Jump to content

De diversis Quaestionibus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De diversis Quaestionibus
Liber XI
saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus


DE DIVERSIS QUAESTIONIBUS OCTOGINTA TRIBUS


- Utrum anima a se ipsa sit


Omne verum a veritate verum est; et omnis anima eo anima est, quo vera anima est. Omnis igitur anima a veritate habet, ut omnino anima sit. Aliud autem anima est, aliud veritas. Nam veritas falsitatem numquam patitur, anima vero saepe fallitur. Non igitur, cum a veritate anima est, a se ipsa est. Est autem veritas Deus: Deum igitur habet auctorem ut sit anima.




- De libero arbitrio


Omne quod fit, ei a quo fit par esse non potest. Alioquin iustitia, quae sua cuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est. Hominem ergo Deus cum fecit, quamquam optimum fecerit, non tamen id fecit quod erat ipse. Melior autem homo est qui voluntate quam qui necessitate bonus est. Voluntas igitur libera danda homini fuit.




- Utrum Deo auctore sit homo deterior


Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista culpa est, immo tanta est, quae in sapientem quemvis hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior. Multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior; multo enim praestantior Dei voluntas quam hominis sapientis est. Illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur. Est ergo vitium voluntatis quo est homo deterior. Quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, in quo sit quaerendum est.




- Quae sit causa ut sit homo deterior


Ut sit homo deterior aut in ipso causa est, aut in alio aliquo, aut in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est. Aut si ita accipitur in nihilo, quod homo ex nihilo factus est vel ex his quae ex nihilo facta sunt, rursum in ipso erit causa, quod eius quasi materies est nihilum. Si in alio aliquo, quaerendum est utrum in Deo an in alio quolibet homine an in eo quod neque Deus neque homo sit. Sed non in Deo; bonorum enim Deus causa est. Si ergo in homine, aut vi aut suasione. Sed vi nullo modo, ne sit Deo valentior. Siquidem Deus ita optime hominem fecit, ut si vellet manere optimus, nullo resistente impediretur. Suasione autem alterius hominis si concedimus hominem depravari, rursum quaerendum erit, suasor ipse a quo depravatus sit; non enim potest pravus non esse talium suasor. Restat nescio quid, quod nec Deus nec homo sit. Sed etiam hoc quidquid est, aut vim intulit aut suasit. De vi hoc respondetur quod supra. De suasione autem quidquid est, quia suasio non cogit invitum, ad eiusdem hominis voluntatem causa depravationis eius redit, sive aliquo sive nullo suadente depravatus sit.




- Utrum animal irrationale beatum esse possit


Animal quod caret ratione, caret scientia. Nullum autem animal, quod scientia caret, beatum esse potest. Non igitur cadit in animalia rationis expertia ut beata sint.




- De malo


Omne quod est, aut corporeum est aut incorporeum; corporeum sensibili, incorporeum autem intellegibili specie continetur. Omne igitur quod est, sine aliqua specie non est. Ubi autem aliqua species, necessario est aliquis modus; et modus aliquid boni est. Summum ergo malum nullum modum habet; caret enim omni bono. Non est igitur, quia nulla specie continetur; totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est.




- Quae proprie in animante anima dicatur


Anima aliquando ita dicitur, ut cum mente intellegatur, velut cum dicimus hominem ex anima et corpore constare; aliquando ita, ut excepta mente dicatur. Sed cum excepta mente dicitur, ex his operibus intellegitur quae habemus cum bestiis communia. Bestiae namque carent ratione, quae mentis est propria.




- Utrum per se anima moveatur


Moveri per se animam sentit, qui sentit in se esse voluntatem. Nam si volumus, non alius de nobis vult. Et iste motus animae spontaneus est; hoc enim ei tributum est a Deo. Qui tamen motus, non de loco in locum est tamquam corporis; localiter enim moveri corporis proprium est. Et cum anima voluntate, id est, illo motu qui localis non est, corpus suum tamen localiter movet, non ex eo demonstratur et ipsa localiter moveri. Sicut videmus a cardine moveri aliquid per magnum spatium loci, et tamen ipsum cardinem non moveri loco.




- Utrum corporis sensibus percipi veritas possit


Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur; velut cum capilli capitis nostri crescunt, vel corpus vergit in senectutem aut in iuventutem efflorescit, perpetuo id fit nec omnino intermittit fieri. Quod autem non manet, percipi non potest; illud enim percipitur quod scientia comprehenditur; comprehendi autem non potest quod sine intermissione mutatur. Non est igitur exspectanda sinceritas veritatis a sensibus corporis. Sed ne quis dicat esse aliqua sensibilia eodem modo semper manentia, et quaestionem nobis de sole atque stellis afferat, in quibus facile convinci non potest; illud certe nemo est qui non cogatur fateri, nihil esse sensibile quod non habeat simile falso, ita ut internosci non possit. Nam ut alia praetermittam, omnia quae per corpus sentimus, etiam cum ea non adsunt sensibus, imagines tamen eorum patimur, tamquam prorsus adsint vel in somno vel in furore, quod cum patimur, omnino utrum ea ipsis sensibus sentiamus aut imagines sensibilium sint, discernere non valemus. Si igitur sunt imagines sensibilium falsae, quae discerni ipsis sensibus nequeunt, et nihil percipi potest nisi quod a falso discernitur, non est constitutum iudicium veritatis in sensibus. Quamobrem saluberrime admonemur averti ab hoc mundo, qui profecto corporeus est et sensibilis, et ad Deum, id est, veritatem quae intellectu et interiore mente capitur, quae semper manet et eiusdem modi est, quae non habet imaginem falsi, a qua discerni non possit, tota alacritate converti.




- Utrum corpus a Deo sit


Omne bonum a Deo, omne speciosum bonum, in quantum speciosum est, et omne quod species continet, speciosum est. Omne autem corpus, ut corpus sit, specie aliqua continetur. Omne igitur corpus a Deo.




- Quare Christus de femina natus sit


Deus cum liberat, non partem aliquam liberat, sed totum liberat, quod forte in periculo est. Sapientia ergo et Virtus Dei, qui dicitur unigenitus Filius, homine suscepto liberationem hominis indicavit. Hominis autem liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo quia virum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat ut feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus est.




- Sententia cuiusdam sapientis


" Agite ", inquit, " o miseri mortales, hoc agite ne umquam polluat hoc domicilium malignus spiritus, ne sensibus immixtus incestet animae sanctitatem lucemque mentis obnubilet. Serpit hoc malum per omnes aditus sensuales: dat se figuris, accomodat coloribus, adhaeret sonis, latet in ira, in fallacia sermonis, odoribus se subicit, infundit saporibus, ac turbidi motus illuvie tenebrosis affectibus tenebrat sensus, quibusdam nebulis implet omnes meatus intellegentiae, per quos expandere lumen rationis radius mentis solet. Et quia radius aethereae lucis est, in eoque speculum divinae praesentiae; in hoc enim Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet. Deus ubique praesens est. Tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostrae illibata puritas in eius praesentia se esse putaverit. Ut enim visus oculorum, si fuerit vitiatus, quidquid videre non potuerit adesse non putat (frustra enim circumstat oculos praesens imago rerum, si oculis integritas desit), ita etiam Deus, qui nusquam deest, frustra pollutis animis praesens est quem videre mentis caecitas non potest ".




- Quo documento constet homines bestiis excellere


Inter multa quibus ostendi potest hominem ratione bestiis antecellere hoc omnibus manifestum est, quod belluae ab hominibus domari et mansuefieri possunt, homines a belluis nullo modo.




- Non fuisse corpus Domini nostri Iesu Christi fantasma


Si fantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; et si fallit, veritas non est; est autem veritas Christus. Non igitur fantasma fuit corpus eius.




- De intellectu


Omne quod se intellegit, comprehendit se; quod autem se comprehendit, finitum est sibi; et intellectus intellegit se, ergo finitus est sibi. Nec infinitus esse vult, quamvis possit, quia notus sibi esse vult; amat enim se.




- De Filio Dei


Deus omnium quae sunt, causa est; quod autem omnium rerum causa est, etiam sapientiae suae causa est; nec umquam Deus sine sapientia. Suae igitur sempiternae sapientiae causa est sempiterna; nec tempore prior est quam sua sapientia. Deinde si Patrem sempiternum esse inest Deo, nec fuit aliquando non Pater, numquam sine Filio fuit.




- De scientia Dei


Omne praeteritum iam non est, omne futurum nondum est; omne igitur et praeteritum et futurum deest. Apud Deum autem nihil deest, nec praeteritum igitur nec futurum, sed omne praesens est apud Deum.




- De Trinitate


Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. Universa igitur creatura si et est quoquo modo, et ab eo quod omnino nihil est plurimum distat, et suis partibus sibimet congruit, causam quoque eius trinam esse oportet: qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. Creaturae autem causam, id est, auctorem, Deum dicimus. Oportet ergo esse Trinitatem, qua nihil praestantius, intellegentius et beatius invenire perfecta ratio potest. Ideoque etiam cum veritas quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt: utrum omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumve sit.




- De Deo et creatura


Quod incommutabile est aeternum est; semper enim eiusdem modi est. Quod autem commutabile est tempori obnoxium est; non enim semper eiusdem modi est, et ideo aeternum non recte dicitur. Quod enim mutatur non manet; quod non manet non est aeternum. Idque inter immortale et aeternum interest, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale satis subtiliter aeternum dicitur, quia et si semper aliquid vivat, tamen si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur, quia non semper eiusdem modi est; quamvis immortale, quia semper vivit, recte dici possit. Vocatur tamen aeternum interdum etiam quod immortale est. Illud vero quod et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non sit, vivere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus aeternum intellegi potest. In aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quidquam praeteritum quasi transierit, neque quidquam futurum quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est.




- De loco Dei


Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco; quod continetur loco, corpus est; Deus autem non est corpus. Non igitur alicubi est. Et tamen quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia quam ipse alicubi, nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est quod longitudine, latitudine, altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est. Omnia igitur in ipso sunt, et locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. Id autem nihil melius quam anima munda intellegitur.




- Utrum Deus mali auctor non sit


Quisquis omnium quae sunt auctor est, et ad cuius bonitatem id tantum pertinet ut sit omne quod est, non esse ad eum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit et tendit ad non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum est deficere. At ille ad quem non esse non pertinet non est causa deficiendi, id est, tendendi ad non esse, quia, ut ita dicam, essendi causa est. Boni igitur tantummodo causa est, et propterea ipse summum bonum est. Quocirca mali auctor non est, qui omnium quae sunt auctor est, quia in quantum sunt, in tantum bona sunt.




- Deum non pati necessitatem


Ubi nulla indigentia, nulla necessitas; ubi nullus defectus, nulla indigentia. Nullus autem defectus in Deo, nulla ergo necessitas.




- De Patre et Filio


Omne castum castitate castum est, et omne aeternum aeternitate aeternum est, et omne pulchrum pulchritudine, et omne bonum bonitate. Ergo et omne sapiens sapientia, et omne simile similitudine. Sed duobus modis castum castitate dicitur: vel quod eam gignat, ut ea sit castum castitate quam gignit et cui principium atque causa est ut sit; aliter autem cum participatione castitatis quidque castum est, quod potest aliquando esse non castum; atque ita de ceteris intellegendum. Nam et anima aeternitatem vel intellegitur vel creditur consequi, sed aeterna aeternitatis participatione fit. Non autem ita aeternus Deus, sed quod ipsius aeternitatis est auctor. Hoc et de pulchritudine et de bonitate licet intellegi. Quamobrem cum sapiens Deus dicitur et ea sapientia sapiens dicitur, sine qua eum vel fuisse aliquando vel esse posse nefas est credere, non participatione sapientiae sapiens dicitur sicuti anima, quae et esse et non esse sapiens potest, sed quod eam ipse genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam. Item illa quae participatione sunt vel casta vel aeterna vel pulchra vel bona vel sapientia recipiunt, ut dictum est, ut possint nec casta esse nec aeterna nec pulchra nec bona nec sapientia. At ipsa castitas, aeternitas, pulchritudo, bonitas, sapientia nullo modo recipiunt aut corruptionem aut, ut ita dicam, temporalitatem aut turpitudinem aut malitiam. Ergo etiam illa quae participatione similia sunt recipiunt dissimilitudinem. At ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit ut cum similitudo Patris Filius dicitur, (quia eius participatione similia sunt quaecumque sunt vel inter se vel Deo similia; ipsa est enim species prima, qua sunt, ut ita dicam, speciata, et forma, qua formata sunt omnia), ex nulla parte Patri potest esse dissimilis. Idem igitur quod Pater, ita ut iste Filius sit ille Pater, id est, iste similitudo, ille cuius similitudo est; iste substantia, ille substantia, ex quo una substantia. Nam si non una, recipit dissimilitudinem similitudo, quod fieri posse omnis verissima negat ratio.




- Utrum et peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio


Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur. Si non providentia universus mundus administratur, est aliqua natura atque substantia quae ad opus providentiae non pertineat. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summe enim est illud bonum, cuius participatione sunt bona cetera. Et omne quod mutabile est, non per se ipsum, sed immutabilis boni participatione, in quantum est, bonum est. Porro illud bonum, cuius participatione sunt bona cetera quantumcumque sunt non per aliud, sed per se ipsum bonum est, quam divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo. Hoc constituto consequens videtur, ut quidquid in mundo geritur partim divinitus geratur, partim nostra voluntate. Deus enim quovis homine optimo et iustissimo longe atque incomparabiliter melior et iustior est. Iustus autem regens et gubernans universa nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi, nullum praemium immerito dari. Meritum autem poenae peccatum, et meritum praemii recte factum est, nec peccatum aut recte factum imputari cuiquam iuste potest qui nihil propria fecerit voluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero voluntatis arbitrio.




- De cruce Christi


Sapientia Dei hominem ad exemplum quo recte viveremus suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam, ea quae non sunt metuenda non metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo id ipsum illius hominis, quem Dei sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem homines qui, quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod mortis horrescunt. Nihilo minus autem, ut ipsa mors metuenda non est, ita nullum genus mortis bene et recte viventi homini metuendum est. Nihilo minus igitur hoc quoque illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere execrabilius et formidolosius.




- De differentia peccatorum


Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae. Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiae, malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et sapientia Dei 1, potest existimare quae sint peccata venialia. Et quisquis novit quid sit bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis certa poena debeatur et hic et in futuro saeculo. Quibus bene tractatis probabiliter iudicari potest, qui non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lacrimabilem, quamvis peccata fateantur, et quibus nulla omnino salus speranda sit, nisi sacrificium obtulerint Deo spiritum contribulatum per poenitentiam.




- De providentia


Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et opituletur. Nam Iudaeorum impietas et Iudaeos supplantavit et Gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum et damnet et adiuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem 2. Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum, quia eadem tribula et paleas concidit et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursus, cum pax et quies a molestiis corporalibus et bonos lucretur et corrumpat malos, omnia haec divina providentia pro meritis moderatur animarum. Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae quae refertur ad Deum, sed malivolentiae suae mercedem accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo benivolentiae praemium tribuitur. Ita etiam cetera creatura pro meritis animarum rationalium vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quae fecit, nihil inordinatum in universo nihilque iniustum est, sive scientibus sive nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix; tamen quia pro meritis ibi est, ubi esse talem decet, et ea patitur, quae talem pati aequum est, universum Dei regnum nulla sua foeditate deformat. Quamobrem quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus; in ceteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis 3.




- Quare Deus mundum facere voluerit


Qui quaerit quare voluerit Deus mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Sed omnis causa efficiens est. Omne autem efficiens maius est quam id quod efficitur. Nihil autem maius est voluntate Dei; non ergo eius causa quaerenda est.




- Utrum aliquid sit sursum aut deorsum universo


Quae sursum sunt sapite 4. Ea quae sursum sunt sapere iubemur, spiritalia scilicet, quae non locis et partibus huius mundi sursum esse intellegenda sunt sed merito excellentiae suae, ne in eius mundi parte figamus animum nostrum, quo universo nos debemus exuere. Sursum autem ac deorsum in eius partibus est. Nam universus nec ipse habet sursum ac deorsum; corporeus est enim, quia omne visibile corporeum est, nihil autem in universo corpore sursum ac deorsum est. Cum enim in sex partes motus fieri videatur qui rectus dicitur, id est, qui circularis non est, in anteriora et posteriora, in dexteriora et sinisteriora, in superiora et inferiora, nulla omnino ratio est, cur universo corpori ante ac post nihil sit et dextera ac laeva, sit autem sursum ac deorsum. Sed eo considerantes decipiuntur, quod sensibus et consuetudini difficile obsistitur. Non enim tam facilis est nobis conversio corporis quae fit, si quis capite deorsum moveri velit, quam facilis est a dextra in laevam vel ab anteriore in posteriorem partem. Quamobrem remotis verbis secum ipsi animo satagendum est, ut hoc cernere valeat.




- Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint


Ut inter honestum et utile interest, ita et inter fruendum et utendum. Quamquam enim omne honestum utile et omne utile honestum esse subtiliter defendi queat, tamen quia magis proprie atque usitatius honestum dicitur quod propter se ipsum expetendum est, utile autem quod ad aliud aliquid referendum est, secundum hanc differentiam nunc loquimur, illud sane custodientes ut honestum et utile nullo modo sibimet adversentur. Adversari enim haec sibi aliquando imperite ac vulgariter existimantur. Frui ergo dicimur ea re de qua capimus voluptatem; utimur ea quam referimus ad id unde capienda voluptas est. Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis uti velle atque utendis frui; et rursus omnis ordinatio, quae virtus etiam nominatur, fruendis frui et utendis uti. Fruendum est autem honestis, utendum vero utilibus. Honestatem voco intellegibilem pulchritudinem, quam spiritalem nos proprie dicimus, utilitatem autem divinam providentiam. Quapropter quamquam sint multa pulchra visibilia, quae minus proprie honesta appellantur, ipsa tamen pulchritudo, ex qua pulchra sunt quaecumque pulchra sunt, nullo modo est visibilis. Item multa utilia visibilia, sed ipsa utilitas, ex qua nobis prosunt quaecumque prosunt, quam divinam providentiam dicimus, visibilis non est. Notum sit sane visibilium nomine omnia corporalia contineri. Oportet ergo frui pulchris invisibilibus, id est, honestis; utrum autem omnibus, alia quaestio est, quamquam fortasse honesta nonnisi quibus fruendum est dici deceat. Utilibus autem utendum est omnibus, ut quoquo eorum opus est. Et frui quidem cibo et qualibet corporali voluptate non adeo absurde existimantur et bestiae; uti autem aliqua re non potest nisi animal quod rationis est particeps. Scire namque quo quidque referendum sit, non datum est rationis expertibus neque ipsis rationalibus stultis. Nec uti quisque potest ea re quae quo referenda sit nescit; nec quisquam potest scire nisi sapiens. Quare abuti rectius dici solent qui non bene utuntur. Non enim cuiquam prodest id quo male utitur; et quod non prodest non utique utile est. Utile autem quidquid est, utendo est utile; ita nemo utitur nisi utili. Non ergo utitur, quisquis male utitur. Perfecta igitur hominis ratio, quae virtus vocatur, utitur primo se ipsa ad intellegendum Deum, ut eo fruatur a quo etiam facta est; utitur etiam ceteris rationalibus animantibus ad societatem, irrationalibus ad eminentiam. Vitam etiam suam ad id refert, ut fruatur Deo; ita enim beata est. Ergo et se ipsa utitur. Quae profecto inchoat miseriam per superbiam, si ad se ipsam, non ad Deum referatur. Utitur etiam corporibus quibusdam vivificandis ad beneficientiam; sic enim utitur suo corpore, quibusdam assumendis vel respuendis ad valetudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad iustitiam, quibusdam considerandis ad aliquod veritatis documentum; utitur etiam his a quibus se abstinet ad temperantiam. Ita omnibus et sensis et non sensis utitur nec aliquid tertium est. Iudicat autem de omnibus quibus utitur; de solo Deo non iudicat, quia secundum Deum de ceteris iudicat. Nec eo utitur, sed fruitur; neque enim ad aliquid aliud Deus referendus est, quoniam omne quod ad aliud referendum est, inferius est quam id ad quod referendum est, nec est aliquid Deo superius, non loco sed excellentia suae naturae. Omnia ergo quae facta sunt, in usum hominis facta sunt, quia omnibus utitur iudicando ratio, quae homini data est. Et ante lapsum quidem non utebatur tolerandis, nec post lapsum utitur nisi conversus, et quamquam ante mortem corporis, iam tamen quantum potest Dei amicus, quia libenter servus.




- Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint


" Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Quare omnibus partibus eius cognitis tota vis erit simplicis honestatis consideranda. Habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum et neutrarum scientia. Partes eius: memoria, intellegentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa quae fuerunt, intellegentia per quam ea perspicit quae sunt; providentia per quam futurum aliquid videtur antequam factum est. Iustitia est habitus animi communi utilitate conservata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est a natura profectum, deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt, postea res et natura profectas et consuetudine probatas legum metus et religio sanxit. Naturae ius est quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Religio est quae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert; pietas per quam sanguine coniunctis patriaeque benivolens officium et diligens tribuitur cultus; gratia in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi voluntas continetur, vindicatio per quam vis aut iniuria et omnino omne quod obfuturum est defendendo aut ulciscendo propulsatur, observantia per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur; veritas per quam immutata ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt dicuntur. Consuetudine ius est quod aut leviter a natura tractum aluit et maius fecit usus, ut religionem et si quid eorum quae ante diximus a natura profectum maius factum propter consuetudinem videmus, aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit. Quod genus pactum est, par, iudicatum. Pactum est quod inter aliquos convenit; par quod in omnes aequabile est; iudicatum de quo alicuius aut aliquorum iam sententiis constitutum est. Lege ius est quod in eo scripto, quod populo expositum est ut observet continetur. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Eius partes: magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio. Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Temperantia est rationis in libidinem atque alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Eius partes: continentia, clementia, modestia. Continentia est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur, clementia per quam animi temere in odium alicuius illecti concitatique comitate retinentur; modestia per quam pudor honestus caram et stabilem comparat auctoritatem ".


" Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut monstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet, et a brevitate praecipiendi remotum est. Propter se autem vitanda sunt non ea modo quae his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et iustitiae iniustitia, verum etiam illa quae propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissime. Quod genus fidentiae contrarium est diffidentia, et ea re vitium est; audacia non contrarium, sed appositum est ac propinquum, et tamen vitium est. Sic unicuique virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam nomine appellatum, ut audacia quae fidentiae, pertinacia quae perseverantiae finitima est, superstitio quae religioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine. Quae omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis reponentur. Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum videtur ".


" Sunt igitur multa quae nos, cum dignitate, tum fructu quoque suo ducunt. Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude, dignitas alicuius honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. Amplitudo potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; amicitia voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa quem diligit cum eius pari voluntate. Hic quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimant reprehendant. Quamquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam, sunt qui propter se solum, sunt qui et propter se et propter utilitatem. Quorum quid verissime statuatur, alius locus erit considerandi ".




- Utrum rem ullam alius alio magis intellegat, atque ita eiusdem rei per infinitum eat intellegentia


Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intellegit, fallitur; et omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intellegit. Quisquis igitur ullam rem aliter quam est intellegit, non eam intellegit. Non ergo potest quidquam intellegi nisi ut est. Nos autem aliquid ita ut est intellegimus, velut hoc ipsum nihil intellegi, quod non ita ut est intellegitur. Quare non est dubitandum esse perfectam intellegentiam, qua praestantior esse non possit, et ideo non per infinitum ire quod quaeque res intellegitur, nec eam posse alium alio plus intellegere.




- De metu


Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus aut adeptum amittamus aut non adipiscamur speratum. Quare quisquis hoc ipsum non metuere amaverit atque habuerit, quis metus erit ne id possit amittere? Multa enim quae amamus et habemus, metuimus amittere, ita ea custodimus metu. Non metuere autem nemo potest custodire metuendo. Item quisquis amat non metuere atque id nondum habet speratque se habiturum, non eum oportet metuere ne non adipiscatur. Hoc enim metu nihil aliud metuitur quam idem metus. Porro metus omnis aliquid fugit; et nulla res se ipsam fugit. Non igitur metuitur metus. Sed si quis existimat non recte dici quod metus aliquid metuat, cum anima potius metu ipso metuat, illud attendat quod cognitu facile est, nullum metum esse nisi futuri et imminentis mali. Necesse est autem ut qui metuit aliquid fugiat. Quisquis itaque metuere metuit est profecto absurdissimus, quia fugiendo habet id ipsum quod fugit. Nam quoniam non metuitur nisi ne aliquid mali accidat, metuere ne accidat metus nihil est aliud nisi amplecti quod respuis. Quod si repugnans est, sicuti est, nullo prorsus modo metuit, quisquis nihil aliud amat quam non metuere. Et propterea nemo potest hoc solum amare et non habere. Utrum autem hoc solum amandum sit, alia quaestio est. Iam quem non exanimat metus, nec cupiditas eum vastat nec aegritudo macerat nec ventilat gestiens et vana laetitia. Si enim cupit, quia nihil aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, metuat necesse est, ne aut amittat eas cum adeptus fuerit aut non adipiscatur. Non autem metuit; non ergo cupit. Item si angitur animi dolore, necesse est etiam metu agitetur, quoniam quorum malorum praesentium est anxietudo, eorum est imminentium metus. Metu autem caret, ergo et anxietudine. Item si laetatur inaniter, de his rebus laetatur quas potest amittere, quare metuat necesse est ne amittat. Sed nullo modo metuit; nullo modo igitur laetatur inaniter.




- Utrum non aliud amandum sit quam metu carere


Si vitium est non metuere, non est amandum. Sed nemo beatissimus metuit, et nemo beatissimus in vitio est. Non est itaque vitium non metuere. At audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit audax est, quamquam omnis qui audet non metuat. Item cadaver omne non metuit. Quapropter cum commune sit non metuere beatissimo et audaci et cadaveri, sed beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax per temeritatem, cadaver quia omni sensu caret, neque non amandum est non metuere, quoniam beati esse volumus, neque solum amandum, quoniam audaces et exanimes esse nolumus.




- Quid amandum sit


Quoniam quidquid non vivit non metuit, neque vita carendum quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus, amandum est sine metu vivere. Sed rursus quia vita metu carens, si etiam intellegentia careat, non est appetenda, amandum est sine metu cum intellectu vivere. Idne solum an amor quoque ipse amandus est? Ita vero, quando sine hoc illa non amantur. Sed si propter alia quae amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur. Nihil enim aliud est amare quam propter se ipsam rem aliquam appetere. Num igitur propter se ipsum amor appetendus est, cum quando desit quod amatur, ea sit indubitata miseria? Deinde cum amor motus quidam sit, neque ullus sit motus nisi ad aliquid, cum quaerimus quid amandum sit, quid sit illud ad quod moveri oporteat quaerimus. Quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. Est enim et turpis amor, quo animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur, omnium scilicet malorum radix 5. Et ideo non amandum est quod amanti et fruenti auferri potest. Cuius ergo rei amor amandus est, nisi eius quae non potest deesse dum amatur? Id est autem quod nihil est aliud habere quam nosse. Porro aurum et omne corpus non hoc est habere quod nosse; non itaque amandum est. Et quoniam potest aliquid amari nec haberi, non solum ex his quae amanda non sunt ut pulchrum aliquod corpus, sed eorum etiam quae amanda sunt ut beata vita, et rursus potest aliquid haberi nec amari ut compedes, iure quaeritur utrum possit quispiam id quod habere nihil est nisi nosse non amare cum habeat, id est, noverit. Sed cum videamus nonnullos non ob aliud verbi gratia discere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant aut hominibus placeant, quam cum didicerint ad eundem finem referant, quem sibi cum discerent proposuerant, neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse, fieri potest ut habeat quisque aliquid quod habere hoc sit quod nosse, neque amet tamen. Quamquam bonum quod non amatur nemo potest perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse, quantum sit bonum quo non fruitur? Non autem fruitur, si non amat; nec habet igitur quod amandum est qui non amat, etiamsi amare possit qui non habet. Nemo igitur beatam vitam novit et miser est, quoniam si amanda est, sicuti est, hoc est eam nosse quod habere.


Quae cum ita sint, quid est, aliud beate vivere nisi aeternum aliquid cognoscendo habere? Aeternum est enim, de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest; idque ipsum est quod nihil est aliud habere quam nosse. Omnium enim rerum praestantissimum est quod aeternum est; et propterea id habere non possumus nisi ea re qua praestantiores sumus, id est, mente. Quidquid autem mente habetur, noscendo habetur; nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur. Neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. Namque amor appetitus quidam est; et videmus etiam ceteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate vacabit menti contemplari quod aeternum est. Ergo etiam ceteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente noscendum est. Et quoniam id quod amatur, afficiat ex se amantem necesse est; fit ut sic amatum quod aeternum est, aeternitate animum afficiat. Quocirca ea demum vita beata quae aeterna est. Quid vero aeternum est quod aeternitate afficiat animum nisi Deus? Amor autem rerum amandarum caritas vel dilectio melius dicitur. Quare omnibus cogitationis viribus considerandum est saluberrimum illud praeceptum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua 6; et illud quod ait Dominus Iesus: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum 7.




- De nutrienda caritate


Caritatem voco qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda, id est, quod aeternum est et quod amare ipsum aeternum potest. Deus igitur et animus cum amantur, caritas proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum promta et oblata sumentibus. Caritatis autem venenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est imminutio cupiditatis; perfectio nulla cupiditas. Signum provectus eius est imminutio timoris; signum perfectionis eius nullus timor, quia et radix est omnium malorum cupiditas 8; et consummata dilectio foras mittit timorem 9. Quisquis igitur eam nutrire vult instet minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius minuendae initium est Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est: Initium sapientiae timor Domini 10. Nemo est quippe qui non magis dolorem fugiat quam appetat voluptatem, quando quidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earum consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat, eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae verissime per sanctos et divinos viros praedicantur, et quod celant hominibus Deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. Ut autem timeatur Deus divina providentia regi universa persuadendum est non tam rationibus, quas qui potest inire, potest iam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quae ipsa divina providentia procurante sive in Veteri sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis accepit. Simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis recte factorum.


Iam vero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et commendari pulchritudo virtutis, ut caritatis libertas prae servitute timoris emineat. Tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum moveant, quid intersit inter duos homines, Veterem et Novum, exteriorem et interiorem, terrenum et caelestem, id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque ne peritura beneficia et transeuntia expectentur a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quae in hoc mundo bona putantur et mala penitus contemnenda sunt. Hic praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit quae magna bona et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. Quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam adgredi audeat, quanto illum magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est.


At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae, cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus, aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam sive patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae vel eloquentiae. In eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque quam sit pudendum eis placere velle quos nolis imitari; aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut boni sunt et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt; virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo imitatur bonos nullius hominis appetit laudem, qui malos non dignus est laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum, non iam hoc sed aliud cupis. Qui autem placere cupit necessarium adhuc habet timorem, primum ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur, deinde si bene factis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus.


Sed devicta ista cupiditate cavenda superbia est. Difficile est enim ut dignetur consociari hominibus qui eis placere iam non desiderat et plenum se virtutis putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod videtur habere auferatur ab eo 11, et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores 12. Quapropter Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientiam, id est, in illo qui summe diligit Deum et proximum tamquam se ipsum. Quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.




- De semper nato


Melior est semper natus quam qui semper nascitur, quia qui semper nascitur nondum est natus, et numquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci aliud natum esse. Ac per hoc numquam filius, si numquam natus. Filius autem quia natus, et semper filius; semper igitur natus.




- De conformatione animae


Cum aliud sit natura aliud disciplina aliud usus, et haec in una anima intellegantur nulla diversitate substantiae, item aliud sit ingenium aliud virtus, aliud tranquillitas, similiter unius eiusdemque substantiae, et cum anima sit alterius substantiae quam Deus, quamquam ab illo facta; ipse autem Deus sit sacratissima illa multis verbo re paucis cognita Trinitas, diligentissime investigandum est quod ait Dominus Iesus: Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit 13; et: Nemo venit ad Patrem nisi per me 14; et: Ipse vos in omnem veritatem inducet 15.




- De alimentis


Quid est, quod accipit eam rem quam commutat ut animal cibum? Quid est, quod accipitur et commutatur ut idem cibus? Quid est, quod accipitur et non commutatur ut oculis lux, et sonus auribus? Sed haec per corpus accipit anima. Quid est, autem quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit? Et quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat ut veritatem? Quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum: Macta et manduca 16; et quid in Evangelio: Et vita erat lux hominum 17.




- Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates?


Ex diversis visis diversus appetitus animarum, ex diverso appetitu diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa consuetudo, ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa autem visa ordo rerum facit, occultus quidem, sed sub divina providentia certus tamen. Non itaque ob hoc putandum est diversas esse naturas animarum, quia diversae sunt voluntates, cum etiam unius animae voluntas pro temporum diversitate varietur, siquidem alio tempore dives esse cupit, alio tempore contemptis divitiis sapiens esse desiderat. Et in ipso temporalium appetitu alio tempore uni homini negotiatio, alio tempore militia placet.




- Cum omnia Deus fecerit, quare non aequaliter fecit?


Quia non essent omnia, si essent aequalia. Non enim essent multa rerum genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas et deinceps usque ad ultimas ordinatas habens creaturas. Et hoc est quod dicitur omnia.




- Quemadmodum Christus et in utero matris fuerit et in caelis


Quomodo verbum hominis, quod etsi multi audiunt, totum audiunt singuli.




- Quare Filius Dei in homine apparuit et Spiritus Sanctus in columba?


Quia ille venit, ut exemplum vivendi demonstraret hominibus, ille ut donum ipsum, quo bene vivendo pervenitur, significaret, apparuit. Utrumque autem visibiliter factum est propter carnales, ab his quae oculis corporeis cernuntur ad ea quae mente intelleguntur sacramentorum gradibus transferendos. Nam et verba sonant et transeunt; nec tamen ea quae verbis significantur, cum aliquid divinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.




- Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?


Quia omne pulchrum a summa pulchritudine est, quod est Deus, temporalis autem pulchritudo rebus decedentibus succedentibusque peragitur. Habet autem decorem suum in singulis quibusque hominibus singula quaeque aetas ab infantia usque ad senectutem. Sicut ergo absurdus est qui iuvenilem tantum aetatem vellet esse in homine temporibus subdito, invideret enim ceteris pulchritudinibus, quae ceteris aetatibus suas vices atque ordinem gerunt, sic absurdus est qui in ipso universo genere humano unam aetatem desiderat. Nam et ipsum tamquam unus homo aetates suas agit; nec oportuit venire divinitus magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuventutis. Ad hoc valet quod Apostolus dicit, sub lege tamquam sub paedagogo 18 parvulos custoditos, donec veniret cui servabatur qui per Prophetas promissus erat. Aliud enim est quod divina providentia quasi privatim cum singulis agit, aliud quod generi universo tamquam publice consulit. Nam et quicumque singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi ab eadem veritate suarum singillatim aetatum opportunitate illustrati sunt. A qua veritate, ut populus sapiens fieret, ipsius generis humani opportuna aetate homo susceptus est.




- Adversus mathematicos


Non eos appellarunt mathematicos veteres qui nunc appellantur, sed illos qui temporum numeros motu caeli ac siderum pervestigarunt, de quibus rectissime dicitur in Scripturis Sanctis: Iterum nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt? 19 Mens enim humana de visibilibus iudicans potest agnoscere omnibus visibilibus se ipsam esse meliorem. Quae tamen, cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem; atque ita adhaerens post ipsam, sicut dictum est: Adhaesit anima mea post te 20, beata efficitur, intrinsecus inveniens etiam omnium visibilium creatorem atque Dominum, non quaerens extrinsecus visibilia quamvis caelestia, quae aut non inveniuntur aut cum magno labore frustra inveniuntur nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine inveniatur artifex, qui intus est et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur.


Adversus eos autem qui nunc appellantur mathematici, volentes actus nostros corporibus caelestibus subdere et nos vendere stellis, ipsumque pretium quo vendimur a nobis accipere, nihil verius et brevius dici potest quam eos non respondere nisi acceptis constellationibus. In constellationibus autem notari partes, quales trecentas sexaginta dicunt habere signiferum circulum. Motum autem caeli per unam horam fieri in quindecim partibus, ut tanta mora quindecim partes oriantur, quantam tenet una hora. Quae partes singulae sexaginta minutas habere dicuntur. Minutas autem minutarum iam in constellationibus, de quibus futura praedicere se dicunt, non inveniunt. Conceptus autem geminorum, quoniam uno concubitu efficitur, attestantibus medicis, quorum disciplina multo est certior atque manifestior, tam parvo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum non tendatur. Unde ergo in geminis tanta diversitas actionum et eventuum et voluntatum, quos necesse est eamdem constellationem conceptionalem habere, et amborum unam constellationem dari mathematico tamquam unius hominis? Si autem ad genitales constellationes se tenere voluerint, ipsis geminis excluduntur, qui plerumque ita post invicem funduntur ex utero, ut hoc temporis intervallum rursus ad minutas minutarum revertatur, quas tractandas in constellationibus numquam accipiunt nec possunt tractare. Cum autem multa vera eos praedixisse dicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi in ea quae illorum responsis provenerint, ea quae non provenerint obliviscuntur, et ea commemorant quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contingunt. Quod si peritiae illorum volunt tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro voluntate sors exit. Quod si non arte de codicibus exit saepe versus futura praenuntians, quid mirum si etiam ex animo loquentis non arte sed sorte exit aliqua praedictio futurorum?




