Jump to content

De damnatione generali per Adam (Remigius Lugdunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De damnatione generali per Adam
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


De damnatione generali per Adam

De damnatione generali per Adam (Remigius Lugdunensis), J. P. Migne 121.1083A

De damnatione generali per Adam

121.1067B| Nuper quaestio habita est quomodo recte et fideli ter possit intelligi: Tota humani generis massa merito primae transgressionis ad aeternum interitum damnata? cum procul dubio omnium electorum numerus ex ipsa esset assumendus divina praedestinatione, ac praescientia aeternaliter praecognitus, et praeordinatus ad vitam aeternam: si enim iste beatorum, et sanctorum numerus in illa erat ad interitum divino judicio condemnatus, quomodo erit velut e contrario divinae misericordiae beneficio ad vitam praedestinatus? Et utrumque utique aeternaliter, atque immobiliter in ejus aeterno et incommutabili consilio, qui juxta prophetam: « Fecit quae futura sunt (Isa. XLI, 11, sec. LXX). » Neque enim juxta catholicae veritatis regulam dicere possumus omne humanum 121.1067C| genus illius praevaricationis merito ad interitum fuisse damnatum, sed nequaquam ad eumdem interitum praedestinatum: cum omnipotentis Dei justo et aeterno judicio nihil potuerit aeternaliter esse damnatum, quod non ita praescitum, et praefinitum sit fuisse damnandum. Omnia namque opera sua, tanquam vere justa et recta et praescivit futura, et praedestinavit sine dubio facienda. Praedestinavit taque et hanc humani generis justam ac debitam lamnationem, cui et generaliter ex illius justitia omnes essent obnoxii: et ex qua specialiter ex illius misericordia discernerentur, et salvarentur electi, manente scilicet inconvulsa damnationis praedestinatione in reprobis; et manente similiter inconvulsa ereptionis praedestinatione in electis; dum justissimo 121.1067D| et admirabili ordine divinae aequitatis et misericordiae, et illud oportuit prius fieri ad ostendendam severitatem Dei, et istud postmodum ad ostendendam 121.1068B| bonitatem Dei? Quod tamen utrumque simul, ita semper in aeterno Dei consilio fuerat praedestinatum: ut sic unum decerneretur judicii aequitate, et quantum ad illius massae damnatae meritum pertinet immobili severitate: quatenus et alterum gloriosissime impleretur divini arbitrii potestate, et misericordissimi Conditoris gratuita bonitate.

Quapropter juxta pusillitatem sensus nostri ubicunque legimus, sive in divinis Scripturis, sive in dogmatibus Patrum totam humani generis massam in primo, et per primum hominem peccantem esse damnatam, nihil aliud intelligendum occurrit, nisi eam justo Dei judicio, merito primi illius peccati aeternae damnationi traditam: De qua damnatione per unum hominem in mundum ingressa manifeste 121.1068C| dicit Apostolus: « Nam judicium ex uno in condemnationem (Rom. V, 16). » Quae utique, sicut jam dictum est, non potest recte intelligi nisi aeterna. Si ergo recte intelligitur, tota ipsa humani generis massa damnata, aeternae perditioni tradita, quid est hoc aliud, nisi eidem aeternae perditioni destinata, sive praedestinata, ut quantum pertinet ad meritum culpae suae, illius videlicet primae praevaricationis, esset juste omnino, et tota, et simul aeterna sententia condemnata. Quantum vero attinet ad bonitatem et misericordiam Conditoris (qui sibi nec necessitatem imposuit, nec potestatem abstulit) ut de creatura sua, justa exigente severitate judicando, posset inde salvare quantum illi placeret per indebitam gratiam, quod juste et aeternaliter fuerat damnatum 121.1068D| per culpam, manente scilicet damnationis sententia, in quibus permanet et reatus, et soluta in his, in quibus idem reatus per Christi sanguinem est solutus: 121.1069A| atque ita praedestinatio omnium electorum Dei, ita ejus aeterna dispositione esset praeordinata, ut ex sorte aeternae damnationis transferrentur in sortem aeternae salutis et liberationis: ut et ibi fuerit etiam pars ista vere communi sententia condemnata, et hic vere sola Dei gratia liberata; tantoque fieret gratior et devotior liberanti, quanto se agnoscit verius vere obnoxiam fuisse aeternae damnationi.

Hanc namque electorum translationem a sorte illius damnationis in sortem liberationis sublimiter et attentissime commendat Apostolus fidelibus agnoscendam, et cum omni gratiarum actione recolendam, ita dicens: « Gratias agentes Deo et Patri qui dignos nos fecit in parte sortis sanctorum in lumine. Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Col. I, 12, 13): » et 121.1069B| hanc iram aeternae vindictae ac damnationis, quae omni illi massae aequaliter debebatur, fideles per Domini Christi passionem et mortem evasisse. Quam utique non veraciter evasisse dicerentur, nisi ei etiam veraciter obnoxii exstitissent, ita gratulatur atque commendat dicens: « Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis nunc reconciliati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum (Rom. V, 10). » Et iterum: « Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 9, 10). » Et alio loco: « Et quomodo conversi 121.1069C| estis a simulacris servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura (I Thess. I, 9, 10). » Hoc etiam Psalmista per adventum Domini Salvatoris futurum, id est antiquam illam iram Dei omnimodo in electis mitigandam atque avertendam, quasi jam factum canit et exsultat dicens: « Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum; mitigasti omnem iram tuam, avertisti ab ira indignationis tuae (Psal. LXXXIV, 3, 4). » Si enim vere non fuerunt omnes electi, et praedestinati ad vitam in una cum caeteris massa damnationis et perditionis, unde ergo sunt electi et discreti, unde redempti, unde salvati et liberati? Cur et ipsa Veritas de eis dicit: « Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod 121.1069D| perierat (Luc. XIX, 10). » Cum ipse Apostolus manifestissime hoc etiam in Actibus apostolorum coram rege, et principibus libere Christi mysterium praedicans attestetur et declaret, referens qualiter sibi a Domino dictum sit in prima statim vocatione et conversione sua. Ait namque ita sibi coelitus ab eo dictum: « Ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et in quibus apparebo tibi: eripiens te de populo et gentibus, in quibus nunc ego mitto te, aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me (Act. XXVI, 16, 17, 18). » Et Dominus ipse in 121.1070A| Evangelio: « Cum fortis, inquit, armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet; sin autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus, in quibus confidebat, aufert, et spolia ejus distribuit (Luc. XI, 21, 22). » Et alio loco: « Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII, 31, 32). »

