De dignitate sacerdotali

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De dignitate sacerdotali
Auctor incertus
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 17


AucInc.DeDiSa 17 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

De dignitate sacerdotali

357 CAPUT PRIMUM.--

Si quis, fratres, oraculum reminiscatur quo Dominus frugi famulum de servata sibi pecunia, quam ad praerogandum susceperat, increpavit dicens: Tu dedisses pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exegissem eam (Luc. XIX, 23); non jam otiosus auditor collatam sibi divini muneris gratiam suis tantum usibus reservabit: sed cunctis eam communicabilem faciens copiosius praerogando, securus possidebit; ut sibi per haec et plurimis aedificationis exhibeat fructum, et velut decora arbor pomis referta non infructuose probetur occupare terram, dum vivit, cum et per seipsam suis pomis ornatur, et omnes qui ex ea fructum perceperint, saginantur, beato nos etiam Apostolo ad haec eadem invitante: Nolite quaerere quae vestra sunt, sed quae aliorum (Phil. II, 4). Et alibi: Non quaero quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Idcirco nos quibus in verbis divinis credita est dispensatio, et qui gregem Christi alendum nutriendumque suscepimus, non sine ingenti periculo noxam nos credimus evasuros, si non secundum hunc modum vivamus, aut etiam si minime praedicemus. Et licet ad haec praedicanda nos retardet vitae hujus improbitas, invitat nos tamen praecepti necessitas. Et vae jam mihi est, si minime praedicavero, et si susceptum thesaurum in terra defossum, id est, in meo corde diu occultavero, et lucernam 358 divini verbi compressam sub modio retentavero, et non super candelabrum propositam, cunctorum oculis manifestavero; et claustra humanae imperitiae per claves illas regni coelorum, quas in beato Petro apostolo cuncti suscepimus sacerdotes, minime reseravero; ut audire per haec merear pro linguae meae modulo: Euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Math. XXV, 22). Unde verens iis increpationibus et suppliciis subdi, timore poenae perculsus, amore fraterno invitatus, non jam ad subditum loquor vulgus, quod jugiter monere consuevi, sed ad ipsos jam praedicatores vulgi mea verba converto: et meis conservis velut obediens servus, id est, episcopus sacerdotibus, antistes pontificibus, audacter praedicare salutis commonitoria non retardabo. Nec praerogativam mihimet scientiae, si haec meis consacerdotibus charitatis intuitu praerogem, vindicabo, aut vitae perfectae me esse fateor, cum de vita perfecta alios moneo: sed potius cum haec ad illos loqui audeo, simul cum illis quae loquor, audiam.

CAPUT II.-- Aggrediar jam divina ope suffultus, facultate qua valeo, et eorum precibus adjutus, ad quos noster respicit sermo, desideratum carpam iter, et in gremio quasi 359 consacerdotum positus, ipsos alloquar sacerdotes. Audite me, beatissimi patres, et si dignum ducitis, sanctissimi fratres. Audite me, stirps levitica, germen sacerdotale, propago sanctificata, duces et rectores gregis Christi. Audite me rogantem vos pariter et timentem, et commodis communibus sollicite consulentem, et honorem episcopatus demonstrare volentem; ut cum honoris ejus praerogativam monstramus, merita etiam congrua requiramus; nec falli possimus in opere, qui cognoscimus veritatem in corde. Dignum est enim ut dignitas sacerdotalis prius noscatur a nobis, et sic deinde servetur a nobis; ut psalmographi sententia queat repelli a nobis: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Honor igitur, fratres (Dist. 96, c. Duo sunt, § Honor), et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adaequari. Si regum fulgori compares et principum diademati, longe erit inferius, tamquam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares, quippe cum videas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et exosculata eorum dextra, orationibus eorum credant se communiri. Quid jam de plebeia dixerim multitudine, cui non solum praeferri a Domino meruit, sed ut eam quoque jure tueatur patrio, praeceptis imperatum est evangelicis? Sic certe a Domino ad beatum Petrum dicitur: Petre, amas me? Et ille: Tu scis, Domine, quia amo te (Joan. XXI, 15, 16). Et cum hoc tertio fuisset interrogatus, et trina responsione fuisset subsecutus, repetitum est a Domino tertio: Pasce oves meas. Quas oves, et quem gregem non solum tunc beatus suscepit apostolus Petrus; sed et nobiscum eas accepit, et cum illo eas nos accepimus omnes. Unde quia regendae sacerdotibus contraduntur, merito rectoribus suis subdi dicuntur; quia evangelico coruscante mandato videmus nihilominus esse praefixum: Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: sed sufficit discipulo, ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus (Luc. VI, 40).

