, hinc etiam quod exanime non sit argumenta colligimus. Sed quemadmodum juxta corporis portionem non illud dicimus carnem et ossa vel capillos, vel quodcunque conspicimus in homine, sed vi quidem atque potentia esse horum singula, nondum vero visibiliter apparere: sic etiam juxta animae portionem, necdum quidem rationale ejus et irascibile et quaecunque de anima considerantur, locum in illo habere memoramus, proportionem vero formati corporis, et consummationem etiam simul effectus animae dicimus, cum subjecto proficimus. Sic enim perfectus homo inter majores obtinet animae operationes effectum, in exordio suae constitutionis aptos et congruos in se 67.0399C| praesenti usui animae demonstrat adnisus, ut sibi per infusam materiam aptissimum domicilium formet. Nec enim possibile esse credimus in alienis aedificiis animam competenter inseri, sicut non potest impressum cerae signaculum alienae prorsus sculpturae congruenter aptari. Quemadmodum vero corpus ex parvo procedit ad id quod est perfectum, sic et operationes consertae animae subjectae similiter concrescunt et proficiunt. Procedit quidem ea in prima constitutione, veluti quaedam radix abdita cavis tantummodo quae nutrimentis ac incrementis est distributa (nec enim parvitas sumentis amplius recipit), deinde cum ad lucem prodierit id quod insertum est germenque protulerit: tunc in eo gratia sensibilis efflorescit, jamque coalescens et in magnitudines competenter excurrens, 67.0399D| veluti fructus quidam rationalis virtus incipit elucere. Non enim omnis simul apparens, si cum instrumenti sui perfectione diligenter excrescens, tantumque semper fructificans, quantum capax est subjecti potentia. Si vero in hac formatione corporis, operationis animae fortassis inquiris, attende temetipsum, sicut ait Moyses, et quasi in libro, sic historiam operationis animae perleges; ipsa enim tibi natura quodammodo fabulabitur omni usu sermonis efficacius, varias in corpore occupationes animae sive in anima, sive in universali, sive in particulari conditione demonstrans. Sed de nobis superfluum puto sermonibus agere, et veluti quibusdam procul et extra terminos constitutis miracula consueta narrare. 67.0400A| Quis enim se intuens verbis indigeat, quibus naturae jura cognoscat? Est quippe facillimum, ut quis modum vitae suae considerans, et qualiter ad omnem vitalis operationis effectum opportunum corpus gerat, expendens animadvertat, erga quid occupata sit animae primordialis seu potius germinalis ex vivente corpore detractum opificio naturae deponitur; nam et fructuum interiora et radicum pullulamenta nondum privata vivacissimo vigore, quae est eis insita per naturam, cum terrae committuntur, quamvis occultam, tamen mundam qualitatem conservant; talem vero vim atque potentiam non confert terra quae continet, terra velut a semet extrinsecus largiens; alioquin et mortua ligna faceret germinare: sed quod est insitum producit ad lucem amore suo in modum 67.0400B| nutricis quod plantatum est in radice ad medullam et corticem ramosque perficiens: quod nequisset fieri, nisi aliqua conserta esset potentia naturalis, quae cognatam et congruam ex adjacentibus alimoniam trahens, virgultum aut arborem aut spicam vel aliquid ex hujusmodi rebus effecit.

CAPUT XXXI. Contemplatio quaedam medicinalis, potiusque de corporum constructione, paucis absolvitur.

