Jump to content

De dialectica (Alcuinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De dialectica
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101


De dialectica (Alcuinus), J. P. Migne

334 MONITUM PRAEVIUM.

(0949B) Dialecticam Alcuini una cum Rhetorica jam anno 1529 publicis typis Hagenoae per Menradum Moltherum prodiisse supra meminimus; quod non advertit cl. scriptor Historiae Litterariae Franciae, qui tom. IV, pag. 317, num. 23 primam illius editionem Canisio attribuit. In magna Bibliotheca ecclesiastica recensetur similis utriusque opusculi editio Ingolstadiensis (0950B)facta anno 1604, in-4º, quae eadem est cum Canisiana. Separatim vero et absque Rhetorica ex quodam cod. ms. typis impressa est haec eadem Alcuini Dialectica Salisburgi cura viri cl. P. Matthaei Weiss SS. theologiae doctoris et Universitatis rectoris, una cum Introductione ad Logicam sive Organum Aristotelis, anno 1629, ex typographia Christophori Kazenbergeri. In fine cl. P. Weiss hanc addidit censuram: (0951A)« Animadvertis, credo, lector, Alcuinum enumeratione potius et definitionibus atque exemplis passim usum, eo quod non tam subtilem et accuratam Dialecticam (quo nomine extra lycaeum quidquid ad disserendi rationem pertinet, intelligitur) artem seu methodum scribere instituerit, quam ejusdem Dialecticae elementorum qualemqualem tradere cognitionem. » Haec ille. Mihi haud dubium est hanc Alcuini Dialecticam, etsi fortassis minus subtilis videatur quam Logica vulgaris Peripateticorum proximi temporis, multo tamen ista esse utiliorem.

Nos eam hoc loco exhibemus plurimis locis emendatam ex codd. mss. Vindobonensi, Frisingensi et S. Emmerami; lectiones variantes et suppleta in textu inter uncos conclusa more nostro collocavimus.

Juvat huc transcribere quae ad hunc librum notavit celeberrimus Basnagius tom. II Lect. antiquarum, pag. 488, not. « Alia dialectica, inquit, sive alius est de Categoriis liber ex Aristotele ab Albino translatus (0951B)apud me ms. quem Carolo Magno hoc titulo et carmine inscribit: »

Alcuinus magister e partibus Scythiae deveniens has Categorias ab Aristotele Graecorum sermone editas, et post ab Augustino Latinis litteris elucidatas Carolo regi Francorum cum his versibus destinavit.

Continet iste decem naturae verba libellus,
Quae jam verba tenent, rerum ratione stupenda,
Omne quod in nostrum poterit decurrere sensum.
Qui legit, ingenium veterum mirabile laudet,
Atque suum studeat tali exercere labore,
Exornans titulis vitae data tempora honestis.
Hunc Augustino placuit transferre magistro
De veterum gazis Graecorum clave Latina:
Quem tibi rex, magnus sophiae sectator, amator,
Munere qui tali gaudes, modo mitto legendum.

(0951C). . . . « Sed Categoriae illae decem Augustino tribui non debent. Et revera Benedictini acutissimae naris in distinguendis genuinis Augustini operibus in ea praestantissima, quam curarunt, editione, non modo Dialecticam et Categorias ex Aristotele desumptas, sed et Grammaticam ut et Rhetoricam Augustino abjudicarunt, et in appendicem tomi I cum caeteris operibus spuriis rejecerunt. »

Nec de versibus hic descriptis certum omnino est, num habeant Alcuinum auctorem, quamvis illius nomen in fronte praeferat codex quidam pervetustus Sanct-Germanensis his verbis: Prologus Alcuini ad Carolum Augustum super Categorias sancti Augustini. Vide appendices ad Opera sancti Augustini.

335 VERSUS

Me lege, qui veterum cupias cognoscere sensus,
Me quicunque capit, rusticitate caret.
(0951D)Nolo meus lector segnis sit, nolo superbus,
Devoti et humilis pectoris antra colo.
Has rogo divitias sophiae non temnat amator,
Navita quas pelagi portat ab orbe suo.

CAPUT PRIMUM. DE PHILOSOPHIA ET PARTIBUS EJUS.

Carolus. Quia mentionem philosophiae in priore disputationis nostrae sermone fecimus [ Edit. Moltheri., quia mentionem in priori disputatione de philosophia sermone nostro fecimus], videtur condignum, magister, ut aliquanto latiore indagatione de ea disputare incipiamus.-- Albinus. Faciamus, sicuti tuae videtur [ Ms., videatur] sapientiae condignum.-- C. (0952A)Primo omnium dic unde dicta sit philosophia?-- A. Ab amore sapientiae. [Nam philosophia amor est sapientiae]. Graeci philon ( φίλον) amorem, sophiam ( σοφίαν) sapientiam vocant.

C. Dic ejus quoque definitionem.-- A. Philosophia est naturarum inquisitio, rerum humanarum divinarumque cognitio, quantum homini possibile est aestimare. Est quoque philosophia honestas [ Edit. honestitas] vitae, studium bene vivendi, meditatio mortis, contemptus saeculi; quod magis convenit Christianis, qui saeculi ambitione calcata disciplinabili similitudine futurae patriae vivunt.

C. Ex qua materia constat?-- A. Scientia et opinione [ Mss., opinatione; et infra, opinatio].-- C. Scientia quid est?-- A. Scientia est cum res aliqua (0952B)certa ratione percipitur, ut, eclipsis solis lunaris, corporis objectu est.-- C. Opinio quid est?-- A. Opinio est, cum incerta res latet et nulla firma ratione diffiniri potest, ut, magnitudo coeli, vel profunditas terrae.-- C. In quot [ Ms., in quas] partes dividitur philosophia?-- A. In tres: physicam, ethicam, logicam.-- C. Haec quoque latino ore exprome [ Al., expone.-- A. Physica est naturalis, ethica moralis, logica rationalis.-- C. Officia singularum specierum pande.-- A. In physica igitur causa quaerendi, in ethica ordo vivendi, in logica ratio intelligendi versatur.

C. In quot species physica dividitur?-- A. In quatuor: arithmeticam, geometriam, musicam, astronomiam.-- C. In quot partes dividitur ethica?-- A. In quatuor (0952C)quoque: prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam,-- C. Logica in quot species dividitur?-- A. In duas, in dialecticam et rhetoricam. In his quippe generibus tribus philosophiae etiam eloquia divina consistunt.

C. Quomodo?-- A. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi et in Ecclesiaste; aut de moribus, ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris; aut de logica, pro qua nostri theologicam sibi vindicant, ut in Canticis canticorum et sancto Evangelio.

C. Theologica quid est?-- A. Theologica est, quae Latine inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia de divinis et coelestibus aliquid mente solum contemplamur. Nam et in has quoque duas partes philosophia (0952D)vera dividitur, id est, in inspectivam et actualem.

C. Actualis quae est?-- A. Actualis est, quae in operationibus huic vitae mortali necessariis consistit. Per hanc igitur modus [ Mss., mos] honestus vivendi appetitur et instituta ad virtutes tendentia exercentur; per illam vero Deus amatur, spe et fide colitur.-- C. Quis est, qui philosophiae [ Edit., philosophiam] detrahere audeat.-- A. Nullus sapiens.-- C. Vere nullus sapiens. Sed pergamus ad dialecticae artis inquisitionem [ Al., quaestionem]. Et primum dic, quid sit dialectica?-- A. Dialectica est disciplina rationalis quaerendi, diffiniendi et disserendi, (0953A)etiam et vera a falsis discernendi potens.-- C. Unde dicta est dialectica?-- A. Dicta est dialectica, quia in ea de dictis disputatur. Nam lecton [ λέξις] dictio dicitur.

336 C. Quid est inter dialecticam et rhetoricam?-- A. Dialectica et rhetorica est, quod in manu hominis pugnus astrictus et palma distenta [ Edit., distensa]. Illa brevi oratione argumenta [ Al., et argumento] concludit; ista per facundiae campos copioso sermone discurrit. Illa verba contrahit; ista distendit. Dialectica siquidem ad inveniendas res acutior; rhetorica ad inventas dicendas facundior. Illa raros et studiosos requirit; haec frequenter procedit in turbas.-- C. Quot sunt species dialecticae?-- A. Quinque principales: isagogae, categoriae, syllogismorum (0953B)formulae [et] diffinitiones, topica, periermeniae.

CAPUT II. DE ISAGOGIS.

C. Quae sunt isagogae?-- A. Isagoga quippe Latine introductio dicitur.-- C. Quid significat introductio?-- A. Introductio est, quae sensum nostrum per varias divisiones rerum communium ad proprietatem cujuslibet rei introducit.

C. Quae sunt partes ejus?-- A. [Quinque], videlicet genus, species, differentia, accidens, proprium.-- C. Genus quid est?-- A. Genus est proprie quod speciebus differt; et quid sit ea substantia, de qua quaeris, communi vocabulo ostendit, ut animal. Per singulas enim species, id est, hominis, equi, bovis, (0953C)leonis et caeterorum, genus est animal, et aequaliter de omnibus praedicatur.

C. Quid est species?--A. Species est, quod [ Al., quae] de pluribus et differentibus numero, non specie, in eo quod quid sit, praedicatur. Nam de Socrate, Platone et Cicerone aequaliter homo praedicatur. Una [enim] species hominum est secundum naturam; sed multi secundum numerum.

