Introitus
[recensere]Satyram ‘totam nostram esse’ satis constat : atqui, de quibus rebus satyra agat, neminem fallit per omne aevi spatium multis et linguis et litterarum generibus actum esse. Saepenumero enim cuicumque nostri Iuvenalis, Arbitri, utriusque Flacci carmina legenti aliorum carminum, aliis numeris, aliis verbis exaratorum, simulacrum quoddam in auribus resonat, quod continuo quaestio illa sequitur : quot ex his similitudinibus communi nostrae humanae naturae debentur ? Quot deinde alicui rei, quae quantulacumque aliquid maius est quam simplex consequentia earundem difficultatum quas hominibus sub diversis caeli aevique regionibus viventibus semper semperque ferre necesse est ? Operae pretium erit fortasse hoc limen echoicum paullulum superare, dicta colligere, modos inspicere : explorare, utrum nihil aliud hoc sit ac rerum similitudo sub eadem civili humanaque condicione ortarum, an revera forsitan aliquid maioris momenti, quod haec omnia conectat, reperiri possit. Quod ad nos attinet, ut qui Aegyptologiam colamus, hanc operam, lecturos saltem delectandi causa, Aegyptiacis carminibus non dico intulimus (longum et maioris calami opus), sed inferre coepimus, ut ‘togatulos’ etiam apud Nili ripas quandoque vixisse, scripsisse et laborasse in apertum proferre experiremur.
De Papyro berolinensi 3024 breves notae
[recensere]Omnium operum, quae Aegyptologi ‘querimonias’ vocant, certe id, quod Papyro berolinensi 3024 continetur[1], quod unicum exstans exemplar dialogi viri cuiusdam cum daemone suo inter Primam Periodum Intermediam quae vocari solet (2200-2060 a.Chr.n.) et Amenemhetis III (1846-1797 a.Chr.n.) regnum exarati, maxime philologorum oculos convertit[2].
Vir, inquam, quidam cum daemone suo colloquitur in interiori dialogo : nomine daemonis eam partem Aegypticae humani individui divisionis significo, quae patrio sermone ba[3] vocatur et quae inter initia ephippiorrhinchi imagine, praeposito turibulo fumanti et postposito signaculo mortis, pingebatur, procedente autem tempore avis cuiusdam anthropocephalae signo potius scripta est.
Tantidem momenti est, quod sit dialogus et quod sit interior, seu quod duae eiusdem individui partes disputent : altera scilicet, homo, quae imago sui viventis est, altera autem, ba, quam Assmann[4] imaginem mortis sub specie dissociationis fuisse interpretatur : cui interpretationi hoc ipsum opus opem ferre videtur ; nam nullus secum dialogus fieri potest sine dissociatione.
Idem ba recenter partes aliquas in psychostasi (scilicet hominis defuncti animae dei Thoth, idest Mercurii, ad libram coram osiride iudicium) egisse creditum est, utique accusatoris[5], haud secus atque Apuleius Platona daemonas cuiusque vitae custodes, ex quibus et ille Socraticus esset, facere credidisse scripsit[6], cui rei debetur versio nostra nominis Aegyptiaci ba nomine graeco ‘daemonis’.
Papyri Berolinensis 3024 compendium
[recensere]Duae personae, homo scilicet quidam vitam relinquere cupiens et daemon eius, disserunt utrum revera necesse sit sepeliri cultibusque funebribus frui, ansatius sit corpus suum sole nimboque exhaustum piscibus vorandum tradere, cum omnis religio, deorum iudicium, incantamenta, pyramides ad caelum gradus faciendo dominis suis proximam vitam praebere posse perperam creditae,nihil aliud ac superstitio sint decipiensque fabula vulgus, cum etiam pyramidum altaria, lapsu temporis, vivorum oblationes memoriamque accipere desinant derelictaque maneant eo ipsissimo more, quo ad ripam fluminis eorumcadavera derelinquantur, qui sine superstite perierint[7]. Praestat igitur vitae deliciis frunisci, curas oblivisci, dies singulas bonas captare, malas tolerare.
