Jump to content

De diversis criminibus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De diversis criminibus
saeculo VIII

editio: Migne 1850
fons: Corpus Corporum

GreIii.DeDiCr 89 Gregorius III Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Cernimus in Ecclesia, quod nos valde sollicitat, quoniam ita confusa sunt judicia poenitentium in presbyterorum nostrorum opusculis, atque ita diversa et inter se discrepantia, et nullius auctoritate suffulta, ut vix propter dissonantiam possint discerni. Unde fit ut concurrentes ad remedium poenitentiae, tam pro librorum confusione quam etiam pro ingenii tarditate, nullatenus eis valeant subvenire. Quapropter ex multis allegoriarum floribus, et de magnorum tractatibus prolatisque sermonibus, Patrum dictis canonumque sententiis, id est Isidori, Augustini, Gregorii, Bedae, Gelasii, Innocentii, Theodori, Cassiani, Egberti, vel caeterorum, ad opus consacerdotum nostrorum excerpere, atque insimul colligere hunc libellum poenitentialem studuimus. Et merito poenitentialis dicitur, eo quod sit poenitentiae conveniens. Poenitentia autem dicta est a poenitendo, quod scilicet aliquis corde poeniteat, et se peccasse coram Deo erubescat; quia, Deo donante, nihil potest contra nos diabolus in sua proficere nequitia, si puram volumus agere poenitentiam, id est ut vulnera vulneribus non superadjiciamus, et sanata nostra sauciemus, quia posteriora vulnera pejora sunt prioribus. Et hoc animadvertendum est, quod si carnales medici contra infirmitates corporum diversa constituunt medicamina, quanto magis sacerdotes Dei contra illicitos operae carnis fructus innumerabilia medendi debent recompensare solatia? Cum ingenti timore dicimus, quia sunt nonnulli nostri similes, tantae tarditatis ignavia pressi, qui nec sui nec subditorum errata valent ad purum deducere, et per medicamentum poenitentiae minime lapsos sciunt solatiari. Ut arbitramur, de talibus scriptum est: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI). Et si indocti ad sacerdotium provehuntur, considerandum est quid de gregibus agatur, quando lupi pastores fiunt. Et sunt nonnulli qui sarcinam sacerdotalem non propter Deum, sed (quod nefas est dicere) magis propter terrenum ambiunt lucrum. Caeci divinae sapientiae! De talibus quidam doctor veridicus ait: Timeo, inquit, quod canes assequuntur pastorale officium. Post haec, necessarium censuimus ut in hoc libello poenitentiali discretiones personarum, sive culparum, vel temporum prolixitudine, promulgare studeremus, quomodo unusquisque aut qualiter vel quandiu cum omni sagacitate in discernenda [ Forte, in discernendo] judicia unanimes haberemus. Et maxime providendum ut unicuique peccanti Domini adhibeatur misericordia, quia scriptum est: Fili, in judicando esto misericors (Tob. IV). Unde et apostolus: Judicium sine misericordia erit illi qui non fecit misericordiam (Jacob. II). Ideoque mensuram temporis in agenda poenitentia non satis attente praefigunt canones pro unoquoque crimine, sed magis in arbitrio antistitis vel presbyterorum relinquendum statuunt, propter misericordiam, quia apud Deum non tam valeat mensura temporis quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, sed mortificatio potius vitiorum; propter quod tempora poenitentiae fide et conversione poenitentium abbrevianda praecipiunt. Hanc epistolam commatico sermone perstrinximus, ut ejus breviatio lectori nocivum demat fastidium, et cordis ejus proficuum levet et aperiat intellectum; brevis etenim lectio avidius legitur, citius intelligitur, et memoriae facilius commendatur, et firmiter retinetur. Necesse est ergo ut haec medicinalis exceptio frequenter a fidelibus legatur sacerdotibus, et ipsis sapienter, assidue humiliterque recitetur, quia ibi invenitur sanitas cordis, et animae medicina reperitur. Constat enim in hoc libello consolatio magna lugentium, spes beata justorum, sanitas infirmorum, fortitudo et refugium periclitantium. Ergo cor poenitens compungitur, et proficuus ab eo lacrymarum imber roratur: remissio peccatorum in eo concedi promittitur, et laborantibus refectio cum gloria perpetua feliciter praeparatur. Est enim in eo thesaurus sapientiae et scientiae absconditus, qui vitam aeternam fidelibus ministrat poenitentibus, et sine defectu lugentibus ad aperiendum perpetuus. Nolumus, fratres, accensam in nobis sub modio ponere lucernam, sed praecelso eam superponere candelabro, ut luceat omnibus qui in domo Dei sunt fratribus. Hujus laboris atque operis illius gratia nobis superveniat, qui duobus discipulis euntibus tertium se socium addidit in via, et aperuit illis sensus, ut sanctas intelligerent Scripturas. Spiritus paracletus omni virtute et doctrina perfecta cum charitatis scientia illustret pectora nostra, benignissimi fratres. Domine Deus rex coelestis, qui nos indignos famulos tuos sanctae Ecclesiae praeferri voluisti, ut congruo poenitentes atque lugentes consolaremur medicamine, da propitius, ut hic diutina corporis et animae sospitate valeamus potiri, et denuo praemiis regni coelestis feliciter participari, ut per salubria medicamina a praedecessoribus inculcata populus instanter gaudeat, et ipsi cui servit totius concentus coeli una nobiscum gratificas laudes in aeternum laetus decantet. Haec autem epistola nulli vilescat, sed sciat a majoribus nostris ex sanctorum sententiis esse collectam, a nobis quidem excerptam, ne nimia prolixitate negligentibus lectoribus fastidium generaret.