CAPUT III.-- Haec vero cuncta, fratres, ideo nos praemisisse debetis cognoscere, ut ostenderemus nihil esse in hoc saeculo excellentius sacerdotibus, nihil sublimius episcopis reperiri; ut cum dignitatem episcopatus episcoporum oculis demonstramus, et digne noscamus quid sumus, et quod sumus professione, actione potius quam nomine demonstremus; ut nomen congruat actioni, actio respondeat nomini; ne sit nomen inane, et crimen immane: ne sit honor sublimis, et vita deformis: ne sit deifica professio, et illicita actio: ne sit religiosus amictus, et irreligiosus provectus: ne sit gradus excelsus, et deformis excessus; ne habeatur in Ecclesia cathedra sublimior, et conscientia sacerdotis reperiatur humilior: ne locutionem simulemus columbinam, et mentem habeamus caninam: ne professionem monstremus ovinam, et ferocitatem habeamus lupinam; ut digne nobis per prophetam respondeatur a Domino: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13). Ergo, fratres, sicut senatorem chlamys ornat, sicut agricultura rusticum, sicut barbarum arma, sicut nautam navigationis peritia, et singulos quosque opifices operis sui qualitas ipsos demonstrat auctores: sic episcopum non aliter nisi episcopali operatio designat; ut ex bono opere magis, quam professione noscatur plus meritis esse episcopus, quam quod nomine vocitetur; quia sicut nihil esse diximus episcopo excellentius, sic nihil est miserabilius, si de sancta vita episcopus periclitetur, si sacerdos 360 in crimine teneatur et pontifex vitiorum maculis polluatur. Et ut levius est de plano corruere, sic gravius fit, qui de sublimi ceciderit dignitate; quia ruina quae de alto est, graviori casu colliditur. Honor quidem episcopalis coram hominibus praeclarus est; sed si ruinam sustineat, dolor magnus est. Nam quanto prae caeteris gradus episcopalis altior est, tanto si per negligentiam delabatur, ruina gravior est. Magna sublimitas magnam debet habere cautelam: honor grandis grandiori debet sollicitudine circumvallari. Cui plus creditur, ab eo plus exigitur, sicut scriptum est (Luc. XII, 48): Quia semper optimis permixta sunt pessima; et alibi: Potentes potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7); et: Scienti legem et non facienti eam, peccatum est grande (Jacob. IV, 17); et: Servus sciens voluntatem domini sui, si non fecerit eam, vapulabit multum (Luc. XII, 47). Aliud est enim quod ab episcopo requirit Deus, et aliud quod a presbytero, et aliud quod a diacono, et aliud quod a clerico, et aliud quod a laico, vel a singulis quibusque hominibus. Et licet omnium hominum opera Deus in suo examinet judicio, plus tamen ab eo exigitur, cui plus committitur; ampliores enim poenas luit, cui numerosior regendorum populorum fuerit cura commissa.

