Jump to content

De differentiis topicis (Migne)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De differentiis topicis
ed. Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 64


Boetiu.DeDiTo 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

LIBER PRIMUS.

Omnis ratio disserendi, quam logicen Peripatetici veteres appellavere, in duas distribuitur partes, unam inveniendi, alteram judicandi. Et ea quidem pars quae judicium purgat atque instruit, ab illis analytice vocata, a nobis potest resolutoria nuncupari. Ea vero quae inveniendi facultatem subministrat, a Graecis topice, a nobis localis dicitur. Ac de illa quidem parte quae judicandi magistra est, alias disputabitur. Nunc vero consilium est aperire qui sint loci, quae eorum differentiae, qui etiam quibus apti sint syllogismis. Nec id simpliciter atque uniformiter videtur esse faciendum, verum duplex est tradenda partitio, una quidem ex Graecis voluminibus eruta, altera vero ex M. Tullii Topicis sumpta. Atque in his illud ad perfectionem speculationis est astruendum, ut quibus utraque modis divisio differat, quibusque conveniat explicetur, quoque modo altera alteram vicissim possit includere; et nunc quidem non in singulis immorabimur, sed de tota divisione communiter disseremus, locorum tantum ex quibus argumenta nascuntur diffinitiones, exempla differentiasque colligentes. Singula vero pro qualitate operis diligentius, vel his octo voluminibus expedita sunt, quibus Aristotelis Topica in Latinam vertimus orationem, vel his septem quibus M. Tullii Topicis lucem plenae expositionis insudavimus. Illic igitur cuncta sunt propriis atque enodatis partibus expedita; hic vero quae alias per membra patefacta sunt, communi speculatione tractantur. Nec dialecticos solum locos, sed etiam rhetoricos, quove hi inter se atque dialecticis differant, cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propositis, eorumque differentiis inter se et communitatibus pernotatis, et argumentorum copia comparetur, et locorum clara possit esse distinctio. Ut igitur cuncta perspicuis rationibus constent, paulo altius ordiendum est. Propositio est oratio verum falsumve significans; ut si quis dicat coelum esse volubile, haec et enuntiatio et proloquium nuncupatur. Quaestio est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio, ut si quis quaerat an coelum sit volubile. Conclusio est argumentis approbata propositio, ut si quis coelum ab aliis rebus probet esse volubile. Enuntiatio quippe, sive sui tantum causa dicatur, sive ad aliud afferatur approbandum, propositio est: si de ipsa quaeritur, quaestio; si ipsa est approbata, conclusio. Idem est igitur propositio, quaestio et conclusio, sed differunt modo supra dicto. Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Non vero idem est argumentum et argumentatio: nam vis sententiae ratioque ea quae clauditur oratione cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio, argumentatio dicitur. Quo fit ut argumentum quidem virtus, et mens argumentationis sit atque sententia; argumentatio vero, argumenti per orationem explicatio. Locus autem sedes est argumenti, vel id unde ad propositam quaestionem conveniens trahitur argumentum. Quae cum ita sint, singulorum natura diligentius tractanda est, eorumque per species ac membra, ut diximus, figurasque divisio facienda est. Ac prius de propositione disserendum est. Hanc esse diximus orationem, veritatem vel mendacium continentem. Hujus duae sunt species, affirmatio una, altera vero negatio. Affirmatio, si quis sic efferat: coelum volubile est. Negatio, si quis ita pronuntiet: coelum volubile non est. Harum vero aliae sunt universales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares. Universales quidem, ut si quis ita proponat: omnis homo justus est, nullus homo justus est. Particulares vero, si quis hoc modo dicat: quidam homo justus est, quidam homo justus non est. Indefinitae hoc modo: homo justus est, homo justus non est. Singulares vero sunt quae individuum aut quid singulare proponunt, ut Cato justus est, Cato justus non est; etenim Cato individuus est ac singularis. Harum vero alias praedicativas, alias conditionales vocamus. Praedicativae sunt quae simpliciter proponuntur, id est quibus nulla vis conditionis adjungitur, ut si quis coelum esse volubile simpliciter dicat. At si conditio huic copuletur, fit ex duabus propositionibus una conditionalis, hoc modo: coelum si rotundum est, volubile est. Hic enim conditio id efficit, ut ita demum coelum volubile esse intelligatur, si sit rotundum. Quoniam igitur aliae propositiones praedicativae sunt, aliae conditionales, praedicativarum partes terminos appellamus: hi sunt praedicatus et subjectus. Terminos autem verba voco et nomina quibus propositio nectitur, ut in ea propositione qua dicimus, homo justus est, haec duo nomina, id est justus et homo, propositionis partes vocamus; eosdem etiam terminos dicimus, quorum alter subjectus est, alter praedicatus. Subjectus est terminus qui minor est, praedicatus vero qui major, ut in ea propositione qua dicitur, homo justus est, homo quidem minus est quam justus. Non enim in solo homine esse potest justitia, verum etiam in corporeis divinisque substantiis. Atque ideo major est terminus justus, homo vero minor, quo fit ut homo quidem subjectus terminus sit, justus vero praedicatus. Quoniam vero hujusmodi simplices propositiones alterum habent praedicatum terminum, alterum subjectum terminum, a majoris privilegio propositio praedicativa vocata est. Saepe autem evenit, ut hi termini sibi invicem inveniantur aequales hoc modo: homo risibile est, homo namque et risibile uterque sibi subjectus aequus est terminus; nam neque risibile ultra hominem, nec ultra risibile homo porrigitur. Sed in his necesse est hoc venire, ut si quidem inaequales termini sint, major semper de subjecto praedicetur; si vero aequales, uterque conversa praedicatione de se dicatur; ut vero minor de majori praedicetur, in nulla propositione contingit. Fieri autem potest ut propositionum partes quas terminos dicimus, non solum in nominibus, verum in orationibus inveniantur. Nam saepe oratio de oratione praedicatur, hoc modo: Socrates cum Platone et discipulis de philosophiae ratione pertractat. Haec quippe oratio, quae est, Socrates cum Platone et discipulis, subjecta est. Illa vero, de philosophiae ratione pertractat, praedicatur. Rursus aliquando nomen subjectum est, oratio praedicatum, hoc modo: Socrates de philosophiae ratione pertractat; hic enim Socrates subjectus solus est; oratio qua dicimus, de philosophiae ratione pertractat, praedicatum. Evenit etiam ut supponatur oratio, et simplex vocabulum praedicetur, hoc modo: Socratis similitudo cum supernis divinisque substantiis justitia est; hic enim oratio per quam profertur, Socratis similitudo cum supernis divinisque substantiis, subjicitur, justitia vero praedicatur. Sed de hujusmodi propositionibus in his commentariis, qui in Περὶ ἑρμηνείας Aristotelis libro conscripsimus, diligentius disseruimus. Conditionalium vero propositionum, quas Graeci hypotheticas vocant partes, sum simplices propositiones, cujus quidem ea pars quae prius dicitur antecedens, quae posterius consequens appellatur, ut in hac propositione quae dicit: si rotundum est, volubile est. Rotundum esse antecedit, volubile esse consequitur. Harum quoque aliae sunt simplices conditionales, aliae conjunctae: simplices sunt quae praedicativas habent propositiones in partibus, ut in ea quam superius diximus, si rotundum est, volubile est. Rotundum est enim et volubile est, utraeque divisae ac sigillatim acceptae praedicativae sunt. Conjunctarum vero multiplex differentia, de quibus in his voluminibus diligentissime perstrinximus, quae de hypotheticis composuimus syllogismis. Simplicium vero hypotheticarum propositionum quatuor sunt differentiae: aut enim ex duabus affirmativis categoricis constant, ut si rotundum est, volubile est, utraque enim affirmativa est; aut negativis duabus, ut si coelum rotundum non est, volubile non est; nam rotundum non esse, et volubile non esse, utraeque negationes sunt; aut ex affirmativa et negativa, ut si quadratum est, volubile non est; quadratum enim esse affirmatio est, volubile non esse, negatio est; aut ex negativa et affirmativa, ut si rotundum non est, stabile est, rotundum non esse negatio est, stabile vero esse affirmatio. Propositionum quoque aliae sunt per se notae, et quarum probatio nequeat inveniri, aliae quas, tametsi animus audientis probet eisque consentiat, tamen possunt aliis superioribus approbari. Et illae quidem quarum nulla probatio est, maximae ac principales vocantur, quod his illas necesse est approbari, quae ut demonstrari valeant, non recusant. Est autem maxima propositio, ut haec: Si de aequalibus aequalia demas, quae derelinquuntur aequalia sunt. Ita enim hoc per se notum est, ut aliud notius quo approbari valeat, esse non possit. Quae propositiones cum fidem sui natura propriam gerant, non solum alieno ad fidem non egent argumento, verum caeteris quoque probationis solent esse principium. Igitur per se notae propositiones, quibus nihil est notius, indemonstrabiles ac maximae et principales vocantur. Quae vero quamvis auditoris judicio comprobentur, habent tamen aliquid notius naturaliter ex quo, si de his fiat quaestio, velut ex alieno fidem capiant, hae demonstrabiles ac minores posterioresque dicuntur. Et de propositionibus quidem ista sufficiant. Quaestio vero dubitabilis est propositio, in qua necesse est fere eadem considerari quae dudum in propositione dicta sunt. Aliae namque simplices, aliae compositae sunt. Simplices sunt ut hae quae ex simplici propositione descendunt, hoc modo, ut si quaeratur an coelum sit volubile. Haec enim ab ea venit propositione quae dicit coelum esse volubile. Atque si a conditionali composita propositione suscipit initium, quae est an si coelum est rotundum, volubile est, erit conditionalis atque composita hoc modo; haec enim a conditionali propositione principium sumit quae est, si coelum rotundum est, volubile est: quaestio ergo alias quidem praedicativa est, alias conditionalis. Quo fit ut eaedem partes quaestionis sint quae dudum esse dictae sunt propositiones. Praedicativae igitur quaestiones habent praedicatum atque subjectum, ut in ea qua dubitatur an coelum sit volubile. Nam volubile praedicatum, coelum vero subjectum est. Major enim terminus est volubile quam coelum. Neque enim coelum solum volubile dici potest. Quae vero conjuncta est quaestio, habebit partes quod praedicatur et quod subjicitur, quod antecedit et quod consequitur, ut in ea quae dicit, an si coelum rotundum est, volubile est. Antecedit rotundum esse, sequitur volubile esse. Quae cum ita sint, in praedicativa quaestione dubitatur an subjecto termino praedicatus inhaereat. In hypotheticis vero quaestionibus, illud tantum quaeritur an illam rem quae praecedit comitetur id quod sequens esse proponitur. Omnia vero quae de praedicativis propositionibus dicta sunt, id est, quod aliae universales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares, eadem possunt dici fere in praedicativa quaestione. Hoc etenim tantum quaestio a propositione diversa est, quod propositio quidem vel enuntiata simpliciter, vel aliud probans, oratio est verum falsumve significans. Quaestio vero cum sit ipsa quidem oratio, dubitabilis tamen est propositio. Addita igitur dubitatione, quae in propositione considerantur, eadem etiam convenit in quaestione tractari. Quaestionis autem duae sunt species: una quae dicitur a dialecticis thesis; haec hujusmodi est quae de re caeteris circumstantiis nuda quaerit ac disserit, quales a dialecticis maxime ad disputationem sumuntur, ut voluptasne summum bonum sit? Ducendane uxor? haec a nobis propositio vel propositum dicitur. Altera vero quae a Graecis vocatur hypothesis, a nobis dicitur causa; haec quaestio est personis, temporibus, factis, caeterisque circumstantiis implicita; ea est hujusmodi: Jurene Cicero in exsilium dubio reipublicae tempore detrudatur, quia injussu populi cives Romanos necaverit. Hujus autem duplicis quaestionis subdivisiones alias esse necesse est, et thesis quidem philosophis, hypothesis vero oratoribus attributa est. Sed ejus quidem quaestionis quae est hypothesis posterius, divisiones dabo; nunc de theseos divisione pertractabo, quae in quatuor dividitur species. In omni enim dialectica quaestione praedicativa dubitatur an ei quod subjectum est id quod praedicatur inhaereat; cum vero aliquid alicui inesse proponitur, id aut majus erit eo de quo praedicatur eique substantialiter inesse contenditur; aut majus quidem eo erit, sed non de substantia ipsius praedicabitur; aut ei erit aequale, et in substantia praedicabitur; aut ei erit aequale, sed minime ejus substantiam continebit. Nam ut id quod minus est de eo quod majus est praedicemus, in nulla propositione evenit. Sed si tale est quod in quaestione proponitur, ut subjecto sit majus, et de subjecti substantia praedicetur, erit genus: omne enim genus est majus eo de quo praedicatur, et de substantia ejus dicitur, ut animal hominis. At si majus quidem fuerit, sed de substantia ejus non praedicetur, erit accidens, ut album homini. Quod si aequale quidem sit, sed substantiale, subjecti erit diffinitio, ut animal rationale mortale homini: hoc namque convertitur, et subjecti rationem, id est hominis substantiam, monstrat. Quod si aequale quidem sit, sed a ratione substantiae sejunctum, erit proprium: ut risibile homini. Itaque dialecticae simplices quaestiones, aut de genere, aut de accidenti, aut de diffinitione, aut de proprio fiunt. Possunt vero fieri etiam de differentia quaestiones cum quaeritur coelestia corpora rationalia sint necne, vel cum dubitatur eane sit tyranni ac principis differentia, quod hic legibus sumpsit imperium, ille violenta dominatione populum premit. Sed tantumdem est de differentia quaerere, quantum si de genere dubitetur. Aut enim constitutiva erit differentia, aut divisiva: sed si constitutiva fuerit, quasi generis obtinet locum, ut rationabilitas homini; vel si ratione degunt coelestia corpora, coelestibus quoque corporibus. At si divisiva fuerit, velut species consideratur, omnis enim species cum divisibili differentia est. Quod si differentia nunc quidem loco generis, nunc vero speciei loco utimur, ambigi non potest, cum de ea quaeritur de genere dubitari; fieri vero potest ut aliquid in certamen comparatione ducatur, velut cum ambigitur an melior sit fortitudo justitia. Sed haec quaestio in accidentis necesse est dubitatione ponatur. Namque ad comparationem nihil nisi accidens venit, hoc enim solum recipit magis et minus. Rursus de eo quod est idem potest fieri certamen, ut an idem sit utile quod honestum. Sed hic quaestio diffinitioni aggreganda est: quarum enim rerum eadem est diffinitio, ipsae quoque sunt eaedem; quarum vero diversa substantiae ratio est, ipsae quoque sunt diversae. Igitur simplicis dialecticae quaestiones recte quatuor species esse dicuntur, de quibus sufficienter dictum est. Nunc igitur de conditionalibus quaestionibus tractandum est, quarum quidem alia constat ex affirmativis duabus, alia ex duabus negativis, alia ex affirmatione et negatione, alia ex negatione et affirmatione. Si igitur ex duabus affirmationibus conditionalis constat propositio, id quaeritur an affirmatio affirmationem sequatur; quod si ex duabus negationibus propositio juncta sit, id in decertatione est an negatio negationem comitetur; quod si ex affirmatione et negatione, vel negatione et affirmatione copuletur, id ambigitur an affirmationem negatio, an affirmatio negationem comitetur. Ac prius quidem ejus quaestionis facienda est divisio, in qua disceptatur an affirmationem affirmatio consequatur, quae praedicativarum quaestionum non effugit divisionem. Nam ut praecedat aliquid et aliud consequatur, in his fere rebus evenire solet quas paulo superius commemoravi. Speciem quippe sequitur genus, vel differentia, vel diffinitio, vel proprium, vel inseparabile accidens. Item proprium ac diffinitionem sequitur species, proprium vero sequitur differentia et diffinitio, et diffinitionem sequitur proprium vel differentia, hoc modo: nam si homo est, animal est; et si homo est, rationale est; et si homo est, animal rationale mortale est; et si homo est, risibile