INCIPIUNT JUDICIA CONGRUA POENITENTIBUS.

I. Prima itaque est remissio qua baptizamur in aqua; secunda, charitatis effectus; tertia, eleemosynarum fructus; quarta, perfusio lacrymarum; quinta, afflictio cordis et corporis; sexta, emendatio morum, hoc est abrenuntiatio vitiorum; septima, intercessio sanctorum; octava, misericordiae et fidei meritum; nona, conversio et salus aliorum; decima, indulgentia et remissio nostra; undecima, passio martyrii, spes unica salutis, indulgente et latroni crucifixo Deo respondente: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII).

II. Sacrilegium, id est sacrarum rerum furtum, et hoc maximum est peccatum: sacrilegus dicitur qui sacra violat, vel qui sacra furatur. Placuit secundum humaniorem definitionem, qui in hoc vitio corruunt, si episcopus fuerit, duodecim annos poeniteat, presbyter decem, diaconus septem, subdiaconus quinque, clerici et laici quatuor. Sed valde considerandum est, et Domini misericordia adhibenda, ut ipse beatus adjecit Gregorius. Ex persona namque furis pensandum est qualiter valeat corrigi; sunt enim quidam qui habent subsidia, et furtum perpetrant, et sunt qui in hac re ex inopia delinquunt. Unde necesse est ut quidam damnis, quidam autem verberibus, quidam districtius, ut judicatum est, quidam autem levius corrigantur, et cum paulo districtius agitur, ex charitate agendum est, et non eum furore, quia ipsi hoc praestatur qui corrigitur ne gehennae ignibus tradatur.

II. Qui occiderit episcopum aut presbyterum vel diaconum, regi dimittendum est ad judicandum. Qui occiderit minoris ordinis clericum, in judicio episcopi est judicandus, ut arma relinquat, et in monasterio Deo serviat, vel septem annos cum luctu poeniteat. Si quis clericus homicidium fecerit, decem annos poeniteat, et ex his septem exsul fiat. Qui patrem vel matrem, sororem aut fratrem occiderit, secundum humaniorem diffinitionem quatuordecim annos poeniteat, et ex his septem exsul fiat. Si laicus occiderit alium laicum, quadraginta dies abstineat se ab ecclesia, et secundum antiquam diffinitionem quinque annos poeniteat: si odii meditatione, quatuor: si per iram, tres: pro vindicta fratris, duos: si casu, unum, qui in praelio, etc. Si qua femina furore zeli accensa flagris verberaverit ancillam suam, ita ut intra tertium diem animam cum cruciatu effundat; si voluntate, septem annos poeniteat; si casu, quinque: quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiet communionem.