Unde quantum Deo auxiliante intelligimus, nullatenus oportet nanc novitatem divisionis induci, ut illa totius humani generis massa (sicut omnes doctores Ecclesiae sentiunt, totam primi et per primi hominis transgressionem punitam) nunc a nobis ex parte dicatur damnata et ex parte non damnata: ex parte aeterno interitui destinata, et ex parte non destinata. 121.1070B| Hoc namque modo in electis illam quodammodo levigare, atque extenuare primam et generalem damnationem, nihil est aliud quam divinae bonitatis et misericordiae erga eos magnitudinem minorare et coangustare: nec quidquam omnipotens contra praedestinationem suam, qua totam illam massam justa damnatione perire statuit, electos suos inde salvando fecit: quia sic illud statuit merito culpae, et severitate justitiae, ut et hoc sibi serviret bonitate misericordiae; et « haberet, juxta Apostolum, potestatem figulus luti ex eadem massa » simul et tota damnata « facere aliud vas in honorem » per misericordiam suam, « et aliud in contumeliam » per justitiam suam (Rom. IX); atque ita fierent, ut dictum est, « Ex una atque eadem massa alia vasa 121.1070C| irae, et alia vasa misericordiae: illa perfecta in interitum, ista in gloriam praeparata (ibid.), » ut in ejus laudibus digne et veraciter diceretur: « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): » et « universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10). » Quam rem diligentissime et breviter alio loco Apostolus commendat dicens: « Eramus natura filii irae, sicut caeteri: Deus autem, qui dives est in misericordia propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo (Eph. II, 3, 4, 5). » Certe hoc ex persona sua et caeterorum fidelium atque electorum loquitur, et tamen et se et caeteros vitio damnatae ex Adam generationis testatur fuisse, antequam per Christi gratiam liberarentur, naturaliter 121.1070D| filios irae. Quod quid est aliud, quam « vasa irae, » vasa vindictae, vasa damnationis aeternae? Et hoc non aliter, sed « sicut et caeteri, » pari scilicet reatu, pari conditione, pari sententiae damnatione, quae procul dubio eis cum caeteris omnibus erat communis. Ex qua se et illos aperte docet liberatos « per divitias misericordiae Dei, et nimiam charita tem ejus » qua etiam talibus subvenit, et tales diligere dignatus est, ut mortuos peccato non solum vivificaret, sed etiam convivificaret Christo, cum ipso eos a mortuis ressuscitando, et ad dexteram suam in coelestibus constituendo.

Hoc etiam alio loco sublimiter, et nimis granditer commendat dicens de ipso Domino et Salvatore nostro; 121.1071A| « Delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci: exspolians se carne principatus et potestates traduxit palam, triumphans illos in semetipso (Col. II, 14, 15). » Juxta hunc namque venerabilem et mirabilem Apostoli sensum ipse Dominus et Salvator, antiqui decreti, id est antiquae damnationis et praefinitionis, qua in mortem aeternam merito, ac juste praecipitabamur, chyrographum, quod nostris operibus tanquam propriis manibus cum diabolo feceramus, « venditi sub peccato, » et ejus nos servituti tradentes suo sanguine delevit. Quia « ipse est agnus Dei qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29); » quatenus per tale ac tantum pretium soluto ac deleto chyrographo peccati, solveretur et vinculum decreti, quod nobis ita erat contrarium, et 121.1071B| ita nos fecerat obnoxios, et subditos servituti, ut nemo nostrum caput posset erigere. Et ipsum tulit de medio, ne esset jam obstaculum, et interclusio inter nos et Deum; juxta quod propheta dicit: « Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum (Isa. LIX, 2), » sed pateret homini liber aditus et regressus ad Conditorem suum. « Affigens illud cruci, » dum ejusdem peccati nostri, quae nobis debebatur, poenam « in carne, » quam suscepit pro nobis, ex nobis ipse sustinuit, attestante etiam propheta, qui ait: « Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit (Isa. LIII, 4). » -- « Exspolians se carne, » id est indumentum corporis, quando voluit, sua sponte, sua potestate deponens. « Cum enim accepisset acetum, » sicut ait evangelista, 121.1071C| « dixit: Consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 30), » qui etiam ante dixerat: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso ut iterum sumam eam (Joan. X, 17). » -- « Principatus et potestates traduxit palam. » Principatus videlicet et potestates spirituum malignorum diaboli et angelorum ejus, qui ante in genere humano a se decepto et captivato velut libere dominabantur, dehonestavit, contumelia et ignominia denotavit, atque omnium credentium, et intelligentium oculis manifestum esse fecit. « Triumphans illos in semetipso, » dum suo pretioso sanguine peccata mundi delevit. Atque ita 121.1071D| causas eis antiquae damnationis et principatus abstulit, et per simplam mortem carnis suae, duplicem mortem omnium electorum suorum destruxit, liberans eos et a morte animae per indulgentiam peccatorum, et a morte corporis, per resurrectionis et immortalitatis tropaeum.