- De ideis


Ideas Plato primus appellasse perhibetur. Non tamen si hoc nomen antequam ipse institueret non erat, ideo vel res ipsae non erant, quas ideas vocavit, vel a nullo erant intellectae; sed alio fortassis atque alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt; licet enim cuique rei cognitae, quae nullum habeat usitatum nomen, quodlibet nomen imponere. Nam non est verisimile sapientes aut nullos fuisse ante Platonem aut istas quas Plato, ut dictum est, ideas vocat, quaecumque res sint, non intellexisse, siquidem tanta in eis vis constituitur ut nisi his intellectis sapiens esse nemo possit. Credibile est etiam praeter Graeciam fuisse in aliis Gentibus sapientes, quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiae perficiendae causa satis testatur, sed etiam in libris suis commemorat. Hos ergo, si qui fuerunt, non existimandum est ideas ignorasse, quamvis eas alio fortasse nomine vocitaverint. Sed de nomine hactenus dictum sit. Rem videamus, quae maxime consideranda atque noscenda est, in potestate constitutis vocabulis, ut quod volet quisque appellet rem quam cognoverit.


Ideas igitur latine possumus vel formas vel species dicere, ut verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab interpretandi quidem proprietate discedimus; rationes enim Graece appellantur non ideae: sed tamen quisquis hoc vocabulo uti voluerit, a re ipsa non abhorrebit. Sunt namque ideae principales quaedam formae vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes, quae divina intellegentia continentur. Et cum ipsae neque oriantur neque intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest et omne quod oritur et interit. Anima vero negatur eas intueri posse nisi rationalis, ea sui parte qua excellit, id est, ipsa mente atque ratione, quasi quadam facie vel oculo suo interiore atque intellegibili. Et ea quidem ipsa rationalis anima non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura fuerit, haec asseritur illi visioni esse idonea, id est, quae illum ipsum oculum, quo videntur ista, sanum et sincerum et serenum et similem his rebus, quas videre intendit, habuerit. Quis autem religiosus et vera religione imbutus, quamvis nondum haec possit intueri, negare tamen audeat, immo non etiam profiteatur, omnia quae sunt, id est, quaecumque in suo genere propria quadam natura continentur ut sint, auctore Deo esse procreata, eoque auctore omnia quae vivunt vivere, atque universalem rerum incolumitatem ordinemque ipsum, quo ea quae mutantur suos temporales cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus contineri et gubernari? Quo constituto atque concesso, quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si recte dici vel credi non potest, restat ut omnia ratione sint condita, nec eadem ratione homo qua equus; hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi esse arbitrandum est nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat; nam hoc opinari sacrilegum est. Quod si hae rerum omnium creandarum creatarumve rationes divina mente continentur, neque in divina mente quidquam nisi aeternum atque incommutabile potest esse, atque has rationes rerum principales appellat ideas Plato, non solum sunt ideae, sed ipsae verae sunt, quia aeternae sunt et eiusdem modi atque incommutabiles manent. Quarum participatione fit ut sit quidquid est, quoquo modo est. Sed anima rationalis inter eas res, quae sunt a Deo conditae, omnia superat et Deo proxima est, quando pura est; eique in quantum caritate cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intellegibili perfusa quodammodo et illustrata cernit non per corporeos oculos, sed per ipsius sui principale quo excellit, id est, per intellegentiam suam, istas rationes, quarum visione fit beatissima. Quas rationes, ut dictum est, sive ideas sive formas sive species sive rationes licet vocare, et multis conceditur appellare quod libet, sed paucissimis videre quod verum est.




- Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus


Quaeri solet, quomodo post resurrectionem atque immutationem corporis, quae sanctis promittitur, cogitationes nostras videre possimus. Coniectura itaque capienda est ex ea parte corporis nostri quae plus habet lucis, quoniam angelica corpora, qualia nos speramus habituros, lucidissima atque aetherea esse credendum est. Si ergo multi motus animi nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod nullus motus animi latebit, cum totum fuerit corpus aethereum, in cuius comparatione isti oculi caro sunt.




- De credibilibus


Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper creduntur et numquam intelleguntur, sicut est omnis historia temporalia et humana gesta percurrens; alia quae mox ut creduntur intelleguntur, sicut sunt omnes rationes humanae vel de numeris vel de quibusque disciplinis; tertium quae primo creduntur et postea intelleguntur, qualia sunt ea quae de divinis rebus non possunt intellegi, nisi ab his qui mundo sunt corde, quod fit praeceptis servatis, quae de bene vivendo accipiuntur.




- Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas?


Quia sunt etiam sacra spiritalia, quorum imagines carnalem populum celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris fieret. Quorum duorum populorum differentiam etiam in uno quoque nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad iuvenilem aetatem, ubi iam non est necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritalia voluntate converti et intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine recte educato ordine naturae disciplinaque contingit, hoc proportione in universo genere humano fieri per divinam providentiam peragique pulcherrimum est.




- De aequalitate Filii


Deus quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit (nihil enim Deo melius), genuit aequalem. Si enim voluit et non potuit, infirmus est; si potuit et noluit, invidus est. Ex quo conficitur aequalem genuisse Filium.




- De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei


Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret et in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 21, quaeri potest, utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem Dei, nam illud quaerere stultum est, si unus, quis horum. Quis enim dubitat eum potius qui renovatur quam eum qui corrumpitur dicere? Utrum autem ambo, magna quaestio est. Nam si exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo factus est, bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere imaginem Dei et similitudinem amittere. Ac per hoc ipse renovatur et ipse est etiam interior. Quomodo ergo est ipse et exterior? An secundum corpus, ut interior sit secundum animam, et interioris sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est, peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est, iustitiae? Quos item duos homines sic appellat, ut unum veterem, quem debemus exuere, alterum novum et eum induendum commemoret 22. Quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam, alterum imaginem caelestis hominis 23, quia secundum iustitiam secundi hominis geritur, qui est Iesus Christus. Exterior autem homo, qui nunc corrumpitur, futura resurrectione renovabitur, cum istam mortem persolverit, quam naturae debet, lege illa quae in paradiso per praeceptum data est.


Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intellegit qui diligenter attendit quod dictum est: Et fecit Deus omnia bona valde 24; nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus bonus. Multis enim modis dici res possunt similes Deo: aliae secundum virtutem et sapientiam factae, quia in ipso est virtus et sapientia non facta; aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et primitus vivit; aliae in quantum sunt, quia ille summe et primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte sed exigue sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. Omnia vero quae vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. Quod enim vivit etiam est, non autem quidquid est, etiam vivit. Iam porro quae sapiunt ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat sapientiae et vivit et est, quod autem vivit necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur, et ideo nihil sit Deo coniunctius. Et sapit enim et vivit et est, qua creatura nihil est melius.


Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis Dei, non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in alvum prostratum est, cum sit visibile et ad intuendum caelum erectum, quod est principium visibilium, quamquam non sua sed animae praesentia vivere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est utique bonum est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis ad similitudinem Dei quam cetera corpora animalium factum iure videri potest. Tamen quia homo sine vita non recte appelletur, non corpus solum homo exterior neque sola vita, quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur.


Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus. Sunt etiam qui non frustra intellegant duo dicta esse ad imaginem et similitudinem, cum si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, qui etiam spiritus dicitur: non ille Spiritus Sanctus qui est eiusdem substantiae cuius Pater et Filius, sed spiritus hominis. Nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis, et nemo scit quid agatur in Deo nisi Spiritus Dei 25. Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum et animam et corpus 26. Et iste enim factus est a Deo sicut et cetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda omnium novit, et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia 27. Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intellegentia veritatis; haeret enim veritati nulla interposita creatura. Cetera hominis ad similitudinem facta videri volunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus, ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto nec dignitati animae convenit, quanto minus maiestati.




- De eo quod dictum est: Paenitet me hominem fecisse 28


Divinae Scripturae a terreno et humano sensu ad divinum et caelestem nos erigentes usque ad ea verba descenderunt, quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. Itaque etiam earum affectionum nomina quas animus noster patitur, quas longissime a Deo esse seiunctas iam qui melius sapit intellegit, non dubitaverunt illi viri, per quos locutus est Spiritus Sanctus, opportunissime in libris ponere; ut verbi causa, quoniam difficillimum est ut homo aliquid vindicet sine ira, vindictam Dei, quae omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen vocandam iudicaverunt; item quia coniugis castitatem zelando viri custodire consuerunt, illam Dei providentiam, per quam praecipitur atque agitur ne anima corrumpatur et deos alios atque alios sequens quodammodo meretricetur, zelum Dei appellaverunt; sic et manum Dei vim qua operatur; et pedes Dei vim qua in omnia custodienda et gubernanda pertendit; et aures Dei vel oculos Dei vim qua omnia percipit atque intellegit; et faciem Dei vim qua se manifestat atque dignoscitur et cetera in hunc modum, propterea scilicet quia nos, ad quos sermo fit, et manibus solemus operari, et pedibus incedere, et quo fert animus pervenire, et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis corporalia percipere, et facie innotescere, et si quid aliud ad hanc tamquam regulam pertinet. Hoc modo igitur, quoniam mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non facile solemus nisi poenitendo, quamquam divina providentia serena mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, accommodatissime tamen ad humilem humanam intellegentiam ea quae incipiunt esse neque perseverant, quantum perseveratura sperata sunt, quasi per poenitentiam Dei dicuntur ablata.




- De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt


Quisquis duorum Testamentorum dispensationes pro temporum congruentia generis humani aetatibus distributas diligenter intuetur, satis, quantum existimo, intellegit, quid priori aetati generis humani, quid posteriori conveniat. Divina enim providentia pulchre omnia moderante, ita universa generationum series ab Adam usque ad finem saeculi administratur tamquam unius hominis a pueritia usque ad senectutem temporis sui tractum aetatis gradibus terminantis. Et ideo virtutum etiam gradus in moribus, donec veniatur ad summam hominis perfectamque virtutem, oportet eum distinguere qui divinis lectionibus pium animum intendit, ne forte, cum invenerit aliquando parvis parva, aliquando maiora maioribus imperari, reputans in comparatione maiorum peccata esse illa quae minora sunt, non arbitretur decuisse ut talia Deus hominibus imperaret. Sed nunc de virtutum gradibus nimis longum est disputare, verumtamen quod ad praesentem quaestionem discutiendam satis est. Quantum ad decipiendum attinet, summa et perfecta virtus est neminem decipere atque illud exhibere quod dictum est: Sit in ore vestro: est est, non non 29. Sed quia hoc eis imperatum est, quibus iam regnum caelorum promissum est; magna autem virtus est haec implere maiora, quibus debetur hoc praemium: Regnum enim caelorum vim patitur; et qui vim faciunt, diripiunt illud 30, quaerendum est, quibus gradibus ad istam summitatem perfectionemque veniatur. In quibus utique gradibus inveniuntur illi, quibus adhuc terrenum regnum promittebatur, quo promisso tamquam parvuli praeluderent et ab uno Deo, qui est omnium Dominus, interim terrenis gaudiis, quibus adhuc inhiabant, impetratis inde proficientes et in spiritu crescentes auderent etiam sperare caelestia. Sicut ergo summa et prope divina virtus est neminem decipere, sic ultimum vitium est quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad illam summam virtutem tendentibus gradus est, neminem quidem vel amicum vel ignotum, sed tamen inimicum aliquando decipere. Unde illud etiam a poeta dictum prope iam proverbii consuetudinem obtinuit:


Dolus an virtus, quis in hoste requirat? 31


Sed quoniam et ipse hostis potest plerumque iniuste decipi, veluti cum pactum aliquod fit de temporali pace, quas indutias vocant, et non servatur fides et cetera talia, multo est purgatior summaeque illi virtuti propinquior qui, quamquam velit hostem decipere, non eum tamen decipit nisi auctoritate divina. Deus enim novit vel solus vel certe longe quam homines excellentius atque sincerius, qua quisque poena praemiove sit dignus.


Quapropter Deus quidem per se ipsum neminem decipit; est enim Pater Veritatis et Veritas et Spiritus Veritatis. Dignis tamen digna distribuens (quoniam hoc quoque pertinet ad iustitiam et veritatem), utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in gradibus earum, ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum non eum decipiat, sed neque per talem hominem, qui iam congruenter diligit et custodire persistit: Sit in ore vestro: est est, non non 32, neque per angelum cui non convenit persona fallaciae, sed aut per talem hominem, qui nondum se huiusmodi cupiditatibus exuit, aut per talem angelum, qui pro suae voluntatis perversitate vel ad vindictam peccatorum vel ad exercitationem purgationemque eorum qui secundum Deum renascuntur in infimis naturae gradibus ordinatus est. Legimus enim deceptum regem falso vaticinio pseudoprophetarum, et ita legimus, ut neque sine divino iudicio factum inveniamus, quoniam dignus erat ille sic decipi neque per eum angelum, quem deceptionis officium suscipere non deceret, sed per angelum erroris, qui sibi ultro tales partes imponi cum laetitia postulavit 33. Quibusdam enim Scripturarum locis apertius aliquid exponitur quod diligens et pius lector etiam in aliis locis, in quibus minus aperitur, intellegat. Deus enim noster sic ad salutem animarum divinos libros Sancto Spiritu moderatus est, ut non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris exercere nos vellet. Ex hac igitur ineffabili atque sublimi rerum administratione, quae fit per divinam providentiam, quasi transcripta est naturalis lex in animam rationalem, ut in ipsa vitae huius conversatione moribusque terrenis homines talium distributionum imagines servent. Hinc est quod iudex damnatum percutere indignum sua persona et nefarium iudicat; eius tamen iussu hoc facit carnifex, qui pro sua cupiditate sic ordinatus est in officio, ut percutiat legum moderatione damnatum, qui posset etiam innocentem sua crudelitate percutere. Nam neque per se ipsum hoc iudex facit neque per principem vel advocatum aut aliquem in officio suo, cui tale ministerium non convenienter imponitur. Hinc est etiam quod irrationalibus animantibus utimur ad eas res, quas per homines agi nefarium est. Nam utique dignus est fur morsu lacerari; id tamen homo agit non per se ipsum aut per filium aut domesticum vel etiam per famulum suum, sed per canem, quam bestiam talia facere pro naturae gradibus decet. Cum igitur quosdam pati aliquid deceat, quod alios facere non deceat, ministeria quaedam sunt media, quibus digna iniunguntur officia, ut eis utens ipsa iustitia non solum talia pati quemque imperet, qualia pati eum decet, sed etiam his facientibus, quos talia facere non minus decet. Quapropter cum et Aegyptii deceptione digni essent, et populus Israel pro illa aetate generis humani in tali adhuc morum gradu constitutus esset, ut non indigne hostem deciperet, factum est ut iuberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut vasa aurea et argentea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant, et peterent ab Aegyptiis non reddituri et acciperent quasi reddituri 34. Quam et mercedem tam diuturni laboris atque operis pro talium animarum gradu non iniustam Deus esse voluit, et poenam illorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium et impium esse quis non intellegat?, sed meritorum et personarum iustissimus distributor, faciens quaedam per se ipsum, quae illo solo digna sunt eique soli conveniunt, sicuti est illuminare animas et se ipsum eis ad perfruendum praebendo sapientes beatasque praestare, alia per servientem sibi creaturam integerrimis legibus pro meritis ordinatam, quaedam eorum iubens quaedam permittens, usque ad passerum administrationem, sicut Dominus in Evangelio dicit, et usque ad faeni decorem, usque ad numerum etiam capillorum nostrorum 35 divina providentia pertendente atque veniente. De qua etiam dictum est: Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 36.


Quod autem per animarum ministeria suis legibus servientia Deus puniat et dignis digna supplicia retribuat, cum ipse tranquillissimus maneat, apertissime ita scriptum est: Ipsum quoque qui puniri non debet,condemnare, exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua iustitiae initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. Virtutem enim tu ostendis, qui non crederis esse in virtute consummatus, sed in iis qui sciunt audaciam traducis. Tua autem Dominus virtutum, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos 37.


Item quod primo in terrenis rebus fit gradus ad caelestem iustitiam, quae iam firmioribus imperatur, Dominus ostendit cum ait: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis? 38 Et quod pro suis gradibus animae docentur, et ipse Dominus demonstrat dicens: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis illa portare 39; et Apostolus cum ait: Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus. Lac vobis potum dedi non escam; neque enim poteratis, sed neque adhuc potestis, adhuc enim estis carnales40. Quod ergo in istis secundum gradus suos actum est, hoc in universo genere humano agi cognoscimus, ut alia carnali populo, alia spiritali pro temporum congruentia iuberentur. Non ergo mirum si hostem decipi dignum decipere iussi sunt, qui erant adhuc digni hostem decipere. Non enim iam erant idonei quibus diceretur: Diligite inimicos vestros, sed tales erant quibus tantummodo dici oporteret: Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum 41. Adhuc enim ille proximus quam late intellegendus esset, non erat temporis tradere. Inchoatio ergo quaedam facta est sub paedagogo, ut magistro perfectio servaretur, cum tamen idem Deus et paedagogum parvulis dederit, legem illam scilicet per famulum suum, et magistrum grandioribus, id est, Evangelium per Unicum suum.