IV. Adulterium dicitur, cum quis alterius violat uxorem vel sanctimonialem. Adulter vocatur violator maritalis pudoris, eo quod alterius torum polluit. Si episcopus adulterium commiserit, duodecim annos poeniteat, presbyter decem, diaconus septem, subdiaconus quinque, clerici et laici tres. Si autem in conscientia populi devenerit, extra ecclesiam fiant, et inter laicos poeniteant quandiu vivunt. Si qua femina cum conscientia mariti fuerit adulterata, et ipse consentit habitare cum ea, placuit nec in finem dandam eis esse communionem. Si vero eam reliquerit, post quintum annum accipiat communionem. Et si quis vir, vel si femina usque in finem mortis suae cum aliena femina, vel ipsa cum altero viro, fuerint adulterati, placuit nec in finem percipere communionem.

V. Si quis pontifex faciens fornicationem, secundum humaniorem diffinitionem septem annos poeniteat; presbyter quinque, diaconus quatuor, subdiaconus tres, clerici et laici duos. Si cum sanctimoniali intelligant se adulterium perpetrasse, secundum antiquam constitutionem plus addatur jejunium; episcopus decem annos poeniteat, presbyter septem, diaconus quinque, subdiaconus quatuor, clerici et laici tres. Qui saepe faciunt fornicationem, sive clerici, sive laici, sive femina, primus canon judicavit ut septem annos poeniteat. Sed si paruerint, humanius definierunt ut tres annos eorum poenitentia sit. VI. In canone Neocaesariense ita habetur: Placuit ut si quis concupiscat mulierem, etiamsi ejus concupiscentia desiderium habeat, non autem subsequuntur effectus, manifestum est hunc fuisse per divinam gratiam liberatum. Ridiculosum est ut pro tactu vel osculo et amplexu mulierum quis damnatus inveniatur.

VII. Si quis in altare ubi reliquiae habentur, vel in Evangelio perjurium incurrerit, secundum antiquam diffinitionem septem annos poeniteat. Qui alium in perjurium ignorantem inducit, et ipse similiter septem annos poeniteat. Qui autem deductus est ignorans, et postea recognoscit, duos annos poeniteat. Qui vero suspicatur quod in perjurium deducatur, tamen jurat per consensum, et ipse similiter duos annos poeniteat. Si quis coactus pro qualibet culpa causa necessitatis, tres annos poeniteat. Si quis vero in manu episcopi, vel presbyteri, vel in cruce consecrata, secundum antiquam diffinitionem tres annos poeniteat. Humanius unum annum diffinierunt.

VIII. Placuit, secundum antiquam diffinitionem, si quis episcopus, presbyter aut diaconus in consuetudinem habuerit vitium ebrietatis: aut desinat, aut deponatur. Sed humanius diffinierunt, ut episcopus, presbyter aut diaconus per ebrietatem vomitum facientes, quadraginta dies poeniteant: clerici et laici facientes, septem dies. Si presbyter aut diaconus pro infirmitate, aut quia longo tempore se abstinuerunt, et in consuetudine non erit ejus multum manducare et bibere, et prae gaudio Natalis Domini aut Paschae, saltem pro alicujus sanctorum commemoratione hoc fecerunt, et tamen plus non acceperunt quam decretum est a senioribus, nihil eis nocuit. Prorsus quicunque taliter inebriatur, ut statum mentis mutet, et lingua balbutiet, et oculi turbentur, et ventris distensione dolor insequatur, et tunc evomuerit eucharistiam, episcopus nonaginta dies poeniteat, presbyter septuaginta, diaconus quadraginta, subdiaconus viginti, clerici et laici decem. Et si canes comedant tale vomitum, centum dies poeniteant; si non sciunt, quadraginta. Si infirmitas id agere compulerit, in Domini pendeat arbitrio. Qui cogit aliquem humanitatis gratia ut inebrietur, ut ebrius poeniteat: si per odium aut pro aliqua nequitia, judicio sacerdotis poeniteat, hoc est quadraginta dies.

