Migne Patrologia Latina Tomus 40
AugHip.DeDiQu 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
QUAESTIO PRIMA.
Utrum anima a se ipsa sit.
Omne verum a veritate verum est; et omnis anima eo anima est, quo vera anima est. Omnis igitur anima a veritate habet ut omnino anima sit. Aliud autem anima est, aliud veritas. Nam veritas falsitatem nunquam patitur, anima vero saepe fallitur. Non igitur, cum a veritate anima est, a se ipsa est. Est autem veritas Deus: Deum igitur habet auctorem ut sit anima.
II. De libero arbitrio. Omne quod fit, ei a quo fit par esse non potest. Alioquin justitia, quae sua cuique tribuere debet, de rebus auferatur necesse est. Hominem ergo Deus cum fecit, quanquam optimum fecerit; non tamen id fecit quod erat ipse. Melior autem homo est qui voluntate, quam qui necessitate bonus est. Voluntas igitur libera danda homini fuit.
III. Utrum Deo auctore sit homo deterior. Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista culpa est, imo tanta est, quae in sapientem quemvis hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior. Multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior. Multo enim praestantior Dei voluntas, quam hominis sapientis est. Illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur. Est ergo vitium voluntatis quo est homo deterior: quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, in quo sit quaerendum est.
IV. Quae sit causa ut sit homo deterior. Ut sit homo deterior aut in ipso causa est, aut in alio aliquo, aut in nihilo. Si in nihilo, nulla causa est. Aut si ita accipitur in nihilo, quod homo ex nihilo factus est, vel ex iis quae ex nihilo facta sunt; rursum in ipso erit causa, quod ejus quasi materies est nihilum. Si in alio aliquo, utrum in Deo, an in quolibet alio homine; an in eo quod neque Deus, neque homo sit. Sed non in Deo; bonorum enim Deus causa est. Si ergo in homine, aut vi, aut suasione. Sed vi nullo modo, ne sit Deo valentior. Siquidem Deus ita optime hominem fecit, ut si vellet manere optimus, nullo resistente impediretur. Suasione autem alterius hominis si concedimus hominem depravari, rursum quaerendum erit, suasor ipse a quo depravatus sit. Non enim potest pravus non esse talium suasor. Restat nescio quid, quod nec Deus, nec homo sit: sed tamen hoc quidquid est, aut vim intulit, aut suasit. De vi hoc respondetur quod supra: de suasione autem quidquid est, quia suasio non cogit invitum, ad ejusdem hominis voluntatem causa depravationis ejus redit, sive aliquo, sive nullo suadente depravatus sit.
V. Utrum animal irrationale beatum esse possit. Animal quod caret ratione, caret scientia. Nullum autem animal quod scientia caret, beatum esse potest. Non igitur cadit in animalia rationis expertia ut beata sint.
VI. De malo. Omne quod est, aut est corporeum, aut incorporeum. Corporeum sensibili, incorporeum autem intelligibili specie continetur. Omne igitur quod est, sine aliqua specie non est. Ubi autem aliqua species, necessario est aliquis modus, et modus aliquid boni est. Summum ergo malum nullum modum habet; caret enim omni bono. Non est igitur; quia nulla specie continetur, totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est.
VII. Quae proprie in animante anima dicatur. Anima aliquando ita dicitur, ut cum mente intelligatur; veluti cum dicimus hominem ex anima et corpore constare: aliquando ita, ut excepta mente dicatur. Sed cum excepta mente dicitur, ex iis operibus intelligitur quae habemus cum bestiis communia. Bestiae namque carent ratione, quae mentis semper est propria.
VIII. Utrum per se anima moveatur. Moveri per se animam sentit, qui sentit in se esse voluntatem. Nam si volumus, non alius de nobis vult. Et iste motus animae spontaneus est; hoc enim ei tributum est a Deo: qui tamen motus, non de loco in locum est, tanquam corporis. Localiter enim moveri corporis proprium est. Et cum anima voluntate, id est, illo motu qui localis non est, corpus suum tamen localiter movet, non ex eodem monstratur et ipsa localiter moveri. Sicut videmus a cardine moveri aliquid per magnum spatium loci, et tamen ipsum cardinem non moveri loco.
