Jump to content

De creatione mundi (Wandalbertus Prumiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De creatione mundi
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121




De creatione mundi

De creatione mundi (Wandalbertus Prumiensis), J. P. Migne 121.0640B

DE UNO ET TRINO DEO 121.0635A|

Simplex, purus et unus,
Aeterni Pater atque
Summae fons bonitatis,
Existens sine fine
Aevi principioque,
Concrevit Deus orbem:
Verbo cuncta creante,
Rerum machina constat,
Volvens quam rotat axis.
Par Patri Genitoque,
Lustrans lumine cuncta,
Mundum Spiritus implet:
Una et trina potestas
Distincto moderatur,
121.0635B| Complexa omnia, nutu.
De die primo.

Prima hinc exstat origo,
Carnis libera nexu,
Coeli quae tenet aulam,
Regem quaeque videndo,
Legem vere beatam
Servat, militiamque.
Vero haec lumine nobis
Lux e fonte perenni
Illustrata patescit:
Hanc quae sponte reliquit
Pars, dum caeca superbit,
Nocte haec horret et umbris:
121.0635C| Discernit sed utramque
Regnator Deus, inque
Dignos disparat ortus.
Haec spernenda furoris
Virus nequitiaeque
Caecis mortalibus addit
Vitae ast illa beatae,
Virtutisque benignae
Sensim spargit amorem.
Mox coelum Deus altum,
Informique creavit
Mersam pondere terram,
Quae magnum per inane
Lucis munere primum,
Undis tecta, careret.
121.0635D| His concreta fuerunt
Ignis semina puri,
Siccusque aeris humor.
121.0636A| Nempe his cuncta coactis
Sensu corpora nullo
Afflatore moventur.
De die secundo.

Coeli hinc proxima terris
Pars est condita, tetris
Saepe obnoxia furnis.
Undae namque supernae
Telluremque tegentes,
Juncta mole ruebant.
Has inter Deus auctor
Firmavit nebulosam
Sphaeram nubiferamque.
Haec vis nempe liquentis
Undantisque elementi,
121.0636B| Coeli temperat ignes.
De die tertio.

Hoc ex ordine demum
Formosi sator orbis
Undis arva retexit;
Magnos inque meatus
Moles sparsa fluentis.
Fontes, flumina, rivi,
Stagna et maxima ripis
Mox distincta mearunt.
Tellus nuda repente
Formam laeta virentem
Frondis comsit honore:
Arbor semina quaeque,
121.0636C| Foetus herba sativos,
Verbo urgente crearunt.
De die quarto.

Neve haec cuncta carerent
Caro lucis honore,
Spirantique calore,
Solis conditor ignem,
Lunae et lampada finxit,
Stellarumque nitores.
Sphaeris astra sub amplis,
Haec infixa manere,
Haec sunt jussa moveri,
Quae annis atque diebus,
Signis, prodigiisque
121.0636D| Praeessent, temporibusque.
Phoebo sidera ab uno
Lumen cuncta capessunt.
121.0637A| Nox quis horrida cedit.
Quin et luna meatu
Diverso, variante
Orbe incerta vagansque,
Solis lumine plena
Nunc crescit, radiatque,
Nunc obducta recedit.
De die quinto.

Postquam sidere pleno
Concors est radiata
Lex et fabrica rerum,
Viventis jubet ortum
Naturae inde Creator
Spirantisque moveri:
Undis mira repente
121.0637B| Emersit specierum
Moles innumerarum:
Mox quaecunque natatu
Complent aequora, quaeque
Scandunt aera pennis,
Diversum genus, atque
Formae corpora magnae, et
Cete ingentia surgunt,
Mox grandes, modicique
Pisces, saltibus undas
Squamisque exsuperantes;
Testis mox quoque clausa
Surgit turba, marisque
Vis immensa feracis.
Pictae moxque volucres,
121.0637C| Silvis, rure vel undis,
Sueto ex aequore manant.
De die sexto.

Jamque hinc inde sonoro
Mulcens aethera plausu,
Alis turba coibat,
Amnes pisce fluebant,
Naturisque elementa
Juncta ornaverat auctor:
Telluris superabat
Pars, quae jussa animatas
Posset gignere formas:
Jussit hanc quoque munus
Auctor sumere vivae et
121.0637D| Spirantis speciei,
Tum diversa per omnem
Surgunt corpora terram,
Limo educta repente.
Tum quaecunque jumentis
Forma est, quae pecus agri
Distinguit variatque.
Quae silvestria, motu
Quassat membra ferino,
Jussu concita currit:
Necnon bellua quaeque
Immitisque, voraci
Fluxit turba fremore.
Cunctis quae grege, quaeque
121.0638A| Sola incedere gaudent
Tum venere figurae.
De creatione hominis.