- De eo quod scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 42


Omne quod est aut eodem modo semper est aut non. Et omnis anima omni corpore melior est; melius enim omne quod vivificat quam id quod vivificatur, corpus autem ab anima vivificari, non a corpore animam nemo ambigit. Quod autem corpus non est et tamen aliquid est, aut anima est aut ea melius aliquid. Deterius enim omni corpore nihil est, quia, et si materiam quis dixerit unde ipsum corpus fit, recte, quoniam caret omni specie, nihil dicitur. Rursus inter corpus et animam quod melius sit corpore deterius anima non invenitur. Si quid enim esset medium, aut vivificaretur ab anima aut vivificaret animam aut neutrum, aut vivificaret corpus aut vivificaretur a corpore aut neutrum. At quidquid vivificatur ab anima corpus est; si quid autem vivificat animam, melius est quam anima. Rursum quo vivificatur corpus anima est; quod vivificatur a corpore nihil est. Neutrum vero, id est, nullius vitae indigens nullamque vitam tribuens, aut omnino nihil est aut aliquid et corpore et anima melius. Sed utrum quid tale sit in rerum natura, alia quaestio est. Nunc interim ratio comperit nihil inter corpus et animam esse, quod sit corpore melius, anima deterius. Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus; cui quisquis eum intellegit iunctus est. Quod enim intellegitur verum est, nec omne quod creditur verum est. Quidquid autem verum est atque a sensibus et a mente seiunctum est, credi tantum, non tamen sentiri aut intellegi potest. Deo igitur iunctum est quod intellegit Deum. Intellegit autem rationalis anima Deum. Nam intellegit quod semper eiusdem modi est neque ullam patitur mutationem. At et corpus per tempus et locos, et anima ipsa rationalis, quod aliquando sapiens, aliquando stulta est, mutationem patitur. Quod autem semper eodem modo est, melius profecto est quam id quod non ita est. Nec quidquam est melius rationali anima nisi Deus. Cum igitur intellegit aliquid quod semper eodem modo sese habet, ipsum sine dubio intellegit. Haec autem est ipsa veritas. Cui quia intellegendo rationalis anima iungitur, et hoc bonum est animae, recte accipitur id esse quod dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 43.




- De eo quod scriptum est: Sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae

et adolescentulae quarum non est numerus 44


Denarius numerus potest significare universitatis scientiam. Quae si ad interiora et intellegibilia referatur, quae senario numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est sexaginta; si ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt, fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginae ergo sunt animae regnantes in intellegibilibus et spiritalibus; concubinae quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est: Acceperunt mercedem suam 45; adolescentulae quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia et diversis dogmatibus periclitari possunt, ut numerus, quod dictum est, significet certam et indubitatam confirmationem scientiae.




- De annis quadraginta sex aedificati templi


Sex, novem, duodecim, decem et octo, haec in unum fiunt quadraginta quinque. Adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex; hoc sexies fiunt ducenti septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic procedere et perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Quadraginta ergo quinque dies addito uno, quod significat summam, quia sex et novem et duodecim et decem et octo in unum coacti fiunt quadraginta quinque: addito ergo, ut dictum est, uno fiunt quadraginta sex. Qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta sex, id est, novem menses et sex dies, qui computantur ab octavo calendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad octavum calendas ianuarias, quo die natus est. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat 46, ut quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.




- De centum quinquaginta tribus piscibus 47


Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei 48. Si a capite numerentur, inveniuntur unum, duo, tria, quattuor. Item: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus 49. Si eodem modo numerentur, inveniuntur similiter unum, duo, tria, quattuor. Porro unum et duo et tria et quattuor simul ducta fiunt decem. Quapropter disciplinam, quae insinuat conditorem Deum et conditam creaturam, recte significat denarius numerus. Et cum corpus perfectum atque inexterminabile subditur animae perfectae atque inexterminabili, rursusque ipsa subditur Christo et ille Deo, non tamquam dissimilis aut alterius naturae, sed tamquam Patri Filius, hoc totum eodem numero denario recte significatur, quod post resurrectionem corporis speratur futurum in aeternum. Et fortasse propterea qui conducuntur ad vineam denarium accipiunt mercedis nomine 50. Sicut autem unum et duo et tria et quattuor simul decem fiunt, sic unum et duo et tria et quattuor quater ducta quadraginta fiunt.


Si autem quaternarius numerus recte corpus significat propter quattuor notissimas naturas quibus constat siccam, humidam, frigidam et calidam, et quod progressio a puncto ad longitudinem, a longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem soliditatem corporis facit, quae rursus quaternario numero continetur, non absurde intellegitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quae pro salute nostra gesta est, cum Dominus corpus assumsit et visibiliter hominibus apparere dignatus est. Unum enim et duo et tria et quattuor, quae significant Creatorem et creaturam, quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quattuor et quater hoc interest, quod quattuor in statu sunt, quater in motu. Ergo ut quattuor referuntur ad corpus, ita quater refertur ad tempus; insinuaturque sacramentum corporaliter et temporaliter gestum propter eos qui corporum amore implicati erant et temporibus subditi. Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam dispensationem non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est quod quadraginta dies Dominus ieiunavit 51, saeculi huius, quod motu corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam; et quadraginta dies post resurrectionem cum discipulis fuit, hanc ipsam illis credo dispensationem temporalem, quam pro nostra salute gessit, insinuans. Quadragenarius autem numerus partibus suis, quae illum metiuntur, computatis usque ad quinquagenarium numerum pervenit, id ipsum commendans, quando quidem ipsae partes, quae illum metiuntur, aequales inter se sunt, quod cum aequitate administrata corporalis et visibilis temporaliter actio perfectionem homini comparat. Quae perfectio, sicut dictum est, denario numero significatur, sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus in summam redactis denarium parit, quo ad quinquagenarium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim, quod habent quadraginta quadragies, et duo, quod habent vicies, et quattuor, quod habent decies, et quinque, quod habent octies, et octo, quod habent quinquies, et decem, quod habent quater, et viginti, quod habent bis, simul ducta fiunt quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per partes aequales quadragenarium numerum potest praeter hos quos enumeravimus et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus. Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter gestum est, ascendit in caelum; et post alios decem dies misit Spiritum Sanctum 52, quo perficerentur spiritaliter ad invisibilia capienda qui visibilibus temporalibusque crediderant, ipsis videlicet decem diebus post quos misit Spiritum Sanctum eamdem perfectionem, quae per Spiritum Sanctum confertur, denario numero indicans, quem quadragenarius computatis aequalibus partibus suis edit et fit quinquagenarius, sicut temporali dispensatione cum aequitate administrata pervenitur ad perfectionem, quam denarius numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario quinquagenarium facit. Ergo quoniam perfectio quae fit per Spiritum Sanctum, quamdiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa temporali dispensatione copulatur, recte videtur quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed iam purgatam atque perfectam, quae temporalis dispensationis fidem atque aeternitatis futurae spem caritate amplectitur, id est, quasi quadragenarium numerum denario copulat. Haec autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex tribus generibus hominum eliquatur, Iudaeis et Gentibus et carnalibus Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ter ducto ad centenarium et quinquagenarium pervenit; quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta. Cui cum addideris ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti lavacro regenerationis abluitur 53, fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia et ideo magnos 54, id est, perfectos et regno caelorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli non in dexteram missi simul cepit bonos et malos, qui separantur in litore 55. Nunc enim intra retia praeceptorum et sacramentorum Dei in Ecclesia quae nunc est simul boni malique versantur. Fit autem separatio in fine saeculi tamquam in fine maris, id est, in litore, cum regnant iusti primo temporaliter, sicut in Apocalypsi scriptum est, deinde in aeternum in illa civitate quae ibi describitur 56, ubi iam conquiescente dispensatione temporali, quae quadragenario numero significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt.


Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Iesum Christum facta est, ut quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis dicatur tria septies, quia et Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono Spiritus Sancti de virgine natus est. Et haec sunt tria, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: Septies autem ipse homo temporali dispensatione susceptus, ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id est, tria septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit Ecclesiae, cui caput est 57. At ipsa Ecclesia propter animam et corpus in eodem septenario numero repperitur. Ducantur itaque viginti unum item septies propter eos qui per hominem dominicum liberantur, et fiunt centum quadraginta septem. Cui additur senarius numerus signum perfectionis, quia partibus suis quae illum metiuntur constat, ita ut nihil minus nihil amplius inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies, et duo quod habet ter, et tria quod habet bis, quae simul ducta, unum et duo et tria, sex fiunt. Quod fortassis ad illud etiam sacramentum pertineat, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua 58. Ad centum igitur et quadraginta septem cum sex addideris, quod signum perfectionis est, fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, posteaquam iussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi peccatores, qui ad sinistram pertinet, non inveniuntur.




- De Ioanne Baptista


Ioannes Baptista, considerata Scriptura quae de illo in Evangelio legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur prophetiae gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit: Plus quam propheta 59. Hic siquidem totius prophetiae, quae ab exordio generis humani usque ad adventum Domini de Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona in ipso Domino, quae per prophetiam praenuntiabatur, cuius augetur praedicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu, prophetia autem minuitur postquam id quod praenuntiabat advenit. Itaque Dominus dicit: Lex et prophetae usque ad Ioannem Baptistam; abhinc regnum Dei praedicatur 60; et Iohannes ipse: Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui 61. Quod et diebus quibus nati sunt et mortibus quibus passi sunt figuratum est. Nascitur namque Ioannes ex quo dies incipiunt minui; nascitur Dominus ex quo dies incipiunt crescere. Capite ille minuitur dum occiditur, hic vero attollitur cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Ioanne constituta digito ostendit praesentem, quem venturum ab exordio generis humani cecinerat, incipit minui, atque inde crescere praedicatio regni Dei. Et ideo baptizavit Iohannes in poenitentiam 62; finitur enim vetus vita usque ad poenitentiam, atque inde incipit nova.


Non autem tantum in his qui proprie prophetae appellati sunt, sed in ipsa historia Veteris Testamenti prophetia non silere colligitur ab eis qui pie quaerunt, et ad haec investiganda divinitus adiuvantur. Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet: quod Abel iustus a fratre interficitur 63 et Dominus a Iudaeis; quod arca Noe tamquam in diluvio saeculi 64 Ecclesia gubernatur; quod Isaac immolandus ducitur, et aries pro illo in sentibus tamquam crucifixus agnoscitur 65; quod in duobus Abrahae filiis, uno de ancilla altero de libera, duo Testamenta intelleguntur 66; quod duo populi in geminis Esau et Iacob praemonstrantur 67; quod Ioseph a fratribus persecutionem passus ab alienis honoratur 68, sicut Dominus a Iudaeis persequentibus occisus apud Gentes clarificatus est. Longum est singula commemorare, cum ita concludat Apostolus et dicat: Haec autem in figura contingebant eis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit 69. Finis autem saeculorum tamquam senectus veteris hominis, cum totum genus humanum tamquam unum hominem constitueris, sexta aetate signatur, qua Dominus venit. Sunt enim aetates sex etiam in uno homine: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas et senectus. Prima itaque generis humani aetas est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, qui articuli evidentissimi sunt et notissimi, tertia ab Abraham usque ad David, sic enim Matthaeus evangelista partitur 70; quarta a David usque ad transmigrationem in Babyloniam; quinta a transmigratione in Babyloniam usque ad adventum Domini. Sexta ab adventu Domini usque ad finem saeculi speranda est, qua exterior homo tamquam senectute corrumpitur, qui etiam vetus dicitur, et interior renovatur de die in diem 71. Inde requies sempiterna est, quae significatur sabbato. Huic rei congruit quod homo sexto die factus est ad imaginem et similitudinem Dei 72. Nemo autem ignorat hominum vitam iam aliquid administrantem cognitione et actione fulciri. Nam et actio temeraria est sine cognitione et sine actione ignava cognitio. Sed prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque corporis sensibus dedita est, qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Et ideo primae duae aetates generis humani denis generationibus definiuntur, tamquam infantia et pueritia, quinario scilicet geminato, quoniam generatio utroque sexu propagatur. Sunt ergo generationes decem ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham aliae decem, quas duas aetates infantiam et pueritiam generis humani esse diximus. Adolescentia vero et iuventus et gravitas, id est, ab Abraham usque ad David, et inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, et inde usque ad adventum Domini, quattuor denis generationibus figurantur, septenario geminato ad eamdem rationem utriusque sexus, cum quinario, qui est in sensibus corporis, actio et cognitio addita fuerit. Senectus autem solet etiam tantum tenere temporis, quantum reliquae omnes aetates. Nam cum a sexagesimo anno senectus dicatur incipere, et possit humana vita usque ad centum viginti annos pervenire, manifestum est solam senectutem posse tam longam esse quam omnes priores aetates. Aetas igitur ultima generis humani, quae incipit a Domini adventu usque ad finem saeculi, quibus generationibus computetur incertum est. Et hoc utiliter latere Deus voluit, sicut in Evangelio scriptum est 73, et Apostolus attestatur dicens diem Domini tamquam furem nocte esse venturum 74.


Sed tamen sexta aetate visitatum esse genus humanum humili Domini adventu superius distinctis generationibus edocetur. Qua visitatione incipit manifestari prophetia, quae superioribus quinque aetatibus latebat. Cuius prophetiae personam quoniam Iohannes gestabat, ut supra dictum est, ideo ex senibus parentibus nascitur, tamquam senescente saeculo prophetia illa innotescere incipiat, et quinque mensibus se occultat mater eius, sicut scriptum est: Occultabat se Elisabeth mensibus quinque 75. Sexto autem mense visitatur a Maria matre Domini, et exultat infans in utero, tamquam primo adventu Domini, quo in humilitate dignatus est apparere, prophetia manifestari incipiat, sed tamquam in utero, id est, nondum tam evidenter, ut omnes sicut in luce manifestam esse fateantur, quod futurum credimus secundo adventu Domini, quo in claritate venturus est, cuius adventus praecursor speratur Helias, sicut huius Ioannes fuit. Et ideo dicitur a Domino: Helias iam venit, et multa ei homines fecerunt; et, si vultis scire, ipse est Iohannes Baptista, qui venturus est76. Quia in eodem spiritu et in eadem virtute, tamquam praecedentis praeconis officio, et hic iam venit et ille venturus est. Propterea et istum Ioannem per spiritum, quo pater eius vates impletus est, dicitur praecursorem Domini futurum in spiritu et virtute Heliae 77. Peractis autem Maria cum Elisabeth mensibus tribus discedit78. Quo numero mihi videtur significari fides Trinitatis et Baptisma in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quo per humilem Domini adventum genus humanum imbuitur et futuro adventu claritatis eius excolitur.




- De decem virginibus


Inter parabolas a Domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem virginibus posita est. Et multi quidem hinc multa senserunt quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conveniat expositio, id elaborandum est. Legi etiam in quadam Scriptura ex earum genere quae apocryphae nominantur quod non sit contra catholicam fidem, sed huic loco mihi minus congruere visum est, consideranti omnes huius similitudinis partes. De qua tamen expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconvenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas eius convenientiam non invenerit. Quid autem mihi videatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero breviter et diligenter exponam.


Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa alia quae locutus est hoc quoque dixit: Tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem virginibus, quae acceperunt lampades suas et venerunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumpserunt oleum secum; prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis suis cum lampadibus. Tardante autem sponso, dormierunt omnes. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. Tunc surrexerunt illae virgines, et aptaverunt lampades suas. Et dixerunt illae stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur. Responderunt autem sapientes dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis; ite potius ad vendentes et emite vobis. Et dum eunt emere venit sponsus, et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam 79. Decem utique virginum quod quinque admittuntur quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. Quapropter si virginitatis nomen honorabile est, cur receptis exclusisque commune est? Deinde quid sibi vult numerus in utraque parte quinarius? Quid autem significat oleum? Mirum videtur quod sapientes petentibus non communicant, cum et invidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut a sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante Dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem Domini dicentis: Omni poscenti te, tribue 80. Quid est, autem quod possit dando non sufficere utrisque? Haec maxime augent quaestionis difficultatem; quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant, nihilque in unam partem dicatur quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda.


Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut illi placeatur in interiore gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen virgines, quia utraeque continentes, quamvis diverso fomite gaudeant. Lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera quae secundum istam continentiam fiunt. Dictum est autem: Luceant opera vestra coram hominibus 81. Omnes vero acceperunt lampades suas et venerunt obviam sponso 82. Intellegendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur; non enim possunt qui Christiani non sunt sponso Christo venire obviam. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum 83. Multi enim, quamvis de Christi bonitate plurimum sperent gaudium tamen non habent, dum continenter vivunt, nisi in laudibus hominum. Non ergo habent oleum secum. Nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror. Propterea unxit te, inquit, Deus, Deus tuus oleo exultationis 84. Qui autem non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis cum lampadibus suis 85, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. Sic et Apostolus monet: Probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero 86. Tardante autem sponso dormierunt omnes 87, quia ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui coram Deo exultant, sive eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis donec sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum. Media autem nocte, id est, nullo sciente aut sperante; quippe cum ipse Dominus dicat: De die autem illa et hora nemo scit 88, et Apostolus: Dies Domini tamquam fur in nocte ita veniet 89, ex quo significatur eum penitus latere, cum venerit: Clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei 90. In ictu oculi et in novissima tuba omnes resurgemus 91. Ergo surrexerunt omnes virgines illae, et aptaverunt lampades suas 92, id est, rationes reddendas operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum sive malum 93. Et dixerunt stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur 94. Quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de consuetudine id semper inquirunt, unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Sed quid responderunt sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis 95. Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam adiuvatur apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor 96? Inde est quod Apostolus dicit: Mihi minimum est, ut a vobis iudicer aut ab umano die, sed neque me ipsum iudico 97. Quapropter cum de se ipso quisque aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare, cum sciat nemo quid agatur in homine nisi spiritus hominis 98? Ite magis ad vendentes et emite vobis. Non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores, qui sive falsa sive ignorata laudando animas in errorem mittunt, et eis vana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem sive ciborum sive pecuniae sive honoris sive alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt 99. Melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. Emendabit me, inquit, iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum100. Ite ergo ad vendentes et emite vobis, id est, videamus nunc, quid vos adiuvant qui vobis laudes vendere consuerunt et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. Euntibus autem illis emere venit sponsus, id est, inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solita gaudia requirentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui iudicat, et quae paratae erant, id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias 101, id est, ubi munda anima puro et perfecto sempiternoque Dei verbo fecundanda copulatur. Et clausa est ianua, id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati. Omnes enim resurgemus, inquit, sed non omnes immutabimur 102: clausus est aditus ad regnum caelorum. Non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis 103. Non dictum est quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei; sed magna est eius severitas post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. Itaque respondens ait: Amen dico vobis quod nescio vos 104, ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus visi sunt aliquid secundum praecepta eius operari; atque ita concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam 105, non modo illius ultimi temporis, quo venturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem quae omnibus debetur, paratus invenietur etiam, cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt.


Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo universa mortalitate praetereunte immortali coniunctione fetatur. Desponsavi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo 106. Vos, inquit, virginem, a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt et virgo. Cur autem quinque dictae sint, ut mihi videtur, expositum est. Sed videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 107; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem ex illo pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu sponsi sui, cui illo ultimo adventu, cum veniet in claritate, nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus Spiritum Sanctum, sicut dicit Apostolus108. Et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praeiudicat, quae nihilo minus secundum fidem esse potuerint.