CAPUT IV.-- Et ut specialiter ipsius episcopatus modum et formulam omnibus sacerdotibus depingamus; apostolica est nobis regula revolvenda, quae de iis per singula episcopales actus depingit. Sic ad cunctos episcopos beatus ait Apostolus: Fidelis sermo (I Tim. III, 1); ac si diceret: De quo sum locuturus, veraciter loquor; ne quis existimet me fuisse mentitum. Subjunxit: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (Ibid.), hoc est, si episcopus esse desideras, magnum est quod esse cupis: sed si et opus bonum simul amplectaris. Nam si aliter esse cupis, episcopus esse non potes, quia sequitur: Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse (Ibid., 2). Irreprehensibilem ait; nam si episcopus reprehenditur, deformiter subditur culpae. Et profecto culpa ad reatum trahit, reatus ad poenam, poena perducit usque ad mortem. Ecce ad quid volvitur dignitas episcopalis. Et post paululum ait: Unius uxoris virum (Ibid.). Si ad superficiem tantum litterae respiciamus, prohibet bigamum episcopum ordinari: si vero ad altiorem sensum conscendimus, inhibet episcopum duas usurpare Ecclesias: et si adhuc introrsus profundiora perscruteris, monet ne post catholicum dogma, sensum inveniatur episcopus habere haereticum: sed christianam tantum orthodoxam et catholicam sibi associet fidem; ut unius tantummodo uxoris et catholicae Ecclesiae vir episcopus vocitetur. Sequitur deinde, et ait: Sobrium (Ibid.), hoc est, non vino tantum, sed et vitiis parcum; ut nec vino amplius indulgeat, quam oporteat, et mente semper sobrius inveniatur. Et adjunxit sequentia, dicens: Prudentem. Prudentiam quippe non mundialem, de qua dicitur quod stultitia sit apud Deum (II Cor. III, 19): sed prudentiam spiritalem, id est, quae et opere circumspecta sit, et verbo perita; ut sit astutus sicut serpens, et simplex sicut columba (Matth. X, 16). Et denuo infert: Ornatum. Quod si juxta sensum litterae tantum respiciamus, non aliud, sacerdotes, quam amictum quaeremus clariorem; verbi gratia, castorinas quaeremus et sericas vestes (I Tim. III, 2): et ille se inter episcopos credit esse altiorem, qui vestem induerit clariorem. Sed sanctus Apostolus taliter se intelligi non vult, quia non carne episcopum, sed mente docet esse ornatum; ut ille sacerdos placeat Deo, qui animam habuerit compositam Deo. Et post haec addidit: Hospitalem (I Tim. III, 2); ut humanitatis intuitu hospitio recipiat non habentes 361 hospitium, et egenum sine tecto inducat in domum suam, nec solus devoret dona Christi, quae ei largita est bonitas Christi: et quia hilarem datorem diligit Deus, sine murmure contribuat pauperibus Christi. Sequitur deinde, et ait: Docibilem (Ibid.), id est sic polleat episcopus sapientia, ut non solum creditum sibi populum sufficienter doceat; verum etiam et cunctarum queat haeresum contradictiones a catholica repellere Ecclesia, ne sua imperitia imperitos minime doceat, et hujusmodi casu praeventus eveniat illi, quod scriptum est: Caeco caecus ducatum praebens, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Qui vero talem se, ut diximus, esse ignorat, sacerdotium minime appetat, nec locum alterius usurpare praesumat, praesertim illius qui fulgore suae sapientiae populorum potest corda lustrare. Subjunxit et ait: Non vinolentum (I Tim. III, 3), hoc est, non multo vino deditum; ut si credatur vel videatur episcopus, utrum biberit an non, ignoretur; ne post largam potationem vini mulierum delectetur illecebra, nec per vinum, sicut ait Apostolus, omnis nutriatur luxuries (Ephes. V, 18). Demum subsequitur dicens; Non percussorem, sed modestum (I Tim, III, 3), id est, manus improbas ad caedem non habeat, et suspicionibus pravis minime percutiat conscientias aliorum; ne dum petulans invenitur ad caedem, athleta magis quam episcopus judicetur. Sed magis e diverso ab aliis illatas patienter ferat injurias; ut mentis modestiam cunctis hominibus tranquillam demonstret, et firmam patientiam cunctis ostendat. Iterum addidit dicens: Non litigiosum (Ibid.), id est, non linguam ad convicium relaxet episcopus, ne per eamdem linguam, per quam laudes refert Deo, et divina libat sacrificia, litium venena proferat: quia non decet de ore episcopi benedictionem simul et maledictionem egredi, ne per eamdem linguam, per quam Deus laudatur, homo maledicatur; quia non potest de uno fonte dulcem et amaram producere aquam. Deinceps subsecutus est dicens: Non cupidum (Ibid.), id est, non turpis lucri cupidum: ne lucri cupiditate episcopus teneatur obnoxius, et nutriat avaritiam, quae est radix omnium malorum (I Tim. VI, 10). Qui stipendiis tantum contentus ecclesiae suae, penitus non ambiat, quae intelligit esse superflua: sed de ipsa potius paupertate ecclesiae suae libenter impertiat pauperibus Christi, sicut scriptum est: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 5); et alibi: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi: cornu ejus exaltabitur in gloria (Psal. CXI, 9). Et connexuit subsequentia, dicens: Qui sciat domui suae bene praeesse, filios habens subditos cum omni castitate (I Tim. III, 4). Domui suae bene praecesse potest, qui corporis sui servaverit castitatem. Domui, inquit, hoc est, corpori suo imperioso jure dominetur; ne subdatur ipse corpori suo, et in desiderio luxuriae deditus, in praecipitium demergatur: sed potius filios suos castitatis exemplo ad pudicitiae regulam doceat. Nam si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam adhibebit (Ibid., 5)? Hoc est enim, de quo superius diximus, qui cordis sui domum excolere non valet, quomodo plurimorum adhibebit diligentiam? et qui peccati trabem de suo non potest eruere oculo, quomodo ex alterius oculo poterit amputare festucam (Luc. VI, 41)? Idem sequitur, et ait: Non neophytum (I Tim. III, 6), hoc est, 362 qui nuper ad fidem ex gentilitate advenit, aut certe ex militia saeculari ad clericatus est officium sociatus. Hi ergo non tam passim sacerdotalem arripiant gradum, ne elati in superbiam, in judicium incidant, et in laqueum diaboli; quia quod longo tempore minime discunt, in parvo tempore servare non possunt. Et concludens regulam et episcopalem formam, ad extremum intulit, dicens: Oportet autem et illum testimonium bonum habere ab iis, qui foris sunt, (I Tim. III, 7), id est, ab haereticis et schismaticis, qui extra sanctam Ecclesiam catholicam conventicula sibi profana praeficiunt; quos tamen testes Apostolus et testimonium dicit debere bonum habere de immaculata vita, et sancta episcopi conversatione; ne forte accipiant inimici locum episcopo obtrectandi, et infamare incipiant catholicum dogma.