Jamque impleta placebat
Mundi machina primi;
Dixit cum sator orbis,
Facto nunc opus hic est,
Nunc demum faciamus,
Cunctis qui superesse
Possit quaeque creata
Constant, quemque superna
Jam commendet imago.
Mox limum sator ille
Compegit, stabilemque
Formavit Deus arcem,
121.0638B| Perfectumque opus ipse
Inspirans animavit,
Mens quae aeterna manebit.
Nempe haec portio coeli est
Divinaeque figurae
Hinc vertex micat altus.
Hanc vim nulla locali
Motu membra coercent.
Quamvis saepe retardent.
Distingues moderator
Post formam facit, ut vir
Sit, nec femina desit.
Immissus sopor artus
Confestim irrigat: hinc fit
Sumpto ex osse virago.
121.0638C| Cunctis imperitare
Quos summus jubet auctor,
Natura variante,
Quae undis, aere, humique
Inceduntve, volantve,
Nunc repuntve creata.
Simplex inde jubetur
Esca insonsque parari,
Ramis quam daret arbor.
Latum nam paradisum,
Frondentemque Creator
Multo providus ante
Fructu impleverat, atque
Amnis fonte perennis,
121.0638D| Hac ut sede beatum
Jam tunc sede futurum,
Cultorem indigenamque
Lex aeterna teneret.
Senis deinde diebus
Completo orbe peractis,
Naturae optimus auctor
Postquam cuncta placere
Recto vidit in ortu,
Septeno requievit.
Mysticus de creatione mundi sensus in homine accipiendus.

Cernens nunc homo quam te
Tantus diligat auctor,
121.0639A| Temet nosce videndo.
Nempe haec omnia jussu
Sunt exorta volentis,
Rerum quis meat ordo.
Te summus sapiensque
Aeternusque repertor
Limo finxit, et artus
Formatos animando
Erexit, superantem
Cuncta ut mente videret
Omnis machina coeli.
Te propterque creatus
Mundus te docet omnis,
Alter tuque vocaris
Prisco nomine mundus,
121.0639B| Haec cui fabrica cedit.
Te lux illa perennis
Primaevo edita jussu
Lucis monstrat alumnum.
Lumen nam tibi mentis
Formans indidit auctor,
Quae pars te alma bearet.
Hinc quaecunque per imos
Errat portio sensus,
Caecis haeret in umbris:
Debet portio praestans
Partem efferre sed imam,
Torpentemque levare.
Hoc firmata per undas
Coeli sphaera docere,
121.0639C| Unda, et sparsa videtur.
Hoc torpentibus arvis
Tellus visa repente
Foeta et germine prompsit
Namque haec optima vita est,
Virtus, formaque nostra est,
Pigros quae erigit artus,
Quae torpentia novit
Corda accendere, cuique
Pars cedit vitiosa.
Tu magnas modicasve
121.0640A| Cum proferre patrando
Virtutes meditaris,
Fructus herba vel arbos
Misto semine gignens,
Cultu frondet amoeno.
Solis mox tibi lumen
Coelestis radiare,
Splendorque incipit almus;
Tum proferre gerendo
Mens lustrata videbit
Coeli digna favore,
Tum discernere facta
Luci aptanda vel umbris,
Tum fraenare pudenda
Mox accensa, latentes
121.0640B| Cordis tegmine sensus
Passim mittit in auras.
Hi vel celsa capessunt
Mentis culmine recti.
Arcanoque volatu,
Curis hi revoluti,
Instantique labore
Mundi commoda quaerunt.
Quin et corporis ipsa
Terreni gravis atque
Vergens pondere moles,
Aut mundos parit actus
Cum mente innocuosque,
Vitae et munere dignos;
Impurosve creando,
121.0640C| Foedos atque cruentos,
Celsum foedat honorem.
Vero lumine mentis
Tunc demum ille vigebit,
Coelestique homo sensu,
Motus qui reget omnes,
Obscenosque premendo,
Castos exeret actus.
Aeterni hunc paradisi
Flos fructusque perennis,
Vitae fonsque fovebit.