est; si Aethiops est, niger est. Si risibile est, homo est; si animal rationale mortale est, homo est. Si risibile, rationale est; si risibile est, animal rationale mortale est; si animal rationale mortale est, risibile vel bipes est. Praeter haec autem alias quidem effectus causam, alias quidem effectum causa sequitur. Effectus causam ita: si sol praesto est, lucet. Effectum causa hoc modo: si quid exustum est, ignis adfuit; vel sic: si sol videtur, lucet. Item totum partes sequuntur, ut si integra domus est, et tectum et parietes et fundamenta consistunt. Modus etiam sequitur nomen principale, ut si justitia bona est, et quod juste est, bonum est. Nomen etiam principale sequitur modum, ut si quod juste est, bonum est, et justitia bona est. Accidentia quoque comitatur id quod subjectum est, ut si album est, corpus est. Quae cum ita sint, conditionalis quoque simplex ex duabus affirmationibus copulata, illa fere divisio facienda est quaestionis, quod in ea vel de genere, vel de differentia, vel de specie, vel de proprio, vel de diffinitione, vel de accidenti, vel de causa atque effectu, vel toto ac partibus, vel de modo ac principali nomine dubitetur. Atque haec de ea quaestione intelligenda sunt, quae cum sit hypothetica simplex, ex duabus tamen jungitur affirmativis. In hisdem etiam differentiis illas quoque consistere necesse est quaestiones, quae ab his veniunt propositionibus quae ex utraque constant negatione. Nam si genus non est, species non est. Item si differentia, vel diffinitio, vel proprium non sit, species non erit. Et de caeteris quidem quae superius dicta sunt, eodem modo considerandum est. Quidquid enim antecedit ut aliud consequatur, si id quod sequitur non fuerit, nec illud est quod antecedit. Earum vero quaestionum quae ex affirmatione et negatione consistunt, illa fere divisio est, quod vel in diversis generibus, vel in diversis speciebus, vel in contrariis, vel in privatione atque habitu continentur; ut enim affirmationem negatio consequatur, aut diversum ponitur genus, ut quod ab eo diversum est abnuatur hoc modo: si homo est; albedo non est; vel si substantia est, qualitas non est; vel si sub eodem genere diversae species proponantur hoc modo: si homo est, equus non est; vel si contraria, ut si album est, nigrum non est; vel si privationes, ut si caecus est, non videt; et postremo in omnibus, quaecunque eadem non sunt, evenit, ut, si unum est, alterum non sit. Ita ut propositam affirmationem negatio comitetur, aut diversa erunt genera, aut diversae species, aut contraria, aut privantia, aut quolibet alio modo sibi invicem inconvenientia. Ut autem negationem affirmatio consequatur, quae erat quarta conditionalis propositionis differentia, fieri non potest, nisi in his contrariis quae medio carent, et quorum alterum semper inesse necesse est, hoc modo: si dies non est, nox est; si tenebrae non sunt, lux est. Facta igitur praedicativarum quaestionum ac conditionalium divisione, illud insuper videtur addendum, quod omnis quaestio vel ex ratione disserendi, vel ex naturali, vel ex morali trahitur speculatione: ex disserendi ratione hoc modo, an affirmatio et negatio species sint enuntiationis; ex naturali ita, an coelum rotundum sit; ex morali sic, an virtus ad beatitudinem sola sufficiat. Praeterea quaestio omnis vel est simplex vel composita: simplex quoties affirmatione et negatione dividitur, ita ut totum alteri affirmare, alteri negare necesse sit, hoc modo: an coelum rotundum sit necne, haec enim una pars quaestionis affirmationem tenet, alia negationem. Nam cum alter esse defendit, affirmat, alter vero negat, cum non esse contendit. Composita quaestio est quae in plures distrahitur affirmationes, hoc modo, utrum coelum rotundum sit, an quadratum, an longum, aut cujuslibet alterius formae: hic enim plures affirmationes probare necesse est, quae diversa defendunt. Et de quaestione quidem, quantum ad praesens negotium pertinebat, sufficienter dictum est. Conclusio vero est argumentis approbata propositio, de qua eadem fere dici possunt quae de propositione. Quae quoniam diligenter superius explicata sunt, de argumento deinceps tractandum videtur. Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Hanc semper notiorem quaestione esse necesse est: nam si ignota notis probantur, argumentum vero rem dubiam probat, necesse est quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione. Argumentorum vero omnium alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia et non necessaria, alia sunt necessaria, sed non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria. Probabile vero est quod videtur vel omnibus, vel pluribus, vel sapientibus, et his vel omnibus, vel pluribus, vel maxime notis atque praecipuis, vel quod unicuique artifici secundum propriam facultatem, ut de medicina medico, gubernatori de navibus gubernandis, id praeterea quod videtur ei cum quo sermo conseritur, vel ipsi qui judicat, in quo nihil attinet verum falsumve sit argumentum, si tantum verisimilitudinem teneat. Necessarium vero est quod ut dicitur, ita est, atque aliter esse non potest; probabile quidem ac necessarium est, ut hoc, si quid cuilibet rei sit additum, totum majus efficitur. Neque enim quisquam ab hac propositione dissentiet, et ita sese habere necesse est. Probabilia vero ac non necessaria sunt, quibus facile mens auditoris acquiescit, sed veritatis non tenent firmitatem, ut hoc: si mater est, diligit filium. Necessaria vero ac non probabilia sunt quae ita ut dicuntur sese habere necesse est, sed his facile non consentit auditor, ut est hoc, objectu lunaris corporis solis evenire defectum. Neque necessaria vero neque probabilia sunt quae neque in opinione hominum neque in veritate consistunt, ut hoc, habere Diogenem cornua; quoniam unusquisque habeat quod nunquam perdiderit. Quae quidem nec argumenta dici possunt, argumenta enim dubiae rei faciunt fidem. Ex his autem nulla fides est quae in opinione hominum neque in veritate sunt constituta. Dici tamen potest nec illa quidem esse argumenta quae cum sint necessaria, minime tamen audientibus approbantur. Nam si rei dubiae sit fides, cogendus est animus auditoris per ea quibus ipse acquiescit, ut conclusioni quoque quam nondum probat possit accedere. Quod si quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non probat ille qui judicat, necesse est ut ne illud quidem probet quod ex hujusmodi ratione conficitur. Itaque evenit ex hujusmodi ratione, quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non esse argumenta. Sed non est ita, atque haec interpretatio non recte probabilitatis intelligentiam tenet. Ea sunt enim probabilia, quibus sponte atque ultro consensus adjungitur, scilicet ut mox ac audita sunt approbentur. Quae vero necessaria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessariis argumentis antea demonstrantur, cognitaque et credita ad alterius rei de qua dubitatur fidem trahuntur, ut sunt speculationes, id est theoremata quae in geometria considerantur. Nam quae illic proponuntur talia non sunt, ut his sponte animus discentis accedat, sed quoniam demonstrantur aliis argumentis, illa quoque scita et cognita, ad aliarum speculationum fidem ducuntur. Itaque quae probabilia per se non sunt, sed necessaria, his quidem auditoribus quibus nondum demonstrata sunt, ad aliud aliquid approbandum argumenta esse non possunt; his autem qui prioribus rationibus eorum quibus non acquiescebant, fidem ceperunt, possunt ea si quid ambigunt ad argumentum vocari. Sed quia quatuor facultatibus disserendi omne artificium continetur, dicendum est, quae quibus uti noverit argumentis, ut cui potissimum disciplinae locorum paretur ubertas evidenter appareat. Quatuor igitur facultatibus, earumque velut opificibus disserendi omnis ratio subjecta est, id est dialectico, oratori, philosopho, sophistae. Quorum quidem dialecticus atque orator in communi argumentorum natura versatur. Uterque enim sive necessaria, sive minime, probabilia tamen argumenta sequitur. His igitur illae duae species argumenti famulantur, quae sunt probabile ac necessarium, probabile ac non necessarium. Philosophus vero ac demonstrator de sola tantum veritate pertractat, atque sint probabilia sive non sint, nihil refert, dummodo sint necessaria. Hic quoque his duabus speciebus utitur argumenti, quae sunt probabile ac necessarium, necessarium ac non probabile. Patet igitur in quo philosophus ab oratore ac dialectico in propria consideratione dissideat, in eo scilicet quod illis probabilitatem, huic veritatem constat esse propositam. Quarta vero species argumenti, quam neque argumentum quidem recte dici supra docuimus, sophisticis solet esse attributa. Topicorum intentio est verisimilium argumentorum copiam demonstrare. Designatis enim locis ex quibus probabilia argumenta ducuntur, abundans et copiosa necesse est fiat materia disserendi. Sed quoniam (ut supra dictum est) probabilium argumentorum alia sunt necessaria, alia non necessaria, cum loci probabilium argumentorum ducuntur, evenit ut necessariorum quoque doceantur. Quo fit ut oratoribus quidem ac dialecticis haec principaliter facultas paretur, secundo vero loco philosophis. Nam in quo probabilia quidem omnia conquiruntur, dialectici atque oratores juvantur; in quibus vero probabilia ac necessaria docentur, philosophiae demonstrationi ministratur ubertas. Non modo igitur dialecticus atque orator, verum etiam demonstrator ac verae argumentationis effector habet quod ex positis locis possit assumere, cum intra argumentorum probabilium locos, necessariorum quoque principia traditio ista contineat. Illa vero argumenta quae necessaria quidem sunt, sed non probabilia, atque illud ultimum genus, scilicet nec probabile nec necessarium, a propositi operis consideratione sejunctum est, nisi quod interdum quidam sophistici loci exercendi gratia lectoris adhibentur. Quocirca topicorum pariter utilitas intentioque patefacta est. His enim et dicendi facultas et investigatio veritatis augetur. Nam quod dialecticos atque oratores locorum juvat agnitio, orationi per inventionem copiam praestat; quod vero necessariorum doctrinam locorum philosophis tradit, viam quodammodo veritatis illustrat. Quo magis pervestiganda est rimandaque ulterius disciplina, eaque cum agnitione percepta sit, usu atque exercitatione firmanda. Magnum enim aliquid locorum consideratio pollicetur, scilicet inveniendi vias. Quod quidem hi qui sunt hujus rationis expertes soli prorsus deputant ingenio, neque intelligunt quantum hac consideratione quaeratur quae in artem redigit vim et potestatem naturae. Sed de his hactenus. Nunc de reliquis explicemus

LIBER SECUNDUS. Omnia quidem quae superioris serie voluminis expedita sunt, minus quibusdam forsitan eruditis supervacanea quodammodo et quasi dependentia videbuntur. Nam cum de differentiis topicis librorum titulum legerint, omissis doctrinae gradibus statim finem operis attendunt. Mihi autem necessarium videtur quod, nisi sit praecognitum, ad ulteriora discentis animus pervenire non possit, hi quoque qui nunc omnem primi voluminis disputationem superfluam putant, si cuncta perlegant, contextionemque operis mente ac ratione collustrent, desinent profecto judicare superfluum, quod necessario viderint in parte operis collocatum. Atque haec hactenus. Sed quoniam de his quae antea posuimus, id est de propositione, quaestione, conclusione, argumento sufficienter dictum est, nunc de argumentatione tractemus. Argumentatio est per orationem argumenti explicatio. Hujus autem species duae sunt, una quae syllogismus, altera quae vocatur inductio. Syllogismus est oratio in qua quibusdam positis et concessis, aliud quiddam per ea ipsa quae concessa sunt, evenire necesse est, quam sint ipsa quae concessa sunt. Hujus diffinitionis rationem secundus quidem liber eorum quibus institutionem in Categoricos scripsimus Syllogismos plene continet. Sed propter intellectus facilitatem idem breviter aperiemus exemplo. Sit enim syllogismus hic: omnis homo animal est, omne animal substantia est, omnis igitur homo substantia est. Totum igitur hoc oratio est, in qua positis quibusdam et concessis, id est duabus propositionibus quae sunt, omnis homo animal est, et omne animal substantia est, per ea ipsa quae concessa sunt, efficitur aliud aliquod, id scilicet quod est conclusio, omnis igitur homo substantia est. Per propositiones enim quae concessae sunt, sequentia necessario conclusionis infertur. Sunt autem propositiones hae: omnis homo animal est, et omne animal substantia est, atque ex his efficitur aliud quiddam quam sunt ipsa quae concessa sunt. Concluditur enim: igitur omnis homo substantia est, quod longe diversum est, et ab ea propositione quae dicit: omnis homo animal est, et ab ea quae proponit, omne animal esse substantiam. Syllogismorum vero alii praedicativi sunt, qui categorici vocantur, alii conditionales, quos hypotheticos dicimus. Et praedicativi quidem sunt, qui ex omnibus praedicativis propositionibus connectuntur, ut is quem exempli gratia superius annotavi, omnibus enim praedicativis propositionibus texitur. Hypothetici vero sunt, quorum propositiones conditione nectuntur, ut hic: si dies est, lux est; est autem dies, lux igitur est; propositio enim prima conditionem tenet hanc, quoniam ita demum lux est, si dies est. Atque ideo syllogismus hic hypotheticus, id est, conditionalis vocatur. Inductio vero est oratio per quam fit a particularibus ad universalia progressio, hoc modo: Si in regendis navibus non sorte, sed arte, eligitur gubernator; si in regendis equis auriga non sortis eventu, sed artis commendatione assumitur; si in administranda republica non sors principem facit, sed peritia moderandi, similiaque in pluribus conquiruntur, quibus infertur, et in omni quoque re quam quisque regi atque administrari graviter volet, non sorte accommodat, sed arte rectorem. Vides igitur quomodo per singulas res currat oratio, ut ad universale perveniat. Nam cum non sorte regi, sed arte, navim, currum et rempublicam collegisset, quasi in caeteris quoque ita sese res habeat, quod universale erat concludit hoc modo, in omnibus quoque rebus, non sorte ductum, sed arte principem debere praeponi. Saepe autem multorum collecta particularitas aliud quiddam particulare demonstrat, ut si quis sic dicat: Si neque navibus, neque curribus, neque agris sorte praeponuntur rectores, ne rebus quidem publicis rectores sorte ducendi sunt. Quod argumentationis genus maxime solet esse probabile, etsi non acquam syllogismo habeat firmitatem. Syllogismus namque ab universalibus in particularia decurrit, estque in eo, si veris propositionibus contexatur, firma atque incommutabilis veritas. At inductio quidem habet probabilitatem, sed interdum veritate deficit, ut in hac: Qui scit canere cantor est, et qui luctari luctator est, quique aedificare aedificator est. Quibus multis simili ratione collectis inferri potest, qui scit igitur malum malus est, quod non procedit. Mali quippe notitia deesse bono non potest, virtus enim sese diligit et aspernatur contraria, nec vitare vitium nisi cognitum queat. His igitur duobus velut principiis et generibus argumentandi, duo quidem alii deprehenduntur argumentationis modi, unus quidem syllogismo, alter vero inductioni suppositus; in quibus quidem promptum sit considerare quod ille quidem a syllogismo, ille vero ab inductione ducat exordium, non tamen aut hic syllogismum, aut ille impleat inductionem. Hi autem sunt enthymema atque exemplum. Enthymema quippe est imperfectus syllogismus, id est oratio in qua non omnibus antea propositionibus constitutis infertur festinata conclusio, ut si quis ita dicat: homo animal est, substantia igitur est. Praetermisit enim alteram propositionem qua proponitur, omne animal est substantia. Ergo quoniam enthymema ab universalibus ad particularia probanda contendit quasi simile syllogismo est; quod vero non omnibus quae conveniunt syllogismo utitur propositionibus, a syllogismi ratione discedit, atque ideo imperfectus vocatus est syllogismus. Exemplum quoque inductioni simili ratione copulatur et ab ea dissidet. Est enim exemplum quod per particulare propositum, particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: Oportet a Tullio consule necari Catilinam, cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus. Approbatum est