CAPUT V.-- His ita praelibatis, ut reor, in hoc opere velut a grandi fenore nos persensimus liberatos, cum non nostra contra episcopos, sed sancti Apostoli opposuimus testimonia; ne velut vulgares fabulas nostrum irriderent opus. Cum vero auctoritas nobis per singula sancti arriserit apostoli Pauli, ipsum potius Apostolum, si ausi sunt, quam nos reprehendant. Et licet jam coarctet nos libelli hujus prolixitas, et tempus nos urgeat, ut ad finem hujus operis veniamus; sollicitudo tamen fraterni nos retardat amoris, illorum praecipue sacerdotum, qui mentis torpore hebetati, sacerdotalem diffamant honorem: et qui novam prodigialiter regulam hac tempestate peperisse deflentur et Giezi sectantes et Simonis sententiam, sancti episcopatus gratiam pecuniis coemerunt, nequaquam timentes, cum honorem sacerdotalem pecuniis emerint, a beato Petro apostolo se cum Simone fuisse damnatos, sicut ait: Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem; quia donum sancti Spiritus te credidisti pecuniis emere (Act. VIII, 20). Et lepram cum Giezi a sancto suscepisse se credant Elisaeo (IV Reg. V, 27), qui gradum sacerdotalem se aestimant pecuniis comparare. Quibus cum ista dixerimus, sufficere debuit suam comparando lepram possidere. Nam sicut validioribus morbis capite vitiato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi lethaliter irrigari; ita et ii qui caput videntur esse Ecclesiae, morbo pestifero fraternum vitiant copus; ut nihil ex totius corporis compage insauciatum possit evadere, quod negligentium sacerdotum vitiositatis mortale infecerit virus, ita ut videas in Ecclesia passim quos non merita, sed pecuniae ad episcopatus ordinem provexerunt: nugacem populum et indoctum, qui talem sibi adsciverunt sacerdotem. Quos si percunctari fideliter velis, quis eos praefecerit sacerdotes, respondent mox et dicunt: Ab archiepiscopo sum nuper episcopus ordinatus, centumque ei solidos dedi ut episcopalem gratiam consequi meruissem, quos si minime dedissem, hodie episcopus non essem; unde melius est mihi aurum de locello invehere, quam tantum sacerdotium perdere. Aurum dedi, et episcopatum comparavi; quos tamen solidos, si vivo, recepturum me illico non diffido. Ordino presbyteros, consecro diaconos, et 363 accipio aurum; nam et de aliis nihilominus ordinibus pecuniae quaestum profligare confido. Ecce et aurum, quod dedi, in meo locello recepi: episcopatum igitur gratis accepi.