- De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli caelorum, neque Filius hominis

nisi Pater solus 109


Sicut scire Deus dicitur etiam cum scientem facit, sicut scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum 110. Non enim sic dictum est, quasi nesciat Deus, sed ut ipsi sciant, quantum in Dei dilectione profecerint, quod nisi tentationibus quae accidunt non plene ab hominibus agnoscitur; et ipsum tentat pro eo positum est, quod tentari sinit. Sic et cum dicitur nescire aut pro eo dicitur quod non approbat, id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut dictum est: Nescio vos 111, aut pro eo quod utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene accipitur et quod dictum est solum scire Patrem sic dictum esse quia facit Filium scire, et quod dictum est nescire Filium sic dictum esse quia facit nescire homines, id est, non eis prodit quod inutiliter scirent.




- De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de panibus quinque


Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit, significant veterem legem, sive quia nondum spiritalibus, sed adhuc carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis, nam et ipsae turbae quinque milia hominum fuerunt 112, sive quia per Moysen lex ipsa data est; Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significant vel ipsam legem, quae ita data erat, ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei enim medulla tenacissima palea tegitur, vel ipsum populum nondum expoliatum carnali desiderio, quod tamquam palea cordi eius inhaerebat, id est, nondum corde circumcisum, ita ut nec tritura tribulationum, cum per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia integumenta deponeret, sicut neque hordeum areae tritura illo paleari tegmine exuitur. Itaque illi populo congruenter lex talis data est.


Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas consiliorum moderamen acciperet, regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat. Quarum officium erat procellis ac fluctibus popularibus numquam frangi atque corrumpi, et violentas turbarum contradictiones tamquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere, prorsus more piscium tamquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant; ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Iesus Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum, in carne mortali peccata nostra suscipiens, tentationibus inimici neque illecebrosis neque terribilibus cedens, postremo exuens se carnem, principatus et potestates expolians fiducialiter et triumphans eas in semet ipso 113. Itaque ipso duce ab oneribus et laboribus huius peregrinationis nostrae tamquam ab Aegypto liberamur, et persequentia nos peccata sacramento baptismatis nobis evadentibus obruuntur; et quamdiu in spe sumus eius promissionis quam nondum videmus, tamquam per deserta ducimur consolante nos in Sanctis Scripturis verbo Dei sicut illos manna de caelo. Eodem ipso duce in Ierusalem caelestem tamquam in terram promissionis introduci nos posse praesumimus, et in aeternum ibi regnante ipso et custodiente servari. Ita Dominus noster Iesus Christus rex noster ostenditur. Ipse est etiam sacerdos noster in aeternum secundum ordinem Melchisedech 114, qui se ipsum obtulit holocaustum pro peccatis nostris, et eius sacrificii similitudinem celebrandam in suae passionis memoriam commendavit, ut illud quod Melchisedech obtulit Deo 115 iam per orbem terrarum in Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam rex noster peccata nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi demonstraret exemplum, eorundem peccatorum susceptionem regiamque personam Mattheus evangelista significans, generationem eius quae est secundum carnem ab Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et successionem prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo regni stabilimentum manifestissimum apparet, atque inde per Salomonem, natum de illa in qua pater eius peccaverat, stirpem regiam prosecutus usque ad Domini generationem perducit 116. Lucas vero alius evangelista, quoniam et ipse generationem Domini quae secundum carnem est, sed in sacerdotali persona explicandam suscepit, ad quam personam pertinet mundatio et abolitio peccatorum, non a principio libri sicut Matthaeus, sed ab illo loco ubi baptizatus est Iesus, ubi peccatorum nostrorum mundationem praefiguravit, incipit parentum eius originem gradatim prosequi, neque deorsum versus sicut ille qui eum ad susceptionem peccatorum tamquam descendentem ostendebat, sed sursum versus tamquam is qui eum post abolitionem peccatorum tamquam ascendentem insinuabat, nec eos parentes, quos ille nominans 117. Alia enim erat origo sacerdotalis, quae per unum ex filiis David, sicuti assolet, de tribu sacerdotali matrimonium sortientem effecerat, ut Maria de utraque tribu, id est, de regia et de sacerdotali, cognationem duceret. Nam et quando censiti sunt Ioseph et Maria, scriptum est eos fuisse de domo, id est, de genere David 118. Et Elisabeth, quae nihilo minus cognata Mariae scribitur, erat de tribu sacerdotali 119. Sicut autem Matthaeus, qui tamquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem Christum insinuat, per Salomonem a David descendit, quia Salomon de illa in qua David peccaverat natus est, ita Lucas, qui tamquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan ascendit ad David quia Nathan propheta missus erat, cuius correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit 120. Itaque posteaquam transiit Lucas personam David non dissonat a Matthaeo in nominibus generationum. Nam eos nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille descendens ab Abraham usque ad David. A David enim in duas familias, regiam et sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum duarum familiarum, sicut dictum est, regiam descendens Matthaeus, sacerdotalem ascendens Lucas secutus est, ut Dominus noster Iesus Christus, rex et sacerdos noster, et cognationem duceret de stirpe sacerdotali, et non esset tamen de tribu sacerdotali, hoc est de tribu Levi, sed esset de tribu Iuda, hoc est de tribu David, ex qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius David maxime dicitur secundum carnem quia et Lucas ascendens et Matthaeus descendens in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut evacuaturus sacrificia quae secundum ordinem Aaron in Levitico sacerdotio fiebant non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum et ad ipsum sacerdotium, quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui, quod in veteri sacerdotio figurabatur, implevit. Et holocausti eius imaginem ad memoriam passionis suae in Ecclesia celebrandam dedit, ut esset sacerdos in aeternum, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech 121. Cuius rei sacramentum diligentius adhuc considerari potest; sed propter duos pisces, in quibus duas personas, regiam et sacerdotalem, figuratas esse diximus, hactenus hinc tractatum esse sufficiat.


Quod autem super fenum turba illa discubuit, significat eos qui Testamentum Vetus acceperant, quia regnum eis temporale et Ierusalem temporalis promittebatur, in spe carnali collocatos fuisse; omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni 122. Quod autem de reliquiis fragmentorum duodecim cofini bucellarum repleti sunt, significat de ipsius legis adapertione et disputatione, quam Iudaei reliquerant et deseruerant, repletos fuisse discipulos Domini, in quibus duodenarius numerus principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti, quando Dominus quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in lege discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis fractione cognoverunt 123.


Et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est, ad Novi Testamenti praedicationem recte intellegitur pertinere. Non enim ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dixit Iohannes. Haec ergo pastio de panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae notissima illa septenaria Sancti Spiritus operatione cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur sicut in veteri lege, ubi duo soli unguebantur, rex et sacerdos, sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Iesu Christo crediderunt, et in eius nomine uncti sunt, et missi ad praedicationem Evangelii, et ad sustinendum turbulentum mare huius saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo, legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit 124. Neque in ipsa turba quinque milia hominum fuerunt sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est, quinque carnis sensibus dediti significantur, sed quattuor milia potius, quo numero significantur spiritales propter quattuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritaliter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam. Quarum prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum, secunda refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant, tertia firmitas animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt, quarta quae per ceteras omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi.


Sane et ibi quinque milia et hic quattuor milia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur 125, quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intellegamus et in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam iustitiam quae secundum legem est, in qua iustitia apostolus Paulus sine querela conversatum se esse dicit 126, fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim sexus mulierum ad actionem et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est quam idola colere, quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait: Neque idolis serviamus quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est: Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 127? Mulieribus ergo similes erant qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei pervenirent, non viriliter perseverantes tentaverunt Deum, pueris autem qui sederunt manducare et bibere et surrexerunt ludere. Non solum autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non perdurant occurrere in virum perfectum 128 vel infirmitate virium vel mentis levitate mulieribus et pueris comparandi sunt. Nam illis dicitur: Si tamen initium substantiae eius usque in finem firmum retineamus 129, illis autem: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis 130. Et ideo neque in Veteri neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed sive ibi quinque milia sive hic quattuor milia, exceptis mulieribus et pueris fuisse dicuntur 131.


Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur, congruenter in monte uterque populus pasceretur, hic tamen non in feno discumbitur sed in terra. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Ierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur, hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tamquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat.


Et quoniam rectissime dicit Apostolus: Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur 132; hoc significare videtur et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus pasturus erat: Non opus habent ire; sed date illis vos manducare 133. Sub his enim verbis figuraliter tamquam custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent discipuli, ut dimitteret eos. Huius vero turbae, quae ad septem panes pertinet, ultro misereri se dicit, quod iam tertius dies esset, ex quo ei ieiuni adhaesissent. In toto enim saeculo generis humani tertium tempus est, quo fidei christianae gratia data est; primum est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia; et quoniam quartum adhuc restat, quo ad plenissimam pacem Ierusalem caelestis venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum, propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim dispensatio, qua nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine apparere dignatus est et dedit nobis pignus Spiritum Sanctum, cuius operatione septenaria vegetaremur, apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore coniuncto: haec ergo dispensatio quid aliud agit, nisi ut ad palmam supernae vocationis sine defectu virium pervenire possimus? Per fidem enim ambulamus non per speciem 134. Et ipse apostolus Paulus nondum se dicit comprehendisse regnum Dei: Sed ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 135, quia tertio die Domino adhaerentes et ab illo pasti non deficiemus in via.


Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed relictae sunt escae. Non enim frustra de futuro dictum est: Putas veniet Filius hominis et inveniet fidem super terram? 136 Et credo ita futurum propter mulieres et pueros. Sed tamen reliquiae fragmentorum septem sportas impleverunt, ad quas Ecclesia septiformis, quae in Apocalypsi 137 etiam describitur, pertinet, id est, omnis qui perseveraverit usque in finem. Ille enim qui dixit: Putas veniet Filius hominis et inveniet fidem super terram?, significavit quidem in extremo convivii relinqui posse et deseri escas suas, sed quoniam ipse item dixit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 138, significavit non defuturam Ecclesiam, quae septenario numero eosdem septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis quae ipsam perseverantiam in sportis videtur significare contineat.




- Ad id quod scriptum est in Evangelio: Quod baptizabat Iesus plures quam Ioannes,

quamvis ipse non baptizaret sed discipuli eius 139


Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore, quo scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Iohannes, acceperint Spiritum Sanctum; alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus140. Et facillime quidem ita respondetur, quod Dominus Iesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post eius clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in caelum, acciperent Spiritum Sanctum. Sed occurrit animo latro ille, cui dictum est: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 141, qui nec ipsum baptismum acceperat. Quamquam Cornelius et qui cum eo ex Gentibus crediderant Spiritum Sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint 142; non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu Sancto dicere potuerit: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum 143; nemo enim dicit Dominus Iesus, ait Apostolus, nisi in Spiritu Sancto 144. Cuius fidei fructum Dominus ipse monstravit dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque iustitia deputatum est etiam baptismum credenti latroni, et pro accepto habitum in animo libero quod in corpore crucifixo accipi non poterat, sic etiam Spiritus Sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem; post manifestationem autem divinitatis eius manifestius datus est. Et hoc dictum est: Spiritus autem nondum erat datus, id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur, sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio eius aeterna numquam esse destitit, sicut et adventus eius ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali, nam illuc venit ubi erat, quia in sua propria venit, et in hoc mundo erat, et mundus per eum factus est 145. Sicut ergo Domini adventus intellegitur demonstratio corporalis, et tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus prophetis sanctis tamquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est, sic et adventus Spiritus Sancti demonstratio Spiritus Sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos et coeperunt linguis loqui 146. Nam si non erat in hominibus Spiritus Sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo potuit dicere David: Et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me 147; aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacharias vir eius ut prophetarent, et Anna et Simeon, de quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu Sancto illa quae in Evangelio legimus 148 dixerint? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per visibilem creaturam visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum temporumque ordines distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum Sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Iohannem, et tamen, posteaquam baptizatus est, descendere in eum columbae specie Spiritus Sanctus visus est 149, sic intellegendum est ante manifestum et visibilem adventum Spiritus Sancti quoscumque sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intellegamus etiam ipsa visibili demonstratione Spiritus Sancti, qui adventus eius dicitur, ineffabili vel etiam incogitabili modo largius in hominum corda plenitudinem eius infusam.




- De Verbo


In principio erat Verbum 150. Quod graece dicitur latine et rationem et verbum significat. Sed hoc loco melius verbum interpretamur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, et si nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.




- De muliere Samaritana 151


Evangelica sacramenta in Domini nostri Iesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent; et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando afferunt plerumque pro salute perniciem et pro cognitione veritatis errorem. Inter quae illud est sacramentum quod scriptum est Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Iacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et cetera quae in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primum tenendum est quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio.


Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intellegere mundi huius infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Iesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tamquam senectute veteris hominis, quo iubemur exui, ut induamur novo qui secundum Deum creatus est 152. Nam sexta aetas senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, iuventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate tamquam senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster creator nobis et reparator advenit, ut moriente scilicet vetere homine novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in caelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi huius terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus et novus interior; dictum est enim ab Apostolo: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 153: rectissime omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus christiana disciplina renuntiat), hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde iam incipit sol iste visibilis declinare in occasum, quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus ad interiorem lucem, quae numquam occidit revertatur, secundum apostolicam disciplinam non quaerens quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna 154.


Quod autem fatigatus venit ad puteum infirmitatem carnis significat, quod sedit humilitatem, quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus et sciens ferre imbecilitatem 155; de humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se factus subditus usque ad mortem 156. Quamquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam.


Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua implendae gratia venerat, bibere postulaverit cum ipse postea spiritalis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit. Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idolatriae imaginem sustinere; ipsi enim separati a populo Iudaeorum simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis, animarum suarum decus addixerant, venerat autem Iesus Dominus noster, ut Gentium multitudinem, quae simulacris serviebat, ad munimentum fidei christianae et incorruptae religionis adduceret: Non enim est, inquit, sanis opus medicus sed male habentibus 157. Ergo eorum fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Iesus: Mulier, da mihi bibere 158. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli eius, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli eius ad alterutrum: Numquid aliquis ei attulit manducare? Dicit eis Iesus: Cibus meus est ut faciam voluntatem eius qui me misit, et ut perficiam opus eius 159. Numquid hic intellegitur alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus eius, quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus eius, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus eius. Sed carnaliter intellegens respondit: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam160, ut hinc ei ostenderet non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat, sed quia ipse sitiebat fidem eius, eidem sitienti Spiritum Sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intellegimus aquam vivam quod est donum Dei, sicut ipse ait: Si scires donum Dei; et sicut idem Ioannes evangelista testatur alio loco dicens quod stabat Iesus et clamabat: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae161. Consequenter omnino: Qui credit in me, inquit, flumina de ventre eius fluent aquae vivae, quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae, quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei, quam prius in illa sitiebat. Cuius aquae vivae interpretationem ita subicit: Hoc autem dicebat, inquit, de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus 162. Hoc itaque donum Spiritus Sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in alum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus 163.


Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est; unde mihi habes dare aquam vivam? Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? Nunc vero iam Dominus exponit quid dixerit. Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista sitiet iterum; qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Iesus: Vade, voca virum tuum et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit quaeritur. Namque cum mulier dixisset: Non habeo virum, dicit ei Iesus: Bene dixisti non habere te virum; quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti 164. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid iam gustavimus, spiritaliter ista tractemus.


Quinque viros quinque libros qui per Moysen ministrati sunt nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est: Et nunc quem habes non est tuus vir 165, de se ipso Dominum dixisse intellegunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi quasi quinque viris servisti, nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo adhuc utique illorum quinque virorum, id est, quinque librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit: Quinque viros habuisti, quasi nunc eos iam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit 166, quomodo potest intellegi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum non relinquendos quinque illos libros, sed spiritaliter intellegendos multo avidius amplectatur?


Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intellegantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter est aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara sentit et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo diiudicat calida et frigida, mollia et dura, lenia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur necessitate naturae mortalis, qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis carnalibus sensibus subditi carnalem vitam sine ulla veritatis intellegentia transeamus. Tales necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est, mariti tamquam legitimi, quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem, ut iam possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non iam illis sensibus rectoribus utetur, sed habebit virum spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subiciens corpus suum, cum anima non iam viris quinque, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est 167, amplexu spiritali aeterna vita sine ullo separationis timore perfruetur. Quis nos enim separare poterit a caritate Christi? 168 Sed quoniam illa mulier errore tenebatur, quae significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subiugari, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam verbum Dei acceperat in coniugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum et veni huc, id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intellegere quae loquor; et voca virum tuum, id est, spiritu intellegentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodammodo spiritus hominis, qui animalem affectionem tamquam coniugem regit, non ille Spiritus Sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet et dignis animis incommutabiliter datur, sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit: Nemo scit quid est in homine nisi spiritus hominis169. Nam ille Spiritus Sanctus, Spiritus Dei est, de quo iterum dicit: Sic et quae Dei sunt nemo scit nisi Spiritus Dei. Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intus est, et se pietate subicit Deo, intellegit homo quae spiritaliter dicuntur; cum autem diaboli error tamquam absente intellectu in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum id est, spiritum qui est in te, quo potest homo intellegere spiritalia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritalem aquam possis accipere. Et cum illa diceret: Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti, quinque enim viros habuisti, id est, quinque sensus carnis te in prima aetate rexerunt, et nunc quem habes non est tuus vir 170, quia non est in te spiritus qui intellegit Deum, cum quo legitimum possis habere connubium, sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit.


Et fortasse ut intellegentibus indicaret quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque carnales responsiones ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima eius responsio est: Tu cum sis Iudaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda: Domine, neque hauritorium habes et puteus altus est. Tertia: Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huic haurire. Quarta: Non habeo virum. Quinta: Video quia propheta es. Patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus ubi adorarent, spiritales autem in spiritu et veritate adoraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulier responsione Christum fatetur omnium istorum esse doctorem; dicit enim: Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus. Cum venerit, ipse nobis adnuntiabit omnia 171. Sed adhuc errat, quia eum quem venturum sperat venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini nunc error iste tamquam adulter expellitur. Dicit enim ei Iesus: Ego sum qui tecum loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod relicta hydria discessit negligenter praetereundum est. Hydria enim fortasse amorem saeculi huius significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cuius imaginem puteus gerit, hoc est de terrena conversatione hauriunt voluptatem, qua percepta iterum in eius appetitum inardescunt, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum 172. Oportebat autem ut Christo credens saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret, non solum corde credens ad iustitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit 173.