Quid igitur fit, homo respondet, memoriae mei insepulti, memoriae mei piscibus voraturis abiecti? Heu me, nam oblitterabor et nomen meum evanescet. Quid quod et nunc oblitteror, quid quod et nunc omnibus est odionomen meum, cum nemo mihi praesto sit praeter amicos falsos et inimicos veros? Quid denique restat, nisi mortem cupere, quae talis mihi videtur qualis patria exuli, coelum serenum viatori, reditus naviganti, libertas captivo? His rebus adde, quod, si funebri cultu fruar, coeli ianuae mihi patebunt: cum ipsis diis colloqui potero, a quibus nemini iam me arcere licebit: et per illos nocentibus nocebo, per illos scienda sciam, veram vitam vivam per illos.
Quid amplius?, daemon respondet: nam frustra de horum omnium vanitate tibi persuadere conor: gere tibi morem ipsi, mortem exspecta, funus spera. Nam seu tibi quae cupis habebis seu non, post te mortuum simul unam domum habebimus aeternam.
De operis modis cum satyra communibus
[recensere]Ut vidimus, de religionis futilitate daemon homini persuadere conatur: quod quamvis frustra fit — homo enim sepulcri necessitatem constanter adfirmare pergit — vehemens est impetus in religionem sensumque communem. Unde illa quaestio oritur: cum procul dubio contra regum sacerdotumque doctrinam auctor scribat, nonne hoc opus pro satyrico haberi potest? Primum responsum esto: non ex rebus, sed ex modo intellegi debet utrumduo opera, utique si diversis temporibus nationibusque orta sint, eidem litterarum generi adscribi debeant. Multa enim similia, sed diversis modis, verbis, animi motibus apud mortales diversis temporibus scribuntur nec satis est ut eadem auctores scribant, ut ipsa opera similia et eiusdem generis dici possint. Intueamur igitur, utrum hic Dialogus revera more satyrico sit compositus annon. Ubi hoc discreverimus, videbimus an et alia Aegyptiaca opera exstent quae eadem elementa communicent, denique an dici liceat Aegyptios aliquid commentos esse, quod ‘protosatyra’ vocari possit necne.
In primis dicendum est inter hominis daemonisque sermonem plurimum esse[8]. Homo poeta est utiturque formulis religiosis funebribusque consuetis ut sensus suosmet exprimat. Oratio autem daemonis omnino vulgaris est: de contubernio plurum sermonum in satyra, utique lyrici oratoriique, Hor. sat. I 10, 11-12, aperte dicit: « sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, / defendente vicem modo rhetoris atque poetae ».
Usus exempli personarumque ad rectam vivendi rationem demonstrandam, qui apud Romanos fabula exprimitur[9], satyrae communis est. Postquam funebres ritus frustra fieri demonstravit, daemon homini persuadere conatur, mortis funerisque cogitatione seposita, vita quam optime frui necesse esse, tempore secundo gaudere, curas oblivisci, quod nemo Latine vertere dubitarit: «carpe diem». Ut hoc patefaciat, per ficticiam agricolae cuiusdam personam labores recte ferre docere conatur contendens non hominum, sed puerorum tantum mortes lugendas esse, ut quibus vitam suam perficere non contigerit[10].
Quid communius satyrae quam dialogus? Qui vel mortalium (HOR. sat. II 1, 4, 8; IVV. 9) vel mortalis cum persona ficticia (HOR. sat. II 2 et 7) vel immortalium (HOR. sat. II 5; VARR. Men. 435 sqq. Buecheler) esse potest, nec scaena dialogica ipsi Romanae satyrae conditori, scilicet Ennio[11], ignota erat. Opus nostrum procul dubio secundo generi adscribendum est. Quod homo daemoni difficultates suas patefacere experiatur, hoc feliciter evenire non potest, cum ei non cum homine vero res est, qui ut par est prout quaeque res se habeat aliter se gerere possit, sed cum persona unicuique individui difficultatis urda nec nisi partes suas iterum iterumque agenti.