Si autem et hoc exigitur, ut de Scripturis aliquod testimonium proferamus, ubi simile aliquid in divinis operibus gestum legitur, scilicet ut quod judicii sui aequitate et severitate decrevit, bonitatis et misericordiae suae potestate indulserit, atque in bonum converterit, illud in praesenti occurrit quod beatus Moyses populo, cui regendo et deducendo praeerat, de eodem omnipotente Deo dicit: « Timui enim indignationem 121.1072A| ejus et iram qua adversum vos excitatus delere vos voluit (Deut. IX, 19). » Et post aliqua cum supplicationis suae, quam pro illius offensionis indulgentia apud Deum fuderat humilitatem et instantiam commendasset, subjunxit atque ait: « Et exaudivit me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit (ibid.). » Ecce populum contumacem et rebellem omnipotens Deus justa indignatione commotus delere voluit: quod utique eum voluisse non, quod absit, fallaciter sed veraciter Scriptura dicit: Et tamen idipsum postea fidelis famuli prece et supplicatione placatus, libera bonitate, et misericordia sua noluit. Non quod in ejus voluntate ulla sit mobilitas, « apud quem, » juxta apostolum, « non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17); » sed quia ita illud justa severitate decreverat, ut id postea mira 121.1072B| pietate et justa interveniente causa relaxaret. Tale est illud quod et in eodem Scripturae loco de Aaron sacerdote, qui sacrilegio populi, in vituli fabricatione et celebritate licet invitus cesserat, dicitur: « Adversus Aaron quoque vehementer iratus voluit eum conterere. Et pro illo similiter deprecatus sum (Deut. IX, 20). » Sicut ergo in his evidentibus rebus, et aliud justitia decrevit, et aliud bonitate fecit, nec sibi justus et misericors aliquid contrarium egit, dum et ibi justitiam, et hic misericordiam conservavit: ita profecto et in illa destinatione totius massae damnatae ad interitum, quod justa severitate generaliter statuit specialiter inde quos voluit eligendo misericorditer temperavit. Non cujusquam supplicatione, sed quod est ineffabiliter gratius et magnificentius, 121.1072C| sola bonitatis suae dignatione et miseratione utrumque tamen simul in aeterno Dei consilio semper fuisse nulli fidelium dubitare licet. Quia quamvis juxta ordinem rerum temporalium praecedat in genere humano justa illa damnatio, et subsequatur illa misericors exinde liberatio, apud aeternam tamen atque incommutabilem veritatem, ubi nihil est ante, nihil postea, sed omnia et aequaliter et simul, tam praecedentia scilicet quam subsequentia, in rebus mutabilibus uno cernuntur intuitu, uno disponuntur nutu; utrumque (ut dictum est) et sempiterna praescientia praecognitum, et sempiterna dispositione constat esse praefixum ac praefinitum.

De hac justissima et generali totius humani generis 121.1072D| per Adam damnatione, et per unicum mediatorem ac reconciliatorem Dei et hominum Dominum nostrum Jesum Christum misericordissima et benignissima ablutione plena est Scriptura sancta, sicut jam supra breviter ostensum est; pleni sunt etiam libri beatorum Patrum, ex quorum dictis ad aedificationem et confirmationem legentium hic aliqua subjungere et gratum et necessarium omnino duximus.

Beatus itaque Hilarius exponens verba Apostoli, quae superius posuimus, id est, ubi de Domino ait: « Delens quod adversum nos erat chirographum decreti (Col. II, 14), » et caetera de hac re ita loquitur: [Carnem enim peccati recepit, ut in assumptione carnis nostrae delicta donaret, dum ejus fit particeps 121.1073A| assumptione non crimine, delens per mortem sententiam mortis, ut nova in se nostri generis creatione constitutionem decreti anterioris aboleret, cruci se permittens figi, ut maledicto crucis obliterata terrenae damnationis maledicta configeret omnia; et ad ultimum in homine passus, ut potestates dehonestaret, dum Deus secundum Scripturas moriturus, et in his vincentis in se fiducia triumpharet, dum immortalis ipse, neque morte vincendus pro morientium aeternitate moreretur.]

Item cum exponeret verba psalmi quibus ad Deum dicitur: « Quia apud te propitiatio est (Psal. CXXIX, 4): » [Est enim, inquit, unigenitus Dei Filius, Deus Verbum, redemptio nostra, in cujus sanguine reconciliati Deo sumus; hic est qui venit tollere peccata 121.1073B| mundi, qui cruci suae chirographum legis affigens, editum damnationis veteris delevit.]

Sed et beatus Ambrosius, in expositione Epistolae ad Ephesios, de eadem re sic dicit: [Simus itaque nos possessio Dei, et ille nobis portio in quo sunt divitiae gloriae haereditatis ejus. Quis enim dives nisi solus dives qui omnia creavit? sed multo magis dives misericordia qui omnes redemit; et nos secundum carnis naturam irae filios, et condemnationi obnoxios mutavit, quasi auctor ut simus filii pacis et charitatis. Quis enim mutare naturam potest, nisi qui creavit naturam? itaque suscitavit mortuos: et vivificatos in Christo sedere fecit in coelestibus in ipso Domino Jesu.]