- De resurrectione Lazari 174


Quamquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus, tamen et in allegoria significare aliquid non dubito; neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt, sicut cum duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta 175. Numquid ideo aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus, quam alio loco Dominus ovem perditam significat propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus descendisse se dicit 176. Quod autem interrogat dicens: Ubi eum posuistis?, vocationem nostram, quae fit in occulto, arbitror significare; praedestinatio enim nostrae vocationis occulta est. Cuius secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus: Ut cognoscam, sicut et cognitus sum 177; vel quod ignorare se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens: Non novi vos 178, quod significabat Lazarus sepultus, quia in disciplina et praeceptis eius non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi: Adam, ubi es? 179, quoniam peccaverat et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat, ut peccantis habeat similitudinem moriens, sepultus absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem 180 quod ait, illos puto significare qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant, contra quos multipliciter scribit Apostolus 181, vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha: Domine, iam quarta dies est et putet 182. Ultimum quattuor elementorum terra est, significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est, cupiditatum carnalium. Terra, enim, es, inquit Dominus Adae cum peccasset, et in terram ibis 183. Et sublato lapide exiit de monumento involutis manibus et pedibus, et facies eius tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis, quod vero institis obvolutus hoc est quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti, alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 184. Quod autem facies eius sudario tecta erat, hoc est quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea autem facie ad faciem 185. Et quod dixit Iesus: Solvite eum et sinite ire 186, hoc est quod post hanc vitam auferuntur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et ceteros homines, hinc intellegitur quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur, id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum in aenigmate videt; Domini autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt 187. Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur 188, sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret aut ab itinere retardaret.




- De eo quod scriptum est: An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex dominatur homini,

in quantum tempus vivit?, usque ad eum locum in quo

scriptum est: Vivificabit et mortalia corpora vestra

per inhabitantem Spiritum eius in vobis 189


Apostolus in hac similitudine in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat: mulierem, virum et legem, mulierem scilicet subiugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro vivo marito vincta est legi, si autem mortuus fuerit vir eius, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro; si autem mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro 190. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt: homo, peccatum, lex. Tamdiu enim dicit esse sub lege hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir. Hoc autem peccatum hic intellegendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse, quoniam cum appareat esse peccatum, fit tamen et adiuncta praevaricatione cumulatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio 191. Et hoc est quod dicit: Ut fiat supra modum peccator aut peccatum per mandatum 192. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato, sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati 193. Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 194. Ubi ergo non est gratia liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sufficere ad extrahendum se de servitute peccati atque hoc modo detumescente atque extincta omni superbia subdatur liberatori suo, sinceriterque homo dicat: Adhaesit anima mea post te195, quod est iam non esse sub lege peccati, sed in lege iustitiae. Lex peccati autem dicitur, non quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur; ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati mors 196; aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati lex 197. Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius autem peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose iusserat, iam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est peccantibus atque morientibus, iubet tantum ne concupiscamus, et tamen concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus et impleamus iussa legis, non iam servi legis per timorem, sed amici per caritatem et servi iustitiae, unde illa lex promulgata est. Iustitiae autem non serviliter sed liberaliter serviendum est, id est, caritate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est: Legem ergo evacuamus per fidem? Absit. Sed legem statuimus 198. Hoc enim efficit fides, quod lex iubet. Statuitur ergo lex per fidem. Quae fides si non sit, iubet tantum lex et non implentes iussa reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere quae iussa sunt, ad gratiam liberatoris aliquando convertat.


Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem, virum et legem, et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est tria, animam, peccatum et legem peccati, hoc solum diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet et a lege viri solvatur, hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo. Cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti 199. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet, ubi non erat fides et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen adiectum quia ubi non est lex nec praevaricatio 200, has dicit passiones quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus tamquam sub viro dominante agebat anima, antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur qui iam servit mente legi Dei, quamvis ipsae passiones nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est; et inde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum.


Ex quo comprehendimus quattuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim oportebat atque id iustum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spiritali, quae paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur, prima est actio ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante legem actio est, cum peccatum ignoramus et sequimur carnales concupiscentias. Sub lege est actio, cum iam prohibemur a peccato, et tamen eius consuetudine victi peccamus, quoniam nos nondum adiuvat fides. Tertia actio est, quando iam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus sed eius misericordiam diligendo iam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur, sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer iuncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt, quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 201.


Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset 202; et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est, ego autem vivebam aliquando sine lege 203. Quod enim hic dicit mortuum est, hoc est quod superius dicit non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus, ubi dicit: Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem 204, id est, per legem, quia bona est lex, si quis ea legitime utatur 205. Si ergo hic ait ut appareat peccatum, manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat, antequam lege prohibente ostenderetur.


Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum 206, accessit enim et praevaricatio, quae non erat, et illud quod iam commemoratum est: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti 207; et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam 208; et paulo post: Adveniente, inquit, mandato, peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum, quod erat in vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit 209. Quod ergo ait mortuus sum, vult intellegi mortuum me esse cognovi, quia iam etiam praevaricatione peccat qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit; quod autem ait: Fefellit me peccatum occasione accepta per mandatum 210, sive quia suasio delectationis ad peccandum vehementior est, cum adest prohibitio, sive quia etiamsi quid homo fecerit secundum iussa legis, si adhuc non sit fides quae in gratia est, sibi hoc vult tribuere non Deo et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat super modum peccator aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum 211, id est, carni consentio nondum spiritali gratia liberatus, venundatus sub peccato 212, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro 213, id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus: Non novi vos. Non enim eum aliquid latet; sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum quas habet veritas, ideo ipsa veritas peccatoribus dicit: Non novi vos. Sicut enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis: Delicta quis intellegit? 214 Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum hoc ago. Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 215. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti nondum sub gratia, qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Iam enim liberatus agnoscens gratiam liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 216.


Et incipiunt iam verba dici hominis sub gratia constituti in actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem 217, id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius iustitiae nondum erat caritas, quae interiore delectatione teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat iustos deditos carni, sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati 218. Non enim caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat, sed tamen inerat in ea similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat. Mortem autem non meruit Adam nisi peccato. Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne 219, id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut aeternorum caritate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut iustitia, inquit, legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum 220. Itaque praecepta legis per caritatem impleta sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt, id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt; qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est; prudentia autem spiritus vita et pax, quia prudentia carnis inimica est in Deum 221. Ipse ostendit quid dixerit inimica, ne quis putaret ex adverso aliud venire principium; subiungit enim et dicit: Legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest 222. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum, non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei; hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est 223. Sic est autem dictum: Legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest 224, tamquam si diceretur: Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit; sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, iam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit; quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei subiecta esse non potest, id est, non potest implere quae lex iubet. Sed cum spiritalia bona desiderare coeperit et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima, cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur, sed ipsius animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt 225, id est, qui voluptatibus carnis adquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subiunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu 226. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur; in spiritu enim erant, quia in fide et spe et caritate desideriis spiritalium rerum adquiescebant. Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam 227. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam, et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, quae iam servit legi Dei et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 228. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, quae corporis resurrectione et immutatione futura est.


Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae quarta est actio, si tamen ea actio dici potest, quae summa quies est. Sequitur enim et dicit: Si ergo Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 229. Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est; et satis apparet, quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum. Neque lex mala est, quae ostendit homini in quibus peccatorum vinculis iaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio et solvi et erigi et firmissime constitui mereatur. In prima ergo actione, quae est ante legem, nulla pugna est cum voluptatibus huius saeculi; in secunda, quae sub lege est, pugnamus sed vincimur; in tertia pugnamus et vincimus; in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subiugatur enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subiugabatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum.




- De eo quod scriptum est: Existimo enim quod non sint condignae, passiones huius temporis ad futuram

gloriam quae revelabitur in nobis, usque ad id

quod dictum est: Spe enim salvi facti sumus 230


Hoc capitulum obscurum est, quia non hic satis apparet, quam nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura quidquid fecit et condidit Deus Pater per unigenitum Filium in unitate Spiritus Sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est: Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei 231, quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit: Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi 232, tamquam aliud simus nos, aliud creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est.


Existimo enim, inquit, quod indignae sint passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 233. Hoc manifestum est. Dixerat enim superius: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 234. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait: Si tamen compatimur, ut et conglorificemur 235. Quod itaque ait: Nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat 236, hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus vel sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per castitatem, dum iniuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque reiectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in hac atque huiusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et expectat revelationem filiorum Dei, id est, expectat quando appareat quod vocatum est, in ea gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quando quidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur; nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo expectatio creaturae, id est, expectatio nostra, revelationem filiorum Dei expectat 237, id est, expectat quando appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 238. Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc expectat expectatio creaturae, non quod creatura revelationem expectet alterius naturae, quae non sit creatura, sed ipsa qualis nunc est expectat, quando sit qualis futura est, tamquam si diceretur: Operante pictore subiectis sibi coloribus et ad opus eius paratis expectatio colorum manifestationem imaginis expectat, non quia tunc alii erunt aut colores non erunt, sed tantum quod aliam dignitatem habebunt.


Vanitati enim, inquit, creatura subiecta est 239. Hoc est illud: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole 240. Cui dictum est: In labore manducabis panem 241? Vanitati ergo creatura subiecta est, non sponte 242. Bene additum est non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum contra praeceptum facere veritatis, peccati autem poena subici fallaciae. Non ergo sponte creatura vanitati subiecta est, sed propter eum qui subiecit eam in spe 243, id est, propter eius iustitiam atque clementiam, qui neque impunitum peccatum reliquit, nec insanabilem voluit esse peccantem.


Quia et ipsa creatura 244, id est, ipse homo, cum iam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura: et ipsa itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus 245. Quod itaque ait: et ipsa liberabitur, facit intellegi et ipsa quemadmodum nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura, quia et ipsi credituri sunt et liberabuntur a servitute interitus quemadmodum nos, qui iam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute interitus in libertatem gloriae filiorum Dei 246, id est, erunt et ipsi ex servis liberi et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei.


Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc 247. Omnis creatura in homine numeratur, non quia in eo sunt omnes angeli et supereminentes virtutes ac potestates, aut caelum et terra et mare et omnia quae in eis sunt, sed quia omnis creatura partim spiritalis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur, animalis autem vivificat corporalem, spiritalis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se subicit Deo; cum autem transgreditur praecepta eius, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore carnalis homo vel animalis vocatur, carnalis quia carnalia sectatur, animalis autem quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus neque coercet intra metas naturalis ordinis, quia et ipse non se subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit et per animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus est 248) vocatur spiritalis. Quae vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam summi angeli spiritaliter vivunt, infimi autem animaliter, bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit sed vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intellegit spiritu et sentit anima et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem dixit, tamquam si quis dicat: Solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident; ita in homine omnis creatura est, quia et intellegit et vivit et corpus habet, sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et angeli, qui intellegant et vivant et sint, et pecora, quae vivant et sint, et corpora, quae tantummodo sint, cum ipsum vivere magis sit quam non vivere, et ipsum intellegere magis quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit, quia etiamsi sunt aliqui iam in sinu Abrahae 249, et latro ille cum Domino in paradiso constitutus 250 ipso die quo credidit dolere destiterit, tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus.


Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi, id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes spiritus. Et bene dixit primitias habentes spiritus, id est, quorum iam spiritus tamquam sacrificium oblati sunt Deo et divino caritatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis, quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc cetera comprehendantur. Iam ergo habet primitias oblatas Deo qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 251; et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo; 252 et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma 253. Sed quoniam adhuc dicit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? 254 et adhuc talibus dicitur: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis 255; nondum est holocaustum, erit autem cum absorbebitur mors in victoriam, cum ei dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? 256 Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus, id est, nos animae, qui iam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus, adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri 257, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, ad quam vocati sumus, totos nos liberatos transactis omnibus molestiis ex omni parte Dei filios esse manifestet. Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes 258. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus, id est, similes illi erimus quoniam videbimus eum sicuti est 259.


Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur omnes angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est: Omnis creatura congemiscit et dolet 260. Quamvis enim adiuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere, tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille, qui iam in Abrahae sinu requiescit, praesertim quia dixit eamdem creaturam quae congemiscit et dolet vanitati esse subiectam, quod de summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus, quo illos cecidisse qui in caelis agunt vitam beatissimam non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt, ne forte quae congemiscit et dolet, et vanitati subiecta est, possit aliquo modo alio intellegi, ut de summis angelis, quamdiu nostrae infirmitati iussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive illa quam executi sumus, sive alia aliqua huius capituli expositio proferatur, id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta iactasse.




- De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?


Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos dicendo: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? 261 de hoc ipso illi quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi qua obiurgata est ipsa curiositas, et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in solvenda quaestione defecisse et obiurgasse quaerentes, quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici, qui non decipiunt nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur et adversantes Legi et Prophetis quaecumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur etiam hoc inter ipsa quae interpolata dicunt numerare maluerunt et negare Paulum dixisse: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? quoniam si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus procul dubio tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere cupiunt scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas legentes quaerunt, quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus responderi. Sed nos, et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes et libros quos catholica disciplina custodit infalsatos esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est: indignos et infirmos esse ad intellegenda divina secreta quibus ista clauduntur, et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? Nam voluntati eius quis resistit? 262: cum his ergo verbis aut calumniari Scripturis aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut praecepta contemnant quibus ad vitam bonam invitantur, respondeamus fidentissime: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo?, nec eos reveriti sanctum canibus demus aut proiciamus margaritas nostras ante porcos 263, si tamen iam ipsi canes et porci non sumus; et de meritis animarum revelante Spiritu Sancto, sublime aliquid et a vulgari coniectura remotissimum vel ex parte atque in aenigmate suspicemur.


Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in caritate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum et cetera quae in eodem loco exequitur 264. Non ergo prohibuit a quaerendo de quibus dicit: Spiritalis autem omnia iudicat; ipse autem a nemine iudicatur 265; et illud praecipue: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 266. Quos ergo prohibuit nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus 267, et quia ei a quo factus est noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post peccatum audire: Terra es, et in terram ibis 268? Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? 269 Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam, qua nobis data est potestas filios Dei fieri 270, quo possis audire: Iam non dicam vos servos sed amicos 271; tu quis es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium, qui si hominis tibi aequalis nosse voluisses, imprudenter faceres, nisi prius in amicitiam recipereris? Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis 272, exuentes nos veterem hominem et induentes novum 273, ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? 274


Et ut manifestum sit non sanctificato spiritui, sed carnali luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? 275 Ex quo ergo in paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia non secundum caelum sed secundum terram, id est, non secundum spiritum sed secundum carnem, mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo respondeat et dicat: Quare sic me fecisti? Si vis ista cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius, non autem, quod tu cupis, antequam credant divina nosse cupientibus. Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa autem gratia, quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est 276, ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus. Peccatores igitur credere iubentur, ut a peccatis credendo purgentur. Nesciunt enim quid recte vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint nisi recte vivant, nec recte vivere valeant nisi credant, manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta, quibus credentes a saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 277; et per prophetam canitur: In simplicitate cordis quaerite illum 278. Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus et propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio 279, et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo, ut lacte potandus sis 280, sed perveni ad virum perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur: Sapientiam loquimur inter perfectos 281. Tunc demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum occultissimis meritis et de gratia vel iustitia secreta omnipotentis Dei.


Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor, ut nec manifestissimis signis iubentis Dei crederet. Ex eadem ergo massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit quibus subveniret, cum eum deprecarentur filii Israel, et vasa irae quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum eius, quia quamvis essent utrique peccatores et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingemuerant, ut eis subveniret, aliter illi quorum iniustis oneribus ingemuerant. Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem 282. Et eo ipso quo ait in multa patientia satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit, ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat his qui liberarentur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam 283. Hic fortasse conturbatus ad illam quaestionem redis: Cuius vult miseretur, et quem vult obdurat, quid adhuc conqueritur? Voluntati enim eius quis resistit? 284 Prorsus cuius vult miseretur et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei iniusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis, quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint iustificati, digni efficiantur iustificatione, et item praecedit in aliis peccatoribus, quo digni sint obtunsione. Habes eundem Apostolum alibi dicentem: Quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum 285. Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis 286; quod autem illi non probaverunt Deum habere in notitia, hoc est quod digni extiterunt qui darentur in reprobum sensum.


Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 287. Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore paenitendi misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est qui si relinqueretur interiret, sed miserentis Dei qui eius precibus dolorique subvenit. Parum est enim velle nisi Deus misereatur; sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit, quia in terra pax hominibus bonae voluntatis 288. Et quoniam nec velle quisquam potest nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus ubi nullus hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem aut aliqua signa visibilia, efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis 289. Ad illam enim cenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt venire voluerunt, neque illi qui venerunt venire possent nisi vocarentur. Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt, quia vocati venerunt; nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi, quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate 290. Vocatio ergo ante meritum voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexit. Ita erunt illa duo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 291. Ad misericordiam pertinet vocatio; ad iudicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati et supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem, quantum boni consecutae fuerint illae terrae per adventum Ioseph 292? Illius ergo rei gestae cognitio, vocatio eius fuit, ut populum Israel misericorditer tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit et exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor et tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet, quo posset eius supplicio sive obdurationis sive ultimae visibilis submersionis erudiri populus, cuius afflictione ille et occultae obtunsionis et manifestae submersionis meritum compararet 293.


Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus sive in populis atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud: In utero sanctificavi te 294; et: Cum esses in renibus patris tui, vidi te 295; et: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 296: cum dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi forte ab eis qui diligunt Dominum Deum suum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximum tamquam se ipsos 297. Tanta enim caritate fundati possunt iam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum298. Illud tamen constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum iniuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium, quam si penitus persecutus fueris, et usque ad omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil.




- De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 299


Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Non enim posset eis error oboriri palliatus nomine christiano nisi de Scripturis non intellectis; dicunt enim: Si aequalis est, quomodo subiectus erit? Quod utique simile est illi evangelicae quaestioni: Si aequalis est, quomodo maior est Pater? Ipse enim Dominus ait: Quoniam Pater maior me est 300. Regula autem catholicae fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scriptura dicuntur de Filio quod minor sit Patre, secundum susceptionem hominis intellegantur, cum vero ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod Deus est accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit et: Pater maior me est, et: Ego et Pater unum sumus 301; et: Deus erat Verbum, et: Verbum caro factum est, et: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, et: Semet ipsum exinanivit formam servi accipiens 302. Sed quoniam multa etiam secundum proprietatem personae, excepto quod attinet ad susceptionem hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem non aliud quam Patrem et Filium non aliud quam Filium intellegi oporteat, putant haeretici in his quae ita dicuntur atque intelleguntur aequalitatem esse non posse. Scriptum est enim: Omnia per ipsum facta sunt 303, utique per Filium, hoc est per Verbum Dei, a quo, nisi a Patre?Nusquam autem scriptum est quod Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit. Item scriptum est quod imago Patris sit Filius 304; nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater; deinde quod ille genitor ille genitus et cetera huiusmodi, quae non ad inaequalitatem substantiae, sed ad proprietatem pertinent personarum, in quibus illi, aequalitatem cum dicunt esse non posse, quoniam ad haec penetranda grossiores mentes adhibent, pondere auctoritatis urgendi sunt. Si enim non posset in his intellegi aequalitas eius per quem facta sunt omnia et eius a quo facta sunt, imaginis et eius cuius imago est, geniti et genitoris, nullo modo Apostolus contentiosorum hominum ora concludens ipsum etiam verbum poneret dicens: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 305.


Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt, partim propter personarum proprietates, partim propter susceptionem hominis ita scripta sunt, dum tamen divinae substantiae Patris et Filii deitas et unitas et aequalitas maneat, recte quaeritur hoc loco, utrum secundum personarum proprietates an secundum hominis susceptionem Apostolus dixerit: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 306. Solet circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa scripta sunt praesentem quaestionem contingentia diligenti discussione tractantur. Invenimus itaque ita ventum esse ad hunc locum, ut supra diceret: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium 307; agebat enim de resurrectione mortuorum. Quod in Domino secundum susceptionem hominis factum est; quamquam apertissime sequatur et dicat: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus. Deinde ii qui sunt Christi, in praesentia (parusia) eius. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissima inimica destruetur mors. Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui subiecit illi omnia. Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus 308. Manifestum est ergo hoc secundum susceptionem hominis dictum.


Sed alia in hoc capitulo, cuius totum textum commemoravi, solent habere quaestionem: primo quod dictum est: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum est: Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod supra dictum est: Deinde finis. Quod sacrilega opinione sic accipiunt, quasi finem dixerit consummationem regni eius, cum in Evangelio scriptum sit: Et regni eius non erit finis 309. Postremo quod dictum est: Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, sic volunt intellegi, quasi nunc aut aliquid Filio non sit subiectum aut Patri non sit ipse subiectus.


Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque Scriptura loquitur, ut quod semper est tunc fieri dicatur in aliquo, cum ab eo cognosci coeperit. Ita enim dicimus oratione: Sanctificetur nomen tuum 310, quasi aliquando sanctum non sit. Ergo sicut sanctificetur est sanctum esse innotescat, ita quoque: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est: cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem manifestationemque clarescat quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et potestatem manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit nullum principum et potestatum sive caelestium sive terrestrium per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. In illa enim manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe aut in quoquam homine. Quod etiam nunc prophetice canitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus311, ut ista meditatione anima iam in regnum Patris assurgat, nec cuiusquam potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsa perniciosissime blandiens. Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum per illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim eius sunt in quibus nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum potestatem divinitatis, quod ei cuncta creatura subiecta est, et aliter regnum eius dicitur Ecclesia, secundum proprietatem fidei quae in illo est, secundum quod orat qui dicit: Posside nos 312. Neque enim non ipse possidet omnia; secundum quod dicitur etiam illud: Cum servi essetis peccati, liberi eratis iustitiae 313. Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, ut nulli Patrem intuenti per Filium opus sit aut libeat in cuiusquam creaturae vel in sua conquiescere potestate.


Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis 314, id est, oportet regnum eius in tantum manifestari, donec omnes inimici eius ipsum regnare fateantur; hoc enim intellegitur sub pedibus eius futuros inimicos. Quod si de iustis acceperimus, ideo dictum est inimicos, quia ex iniustis iustificantur et ei credendo subduntur. De iniustis autem, qui ad iustorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni eius manifestatione confusi fatebuntur. Ergo: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos sub pedibus suis, non sit postea regnaturus, sed: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec inimici eius nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est etiam: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri 315; nec ideo tamen, cum misertus nostri fuerit, oculos ab eo debemus avertere; in tantum enim est beatitudo nostra, in quantum eius contemplatione perfruimur. Sic ergo et hoc dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non porrigitur nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut postea inde avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. Donec ergo pro eo positum est, ut non amplius intellegas. Quo enim amplius, id est, usque ad quam maiorem manifestationem manifestabitur regnum Christi, nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius manifestari est non fieri manifestius; non amplius permanere non fieri perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi, quam cum omnibus claruerit inimicis?


Novissima inimica destruetur mors 316. Non enim erit aliud quod destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Omnia enim subiecit sub pedibus eius: hoc est, ut etiam mortem destruat. Cum autem dixerit quia omnia subiecta sunt (dixit hoc utique propheta in Psalmis 317), manifestum est quia praeter eum qui subiecit illi omnia: Patrem vult intellegi omnia Filio subiecisse, sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat et praedicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est et de quo aequalis est ei de quo est. Amat enim ad unum principium referre omnia tamquam imago eius 318, sed in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis 319.


Cum autem ei omnia subiecta fuerint, tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 320. Non quasi modo non ita sit, sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius tractatam, ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis, quem supra commemoravit, cum totum primo breviter vellet concludere. Deinde quasi membratim explicare et exponere; loquebatur enim de resurrectione ubi ait: Initium Christus; deinde ii qui sunt Christi in praesentia eius; deinde finis. Ipse scilicet finis est, ut sit Deus omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem; aliter enim tunica finitur texendo, aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent amet adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque sit omnibus quod idem Apostolus alio loco dicit: Quid autem habes quod non accepisti? 321


Sunt item qui sic intellegant hunc locum: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, ut sub alia significatione positum hic dicant regnare, non sub ea qua positum est regnum, de quo ait: Cum tradiderit regnum Deo et Patri, ut illud sic appellaverit regnum, quo universam creaturam Deus regit; hoc autem sic appellaverit regnare, ut intellegatur tamquam adversus hostem exercitum ducere vel defendere civitatem, ut ideo dixerit: Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, quia talis regni, quale habent principes armatorum, nulla erit causa hoste ita subiecto, ut rebellare non possit. Nam utique dictum est in Evangelio: Et regni eius non erit finis 322, secundum quod regnat in aeternum; secundum autem id quod adversus diabolum sub eo militatur, tamdiu erit utique ista militia, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; postea vero non erit, cum pace perpetua perfruemur.


Haec autem ita dicta sunt, ut noverimus diligentius etiam illud considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id, quod Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione est regnum eius; secundum id autem quod Verbum caro factum est 323, coepit regnare in credentibus per fidem incarnationis suae. Unde est etiam illud: Dominus regnavit a ligno 324. Hinc autem evacuavit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, dum non per claritatem eius, sed per humilitatem salvi fiunt credentes in eum. Hoc est absconditum a sapientibus et prudentibus et revelatum parvulis 325, quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis 326 salvos facere credentes. Neque quidquam se inter parvulos scire dicit Apostolus nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum 327. Qua praedicatione tamdiu opus est, donec ponantur omnes inimici sub pedibus eius, id est, ipsi humilitati eius, quam pedum nomine significari arbitror, cedat atque subdatur omnis superbia saecularis, sicut ex maxima parte iam factum est et cotidie fieri videmus. Sed quo fine ista fiunt? Ut tradat regnum Deo et Patri, id est, ut nutritos fide incarnationis suae perducat ad speciem, qua aequalis est Patri. Iam enim eis qui crediderant loquebatur, cum diceret: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 328. Regnum enim tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videri Patrem; nunc enim per hoc regnat in credentibus, quo se ipsum exinanivit, formam servi accipiens 329. Tunc autem tradet regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Unde evacuabit nisi humilitate, patientia et infirmitate? Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei propterea regnat in credentibus, quia eum principes saeculi iudicaverunt? Quae potestas non evacuetur, cum ille per quem facta sunt omnia propterea regnat in credentibus, quia ita subiectus est potestatibus, ut diceret homini: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper 330? Quae virtus non evacuetur, cum ipse per quem caeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium. Non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus vel iudicatus vel crucifixus. Per speciem autem, qua aequalis est Patri, cum Patre regnat in contemplantibus veritatem. Quod autem tradet regnum Deo et Patri, a fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui sibi nunc credunt, non ipse amittet, sed uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebebit. Tamdiu autem opus est ut in hominibus nondum valentibus aequalitatem Patris et Filii perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis humilitatem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, id est, donec omnis superbia saecularis incarnationis eius humilitati subdatur.


Sane quod dictum est: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia 331, quamvis secundum susceptionem hominis dicatur, quia inde quaestio nata est, cum ageret de resurrectione mortuorum, tamen recte quaeritur, utrum secundum ipsum tantum dictum sit, quod est caput Ecclesiae 332, an secundum universum Christum, adnumerato corpore eius et membris. Cum enim ait ad Galatas: Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus, ne ipsum solum hoc loco intellegeremus Christum, qui de Maria virgine natus est, postea dicit: Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis 333. Et ad Corinthios cum de caritate diceret, de membris corporis similitudinem ducens: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus 334; non dixit: ita et Christi, sed: ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum, hoc est caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis membris intellegatur, quibus dictum est: Vos estis corpus Christi et membra 335. Non ergo absurde sic intellegimus: Tunc et ipse Filius subiectus erit ei qui illi subiecit omnia, ut Filium non solum caput Ecclesiae, sed omnes cum eo sanctos intellegamus, qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae, subiectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis ad obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis resistente, ut in illa vita nemine amante propriam potestatem sit Deus omnia in omnibus.




- De eo quod Apostolus dicit: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua?

Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem

mortis peccatum, virtus autem peccati lex 336


Quaeri solet quid sit: Tunc fiet illud quod scriptum est: Absorta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus autem peccati lex. Mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati delectatione temporalium fruendorum. Non enim diceretur: Ubi est, mors, contentio tua? si non restitisset et repugnasset. Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quae vultis faciatis 337. Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est, bonae voluntati, subiciatur. Et sicut nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros si denegarentur acerrime cruciabant, ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit. Nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum non ita molestet ut perimat etiam bonam voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus quod peccatum erat ante omnimodo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat sicuti nunc. Verbi gratia, si quisquam existat quem numquam venatio delectavit, omnimodo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet. At si ista libertate male usus venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio quae iam possit resistere bonae voluntati et cum dolore cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem vocamus. Virtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorta erit mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis obruetur.




- De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi 338


Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi Apostolus dicit: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis 339. Huius autem dilectionis officium est invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod non est sempiternum perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera nostra, quae invicem portare iubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est, in hac via sumus, invicem onera nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice proiecta caput collocet. Et quia necesse est unum esse qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat, et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem. Istam cervorum naturam fortasse intenderat Salomon cum ait: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum 340. Nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio.


Nec tamen invicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus. Sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra invicem portare valeamus. Verbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas; in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis in se loquacitatem vicerit et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit; debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt et se tolerant: quamquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet. Si autem adversum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in huiusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium non ad aequalitatem miseriae valeat, quemadmodum se inclinat qui manum iacenti porrigit; non enim se proicit ut ambo iaceant sed incurvat tantum ut iacentem erigat.


Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Hinc enim admonens ait Apostolus: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis 341. Superius enim dixerat: Non quae sua sunt unusquisque intendens sed quae aliorum 342. Huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est et habitavit in nobis343, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua sed nostra, ita et nos libenter, ad eius imitationem, invicem onera nostra portemus.


Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus quod aegritudinem sive animi sive corporis, quam in alio homine videmus, etiam nos habere potuimus aut possumus. Hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem 344, cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo enim potius id agebat non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis suis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt.


Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam et edomandam superbiam valet, ne arbitreris, quoniam tua quidem bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant et fortasse maioris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli nos aut adulatione potius uti Apostolus iubet cum dicit: Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi 345. Non hoc ita debemus existimare, ut nos existimare fingamus, sed vere existimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam et acuentes caritatem faciunt onera fraterna invicem non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est; et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent.


Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur, descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius tamen aliquotiens accidit, ut eius quem volumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodammodo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Iesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus sed aegrotantibus 346. Ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei, quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est: Nolite iudicare, ne iudicemini; et: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis 347. Saepe autem illa quae bona sunt prius apparent, in quibus etiam temerarium benivolentiae iudicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inveniant et gravius offendant, ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia etiamsi nulla eius bona praecederent, et haec quae post apparuerunt mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent, quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tamquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere.


Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. Cogitamus enim quia ille quem diligimus Dominus propter eum mortuus est. Quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! 348 ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere non infirmitas sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.




- De temporibus aeternis


Quaeri potest, quomodo ab apostolo Paulo dictum sit: Ante tempora aeterna 349. Si enim tempora, quomodo aeterna? Vel si aeterna, quomodo tempora? Nisi forte ante omnia tempora intellegi voluit, quia si dixisset: Ante tempora, neque addidisset: aeterna, posset accipi ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An aeterna tempora aevum significavit, inter quod et tempus hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile?




- De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo 350


Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicuti est cuiuscumque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata; vel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus vestitum, calceatum, armatum et si quid eiusmodi est. In quibus omnibus generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo quod est habere), manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus ac robur corpori, et vestis atque arma non dubium est quod accidant membris nostris, ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accideret, et exile atque languidum corpus sine succo viscerum et robore, et nudus sine veste et inermis sine armis et pede nudo sine calceamentis esse homo possit. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia, sicuti sapientia, cum accidit homini non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur, sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum vertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur ut habitum faciant, et quodammodo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est vestis; nam cum proiecta vel reposita est, non habet eam formam quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta, cum ipsa membra et cum induuntur et cum exuuntur in suo statu maneant. Potest esse etiam quartum genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec ea mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligente discutias, aut omnino rarissimum.


Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad divinitatem eius, secundum id quod verissimus Deus est, aequalem esse dixit Patri, quod non ei fuit tamquam rapina, id est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate nollet hominem indui et hominibus ut homo apparere; sed semet ipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens, neque conversus et transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed tamquam verum hominem suscipiendo ipse susceptor in similitudinem hominum factus non sibi sed eis quibus in homine apparuit et habitu inventus est ut homo 351, id est, habendo hominem inventus est ut homo. Non enim poterat inveniri ab his, qui cor immundum habebant et Verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit; neque ex secundo, non enim et mutavit homo Deum et mutatus ab illo est; neque ex quarto, non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum nec ab illo mutaretur; sed potius ex tertio: sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque coniunctius quam vestis ab homine cum induitur. Hoc ergo nomine habitus satis significavit Apostolus, quemadmodum dixerit in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est hominem quem sibi uniens quodammodo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci vocant, hunc autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum, sch`ma potius appellant. Ex quo intellegitur de isto genere habitus locutum Apostolum, quando quidem in graecis exemplaribus scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intellegi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta mutantur, quamquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit. Sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur Deus humanae fragilitatis assumptor, electum est ut graece et latine habitus diceretur illa susceptio.




- De eo quod scriptum est in Epistula Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemtionem et remissionem peccatorum

qui est imago Dei invisibilis 352


Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt: quia ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas; ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago; ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas. Ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ut in speculo est imago hominis; quia de illo expressa est, est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecumque enim adsunt uni, adsunt et alteri; imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo imago non continuo aequalitas; omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est; sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen eius est, quia non de illo expressum est, nec aequale, quia et brevius est et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur non continuo, utique intellegitur quia esse aliquando potest. Potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas, ut in parentibus et filiis inveniretur imago et aequalitas et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte imago dicatur, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecedit. Ex quo intellegitur et aequalitatem aliquando non solum similitudinem habere sed etiam imaginem, quod in superiore exemplo manifestatum est. Potest etiam aliquando esse similitudo et aequalitas, quamvis non sit imago, ut de ovis paribus diximus. Potest et similitudo et imago esse, quamvis non sit aequalitas, ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit, sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore quo praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae dicimus, quamvis altera praecedat altera subsequatur. In Deo autem quia conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non solum imago eius sit, quia de illo est, et similitudo, quia imago est 353, sed etiam aequalitas tanta, ut nec temporis intervallum impedimento sit.




- De hereditate Dei


Sicut Apostolus ad Hebreos dicit: Testamentum testatoris morte firmatur 354; propterea mortuo pro nobis Christo Novum Testamentum firmatum esse asserit, cuius similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur, quomodo simus secundum verba eiusdem Apostoli coheredes Christi et filii atque heredes Dei 355, cum etiam hereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo hereditas possit intellegi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse heredes, quoniam filii etiam eius dicti sumus: Non ieiunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus 356. Heredes ergo eius dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis 357. Coheredes autem eius efficiemur, cum in fine saeculi absorbebitur mors in victoriam 358. Tunc enim similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est 359. Quam hereditatem non eius Patris morte adipiscimur, qui mori non potest, quando quidem ipse fit hereditas nostra, secundum illud quod scriptum est: Dominus pars hereditatis meae 360, sed quoniam cum vocati sumus adhuc parvuli et ad spiritalia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina misericordia porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter enim dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est 361. Ita nobis quodammodo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit hereditas, cum facie ad faciem videtur, non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur; et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei.


Quod si etiam de Domino Iesu Christo non secundum Verbum in principio Deum apud Deum 362, sed secundum puerum qui proficiebat aetate ac sapientia 363, pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum ceteris hominibus non est, cuius tamquam morte possideat hereditatem, manifestum est. Non enim nos coheredes eius esse possumus, nisi et ipse heres sit. Si autem hoc pietas non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto quamquam in sapientia proficere dictus sit, in corpore suo intellegatur heres, id est, in Ecclesia, cuius coheredes sumus, quemadmodum filii eius matris dicimur, quamvis ex nobis constet.


Sed rursum quaeri potest, cuius morte facti simus etiam nos hereditas Dei, secundum illud: Dabo tibi Gentes hereditatem tuam 364, nisi forte huius mundi, quo prius tamquam dominante tenebamur. Post autem, cum dicimus: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo365, possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat; cum ei renuntiamus, morimur illi et ipse nobis.