enim Catilinam a Cicerone debere perimi, quod a Scipione Gracchus fuerit occisus. Quae utraque particularia esse ac non universalia singularium designat interpositio personarum. Quoniam igitur ex parte pars approbatur, quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum vocamus. Quod vero non plures quibus id efficiat, colligit partes, ab inductione discedit. Ita igitur duae sunt argumentandi species principales, una quae dicitur syllogismus, altera quae vocatur inductio. Sub his autem velut ex his manantia enthymema atque exemplum. Quae quidem omnia ex syllogismo ducuntur, et ex syllogismo vires accipiunt; sive enim sit enthymema, sive inductio, sive exemplum, ex syllogismo vires quam maxime fidem capit, quod in Prioribus Resolutoriis, quae ab Aristotele transtulimus, demonstratum est. Quocirca satis est de syllogismo disserere, quasi principali et caeteras argumentationis species continente. Restat nunc quid sit locus aperire. Locus namque est (ut M. Tullio placet) sedes argumenti. Cujus diffinitionis quae sit vis, paucis absolvam. Argumenti enim sedes partim propositio maxima intelligi potest, partim maximae propositionis differentia. Nam cum sint aliae propositiones quae cum per se notae sint, tum nihil ulterius habeant quo demonstrentur, atque hae maximae et principales vocentur, sintque aliae quarum fidem primae ac maximae suppleant propositiones, necesse est ut omnium quae dubitantur, illae antiquissimam teneant probationem, quae ita aliis facere fidem possunt, ut ipsis nihil notius queat inveniri. Nam si argumentum est quod rei dubiae facit fidem, idque notius ac probabilius esse oportet quam illud est quod probatur, necesse est ut argumentis omnibus illa maxima fidem tribuant, quae ita per se nota sunt, ut aliena probatione non egeant. Sed hujusmodi propositio aliquoties quidem intra ambitum argumenti continetur, aliquoties vero extra posita argumenti vires supplet ac perficit. Exemplum quidem est ejus argumenti, quod maximam propositionem tenet hujusmodi. Sit enim quaestio an melius sit regnum consulatu, ita igitur dicemus: Regnum diuturnius est quam consulatus, cum utrumque sit bonum; at vero quod diuturnius est bonum eo quod est parvi temporis melius est; regnum igitur melius est quam consulatus. Huic igitur argumentationi maxima propositio, id est locus insertus est, illa scilicet, diuturniora bona sunt melioris meriti quam ea quae parvi sunt temporis. Hoc enim ita notum est, ut extrinsecus probatione non egeat, et ipsum aliis possit esse probatio. Atque ideo haec propositio totam continet probationem, et cum inde nascitur argumentum, recte locus, id est argumenti sedes vocatur. Ut vero extra posita propositio maxima vires afferat argumento, tale sit exemplum. Sit propositum demonstrare quoniam invidus sapiens non est. Invidus est qui alienis affligitur bonis; sapiens autem bonis non affligitur alienis; invidus igitur sapiens non est. In hac igitur argumentatione propositio quidem maxima non videtur inclusa, sed argumentationi vires ipsa maxima subministrat. Est enim huic syllogismo fides ex ea propositione per quam cognoscimus, quorum diversa est diffinitio, ipsa quoque diversa esse. Est autem in diffinitione invidi, alienis bonis tabescere, quod quoniam non venit in sapientem, idcirco sapiens ab invido sejungitur. Est igitur uno quidem modo locus (ut dictum est) maxima et universalis, et principalis, et indemonstrabilis, atque per se nota propositio, quae in argumentationibus, vel inter ipsas propositiones, vel extrinsecus posita, vim tamen argumentis et propositionibus subministrat. Ideo et universales et maximae propositiones loci sunt dictae, quoniam ipsae sunt quae continent caeteras propositiones, et per eas fit consequens et rata conclusio. Ac sicut locus in se corporis continet quantitatem, ita hae propositiones quae sunt maximae, intra se omnem vim posteriorum atque ipsius conclusionis consequentiam tenent, et uno quidem modo locus, id est argumenti sedes dicitur maxima, principalis que propositio fidem caeteris subministrans. Alio vero modo loci vocantur maximarum differentiae propositionum, quae scilicet ab his ducuntur terminis qui in quaestione sunt constituti, de quibus deinceps disserendum est. Cum enim sint plurimae propositiones quae maximae vocantur, haeque sint inter se dissimiles, quibuscunque differentiis inter se discrepant, eas omnes locos vocamus. Nam si ipsae propositiones maximae argumentorum loci sunt, et differentias earum argumentorum locos esse necesse est. Nam uniuscujusque substantia ex propriis differentiis constat, ut hominis ex rationalitate, quae ejus est differentia. Et hi loci qui sunt differentiae propositionum, ipsis propositionibus universaliores existunt, velut universalior est rationalitas homine. Atque ideo pauciores esse deprehenduntur hi loci qui in differentiis positi sunt, quam propositiones ipsae quarum sunt differentiae. Omnia enim quae universaliora sunt, pauciora semper esse contingit. Et ideo facile sub scientiam cadere possunt, quorum tam multus numerus non est, ut cito a memoria discentis elabantur. Quae vero sunt hae differentiae melius divisione producuntur. In praedicativis autem quaestionibus unus quidem subjectus terminus dicitur, alius praedicatus. Nil quippe in praedicativis quaestionibus aliud quaeritur nisi an subjecto praedicatus inhaereat. Quod si inesse constiterit, quaeritur itane insit, ut genus, aut accidens, aut ut proprium, aut ut diffinitio. Nam si ostenditur non inesse, de quaestione nihil relinquitur. Nam quod non inest, omnino nec ut accidens, nec ut diffinitio, nec ut genus, nec ut proprium inesse potest. Quod si inesse constiterit, restat quaestio, quisnam modus sit de quatuor inhaerendi. Solum vero inesse ad accidens maxime pertinet, nam cum neque ut genus, neque ut diffinitio, neque ut proprium inest, sed inest tamen, ut accidens inesse necesse est. Quae cum ita sint, eorum locorum quos in maximarum propositionum differentia constituimus facienda divisio est. Per singula vero quaeque currentibus manifestius apparebit exemplo, quod maximae propositiones a suis differentiis distent. Etenim quaestiones, argumenta, propositiones maximas ac principales, locos, earumque differentias, per unumquodque dabimus exemplum. Omnes igitur loci, id est maximarum differentiae propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt positi, praedicato scilicet atque subjecto, aut extrinsecus assumantur, aut horum medii qui inter utrosque versantur. Eorum vero locorum qui ab his ducuntur terminis de quibus in quaestione dubitatur, duplex est modus: unus quidem ab eorum substantia, alter vero ab his quae substantiam eorum consequuntur. Hi vero qui a substantia sunt, in sola diffinitione consistunt. Diffinitio enim substantiam monstrat, et substantiae integra demonstratio diffinitio est. Sed id quod dicimus patefaciamus exemplis, ut omnis quaestionum, vel argumentationum, vel locorum ratio colliquescat. Age enim quaeratur an arbores animalia sint, fiatque hujusmodi syllogismus: animal est substantia animata sensibilis; arbor vero substantia animata sensibilis non est; arbor igitur animal non est. Haec de genere quaestio est, utrum enim arbores sub animalium genere ponendae sint quaeritur. Locus qui in universali propositione consistit, hic est cui generis diffinitio non convenit; id ejus cujus ea diffinitio est, species non est. Loci superior differentia, qui locus nihilominus nuncupatur a diffinitione. Vides igitur ut tota dubitatio quaestionis syllogismi argumentatione tractata sit per convenientes et congruas propositiones, quae vim suam ex prima et maxima propositione custodiunt, ex ea scilicet quae negat esse speciem, cui non convenit generis diffinitio, atque ipsa universalis propositio a substantia tracta est unius eorum termini qui in quaestione locati sunt, ut animalis, id est, ab ejus diffinitione quae est substantia animata sensibilis. Ita igitur in caeteris quaestionibus strictim ac breviter locorum differentiis commemoratis, oportet uniuscujusque proprietatem vigilantis animi alacritate percipere. Hujus autem loci qui a substantia ducitur duplex est modus: partim namque a diffinitione, partim a descriptione argumenta ducuntur. Differt autem diffinitio a descriptione, quod diffinitio genus ac differentias sumit, descriptio subjecti intelligentiam claudit, quibusdam vel accidentibus efficientibus unam proprietatem, vel substantialibus differentiis praeter conveniens genus aggregatis. Sed hae diffinitiones quae ab accidentibus fiunt, tametsi videntur nullo modo substantiam demonstrare, tamen quoniam saepe verae diffinitionis vice ponuntur, quae substantiam demonstrant, illae etiam probationes quae a descriptione sumuntur, a substantiae loco videntur assumi; hujus vero tale sit exemplum. Quaeratur enim an albedo substantia sit, hic quaeritur an albedo substantiae velut generi supponatur. Dicimus igitur: substantia est quae omnibus accidentibus possit esse subjectum; albedo autem nullis accidentibus subjacet; albedo igitur substantia non est. Locus, id est, maxima propositio eadem quae superius. Cujus enim diffinitio vel descriptio ei quod dicitur species esse non convenit, id ejus quod species esse perhibetur genus non est. Descriptio vero substantiae albedini non convenit, albedo igitur substantia non est. Loci differentia superior a descriptione, quam dudum locavimus in ratione substantiae. Sunt etiam diffinitiones quae non a rei substantia, sed a nominis significatione ducuntur, atque ita rei de qua quaeritur applicantur: ut si quaeratur utrum philosophiae studendum sit, erit argumentatio talis: Philosophia amor sapientiae est, huic studendum nemo dubitat studendum igitur est philosophiae; hic enim non diffinitio rei, sed nominis interpretatio argumentum dedit, quo Tullius etiam in Hortensio in ejusdem philosophiae usus est defensione, et vocatur graece quidem ὀνοματικός ὅρος, latine autem nominis interpretatio. Ac de his quidem argumentis quae ex substantia terminorum in quaestione positorum assumuntur, claris (ut arbitror) patefecimus exemplis. Nunc de his dicendum est qui terminorum substantiam consequuntur. Horum multifaria est diversio, plura sunt enim quae substantiis singulis adhaerescunt. Ab his igitur quae cujuslibet substantiam comitantur argumenta duci solent, aut ex toto, aut ex partibus, aut ex causis vel efficientibus, vel materia, vel naturali forma, vel fine, et est efficiens quaedam causa quae movet atque operatur, ut aliquid explicetur. Materia vero ex qua fit aliquid, vel in qua fit. Finis propter quod fit. Sunt etiam inter eos locos qui ex his sumuntur quae substantiam consequuntur, aut ab effectibus, aut a corruptionibus, aut ab usibus, aut praeter hos omnes a communiter accidentibus. Quae cum ita sint, eum prius locum qui a toto fit inspiciamus. Totum duobus modis dici solet, aut ut genus, aut ut id quod integrum ex pluribus partibus constat. Et illud quidem quod ut genus totum est, hoc modo saepe quaestionibus argumenta sappeditat, ut si sit quaestio an justitia utilis sit, fit syllogismus: omnis virtus utilis est, justitia virtus est, justitia igitur utilis est. Hic est quaestio de accidenti, id est an accidat justitiae utilitas. Locus est is qui in maxima propositione consistit: quae generi adsunt speciei adsunt. Hujus superior locus est a toto, id est a genere, virtus scilicet, quae justitiae genus est. Rursus sit quaestio an humanae res Providentia regantur, dicemus: si mundus Providentia regitur, homines autem partes mundi sunt, humanae igitur res Providentia reguntur. Quaestio de accidenti locus: quod toti convenit, id congruit et parti. Supremus locus a toto, id est ab integro quod partibus constat: id vero mundus est, qui hominibus totum est. A partibus etiam duobus modis argumenta nascuntur, aut enim a generis partibus quae sunt species, aut ab integri, id est totius quae partes tantum proprio vocabulo nuncupantur, et de his quidem partibus quae species sunt hoc modo sit quaestio, an virtus mentis bene constitutae sit habitus. Quaestio est de diffinitione, id est an habitus mentis bene constitutae sit virtutis diffinitio. Faciemus itaque a speciebus argumentationem sic: Si justitia, fortitudo, moderatio atque prudentia habitus mentis bene constitutae sunt, haec autem quatuor virtuti veluti generi subjiciuntur, virtus ergo bene constitutae mentis est habitus, maxima propositio. Quod enim singulis partibus inest, id toti inesse necesse est. Argumentum vero a partibus, id est a generis partibus, quae species nuncupantur: justitia enim, fortitudo, modestia, et prudentia virtutis species sunt. Item ab his partibus quae integri partes esse dicuntur; sit quaestio an sit utilis medicina, haec in accidentis dubitatione constituta est dicemus: si depelli morbos salutemque servari mederique vulneribus utile est, utilis medicina est; at depelli morbos, servari salutem, mederique vulneribus utile est, utilis igitur medicina est. Saepe autem et una quaelibet pars valet, ut argumentationis firmitas constet, hoc modo, ut si de aliquo dubitetur an sit liber factus; si eum vel censu, vel testamento, vel vindicta manumissum esse monstremus, liber factus ostensus est, atque hae partes erant dandae libertatis. Ut rursus si dubitetur an sit domus, quod eminus prospicitur, dicemus quoniam non est: nam vel tectum, vel parietes, vel fundamenta ei desunt; ab una rursus parte factum est argumentum. Licet autem non solum in substantiis, verum etiam in modo, in temporibus, in quantitatibus, in loco, totum partesque respicere. Id enim quod dicimus, semper in tempore totum est. Id quod dicimus, aliquando in tempore pars est. Rursus si simpliciter aliquid proponamus, in modo totum est; si cum adjectione, aliqua pars fit in modo. Item si omnia dicamus in quantitate, totum dicimus. Si aliquid a quantitate excerpsimus, quantitatis ponimus partem. Eodem modo et in loco quod ubique est, notum est quod alicubi, pars. Horum autem omnium haec communiter debentur exempla, a toto ad partem secundum tempus: si Deus semper est, et nunc est, a parte ad totum secundum modum; si anima aliquo modo movetur, et simpliciter movetur, movetur autem cum irascitur, universaliter igitur et simpliciter movetur. Rursum a toto ad partes in quantitate: si verus est Apollo in omnibus vates, verum erit Pyrrhum Romanos superare. Rursus in loco: si Deus ubique est, et hic igitur est. Sequitur locus qui nuncupatur a causis. Sunt vero plures causae quae vel principium motus praestant atque efficiunt, vel specierum formas subjectae suscipiunt, vel propter eas aliquid fit, vel quae cujuslibet forma est. Argumentum igitur ab efficiente causa, ut si quis justitiam naturalem velit ostendere, dicat: congregatio hominum naturalis est, justitia vero congregatio hominum fecit, justitia igitur naturalis est. Quaestio de accidente, maxima propositio: quorum efficientes causae sunt naturales, ipsa quoque sunt nataralia. Locus ab efficientibus causis: quod enim uniuscujusque causa est, id eam rem efficit cujus est causa. Rursus si quis Mauros arma non habere contendat, dicet idcirco eos armis minime uti, quod his ferrum desit. Maxima propositio, ubi materia deest, et quod ex materia efficitur, desit. Locus a materia: utrumque vero, id est ab efficientibus atque materia, uno nomine a causa nuncupatur. Aeque enim id quod efficit, atque id quod operantis actum suscipit, ejus rei quae efficitur causae sunt. Rursus a fine, sit propositum sic, an justitia bona sit, fiat argumentatio talis: si beatum esse bonum est, et justitia bona est, hic enim est justitiae finis, ut si quis secundum justitiam vivat, ad beatitudinem perducatur. Maxima propositio: cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est. Locus a fine: ab eo quoque quod cujuslibet forma est, ita non potuisse volare Dedalum, quoniam nullas naturali forma pennas habuisset. Maxima propositio: tantum quaeque posse quantum forma naturalis sua permisit. Locus a forma: ab effectibus vero et corruptionibus et usibus hoc modo; nam si bona est domus, et constructio domus bona est, et econtrario, si bona est constructio domus, bona est domus. Rursus si destructio domus mala est, bona est domus, et si bona est domus, mala est destructio domus. Et si bonum equitare est, bonus est equus, et si bonus est equus, bonum est equitare. Est autem primum quidem