121.1073C| Beatus quoque Pacianus, sicut de eo in libro de Viris illustribus, beatus testatur Hieronymus, tam vita quam sermone clarus ita aperte idipsum inculcat, dicens: [Omnes aliquando gentes principibus tenebrarum, et potestatibus traditas, nunc per Jesu Christi Domini nostri victoriam liberatas. Ille est, ille qui redemit, « donans nobis omnia peccata, » sicut Apostolus dicit, « et delens quod adversum nos erat chirographum inobauditionis; quia et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; exuens se carnem, traduxit potestates libere triumphans eas in semetipso (Col. II, 13, 14, 15). » Solvit compeditos et vincula nostra disrupit, sicut David dixerat: « Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 8). » Et iterum: « Dirupisti 121.1073D| vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17) » Soluti itaque de vinculis, ubi per baptismi sacramentum ad signum Domini convenimus, diabolo et omnibus angelis ejus renuntiamus, quibus ante servivimus, ne jam illis ulterius serviamus sanguine Christi et nomine liberati. Quod si quis posthac sui oblitus et redemptionis ignarus, rursus ad angelorum servitutem, « Et infirma illa, et egena mundi elementa transierit (Gal. IV, 9), » antiquis illis compedibus et catenis, id est peccati vinculis alligabitur, « et fient novissima ejus deteriora prioribus (II Petr. II, 20), » quia et diabolus eum quasi per fugam victum vehementius illigabit, et Christus pro eo jam pati non poterit. Quia « qui 121.1074A| resurrexit a mortuis, jam non morietur (Rom. VI, 9), » amplius.]

Beatus etiam Leo granditer hoc et multipliciter commendans, sic dicit: [Exaltatus Jesus Christus in ligno retorsit mortem in mortis auctorem; et omnes principatus adversasque virtutes per objectionem palpabilis carnis elisit. Evacuatum est generale illud venditionis nostrae, et lethale chirographum, et pactum captivitatis in jus transit Redemptoris. Clavi illi qui manus Domini pedesque transfoderant perpetuis diabolum fixere vulneribus, et sanctorum poena membrorum inimicarum fuit interfectio potestatum. Sic suam Christo consummante victoriam, ut in ipso et cum ipso omnes qui in eum credunt triumpharent.] Et iterum: [Tenuit, inquit, dispositam 121.1074B| mansuetudo patientiam, et cohibita famulantium sibi angelicarum virtute legionum, hausit calicem doloris et mortis totumque supplicium transtulit in triumphum: victi sunt errores, subactae sunt potestates, accepit novum mundus exordium, ut damnata generatio non obesset quibus salvandis regeneratio subveniret.] Item alio loco: [Continuit, inquit, se ab impiis potestas, et ut dispositione uteretur occulta, uti noluit virtute manifesta. Nam qui mortem et mortis auctorem sua venerat passione destruere, quomodo peccatores salvos faceret, si persecutoribus repugnaret?]

Nam etiam si descenderet Christus de cruce, vos tamen haereretis in crimine. Spreta ergo sunt vanae 121.1074C| insultationis opprobria, et misericordiam Domini perdita et collapsa reparantem nullae contumeliae, nulla convicia a propositi sui via removerunt. Offerebatur enim Domino pro salute mundi hostia singularis, et occisio Agni per tot saecula praedicata promissionis filios in libertatem fidei transferebat; confirmabatur quoque Testamentum Novum, et Christi sanguine aeterni regi scribebantur haeredes; ingrediebatur summus pontifex Sancta sanctorum, et exorandum Deum immaculatus sacerdos per velum suae carnis intrabat. Alibi quoque de his omnibus breviter et diligenter definiens, ita dicit: [Sciens diabolus quod humanam naturam infecisset veneno, nequaquam credidit Dominum Christum primae transgressionis exsortem, quem tot documentis didicit 121.1074D| esse mortalem. Perstitit ergo improbus praedo et avarus exactor in eum qui nihil ipsius habebat insurgere; et dum vitiatae originis praejudicium generale persequitur, chirographum quo nitebatur excedit, ab illo iniquitatis exigens poenam, in quo nullam reperit culpam. Solvitur itaque pactionis antiquae malesuada conscriptio, et « per injustitiam plus petendi, » totius debiti summa vacuatur. Fortis ille nectitur vinculis suis et omne commentum maligni in caput ipsius retorquetur. Ligato mundi principe captivitatis vasa rapiuntur. Redit in honorem suum ab antiquis contagiis purgata natura. Mors morte destruitur, nativitas nativitate reparatur, quoniam simul et redemptio aufert servitutem, et 121.1075A| regeneratio mutat originem, et fides justificat peccatorem.]

Sed et beatus Coelestinus eamdem rem eodem sensu et eisdem pene verbis plenissime et brevissime exsequitur, dicens: [Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum, sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeunt quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur: tunc vere appareat quomodo « Princeps mundi hujus mittatur foras (Joan. XII, 31), » et quomodo « prius alligetur fortis (Matth. XII, 29), » et deinceps vasa ejus diripiantur in possessionem translata victoris, « qui captivam ducit captivitatem, 121.1075B| et dat dona hominibus (Psal. LXVII, 19). » ]