C. Quid est differentia?--A. Differentia est, quae quale sit hoc vel illud animal, ostendit. Ut si quaeratur qualis sit homo, dicimus: Animal rationale et mortale. In his enim duobus ab omnibus aliis animantibus secernitur. In eo [enim] quod dicitur rationale, segregatur ab omnibus ratione non utentibus. Dum dicitur, mortale, in eo ab angelis differt. (0953D)Angeli enim rationales et immortales sunt; animalia vero caetera mortalia sunt, sed non rationalia. Homo autem solus ex utrisque constat; hoc habens cum angelis commune, illud cum caeteris animantibus. O mirum animal! una parte coeleste, et altera terrenum!

C. Quid est proprium?--A. Proprium est, quando unaquaelibet species naturaliter aliquo certo additamento designari potest, et ab omni aliarum specierum communione separari. Ut, solius hominis proprietas est, risibilis [ Forte., risibilem; al., proprium est risus] esse. Et sciendum est quod singulare semper proprium circumverti posse necesse est; ut puta: Quidquid homo est risibile est. Et: Quidquid (0954A)risibile est, homo est. Et haec circumversio necessaria dicitur. Nec ita rationale circumverti potest. Dicere vero possumus: Quidquid homo est, rationale est; nec tamen converso ordine: Quidquid rationale est, homo est; quia angeli rationales sunt, non tamen homines sunt.

C. Quid est accidens?--A. Accidens est quidquid accidit vel recedit praeter substantiae corruptionem, ut color candidus vel niger stare, vel jacere, esurire vel satiari, et caetera talia. Sunt quoque accidentia, quae sic accidunt [ Mss., accedunt], ut penitus non recedant, ut proceritas vel brevitas in corpore, et caetera, quae in singulis quoque membris inseparabiliter aliquoties accidunt, ut curvitas nasi [ Mss., naris], latitudo vel angustia oris rotunditas [ Edit., jocunditas] (0954B)oculorum, aequalitas superciliorum et alia multa.

C. Has quinque partes uno quolibet exemplo conjunge [ Al., declara].-- A. Genus est, ut animal; est enim vocabulum generale, commune omnium animam habentium. Species est, ut homo. Sua enim quadam specie separatur a caeteris animantibus. Et genus est totum, ut puta, tota viventia, animalia dicimus; species quidem pars est; ut, pars quaedam animalium homo est. Differentia est, rationalis mortalis; his enim duobus, ut superius diximus, differt homo a caeteris animantibus. Proprium est [ ridere ]; quia ridere praeter hominem nullius naturaliter animalis est [ Al., nullum . . . animal potest]. Accidens est, ut color in corpore, doctrina in animo. Haec (0954C)enim temporum varietate et accidunt, et mutantur.

337 Quomodo ex his quinque partibus oratio plenae [ Ms., plena] sententiae conjungi debet?-- A. Ita: Homo est animal rationale, mortale, risibile, boni malique capax. Sic etiam in omni oratione substantiali tandiu interponere debemus species et differentias, quandiu seclusis omnibus, quae idem esse possunt, quod inquiris, et ad id perveniatur [ Al., ad id, quod inquiris, perveniatur], ut proprietas ejus substantiae certa teneatur, quam definire coepisti. Haec commentario [ Ms., commentitio; al., commentatitio] sermone de isagogis Porphyrii dicta sufficiant. Nunc ordo postulat ad Aristotelis categorias nos transire.

CAPUT III. DE CATEGORIIS.

(0954D) C. Sequamur ordinem, et ejus nobis nominis primo pande etymologiam.-- A. Categoriae Graece, Latine praedicamenta [dicuntur].-- C. Quid significas, dum dicis praedicamenta?--A. Dum de qualibet re loquor, tum de ea praedico, sicut philosophi voluerunt intelligi.-- C. Quot modis fit illa praedicatio, quam locutionem, ut mihi videtur, nominare possumus.-- A. Recte tibi videtur. Duobus modis fit locutio nostra; aut de substantia, aut de accidentibus.-- C. Unde dicitur substantia?-- A. Substantia dicitur, quia subsistit, ut [ Ms., et] est unaquaeque natura in sua proprietate.-- C. Quot sunt accidentia?-- A. Corporalibus naturis novem.-- C. Quae?-- A. (0955A)Quantitas, ad aliquid, qualitas, facere, pati, situs, ubi, quando, habere [ Al., habitus]. His novem junctis ad substantiam, quam Graeci usian vocant, fiunt decem categoriae. Et inter haec decem verba, quidquid homo loquitur, inevitabiliter invenitur. Sed priusquam de his singulis disputare incipiamus, omonymorum legem, quae categoriarum sunt instrumenta, videamus.

C. Fiat! Et primum pande interpretationes nominum de illis tribus speciebus, quas in grammatica legebamus, id est, omonyma, synonyma, polyonyma.-- A. Omonyma aequivoca, synonyma univoca, polyonyma plurivoca Latine dici possunt.-- C. Eorum quoque differentiam audire exspecto.-- A. Omonyma sunt, cum duae res commune accipiunt nomen, rei (0955B)vero interpretatione separantur; ut, homo pictus et homo verus. In his namque unum nomen est, ratio vero vel interpretatio diversa. Cum enim dixeris, verum hominem animal esse, quod movetur et cibum capiat, et ratione vigeat; cum nihil horum de picto potes dicere, necessario videantur disparia. Synonyma vero sunt, quae et nomine et sui interpretatione junguntur; ut animal est, quod cibum capit, spirat, movetur et mortale est: haec enim omnia de homine, equo, et bove similiter dici possunt. Polyonyma sunt, quando multa nomina unam rem significant, neque ulla differentia vel ratio redditur nominum, cur unam rem tot nomina significent, ut, ensis, mucro, gladius.

His quoque junguntur heteronyma [Al., homionyma] (0955C)[multis] aeque nominibus res singulas significantia, sed in his ratio diversitatem nominum discernit, velut, homo, mortalis, terrenus. Homo ab humanitate, mortalis a necessitate mortis, terrenus a terra, in [ Al., ex] qua omnia gignuntur [dicitur].

C. Ad quam speciem propria nomina pertinent?-- A. Regulariter scire debemus, omnia propria nomina communia esse posse, et omonyma vocari, ut Cicero non unus sed plures: sed signis et proprietate quadam discernendi sunt; quis sit ille et quis alius et quis tertius Cicero, ut alium crassum dicas, alterum tenuem; vel longus dicatur alius, alter brevis; candido colore quis, alter nigro.

C. Omonyma quot modis fiunt?-- A. Duobus. Aut enim fortuito fiunt, aut hominum voluntate nascuntur.-- C. (0955D)Fortuito quomodo?-- A. Cum quodam casu simile quis alteri accipiat [ Al., alterius accipit] nomen.-- C. Quomodo voluntate?-- A. Cum similitudo nominis ex industria imponentis affigitur [ Al., effingitur].-- C. Si hae partes plus possunt dividi?-- A. Horum autem, quae ex industria vel voluntate nascuntur, quatuor sunt genera: Icon, cata analogiam, apenos, prosena [ Εἰκὼν, κατ' ἀναλογίαν, ἀφ' ἑνός, πρὸς ἕν].

338 C. Latino ore haec aperi.-- A. Similitudo, pro parte, ab uno, ad unum.-- C. Exemplis confirma.-- A. Similitudo, ut homo pictus et verus sola in similitudine copulantur. Pro parte, ut, quo pacto principium animalis cor dicimus, ita principium aquae (0956A)fontem dicimus; pro parte quadam utrique rei similitudo nominis videtur adjuncta. Ab uno, cum dicimus medicinale ferrum, medicinale praeceptum, medicinalis scientia, medicinalis usus; ab uno in cuncta descendunt. Ad unum est, ut, illa potio salubris est, ille medicus salubris est, illa herba salubris est. Haec enim cuncta [ Al., juncta, et conjuncta] unum, id est, salutem, videntur attingere.

C. Quia mihi perspicue nominum varietatem dixisti, superest ut quaestionum rationem exponas, quas non nisi nominibus et verbis constare posse aestimo. Ideo has duas partes principales esse natura nos docet. Nomen namque substantiam ostendit; verbum, quid quisque faciat, quidve patiatur.

A. Tribus ex fontibus omnes profluunt quaestiones; (0956B)aut ab his quae sunt; aut ab his quae percipiuntur; aut de [ Al., ab] his quae dicuntur. Una est substantiarum; quia [ Al., et sunt] sunt omnes res, quas natura peperit. Altera sensuum; quia sensu percipi non possunt, nisi hae res quae sunt, et quarum imagines animo formamus et condimus. Tertia dictionum, id namque, quod quis concipit [ Al., concepit] animo, lingua prosequenti demonstrat. Ergo quanquam separatim haec tria nominentur, mistam tamen de tribus disputationem debemus accipere. Nam de praeceptis [ Al., perceptis] qui loquitur, et originem rerum trahit, et praesidia orationis implorat. Sunt igitur illa, quae aut percipimus sensibus corporis; aut mente et cogitatione colligimus. Sensibus tenemus, quae aut videndo, aut contrectando, aut audiendo, (0956C)aut gustando, aut odorando percipimus. Mente cognoscimus, dum quodlibet corpus, ut puta hominis vel animalis multis constare ex partibus intelligimus; etiam vel crescere vel senescere; modo angi curis, modo securo pectore conquiescere; sanitate alias frui, alias dolores perpeti; peritum ex imperito, ex indocto doctum.