Operis exitus, in quo uterque opinionem suam servat, quaestiones non solvuntur, homo cum daemone suo non convenit, daemon alterius vulnera sanare nequit, monet ne habeamus hunc pro mero dialogo vel opere cuius propositum sit theologicas spiritualesque quaestiones didactice disserere. Dissociatio fuit, dissociatio est. Si disseritur, non fit ut quaestiones solvantur, sedut eiusdem aetatis lectoribus duae doctrinae ostendantur: altera, ea scilicet daemonis, quae humanam vitam nil putat esse nisi constanter rem gerere, magna cum industria tempus secundum sequi[12] et cuius unicus exitus est cynismus[13] hominis sibi placentis et alienae anxietati numquam subvenire valentis; altera, ea scilicet hominis, quae hoc vivere, quod potius non perire est, excipere nequit: in dogmatibus quibusdam inde a pueritia vivere edoctus est; ex illis dogmatibus non modo intellectum suum, sed ipsos animi motus et — quidni? — affectus exstruxit. Huius dialogi propositum haud est, uter recte sentiat, monstrare, sed monere neutrum salutiferum esse, ambas vias, dogmaticam scilicetet pragmaticam, nonnisi ad mortis amorem ducere posse. Quid igitur expedit? Aut, auctoris opinione, nihil, aut non erat cur tali opere explanaretur: quidquid id est, hoc silentium in modo operis partes suas agit, quae, nisi interpretatio nostra huius modi fallitur, haberi poterunt, ut videbimus, pro elementisquae opus conectant cum litterarum genere de quo hic agimus.
De ceteris Aegyptiacis operibus hic citatis breves notae
[recensere]Quamvis lectori nil amplius quam gustationem (ne ‘saturae lancis’ themate secedamus) earum rerum, quae utriusque amnis scriptoribus communes sint, a nobis inlatam iri sperare licet, nihilominus statuimus ut una cum hoc alia tria eiusdem generis opera adponerentur : quorum operum cuique nomina a philologis indita sunt Admonitiones, auctore vel protagonista Ipuur[14], Verba, auctore Khâkhépèrrâsénèb[15], et Doctrina quaedam, quae, cum auctoris nomine careat, manuscripti nomine, id est papyri ramessaei II (pram. II)[16], citari solet. Quae tria opera cum comparationi nostrae admodum conveniunt, tum pro Aegyptici querimoniarum generis aptissimo, nostra saltem opinione, exemplo propter thematum in illis expositorum locupletissimam varietatem haberi possunt.
Scimus Admonitiones, vel Dialogum quem agit Ipuur cum Domino Mundi, in papyri Leidensis I 344 recto, xvIII dynastia (1570-1296 a.Chr.n.) exeunte, descriptas esse. Quando auctor hoc opus conscripserit, sub iudice est : nonnulla autem indicia, velut, inter alia, nomen ‘Khasétyu’ ad Asiaticos nuncupandos usurpatum, Secunda Periodo Intermedia (1785-1560 a.Chr.n.) scriptum suadere videntur[17]. Quibus temporibus aliquot Aegyptiis inimicissimae Asiaticorum stirpes, in primis tres istae quae Aegyptiorum lingua ‘Âamu’, ‘Ménétju’ et ‘rétjénu’ vocantur, Memphi Avarique metropolibus usae Aegypticarum rerum fine, ut par est credere, gebelein potitae sunt. Quarum gentium dominatum, quamvis non desint inter nostrae aetatis doctos qui adfirment illas Aegypticarum scientiarum litterarumque amantissimas vel nullo vel minimo pristinis cultibus institutisque detrimento fuisse[18], Aegyptios autem ipsos aegre tulisse poeticum hoc opus satis bene testatur : quod, ut visuri sumus, praesentem rei publicae statum, peregrinis indigenas vexantibus, vehementer plorat in dialogo cum deo quodam mundi creatore, qui de malorum exsistentia a sacerdote Ipuure accusatur[19].