Nempe hoc est, quod doleo, quia archiepiscopus carnaliter episcopum fecit. Nam propter pecunias spiritaliter leprosum ordinavit. Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem; quia donum sancti Spiritus gratiae pretio comparasti (Act. VIII, 20, 21), et commercium miserabile in animarum exitium peregisti. Et nescii homines et indocti in ordinationibus eorum clamant et dicunt: Dignus es, et justus es; et conscientia misera: Indignus es, et injustus es, dicit. Pronuntiat enim episcopus hujusmodi ad populum dicens: Pax vobis. Oculis quidem carnalibus videtur quasi episcopus magnus, et divinis obtutibus inspicitur leprosus magnus. Per pecuniam acquisivit indebitum ordinem, et apud Deum perdidit interiorem hominem. Caro suscepit dignitatem, et anima perdidit honestatem. Caro ancilla domina facta est animae, et anima quae erat domina, facta est famula carnis. Caro dominatur populis, et anima servit daemoni. Carni sacerdotium comparavit, et animae detrimentum paravit. Et quid prodest hujusmodi homini, si totum mundum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 25)? Quod dedit cum ordinaretur episcopus, aurum fuit: et quod perdidit, anima fuit. Cum alium ordinaret, quod accepit, pecunia fuit: et quod dedit, lepra fuit. Haec sunt mercimonia iniquorum in perniciem eorum.

Interrogo tamen fratrem et coepiscopum nostrum, quia et ego episcopus sum, et cum episcopo loquor. Dic ergo mihi paulisper, frater episcope; cum dares pecuniam, quid accepisti? Gratiam episcopalem accepi. Ergo interrogo te: Haec gratia cur tali vocabulo nuncupatur? Respondet: Cur, inquis? ut reor, pro eo quod gratis datur, ideo gratia vocitatur. Ergo si gratia gratis datur, et auro non aestimatur, a te cur gratia pecuniis comparatur? Respondet: Non, inquit, mihi daretur, si pecuniis non emeretur: nec episcopus fuissem ordinatus, si pecunias non dedissem. Ergo, ut apparet ex responsionibus tuis, gratiam cum ordinareris, non suscepisti; quia gratuito eam non meruisti. Et ideo, frater, si gratiam non accepisti, quomodo episcopus effici potuisti? Nam et ad discipulos suos Dominus dicit: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Cur ergo gratuitam aestimasti te pretio possidere gratiam? Nam, ut video, aurum dans perdidisti, et gratiam sanctam non acquisisti.

Adhuc tamen semel adjiciens fratrem perquiro episcopum; ne quid de approbamentis veridicis nos praetermisisse videamur. Quis dat, frater, episcopalem gratiam? Deus, an homo? Respondes sine dubio: Deus. Sed tamen per hominem dat Deus: homo imponit manus, Deus largitur gratiam: sacerdos imponit supplicem dexteram, et Deus benedicit potenti dextera: episcopus initiat ordinem, et Deus tribuit dignitatem. O justitia, o aequitas! Si homini pecunia datur, qui nihil in ordine amplius operatur, nisi solum servitium, quod ei creditur; cur Deo totum negatur, qui ipsum ordinem tibi largitur? Justumne tibi videtur ut servus honoretur, et dominus injuriam patiatur; et injuste accipiat sacerdos pecuniam, et Deus patiatur ab homine injuriam? Sed quia pro concesso ordine Deus a te nihil exspectat, cur a te sacerdos pecuniam impudenter exspectat? Deus homini concedere voluit gratis, et episcopus rapax pecuniam ab homine expetit gratis: Deus homini, ut certe benignus, gratis donavit, et sacerdos malignus 364 eum sine causa praedavit? Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?