Jam vero beatus Augustinus tanto hinc uberius et multiplicius est locutus, quanto et major ei ac vehementior incumbebat necessitas contra insurgentes tunc haereticos Pelagianos, tanti hujus sacramenti, id est damnationis humanae per Adam ingressae, et liberationis ac redemptionis per Dominum Jesum Christum indultae penitus ignaros, ipsius humanae damnationis causas, et Dei gratiam qua sola per Christum Dominum liberamur, et divinis testimoniis et certissimis rationibus asserendi. In quadam itaque epistola ad Optatum episcopum ita loquitur (epist. 157): [Cum omnes justi, hoc est veraces Dei cultores, sive ante incarnationem, sive post 121.1075C| incarnationem Christi nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, in quo est gratiae plenitudo, profecto quod scriptum est: « Non esse aliud nomen sub coelo in quo oportet salvos fieri nos (Act. IV, 12), » ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum: « Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). » Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo. Sicut per Adam omnes peccatores, ita per Christum omnes justi homines. Sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei. Cur autem quaerantur etiam illi quos Creator voluit ad damnationem, 121.1075D| non ad gratiam pertinere, beatus Apostolus tanto succinctiore brevitate, quanto majore auctoritate commemorat: « Deum, enim dicit, volentem ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulisse multa in patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem; et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, » quem superius dixerat « tanquam figulum luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vas in contumeliam (Rom. IX, 22, 23, 21). » Merito autem videretur injustum quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata. Quod ergo fiunt inde nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam; quod autem fiunt renascendo vasa 121.1076A| misericordiae pertinet ad indebitam gratiam. Ostendit ergo Deus « iram suam, » non utique animi perturbationem, sicut est quae circa homines nuncupatur, sed justam fixamque vindictam. Quod de stirpe inobedientiae ducitur propago peccati, atque supplicii. « Et homo natus ex muliere, » sicut in libro Job scriptum est, « brevis est vitae, et plenus iracundiae (Job XIV, 1, 2), » ejus enim rei vas est qua plenus est. Unde « irae vasa » dicuntur. « Ostendit et potentiam suam, » qua bene utitur etiam malis, multa in illis naturalia et temporalia bona largiens, eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans, ut in eis discant agere gratias Deo, quod ab eis non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione 121.1076B| discreti sunt. Quod maxime apparet in parvulis, de quibus cum per Christi gratiam renascuntur, et istam vitam in illa tenera aetate finientes, in aeternam et beatam transeunt, dici non potest quod libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus, qui sine hac gratia in ipsius massae damnatione moriuntur. Si autem hi soli crearentur ex Adam, qui essent per gratiam recreandi, et praeter illos, qui in Dei filios adoptantur, nulli alii homines nascerentur, lateret beneficium, quod donaretur indignis. Quia nullis ex eadem damnabili stirpe venientibus debitum supplicium redderetur, cum vero « attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditione, » non solum ostendit iram et demonstravit potentiam suam redhibendo vindictam et bene utendo malis, sed 121.1076C| etiam « notas fecit divitias gloriae suae in vasa misericordiae. » Ita enim quid sibi praestetur discit gratis justificatus, dum non suo merito, sed gloria largissime Dei misericordiae discernitur a damnato cum quo eadem justitia fuerat et ipse damnandus. Tam multos autem creandos nasci voluit quos ad suam gratiam non pertinere praescivit, ut multitudine incomparabili plures sint, quam quos in sui regni gloriam filios promissionis praedestinare dignatus est: ut etiam ipsa rejectorum multitudine ostenderetur, quam nullius momenti sit apud Deum justum quantalibet numerositas justissime damnatorum. Atque ut hinc quoque intelligant, qui ex ipsa damnatione redimuntur, hoc fuisse debitum massae illi universae, quod tam magnae parti ejus redditum cernerent, 121.1076D| non solum in eis, qui originali peccato multa addunt, malae voluntatis arbitrio, verum etiam in tam multis parvulis, qui tantummodo vinculo originalis peccati obstricti sine gratia mediatoris ex hac luce rapiuntur. Tota quippe ista massa justae damnationis reciperet debitum, nisi ex ea faceret non solum justus, sed etiam misericors « figulus alia vasa in honorem, » secundum gratiam, non secundum debitum, dum et parvulis subvenit, quorum nulla merita dici possunt, et majores praevenit, ut habere aliqua merita possint.]

Item, in libris de Civitate Dei, volens ostendere quantum nefas in illa prima praevaricatione commissum sit, et qualiter ejus merito credi debeat tota 121.1077A| humani generis massa damnata, ita dicit: [Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto majore impietate dereliquit Deum; et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. Hinc est universa generis humani massa damnata: quoniam qui hoc primus admisit cum ea, quae in illo fuerat radicata, sua stirpe punitus est: ut nullus ab hoc justo debitoque supplicio nisi misericordia et indebita gratia liberetur, atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid valeat misericors gratia in caeteris quid justa vindicta. Neque enim utrumque demonstaretur in omnibus. Quia si omnes remanerent in poenis justae damnationis, in nullo appareret misericors gratia. Rursus, si omnes transferrentur a tenebris 121.1077B| in lucem, in nullo appareret veritas ultionis, in qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, justitiam vindicantis juste nemo reprehenderet, quia vero tam multis exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.]

Item ibi: [Cum ergo requiritur, inquit, quam mortem Deus primis hominibus fuerit comminatus, si ab eo mandatum transgrederentur acceptum, nec obedientiam custodirent, utrum animae, an corporis, an totius hominis an illam quae appellatur secunda? Respondendum est: omnes. Prima enim constat ex duabus, ex omnibus tota. Sicut enim universa terra ex multis terris et universa Ecclesia ex multis 121.1077C| Ecclesiis constat, sic universa mors ex omnibus; quoniam prima constat duabus, una animae, altera corporis: ut sit prima totius hominis, cum anima sine Deo, et sine corpore ad tempus poenas luit. Secunda vero ubi anima sine Deo cum corpore poenas aeternas luit. Quando ergo dixit Deus primo illi homini, quem in paradiso constituerat de cibo vetito: « Quacunque die ederitis ex illo, morte moriemini (Gen. II, 17), » non tantum primae mortis partem priorem ubi anima privatur Deo, nec tantum posteriorem ubi corpus privatur anima, nec solam ipsam totam primam, ubi anima et a corpore et a Deo separata punitur, sed quidquid mortis est usque ad novissimam quae secunda dicitur, qua est nulla posterior, comminatio illa complexa est.]