 Sed quamvis certissima corporis nostri formatione unusquisque a semetipso doceatur, ex quibus intelligit et vivit et sentit, naturam propriam habens magistram, tamen et ex libris sapientum, qui ista studiosius scrutati sunt, fas est diligenter addiscere. Nonnulli namque qualiter positionis habeant singula quae 67.0400C| in nobis sunt, per eam quam medici dicunt anatomiam, id est incisionem singulorum nodorum atque venarum, propter quod effectus in universa corporis membrorum interius et exterius contemplati sunt, et aliis retulerunt, ita ut sufficiens huic humanae institutioni cognitio studiosius existeret. Si quis autem de his perquirit de nobis, profecto ei magisterium praebebit Ecclesia. Haec enim spiritualium lex est ovium, sicut Dominus ait, ut alienorum vocem non audiant. Unde sermonem breviter afferamus. Tria quaedam de natura corporis intelligenda percepimus, quorum gratia singula quae in nobis sunt constituta esse cernuntur. Quaedam namque propter vitam, quaedam vero propter bonam vitam, quaedam ad successionem posteritatis opportune formata sunt. Quaecunque igitur 67.0400D| in nobis talia dentur, sine quibus humana nequeat vita subsistere, haec in tribus item partibus esse sentimus, id est in cerebro et corde et jecore; quaecunque vero in augmentum bonorum largitate naturae ad bene vivendum homini collata sunt, instrumentum sensuum esse declarantur. Hujusmodi quippe vitam quidem nostram non continent, quia et deficientibus ex his saepenumero quibusdam, nihilominus subest homini; sed impossibile est sine istis effectibus vitam suavissimam contineri. Tertia quoque divisionis intentio consequenter respicit ad successionis officia. Sunt autem et alia quaedam praeter haec, quae ad perseverantiam corporis communiter membris subjecta sunt omnibus, operationes ex se congruas afferentes, 67.0401A| sicut venter et pulmo, hic quidem spiritu, quem sumit ac reddit cordi, signaculum perflans, ille vero cibos visceribus in commune suscipiens. Cum sic igitur formatio nostra dividatur, diligentius intuendum est, quod non simpliciter per unum aliquod membrum vis illa quae ad vitam nostram pertinet transigatur, sed plurimis partibus occasiones nobis ad conservationem nostram natura distribuat necessaria ad universum corpus, ita ut quaecunque ad cautelam vitae ac pulchritudinem eadem natura est molita, haec videantur esse quam plurima, multam adinvicem differentiam prorsus habentia. Sed arbitror dividere prius oportere breviter prima principia quae ad constitutionem vitae nostrae pertinere monstrantur; materia vero totius corporis quae communiter membris singulis 67.0401B| subjacet, nunc a nobis est reticenda, cum nihil ad praesens propositum, ad particularem contemplationem universalis naturae disputatio spectare videatur. Cunctis ergo fatentibus omnium elementorum quae in hoc mundo sunt in nobis existere portionem, calidi scilicet ac frigidi, necnon et alterius conjugationis, quae in humore ac siccitate consistit, de singulis a nobis est utique disserendum. Perspicimus itaque tres esse dispensatorias vitae potentias, quarum una quidem universum mundum calore proprio refovet, altera vero madefacta humore quod calore confectum est, ita ut aequa temperie animal in medio ex contraria qualitate servetur, quatenus nec humorem desugat caloris abundantia, nec calorem copia humoris exstinguat. Vis autem tertia per semetipsam 67.0401C| juxta quamdam congruentiam atque modulationem membra quae distincta sunt continet, suis ea coaptans vinculis, et omnibus praerogans per sese mobilem spontaneamque virtutem, quae si desit, solutum et immobile corpus existit, ultronea spiritus vivacitate atque efficientia destitutum, magisque prius artificium atque molimen nostrae naturae in ipsa corporis conditione dignum est intueri. Quia enim omne quod durum est sensibiles efficientias omnino non recipit, sicuti videmus in ossibus