IX. Si quis furtum capitale commiserit, id est aurum, argentum, quadrupedes, vel domos effregerit, si potest reddere quod injuste abstulit, multum breviavit poenitentiam ejus: sin autem, quinque annos poeniteat. Quod si saepe illud fecerit, septem annos poeniteat. Humanius tres annos diffinierunt. Si puer amplius decem annorum fecerit furtum, quadraginta vel viginti dies poeniteat, prout aetas est et qualitas eruditionis. Pro modico furto, viginti dies poeniteat. Puer decem annorum, aliquid furti faciens, septem dies poeniteat.

X. Prohiberi placuit ut cum rationes suas accipiunt possessores, quidquid ad idolum datum fuerit accepto non ferant: si post interdictum fecerint, per quinquennii spatia temporum a communione esse arcendos.

XI. Incesti dicuntur qui proprie illicitam commixtionem perpetrant. Vocati incesti quasi incasti. Incesti namque tales dicti sunt, si filius cum matre, si frater cum sorore, si quis novercam duxerit, aut cognatam, si quis consobrinus consobrinam, aut sororis filiam, si quis relictae avunculi misceatur aut patrui, vel privignae concubitu polluatur, vel qui duas sorores, aut illa quae duos fratres. Si quis filius cum matre tam funestum atque necessarium [ Sane nefarium] vitium perpetraverit, secundum antiquam diffinitionem inermis quindecim annos cum fletu et luctu poenitentiae, et uxorem nunquam accipiat, et ex his septem annos extra metas ipsius terrae exsul fiat, et non communicet nisi urgente mortis periculo. Si cum filia et sorore, simili sententiae subjaceat. Si cum nepte vel cum matre, vel quae superius nominatae sunt, secundum paternam diffinitionem, duodecim annos se poenitentiae subdat [ Fort. poeniteat], uxorem nunquam accipiat, et ille vir arma relinquat et exsul fiat, nec communicet, nisi imminente diei mortis periculo. Si qua mulier duos fratres, aut si quis vir duas sorores habuerit, a communione abstineantur usque ad mortem, in mortem autem eis detur communio pro misericordia. Si vero supervixerint communione accepta, et de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto in eodem concilio. Si quis post obitum uxoris suae sororem duxerit, et ipsa fuerit fidelis, quinquennium a communione placuit abstineri, nisi forte dari pacem velocius necessitas coegerit infirmitatis.

XII. Delator dictus eo quod detergit quod latebat. Si quis delator exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fuerit praescriptus [ Leg. proscriptus] vel interfectus, placuit nec in finem percipere communionem. Si levior causa fuerit, intra quinquennium accipere poterit communionem. Sed sic humanius definierunt, post tres annos percipere communionem.

XIII. Falsus testis prout est crimen abstinebitur: si tamen non fuerit mortale quod objicit, et probare nequiverit crimen quod impegit, biennii tempore abstinebitur: si autem probaverit, convento clero placuit per quinquennium abstineri.

XIV. Si quis episcopum, vel presbyterum, vel diaconum falsis criminibus appetierit, et probare nequiverit, nec in finem dandam eis esse communionem censuimus.

XV. Odium pax pellit. Quicunque fratrem suum oderit, necesse est ei ut reconcilietur. Sciat se unusquisque, quandiu in corde tenuerit odium, tandiu in pane et aqua poenitentiae subdi. Quia si homo homini servat iram, a Deo non potest quaerere medelam (Eccli.

XXVIII, 3); dicente Domino: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos (Luc. VI).