IX. Utrum corporeis sensibus percipi veritas possit. Omne quod corporeus sensus attingit, quod et sensibile dicitur, sine ulla intermissione temporis commutatur: velut cum capilli capitis nostri crescunt, vel corpus vergit in senectutem, aut in juventam efflorescit, perpetuo id fit, nec omnino intermittit fieri. Quod autem non manet, percipi non potest: illud enim percipitur quod scientia comprehenditur. Comprehendi autem non potest quod sine intermissione mutatur. Non est igitur exspectanda sinceritas veritatis a sensibus corporis. Sed ne quis dicat esse aliqua sensibilia eodem modo semper manentia, et quaestionem nobis de sole atque stellis afferat, in quibus facile convinci non potest; illud certe nemo est qui non cogatur fateri, nihil esse sensibile quod non habeat simile falso, ita ut internosci non possit. Nam ut alia praetermittam, omnia quae per corpus sentimus, etiam cum ea non adsunt sensibus, imagines tamen eorum patimur tanquam prorsus adsint, vel in somno, vel in furore. Quod cum patimur, omnino utrum ea ipsis sensibus sentiamus, aut imagines sensibilium sint, discernere non valemus. Si igitur sunt imagines sensibilium falsae, quae discerni ipsis sensibus nequeunt, et nihil percipi potest nisi quod a falso discernitur, non est judicium veritatis constitutum in sensibus. Quamobrem saluberrime admonemur averti ab hoc mundo, qui profecto corporeus est et sensibilis; et ad Deum, id est veritatem, quae intellectu et interiore mente capitur, quae semper manet et ejusdem modi est, quae non habet imaginem falsi, a qua discerni non possit, tota alacritate converti.
X. Utrum corpus a Deo sit. Omne bonum a Deo: omne speciosum bonum, in quantum speciosum est; et omne quod species continet, speciosum est. Omne autem corpus, ut corpus sit, specie aliqua continetur. Omne igitur corpus a Deo.
XI. Quare Christus de femina natus sit. Deus cum liberat, non partem aliquam liberat; sed totum liberat, quod forte in periculo est. Sapientia ergo et Virtus Dei, qui dicitur unigenitus Filius, homine suscepto liberationem hominis indicavit. Hominis autem liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo, quia virum opportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat ut feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus est.
XII. Sententia cujusdam sapientis. Agite, o, inquit, miseri mortales, hoc agite ne unquam polluat hoc domicilium malignus spiritus; ne sensibus immixtus incestet animae sanctitatem, lucemque mentis obnubilet. Serpit hoc malum per omnes aditus sensuales; dat se figuris, accommodat coloribus, adhaeret sonis, latet in ira, in fallacia sermonis, odoribus se subjicit, infundit saporibus, ac turbidi motus illuvie tenebrosis affectibus tenebrat sensus, quibusdam nebulis implet omnes meatus intelligentiae, per quos expandere lumen rationis radius mentis solet. Et quia radius aethereae lucis est, in eoque speculum divinae praesentiae: in hoc enim Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet: Deus ubique praesens est; tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostrae illibata puritas in ejus praesentia se esse putaverit. Ut enim visus oculorum, si fuerit vitiatus, quidquid videre non potuerit, adesse non putat; frustra enim circumstat oculos praesens imago rerum, si oculis integritas desit: ita etiam Deus qui nusquam deest, frustra pollutis animis praesens est, quem videre mentis caecitas non potest.
XIII. Quo documento constet homines bestiis antecellere. Inter multa quibus ostendi potest hominem ratione bestiis antecellere, hoc omnibus manifestum est, quod belluae ab hominibus domari et mansuefieri possunt, homines a belluis nullo modo.
XIV. Non fuisse corpus Christi phantasma. Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus: et si fefellit, veritas non est. Est autem veritas Christus. Non igitur phantasma fuit corpus ejus.