C. Forte haec sapientes propriis nominibus discernere voluerunt?-- A. Etiam. Nam id quod corporali sensu discernitur, usian, id est, substantiam dici jusserunt. Illud autem, quod animi tractatu solum colligitur, aut [ Ms., ac] saepe mutatur symbebicos, id est, accidens nominari [ Mss., nominare] maluerunt. Usian quoque ypocimenon, id est, subjacens appellare voluerunt. Illa vero quae accidunt, enypocimenon, (0956D)id est, in subjacenti [accidentia] dixerunt. Necesse est vero accidentia in qualibet esse substantia. Ideo illa substantia subjacens dicitur; illa vero accidentia in subjacenti substantia: ut pote, disciplina in animo, color in corpore, aut de illis novem accidentibus quodlibet, quae superius nominavimus.

C. Debemus tamen ipsa accidentia vel in ipsa usia, vel extra usiam dicere esse?-- A. Alia in ipsa, alia extra. Intra usiam sunt qualitas, quantitas et situs. Haec enim sine ipsa esse non possunt. Mox enim, ut hominem vel equum dixeris, adverti necesse est bipedalem aut quadrupedalem; album aut nigrum, stantem aut jacentem. Extra usian vero sunt locus, tempus et habitus. Nam in loco vel tempore esse aliquem; (0957A)vestiri vel armari, ab usia separata sunt. Alia sunt communia, id est, intra et extra usian, ut, relatio, facere et pati. Majus vero et minus, unum in se habent, aliud extra se. Item facere et extra et intra, ut caedere quisque dici non potest, nisi alterum caedat; similiter pati: caedi enim vel uri nullus potest, nisi ab altero patiatur [ Ms., patietur].

C. Estne alia horum accidentium differentia?-- A. Est. Ea enim quae insunt cuique, aut in solo, et in omni; aut in solo et non in omni; aut in omni et non in solo; aut nec in solo, nec in omni esse necesse est. Et has quatuor species Graeci vocant; Enmocepanti, enmonoceupanti, expanti, enmono [Mss., Enmonocepanti . . . enpanti, ceunomo] ceute, enmono utipanti.

(0957B)C. Haec exemplis planiora facias velim.-- A. Ut si hominem quis definire volens dicat, risus esse capacem; hoc et in solo homine est, et in omni: solus namque homo ridet, et cunctis ridere naturale est. In solo et non in omni, ut si quis diffiniens hominem capacem disciplinae dicat esse; hoc in solo quidem homine inveniri potest, non tamen in omni; neque enim omnes disciplinas 339 didicerunt aliquas. In omni et non in solo; ut si quis hominem diffiniens dicat, id esse hominem quod spirat, quod cibum capiat, hoc in omni quidem est homine, non tamen in solo; nam et pecudes cibum capiunt et ferae spirant. Nec in solo, nec in omni; ut si quis in hominis diffinitione id esse dicat hominem, quod album est; nec in solo nec in omni est, neque enim aut homo solus (0957C)candidus invenitur et non bos aut equus; aut omnis homo albus est.

C. Quae ex istis speciebus certiorem in usia faciunt diffinitionem?-- A. Duae. In solo et in omni; altera, quae in solo, non in omni; ut, hominem esse risibilem, disciplinaeque capacem. Hae duae species ad investigandam usian, de qua inquiris, viam monstrant. Et duae aliae certum aliquid significare non possunt.

CAPUT IV. DE QUANTITATE.

C. Decursis igitur breviter partibus, quibus usia possit intelligi, restat nunc sermo de singulis usiae accidentibus inquirere; et quantitatem, quam primam [ Al., primo] posuisti, primum expone.-- A. (0957D)Nec sine causa illa prima posita est; nam cum aliquod corpus viderimus, id, quantum sit, aestimare licebit.

C. Quomodo quantitas aestimari solet?-- A. In mensura longitudinis, latitudinis et altitudinis; quia haec tria corpus quodlibet habere necesse est. Hisque singulis duae species adjacent. Longitudini, ante et retro; latitudini, dextrum et sinistrum; altitudini, sursum et deorsum. His enim sex partibus omne corpus circumscribitur.

C. Quid si aliquis solam longitudinem metitur?-- A. Longitudo sola sine latitudine mensurata gramme dicitur, id est, linealis mensura.-- C. Quid si longitudini latitudinem metiendo quis adjecerit?-- A. Cum (0958A)emensa erit latitudo cum longitudine, epifania dicitur, id est, superficialis mensura.-- C. Quid si his duobus altitudinem adjungit?-- A. Cuncta haec tria mensurae sociata solidum corpus perficiunt cum sex suis partibus praescriptis, hisque ascribitur secundum positionem [loci], longe vel juxta. Nam aliud, quod mihi a dextris vel sinistris, ante vel retro juxta est; aliud quod longe; verbi gratia: Hic paries prope est; et ille vel ille mons longe.

C. Potest ita de infra et supra intelligi?-- A. Potest. [Sed] sciendum [est] aliud esse naturale super et subter: aliud vero, quod circa nos est.-- C. Quod est naturale, et quod circa nos est?-- A. Naturaliter enim coelum [semper] supra est et terra infra, quod migratione nostra mutari [ Edit., punctari; (0958B)Mss., migratio . . . immutare] non potest. Nostrum autem super et subter migratione commutatur; ut si quis cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat; aut e superioribus ad inferiora descendat.

C. Num omnia ad quantitatem pertinentia his sex partibus includuntur?-- A. Non omnia has circumpositiones habent. Tempus vero et numerus et oratio, licet ad quantitatem pertineant, his tamen non subjacent claustris. Unum vero et [ Mss., vel] decem et [ Mss., vel] centum cum dicimus, ipsum numerum solum dicentes, non aliquid corporaliter numerantes, non reperimus in illis dextrum aliquid vel sinistrum. Similiter et in tempore aut [ Mss., atque] sermone maxime cum haec citissime labuntur. Nam tempus (0958C)instabili motu semper decurrit, in tantum, ut diligentius considerantibus pene nihil praesens esse videatur. Ita et sermo, cum nondum dictus fuerit, non apparet. Manifestum est igitur haec tria positionem diversarum partium non habere.

C. Si magis aut minus, quod Graeci malon, ceuton [Mss., cecoton.; al., μάλλον et ἔλαττον] dicunt, quantitas habere potest?-- A. Non potest. [Nam] magis bipedale vel minus dici non potest; nec magis tres aut minus tres nominare licet. Similiter tempus et oratio magis aut minus non habent; sed omnia quantitatis paria aut imparia nuncupanda sunt.-- C. Quid si magis longum aut minus dicamus?-- A. Tunc ad aliquid categoria erit. Nam magis simile et minus simile solemus dicere; simile vero cuilibet simili (0958D)simile est. 340

CAPUT V. DE AD ALIQUID. C. Verum quia mentionem categoriae ad aliquid fecisti, illius proprietates pande.-- A. Faciam, licet extraordinarie [ Al., extra ordinem]. Nam post quantitatem qualitas ponebatur in ordine. Ad aliquid ergo categoriam vocamus, qua [ Mss., quae] id, quod est, dicitur ex altero, et sine cujus societate esse non possit; et cujus vis omnis ex alterius conjunctione descendit; ut duplum, simpli dicitur duplum; et majus, minori dicitur majus; et simile, simili dicitur simile.-- C. Et hoc claret, ad aliquid non sua vi, sed alterius conjunctione consistere. Sed si alio (0959A)modo possit diffiniri profer.-- A. Tunc ergo et vere et proprie ad aliquid dicitur, cum sub uno ortu atque occasu et id quod jungitur [et id cui jungitur], invenitur; ut puta, servus et dominus, utrumque vel simul est, vel simul non est. Etenim cum dominum dixeris, necessario existet et servus; cum vero dominum tuleris, nec servus apparet. Similiter duplum et simplum alterutrum se vel interimunt vel ostendunt. Apparente enim duplo nascitur simplum; duplo pereunte nec simplum [ Edit., semiplum] poterit permanere: similiter si simplum non sit, nec duplum est. At si simplum fuerit, et duplum necessario apparebit.

C. Quo numero vel quibus casibus hae conjunctiones nominum solent esse?-- A. Saepius singulari (0959B)numero, ut simplum dupli, pater filii. Sed et alia hujusmodi genitivo casui; alia [ Al., nunc] dativo; pleraque [ Al., nunc] ablativo copulari solent. Genitivo quidem, ut servus domini; duplum simpli. Dativo: Simile simili, par pari. Ablativo vero: Sensibile sensu sensibile.

Si huic categoriae alterna conversio accidere potest?-- A. Etiam. Nam utrumque rationabiliter dici potest; et servus domini, et dominus servi; et simplum dupli, et duplum simpli. Et sciendum est quod semper relativa vel simul nasci vel simul exstingui oportet, ut subtracto servo dominus non est; remoto domino nec servus apparet. Ita de patre et filio. Ac ideo secundum hanc categoriae regulam miranda est Arii, vel magis miseranda, et ejus quoque (0959C)sociorum stulta caecitas; asserentes Filium secundum tempus Patri esse posteriorem; dum omnino constat secundum dialecticam simul consempiternum esse Filium cum Patre [ Mss., Filium Patri]. Et si Deus Pater (quod nec illorum impietas audebat negare) aeternus est, utique et Filius aeternus est secundum dialecticae rationis necessitatem.

CAPUT VI. DE QUALITATE.