XVI. Augures dicuntur qui in volatus avium vel voces intendunt. Harioli sunt qui circa aras idolorum sacrificant. Auspicia sunt quae ab itinerantibus observantur. Si quis auguria, auspicia, divinationes, vel qui votum voverit praeter ecclesiam, vel qui divinationes faciunt in incantationibus suis, quod omnino diabolicum est, tres annos poeniteant. Humanius, duos vel unum, aut dimidium juxta qualitatem peccantium.

XVII. Si qua mulier fornicaverit, et infantem occiderit qui exinde fuerit natus, et quae studuerit abortum facere, et quod conceptum est necare, aut certe ut non concipiat elaborare, sive ex adulterio, sive ex legitimo conjugio; has tales mulieres in morte recipere communionem priores canones decreverunt: nos tamen pro misericordia sive tales mulieres, sive conscias scelerum ipsarum, decem annos agere poenitentiam judicamus. Si mulier paupercula occiderit filium suum, in canone septem annos dicit poenitentiam ejus. Mulier quae concipit et occidit filium aut filiam in utero ante quadraginta dies, homicida poeniteat. Si per culpam sine baptismo, tres annos poeniteat: sine culpa, tres quadragesimas. Illae namque quae infantes suos opprimunt negligenter, ut homicidae poeniteant: sin aliter, in judicio pendeat sacerdotis.

XVIII. Si quis virginem corruperit, nec eam postea sibi uxorem acceperit, aut in sponsam alterius tale facinus attentaverit, secundum antiquam diffinitionem quinque annos poeniteat. Humanius autem tres annos diffinierunt. Si quis sponsae alterius hominis sorori ejus forsitan intulerit, eique inhaeserit tanquam suae, et sibi expetendam se copulaverit, hanc autem deceptam postea uxorem duxerit desponsatam: illa vero quae vitium passa est, si forsitan necem sibi intulerit, omnes hi qui hujus facti conscii, decem annos poeniteant secundum canonum institutionem: sed nonnulli septem annos diffinierunt.

XIX. De his qui in praevaricatione rebaptizati sine aliqua necessitate, placuit ut circa eos illa Nicaeni statuti serventur, id est ut septem annos inter catechumenos, et duos inter laicos, et postea moderatione et clementia fidelibus in oblatione et eucharistia communicent.

XX. Si quis clericus aut laicus in demoliendis sepulcris deprehensus fuerit, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguineum dicitur, oportet in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri, et poenitentiae triennio deputari.

XXI. Si quis ordinatus in scelere sodomitico coinquinatus fuerit, quod in tantum coram Deo abominabile describitur vitium, ut etiam igne et sulphure eorumdem civitates legantur subversae, decem annos secundum antiquam constitutionem poeniteat. Quidam humanius septem annos diffinierunt. Illi autem qui nesciunt vim hujus flagitii, tres annos praefixerunt ut poeniteant. Pueri vero qui illud exercere sciunt, oportet ut emendare festinent, videlicet quinquaginta dies poeniteant, insuper et verberibus afficiantur: quia necesse est ut seges quae male pullulat resecetur.

XXII. Si quis autem post vicesimum annum habens uxorem in hoc foedissimo vitio corruerit; si cum bucula, decem annos poeniteat, et lac ejus nec caro manducetur, sed canibus tradatur. Cum caeteris vero animalibus secundum humaniorem diffinitionem, juniores aetates minusque capaces septem annos poeniteant, aut tres, aut unum.

XXIII. Maleficia dicuntur quae malefacte vel credite auctores suos excruciant, et ad ima demergunt, nisi poenituerint. Si quis maleficus aut malefica filium suum aut filiam supra tectum aut in fornace pro sanitate febrium posuerit, vel quando luna obscuratur, vel clamoribus suis, vel maleficiis sacrilego usu se defensare posse confidunt, vel ut frater [ Fort. fertur] in honore Jovis vel Beli aut Jani, secundum paganam consuetudinem, honorare praesumpserit, placuit secundum antiquam constitutionem sex annos poeniteant. Humanius tres annos judicaverunt.