Non longe antiquiora sunt Verba illa auctoris cuiusdam c. n. Khâkhépèrrâsénèb, quantum saltem ex auctoris ipsius nomine intelligi potest, quod inter Sesostridis h.n. II (1895-1878 a.Chr.n.) et XIII dynastiae (1785-1633 a.Chr.n.) tempora in usu erat. Dubium igitur est, utrum Primae Periodi Intermediae (2200-2060 a.Chr.n.) praeterita damna in memoriam revocentur, an Secundae praesentia plorentur. Hoc opus Dialogo hominis cum Daemone suo, de quo supra scripsimus, nonnihil comparabile videtur : nam hic similiter protagonista cum altera suimet ipsius parte, scilicet corde, colloquitur, de temporis sui malis acriter questus id dolens, quod cor non respondeat, non secus ac daemon in Dialogo, qui etsi respondet non solatur. Hac de causa tam similia duo haec opera visa sunt, utique cum Khâkhépèrrâsénèb exitu, Dialogus autem introitu careat, ut unum duo opus fortassis efficere putentur[20].
Doctrina vel Institutiones quae papyro ramessaei II (pbM eA 10755) continentur in sepulcro quodam xIII dynastiae temporis, quod postmodo ramessis h.n. II (1279-1213 a.Chr.n.) contectum erat, una cum aliis litterarum operum papyris in Luxor repertae sunt: quae nunc recte agere praecipiunt nunc temporis sui mala queruntur; quae altera operis pars, ut facile intelligatur, magis nostra interest.
De rebus utrique generi communibus
[recensere]Exitus
[recensere]Notae
[recensere]- ↑ Quod volumen hoc opus una cum altero quodam litterarum opere, c. n. Narratio de Pastore cum Dea, continet : et huius id est unicum quod exstat exemplar.
- ↑ De hoc opere cf. A. ERMAN, Gespräch eines Lebensmüden mit seiner Seele, Aus dem Papyrus 3024 der königlichen Museen, Berlin 1896 ; W. BARTA, Gespräch eines Mannes mit seinem Ba, Berlin 1969 ; M. LICHTHEIM, Ancient Egyptian Literature : A Book of Readings, I. The Old and Middle Kingdoms, Berkeley 1973, pp. 163 sq. ; J. P. ALLEN, The Debate between a Man and his Soul: A Masterpiece of Ancient Egyptian Literature, Leiden-Boston 2011.
- ↑ De hoc numine, inter principes religionis Aegyptiacae, locupletissimum hucusque opus exaravit L. V. ŽABKAR, A Study of the Ba Concept in Ancient Egyptian Texts (Studies in Ancient oriental Civilization 34), Chicago 1968.
- ↑ J. ASSMAN, Tod und Jenseits im alten Ägypten, München 2001, cap. 4.
- ↑ S. DONNAT, Le dialogue d’un homme avec son ba à la lumière de la formule 38 des Textes des Sarcophages, Bulletin de l’Institut français d’archéologie orientale 104, 2004, pp. 191-205.
- ↑ APUL. Socr. 16 «Ubi vita edita remeandum est, eundem illum, qui nobis praeditus fuit, raptare ilico et trahere veluti custodiam suam ad iudicium atque illic in causa dicunda adsistere, si qua commentiatur, redarguere, si qua vera dicat, adseverare, prorsus illius testimonio ferri sententiam».
- ↑ Cc. 60-67, «Qui lapide Libyco aedificant, opere finito, ubi perfectionis pyramis perfectum opus est atque emptores dii facti sunt, eorum altaria derelinquuntur instar miserorum super ripam mortuorum superstitis defectione, ubi fluctus partem suam cepit, sol idem[fecit] eis[que] fluvii ripae pisces loquentur».
- ↑ O. RENAUD, Le Dialogue du Désespéré avec son âme. Une interprétation littéraire (Cahiers de la Société d’égyptologie 1), Genève 1991.
- ↑ U. KNOCHE, La satira romana, Brescia 1969, p. 37: «[Ennio] è il primo esempio di favolain versi latini… La favola infatti appartenne anche in epoche seguenti alle tematiche della satira: Lucilio (fr. 980 ss.) ha inserito la storia del leone e della volpe in più vasto ordine di idee; al suo esempio si è ispirato Orazio… soprattutto nella favola del topo di campagna e del topodi città (sat., 2, 6, 79 ss.)».