CAPUT VI.-- Ecce ad quae mala volvitur deificus ordo: ecce ad quae probra sunt prolapsi sacerdotes, qui audire meruerunt a judice mundi: Vos estis lux mundi (Matth. V, 14). Ecce quibus subjiciuntur gentes, quibus a Domino dictum est: Vos estis sal terrae (Ibid., 13). Ergo si lux est Ecclesiae episcopus, a Domino ordinatur, ita ut imperitiae tenebras praedicationis suae eloquio rutilante conscientiarum latebras illuminet, cur ipse palpabilibus tenebris tenetur obstrictus? Et non solum quia ipse dum male agit, digne perit; insuper et alios secum indigne perdit. Si enim meruisti salis possidere saporem, ut insipientium possis arva condire; cur infatuatus tali vitio, immundis te porcorum conculcandum pedibus praebuisti, ita ut nec alios, nec te ipsum possis condire? Oculorum etiam in corpore officium, id est, in Ecclesia, voluntarius appetisti; ut reliquum per te corpus ducatum lucis haberet: et nunc quadam lippitudine et caligine vitiorum obtenebratus, nec te ipsum luci idoneum praebes, et aliis adimis lucem. De quibus oculis in Evangelio dicitur: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Matth. VI, 22), id est, si episcopus, qui ut lumen promeruit praeesse in corpore, simplicitate est sancta et innocentia decoratus, omnis Ecclesia splendore luminis radiatur: Si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; id est, si episcopus, qui videbatur corpori subdito lucem praebere, obnubiletur nequitiae caecitate, quid caetera facient membra, quibus lux adempta est oculorum? Id est, quid saecularis factura est multitudo, cum voluptatibus illicitis et actionibus vetitis ad similem facinorum voraginem episcopus multitudinem populi provocaverit; ut nulli jam jamque illicitum esse videatur, quod ab episcopo quasi licitum perpetratur? Sed ipsum magis credunt homines esse laudabile, quidquid episcopus habuerit delectabile: nec quisquam quod agere pontifex non dubitat, se dubitanter agere dicat; episcopus enim a cunctis indubitanter vocaris, praesertim cum ipso nomine censeris: si tamen actio concordet nomini, et nomen se societ actioni. Nam quid aliud interpretatur episcopus, nisi superinspector, maxime cum solio in Ecclesia editiore resideat, et ita cunctos respiciat, ut et cunctorum oculi in ipsum respiciant. Ergo quia ita est, cur te velut tetrum speculum universorum oculis demonstras; ita ut non possint obscuritate tua se comptius exornare?

CAPUT VII.-- Sufficiat hucusque nostris nunc consacerdotibus paululum dilatasse sermonem, in quo eorum excellentiam simul et casum demonstravimus; ne fidentes in sublimitate honorum, minime requirerent perfectionem morum, et in solo se crederent sacerdotis nomine plus quam opere gloriari. Et quamquam sciam pro hoc libello plurimos mihi sacerdotes, qui haec quae loquimur, agere nolunt, infideliter esse detracturos; credo tamen plurimos, qui haec agunt, vel agere obnituntur, fideliter pro nobis oraturos. Sed sicut lacerationibus obtrectatorum minime praegravamur, sic demum probatorum et sanctorum virorum orationibus adjuvamur. Age jam nunc, sanctificus Spiritus, qui nos in hoc opere divinis inspirationibus adjuvisti, cunctos sacerdotes adjuva, et praesta ut faciant quae in hoc opusculo ipse eloqui inspirasti; ut eis una mecum tribuas coelorum regna, quae sanctis in fine saeculorum dare promisisti, perpetua, amen.