XXIV. Si quis per impugnationem mentis violenter coinquinatus est, septem dies poeniteat, vel quousque cogitatio vincatur. Qui in somnis voluntate pollutus est, surgat cantetque genua flectendo septem psalmos poenitentiales, id est Domine, ne in furore, et caeteros; et in mane triginta psalmos cantet. Volens autem in somnis peccare, si pollutus sit sine voluntate, duodecim psalmos cantet. Peccans non pollutus tredecim psalmos cantet. In somno peccans, si ex cogitatione pollutus, viginti duos psalmos cantet: si in somno peccans sine cogitatione, duodecim psalmos cantet. Si semen fuderit in ecclesia dormiens, cantet Psalterium, vel tres dies poeniteat: si voluntarie semen fuderit in ecclesia mala cogitatione, si clericus est quatuordecim dies, diaconus viginti duos, presbyter quadraginta, episcopus quinquaginta. Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, quae subtiliter pensari debeat: ex qua re accidit menti dormientis, aliquando ex crapula, aliquando ex naturae superfluitate, aliquando ex necessitate, aliquando ex infirmitate. Omni modo haec illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulit.

XXV. Vir ad mulierem menstruo tempore non accedat: quod si fecerit, quadraginta dies poeniteat. Mulieres menstruo tempore in ecclesiam non intrent; quod si praesumpserint, ut tres hebdomadas poeniteant, nonnulli Patres ita definierunt. Si qua mulier consuetudine menstrua patitur, prohiberi in ecclesiam intrare non debet, quia naturae superfluitas ei in culpa non valet reputari, et per hoc quod invita patitur, justum non est ut ab ingressu ecclesiae privetur. Novimus namque quod mulier quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter veniens, vestimenti ejus fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit Domini vestimenta tangere, cur quae menstrua patitur sanguine, ei non liceat Domini ecclesiam intrare? Si igitur bene praesumpsit quae vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni ex persona infirmitatis conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus quae naturae suae vitio infirmantur? Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debent prohiberi. Si autem ex veneratione magna accipere non praesumit, laudanda est; sed si susceperit, non dijudicanda. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua culpa est, videlicet quia naturaliter accidit.

XXVI. Qui immolat daemonibus in minimis causis, id est ad fontes, vel ad arbores, unum annum poeniteat. Qui in machinis daemonibus immolaverit, secundum canonicam institutionem decem annos poeniteat. Sed humanius septem annos diffinierunt. Ut arbitror, daemoniis in machinis immolare est suis turpissimis imaginationibus credere, vel cum per quasdam quas sanctorum sortes falso vocant divinationis scientiam profitentur, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscunque rebus suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus ars daemonum ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde vitanda sunt a Christianis, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda.

XXVII. Si quis fidelis homo habens uxorem cum Judaea vel gentili fuerit moechatus, a communione arceatur. Quod si eum alius detexerit, post quinquennium, acta legitima poenitentia, poterit Dominicae sociari communioni.

XXVIII. Si quis eucharistiam, id est sacrificium, causa negligentiae perdiderit, unum annum vel tres quadragesimas poeniteat. Quod si in terram causa negligentiae ceciderit, quinquaginta psalmos cantet. Qui negligit sacrificium, ita ut vermes in eo inveniantur, aut colorem saporemque perdiderit, triginta vel viginti dies poeniteat, et in ignem accendatur. Qui fundit calicem in finem missae solemnitatis, quadraginta dies poeniteat. Si super altare stillaverit calix, sorbeat minister stillam, et tribus diebus poeniteat, et linteamina quae tetigerit stilla per tres abluantur vices, calice subterposito, aqua ablutionis in ignem projiciatur.

XXIX. Suffocatum dicimus quod sine sanguinis effusione perimitur, vel quod in laqueo necatur. Si quis a lupo vel a cane aut in laqueo suffocatum invenerit, nullatenus manducetur: nec sanguinem alicujus bestiae quis manducare aut bibere praesumat. Quod si quis fecerit, quadraginta dies poeniteat.