exemplum a generationibus, quod idem ab effectibus vocari potest; secundum a corruptionibus; tertium ab usibus: omnium autem maxima propositio: cujus effectio bona est, ipsum quoque bonum est, et econverso; cujus corruptio mala est, ipsum quoque bonum est, et econverso; et cujus usus bonus est, ipsum quoque bonum est, et econverso. A communiter accidentibus argumenta fiunt quoties ea sumuntur accidentia, quae relinquere subjectum vel non possunt vel non solent, ut si quis hoc modo dicat: Sapientem non poenitebit, poenitentia enim malum factum comitatur. Quod quia in sapiente non convenit, ne poenitentia quidem. Quaestio de accidente. Maxima propositio: Cui non inest aliquid ei, nec illud quod ejus est consequens inesse potest; locus a communiter accidentibus. Expeditis igitur locis his qui ab ipsis terminis in quaestione positis assumuntur, nunc de his dicendum est qui, licet extrinsecus positi, argumenta tamen quaestionibus subministrant. Hi vero sunt vel ex rei judicio, vel ex similibus, vel a majore, vel a minore, vel a proportione, vel ex oppositis, vel ex transumptione. Et ille quidem locus qui rei judicium tenet, est hujusmodi: ut si dicamus id esse quod vel omnes judicant vel plures. Et hi vel sapientes, vel secundum unamquamque artium penitus eruditi. Hujus exemplum est, coelum esse volubile, quod ita sapientes atque astrologi doctissimi judicaverunt. Quaestio de accidente. Maxima propositio: quod omnibus vel pluribus vel sapientibus hominibus videtur, ei contradici non oportere. Locus a rei judicio. A similibus vero hoc modo: si dubitetur an hominis proprium sit bipedem esse, dicemus: similiter inest equo quadrupes, ut homini bipes; non est autem equo quadrupes proprium; non est igitur homini bipes proprium. Quaestio de proprio. Maxima propositio: si quod similiter inest, non est proprium, nec id de quo quaeritur esse proprium potest. Locus a similibus. Hic vero in gemina dividitur, haec enim similitudo aut in qualitate consistit, aut in quantitate; sed in quantitate paritas, id est aequalitas nuncupatur, in qualitate similitudo. Rursus ab eo quod est magis: si quaeratur an sit animalis diffinitio, quod ex se moveri possit, dicemus sic: magis oportet animalis diffinitionem esse quod naturaliter vivat quam quod ex se moveri possit; non est autem haec diffinitio animalis quod naturaliter vivat; nec ea quidem igitur quae minus videtur esse, quod ex se moveri possit, animalis diffinitio putanda est. Quaestio de diffinitione. Maxima propositio: si id quod magis videtur inesse non inest, nec id quod minus videbitur inesse inerit. Locus ab eo quod magis est. A minoribus vero converso modo. Nam si est hominis diffinitio, animal gressibile bipes, cum id minus videatur esse diffinitio hominis, quam animal rationale mortale, sitque diffinitio hominis ea quae dicit alias gressibile bipes, erit diffinitio hominis animal rationale mortale. Quaestio de diffinitione. Maxima propositio: si id quod minus videtur inesse inest, id quod magis videbitur inesse, inerit. Multae autem sunt diversitates locorum ab eo quod est magis et minus argumenta ministrantium, quos in expositione Topicorum Aristotelis diligentius persecuti sumus. Item a proportione, ut si quaeratur an sorte sint eligendi in civitatibus magistratus, dicamus minime. Quia ne in navibus quidem gubernator sorte praeficitur, est enim proportio. Nam ut sese gubernator habet ad navim, ita magistratus ad civitatem. Hic autem locus distat ab eo qui a similibus ducitur. Ibi enim una res unicuilibet alii comparatur. In proportione vero non est similitudo rerum, sed quaedam habitudinis comparatio. Quaestio de accidente. Maxima propositio: quod in unaquaque re evenit, id in ejus proportionali evenire necesse est. Locus a proportione. Ex oppositis vero multiplex est locus. Quatuor enim sibimet opponuntur modis, aut enim ut contraria adverso sese loco constituta respiciunt, aut ut privatio et habitus, aut ut relatio, aut ut affirmatio et negatio. Quorum discretiones in eo libro qui de Decem Praedicamentis scriptus est, commemoratae sunt, ab his hoc modo argumenta nascuntur. A contrariis, si quaeratur an sit virtutis proprium laudari, dicam minime, quia nec vitii quidem vituperari. Quaestio de proprio. Maxima propositio: contraria contrariis conveniunt. Locus ab oppositis, id est ex contrario. Rursus in quaestione sit positum, an proprium sit oculos habentium videre. Dicam non, eos namque qui vident, alios etiam caecos esse contingit. Nam in quibus est habitus, in eisdem etiam poterit esse privatio, et quod est proprium non potest a subjecto discedere. Et quoniam veniente caecitate visus abscedit, non esse proprium habentium oculos videre convincitur. Quaestio de proprio. Maxima propositio: ubi privatio abesse potest, habitus proprium non est. Locus ab oppositis secundum habitum et privationem. Rursus sit in quaestione propositum, an patris sit proprium procreatorem esse. Dicam recte videri, quia filii est proprium procreatum esse: ut enim sese habet pater ad filium, ita procreator ad procreatum. Quaestio de proprio. Maxima propositio: oppositorum ad se relatorum propria, et ipsa ad se referuntur. Locus a relativis oppositis. Item sit in quaestione propositum an sit animalis proprium moveri. Negetur, quia nec inanimati quidem est proprium non moveri. Quaestio de proprio. Maxima propositio: oppositorum opposita propria esse oportere. Locus ab oppositis secundum affirmationem et negationem. Moveri enim et non moveri secundum affirmationem et negationem sibimet opponuntur. Ex transumptione hoc modo fit, cum ex his terminis in quibus quaestio constituta est, ad aliud quiddam notius dubitatio transfertur, et ex ejus probatione ea quae in quaestione posita sunt confirmantur, ut Socrates cum quid posset in uno quoque justitia quaereret, omnem tractatum ad reipublicae transtulit magnitudinem, atque ex eo quod illic efficeret, in singulis etiam valere confirmavit. Qui locus a toto forsitan esse videbitur. Sed quoniam non inhaeret his de quibus proponitur terminis, sed extra posita res hoc tantum quia notior videtur, assumitur, idcirco ex transumptione locus hic convenienti vocabulo nuncupatus est. Fit vero haec transumptio et in nomine quoties ab obscuro vocabulo ad notius argumentatio transfertur, hoc modo, ut si quaeratur an philosophus invideat, sitque incognitum quid philosophi significet nomen. Dicemus ad vocabulum, transferentes notius non invidere, quia sapiens sit. Notius vero est sapientis vocabulum quam philosophi. Ac de his quidem locis qui extrinsecus assumuntur, liquide dictum est, nunc de mediis disputabitur. Medii autem loci sumuntur vel ex casu, vel ex conjugatis, vel ex divisione nascentes. Casus est alicujus nominis principalis inflexio in adverbium, ut a justitia inflectitur juste. Casus igitur est a justitia id quod dicimus juste. Conjugata vero dicuntur quae ab eodem diverso modo deducta fluxerunt, ut a justitia justum, justus. Haec igitur inter se et cum ipsa justitia conjugata dicuntur, ex quibus omnibus in promptu sunt argumenta. Nam si id quod juste est bonum est, et quod justum est bonum est, et si qui justus est bonus est, et justitia bona est. Haec igitur secundum proprii nominis similitudinem consequuntur. Medii vero loci appellantur, quoniam si de justitia quaeritur, et a casu vel a conjugatis argumenta ducuntur, neque ab ipsa substantia proprie neque conjuncte, neque ab iis quae sunt extrinsecus posita videntur trahi, sed ex ipsorum casibus, id est quadam ex ipsis levi mutatione deductis. Jure igitur hi loci medii inter eos qui ab ipsis et eos qui sunt extrinsecus collocantur. Restat locus a divisione qui tractatur hoc modo: Omnis divisio vel negatione fit, vel partitione. Negatione fit ut si quis ita pronuntiet: omne animal aut habet pedes aut non habet. Partitione vero velut si quis dividat: omnis homo aut est sanus, aut aeger. Fit autem universa divisio vel generis in species, vel totius in partes, vel vocis in proprias significationes, vel accidentis in subjecta, vel subjecti in accidentia, vel accidentis in accidentia. Quorum omnium rationes in eo libro diligentius explicui quem de divisione composui. Atque idcirco inde ad horum omnium cognitionem congrua petantur exempla. Fiunt autem argumentationes per divisionem, tum ea segregatione quae per negationem fit, tum ea quae per partitionem. Sed qui his divisionibus utuntur, aut directa ratiocinatione contendunt, aut in aliquod impossibile atque inconveniens ducunt, atque ita id quod reliquerant, rursus assumunt. Quae facilius quisque cognoscet, si prioribus analyticis operam dederit. Horum tamen talia in praesens praestabunt exempla notitiam. Sit in quaestione propositum an ulla sit origo temporis. Quod qui negare volet, id nimirum ratiocinatione firmabit nullo modo esse ortum, idque directa ratiocinatione monstrabit hoc modo: Tempus aut originem habet, aut non. Sed quoniam mundus aeternus est (id enim paulisper argumenti gratia concedatur), mundus vero sine tempore esse non potuit, tempus quoque aeternum est. Sed quod aeternum est caret origine, tempus igitur originem non habet. At si per impossibilitatem idem desideretur ostendi, dicetur hoc modo: Tempus aut originem habet, aut non. Sed si tempus habet originem, non fuit semper. Tempus autem habet originem, fuit igitur quando non fuit tempus. Sed fuisse temporis est significatio, fuit igitur tempus quando non fuit tempus, quod fieri non potest. Non est igitur ullum principium temporis. Posito namque ut ab ullo principium coeperit, inconveniens quoddam atque impossibile contingit, fuisse tempus quando non fuerit tempus. Reditur itaque ad alteram partem, quod origine careat. Sed haec, quae ex negatione divisio est, cum per ea quaelibet argumenta sumuntur, fieri nequit ut utrumque sit, quod affirmatione et negatione dividitur. Itaque sublato uno alterum manet, posito altero reliquum tollitur, vocaturque hic a divisione locus medius inter eos qui ab ipso duci solent, atque eos qui extrinsecus assumuntur. Cum enim quaeratur an ulla sit origo temporis, sumitur quidem esse originem, et ex ea per propriam consequentiam de re ipsa quae quaeritur fit impossibilitatis et mendacii syllogismus. Quo concluso reditur ad prius quod verum esse necesse est. Siquidem id quod ei oppositum est ad impossibile aliquod inconveniensque producitur. Itaque quoniam ex ipsa re, de qua quaeritur, fieri syllogismus solet, quasi ab ipsis locus est deductus, quoniam vero non in eo permanet, sed ad oppositum redit, quasi extrinsecus sumitur. Idcirco hic a divisione locus inter utrumque medius collocatur. At vero qui ex partitione sumuntur duplici sunt modo: aliquoties enim quae dividuntur simul esse possunt, ut si vocem in significationes dividamus, omnes simul esse possunt, veluti cum dicimus amplector aut actionem significat, aut passionem, utrumque simul significare potest. Aliquoties veluti negationis modo quae dividuntur simul esse non possunt, ut aut sanus est aut aeger. Fit autem ratiocinatio in priore quidem modo divisionis, tum quia omnibus adest quod quaeritur vel non adest, tum vero idcirco alicui adesse vel non adesse quod aliis adsit aut minime. Nec in his explicandis diutius laborabimus, si priores resolutorii vel Topica Aristotelis diligentis animum lectoris instruxerint. Nam si quaeratur utrum canis substantia sit, atque hanc divisionem faciat collocutor: Canis vel latrabilis animalis, vel marinae belluae, vel coelestis sideris nomen est, demonstretque per singula et canem latrabilem substantiam esse, marinam quoque belluam et sidus substantiae posse supponi, monstravit canem esse substantiam. Atque hic quidem ex ipsis in quaestione propositis, videbitur argumenta traxisse. At in talibus syllogismis: aut sanus est, aut aeger; sed sanus est, non igitur est aeger; sed sanus non est, aeger igitur est. Vel ita, sed aeger est, sanus igitur non est; vel ita, sed aeger non est, sanus igitur est, ab his quae sunt extrinsecus sumptus est syllogismus, id est ab oppositis. Idcirco totus hic a divisione locus inter utrosque medius esse perhibetur, qui si in negatione sit constitutus, aliquo modo quidem ex ipsis sumitur aliquo modo vero ab exterioribus venit. Si vero a partitione ducantur argumenta, nunc quidem ab ipsis, nunc vero ab exterioribus copiam praestant. Et Graeci quidem Themistii diligentissimi scriptoris ac lucidi, et omnia ad facilitatem intelligentiae revocantis talis locorum videtur esse partitio. Quae cum ita sint, breviter mihi locorum divisio commemoranda est, ut nihil praeter eam monstretur esse relictum, quod non intra eam probetur inclusum. De quo enim in qualibet quaestione dubitatur, id ita firmabitur argumentis, ut ea vel ex ipsis sumantur quae in quaestione sunt constituta, vel extrinsecus ducantur, vel quasi in confinio horum posita vestigentur. Ac praeter hanc quidem diffinitionem nihil extra inveniri potest. Sed si ab ipsis sumitur argumentum, aut ab ipsorum necesse est substantia sumatur, aut ab his quae eam consequuntur, aut ab iis quae inseparabiliter accidunt, vel his adhaerent, et ab eorum substantia separari sejungique vel non possunt, vel non solent. Quaecunque vero ab eorum substantia ducuntur, ea aut in descriptione, aut in diffinitione sunt, et praeter haec a nominis interpretatione. Quae vero ea velut substantiam continentia consequuntur, talia sunt, ut vel generis, vel differentiae, vel integri, vel specierum, vel partium loco circa ea quae inquiruntur assistant. Item vel causae, vel efficientes, vel materiae, vel formae, vel finis, vel effectus, vel corruptiones, vel usus, vel quantitates, vel tempus, vel modi. Quod vero proprie inseparabile vel adhaerens accidens nuncupatur, id in communiter accidentibus numerabitur. Et praeter haec quidem aliud quod cuique inesse possit inveniri non potest. Quibus ita positis inspiciamus nunc eos locos quos dudum extrinsecus pronuntiabamus assumi. Ea enim quae extrinsecus assumuntur, non sunt ita separata atque disjuncta, ut non aliquo modo quasi e regione quadam ea quae quaeruntur aspiciant. Nam et similitudines et opposita ad ea sine dubio referuntur quibus similia vel opposita sunt, licet jure atque ordine videantur extrinsecus collocata. Sunt autem haec, similitudo, oppositio, majus, minus, rei judicium. In similitudine enim tum rei similitudo, tum proportionis ratio continetur. Omnia enim similitudinem tenent. Opposita vero in contrariis, in privationibus, in relationibus, in negationibus constant. Comparatio vero majoris ad minus quaedam similium dissimilitudo est. Rerum enim per se similium discretio majus ac minus facit. Quod enim omni qualitate omnique ratione disjunctum est, id nullo modo poterit comparari. Ex rei vero judicio quae sunt argumenta quasi testimonium praebent et sunt inartificiales loci, atque omnino disjuncti, nec rem potius quam judicium opinionemque sectantes. Transsumptionis vero locus nunc quidem in aequalitate, nunc vero in majoris minorisve comparatione consistit. Aut enim ad id quod est simile, aut ad id quod est majus aut minus, fit argumentorum rationumque transsumptio. Hi vero loci quos mistos esse praediximus, aut ex casibus, aut ex conjugatis, aut ex divisione nascuntur. In quibus omnibus consequentia et repugnantia custoditur. Sed ea quidem quae ex diffinitione, vel genere, vel differentia, vel causis argumenta ducuntur, demonstrativis maxime syllogismis vires atque ordinem subministrant, reliqua verisimilibus ac dialecticis. Atque hi loci qui maxime in eorum substantia sunt de quibus in quaestione dubitatur, ad praedicativos ac simplices, reliqui vero ad hypotheticos et conditionales respiciunt syllogismos. Expeditis igitur locis et diligenter tam diffinitione quam exemplorum luce patefactis, dicendum videtur quomodo hi loci maximarum sint differentiae propositionum idque brevi, neque enim longa disputatione res eget. Omnes enim maximae propositiones vel diffinitionem continent, vel descriptionem, vel nominis interpretationem, vel totum, vel partes, vel genus, vel species, vel caetera quibus differunt inter se maximae propositiones. Nam in eo quod sunt maximae non differunt, sed in eo quod haec a diffinitione quidem, illa vero a genere, aliae veniunt ab aliis locis, et his jure differre, hique earum differentiae dicuntur. Sed quoniam divisio Themistii patefacta est, nunc ad M. Tullii divisionem transeamus.