nostris et in frutetis atque arboribus, in quibus vitae quidem species quaedam cernitur, in eo quod nutritur et crescit, nec tamen admittit ullum sensuum subjecti durities. Hujus rei gratia oportebat quamdam formationem instar cerae mollis in sensum 67.0401D| operatione supponi, quae posset occurrentibus formis imprimi, neque nimio humore resolvi. Non enim potest in humido quod imprimitur perdurare, neque duritia nimis rigida (quia quod nescit cedere, imaginem nequit impressione excipere). Sed inter has haesit media quaedam inter flaccescentem, sive ac rigentem, ne optimis potentiae motibus, dico sensibilibus, animal orbaretur. Quoniam igitur quod molle est et facile, nisi rerum solidarum cooperatione firmetur, profecto immobile atque indistinctum est, juxta eos quos pulmones marinos vocant, idcirco robur ossium corpori natura permiscuit, quae invicem per concordem modulationem copulans, penitus nervorum nexibus compages eorum juncturasque constrinxit, et ita eis modum sensibili vigore immiscuit, carne paulo 67.0402A| duriore superficiem quae passiones ferret involvens. Huic igitur ossium naturae solidissimae, veluti quibusdam columnis molem sustinentibus totius corporis onus imposuit. Nec indivisa aut indiscreta abique eadem ossa compegit, alioquin immobilis et sine operatione mansisset, et si ita fuisset homo formatus, veluti quaedam arbor in uno loco consistens, cum nec alterna crurum motione in anteriora procederet, nec manuum ministerio vitae ejus commoditas appareret. Nunc autem gressuum et actuum hac provisione formatum est instrumentum, ut spontaneo spiritu qui nervis insertus est, ultronei motus corporei conferantur. Hinc administratio manuum varia atque multiplex et accommodatissima ad omne prorsus excogitantis officium, hinc cervicis inflexio, et capitis 67.0402B| inclinatio atque erectio, et circa mentum efficientia quaedam, palpebrarum quoque collectio, simul cum intellectu proveniens caeterorum. Quoniam etiam motus ipse membrorum nervis extendentibus ac relaxantibus, veluti quibusdam machinis operatur impulsus, potestas autem per haec vi sua nitens spontaneum gerit imperium, ac voluntario spiritu juxta quamdam naturae dispensationem in singulis proprium demonstrat effectum. Radicem igitur atque principium omnium motuum qui per nervos effici creduntur, membranam illam qua cerebrum continetur compactum nervis esse perclaruit. Non igitur arbitramur jam curiosius nos debere perquirere de effectu membrorum animalis, cum hujuscemodi motus sit in cerebri formatione declaratus. Quod autem maximus 67.0402C| vigor ad tuendam vitam nobis a cerebro conferatur, ex contrario accidenti evidenter agnoscitur. Nam si vulnus aliquod vel scissuram membrana ipsa pertulerit, illico mors insequitur. Passioni quippe cum illato vulneri nec ad punctum temporis natura possit obsistere, sed veluti fundamento quodam subrupto totum simul aedificium cum parte dejicitur, ejus ergo passionem totius corporis sequitur manifesta pernicies: in hoc propriae vitae causam subesse nullo pacto negandum est. Cum vero et eorum quae desinunt vivere, restringitur naturae insitus calor, et ita quod mortuum est frigescit, necesse est talem causam nobis etiam in calore subsistere, qui cum desit profecto mors sequitur, et ideo caloris praesentia animal vivere confitendum est. Hujus autem vis atque potentiae, 67.0402D| tanquam fontem quemdam atque principium cor esse perspeximus, ex quo in modum fistularum multiplices venae per omne corpus calidum spiritum ferventemque diffundunt. Et quoniam oportebat cibum quoque quemdam calori semper a natura largiri, quia fas non est ignem ad sese durare, nisi congruis pascatur alimentis, idcirco rivi sanguinis tanquam de fonte quodam jecoris calore spiritus excitantur, et ubique simul per omne corpus excurrunt, ne alterum desoletur ab altero, et tali initio natura depravetur. Hoc ipsum vero