XXX. Si quis autem per temeritatem baptizavit non ordinatus, abjiciendus est et ab Ecclesia, et nunquam ordinatus sit. Si quis poenitentiam vel baptismum negaverit episcopus et presbyter, reus erit animarum, dicente Domino: In quacunque die peccator conversus fuerit, vita vivet et non morietur (Ezech. 33). Confessionem suam unicuique soli Deo, si necesse est, licet facere. Si quis abrenuntiaverit saeculo, et postea reversus fuerit in saecularem habitum, secundum antiquam diffinitionem septem annos poeniteat. Si quis contempserit indictum jejunium contra decreta seniorum, quadraginta dies poeniteat: si vero in quadragesima hoc fecerit, annum integrum. Si quis contempserit Nicaenum concilium, et fecerit pascha cum Judaeis decima quarta luna, exterminabitur ab omni Ecclesia in mortem suam, nisi poenitentiam egerit. Si quis in die Dominico per negligentiam jejunaverit, totam hebdomadam abstinere debet. Si illud iteraverit, quadraginta dies poeniteat. Si qua mulier cum altera coitum fecerit, quatuor quadragesimas poeniteat. Molles unum annum poeniteant. Si quis vir cum uxore sua retro nupserit, corripiendus est ne faciat, et in seipso poeniteat. Si qua mulier ante mundum sanguinem ecclesiam intraverit, quia nec in usu habetur, quadraginta dies poeniteat. Si his temporibus nupserit, viginti dies poeniteat. Qui nupserit die Dominico, petat a Deo indulgentiam, et unum vel tres dies poeniteat. Qui causa invidiae detrahit fratrem suum, vel libenter audit detrahentem, septem dies poeniteat. Si quis clericus venationes exercuerit, unum annum poeniteat, diaconus duos, presbyter tres. Si quis per iram alium percusserit, aut debilitaverit, quadraginta dies poeniteat. Si quis aream aut domum cujuscunque voluntarie igne cremaverit, secundum antiquam diffinitionem tres annos poeniteat. Si quis cujuslibet hominis voluntarie membrum truncaverit, tres annos poeniteat: humanis unum annum diffinierunt. Qui morticinia comederit inscius, viginti dies poeniteat; sciens, quadraginta. Quicunque furtivum comederit, et scit, si pauper est vel hebes, septem dies poeniteat; sani qui sciunt, quadraginta; qui saepe hoc faciunt, tres quadragesimas. Qui comederit vel biberit sordidatum a cane vel a mure, quinquaginta psalmos cantet; saecularis tres dies poeniteat. Qui dederit alicui liquorem, in quo mus vel mustella mortua inveniuntur, septem dies poeniteat: qui postea noverit quod tale potum biberit, Psalterium cantet; saecularis tres dies poeniteat. Si in farina, aut in aliquo sicco cibo, aut in melle, in oleo, aut in lacte coagulato, mus vel mustella mortuae inveniuntur, quod circa corpora eorum est projiciatur; reli qua aqua sancta conspersa, sana sumantur mente. Si piscis in piscina mortuus fuerit inventus, nullatenus manducetur, et si quis manducaverit septem dies poeniteat (Burchard, IXX, 106).

XXXI. Si casu, dum ad eum sacerdos invitatus veniet, oppressus infirmitate obmutuerit, vel in phraenesi inventus fuerit, dent testimonium hi qui eum audierant, et sic accipiat poenitentiam, et si continuo creditur moriturus, infundatur ori ejus eucharistia, et in Domini pendeat arbitrio. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et subdatur poenitentiae tempus (Burchard. XVIII, 10). XXXII. Item placuit ut hi qui sibi ipsis aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, aut suspendium, aut quolibet modo violentiam inferunt mortis, nullus in oblatione commemorationem faciat eorum, neque cum psalmis eorum corpora ad sepulturam deportentur. Multi enim hoc sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.

XXXIII. Episcopus, presbyter, aut diaconus, si gradu suo injuste dejectus, in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat. Quod si episcopus fuerit, recipiat coram altare de manibus episcoporum orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam: subdiaconus patenam, et calicem. Sic et reliqui gradus ad reparationem sui suscipiant quae cum ordinarentur perceperant.