C. Nunc qualitatis rationem expone; et primum dic, quid sit inter qualitatem et quale?-- A. Qualitatem namque dicimus, dulcedinem, austeritatem, albediem, nigredinem. Quale vero intelligitur, quoties album aliquid dicimus, dulce vel austerum.-- C. Videtur enim qualitatem magnam habere communionem (0959D)cum caeteris categoriis.-- A. Incurrit namque in caeteras omnes, et ideo difficilior est; ut puta in usia invenitur, cum dicimus, homo grammaticus. In quanto: Alba et nigra epifania [ Al., mensura]. In ad aliquid: Prudens pater; optimus filius. In facere: Dure saltat. In pati: Fert fortiter vulnera. In loco: Obscurus locus. In tempore: Calidus mensis aut frigidus. In jacere: Pronus aut supinus jacet. In habere: Decenter armatus.

C. Quot habet haec categoria species?-- A. Quatuor, quas Aristoteles genera vocat. Primum genus est habitus et affectio, secundum potentia naturalis, tertium passivae qualitates sive passiones, quartum formae ac figurae.-- C. Habitus vel affectio (0960A)quid est?-- A. Habitus est, quod animus longo habet tempore; ut virtus et disciplina. Affectio est mutabilis mentis impulsio; ut repentina cupiditas vel iracundia.-- C. Quid est inter virtutem et disciplinam?-- A. Hoc profecto, quod disciplina in ea parte animae, quae rationabilis dicitur, tantummodo versatur. Virtus vero omnes animae partes amplectitur, omnemque [ Al., totamque] animam suo imperio gubernat et regit; ut et iracundiam domet et cupiditates 341 amoveat, quod disciplina haud facere potest.-- C. Quot sunt partes animae?-- A. Tres, rationabilis, irascibilis, concupiscibilis. Sed haec alias. Nunc coeptum iter pergamus [ Al., carpam].

C. Potentia naturalis quid est?-- A. Quoties (0960B)quis videtur vel posse vel non posse se aliquid facere per naturam, ut verbi gratia visis corporibus puerorum, dicamus eos in futuro vel cursores vel pugillatores [ Al., pugiles] fore; non quod adhuc hac arte teneantur, sed videntur per naturalem potentiam eam posse habere. Similiter de sanitate et infirmitate ex corporis qualitate saepe solent medici praedicere.

C. Passivae qualitates vel passiones quae sunt?-- A. Passivae autem qualitates sunt aut albedo aut nigredo et eorum media, rubor et pallor. Haec enim non nisi vel animae vel corporis passione nascuntur. Ut enim nigrescat aliquid, corporis passio est; ut pallescat vel rubescat, animae, quae cum turpitudinis verecundiam ferre nequiverit, quasi ad defensionem (0960C)sui, copiam sanguinis in exteriores partes corporis fundit; eoque fit, ut pudore nimio rubescamus. Pallor quoque simili animae passione consistit, cum perculsa [ Al., perculsi] metu nimio ad cordis ulteriora confugit, eam sanguis insequitur, [adeo], ut desertum sanguine, quod est in conspectu, corpus albescat. Hae igitur qualitates, si diu perseverant [in corpore], passivae qualitates dicendae sunt; si vero ad breve tempus exstiterint ita, ut cito discedant, passiones eas potius nominamus

C. Nunc quartam edissere speciem; et primo quid sit inter formas et figuras explana [ Al., dicito].-- A. Figurae inanimalibus [ Al., animalibus, mendose ] tribuuntur, ut puta, trigonus vel tetragonus. Formae autem animalibus, in quibus formosos aliquos vel (0960D)deformes [ Al., formosa aliqua vel deformia] asserimus. In eodem quoque qualitatis genere curvitas et rectitudo, asperitas et lenitudo, raritas et densitas inveniuntur.

C. Si qualitas contrarietatem recipit?-- A. Quaedam recipit et quaedam non recipit. Quis enim dubitat saluti [ Edit., salvo] contrarium esse languorem, justitiae justitiam, malo bonum? E contra vero fusco vel pallido; triangulo vel tetrangulo, vel tetragono contrarium nihil est.-- C. Si magis ac minus recipit?-- A. Recipit omnino, sed non omnis. Nam magis album vel magis nigrum dicere possumus: sed magis trigonum, vel magis tetragonum [ Mss., vel minus trigonum] dici non potest.

(0961A)C. Si etiam hae quatuor praedictae categoriae proprium aliquid per se singulae habeant, velim exponas.-- A. Habent. Nam usiae proprium est, ut sit singularis atque una numero, et contraria in se suscipiat, ut puta, homo singularis usia est atque unius numeri et susceptibilis contrarietatis. Itaque modo sanitatem modo aegritudinem suscipere potest. Quantitati vero proprium est, ut ejus omnia paria vel imparia dicantur; ut, iste homo illi homini par vel impar est magnitudine. Ad aliquid vero proprietatem habet, ut in se convertantur, sicuti est servus domini et dominus servi. Qualitatis vero singulare est, ut cuncta ejus secundum qualitatem similia aut dissimilia nominentur, ut dulce omni dulci, albo album, calido calidum aut simile aut dissimile nuncupatur.

CAPUT VII. DE FACERE ET PATI.

(0961B) C. Superest ut de facere et pati, in quibus maxime verborum ratio constat, quia pariter esse necesse est, pariter respondeas.-- A. Haec duo ex qualitatis fonte videntur descendere. Id namque, quod calidum facit, calidum sit necesse est. Calidum vero quale [Edit., quod] esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, a passione qualitatis accipit calorem: et qui docet, cum docet doctor est, et discipulum facit: uterque [ Ed., utrumque] autem sive doctor sive discipulus qualis est: et caetera his similia.

C. Num in his categoriis contraria inveniuntur?-- A. Solent enim genere esse similia, contraria (0961C)qualitate. Etenim calidum, quod frigido praestat calorem sui [ Al., quod frigido obstat caloris vi], sub eodem genere est. Similiter quod dulce est, dulce non facit, nisi id quod dulce non fuerit. Nam si id quod patitur, dulce fuerit per naturam sui, 342 alterius dulcedinem, quam [ Mss., quo] recipiat, non habet. Necesse est ergo dulce non esse id quod patitur, ut dulcedinem recipiat alienam; et contraria sunt in qualitate dulce et amarum.

C. Quid est, quod dixisti genere esse similia?-- A. Ignis non potest a melle accipere dulcedinem; aqua vero potest; quia quamdam similitudinem habent in genere.-- C. An magis an minus admittunt?-- A. Etiam. Possumus enim dicere, magis vel minus (0961D)docet magister; et magis vel minus doctus est discipulus.

CAPUT VIII. DE JACERE.

C. Quid de jacere habemus intelligere?-- A. Quid aliud, nisi situm et positionem corporis, si jaceat, stet, vel sedeat quislibet? Necesse est enim, omne corpus, quod sex [ Edit., in] partibus, ut praediximus, includitur, in quolibet esse loco et quolibet modo in loco esse, ut aut per longitudinem extendatur, aut per latitudinem diffundatur, ut per altitudinem erigatur. Et haec omnia ad situm pertinent corporis, situs vero ipse localis [ Forte, situm. . . localem] esse necesse est.

CAPUT IX. DE UBI ET QUANDO.

(0962A) C. Quid habes de ubi et quando dicere?-- A. Quid aliud, nisi quod ubi in loco et quando in tempore significant? Nam omne corpus necesse est locum aliquem, in quolibet tempore occupare; ut, Romae in senatu fui, ante horam tertiam, post Martium mensem. Haec in loco et tempore esse debent; non locus et tempus.

CAPUT X. DE HABERE. C. Restat, ut de habere incipias dicere, et quot modis habere dicamur aliquid?-- A. Octo habendi sunt species. Prima est, quoties animo aliquid habemus, ut justitiam, disciplinas, virtutes vel vitia. (0962B)Secunda, quoties in corpore habere aliquid dicimur, ut albedinem, nigredinem, varietatem vel caetera quae per qualitatem corpori insunt [ Edit., insidunt]. Tertia de quantitate descendit, quoties quatuor vel quinque pedum habere dicimur [ Al., quid habere dicitur] longitudinem. Quarta, cum non in toto corpore, sed in parte corporis aliquid habere firmamur, ut digito annulum, in pede calceos vel cothurnos. Quinta species est, cum non in corpore, sed circa corpus habere aliquid dicimur, ut vestis atque indumenta omnia. Sexta, quoties ipsas corporis partes habere narramur, ut manus, pedes, caput, aut reliqua, quae sunt in compage membrorum. Septimus vero locus est [ Al., septima in locum pertinet], quoties far vel vinum vas aliquod habere dicitur. Octavus (0962C)habendi gradus [ Al., octava. . . species], est, qui possessionem nostram vel dominium videtur ostendere, cum aedes vel rus quis habere dicitur.

C. Nunquid non licet nobis dicere, mulierem habere maritum; vel vir uxorem habet, pater filium, et filius genitorem?-- A. Sane ita dici [ Al., dicere] doctores respuunt, atque improprie proferri [ Edit., conferre] confirmant. Propterea, quod asserunt non haberi posse, quod habet habentem; sed rectius dici autumant, esse mulieri virum, vel uxorem viro esse, patrem filio esse, famulis dominum esse; siquidem verbi hujus vim in hoc esse contendunt, ut significare non possit, et habere aliquem et haberi.