- De eo quod Iacobus apostolus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia

fides sine operibus otiosa est? 366


Quoniam Paulus apostolus praedicans iustificari hominem per fidem sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male operarentur et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse per fidem, locus iste huius Epistulae eumdem sensum Pauli apostoli, quomodo sit intellegendus, exponit 367. Ideoque Abrahae magis exemplo utitur, <ut demonstraret> vacuam esse fidem, si non bene operetur, quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut probaret iustificari hominem per fidem sine operibus legis 368. Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae eius fidem comitata sunt, satis ostendit apostolum Paulum non ita per Abraham docere iustificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari, sed ad hoc potius, ut nemo arbitretur meritis priorum bonorum operum se pervenisse ad donum iustificationis, quae est in fide. In hoc enim se Gentibus in Christum credentibus Iudaei praeferre cupiebant, quod dicebant se meritis bonorum operum quae in lege sunt ad evangelicam gratiam pervenisse; ideoque scandalizabantur multi qui ex eis crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus praecedentibus iustificari per fidem. Nam iustificatus per fidem quomodo potest nisi iuste deinceps operari, quamvis antea nihil iuste operatus ad fidei iustificationem pervenerit non merito bonorum operum sed gratia Dei, quae vacare in illo non potest, cum iam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit mox de hac vita decesserit, iustificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam sed gratia pervenit, nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur. Unde manifestum est quod Paulus apostolus dicit: Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus 369. Non tamen ita intellegendum est, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum iustum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per fidem iustificatus est, et Iacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intellegendum sit quod Paulus apostolus praedicavit.


Nam qui putant istam Iacobi apostoli sententiam contrariam esse illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur 370; et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur 371. Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 372. Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritalibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, hereses, invidiae, ebrietates, commesationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 373; et ad Corinthios: Nolite errare: neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri 374. Quibus sententiis manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei iustificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit: Et haec quidem fuistis. Sed cum dicit: Qui talia agunt regnum Dei non possidebunt; satis ostendit, iam ex quo crediderunt bene operari debere. Quod et Iacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in Christum crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et Dominus ipse commemorat dicens: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum 375; et alibi: Ut quid mihi dicitis: Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis? 376; et: Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram, et cetera. Et qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam 377 et cetera. Quapropter non sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae Pauli et Iacobi, cum dicit unus iustificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit inanem esse fidem sine operibus, quia ille dicit de operibus quae fidem praecedunt, iste de his quae fidem sequuntur, sicut etiam ipse Paulus multis locis ostendit.




- De timore utrum peccatum sit


Omnis perturbatio passio, omnis cupiditas perturbatio; omnis igitur cupiditas passio. Omnis autem passio, cum est in nobis, ipsa passione patimur, et in quantum passio est patimur; omnis igitur cupiditas, cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur, et in quantum cupiditas est patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa passione patimur, non est peccatum. Sic et si patimur timorem, non est peccatum. Tamquam si diceretur: Si bipes est, non est pecus. Si ergo propterea hoc non est consequens, quia multa sunt pecora bipedia, propterea et illud non est consequens, quia multa sunt peccata quae patimur. Hoc enim contra dicitur, non esse consequens, ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum. Tu autem dicis consequens esse, ut si patimur timorem, non sit peccatum; cum tamen concedas aliqua esse peccata quae patimur.




- De pulchritudine simulacrorum


Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt omnia, quae etiam sapientia eius dicitur, ipsa operatur etiam per artifices, ut pulchra et congruentia faciant, quamvis non de nihilo, sed de aliqua materia operentur, velut ligno aut marmore aut ebore et si quod aliud materiae genus manibus artificis subditur. Sed ideo non possunt isti de nihilo aliquid fabricare, quia per corpus operantur, cum tamen eos numeros et convenientiam liniamentorum, quos per corpus corpori imprimunt, in animo accipiant ab illa summa sapientia, quae ipsos numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius universo mundi corpori impressit, quod de nihilo fabricata est. In quo sunt etiam corpora animalium, quae iam de aliquo, id est, de elementis mundi fabricantur, sed longe potentius et excellentius quam cum artifices homines easdem figuras corporum et formas in suis operibus imitantur. Non enim omnis numerositas humani corporis invenitur in statua, sed tamen quaecumque ibi invenitur ab illa sapientia per artificis animum traicitur, quae ipsum corpus humanum naturaliter fabricatur. Nec ideo tamen pro magno habendi sunt qui talia opera fabricantur aut diligunt, quia minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae sapientiae, unde istas potentias habet. Quibus male utitur, dum foris eas exercet; illa enim in quibus eas exercet diligens, interiorem earum formam stabilem neglegit, et inanior infirmiorque efficitur. Qui vero talia opera etiam colunt quantum deviaverint a veritate, hinc intellegi potest, quia si ipsa animalium corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt et quorum sunt illa imitamenta, quid eis infelicius diceremus?




- Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei? 378


Omnis anima partim privati cuiusdam sui potestatem gerit, partim universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia ergo unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de ea re cui praeposita est aliter quasi privato iure agit, aliter tamquam publice agere cogitur. Potentior est enim parte universitas, quoniam et illud quod ibi privatim agit tantum agere sinitur, quantum lex universitatis sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto privato suo minus delectata legem universitatis intuetur eique devote ac libenter obtemperat. Est enim lex universitatis divina sapientia. Quanto autem amplius privato suo gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit vult esse pro Deo, suam potius in se vel in alios quam illius in omnes diligens potestatem, tanto est sordidior tantoque magis poenaliter divinis legibus tamquam publicis servire cogitur. Quanto igitur anima humana deserto Deo suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent et honorari ab hominibus sicut dii cupiunt. Quibus divina lege saepe conceditur, ut eis, quos sibi secundum eorum merita subiugaverint, privato illo iure etiam miraculorum aliquid praestent in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. Sed ubi divina tamquam publica lex iubet, vincit utique privatam licentiam, quamquam et ipsa privata licentia nisi universalis divinae potestatis permissione nulla esset. Ideoque fit ut sancti Dei servi, quando eos hoc donum habere utile est, secundum publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est summi Dei potestatem, imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia facienda miracula. In illis enim Deus ipse imperat, cuius templum sunt, et quem contenta sua privata potestate ardentissime diligunt. In magicis autem imperationibus ad illecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et mysteriis eorum, privato illo iure largientes, quod sibi licet largiri honorantibus se sibique servientibus et quaedam secum in sacramentis suis pacta servantibus. Et quando videntur imperare magi per sublimiorum nomina inferiores terrent, ut nonnulla visibilia, quae propter infirmitatem carnis magna videntur hominibus non valentibus aeterna contueri, quae per se ipsum praestat dilectoribus suis verus Deus, mirantibus exhibeant. Haec autem permittit Deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus servitutes eorum libertatesque distribuat; et si quando invocatione summi Dei aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est illa non gratia. Non enim frustra dicit Apostolus: Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum 379. Quorundam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium.


Quod autem Dominus dicit: Non potest satanas satanam excludere 380, ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam Domini sententiam, ad hoc intellegat dictum, quia hoc modo satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit, ideo parcit, ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho maiore dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus: Secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae 381. Non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat aut eorum corpora collidebat, sed in eorum voluntate vel potius cupiditate regnabat.


Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos 382, admonet utique ut intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt. Nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo quam populus Israel, magi Aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, quamvis Moyses in virtute Dei maiora potuerit 383. Sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus vita aeterna comparatur. Propterea Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus vobis subiecti sunt, sed gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in caelo 384.


Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnumquam sancti faciunt, talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso iure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes gloriam Dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo quasi privata commercia vel beneficia, illi autem publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non iubetur, extorquent, ita nonnumquam mali christiani vel scismatici vel heretici per nomen Christi aut verba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori Christi cedere indictum est. Cum autem malis iubentibus voluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publicae iustitiae. Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur, quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi imperatoris valent. Ex quibus fuit ille de quo discipuli Domino nuntiaverunt, quod in nomine eius eiceret daemonia, quamvis cum eis non sequeretur 385. Cum autem non cedunt his signis huiusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id iustum atque utile iudicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere; contremiscunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. Sed nescientibus hominibus aliud iubetur divinitus, vel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi, sicut de Scevae filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus: Iesum scio et Paulum novi; vos autem qui estis? 386; vel ad admonendos bonos, ut proficiant in fide atque ista non iactanter sed utiliter possint; vel ad discernenda dona membrorum Ecclesiae, sicut Apostolus dicit: Numquid omnes virtutes? Numquid omnes dona habent curationum? 387 Propter has ergo causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur divinitus, id est, ut his signis adhibitis huiusmodi potestates voluntati hominum non obtemperent.


Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt ad maiorem bonorum utilitatem propter exercitationem patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in tribulationibus suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei resistendo adquirat sibi gravius iudicium. Quod enim ipse Dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, hoc et Iob diabolo posset dicere: Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper 388. Non ergo eius voluntas cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius voluntas a quo haec potestas datur debet nobis esse carissima. Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio autem spem; spes vero non confundit, quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis 389.




- Adversus Apollinaristas


Cum quidem heretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Iesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam mentem, inhaerentes eis nonnulli et eos studiose audientes delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur, displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae, sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque vitale hominis alienantes ab eo solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio, immo illam sententiam non intellegendo perversi confligere audent adversum catholicam veritatem,dicentes scriptum esse: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 390. Sub his enim verbis ita Verbum carni volunt esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non solum mens, sed nec anima humana intersit.


Quibus primo respondendum est ideo sic esse illud in Evangelio positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis deiectionem humilitatis Dei qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo est inferior, carne praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est: Verbum caro factum est, quam si diceretur: Verbum homo factum est. Nam si nimis haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in carnem et Verbum esse destitisse, quia scriptum est: Verbum caro factum est, sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis, sed ex carne cinis est, et secundum loquendi celebriorem consuetudinem quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec tamen ita haec verba intellegimus. Sed etiam ipsi nobiscum ita intellegunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum sit: Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intellegendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebunt animam de quibus dictum est: Et videbit omnis caro salutare Dei 391; et illud in Psalmo: Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet 392; et illud in Evangelio: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat sed habeat vitam aeternam 393. Unde intellegitur solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intellegi, ut quod dictum est: Verbum caro factum est, nihil aliud dictum sit nisi: Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intellegitur, sicuti est illud: Tot animae descenderunt in Aegyptum 394, sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne homo intellegitur, sicut sunt ista quae posuimus.


Proinde quemadmodum nos huic eorum obiectioni, quam ex Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 395 animam humanam non habuit, sic quaero quomodo ipsi respondeant tam manifestis obiectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea ex me profero, sed quae ipse Dominus tam multa commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem 396; et: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam 397; et: Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 398. Quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a Domino dicta, sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de virgine Maria cognovimus, et comprehensum a Iudeis, et flagellatum et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento, quae omnia sine corpore intellegere facta nemo potest. Nec figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit, cum dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima, quas nihilo minus eisdem evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Iesus 399 et iratus 400 et contristatus 401 et exhilaratus 402 et multa alia innumerabilia, sicut etiam illa quae coniuncta officia simul et animae et corporis ostendunt: sicuti sunt quod esurivit 403, quod dormivit 404, quod fatigatus ab itinere sedit 405, et alia huiuscemodi. Non enim possunt dicere etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam et nonnullos huius generis motus, nec ideo tamen esse consequens, ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis imaginationibus non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei dicta sunt, et manus et pedes et oculi et facies et similia; quemadmodum ista non eum indicant habere corpus, sic nec illa animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et caput et cetera, indicant eius corpus, ita etiam quae de animi affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant eius animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est consequens, ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus manducasse 406, sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi, tamen cum utrumque narrat evangelista 407, utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intellegi non potest, sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit.


Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est, ut tandem sine pertinacia, si volunt, intellegant sic eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis, veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur; ille autem utrumque voluntate ut oportebat exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus eius ostenditur, sic nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam eius animam agnoscimus, nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum temeritate defensae sententiae.




- De Quadragesima et Quinquagesima


Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem istam subiectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia per quem omnia in quo omnia 408, et ideo Trinitas, Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Creatura vero partim est invisibilis sicut anima, partim visibilis sicut corpus. Invisibili ternarius numerus tribuitur, quare diligere Deum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente 409, corpori quaternarius propter evidentissimam naturam eius id est, calidam et frigidam, humidam et siccam, universae ergo creaturae septenarius. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. Quae disciplina, quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit sed semper manet. In qua quisque, narratis sibi rebus divinitus temporaliter pro salute hominum gestis sive gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa speraverit et quae divina auctoritas praecipit infatigabili caritate implere curaverit, recte aget vitam huius necessitatis et temporis, quae numero quadragenario commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est, numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare, quadragenarium numerum conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadragenarii numeri simul ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quattuor et quinque et octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium et fit quinquagenarius, sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequitate vitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum credendo, sed etiam intellegendo disciplina firmetur.


Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus agit, et in ea iustus ex fide vivit 410. Nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis 411. Et hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus expectantes redemptionem corporis nostri 412, quod quadragesima celebratur. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 413: cum additur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam veritatem intellegere mereamur. Talis Ecclesia, in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur. Propterea posteaquam Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione quae ad fidem pertinet, ascendit in caelum 414, et decem aliis diebus peractis misit Spiritum Sanctum 415 id est, ut non ad humana et temporalia, sed ad divina atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento et incendio quadragenario denarius adderetur. Et ideo iam hoc totum, id est, quinquagenarius dierum numerus, laetitiae celebratione signandus est.


Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad litus trahendo perducerent et retia rumperentur 416. Non enim missa sunt in dexteram partem, habet enim multos malos Ecclesia huius temporis, neque in sinistram, habet enim etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet. Quod autem rupta sunt retia, caritate violata multas haereses exiisse significat. Post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dexteram partem, et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta 417. Horum magnitudo magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus vero ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis, et animo continebitur fides atque sapientia, quia animo ternarium numerum tributum diximus, quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta. Cui numero Trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti consecrata est; ita fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dexteram partem captorum invenitur.




- De eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit,

flagellat autem omnem filium quem recipit 418


Multi murmurantes sub disciplina Dei quaestionem movent, cum vident iustos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati, quasi propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes labores atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum ceterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam ceteris ampliores patiuntur propter Dei verbum atque iustitiam, quae onerosa peccantibus in eius praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias aut odia concitant. Quibus respondetur quia, si vita ista sola esset hominum, aut nihil prodesse aut etiam nocere iustam vitam non usquequaque absurde videretur. Quamquam non defuerint qui iustitiae suavitatem et internum eius gaudium cum omnibus corporalibus laboribus et molestiis, quas genus humanum pro condicione suae mortalitatis patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam iustitiam in eos qui iuste vivunt iniuriosissime concitantur ita compensarent, ut sequestrata spe futurae vitae iucundius et laetius prae amore veritatis torquerentur, quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur.


Sed iis tamen qui putant iniustum Deum, cum iustos in doloribus et laboribus vident, aut certe si non audent iniustum Deum dicere, vel res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse necessitates fatorum, contra quas nec ipse aliquid faciat, ne ordinem rerum a se dispositum inconstantia turbare credatur, aut aliquid aliud opinantur, quod Deus in aliquo invalidus non possit a iustis ista mala prohibere, dicendum est nullam futuram fuisse iustitiam in hominibus, si res humanas non curaret Deus, quia omnis ista hominum iustitia, quam et tenere animus humanus recte faciendo potest et peccando amittere, non imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis iustitia, quae integra inveniretur a iustis, cum ad eam converterentur, integra relinqueretur a peccantibus, cum ab eius lumine averterentur. Quae iustitia incommutabilis utique Dei est, nec eam porrigeret ad illustrandos ad se conversos, si res humanas non curaret. Si vero propterea gravia perpeti iustos sineret, quia contra ordinem rerum a se dispositum nollet venire, nec ipse iustus esset, non quia dispositionem suam servare vult, sed quia ita disposuit ipsum ordinem rerum, ut immeritis poenis iusti affligantur. In aliquo autem Deum esse invalidum ad repellenda mala quae iusti patiuntur quisquis opinatur ideo desipit, quia non intellegit, sicut nefas est iniustum Deum dicere, ita nefas esse omnipotentem negare.


Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis, quia et esse Deum et iustum atque omnipotentem esse perniciosissimae iniquitatis est dubitare, nulla causa probabilior occurrit, cur iusti homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit. Alia est enim quae nunc est iustitia hominum ad recipiendam sempiternam salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim iustitia Dei est utilia praecipere, et inoboedientibus poenas oboedientibus autem praemia distribuere, ita iustitia est hominis praeceptis utilibus oboediere. Sed quoniam sic est in animo beatitudo ut in corpore sanitas, quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur medicina ne bona valetudo amittatur, alia vero ut amissa recuperetur, sic in toto statu hominis alia tunc praecepta data sunt ne amitteret immortalitatem, alia nunc praecipiuntur ut eam recipiat. Et sicut in valetudine corporis, si quis praeceptis medici, quibus eadem bona valetudo custodienda est, non obtemperando in aliquem morbum inciderit, accipit alia praecepta ut sanari possit, quae saepe non sufficiunt, si talis est morbus, nisi adhibeantur a medico quaedam adiutoria plerumque aspera et dolores importantia, qui tamen valent ad recuperandam salutem, unde fit ut homo, quamvis iam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc dolores, non solum de ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adiutorio medicinae; ita homo per peccatum lapsus in huius vitae morbidam et calamitosam mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo sempiternam custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger accepit, quibus obtemperans iam quidem non absurde dicitur iuste vivere, sed tamen molestias quas patitur vel de ipso morbo nondum sanato patitur vel de adiutorio medicinae. Cui adiutorio deputatur quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit 419. Qui vero non obtemperantes praeceptis saluberrimis inique vivunt, augent etiam atque etiam morbos suos; et aut ex ipsis patiuntur innumerabiles miseriarum labores doloresque etiam in hac vita, aut poenis quoque adhibitis, ut quod sanum non est tangatur et doleat, in quo malo sint misericorditer admonentur, ut ad medicinam conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae omnia si contempserint, id est, praecepta verborum et dolorum, iustam post hanc vitam sempiternam damnationem merebuntur. Ideoque ille potest dicere iniuste ista fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus, esse existimans quae divinitus praedicata sunt futura non credit, pensurus gravissima supplicia perseverantiae peccatorum atque infidelitatis suae.




- De coniugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam,

excepta causa fornicationis, et cetera 420


Si Dominus dimittendae coniugis solam causam fornicationis admittit, et paganum coniugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda coniuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero coniugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus consilium de hac re daret, ut fidelis volentem secum esse coniugem infidelem non dimittat, ait: Ego dico, non Dominus, ut Dominus intellegatur non quidem iubere ut dimittatur, ne contra iussum eius consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere, ut nemo in ea re iussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae coniugis, quae vulgo fornicatio dicitur, id est, quae concubitu illicito perpetratur, hoc potest dicere: Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sunt, neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis, ubi non potest paganismus intellegi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui sunt in coniugio praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari 421. Ubi intellegitur quia, etiam si una illa causa qua sola relectio coniugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet, aut si non se continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando quam alteri nubere. Sequitur autem et dicit: Et vir uxorem ne dimittat 422, breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Ceteris autem ego dico, non Dominus: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam; et si mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum 423. Ubi dat intellegi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.