doceat abstinentes materiae ipsius aequalitate formatos, quod avaritia quaedam corruptiva sit passio, et quia sine ulla indigentia est sola Divinitas; nam paupertas humana indiget his quae suam videntur substantiam continere. Idcirco tribus his potentiis 67.0403A| quibus universum corpus gubernari praediximus, influente extrinsecus materiam natura dispensat diversis tramitibus, id quod singulis congruit administrans. Nam fonti sanguinis qui est jecur escarum distributionem contulit. Quidquid autem tali provisione sua semper ingerit ad jecoris fontes, item praeparat ex jecore derivari. Quemadmodum si nix in montibus humore suo subjectos augeat fontes, et per altum ad inferiores venas liquorem proprium deprimit, cordis autem perflatio vicini membri subministratur effectu, quod appellatur quidem pulmo, est autem aeris exceptorium per insitam arteriam quae ad os usque pertingit, flatum extrinsecus ducens, in medioque cor positum instar ignis, qui in motu versatur et operatione continua, et ipsum sine cessatione 67.0403B| movetur atque operatur, et sicuti fabrorum folles efficiunt, pertrahit ad semet ex adjacente spiritu compressiones, extensionibus replens, et quod in se est igneum arteriis adjacentibus refovens, et haec facere non quiescit, id quidem quod extrinsecus est per resurrectionem ac respirationem ad sese trahens, quod autem circum se est, per compressionem ipsis arteriis interserens, quod mihi videtur et hujusmodi spontanei flatus hanc nobis causam sine cessatione subsistere. Saepe denique mens in aliis occupatur et omnimodo conquiescit, in somnum corpore resoluto, flatus tamen qui ducitur ex aere quiescere non potest, nec aliquantulum quidem, cooperante in hoc ipsum spontaneae voluntatis arbitrio. Opinor enim quia cor pulmone convolutum atque circumdatum ex posteriori sui parte respirationibus et compressionibus 67.0403C| suis membrum moveat, et attractionem aeris emissionemque ipsi pulmoni machinetur, qui rarissimus atque multicavus omnia sua veluti foramina ad fundum atque summitatem arteriae patefacta retinet, et coarctatus quidem necessario spiritum qui in suis residet finibus elicit, cedens autem atque rarescens, rursusque attrahens aerem per distantiam movetur; et hujus non voluntariae respirationis haec causa est, quod id quod in nobis igneum est atque fervidum quietum esse non possit. Nam quia proprium caloris est operatio motus, hujus autem principium in corde esse perspeximus, ut quod juge in hoc agitationis est, indesinentem aeris attractionem emissionemque per officium pulmonis operatur, propterea si quando contra naturam calor excrescit, flatus eorum qui febribus 67.0403D| creber efficitur, veluti properante corde superpositam sibi flammam novi spiritus continuatione restringere. Sed quoniam pauperrima quaedam nostra natura est, et omnibus quae ad suam constitutionem pertinent indigens, non solum proprii aeris ac spiritus penuriam patitur (nam flatus qui calorem fovet internum, ad animalis conservationem jugiter extrinsecus influit), sed etiam alimentorum subsidia quae corporis pondus allevent, exterius sibi providenter accommodat, idcirco cibis et potibus indigentiam suam supplere contendit, appetitoriam quamdam vim ejus rei quae deest, et expulsoriam ejus quae superfluit corporibus inserens, nec minimam per hoc naturae cooperationem ad fovendum cordis incendium 67.0404A| praestans. Nam quia talium membrorum magis proprium cor esse retulimus, juxta redditam superius rationem, quod singula spiritus sui calore confoveat, ideo per omnia illud efficacissimum formator noster instituit, ut nulla pars otiosa vel vacans ad dispensationem totius corporis approbetur, et post tergum quidem suum pulmonem per continuum motum ad se pertrahens, aditus ejus expandit ad susceptionem aeris, rursumque deprimens efflari quod receptum est praeparat, in anteriora vero sua ventri penitus imminens