C. Ex his omnibus decem praedicamentis unam (0962D)mihi conjunge orationem.-- A. Plena [ Al., perfecta] enim oratio de his ita conjungi potest: Augustinus magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie infolatur [ Mss., infulatus], disputando fatigatur. Augustinus usia est; magnus, quantitas; orator, qualitas; filius illius, ad aliquid, stans, situs; in templo, locus; hodie, tempus; infolatus, habitus; disputando, agere; fatigatur, pati.

343 C. Et est prima usia his novem accidentibus subjacens?-- A. Nam necesse est magnitudinem vel qualitatem in quolibet corpore inveniri, et patrem et filium inter duas usias versari; similiter et in loco et in tempore esse cujuslibet corporis est; vestiri vero et stare; et aliquid agere vel pati quis (0963A)non agnoscit in quolibet corpore esse consideranda? Et haec accidentia non nisi in qualibet subjecta substantia inveniuntur.

CAPUT XI. DE CONTRARIIS VEL OPPOSITIS.

C. Dum saepius in nostra disputatione de contrariis introduxisti [ Al., mentionem fecisti], contrariorum vel oppositorum velim rationem exponas.-- A. Contrariorum vero genera quatuor sunt, quae Aristoteles anticimena [ ἀντικέιμενα], id est, opposita vocat. Primum genus est, quod diversum vocatur, ut sapientia, stultitia: quod genus in tres dividitur species. Nam sunt quaedam ex eis [ Mss., sunt quaedam ejus], quae medium habent, ut candidum et nigrum medium habent colorem pallidum et fuscum. Sunt (0963B)quaedam quae sine medio sunt, ut salus, aegritudo: horum nihil medium est, quia necesse est unum e duobus inesse corpori. Et sunt quaedam, quae medium habent, sed sine nomine est medietas eorum, nisi huic, oppositorum negatione, formetur nomen; ut justum et injustum habent quiddam medium, ut est sputa screare, aures purgare, quae vocabulum non habent, nisi dicamus nec justum nec injustum.

Secundum genus contrarietatis est relativorum, quae ita sibi opponuntur, ut ad se conferantur, sicut duplum et simplum, magis et minus. Et hoc solum genus oppositorum conferatur.

Tertium genus est, quae per habitum et privationem fiunt; in his namque observari oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno (0963C)tempore. In eodem negotio sunt caecitas et visus; in videndo enim et non videndo consistunt. Haec in eodem loco sunt; utrique namque, caecitati et visioni, in oculis locus [est]. In tempore congruo, ut calvum non dicere, nisi si eo tempore, quo capillos habere debuerat, non habeat: capillos vero habere, vel non habere sibi oppositum est.

Quartum vero genus contrarietatis ex affirmatione et negatione, ut Homerus disputat, Homerus non disputat; Macharius currit, Macharius non currit: quod genus apud dialecticos omnes quaestiones pene generare solet.

C. Si aliquando mala malis opponuntur?-- A. Etiam secundum philosophos, qui virtutes semper (0963D)medias esse dixerunt, et ex utraque parte habere vitia. Et hoc reor Apostolum significasse, dum dicit: Via regia nobis gradiendum, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinandum: ut plus justum, et minus justum.-- C. Quomodo plus justum?-- A. Plus justum [ Mss., justo] est severitas; minus justo adulatio. Inter quae duo mala mediam justitiam locaverunt. Similiter inter versutiam, hebetudinemque, prudentiam posuerunt; inter libidinem insensibilitatemque temperantia constituta est; inter timiditatem et audaciam fortitudo regnat.

C. Quot modis prius dicimus?-- A. Quinque modis aliud [ Edit., alius] altero prius dicitur. Primus est, cum aliquem dicimus tempore priorem, id est, seniorem. Secundus modus est numero, dum dicimus, (0964A)unum esse prius quam duo, quia duo ex uno nascuntur, non unum ex duobus; et uno pereunte duo esse non possunt; duobus autem pereuntibus, unum tamen permanet. Tertius modus est ordinis, ut in disciplinis prius est singularium [ Mss., singularum] discere formas, et nomina litterarum; dehinc syllabarum conjunctiones cognoscere; tunc verborum sumere notitiam; postremus nobis est orationis [ Edit., rationis] usus assumendus, propter quem cuncta quasi praecurrentia membra prius discimus. Quartus modus est, dum feliciores et meliores, priores vulgus assolet dicere. Quintum genus est, quando illud prius est, quod ex se [ Mss., esse] alterum facit, ut exempli gratia, si homo est, recte eum dicimus animal rationale, mortale, risus capax. (0964B)Sed hoc genus prioris, in se converti potest.-- C. Quomodo?-- A. Nam quidquid homo est, 344 animal est mortale, rationale, risus capax; item, quidquid animal est mortale, rationale, risus capax, hominem esse necesse est. Sed tamen hominem necesse est prius esse; et sic tandem ista definitio vel conversio vera esse poterit.

C. Modos quoque, quibus aliquid simul esse dicamus, voluissem audire.-- A. Tribus modis aliquid simul esse dicimus, aut tempore, aut natura, aut genere.-- C. Da exempla-- A. Tempore, ut duos homines uno tempore simul esse dicimus, verbi gratia Albinus et Homerus. Natura, ut simplum et duplum. Genere, ut animalia, quae specie discernuntur; aliud pedestre, aliud volatile, aliud aquatile, quibus (0964C)omnibus aequaliter animal genus est.-- C. Quot modis fit differentia?-- A. Materia, aut opere, aut in utroque.-- C. Pone exemplum.-- A. Materia, si sint annuli similes duo, unus aureus, alter argenteus. Opere, si ex auro dissimiles annuli fabricentur. Utroque, ut si annulus sit aureus et stilus argenteus.

CAPUT XII. DE ARGUMENTIS.

C. Argumentorum rationem diversitatemque voluissem, ut enotares [ Mss., enucleares] mihi. Et primum, ut dicas, quid sit argumentum, flagito.-- A. Argumentum est rei dubiae affirmatio. Et constat ex annuntiatione [ Forte, enuntiatione].-- C. Annuntiatio quid est?-- A. Oratio verum aut falsum significans, (0964D)in nominativo casu cum [ Hoc est, addito] est et non est; ut: Homo est, homo non est.

C. Quid in aliis casibus?-- A. Nihil verum significat addito est [vel] non est, nisi addantur aliae partes, ut, hominis est, ut mortalis sit et rationalis. Item, homini est risus proprium [ Edit., proprietas] accidens. Ita et [in] caeteris casibus.-- C. Scio cum dico: Homo est, vel, homo non est, verum esse vel falsum. Sed cum dico: Homo vel non homo; homo enim nomen est; sed quid sit non homo velim ut dicas.-- A. Homo nomen est, ut dicis; non homo infinitum nomen est; hominem enim negas, nec tamen quid sit ostendis.

C. Argumentorum rationes [ Al., enumerationes] prosequere, et quomodo proponantur edissere.-- A. (0965A)Aliae igitur sunt propositiones argumentorum universales; aliae particulares, aliae singulares, aliae indiffinitae.-- C. Harum singularum exempla profer.-- A. Universales sunt, ut, Omnis homo justus est, vel: Omnis homo injustus est. Particulares, ut, Quidam homo justus est, vel: Quidam homo injustus est. Singulares, ut, Homerus justus est, vel: Homerus injustus. Indiffinitae, ut, Homo justus est, vel: Homo injustus est.

C. Quomodo hae appellantur propositiones argumentorum?-- A. Hae enim sunt simplices, et appellantur categoricae, id est, praedicativae.-- C. Unde dicuntur praedicativae?-- A. Quia homo substantia est, justitia accidens; et praedicatur de homine.-- C. Quid est inter hominem et justum; (0965B)nonne sunt duo nomina, [et duo termini]?-- A. Sunt enim duo nomina et duo termini; et terminus major de termino minori praedicatur.-- C. Quomodo?-- A. Justitia enim de homine praedicatur, et homo est minor terminus. Non enim de solo homine, sed de Deo et angelis justitia praedicatur; et ideo major terminus justitia est quam homo, quia latius patet [ Mss., vadit]; et homo subjectus est justitiae; et minor terminus subjectus dicitur; major, quia [ Ms., qui] latius vadit, praedicatus terminus dicitur.-- C. Mirum mihi est, quomodo accidens major sit quam substantia.-- A. Quid enim, candela vel lux, quae de candela emicat, major vel melior? C. Utique lux.-- A. Nonne lux accidens est candelae, et candela substantia est?-- C. Est, et agnosco in eo accidens (0965C)posse esse substantia melius et majus. Sed prosequere caetera.

A. Sunt enim aliae propositiones argumentorum hypotheticae, id est, conditionales.-- C. Quomodo conditionales?-- A. Quibus conditio aliqua supponitur; et sunt duplices, hoc modo, ut Omnis homo, si bonus est, justus est; ita tandem justus est homo, si bonitatem habet. Item: Coelum, si rotundum est, volubile est; ita tandem [ Coelum] volubile est, si rotundum est.

345 C. An necesse est, ut priora repetam, unum terminum majorem esse, alterum minorem?-- A. Non, quia saepe accidit aequales esse terminos, ut, homo risibilis est. Nam alia natura risibilis non (0965D)est, nisi homo; nec latius risibilis vadit [extenditur], nisi ad hominem solum.