121.1077D| Item, cum de exordio duarum civitatum ageret, quarum una est Dei, altera diaboli, illa Dei gratia liberata, ista justa ultione damnata, in ipso statim earumdem exortu utrumque mirabiliter ostensum ita commendat, dicens: [Cum primum duae istae coeperunt nascendo, atque moriendo procurrere civitates, prior est natus civis hujus saeculi, posterius autem isto peregrinus in saeculo, et pertinens ad civitatem Dei gratia praedestinatus, gratia electus, gratia peregrinus deorsum, gratia civis sursum. Nam quantum ad ipsum attinet « ex eadem massa » oritur, quae originaliter est tota damnata: sed « tanquam figulus Deus » (hanc enim similitudinem non impudenter, sed prudenter introducit Apostolus) 121.1078A| « ex eadem massa fecit aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX): » prius autem factum est vas in contumeliam, post vero alterum in honorem.] Jam vero, in libris de Baptismo parvulorum, tanto plura de hac re loquitur, quanto majore intentione opus erat, ut adversus praefatos haereticos Pelagianos, et poenam damnationis antiquae per Adam et indulgentiam novae redemptionis per Dominum Jesum Christum evidentius demonstraret, probaret, atque commendaret.

Ex his itaque libris haec sunt quae ad nostram et eorum qui legere voluerint instructionem, et confirmationem adnotanda, et proponenda credidimus. Ait ergo in primo libro (cap. 11), de hac re disputans hoc modo: [Sed « regnavit, » inquit Apostolus, 121.1078B| « mors ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14), » id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem, quae divinitus promulgata est; quia nec ipsa potuit « regnum mortis » auferre. Regnum enim mortis vult intelligi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam aeternam, quae vera vita est, venire non sinat; sed ad secundam etiam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahat: hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris quae operata est etiam in antiquis sanctis. Ergo in omnibus « regnavit, mors ab Adam usque ad Moysen, » qui Christi gratia non adjuti sunt, ut regnum mortis in eis destrueretur, etiam « in eis, qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae (ibid.), » id est, qui nondum sua et propria 121.1078C| voluntate, sicut ille peccaverunt, sed ab illo peccatum originale traxerunt, « qui est forma futuri (ibid.); » quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui ejus propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnatione nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Salvatoris.]

Item (cap. 11): [In similitudine praevaricationis Adae peccasse accipiuntur qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur, sicut ex homine nomines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri, damnatoque damnati.]

Item (cap. 16): [Potest proinde recte dici parvulos sine baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros, 121.1078D| dicente Apostolo: « Judicium ex uno delicto in condemnationem: » et paulo post, « per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. » ]

Item (cap. 20): [ « Panis quem ego dedero caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI, 54, 52). » Quis autem ambigat saeculi nomine homines significasse, qui nascendo in hoc saeculum veniunt. Nam sicut alibi ait: « Filii saeculi hujus generant et generantur (Luc. XXVI, 34). » Ac per hoc etiam pro parvulorum vita caro data est, quae data est pro saeculi vita: et si non manducaverunt carnem filii hominis, nec ipsi habebunt vitam.]

Item (cap. 21): [Bene autem non ait. « Ira Dei » veniet super eum, sed « manet super eum. » Ab hac 121.1079A| quippe ira, qua omnes sub peccato sunt, de qua dicit Apostolus, « Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3), » nulla res liberat, nisi « Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 25). » ]

Item (cap. 22): [Tales ergo praedestinari et creari arbitror, ut qui possunt intelligant Dei gratiam, et spiritum, « qui ubi vult spirat (Joan. III, 8), » ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiae non praeterisse: itemque omne ingenii genus in gehennae filiis praeterire. « Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). » ]

Item (ibid.): [Cedamus igitur, et consentiamus auctoritati sanctae Scripturae, quae nescit falli, nec fallere. Et sicut nondum natos ad discernenda merita 121.1079B| eorum aliquid boni vel mali egisse non credimus, ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit, a quo non liberat nisi gratia Dei per Dominum Jesum Christum minime dubitemus Cujus medicinalis adventus non est opus sanis, sed aegrotantibus, quia non venit vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). In cujus regnum non intrabit: « Nisi qui renatus fuerit ex aqua et spiritu (Joan. V, 5), » nec praeter regnum ejus salutem ac vitam possidebit aeternam. Quoniam qui non manducaverit carnem ejus, et qui incredulus est Filio, non habet vitam, sed ira Dei manet super eum (Joan. III, VI). Ab hoc peccato, ab hac aegritudine, ab hac ira Dei, cujus naturaliter filii sunt, qui etiamsi per aetatem 121.1079C| non habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non liberat nisi « Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29); » non nisi medicus, qui non venit propter aegrotos; non nisi Salvator, de quo dictum est generi humano: « Natus est vobis hodie Salvator (Luc. II, 11); » non nisi Redemptor, cujus sanguine deletur debitum nostrum. Nam quis audeat dicere non esse Christum infantium salvatorem nec redemptorem? Unde autem salvos facit, si nulla in eis est originalis aegritudo peccati? Unde redimit, si non sunt per originem primi hominis venundati sub peccato?]