LIBER TERTIUS. Quod locorum differentias multipliciter varieque tractamus, nihil mirum diligentibus ingeniis videri debet, cum manifestum sit, unamquamque rem multis saepe differentiis, atque in varias divisionis figuras posse partiri. Nam quia singulas res non una, sed plures saepe differentiae comprehendunt, necesse est, ut secundum differentiarum varietatem fiat diversitas etiam divisionum, ut et numeri nunc eas colligimus differentias, quod alii pares, alii impares, nunc vero quod alii primi atque incompositi, alii secundi atque compositi. Triangulorum etiam multis modis fieri partitionem geometricae disciplinae tenor ostendit. Id tamen in omnibus pervidendum est, ut nihil extra in qualibet divisionis forma relinquatur, nihil ultra superfluum ac praeterquam necesse est, aggregetur; quare quid mirum videri debet, si cum antea secundum Themistium locorum differentias dederimus, nunc diversas secundum M. Tullium depromamus? Cujus proposita breviter partitione, atque exemplis convenientibus expedita, tum demum quo differat, vel quo congruat superius digestae divisioni, quo etiam altera claudat alteram commemorabo. Nam cum M. Tullius omnem logicam facultatem, quam rationem diligentem disserendi dixit, duas habere partes proposuerit, unam inveniendi, alteram judicandi; cumque locos diffinierit esse argumenti sedes a quibus scilicet argumenta promuntur, argumentum etiam rationem quae rei dubiae faciat fidem, divisionem locorum omnium hoc modo fecit. Ex his, inquit, locis, in quibus argumenta inclusa sunt, alii in ipso haerent de quo agitur, alii assumuntur extrinsecus. Duas igitur locorum species fecit, alios enim in ipsis quaestionum terminis haerere proposuit, alios extrinsecus assumi. Atque eos quidem qui in ipsis haererent de quibus quaeritur, tali divisione partitur. In ipso, inquit, tum ex toto, tum ex partibus ejus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem ea dicuntur quae absunt longeque disjuncta sunt. Post haec eum locum qui ab effectis ducitur, in convenientia membra partitus est, hoc modo: alia enim, inquit, sunt conjugata, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex conjunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione majorum aut minorum aut parium. Quorum quidem omnium et natura breviter attingenda est, et exempla ponenda. Eorum igitur locorum qui in ipso de quo agitur haerent, primum esse dixit a toto. Totum autem uniuscujusque rei in diffinitione constat. Omnis enim diffinitio rei quam diffinit adaequatur; quod si una quaeque res tota est (nihil enim integrum esse nisi totum potest), diffinitione quoque totum esse necesse est, id est, quae totam rei quam diffinit substantiam claudat. Diffinitio vero est oratio quae uniuscujusque rei quidem esse designat. Ab hac ita ducitur argumentum ut sit quaestio, an arbores quoque sint animalia. Dicam: Animal est est substantia animata sensibilis; arbor non est substantia animata sensibilis; concludam: Non sunt igitur arbores animalia. Quaestio de genere. Maxima propositio: Unde diffinitio abest, inde illud quoque abesse quod diffinitur. Locus a diffinitione. Partes vero sunt, quarum conventu efficitur totum. Partes etiam vocantur quae dividunt totum, hae autem species vel formae nuncupari solent. A quibus hoc modo sumitur argumentum. Ab his quidem partibus, quarum conjunctione componitur totum hoc modo, ut si sit dubitatio an sit anima corporea, partiemur animam velut his tribus partibus, quod vel vegetabilem, vel sensibilem, vel intelligibilem praestet, at ipsum neque vegetare, neque sentire, neque intelligere corporale est. Cumque nulla sit pars animae corporalis, omnino anima corporalis non esse monstrata est. Quaestio de genere, id est, an anima corpori subjiciatur ut generi, argumentum a partibus. Maxima propositio: A quibus partes absunt, totum quoque abesse. Locus a partibus totum conjungentibus. Item ab his partibus quae totum dividunt hoc modo: sit in quaestione an anima secundum locum moveatur. Dicam motus secundum locum tres species sunt, crementum, diminutio, permutatio; anima vero neque crescit, neque minuitur, neque ab alio loco ad alium transit, non igitur movetur. Quaestio de accidente. Maxima propositio, eadem quae superius, locus a partibus totum dividentibus. A nota argumentum est, quoties ab interpretatione nominis rei dubiae fides quaeritur, hoc modo, ut si dubitetur an philosophia sit bonum. Dicemus, philosophia est amor sapientiae, at id bonum est, philosophia igitur bonum est. Hic igitur rem non diffinivimus, sed nomen diffinitione prodidimus. Quaestio de genere. Maxima propositio: Nominis interpretatione rem declarari. Locus a notatione. Conjugata sunt quae ab eodem nomine flectuntur, ut a justitia, justum, juste. Ab his ita capitur argumentum, ut si quaeratur an ridere gaudere sit. Dicemus, Si risus gaudium est, et ridere gaudere est. Quaestio de accidente. Maxima propositio: Conjugatorum eamdem esse naturam. Locus a conjugatis. Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quid praedicatur. Ab hoc ita ducitur argumentum, ut si quaeratur utrum anima numerus sit seipsum movens, ut Xenocrati placuit. Dicemus, Anima substantia est, numerus vero substantia non est, igitur anima numerus non est. Quaestio de diffinitione, locus a genere. Maxima propositio: Quorum diversa sunt genera, ipsa quoque esse diversa. Forma est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicatur. Ab hac fit argumentum hoc modo, ut si quaeratur an color in subjecto sit, id approbabimus eo, quoniam album vel nigrum in subjecto sunt, a specie scilicet ad genus deducentes. Quaestio de genere. Nam in subjecto esse vel non esse, accidens vel substantiam significat, quae sunt prima rerum genera. Maxima propositio: In formis spectari generum proprietates. Locus a forma. Similitudo est eadem rerum differentium qualitas. Ab hac ita fieri argumentum judicatur, ut si quaeratur sorte an electione rectores civitatibus dandi sunt, negetur quoniam ne in navi quidem sorte, sed electione peritus rector eligitur. Similis est navis quidem civitati, gubernator autem magistratui. Quaestio de accidente, locus a simili. Maxima propositio: De similibus idem est judicium. Item a differentia, ut si quaeratur an idem sit rex quod tyrannus. Dicemus minime, nam in rege, pietas, justitia, mansuetudo; in tyranno cuncta diversa sunt. Quaestio de diffinitione, locus a differentia. Maxima propositio: Differentium rerum non idem esse judicium. Contraria vero quae Cicero appellat, quatuor modis dividuntur: aut enim adversa sunt, ut album, nigrum; aut privantia, ut justitia, injustitia; aut relativa, ut dominus, servus; aut negativa, ut vivere, non vivere. Ab his omnibus ita argumenta ducuntur. Ab adversis: si bona est sanitas, mala est aegritudo; a privantibus: si injustitiam fugimus, justitiam sequamur; a relativis: quisquis pater esse vult, habeat filium; a negantibus: non me accusas fecisse quod me non fecisse defendis. Quaestiones de accidentibus. Maxima propositio: In adversis, privantibus et negantibus contraria sibi convenire non posse, in relativis autem absque se relativa esse non posse. Locus a contrariis, quae melius opposita vocarentur. Adjuncta sunt quae finitimum tenent locum, ita ut temporibus quoque, tum antecedant, ut amorem congressio; tum rei cui adjuncta sunt haereant, ut ambulationi pedum strepitus; tum consequantur, ut atrox facinus mentis trepidatio. Neque haec necessaria sunt, sed frequenter eveniunt. Nam neque qui congressus est, modis omnibus amavit, et qui congressus non est, uno semel aspectu in amorem incidit; et ambulante aliquo potest non esse strepitus pedum, et non ambulante pedes strepere, si uno eodemque loco consistens pedes moveat; et trepidare quis, cum nihil atrox fecerit, et non trepidare qui fecerit: ab his ducetur argumentum, vel cum amare aliquem suscipiamur, quia fuerit ante congressus, vel ambulasse aliquem in locum, cum pedum strepitus fuerit auditus, vel atrox facinus commisisse, quem trepidare videamus, atque in his quaestiones de accidentibus, locus ab adjunctis. Maxima propositio: Ex adjunctis adjuncta perpendi. Antecedentia vero sunt, quibus positis statim necesse est aliud consequatur, velut cum dicimus si homo est, animal est. Neque in his temporibus ratio, nec rerum necessitas varia est, sed statim ut dictum fuerit id quod antecedit, id comitatur quod subsequens est. Hic vero locus totus in conditione est constitutus. Posita enim conditione si sit antecedens; esse necesse est quod consequitur, hoc modo: Si peperit, cum viro concubuit, antecedens est peperisse, cum viro concubuisse consequens: nam neque illud quaeritur quid prius tempore sit, quid posterius; et saepe ista ita variantur, ut id quod posterius est tempore, antecedens esse videatur in propositione, ut peperisse posterius est quam concubuisse. Tamen si peperit, modis omnibus cum viro concubuit, et hoc praecedente et prius posito, necesse est illud intelligatur. Aliquoties vero simul sunt, ut: si sol ortus est, dies est; aliquoties prius est quod praecedit, posterius quod consequitur, ut: si arrogans est, odiosus est, ex arrogantia enim quisque fit odiosus. Ex antecedenti igitur sumitur argumentum: si peperit, cum viro concubuit; sumo quod antecedit, at peperit; concludo quod sequitur, cum viro igitur concubuit. A consequentibus ita sumo quod sequitur, at non concubuit cum viro, concludo quod antecedit, non igitur peperit. Quaestio est de accidente, locus ab antecedentibus et consequentibus. Maximae propositiones: Posito antecedenti comitari quod subsequitur, perempto consequenti perimi quod antecedit. Repugnantia vero sunt contrariorum consequentia, ut vigilare, dormire, contraria sunt, stertere dormientibus adjunctum est. Stertere igitur ac vigilare repugnantia sunt, ab his ita fit argumentum: Tunc eum dicas vigilare, qui stertat? Quaestio de accidente, argumentum a repugnantibus. Maxima propositio: Repugnantia sibi convenire non posse. Causa est efficiens, quae quamlibet rem praecedens efficit, non semper tempore, sed proprietate naturae, ut sol diem. Ab hac ita sumitur argumentum: Cur esse dubites diem, cum solem in coelo esse conspicias? Quaestio de accidente: nam diem esse accidit aeri, id est esse propter solem lucidum; argumentum ab efficientibus causis. Maxima propositio: Ubi causa est, inde effectum abesse non posse. Effectum est quod efficit causa. Ab hoc ita sumitur argumentum: An tu dubites amasse, quam rapuit? Quaestio de accidente, argumentum ab effectis. Maxima propositio: Ubi effectus est, causam abesse non posse, veluti non abfuit amor qui fuit causa, cur rapuerit, quod est effectus. Comparatio vero majoris est, quoties id quod minus est majori comparatur. Ab hoc loco ita sumitur argumentum: Si is qui patriam bello persecutus est tandem veniam meruit a civibus, cur non is quoque mereatur qui ob seditionem motam actus est in exsilium? Quaestio de accidente, argumentum a comparatione majoris. Maxima propositio: Quod in re majore valet, valeat in minore. Minoris est comparatio, quoties major res confertur minori; atque ex ea capitur argumentum hoc modo: Si Calum Gracchum mediocriter labefactantem statum reipublicae Scipio privatus interfecit, cur non Catilinam orbem terrae caede atque incendio vastare cupientem consules persequantur? Quaestio de accidente, argumentum a comparatione minoris. Maxima propositio: Quod in re minore valet, valeat in majore. Paria sunt quae ejusdem quantitatis sunt, et semper paritas similitudo est quantitatis. Ab hac ita fit argumentum: Si Demosthenem quis laudare desiderat, cur vituperet Tullium? Quaestio de accidente, argumentum a comparatione parium. Maxima propositio: Parium idem esse judicium. Restat is locus quem extrinsecus dixit assumi, hic judicio nititur et auctoritate, et totus probabilis est, nihil continens necessarium. Probabile autem est quod videtur vel omnibus, vel pluribus, vel doctis et sapientibus, et inter hos claris atque praestantibus, vel his qui secundum unamquamque artem peritiam consecuti sunt, ut medico in medicina, geometrae in geometria. Ab hoc loco tale est argumentum, veluti si dicam: Difficile est cum Carthaginensibus bellum gerere, quoniam id P. Scipio Cornelius Africanus dixit, qui saepe fuerat expertus. Hic vero locus extrinsecus dicitur constitutus, quoniam non de his qui praedicati vel subjecti sunt termini sumitur, sed ab extrinsecus posito judicio venit; hic etiam inartificialis et artis expers vocatur, quoniam non sibi hinc ipse conficit argumentum orator, sed peractis positisque utitur testimoniis. Expeditis igitur M. Tullii differentiis quibus ipse a se maximas propositiones, quas locos esse diximus, separavit, pertractanda breviter mihi videtur superius digesta partitio, ut ea quae similia videntur a semetipsis ratione congrua segregentur. Similis enim videtur locus a toto ei qui est a nota, uterque enim in diffinitione est constitutus. Nam interpretatio nominis quaedam ipsius nominis diffinitio est. Sed illa eorum maxima est differentia, quia locus a toto rem diffinit; a nota vero rem non diffinit, sed nomen