calefacit illum, et ad operationes proprias habilem reddit, non ad resumptionem spiritus excitans, sed ad exceptionem cibi sibimet competentis impellens. Proxime vero junguntur introitus escae ac spiritus, in longum protenduntur alter ad alterum, 67.0404B| aequaque mensura superiori termino dirimuntur, ita tamen ut copulentur invicem, et uno aditus ore claudantur. Unde ille quidem escae, hic autem spiritus ingressus efficitur, sed in altis efficitur recessibus viscerum, nequaquam iste conjugationis aditus consertus per omnia perseverat, nam in medio utriusque fine cor positum, ille quidem afflatum hinc alter ad recipiendum cibum tribuit, facultatem sui, apte vero natura ignea materiam quam consumat inquirit, quod etiam circa ciborum susceptorem ventrem necessario producit. In quantum namque igneus vicinitate caloris efficitur, in tantum magis cibos qui calorem nutriant semper exposcit. Hujus autem desiderium congruentius appetitum vocamus. Si vero sufficientem materiam venter acceperit, nec sic quidem ignis operatio conquiescit. Nam quemadmodum 67.0404C| in conflatorio coadunationem quamdam totius materiae perficit, resolvensque universa atque permiscens, veluti excolatorio quodam ad subsequentes refundit aditus, dein grossiorem partem a sinceriore discernens, tenuiorem quidem substantiam per quosdam tramites ad jecoris deducit ingressus, limosam vero faeculentiam ad latiores intestinorum aditus tradit, quam multiplicibus voluminibus versans non parvo tempore cibum in visceribus retinet, uti ne recto cursu facilius pulsum mox animal appetitum edendi commoveat, et juxta naturam irrationabilium, nunquam homo ab hac occupatione desistat. Et quoniam jecori maxime caloris cooperatio esse necessaria probatur, ut humor verteretur in sanguinem, hoc autem membrum a corde juxta positionem intervallo 67.0404D| non minimo disparatur (nec etenim reor fuisse possibile ut principium quoddam atque radix vitalis potentiae alterius angustaretur vicinitate principii), ne quid tamen in dispensatione corporis per distantiam calidae substantiae peccaretur, trames nervosus quem arteriam hi qui circa istam sunt prudentes appellant, excipiens a corde ferventem spiritum perducit ad jecur, illicque juxta aditum quo humida recipiuntur adnexus, et calefaciens eamdem humidam substantiam, aliquid ei continuato calore igniti vigoris interserit. Hinc species sanguinis rubro calore respergitur, exinde vero connexi gemini quidem rivuli in modum fistularum proprium singuli receptant, ille quidem spiritum, hic autem sanguinem, quo lapsu 67.0405A| facili humida substantia motu caloris excurrat. Et recreato per totum corpore, multipliciter disseminetur in plura rivulorum principia, quae sunt per omne corpus inscissa, permixta vero simul vitalium potentiarum duo principia, sive quod calorem, seu quod humorem per corpus ubique diffundunt, velut aliquod vectigal de suis necessarium, eique principaliter in vitali jugo praeminet, administrant. Haec autem vis in membranis cerebri esse conspicitur, ex qua omnium motus articulorum conglobatio totiusque ultronei spiritus vigor singulis membris inspersus efficacem ac sese moventem terrenam nostram statuam ex aliqua machinatione demonstrat. Nam caloris quod est mundissimum, et humoris quod tenuissimum est, per utramque vim admixtione quadam ac temperatione 67.0405B| coadunata cerebrum nutriunt ac reforvent per vapores, ex quo rursus ad id quod est purius exhalitio tenuata perunget membra; nam illa cerebro continentur, quae etiam de superioribus in profundum in modum fistulae pertingens, et per juncturam consequentes sese atque insertam sibi medullam prorsus extendens, in finem totius spinae dorsi desinit, ac deinde ossibus atque nervis nec non compagum ac medullarum principiis veluti quidam auriga praesidens, singulis ad stationem vel motum virtutem impetumque largitur. Idcirco mihi videtur et