Item (cap. 26): [Dominum Jesum Christum non aliam ob causam in carne venisse, ac forma servi accepta factum obedientem usque ad mortem crucis 121.1079D| (Philip. II, 7), nisi ut hac dispensatione misericordissimae gratiae omnes, quibus tanquam membris in corpore constitutis caput est, ad capessendum regnum coelorum vivificaret, et salvos faceret, liberaret, illuminaret, et redimeret qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum. Ac sic fieret « Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5), » per quem post inimicitias impietatis nostrae, illius gratiae pace finitas, reconsiliaremur Deo in aeternam vitam, ab aeterna morte, quae talibus impendebat, erepti.]

Item (ibid.) [Oportet parvulos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per sacramentum, charitatemque 121.1080A| fidelium, ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo vivi, ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant: Unde nisi a morte, vitiis, reatu, subjectione, tenebris peccatorum? Quae quoniam nulla in ea aetate per suam vitam propriam commiserunt, restat originale.]

Item (cap. 27): [Cum ad Zachaeum Dominus esset ingressus: « Hodie, inquit, salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae. Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 9, 10). » Hoc de ove perdita, et relictis nonaginta novem quaesita, et invento hoc et de drachma, quae perierat ex decem (Luc. XV, 4, 8). unde oportebat, ut dicit: « praedicari in nomine ejus 121.1080B| poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 47). » ]

Item (ibid.): [ « Non » ergo, inquit, « de sanguinibus congregabo conventicula eorum (Psal. XV, 4): » unus enim sanguis pro multis datus est, quo veraciter mundarentur. Denique sequitur: « Nec memor ero nominum eorum per labia mea (ibid.), » tanquam innovatorum. Nam nomina eorum erant prius filii carnis, filii saeculi, filii irae, filii diaboli; immundi, peccatores, impii, postea vero Filii Dei. Homini novo, nomen novum, canticum novum, per Testamentum Novum. Non sint ingrati homines gratiae Dei, pusilli cum magnis, a minore usque ad majorem. Totius Ecclesiae vox est: « Erravi sicut ovis 121.1080C| perdita (Psal. CXVIII, 176). » Omnium membrorum Christi vox est: « Omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris (Isa. LIII, 6). » ]

Item (cap. 28): [Ipse Dominus definitivam protulit sententiam ad haec ora obstruenda, ubi ait: « Qui mecum non est, adversus me est (Matth. XII, 30). » Constitue igitur quemlibet parvulum: si jam cum Christo est, ut quid baptizatur? si autem (quod habet Veritas) ideo baptizatur ut sit cum Christo, profecto non baptizatus non est cum Christo, et quia non est cum Christo adversus Christum est: neque enim ejus tam manifestam debemus, aut possumus infirmare vel immutare sententiam. Unde igitur adversus Christum, si non ex peccato? Neque enim ex corpore et anima, quae utraque Dei creatura est. Porro 121.1080D| si ex peccato, quod in illa aetate, nisi originale, et antiquum? Una est quippe caro peccati, in qua omnes ad damnationem nascuntur: et una est caro in similitudine carnis peccati, per quam omnes a damnatione liberantur.]

Item (ibid.): [Universa Ecclesia tenet, quae adversus omnes profanas novitates vigilare debet, omnem hominem separari a Deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur Deo: nec separari quemquam, nisi peccatis intercludentibus posse. Non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione, per unam gratiam misericordissimi Salvatoris, per unam victimam verissimi sacerdotis; ac sic omnes filios mulieris quae serpenti credidit, ut libidine corrumperetur 121.1081A| (Gen. III, 1-6), non liberari a corpore mortis hujus, nisi per Filium virginis quae angelo credidit, ut sine libidine fetaretur (Luc. I).]

Item (cap. 30). [ « Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei » Et: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 3-5). » Cur enim nascatur denuo, nisi renovandus? Unde renovandus, nisi a vetustate? Qua vetustate, nisi in qua « vetus homo noster simul confixus est cum illo, ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6)? » aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati?]

Item (cap. 31): [ « Nemo, » inquit, « ascendet in coelum, nisi qui de coelo descendit filius hominis, 121.1081B| qui est in coelo (Joan. III, 13). » Sic, inquit, fiet generatio specialis, ut sint coelestes homines ex terrenis, quod adipisci non potuerunt, nisi membra in ea efficiantur ut ipse ascendat qui descendit: quia « nemo ascendit, nisi qui descendit. » Nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi levandique concurrant, ut Christus qui descendit ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est Ecclesiam suam, quam seipsum; quia de Christo et Ecclesia verius intelligitur: « Erunt duo in carne una (Gen. II, 24). » De qua re ipse dixit: « Igitur jam non duo, sed una caro (Marc. X, 8), » ascendere omnino non poterunt; quia, « nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. » ]

Item (cap. 33, 34): [Non alienentur parvuli a gratia 121.1081C| remissionis peccatorum: non aliter transitur ad Christum, nemo aliter potest Deo reconciliari, et ad Deum venire, nisi per Christum. Quid de ipsa forma sacramenti loquar? Vellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum parvulum afferret. Quid « in illo agit exorcismus, si in familia diaboli non tenetur? » Ipse certe mihi fuerat responsurus pro eodem parvulo, quem geminaret, quia pro se ille respondere non posset. Quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cujus in eo nihil esset? quomodo converti ad Dominum, a quo non esset aversus? credere inter caetera remissionem peccatorum, quae illi nulla tribueretur? Ego quidem si contra haec eum sentire existimarem, nec ad sacramenta cum parvulo intrare permitterem; ipse autem in hoc 121.1081D| qua fronte ad homines, qua mente ad Deum se ferret, ignoro.]