C. Quomodo discerni possunt, quae sint aequales vel inaequales?-- A. Quod aequales aequaliter circumverti possunt, hoc modo: Quidquid homo est, risibile est; et Quidquid risibile est, homo est. Nec sic inaequales circumverti possunt, ut, Quidquid homo sit, justum sit; vel Quidquid justum sit, homo sit.

C. Quomodo quaelibet res his argumentis confirmari potest aut destrui?-- A. Hoc modo: Si omni homini recte loqui bonum est, tum grammatica bona est. Nulli dubium est, quin recte loqui bonum est; utique grammatica bona est; quia rectiloquium sine grammatica esse non potest. Item: Si rusticitas (0966A)mala est, utique grammaticam non legere malum est, quia omnis homo absque grammatica rusticus est. Item: Si omnis sapientia bona est, utique philosophia bona est, quia philosophia summa sapientia est. Et hi sunt syllogismi conditionales.

C. Et qui sunt praedicativi?-- A. Qui simpliciter vadunt [ Al., constant], hoc modo, ut. Omne justum honestum; omne honestum bonum: omne igitur justum bonum. Haec [enim] universalia confirmativa dicuntur; quia universaliter concluditur, omne justum bonum esse. Item: Omne justum honestum; nullum honestum turpe; nullum igitur justum turpe. Hic enim ex universali affirmatione transit ad universalem negationem, et confirmat nullum justum esse turpe. Item: Quoddam justum honestum; omne (0966B)honestum utile; quoddam igitur justum utile. Hic particulariter affirmat quoddam justum utile esse. Item: Quoddam justum honestum; nullum honestum turpe; quoddam igitur justum non est turpe. Hic quoque particulariter per negationem affirmat, quoddam justum non esse turpe. Horum enim syllogismorum multae sunt species. Sed haec [ Ms., hae] ad praesens sufficiant ad cognoscendum universales et particulares conclusiones in affirmando et negando.

C. Qualiter syllogismus confici debet?-- A. Ex tribus saepissime membris; ita ut ex duabus primis propositionibus tertia conficiatur conclusio. Ut si quaeratur, an castitas utilis sit, dicamus: Omnis virtus utilis est; castitas autem virtus est: castitas (0966C)igitur utilis est. Ex utilitate igitur et virtute quoddam tertium colligitur et necessario concluditur, ut castitas utilis sit.

CAPUT XIII. DE MODIS DIFFINITIONUM.

C. Modo enim velim ut diffinitionum modos et divisiones enuclees mihi. Et primum dicito, quid sit diffinitio?-- A. Diffinitio est oratio brevis et lucida ejus rei de qua quaeritur, naturam ab aliis rebus divisam propria significatione concludens.-- C. Quomodo haec incipere debet [vel] finiri [ Edit., diffiniri].-- A. Primum enim hanc per immensum tendi oportet, incipientem a genere, dehinc paulatim currendo per partes devenire debet ad id, in (0966D)quo solum est id, quod diffinitum est: ut hi qui signa formant, primo immensum sibi deligunt lapidem, dehinc paulatim minuendo et abscindendo superflua ad formandos vultus et membra perveniunt. Sic diffinitio a genere incipiens, depulsa paulatim generalitate verborum ad proprium demonstrandae rei cubile tendit accedere.

C. Da exemplum.-- A. Homo est substantia animata, rationalis, mortalis, risus capax. A latitudine substantiae primo haec incipit diffinitio; quia quidquid naturarum est, substantia dici potest. Deinde dicit hominem substantiam animatam; in eo, quod dicit animatam, secernit eam ab his quae animam, id est vitam, non habent. In eo, quod dicit, rationalis, segregat eam ab omnibus rationem non habentibus. (0967A)In eo, quod dicit, mortalis, dividit [ Al., separat] eum ab angelis, qui non moriuntur. Et sic pervenit ad proprietatem hominis, id est, risus capax, quod solius est hominis. 346

CAPUT XIV. DE SPECIEBUS DIFFINITIONUM. C. Quot species sunt diffinitionum?-- A. Quindecim. Sed aliae ex his ad dialecticos pertinent, aliae ad rhetores.-- C. Illas maxime velim audire, quae magis ad dialecticos pertinent.-- A. Est enim principalis diffinitio, quae substantiam cujuslibet naturae propriae [ Mss., proprie] demonstrat, qua maxime philosophi utuntur, ut: Homo est animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax; haec enim (0967B)diffinitio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo.

Item est species diffinitionis, quae a notitia dicitur, et rem aliquam per actum significat, non per substantiam, ut: Homo est quid [ Ms., quod] rationale conceptione et exercitatione naturali praeest animalibus cunctis; hic enim actum hominis significat, non substantiam. Item in Psalmis: Beatus vir, qui in lege Domini meditabitur die ac nocte: hic enim per actum significatur quid agat beatus vir.

Item est species diffinitionis, quae qualitativa dicitur, quae quamlibet personam per qualitatem designat, ut, si quaeratur, qualis sit homo, respondetur: Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet, inter bonum malumque discernit. Item in psalmis (0967C)propheta ostendit, qualis sit Christus, dicendo: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.

Item diffinitio est per differentiam; ut si quaeratur quid inter regem et tyrannum sit, adjecta differentia, quid uterque sit, diffinitur hoc modo: Rex est pius et modestus; tyrannus vero impius et immitis. Et in psalmo: Mutuatur peccator et non solvit: justus autem miseretur et tribuit.

Item fit diffinitio quaedam per privantiam [ Al., privationem], ut si quaeratur quid sit substantia, dicatur quod neque qualitas est, neque quantitas, neque aliquod accidens; hoc enim genere diffinitionis et Deus utcunque intelligi potest; dum enim, quid sit Deus, nullo modo comprehendere valeamus, (0967D)id est, naturam ejus, ut est, nullus effari potest; sed ex eo, quod non est, secundum philosophos, definiendus est; ut si dicamus: Deus neque corpus est, neque animal, neque ullum elementum, neque sensus noster, neque intellectus, neque aliquid, quod ex his capi possit.

Item quaedam diffinitio est per indigentiam pleni in eodem genere; ut, si quaeratur, quid sit quadrans; respondetur, cui dodrans deest, ut sit assis.

Item quaedam diffinitio est per laudem, ut: Dux [ Mss., Lex est animi consilium] est animus, [consilium] et disciplina civitatis. Et in psalmo: Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

(0968A)Item quaedam diffinitio est quasi juxta rationem, id est, cum majoris rei nomine [ Al., in homine] minor res ostenditur; ut, Homo est minor mundus; et: Edictum est lex annua [ Al., animi].

C. Cui enim parti dialecticae artis hae diffinitiones maxime jungendae sunt?-- A. Topicis.

CAPUT XV. DE TOPICIS.

C. Quae sunt Topica?-- A. Argumentorum sedes, fontes sensuum, origines dictionum.-- C. In quot species dividuntur topicorum argumentationes?-- A. Topicorum, id est, localium argumentatio triplex est, quia sunt argumenta, aut in ipso negotio, de quo agitur; aut ex rebus aliis tracta nascuntur; aut (0968B)certe extrinsecus assumuntur.

C. Primam expone speciem.-- A. Tribus modis ab ipso negotio, secundum dialecticos, sumuntur argumenta. A toto, a partibus, a fine.-- C. Exemplis confirma.-- A. Totum duobus modis dici solet: aut a genere, ut, si quaeratur, an justitia utilis sit, fiat hujusmodi syllogismus: Omnis virtus utilis est; justitia autem virtus [est]: ergo justitia utilis est. Hic autem a toto, id est, a genere, virtute scilicet, quae justitiae genus est, comprobatur, justitiam utilem esse. 347 Item totum est, quod ex multis partibus integrum constat; ut, mundi integritas ex multis conficitur partibus, cujus quaedam pars homines sunt. At si quaeratur, si humanae res divina providentia regantur, fiat hujusmodi syllogismus: Si (0968C)mundus Dei providentia regitur, homines autem pars mundi sunt; humanae igitur res divina providentia reguntur. Hic necesse est intelligi, id parti congruere, quod toti convenit [ Edit., toto evenit]. Item a partibus argumenta ducuntur [ Edit., dicuntur]: ut si quaestio sit, an sit utilis medicina, dicatur: Si depelli morbos salutemque servari, mederique vulneribus utile est, quae sunt partes medicinae, utilis est ergo medicina. Item a fine, quem quidam notam vocant, fit argumentum; ut, si quaeratur, an justitia bona sit, fiat syllogismus talis: Si beatum esse bonum est, et justitia bona est; hic est enim justitiae finis, ut qui secundum justitiam vivat [ Mss., quis . . . vivat, et], ad beatitudinem perveniat; et necesse est eam rem bonam esse, cujus finis bonus est.

(0968D)C. Illa argumenta, quae aliunde attrahuntur, quot species habent?-- A. Tredecim. Alia a conjugatis fiunt, alia a genere, alia a specie, alia a similitudine, alia a differentia, alia a contrariis, alia a consequente, alia ab antecedentibus, alia ab adjunctis, alia a repugnantibus, alia a causis, alia ab effectis, alia a comparatione.-- C. Hoc quoque exemplis lucidius aperi.-- A. Faciam.

A conjugatis. Primum a conjugatis ducitur argumentum hoc modo, cum ex conjugatione, id est, derivatione nominis vel verbi fiat conjectura; ut, si scripsit, scriptor est; si compascuus ager est, jus est compascere; compascuus enim et compascere inter se juncta sunt. (0969A)Et Terentius: Homo sum, humani a me nihil alienum aestimo. Et Cicero: Verrem dixit everrisse [Ms., evertisse ] provinciam.