- ↑ Cc. 68-80, «Sequere diem bonum; obliviscere curas. Homo agrum suum arat. Qui messem suam navigio imponit; die festo appropinquante ratem [in siccum] trahit; sole occidente et redeunte in navigio vigilans Boreae obscuritatem advenientem servat. Cuius uxor natique noctu in lacu crocodilis circumdato perierunt. Is igitur sedens loqui coepit: “Non flebo hanc matrem, cui Averno exire negatur. Altera [mihi] super terram praesto erit! Id verumtamen doleo, quod eius nati in ipso ovo deleti aevo suo nondum maturo crocodili vultum viderint”»
- ↑ Cf. e.g. KNOCHE, op. cit., pp. 35 sq.: «Sappiamo da QVINT. inst. IX 2, 36, che Ennio in unasatira ha rappresentato un diverbio tra Mors e Vita personificate… Può essere indicativo in proposito il giusto richiamo di Quintiliano alla contesa fra la Ἀρετή e la Κακία svolta da Prodico diCeo nella parabola di Eracle al bivio; sono ben noti d’altra parte l’agone del discorso giusto e del discorso ingiusto nelle Nuvole di Aristofane o le scene corrispondenti nel Pluto e si potrebbe ricordare anche la lite tra il mare e la terra di Epicarmo. Soprattutto la filosofia popolare ellenistica amava far parlare, e anche contrapporre in dialoghi poetici, astrazioni personificate diogni genere».
- ↑ Cui admonitioni simillima sunt in Psaltarum Carminibus quae monentur: quae carminaquamvis sepulcrorum parietibus inscripta «concernent les vivants, et… les exhortent à profiter de la vie, tandis qu’elle dure» (A. VARILLE, Trois nouveaux chants de harpistes, Bulletin de l’Institut français d’archéologie orientale 35, 1935, pp. 153-160)
- ↑ Doctrina daemonis procul dubio cynica est, cf. KNOCHE, op. cit., p. 80: «[Il cinico] moveva dal presupposto che l’uomo dovesse vivere secondo natura, cioè anzitutto senzapretese… ; cercava di liberare l’uomo da tutti i legami… della religione, dello Stato, della società, della famiglia, e soprattutto dalla convenzione, da tutto ciò insomma che è meraparvenza e non è conforme alla natura» (intervallis litteras distinxi).
- ↑ De quo auctore et eius opere quaeso inspicias R. ENMARCH, The Dialogue of Ipuwer and the Lord of All, Oxford 2005; A. GARDINER, The Admonitions of an Egyptian Sage from a Hieratic Papyrus in Leiden (Pap. Leiden 344 recto), Leipzig 1909; W. HELCK, Die “Admonitions” Pap. Leiden I 344 recto (Kleine ägyptische Texte 11), Wiesbaden 1995.
- ↑ De quo GARDINER, The Admonitions cit.; g.e. KADISH, British Museum Writing Board 5645: The Complaints of Kha-kheper-Re’-senebu, Journal of eastern Archaeology 59, 1973, pp. 77-90 ; R.B. PARKINSON, The Text of Khakheperreseneb : New Readings of EA 5645, and an Unpublished Ostracon, Journal of eastern Archaeology 83, 1997, pp. 55-68.
- ↑ De quo opere inspiciantur A. GARDINER, The Ramesseum Papyri, Oxford 1955; J.W.B. BARNS, Five Ramesseum Papyri, Oxford 1956, pp. 11-14; S. QUIRKE, Egyptian Literature 1800 BC. Questions and Readings, London 2004, pp. 187-189.
- ↑ J. VAN SETERS, A Date for the “Admonitions” in the Second Intermediate Period, Journal of egyptian Archaeology 50, 1964, pp. 13-23.
- ↑ N. GRIMAL, Storia dell’antico Egitto, Bari 2011, pp. 243-245.
- ↑ W. BARTA, Das Gespräch des Ipuwer mit dem Schöpfergott, Studien zur altägyptisches Kultur 1, 1974, pp. 19-33.
- ↑ C. BARBOTIN, Le dialogue de Khâkheperrêseneb avec son Ba : Tablette British Museum EA 5645/Ostracon Caire JE 50249 + Papyri Amherst III & Berlin 3024, Revue d’égyptologie 63, 2012, pp. 1-20.