interpretatur. Diversa vero sunt res ac nomen. Hoc enim significat, illa significatur. Item locus a partium enumeratione consimilis videtur esse ei qui est a forma. Nam et forma pars est, et qui genus dividit enumerat partes, neque aliter fieri ex forma argumentum potest nisi dividatur a genere; sumi enim omnino forma non potest, nisi per divisionem. Sed hic quoque multa est differentia: nam partium enumeratio totas necesse est ut dividat partes, easque universas ad fidem argumentationis assumat, sive illae partes, sive illae sint species, ut genus quidem speciebus, totum vero partibus approbetur. In forma vero sufficit ad demonstrandum quod de genere dicitur una quaelibet. Item locus a contrario et repugnantibus videtur esse consimilis, sed habet differentiam, quia contraria primis sibimet frontibus opponuntur. Repugnantia vero per conjunctionem contrariorum sibi probantur adversa, ut dormire ac vigilare statim sibi contraria sunt. Stertere vero repugnat vigilationi idcirco quia somno conjungitur. Adjuncta vero et antecedentia et consequentia quasi finitima sunt. Sed distant, quod in adjunctis nulla est necessitas, in antecedentibus vero et consequentibus maxima; in adjunctis vero tempora nimium valent. Nam quod adjunctum est, id vel praecedere rem solet, vel cum ea uno eodemque tempore esse, vel subsequi posterius. At in antecedentibus nihil horum est, sed non habita temporis ratione mox ut fuerit antecedens, consequens esse necesse est, et si consequens non fuerit, antecedens necesse est interire. Ac de M. Tullii locis sufficienter dictum est, nunc ad Themistii divisionem redeamus, ut quomodo sibi superius digestae partitiones consentire possint breviter explicemus, ac primum quidem totius partitionis communiter differentias colligamus. Superior divisio docuit alios Themistii esse locos qui in ipsis terminis de quibus quaeritur insunt, alios qui extrinsecus assumuntur, alios qui inter utrosque versantur, ut hic trina intelligatur divisio. At M. Tullii divisio locos bifariam ostendit. Alios enim in eo ipso de quo agitur haerere proponit, alios extrinsecus assumi. Hic igitur omnes eos locos, quos medios Themistius proposuit, his applicuit atque conjunxit qui sunt in ipsis de quibus agitur terminis constituti, et communiter quidem talis divisionum est differentia, quae clarius apparebit, si singula persequamur. Eos igitur locos, qui positi sunt in terminis, de quibus in quaestione dubitatur, priore partitione Themistius, tum in substantia posuit, tum in substantiae consequentia. In substantia sunt diffinitio, descriptio, nominis interpretatio. Substantiae vero consequentia sunt genus, totum, species, pars, causa efficiens, materia, forma, effectus, corruptio, finis, usus, communiter accidentia. Eos vero qui extrinsecus assumuntur, tum in judicio, tum in similitudine, tum in quantitatis comparatione, tum in oppositione, tum in proportione, tum in transumptione separavit. Quos vero inter utrosque posuit, hos in casibus et conjugatis et divisione constituit. Sed M. Tullius eos qui in ipso sunt de quo quaeritur, tum ex toto, tum ex partibus ejus, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur posuit. Ipsa vero quae affecta sunt multifaria divisione partitus est, solum vero judicium extrinsecus segregavit, pluresque partes eorum quae in divisione Themistii posita sunt substantiae consequentia. Itemque locos medios inter affecta numeravit. In tam vero varia divisione necesse est ut utraeque sibi non eadem parte conveniant. Id vero in cunctis multipliciter divisis fieri potest, velut si quis dividat triangulorum formas sic: triangulorum aliae sunt aequilaterae formae, aliae duo tantum latera habentes aequalia, aliae vero totis inaequalibus lateribus junctae. Rursus sit ista divisio: ut alias dicat aliquis rectum habentes angulum, quae orthogoniae nuncupantur, alias dicat tribus acutis angulis contineri, quae sunt oxygoniae, alias in obtusum angulum tendi, quae sunt ambligoniae. Necesse est igitur ut utraeque sibi diversa partium ratione conveniant. Nam quod est orthogonium, id semper vel duobus lateribus aequalibus continetur, vel tribus inaequalibus. Sed quod est ambligonium, id vel duobus lateribus continetur aequalibus, vel tribus inaequalibus. Sed quod est oxygonium, id vel tribus lateribus aequalibus, vel duobus inaequalibus continetur. Rursus id quod est aequilaterum semper est oxygonium, id vero quod duobus aequalibus lateribus continetur, vel orthogonium, vel ambligonium, vel oxygonium esse potest. Quod vero tribus inaequalibus continetur lateribus, vel orthogonium, vel ambligonium esse necesse est. Secundum igitur hunc modum cunctam M. Tullii atque Themistii divisionem a principio pariter ordientes, invicem sibimet clausam esse monstremus, in quibus omnibus et exemplorum et intelligentiae superius expeditae praesens debet esse memoria. Disponamus igitur omnem Themistii divisionem, et post hanc subjiciatur Tulliana partitio, ut ea quae dicenda sunt apertius oculis subjecta clarescant.

Themistii divisio.

In ipso. 1 A substantia. 2 A definitione. 3 A descriptione. 4 A nominis interpretatione. 5 A consequentibus. 6 A toto vel genere. 7 A partibus vel specie. 8 Ab efficientibus. 9 A materia. 10 A forma. 11 A fine. 12 Ab effectibus. 13 A corruptionibus. Ab usibus. 14 A communiter accidentibus. Extrinsecus. 1 A rei judicio. 2 A similibus. 3 A majore. 4 A minore. 5 Ex oppositis vel contrariis, vel relativis, vel secundum privationem et habitum, vel per affirmationem et negationem. 6 A proportione. 7 A transumptione. Medii. A casibus. A conjugatis. A divisione. M. Tullii divisio.

Ab ipso. A toto. A partibus. A nota. A conjugatis. A genere. A forma. A similitudine. A differentia. A contrario. Ab adjunctis. Ab ipso. Ab antecedentibus. A consequentibus. A repugnantibus. A causis. Ab effectis. A comparatione. Vel majorum. Vel minorum. Vel parium. Extrinsecus. Ab auctoritate Quibus ita descriptis, nunc quemadmodum Marci Tullii divisio Themistii partitioni conveniat explicemus. Locum igitur quem Cicero dixit a toto, a substantia Themistius esse proposuit. Uterque enim in diffinitione consistit, sive illa substantialis sit, sive descriptio. A partium enumeratione locus ex Ciceronis Topicis positus idem est qui in Themistii divisione inter medios a divisione nominatus est. Quoties enim aliquid esse vel non esse monstrare contendimus, si fidem a partium enumeratione capiamus, id ex divisione necessario faciendum est. Divisio vero aut formarum praecessit, aut partium, quanquam locus qui ex divisione a Themistio inter medios collocatus est, a Cicerone in generis tractatione ponitur. Ait enim Tullius cum de genere loqueretur hoc modo: Commode etiam tractatur haec argumentatio, quae ex genere sumitur, cum ex toto partes persequare, hoc modo: si dolus malus est, cum aliud agitur, aliud simulatur, enumerare licet quibus modis id fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum, includere. Quod genus argumenti imprimis firmum videri solet. A notatione Tullii locus is est qui Themistii a nominis interpretatione. A conjugatis communis est locus, eum Themistius inter medios collocavit. A genere M. Tullius posuit, a toto Themistius. A forma Ciceronis, a parte, id est, specie Themistii. A similitudine communis quidem est, nisi quod M. Tullius sub ea proportionem comprehendit. A differentia M. Tullii, a toto in Themistii divisione, vel a parte intelligi potest: a toto quidem, si sit constitutiva differentia de qua sumitur argumentum, a parte vero si sit divisibilis. A contrario idem locus est, qui apud Themistium ab oppositis dictus est, et extrinsecus constitutus. Ab adjunctis ille est qui in Themistii partitione a communiter accidentibus dicitur, inter consequentia substantiae nominatus. Ab antecedentibus et consequentibus locus multifariam spargitur. Nam et diffinitio et descriptio et antecedere rem et consequi possunt. Itemque nominis interpretatio: item species antecedit, genus consequitur. Causa etiam efficiens antecedit et sequitur effectus; materiam vero sequitur effectus. Communiter accidentia quoque si inseparabilia sint, necesse est ut consequantur. Conjugata etiam sese vel antecedunt, vel consequuntur, itaque hic locus pluribus mistus est, et non tam rebus ab aliis omnibus quam tractatione diversus. Ipsa enim conditio consequentiae locum alium facit, cum ipsa conditio consequentiae, vel in diffinitione, vel in descriptione, vel in forma, vel in causa, vel in caeteris posita sit. Repugnantia vero oppositis aggregantur, efficientia causis efficientibus vel materiae effecta illi sunt consimilia loco quem Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est. A comparatione majoris vel minoris idem locus est qui apud Themistium inter extrinsecos locos ponitur a majore et minore. A comparatione partium inter eos qui a simili ducuntur esse putandus est. Dictum est enim in quantitate similitudinem esse paritatem. Restat locus utrisque communis, qui est extrinsecus collocatus, quem Cicero, sicut Themistius, a rei judicio esse proposuit. Et M. Tullii quidem divisio superiorem Themistii partitionem tali modo potuerit includere, quod licet in subjecta descriptione prospicere: Tulliana divisio.Themistii divisio.A toto.A substantia.A partium enumeratione.A divisione.A notatione.A nominis interpretatione.A conjugatis.A conjugatis.A genere.A genere vel a toto.A forma.A parte vel specie.A similitudine.A simili.A differentia.A toto vel a parte.A contrario.Ab oppositis.Ab adjunctis.A communiter accidentibus.Ab antecedentibus. A consequentibus.A diffinitione vel descriptione, vel interpretatione, vel specie, vel causa, vel materia, vel communiter accidentibus, vel conjugatis.A repugnantibus.Ab oppositis.Ab efficientibus.A causis.Ab effectis.A fine.A comparatione majorum.A majore.A comparatione minorum.A minore.A comparatione parium.A similibus.Ab auctoritate.A rei judicio

Omnis quidem M. Tullii partitio locorum in Themistii divisione superioris descriptionis formula videtur conclusa. Nunc Themistii divisio ad M. Tullii divisionem reducenda est. Cujus quidem multa pars Ciceronis convenit, sicut prior etiam descriptio docet. Quod vero ex Themistii superest divisione, id si ad Tullianae partitionis ordinem referatur, facili compendio quemadmodum ad se invicem partitiones reducantur ostenditur. Nam continuae M. Tullii divisioni ex Themistii locis in superiore descriptione convenerant hi: Ciceronis quidem a toto, Themistii a substantia A partium enumeratione Ciceronis, a divisione Themistii. A notatione Ciceronis, a nominis interpretatione Themistii. A conjugatis utrorumque communis. A genere Ciceronis, a toto Themistii. A forma Ciceronis, a parte, id est specie Themistii. A similitudine communis. A differentia Ciceronis, a toto vel a parte Themistii. A contrario Ciceronis, idem apud Themistium ab oppositis. Ab adjunctis Ciceronis, eumdem a communiter accidentibus Themistius posuit. Ab antecedentibus et consequentibus, mixti cum pluribus. A repugnantibus Ciceronis, idem a Themistio ab oppositis dicitur. Ab efficientibus Ciceronis, a causis Themistii. Ab effectis Tullii, a fine Themistii. A comparatione majoris ac minoris M. Tullii, idem sunt a majore ac minore Themistii. A comparatione partium Ciceronis, a similibus Themistii. Cum igitur M. Tullii plena divisio aliquibus membris Themistianae divisionis aptetur, fieri non potest ut non membra Themistianae divisionis statim ad Tullianae convenientia reducantur. Quocirca si quid reliquum est in Themistii divisione quod superiori formulae non videatur ascriptum, plenae M. Tullii divisioni poterimus aptare. Invicem enim divisiones alterna reciprocatione conjunctae sunt. Restant autem ex Themistii locis hi, ab usibus, ab effectibus, et corruptionibus, et proportione, et transumptione. Quorum quidem ab usibus, si usus alicujus rei semper effector est, ei loco Ciceronis aptandus est qui ab efficientibus nuncupatur. Quod si ipse usus efficitur, ei loco Ciceronis adhibendus est qui ab effectis vocatur. Ab effectibus vero, siquidem efficit aliquid effectus, ab efficientibus causis est; si vero ipse effectus plenum aliquid confectumque demonstrat, is locus est quem ab effectis Tullius dixit. A corruptionibus vero ab efficientibus dici potest. Nam cum omnis generatio efficiat aliquid, id est substantiam formet, corruptio rursus ipsa quoque efficit quiddam, id est substantiali forma spoliat ac privat, velut mors facit corporis dissolutionem. A proportione vero idem est, quem Tullius a similibus dixit, nam multorum in multis similitudo proportio est. Transumptio vero siquidem ad majora sit, locus a majorum comparatione est; sin vero ad minora, locus est a minorum comparatione; quod si ad paria, locus est a parium comparatione. Atque in his omnibus reducendis, tale satis est descriptionis exemplum. Ac de dialecticis quidem locis, quantum propositi operis ratio postulat explicuimus. Nunc vero de rhetoricis dicendum videtur quid sint, vel quid a dialecticis discrepare videantur, ad cujus plenam disputationem integrum quarti voluminis spatium reservemus.