A genere. A genere argumentum est, quando a re generali ad speciem aliquam descenditur; ut, Mulierum genus avarum est; nam Euripila auro vitam viri vendidit [Mss., Erypila, al., Eriphyle . . . prodidit ]. Et item: Si libidinosus, et adulter; si avarus, et fur.

A specie. A specie; ut cum probare crudelem volumus, quaedam ab eo crudeliter facta doceamus. Item illud Virgilii (Aen., VII, 363) : At non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledeamque Helenam Trojanas vexit ad urbes? (0969B)Nam Phrygius pastor species est; et si istud ille unus fecit, et illi [ Ms., alii] hoc Trojani generaliter facere possunt. Species enim semper subest generi, ut homo subest animali. Ac ideo genus totum dicitur, species pars; ut cupiditas genus est omnium libidinum. Pars etiam quaedam cupiditatis, id est species, avaritia.

A similitudine. A similitudine argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur, ut ex eo, quod certum circa rem similem acciderit, id quoque, quod dubium est, et in quaestionem venit, comprobetur. Inspicitur saepe similitudo in contrariis; ut: Si his qui imprudentes laeserunt, ignosci convenit, his qui necessario profuerunt, gratiam habere non oportet. Hic contraria sunt, prodesse et nocere. Similitudo autem (0969C)animorum est, quod neque ille voluit obesse, neque hic prodesse. Fit et per paria, cum non ex contrariis rebus, sed ex simillimis per naturam probabile colligimus argumentum. Num ut locus in mari sine portu navibus intutus est; sic animus, qui sine fide est, amicis non potest esse portuosus. Fit et in his rebus, quae sub eamdem rationem cadunt, dum ex unius rei ratione alterius quoque ratio comprobatur; ut puta, qui filium vendidit, iniquam rem fecerit; et qui emit, inique fecerit [ Mss., fecit].

A differentia. A differentia fit [ Mss., est] argumentum, quando per differentiam aliquae res separantur, ut Virgilius (Aen., X, 581) : (0969D)Non Diomedis equos, non currum cernis Achillis.

348 Fit quoque differentia, cum in eodem genere species ab alia specie secernitur, ut Marcus Tullius: Qualis in urbana provincia fuerit Verres, talem in provinciali esse.

A contrariis A contrariis sumitur argumentum, quando res sibimet discrepantes opponuntur; ut Virgilius (Aen. IX, 94): O genitrix, quo fata vocas, aut quid petis istis? Mortaline manu factae immortale carinae Fas habeant; certusque incerta pericula lustret Aeneas? Jovis [Jupiter] ad Berecynthiam fertur dixisse. Et: Si desertor appellandus est, qui hostem vitat ac fugit, (0970A)is certe, qui non vitavit, nec fugit, sed ultro appetit [ Ms., appetiit], desertor nullo modo dici potest. Et: Si honestum est aliquid, turpe non est. Et: Si jure factum est aliquid, non potest pro injuria vindicari.

A consequente. A consequente, quando positam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut Virgilius (Aen., I, 531): Non nos aut ferro Libycos populare Penates Venimus; aut raptas ad littora vertere praedas, Non ea vis animo. Et reliqua. Et: Si mulier peperit, cum viro concubuit; peperit: igitur, consequens fit, necesse est, quia concubuit cum viro.

Ab antecedentibus. Ab antecedentibus argumentum est, quando ex his, (0970B)quae prius gesta sunt, consequentia approbantur. Ut Marcus Tullius pro Milone: Cumque ante diem tertium praedixerit Clodius, Milonem periturum; cum ille non dubitaverit aperire, quid esset facturus, vos potestis dubitare quid fecerit? Praecessit enim praedicatio [Forte, praedicatio], et secutum est factum. Et reliqua.

Ab adjunctis. Ab adjunctis argumenti fides sumitur, cum probabiliter ostenditur, quid sit ex re quaque venturum, ut Virgilius (Aen., VIII, 147): . . . . . Nos si pellant, nihil abfore credunt Quin omnem Hesperiam penitus sua sub juga mittant. Omnis enim res habet aliquid praecedens, aliquid simul, aliquid subsequens: et ideo ex his omnibus (0970C)argumenta colligimus. In adjunctis etiam, ut Cicero voluit, maxime quaeritur, quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit; qui locus maxime ad conjecturam pertinet. Ante rem, apparatus, colloquia. In re, strepitus pedum. Post rem, pallor, rubor, et si qua sunt similia

Locus ab antecedentibus, et consequentibus et repugnantibus in eo differt a conjunctis sive adjunctis [quod] conjuncta non semper eveniunt; consequentia vero semper. Ea igitur sunt consequentia, quae rem necessario consequuntur, ut: Si dies est, lucet. Item, antecedentia et repugnantia; quidquid enim consequitur quamque rem, id cohaeret cum re necessario [et quidquid antecedit, id trahit consequentem (0970D)necessario]; et quidquid repugnat, ejusmodi est, ut cohaerere nunquam possit.

A repugnantibus. A repugnantibus argumentum est, quando illud quod objicitur reo, aliqua contrarietate destruitur. Ut Cicero dicit: Is igitur non modo a te periculo liberatus, sed etiam amplissimo honore ditatus arguitur, domi suae te interficere voluisse. Item: Si, qua die caedes ista Romae facta est, ego Athenis fui, in caede interesse non potui.

A causis. A causis argumentum ducitur, quando ex consuetudine communi res, quae tractatur, fieri potuisse convincitur. Ut Terentius (And. III, IV, 3): (0971A)Ego non nihil ( Mss. τὸ nihil omittunt ) veritus sum, dudum abs te cavere, ne faceres, Quod vulgus servorum sollicitat ( Al., solet) dolis ut me deluderes.

349 Fit quoque hoc modo a causa argumentum, dum causam adulterii libidinem esse dicimus; sive parricidii, avaritiam. Sed et tum latius disputandum est de vi causae, id est, avaritiae sive libidinis; quatenus si causa turpis videatur, res quoque inhonesta videatur; ut: Qui lucri faciendi causa venit in templum, sacrilegus est. Non enim res maleficium facit, sed causa faciendi; nec exitu, sed conatu malefacta existimantur.

Ab effectis. Ab effectis argumentum est, cum ex his quae facta sunt, aliquid approbatur, ut Virgilius (Aen., IV, 13): (0971B)Degeneres animos timor arguit. . . . . Nam timor est causa, ut degener sit animus; quod timoris est effectivum.

Efficientia sunt, quae vel vi sua aliquid conficiunt, ut ignis incendium; vel sine quibus effici non potest aliqua res, ut naves sine trabibus. Efficientia alia sunt necessaria, alia non. Huic loco efficientium causarum junctus locus est, effectus a causis, id est, eventus; ut enim causa, quid sit effectum, indicat; sic effectus, quae fuerit causa, demonstrat, ut fumus ignem. Et ideo Cicero loco causarum efficientiam [ Edit., loco efficientiae] posuit, eventum vero loco effectorum; ut si quem [ Edit., siquidem] insolentem probaveris, dicas, etiam arrogantem futurum. Ita per [ Ms. om. per] eventum, id est, effectum insolentiae (0971C)arrogantiam probas; arrogantiae vero causam, id est, efficientiam, insolentiam [ Al., arrogantiae causa est insolentia.

A comparatione. A comparatione argumentum ducitur, quando per collationem personarum sive causarum sententiae ratio confirmatur. Et semper augendae rei studet comparatio; fitque tribus modis; a majore, a minore, a pari.

A majore hoc modo; ut Virgilius (Aen., VII, 335): Tu potes unanimes armare in praelia fratres.

Ergo qui in fratribus hoc potes, quanto magis in aliis. Item a majore: Si adulterum occidere licet, licet et loris caedere.

(0971D)A minorum comparatione, ut: Si furem nocturnum occidere licet, quid [ Al., cur non] latronem? Item a minore: Si exiguae pecuniae causa peccare non dubitabit, quid cum illi majus esset propositum lucrum? Certe non abstinuit [ Al., non abstineret].

A parium comparatione, ut Virgilius (Aen. X, 81, 82): Tu potes Aeneam manibus subducere Grajum: Nos aliquid Rutilos contra juvisse nefandum est? Item a pari: Si quis neget caedem a se esse factam, eo quod non ipse percusserit; dicitur ei, nihilum interesse ut auctor quis fuisset caedis, an ipse percusserit, quia ex utroque in eumdem exitum scelus venerit.

C. Si evangelicae similitudines pertinent, an non, ad istas species, ubi dixisti a similitudine vel a contrario (0972A)argumenta esse ducenda?-- A. Pertinent utique.-- C. Quonam modo?-- A. Quaedam enim similitudines a pari dicuntur, quaedam a contrario. Quae vero a paribus, his verbis jungi possunt: Sicut istud, sic et illud. Sicut de servo, qui dimissus a Domino suum suffocavit conservum, dici potest: Sicut Dominus huic servo nequam non dimittenti conservo suo fecit; sic pater vester coelestis faciet vobis. Et reliqua.

Item de feneratore qui, cum duobus debitoribus donavit quod debebant, ab eo plus dilectus est, cui plus donavit. Et de homine qui habebat duos filios, majorem in agro sibi propinquantem; minorem in longinquo luxuriantem, et innumerabilia hujusmodi. De his enim, quantum similia sunt, ducitur intellectus (0972B)ejus rei, cui adhibentur, insinuandae.