certius accepisse munimen. Nam in capite quidem duplicibus ossibus probatur esse circumdata, in nodis autem vel in eminentiis costarum atque multiplicibus vix forma complexionibus insuper omni stabilitate servatur 67.0405C| per eamdem custodiam qua continetur id quod tertium est obtinens. Similiter autem quis hoc etiam de corde conjiciet, quod sicut quaedam domus certa mole solidata, ita cor ossium munitur circumquaque praesidiis. In posteriore namque sui parte spina dorsi et scapulis utrinque vallatur; per utraque vero latera costarum vinculo nectitur, quod medium ejus ambiens ab omni passione defendit; in anteriore vero ejus pectus et jugatio colli demissa molliter ei per omnia munimen impertit adversus ea quae possunt extrinsecus inferre molestiam. Et sicut in agricultura perspicimus, cum vel imbres ex nubibus, vel fluenta rivulorum madefaciant id quod subjectum est, ortus autem quidam relationi nostrae, verbi gratia, supponatur, qui mille diversitates arborum multiplicesque 67.0405D| species earum rerum quas terra producit enutriat, quarum et forma et qualitas colorisque proprietas in multam distantiam quae est in singulis approbetur: cum sint igitur quae in uno agro humor unus enutriat, ut puta vis ista quae singula quaeque madefaciens alit, una, ut dixi, quaedam simplexque in sua natura est, earum vero rerum quae nutriuntur ex illa proprietas in diversas species qualitatesque convertitur, hoc ipsum amarescit in absinthio, et in succum commutatur cicutae mortiferum, et in alio quoque aliud facit, in balsamo, in croco, in papavere. Nam horum aliud est calidum, aliud frigidum, aliud vero mediam quamdam qualitatem possidet. In lauro etiam, et in lentisco, atque similibus odoriferum est. In ficis 67.0406A| autem et piris dulcedinem refert, nec non per vitem botrus, et ex eo vinum defluit, et mali succus, et rosae rubor, candorque lilii, et violae caeruleum, et hyacinthinae tincturaeque purpureum, et universa quaecunque ex uno eodemque humore de terra oriri conspicimus, in tantas differentias juxta formam et speciem qualitatemque vertuntur. Tale quid et in nostro hoc animato agro mirabiliter a natura perfectum est, imo potius a Domino formatore naturae nostrae, ossa scilicet, cartilago, venae, arteriae, nervi, juncturae, caro, cutis, arvina, musculi, capilli, ungues, oculi, nares, auresque et universa mille per haec alia diversis proprietatibus ab invicem separata, una species alimenti, juxta naturae suae similitudi nem nutrimenta, ita ut subjectis singulis accedens 67.0406B| alimentum, cuicunque membro propinquaverit, juxta illud etiam commutatur, propriamque consertam vim sui vigoris impartiens. Si enim ad oculorum loca pervenerit, eorum usui temperatur, et erga pupilla rum tunicas palpebrasque dividitur. Si auditus influxerit, aurium naturae pro sua qualitate miscetur, et ad labra veniens efficitur labrum, et in osse compingitur, et in medulla mollescit, et firmatur in nervis, et in superficie cutis extenditur, et transit ad ungues, et capillorum exortum tenuissimum per exhalationes congruentissimas perficit, quae siquidem per tortuosos emergunt aditus, crispantes capillos reflexosque generant; si vero per rectos tramites vaporum fuerit facta progressio, producti capilli directique nascuntur. Sed multum a proposito sermo 67.0406C| noster abductus est, dum altius opera naturae prosequimur, conati describere qualiter nobis et ex quibus constant singula, sive quae ad bonam vitam, seu etiam quaecunque cum his alia juxta primam seriem nostrae divisionis esse perspeximus. Propositum namque nobis erat ostendere sementinam hanc constitutionis nostrae materiam, neque incorpoream esse animam, neque corpus exanime, sed ex vivis animatisque corporibus vivum atque animatum in prima formatione deponi, quod excipiens humana natura, veluti alimentum quoddam fomentis illud propriis nutrimentisque contineat. Id