LIBER QUARTUS. Si quis operis titulum diligens examinator inspiciat, cum de Topicis differentiis conscribamus, non id a nobis tantum exspectare debebit, ut locorum inter se dialecticorum, vel etiam rhetoricorum differentias demus, verum id multo magis ut dialecticos locos a rhetoricis segregemus, quod nos efficacius aggredi posse arbitramur, si ab ipsa facultatum natura, disputandi sumamus exordium. Ostensa enim dialecticae ac rhetoricae similitudine ac dissimilitudine, ab ipsarum facultatum necesse est formis etiam locorum qui eisdem facultatibus deserviunt communitates discrepantiasque ducamus. Dialectica facultas igitur thesim tantum considerat. Thesis vero est sine circumstantiis quaestio. Rhetorica vero de hypothesibus, id est de quaestionibus circumstantiarum multitudine inclusis, tractat et disserit. Circumstantiae vero sunt: quis, quid, ubi, quando, cur, quomodo, quibus adminiculis. Rursus dialectica quidem si quando circumstantias, veluti personam factumve aliquod ad disputationem sumit, non principaliter, sed omnem ejus vim ad thesim, de qua disserit transfert. Rhetorica vero si thesim assumpserit, ad hypothesim trahit, et utraque suam quidem materiam tractat, sed alterius assumit, ut proniore in sua materia facultate nitatur. Rursus dialectica interrogatione ac responsione constricta est. Rhetorica vero rem propositam perpetua oratione decurrit. Item dialectica perfectis utitur syllogismis. Rhetorica enthymematum brevitate contenta est. Illud etiam differentiam facit, quod rhetor habet alium praeter adversarium judicem, qui inter utrosque disceptet. Dialectico vero ille fert sententiam, qui adversarius est. Ab adversario enim responsio veluti quaedam sententia subtilitate interrogationis elicitur. Quae cum ita sint, omnis earum differentia, vel in materia, vel in usu, vel in fine est constituta: in materia, quia thesis atque hypothesis materia quidem utrisque subjecta est; in usibus, quod haec interrogatione, illa perpetua oratione disceptat, vel quod haec integris syllogismis, illa vero enthymematibus gaudet; in fine vero, quod haec persuadere judici, illa quod vult ab adversario extorquere conatur. Quibus ita praecognitis paulo posterius et quaestiones rhetoricas quae in constitutionibus positae sunt, et proprii generis enumerabimus locos. Nunc paulisper mihi videtur de tota admodum breviter facultate tractandum magnum opus atque difficile. Quanta enim sibimet ars rhetorica cognatione jungatur, non facile considerari potest, vixque est etiam ut auditu animadverti queat, nedum sit facile repertu. De cujus quidem rei traditione nihil ab antiquis praeceptoribus accepimus. De unoquoque enim praecipiunt, nihil de communi laborantes. Quam partem doctrinae vacuam, ut possumus, aggrediamur. Dicemus itaque de generis artis, et speciebus, et materia, et partibus, et instrumento, instrumentique partibus, opere etiam officioque actoris et fine, post haec de quaestionibus ac de locis. Quocirca quod in communi speculandum est, hinc disserendi sumamus exordium. Rhetoricae igitur genus est facultas. Species vero tres, judiciale, demonstrativum, deliberativum, et genus quidem id esse quod diximus patet. Species autem idcirco sunt quas superius commemoravimus, quoniam in his est tota facultas rhetoricae. In judiciali genere causarum integra est; item in demonstrativo, vel deliberativo. Sed haec genera sunt causarum. Omnes enim causae, vel speciales vel individuae, sub horum trium generum uno cadunt, ut sub judiciali quidem speciales ut majestatis vel repetundarum. Sub deliberativo vero quaecunque causae consultationem habent: ut si specialiter accipias de bello vel de pace, si vero individue de bello Pyrrhi vel pace. Eodem modo etiam in demonstrativis, quaecunque veniunt in laudem aut in vituperationem, specialiter quidem, ut laus viri fortis, individue vero, ut laus Scipionis, sub demonstratione ponuntur. Materia vero hujus facultatis est, omnis quidem res proposita ad dictionem. Fere autem est civilis quaestio. In hanc species a rhetorica venientes quasi quaedam formae capiunt sibi materiam, et triplici informatam tenent figuram, quod posterius liquebit, ut civilis quaestio, quae adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricae subjecta. Ut informis adhuc civilis quaestio cum acceperit ex judiciali finem justi, fiat ipsa civilis quaestio in judiciali genere constituta. Cum vero ex deliberativo sumpserit utile vel honestum, tunc fiet ipsa civilis quaestio in deliberativo causarum genere constituta. Si vero ex demonstratione sumpserit bonum, tum fit demonstrativa civilis quaestio. Veniunt autem ut in materiam species ex rhetorica, idcirco quod aliter in materia sua quaelibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes. Absentibus enim cunctis partibus suis rhetorica quoque ipsa est absens. Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricae, quoniam sunt genera causarum, ita sunt, ut omnium negotiorum quae in civili quaestione constituta sunt, accepto fine justi, judiciale sit genus; omnium vero quae constituta sunt in civili quaestione, honestum vel utilem finem ceperunt, deliberativum sit genus; omnium quoque quae in civili quaestione posita finem honesti tantum bonive sumpserunt, sit demonstrativum genus. Sed de his hactenus. Nunc de partibus rhetoricae providendum est. Partes enim rhetoricae sunt quinque, inventio, dispositio, elocutio, memoratio, pronuntiatio. Partes autem vocantur idcirco, quia si aliquid harum defuerit oratori, imperfecta facultas est; atque ideo quae universam formant oratoriam facultatem, ea partes facultatis ejus dicere jus est. Sed hae partes quoniam rhetoricae facultatis sunt, totamque rhetoricam facultatem componunt, necesse est ut ubi fuerit rhetorica integra, ipsae quoque partes consequantur in propriis speciebus; omnes igitur rhetoricae partes inerunt rhetoricae speciebus. Quocirca et his civilibus negotiis tractandis adhibentur, quae a praedictis speciebus rhetoricae informatur; aeque igitur in judiciali negotio et in deliberativo et demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatioque conveniunt. Quoniam vero omnis fere facultas instrumento utitur ad faciendum quod potest, erit etiam rhetoricae facultatis aliquod instrumentum; hoc vero est oratio, quae partim in civili genere versatur, partim minime. De ea autem oratione nunc loquimur quae aliquam habet quaestionem, vel quae ad finem expediendae quaestionis accommodatur; ea vero oratio quae in civili genere versatur, continue decurrit; ea vero quae non est in civilibus causis, interrogatione et responsione explicatur. Sed prior rhetorica, secunda dialectica nuncupatur, quae hoc superiore differt: primum quod illa civilem hypothesim, haec thesim considerat; dehinc quod illa continua, haec intercisa oratione peragitur, et quod rhetorica oratio habet praeter adversarium judicem, dialectica vero eodem judice quo adversario utitur. Haec igitur rhetorica oratio habet partes sex: prooemium, quod exordium est, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem, quae sunt partes instrumenti rhetoricae facultatis; et quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, ei dem inerunt. Nec potius inerunt quam eisdem ea quae peragunt administrabunt. Itaque et in judiciali genere causarum necessarius est ordo prooemii, narrationis atque caeterorum, et in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt. Opus autem rhetoricae facultatis est docere movereque, quod nihilominus isdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur. Partes autem rhetoricae, quoniam partes sunt facultatis, ipsae quoque sunt facultates. Quocirca ipsae quoque orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atque ut his operentur, eisdem inerit. Nam in exordiis nisi quinque sint praedictae rhetoricae partes, ut inveniat, disponat, eloquatur, meminerit, pronuntiet, nihil agit orator. Eodem quoque modo et reliquae fere partes instrumenti nisi habeant omnes rhetoricae partes, frustra sunt. Hujus autem facultatis effector orator est, cujus est officium dicere apposite ad persuasionem. Finis autem tum in ipso, tum in altero. In ipso quidem bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem; in altero vero persuasisse. Neque enim si qua impediunt oratorem quo minus persuadeat, officio facto, finis non est consecutus, sed is quidem qui officio fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio; is vero qui extra continetur, saepe non consequitur, neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuavit: haec quidem ita sunt mista, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint causis. Causarum vero partes status esse dicuntur, quos etiam aliis nominibus, tum constitutiones, tum quaestiones nominare licet; qui quidem dividuntur ita ut rerum quoque natura divisa est. Sed a principio, quaestionum differentias ordinamur: quoniam rhetoricae quaestiones circumstantiis involutae sunt omnes, aut in scripti alicujus controversia versantur, aut praeter scriptum ex re ipsa sumunt contentionis exordium. Et illae quidem quae in scripto sunt, quinque modis fieri possunt. Uno quidem, cum hic scriptoris verba defendat, ille sententiam: atque hoc appellatur scriptum et voluntas. Alio modo, si inter se leges quadam contrarietate dissentiant, quas cum ex adversa parte defendunt, faciunt controversiam: atque hic vocatur status legis contrariae. Tertio, cum scriptum, de quo contenditur, sententiam claudit ambiguam: haec suo nomine ambiguitas nuncupatur. Quarto vero, cum ex eo quod est scriptum, aliud non scriptum intelligitur: quod quia per ratiocinationem et quamdam syllogismi consequentiam investigatur, ratiocinatio vel syllogismus dicitur. Quinto, cum sermo est scriptus, cujus non facile vis et natura clarescat, nisi diffinitione detecta sit: hic vocatur finis vel inscriptio. Quos omnes a se differre non est nostri operis, verum rhetorici demonstrare; haec enim speculanda doctis non rudibus discenda proponimus, quamvis de eorum differentia in Topicorum commentis per transitum disseruimus. Earum autem constitutionum quae praeter scriptum in ipsarum rerum contentione sunt positae, ita differentiae segregantur, ut rerum quoque ipsarum natura diversa est. In omni enim rhetorica quaestione dubitatur an sit, quid sit, quale sit, et praeter haec, an jure vel more possit exerceri judicium. Sed si factum vel res quae intenditur, ab adversario negetur, quaestio est utrum sit, ea conjecturalis constitutio nominatur. Quod si factum quidem esse constiterit, quid vero sit id quod factum est ignoretur, quoniam vis ejus diffinitione monstranda est, diffinitiva dicitur constitutio. At si et esse constiterit, et de rei diffinitione conveniat, sed quale sit inquiratur, tunc quia cui generi subjici debeat ambigitur, generalis qualitas nuncupatur. In hac vero quaestione et qualitatis et quantitatis et comparationis ratio versatur. Sed quoniam de genere quaestio est, secundum generis formam in plura necesse est hanc constitutionem membra distribui. Omnis enim quaestio generalis, id est cum de genere et qualitate et quantitate quaeritur facti, in duas distribuitur partes. Nam aut in praeteritum quaeritur de qualitate propositi, aut in praesens, aut in futurum. Si in praeteritum, juridicialis constitutio nuncupatur. Si praesentis vel futuri temporis teneat quaestionem, negotialis dicitur. Juridicialis vero cujus inquisitio praeteritum respicit, duabus partibus segregatur: aut enim in ipso facto vis defensionis inest, et absoluta qualitas nuncupatur, aut extrinsecus assumitur, et assumptiva dicitur constitutio. Sed haec in partes quatuor derivatur: aut enim conceditur crimen, aut removetur, aut refertur, aut, quod est ultimum, comparatur. Conceditur crimen, cum nulla introducitur facti defensio, sed venia postulatur. Id fieri duobus modis potest, si depreceris, aut purges. Deprecaris, cum nihil excusationis attuleris; purgas, cum facti culpa his ascribitur quibus obsisti obviarique non possit, neque tamen personae sint, id enim in aliam constitutionem cadet. Sunt vero haec imprudentia, casus, atque necessitas. Removetur vero crimen, cum ab eo qui incessitur transfertur in alium. Sed remotio criminis duobus fieri modis potest, si aut causa removeatur, aut factum. Causa removetur, cum aliena potestate aliquid factum esse contenditur. Factum vero cum alius, aut potuisse, aut debuisse facere demonstratur. Atque haec in his maxime valent, si ejus nominis in nos intendatur actio, quod non fecerimus id quod oportuit fieri. Refertur crimen cum juste in aliquem facinus commissum esse contenditur, quoniam is in quem commissum sit injurius saepe fuerit, atque id quod intenditur meruit pati. Comparatio est, cum propter meliorem utilioremve, factum quod adversarius arguit commissum esse, defenditur. Horum vero omnium sunt propriae differentiae, atque ideo minutissimae divisiones quas rhetorum in his docendis explicandisque conscripti libri diligentius continent. Sed nos haec a M. Tullio sumpsisse sufficiat. Ad aliud enim tota operis festinat intentio. De quibus omnibus hoc inspiciendum est modo. M. enim Tullius causarum partes constitutiones esse demonstrat eo loco quo contra Hermagoram nititur, dicens, quod si generis causae partes non possunt recte putari, multo minus rectae [F. recte] partis causae partes putabuntur. Pars autem causae constitutio omnis est, partes causae constitutiones esse designans. Quare de re multa quaestio est, quomodo enim partes esse putabantur causae. Si enim ita partes, ut species quomodo fieri potest ut in una causa plures constitutiones sint? Nam species sibi invicem impermistae sunt. At veniunt in causam plurimae constitutiones, non sunt igitur partes causarum velut species status. Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam juvat, constitutio vero constitutionem confirmat ad fidem. Nec vero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes, nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest. Ac in causa constitutio una idonea est constituere causam. Quid igitur est dicendum, patet via rationi. Neque enim causae ejus pars dicitur esse constitutio, quae in controversiam venit et quam status constituit, cum praesertim qui additur ad causam status, una jam constitutione firmata, non sit principalis, sed accidens, atque in uno negotio tot eveniant controversiae quot sunt constitutiones, sed quot controversiae tot causae. Et licet eas unum contineat negotium, causae tamen impermistasibimet variantur: ut qui juvenem de lupanari exeuntem vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit egressam, accusat juvenem adulterii: hic unum negotium, hoc quod vertitur est, causae autem duae: una conjecturalis, si neget se fecisse; altera diffinitiva, si in lupanari concubitum dicat non posse adulterium putari. Sed neque neganti pars est ejusdem controversiae conjecturalis status, neque diffinienti diffinitio; totam enim continet causam. Causam autem voco non generaliter, sed controversiam aliqua constitutione formatam. Sunt autem constitutionis partes causae generalis hoc modo: si enim omnis causa conjecturalis esset, nec alius status inveniretur, non esset status conjecturalis causae pars, sed ipsa causa esset sine dubio conjectura; sed quoniam partim conjectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione causae omnes tenentur, pars est constitutio causae non ejus quam tenendo informat, sed ejus quam dividit generalis, cujus scilicet quasi membrum aliquod abscindens, suum facit unaquaeque constitutio. Sunt igitur partes ut species constitutiones causae generalis, non ejus quam unaquaeque tenens informaverit. Quare genus est rhetoricae facultas. Rhetoricae vero species tres, judiciale, demonstrativum, deliberativum. Materia autem, civilis quaestio, quae dicitur causa; partes hujus materiae, constitutiones. Rhetoricae partes, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Instrumentum, oratio; instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio. Opus est docere et movere; actor est orator; officium bene dicere; finis tum bene dixisse, tum persuadere: est vero tota rhetorica in speciebus. Species vero ita totam materiam informant, ut tamen vicissim totam sibi vindicent, quod ex hoc intelligi potest, quoniam omnes materiae partes singulae species tenent. Nam in judiciali quatuor constitutiones invenies, et in deliberativo demonstrativoque easdem quatuor invenire queas. Unde ostenditur, si omnes partes causae generalis, quae est civilis quaestio, singulae species habent, omnes vero partes causa ipsa est, causam, id est civilem quaestionem, a speciebus vicissim vindicari totam eo modo, quo vox uno tempore ad plurimorum aures pervenit cum suis integra partibus, id est elementis, nam eodem tempore tota causa ad diversas species cum suis partibus transit. Sed cum species in materiam venerint, id est in civilem quaestionem, et eam cum suis obtinuerint partibus, inferunt secum etiam ipsam rhetoricae facultatem. Quare etiam rhetoricae partes in singulis constitutionibus inerunt. Sed illata materia infert secum instrumentum suum, infert igitur secum orationem, et haec proprias partes, eritque in constitutionibus tractandis exordium, narratio, et caetera. Sed cum instrumentum venerit in civilem quaestionem, operam quoque suam simul infert; docebit igitur ac persuadebit in omni constitutione. Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit qui haec moveat velut artifex atque architectus. Hic autem est orator, qui cum ad causam accesserit, faciet officium suum; bene igitur dicet in omni genere causarum, et in omni constitutione, faciet etiam finem, tum ut bene dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit. De singulis igitur nunc quidem in commune tractavimus. De uno quoque vero separatim post, si erit commodum, disseremus. Atque haec hactenus. Nunc de inventione tractandum est. Etenim prius quidem dialecticos dedimus, nunc rhetoricos promimus locos, quos ex attributis personae ac negotio venire necesse est. Persona est, quae in judicium vocatur, cujus dictum aliquod factumve reprehenditur. Negotium factum dictumve personae, propter quod in judicium vocatur. Itaque in his duobus omnis locorum partitio constituta est: quae enim habent reprehensionis occasionem, eadem nisi omnino ad inexcusabilem partem vergunt, defensionis copiam subministrant: ex eisdem enim locis omnis accusatio defensioque consistit. Si igitur persona in judicium vocatur, neque factum dictumve ullum reprehenditur, causa esse non poterit. Nec vero factum dictumve aliquod in judicium proferri potest, si persona non exstet; itaque in his duobus omnis judiciorum ratio versatur, in persona scilicet atque negotio. Sed (ut dictum est) persona est quae in judicium vocatur, negotium factum dictumve personae, propter quod reus statuitur; persona igitur et negotium suggerere argumenta non possunt. De ipsis enim quaestio est. De quibus autem dubitatur, ea dubitationi facere fidem nequeunt. Argumentum vero erat ratio rei dubiae faciens fidem; faciunt autem negotio fidem, ea quae sunt personis ac negotiis attributa. Ac si quando persona negotio faciat fidem, veluti si credatur contra rempublicam sensisse Catilinam, quoniam persona est vitiorum turpitudine denotata, tunc non in eo quod persona est et in judicium vocatur fidem negotio facit, sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualitatem. Sed ut rerum ordo clarius colliquescat, de circumstantiis arbitror esse dicendum. Circumstantiae sunt quae convenientes substantiam quaestionis efficiunt. Nisi enim sit qui fecerit, et quid fecerit, causaque cur fecerit, locus, tempusque quo fecerit, modus etiam facultatesque si desunt, causa non stabit. Has igitur circumstantias in gemina Cicero partitur, ut eam, quae est quis, circumstantiam in attributis personae ponat. Reliquas vero circumstantias in attributis negotio constituat. Et primam quidem ex circumstantiis eam, quae est quis, quoniam personae attribuit, secat in undecim partes: nomen ut Verres, naturam ut barbarus, victum ut amicus nobilium, fortunam ut dives, studium ut geometer, casum ut exsul, affectionem ut amans, habitum ut sapiens, consilium, facta, et orationes, ea quae extra illud factum dictumque sunt quod nunc in judicium devocatur. Reliquas vero circumstantias, quae sunt quid, cur, quomodo, ubi, quando, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit; quid et cur, dicens continentia cum ipso negotio; cur in causa constituens: ea enim causa est uniuscujusque facti, propter quam factum est. Quid vero secat in quatuor partes: in summam facti, ut parentis occisio, ex hac maxime locus sumitur amplificationis; ante factum, ut concitus gladium rapuit; dum fit, vehementer percussit; post factum, in abdito sepelivit. Quae cum omnia sint facta, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quaeritur pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae numerata sunt; illa enim extra negotium, de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio praestant de quo versatur intentio; haec vero facta quae continentia sunt cum ipso negotio, ad ipsum negotium de quo quaeritur pertinent. Postremas vero quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est secunda pars attributorum negotiis; et eam quidem circumstantiam, quae est quando, dividit in tempus, ut nocte fecit, et in occasionem, ut cunctis dormientibus; eam vero circumstantiam, quae est ubi, locum dicit, ut in cubiculo fecit, quomodo vero ex circumstantiis modum, ut clam fecit. Quibus auxiliis circumstantiam, facultatem appellat, ut cum multo exercitu. Quorum quidem locorum, etsi ex circumstantiarum natura discretio clara est, nos tamen benevolentius faciemus, si uberius eorum a se differentias ostendamus. Nam cum ex circumstantiis, alias M. Tullius posuerit esse continentia cum ipso negotio, alias in gestione negotii. Atque in continentibus cum ipso negotio illum annumeravit locum quem appellavit dum fit, ex ipsa prolationis significatione idem videtur esse locus hic, dum fit, ei qui est in gestione negotii. Sed non est ita, quia dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussit. In gestione vero negotii ea sunt quae ante factum, et dum fit, et post factum quod gestum est, continent. In omnibus enim tempus, locus, occasio, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit factum est quo administratum est negotium; quae igitur sunt in gestione negotii, non sunt facta, sed facto adhaerentia. Nullus enim tempus, occasionem, locum, modum, facultatem facta esse consenserit, sed (ut dictum est) aeque cuilibet facto adhaerentia sunt, atque id nullo modo derelinquant, quia quadam relatione subjecta sunt ipsi quod gestum est, negotio. Item ea quae sunt in gestione negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negotio esse possunt. Potest enim et locus, et tempus, et occasio, et modus, et facultas facti cujuslibet intelligi, etiamsi nemo faciat, quod illo in loco, vel tempore, vel occasione, vel modo, vel facultate fieri posset. Itaque ea, quae sunt in gestione negotii sine his quae continentia cum ipso negotio esse possunt, illa vero sine his esse non possunt. Factum enim praeter locum, tempus, occasionem, modum, facultatemque esse non poterit, atque haec quae in attributis personae ac negotio constant, veluti in dialecticis locis ea quae in ipsis haerent, de quibus quaeritur. Reliqua vero, quae vel sunt adjuncta negotio vel gestum negotium consequuntur, talia sunt, qualia in dialecticis locis ea quae secundum Themistium partim rei substantiam consequuntur, partim sunt extrinsecus, partim versantur in mediis; secundum Ciceronem vero inter affecta numerata sunt, vel extrinsecus posita. Sunt enim adjuncta negotio, ipsi etiam aeque fidem faciunt quaestioni, affecta quodammodo ad id de quo quaeritur, et respicientia negotium de quo agitur. Nam circumstantiae septem in attributis personae vel negotio numeratae sunt. Hae cum coeperint comparari, et quasi in relationem venire, siquidem ad se continens referatur, vel ad id quod continetur, fit aut species, aut genus. At si ad id referatur quod ab eo longissime distet, contrarium; ac si ad finem suum atque exitum referatur, eventus est. Eodem quoque modo ad majora, minora et paria comparantur. Atque omnino tales loci in his quae sunt ad aliquid considerantur, nam majus et minus, aut simile, aut aeque magnum, aut disperatum accidit circumstantiis quae in attributis negotio atque personae numeratae sunt: ut dum ipsae circumstantiae aliis comparantur, fiat ex his argumentum dicti factive quod in judicium trahitur. Distant autem a superioribus, quod superiores loci, vel facta continebant, vel factis ita adhaerebant, ut separari non possint, ut locus, tempus, et caetera quae gestum negotium non relinquunt; haec vero quae sunt adjuncta negotio non adhaerent ipsi negotio, sed accidunt circumstantiis, et tunc demum argumentum praestant, cum ad comparationem veniunt. Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario, et non ex similitudine, sed ex simili, ut appareat non ex relatione sumi argumentum, sed ex adjunctis negotio, et ea esse adjuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio vero, quae pars quarta est eorum quae negotiis attributa sunt, neque in ipsis inest rebus quae rerum substantiam non relinquit, neque ex comparatione repetitur, sed rem gestam vel antecedit, vel etiam consequitur. Atque hic totus locus extrinsecus est: primum enim in eo quaeritur id quod factum est, quo nomine appellari conveniat, in quo non de re, sed de vocabulo laboratur; qui deinde sint auctores ejus facti, et inventionis comprobatores, atque aemuli: id totum ex judicio, et quodammodo testimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti; deinde et quae ejus rei sit lex, consuetudo, pactio, judicium, sententia, artificium. Deinde quaeritur si natura ejus evenire vulgo soleat, an insolenter et raro; utrum homines id sua auctoritate comprobare ac defendere in his consueverint, et caetera quae factum aliquid similiter confestim aut intervallo solent consequi, quae necesse est extrinsecus posita ad opinionem magis tendere quam ad ipsam rerum naturam. Itaque in his quatuor licet negotiis attributa dividere, ut sint partim continentia cum ipso negotio, quae facta esse superius dictum est; partim in gestione negotii, quae non esse facta, sed factis adhaerentia dudum monstravimus; partim adjuncta negotio. Haec (ut dictum est) partim in relatione ponuntur, partim gestum negotium consequuntur, horum fides extrinsecus sumitur. Ac de rhetoricis quidem locis satis dictum est: nunc illud est explicandum, quae sit his similitudo cum dialecticis, quaeve diversitas, quod cum idonee convenienterque monstravero, propositi operis explebitur intentio. Primo adeo ut in dialecticis locis (sicut Themistio placet) alii sunt qui in ipsis haerent de quibus quaeritur, alii assumuntur extrinsecus, alii vero medii inter utrosque locati sunt: sic in rhetoricis quoque locis, alii in personis atque negotio consistunt, de quibus ex adversa parte certatur, alii vero extrinsecus, ut hi qui gestum negotium consequuntur, alii vero medii. Quorum proximi quidem negotio sunt hi qui ex circumstantiis reliqui in gestione negotii considerantur. Illi vero qui in adjunctis negotio collocantur, ipsi quoque inter medios locos positi sunt, quoniam negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt; vel si quis ea quidem quae personis attributa sunt, vel quae continentia sunt cum ipso negotio, vel quae in gestione negotii considerantur, his similia locis dicat qui ab ipsis in dialectica trahuntur de quibus in quaestione dubitatur, consequentia vero negotium ponat extrinsecus, adjuncta vero inter utrumque constituat. Ciceronis vero divisioni hoc modo fit similis. Nam ea quae continentia sunt cum ipso negotio, vel ea quae in gestione negotii considerantur, in ipsis haerent de quibus quaeritur; ea vero quae adjuncta sunt, inter affecta ponuntur; sed ea quae gestum negotium consequuntur, extrinsecus collocata sunt. Vel si quis ea quidem quae continentia sunt cum ipso negotio in ipsis haerere arbitretur, affecta vero esse ea quae sunt in gestione negotii vel adjuncta negotio, extrinsecus autem ea quae gestum negotium consequuntur. Jam illae perspicuae sunt communitates, quod quidem ipsi pene in utrisque facultatibus versantur loci, ut genus, ut pars, ut similitudo, ut contrarium, ut majus ac minus. De communitatibus satis dictum est. Differentiae illae sunt quod dialectici thesibus etiam apti sunt; rhetorici tantum ad hypotheses, id est, ad quaestiones informatas circumstantiis assumuntur; nam sicut ipsae facultates a semetipsis universalitate et particularitate distinctae sunt, ita etiam eorum loci ambitu et contractione discreti sunt. Nam dialecticorum major est ambitus, et quoniam praeter circumstantias sunt, quae singulares faciunt causas, non modo ad theses utiles sunt, verum etiam ad argumenta quae in hypothesibus posita sunt, eorumque locos qui ex circumstantiis constant claudunt atque ambiunt. Itaque fit ut semper exeat rhetor dialecticis locis, dialecticus suis possit esse contentus. Rhetor enim quoniam causas ex circumstantiis tractat, ex eisdem circumstantiis argumenta persumet, quae necesse est ab universalibus et simplicibus confirmari, qui sunt dialectici. Dialecticus vero qui prior est, posteriore non eget, nisi aliquando inciderit quaestio personae, ut cum sit incidens dialectico ad probandam suam thesim causa circumstantiis inclusa, tum demum rhetoricis utatur locis. Itaque in dialecticis locis, si ita contingat, a genere argumenta sumuntur, id est ipsa generis natura. Sed in rhetoricis ab eo genere, quod illic genus est de quo agitur, nec a natura generis, sed a re generis, scilicet ipsa quae genus est. Sed ut progrediatur, ratio ex ea pendet, quod natura generis ante praecognita est: ut si dubitetur an fuerit aliquis ebrius, dicetur, si refellere velimus, non fuisse, quoniam nulla in eo luxuries antecesserit. Idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis quasi quoddam genus sit, cum luxuries nulla fuerit, nec ebrietas quidem fuit. Sed hoc pendet ex altero. Cum enim luxuries non fuit, ebrietas esse non potuit. Ex natura generis demonstratur, quod dialectica ratio subministrat. Unde enim genus abest, inde etiam species abesse necesse est, quoniam genus species non relinquit; et de similibus quidem, et de contrariis eodem modo, in quibus maxima est dissimilitudo inter rhetoricos ac dialecticos locos. Dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rhetorica ex qualitate suscipientibus rebus argumenta vestigat. Ut dialecticus ex genere, id est ex ipsa generis natura, rhetor ex ea re quae genus est; dialecticus ex similitudine, rhetor ex simili, id est ex ea re quae similitudinem cepit. Eodem modo ille ex contrarietate, hic contrario. Omnibus igitur quae superius proposuimus expeditis, illud arbitror apponendum quod M. Tullius Topica quae ad C. Trebatium peritum juris edidit, non eo modo quo de ipsis disputari possit disseruit, sed quemadmodum rhetoricae facultatis argumenta ducerentur, quod in his commentariis diligentius expedivimus qui a nobis in ejusdem Ciceronis Topica conscripti sunt. Quo autem modo de his dialecticis rationibus disputetur, in his commentariis quos in Aristotelis Topica a nobis translata conscripsimus expeditum est.