Quae sunt a contrario, his verbis jungi possunt: Si istud, quanto magis et illud. Ut ille, qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, jam dormiens excitatur, ut tres panes accommodet amico suo. Si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis Deus, qui suos servos diligens hortatur, ut petamus [ Al., petant], dabit bona petentibus se? Item iniquitatis villicus, qui falsatis chirographis providebat sibi et laudatus est a domino suo; hoc argumento concludendus [ Al., concludendum] 350 est: si laudari potuit ille a domino suo, qui fraudem faciebat, quanto amplius placeant Domino Deo, qui praecepta [et] instituta fideliter agunt [ Al., servant]. Sicut etiam de judice iniquitatis, qui interpellabatur a vidua, comparationem (0972C)duxit ad judicem Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est.

CAPUT XVI. DE PERIHERMENIIS. C. Perihermeniarum subtilitates a te audire desidero, de quibus dictum est, Aristotelem in mente tinxisse calamum, dum eas scriptitabat [ Al., scriptitaret].-- A. Subtilitas earum nimia est; sed angustia nostrae disputationis pauca de eis tangere habet; et tantummodo, quo illae spectent, aperiendum videtur [ Al., est].

C. Illius nominis interpretationem primum expone.-- A. Perihermeniae dicuntur, quasi de interpretatione.-- C. Quomodo de interpretatione?-- A. Omnis quippe res, quae una est, et uno significari (0972D)sermone poterit, aut per nomen, aut per verbum demonstratur. C. Quomodo demonstratur vel hoc, vel illud? A. Per nomen substantia omnium rerum significatur, ut, homo. Per verbum actio vel passio cujuslibet rei ostenditur, ut, homo currit; homo uritur. Quae duae partes orationis interpretantur totum, quidquid mens conceperit ad eloquendum [ Mss., loquendum.]

C. Quid est, conceperit?-- A. Conceperit, id est, intellexerit; omnis enim elocutio mentis [est] interpres; quia quod mens intelligit, elocutio interpretatur per catafasin vel apofasin.

C. Haec duo nomina, quae induxisti, Latino ore profer.-- A Catafasis [ κατάφασις] est affirmatio; ut, (0973A)homo currit. Apofasis [ ἀπόφασις] est negatio; ut, homo non currit.

C. Quot species sunt Perihermeniarum?-- A. In septem species praedictus philosophus [ Al., ipse Aristoteles] eas dividit, id est, nomen, verbum, orationem, enuntiationem, affirmationem, negationem, contradictionem.-- C. Num me iterum per grammaticam ducere disponis?-- A. Dispono, sed excelsiore gradu. Et si interrogas, videbis, quantum distat dialectica [ Al., dialecticae] subtilitas a grammatica simplicitate.

Definitio nominis C. Nomen quid est?-- A. Vox significativa secundum placitum, sine tempore, diffinitum aliquid significans, in nominativo casu, cum est et non est, in obliquis casibus nihil, cujus nulla pars est significativa (0973B)separata. Ut: Socrates.-- C. Lucidius hanc philosophicam diffinitionem explana. A. Nomen est vox significativa. Nam omne nomen aliquid significat, visibile vel invisibile, substantiale vel accidens.-- C. [Quomodo substantiale, vel accidens]?-- A. Omnis enim natura, quae substantia dici potest; ut homo. Et omni igitur naturae, praeter Dei solius, aliquid accidit; ut homini in corpore calor, in animo disciplina.

C. Nunquid non Deo accidit bonitas, justitia, et caeterae virtutes?-- A. Non accidit ei bonitas et justitia; sed [ Al., quia] ipse est bonitas et justitia. ita et de aliis virtutibus sentiendum est.

C. Quid est, secundum placitum?--A. Id est, secundum compositionem singularum gentium. Nam res eaedem omnibus gentibus sunt; nomina vero diversa, (0973C)et secundum placitum imponentium composita, ut auri eadem natura est apud Graecos et Latinos; dum illi hoc Kryson nominant, isti aurum.--C. Quomodo sine tempore?--A. Quia nomen tempus non attrahit, sicut verba faciunt.

C. Quid est, diffinitum aliquid significat?--A. Omne enim nomen in nominativo casu cum verbo substantiali sum aliquid certum significat, in affirmatione vel negatione; ut, homo sum, homo es, homo est. Arbor non sum, non es, non est. In obliquis vero casibus nihil certum significat, nisi additis aliis partibus ab plenam significationem, ut, Hominis istius est liber iste; ut, Huic homini da hunc librum; ut, Hunc hominem legere fac librum istum, ut, Ab hoc homine librum istum didici.

(0973D)C. Quid est, cujus nulla pars est significativa separata? A. Nam Socrates trisyllabum nomen est; separatis vero singulis syllabis, nil per se significat, nec So, nec cra, nec tes.

351 C. Num non domus, si dividitur in duas syllabas, id est, do et mus, significat tamen aliquid? et talia innumera.-- A. Significat enim, sed nihil ad prioris nominis significationem pertinet secundi nominis significatio. Nam mus animal est per se; et do verbum aliquid actionis significans: sed utrorumque significatio nil ad domum significandam pertinet.

C. Qualiter in compositis nominibus, ut est hircocervus, quod graece tragelaphus dicitur; num non (0974A)ideo hircocervus videtur dici, quia quamdam similitudinem habet cervi, quamdam hirci?-- A. Forte fieri potest, ut ideo dicatur. Sed si hircocervum nomino, quod animal tunc intelligis me significare; vel hircum vel cervum [ Mss., hircorum vel cervorum]?-- C. Nec hircum, nec cervum; sed illud animal, quod eo solet nomine significari.-- A. Et ideo nihil illud nomen separatum significat, quod ad primam naturam pertineat, quam primo significare incipiebat.

Definitio verbi. C. Verbum quid est?-- A. Vox significativa secundum placitum, cum tempore diffinitum aliquid significans, et accidens.-- C. Intelligo enim ex prioris diffinitionis interpretatione, quid est vox (0974B)significativa, et quid secundum placitum. Et forte quid sit cum tempore video, quia verbum solet secum tempus attrahere. Sed expone, quid sit diffinitum aliquid significans et accidens?-- A. Nam omne verbum certam significat actionem et [ Al., vel] passionem, ut, video vel videor. Et cuilibet substantiae illa actio vel passio solet accidere, ut, puta, homini videre vel videri.

C. Si omnia [verba] actionem [ Ms., actum] vel passionem significant, unde aliqua dicuntur neutralia?-- A. Non ideo, quod unam ex his non habeant significationem; sed quia uniformiter semper proferuntur, id est, vel actum solum, ut manduco, curro; vel passionem, ut, vapulo, veneo. Sed haec alias.

Definitio orationis. (0974C) C. Oratio quid est?-- A. Congrua partium ordinatio, perfectam sententiam demonstrans, cujus partium aliquid separatum significativum est.-- C. Quomodo separatum significativum?-- A. Plena oratio: Virgilius Aeneadas cecinit. Virgilius igitur et Aeneadas et cecinit haec tria separata aliquid per se significant: Virgilius hominem, Aeneadas gentem, cecinit [actum].

Definitio enuntiationis. C. Quid est enuntiatio?-- A. Enuntiatio est oratio veri vel falsi significativa.-- C. Quomodo veri vel falsi significativa?-- A. Principales sunt species orationis, secundum dialecticos, quinque; sed haec (0974D)sola, id est, enuntiativa verum aliquid vel falsum significat; ut, homo est, vel homo non est; Socrates disputat, Socrates non disputat. Horum enim unum verum esse necesse est, id est, aut Socratem disputare, aut Socratem non disputare. Et in hac sola specie philosophi, qui de veritate rerum vel de falsitate disputaverunt, omnes suas posuerunt controversias.

C. Num et illae aliae species quatuor ad dialecticos non pertinent?-- A. Non pertinent ad dialecticos, sed ad grammaticos.

C. Tamen illarum nomina cum exemplis dicito.

Interrogativa A. Est enim quaedam species orationis interrogativa, ut: (0975A)Quo te, Moeri, pedes? an, qua ( Ms., et quo) via ducit, in urbem?

Imperativa. Est quoque quaedam species orationis imperativa

Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis.

Deprecativa. Est etiam quaedam orationis species deprecativa, ut: Juppiter esto pius, precibus si flecteris ullis.

352 Vocativa. Est etiam species quaedam orationis vocativa, ut: Huc ades, o Meliboee. Sed nulla harum specierum aliquid verum vel falsum (0975B)significare potest; sed sola enuntiativa aliquid veritatis vel falsitatis ostendit.

Definitio affirmationis. (0976A) C. Affirmatio quid est?-- A. Affirmatio est enuntiatio alicujus de aliquo, ut, Socrates est; vel alicujus de aliqua re, ut, Coelum volubile est.

Item definitio contradictionis et negationis C. Negatio quid est?-- A. Negatio est alicujus ab aliquo, ut, Socrates non est; vel alicujus de aliqua re; ut, coelum volubile non est.--C. Contradictio quid est?-- A. Contradictio est affirmationis et negationis oppositio, ut: Socrates disputat; Socrates non disputat.

Philosophia

Physica

Arithmetica Geometria Musica Astronomia.

Ethica

Prudentia Justitia (0976B)Fortitudo Temperantia.

Logica

Dialectica Rhetorica.