Ex libro etiam ejusdem beati doctoris, qui usitatius Enchiridium appellatur, ad ejusdem rei dilucidationem haec pauca decerpenda et adnotanda credidimus (Enchir. cap. 25-26). Ait namque: [Sed homo habet poenam propriam, qua corporis morte punitus est. Mortis ei quippe supplicium Deus comminatus fuerat, si peccaret: sic eum munerans libero arbitrio, ut tamen regeret imperio, terreret exitio, atque in paradisi felicitate, tanquam in umbra vitae, unde justitia custodita in meliora conscenderet, collocavit. Hinc post peccatum exsul effectus, stirpem quoque suam, quam peccando in se tanquam 121.1082A| in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit, ut quidquid prolis ex illo, et simul damnata (per quam peccaverat) conjuge per carnalem concupiscentiam, in quam inobedientiae poena similis retributa est, nasceretur, traheret originale peccatum, quo traheretur per errores doloresque diversos ad illud extremum cum desertoribus angelis vitiatoribus, et possessoribus, et consortibus suis sine fine supplicium. Sic « per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines petransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). » Mundum quippe appellavit eo loco Apostolus universum genus humanum.]

(Cap. 27.) [Ita ergo se res habebant. Jacebat in malis, vel etiam volvebatur et de malis in mala praecipitabatur 121.1082B| totius generis humani massa damnata; et adjuncta parte eorum, qui peccaverant, angelorum, luebat impiae desertionis dignissimas poenas. Ad iram quippe Dei pertinet justam, quidquid caeca et indomita concupiscentia faciunt libenter mali et quidquid manifestis apertisque poenis patiuntur inviti; non sane Creatoris desistente bonitate, et malis angelis subministrante vitam, vivacemque potentiam; quae subministratio si auferatur, intercidit, et hominum, quamvis de propagine vitiata damnataque nascentium formare semina, et animare, ordinare membra per temporum aetates, per locorum spatia, vegetare sensus, alimenta donare. Melius enim judicavit de malis benefacere, quam mala nulla esse permittere. Etsi quidem in melius hominum reformationem 121.1082C| nullam prorsus esse voluisset, sicut impiorum nulla est angelorum, non immerito fieret, ut natura quae Deum deseruit, quae praeceptum sui Creatoris (quod custodire facillime posset) sua male utens potestate calcavit, atque transgressa est; quae in se sui Conditoris imaginem ab ejus lumine contumaciter aversam violavit; quae salubrem servitutem ab ejus legibus male libero abrupit arbitrio, universa in aeternum desereretur ab eo, et pro suo merito poenam penderet sempiternam. Plane ita faceret, si tantum justus, non etiam misericors esset, suamque misericordiam multo evidentius in indignorum potius liberatione monstraret.]

Item (cap. 50, 51): [Ille unus unum peccatum misit in mundum; iste vero unus non solum illud 121.1082D| unum, sed cuncta simul abstulit, quae addita invenit. Unde dicit Apostolus: « Non sicut per unum peccatum, ita est et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem (Rom. V, 16). » Quia utique illud unum quod originaliter trahitur, etiam si solum sit, obnoxios damnationi facit: gratia vero ex multis delictis justificat hominem, qui praeter illud unum, quod communiter cum omnibus originaliter traxit, sua quoque propria multa commisit. Verumtamen quod paulo post dicit (ibid., 18), « Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae, » satis indicat ex Adam 121.1083A| neminem natum, nisi damnatione detineri, et neminem, nisi in Christo renatum, a damnatione liberari.]

Item (cap. 94): [Remanentibus itaque angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc sancti scient plenius quid boni eis contulit gratia. Tunc rebus ipsis evidentius apparebit quod in psalmo scriptum est: « Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1): » quia nisi per indebitam « misericordiam » nemo liberatur; et nisi per debitum « judicium » nemo damnatur.]

Item (cap. 98): [Universum genus hominum tam justo judicio divino in apostatica radice damnatum, ut etiamsi nullus inde liberaretur, nemo recte posset Dei vituperare justitiam. Et qui liberantur, sic oportuisse 121.1083B| liberari, ut ex pluribus non liberatis, atque in damnatione justissima derelictis ostenderetur, quid commeruisset universa conspersio: et quo etiam istos debitum judicium Dei duceret, nisi ejus indebita misericordia subvenisset, ut volentium de suis meritis gloriari « omne os obstruatur, et qui gloriatur, in Domino glorietur (Rom. III, 19). » ]

121.1084A| Quae omnia ex fidelissimorum et clarissimorum Patrum disputationibus sumpta, et tanta divinorum testimoniorum, atque evidentissimarum rationum contestatione declarata atque firmata, cum ita omnino indubitanter credenda ac tenenda sint, tria quaedam principaliter magna et horrenda mala, quantum intelligi datur: et in reprobis divini judicii severitate retenta, et in electis divinae bonitatis miseratione remissa sunt ac soluta. Manet namque in illis antiquae et primae praevaricationis reatus, qui in istis Christi sanguine est deletus. Manet in illis sententia aeternae damnationis, in istis soluta per gratiam redemptionis. Sunt illi in aeternum divini judicii praedestinatione damnati, isti vero in aeternum divinae misericordiae praedestinatione salvati. 121.1084B| . . . . . . . . . . . . . .

( Desunt quaedam: nam et in manuscripto duo folia excisa sunt; sed in eis nihil fere scriptum erat, ideoque nihil deesse videtur praeter membrum alterum tertii mali in electis remissi.)