autem juxta utramque partem congruenter reducetur, et incrementa rei utriusque percipiat. Mox per hanc artificiosam atque disciplinabilem formationem consertum animae demonstrat 67.0406D| effectum, in primis quidem apparentem obscurius, proinde cum instrumenti perfectione relucentem, sicut in sculptoribus lapidum pervidemus, dispositumque est artifici speciem praeformare animalis alicujus in lapide. Hoc autem qui proposuit, primum quidem lapidem a materia cognata proscindit, deinde ejus superflua circumcidens, per mutationem primae figurationis id quod proposuit adumbrat, ita ut expertus etiam per id quod apparet, intentionem artificis sine difficultate conjiciat. Rursus explicans amplius ad similitudinem ejus cujus gerit studium prorsus accedit, tum deinde in ipsa materia speciem diligenter integreque demonstrans, artem deducit ad finem, et est leo vel homo, vet aliquid aliud, quod 67.0407A| factum ab artifice fuerit, qui ante paululum lapis erat informis, non quod materia sit oblitterata per speciem, sed quod species per artem materiae probetur impressa. Hoc modo quis et de anima cogitans, nullatenus a rationis tramite deviabit, naturamque cunctam artificiosius operans, ejusdemque generis materiam sibi sumens, vivam statuam de hominis portione formavit. Sicut enim lapidis operationem subsecuta est species, in primis quidem obscurior, post autem perfectior cum ipsum opus est terminatum: sic et in sculptura hujus instrumenti species declaratur animae proportione subjecti imperfecta in imperfecto, et in perfecto integra perfectaque subsistens. Sed in exordio perfecta erat, nisi per malitiam fuisset natura vitiata. Ideoque communio, quae ad passibilem 67.0407B| animalemque generationem nobis accessit, in confirmatione nostra non protinus elucere divinam facit imaginem, sed via quadam consequentia per materiales animae proprietates homo ad perfectionem consummationemque perducitur. Hujuscemodi vero dogma et beatus Apostolus in Epistola ad Corinthios insinuat, dicens: Cum essem parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam: quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli, non quod alia in viro perfecto subintret praeter illam quae intelligebatur in parvulo, ut puerilis evacuetur animus, et virilis nihilominus inseratur, sed idem ipse in illo quidem imperfectus est, in hoc autem perfectionis suae demonstrat effectum; sicut enim quaecunque nascuntur et crescunt, vivere fatemur, omnia 67.0408A| vero quae vitae participant et naturali motu vegetantur, nullatenus exanima esse quis dixerit, nec tamen hanc talem vitam perfectae animae dicimus esse participem, denique in virgultis vitalis quaedam operatio delata usque ad motum sensibilem pervenire non potuit; itemque per augmentum animalis quaedam potentia irrationabilibus veniens, nec ipsa perfectionem est consecuta rationis, et intellectus gratiam omnino non capiens: idcirco veram atque perfectam hominis animam esse definimus, quae vigere per omnes effectus agnoscitur. Si quid vero aliud vitae participat, per abusionem quamdam consuetudinis animatum esse profitemur, non quod perfecta in hoc sit anima, sed quod partes in ea quaedam animalis operationis existant, quae etiam nobis juxta mysticam 67.0408B| legislatoris Moysi relationem, quam de hominis generatione protulit, propter communionem passibilitatis accessisse cognoscimus. Ideoque consilium praebens beatus Paulus his qui se audire poterant, perfectionem suadet arripere, modumque quo propositum possit assequi supponit et dicit: Exuentes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum. Sed revertamur rursus ad illamdivinam gratiam qua creavit in principio Deus hominem, qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.

Sancti Gregorii Nysseni episcopi de Imagine libri continentis subsequentia eorum quae a fratre ejus beato Basilio in Hexameron sunt relicta, finis.