De creatione primi hominis Tractatus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De creatione primi hominis Tractatus
Migne
Saeculo IV

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AucInc.DeCrPrH 40 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

ADMONITIO.

Apud Ambrosium inscribitur, De dignitate primi hominis. Apud Alcuinum autem, Dicta beati Albini Levitae super illud Geneseos: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. » Paulinus, Aquileiensis supra lib. de Salutaribus Documentis, capp. 2 et 3, nonnulla mutuatus est ex hoc ipso tractatu; qui praeterea in libro de Spiritu et Anima, cap. 35, totus insertus est. Hic itaque prima et postrema verba dedisse sufficiat.

Tanta dignitas humanae conditionis esse dignoscitur, ut non solum jubentis sermone, ut alia sex dierum opera, sed consilio sanctae Trinitatis et opera majestatis divinae creatus sit homo . . . . . Quapropter quisque diligentius attendat primae suae conditionis excellentiam, et venerandam sanctae Trinitatis in se ipso imaginem agnoscat, honoremque similitudinis divinae, ad quam creatus est, nobilitate morum, exercitio virtutum, dignitate meritorum habere contendat: ut quando apparuerit qualis sit, tunc similis illi appareat, qui se mirabiliter ad suam similitudinem in primo Adam condidit, mirabilius in secundo reformavit.