XV. De intellectu. Omne quod se intelligit, comprehendit se. Quod autem se comprehendit, finitum est sibi. Et intellectus intelligit se. Ergo finitus est sibi. Nec infinitus esse vult, quamvis possit; quia notus sibi esse vult, amat enim se.
XVI. De Filio Dei. Deus omnium quae sunt, causa est. Quod autem omnium rerum causa est, etiam sapientiae suae causa est: nec unquam Deus sine sapientia sua. Igitur sempiternae sapientiae suae causa est sempiterna: nec tempore prior est quam sua sapientia. Deinde si Patrem sempiternum esse inest Deo, nec fuit aliquando non Pater, nunquam sine Filio fuit.
XVII. De scientia Dei. Omne praeteritum jam non est; omne futurum nondum est: omne igitur et praeteritum et futurum deest. Apud Deum autem nihil deest: nec praeteritum igitur nec futurum, sed omne praesens est apud Deum.
XVIII. De Trinitate. Omne quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. Universa igitur creatura si et est quoquo modo, et ab eo quod omnino nihil est plurimum distat, et suis partibus sibimet congruit, causam quoque ejus trinam esse oportet; qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. Creaturae autem causam, id est, auctorem Deum dicimus. Oportet ergo esse Trinitatem, qua nihil praestantius, intelligentius et beatius invenire perfecta ratio potest. Ideoque etiam cum veritas quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt; utrum omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumve sit.
XIX. De Deo et creatura. Quod incommutabile est, aeternum est: semper enim ejusdem modi est. Quod autem commutabile est, tempori obnoxium est: non enim semper ejusdem modi est, et ideo aeternum non recte dicitur. Quod enim mutatur, non manet: quod non manet, non est aeternum. Idque inter immortale et aeternum interest, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale satis subtiliter aeternum dicitur: quia etsi semper aliquid vivat, tamen si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur, quia non semper ejusdem modi est; quamvis immortale, quia semper vivit, recte dici possit. Vocatur autem aeternum interdum etiam quod immortale est. Illud vero quod et mutationem patitur, et animae praesentia, cum anima non sit, vivere dicitur, neque immortale ullo modo, et multo minus aeternum intelligi potest. In aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quidquam praeteritum quasi transierit, neque quidquam futurum quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est.
XX. De loco Dei. Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco: quod continetur loco, corpus est. Deus autem non est corpus: non igitur alicubi est. Et tamen quia est, et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ipse alicubi. Nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus: locus enim in spatio est quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est. Et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur.
XXI. Utrum Deus auctor mali non sit. Quisquis omnium quae sunt auctor est, et ad cujus bonitatem id tantum pertinet ut sit omne quod est, non esse ad eum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit, et tendit in non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum est deficere. At ille ad quem non esse non pertinet non est causa deficiendi, id est, tendendi ad non esse; quia, ut ita dicam, essendi causa est. Boni igitur tantummodo causa est: et propterea ipse summum bonum est. Quocirca mali auctor non est, qui omnium quae sunt auctor est: quia in quantum sunt, in tantum bona sunt.
XXII. Deum non pati necessitatem. Ubi nulla indigentia, nulla necessitas: ubi nullus defectus, nulla indigentia. Nullus autem defectus in Deo: nulla ergo necessitas.
XXIII. De Patre et Filio. Omne castum castitate castum est, et omne aeternum aeternitate aeternum est, et omne pulchrum pulchritudine, et omne bonum bonitate. Ergo et omne sapiens sapientia, et omne simile similitudine. Sed duobus modis castum castitate dicitur: vel quod eam gignat, ut ea sit castum castitate quam gignit, et cui principium atque causa est ut sit; aliter autem cum participatione castitatis quidque castum est, quod potest aliquando esse non castum; atque ita de caeteris intelligendum est. Nam et anima aeternitatem vel intelligitur vel creditur consequi, sed aeterna aeternitatis participatione fit. Non autem ita aeternus Deus, sed quod ipsius aeternitatis est auctor. Hoc et de pulchritudine et de bonitate licet intelligi. Quamobrem cum sapiens Deus dicitur, et ea sapientia sapiens dicitur, sine qua eum vel fuisse, aliquando, vel esse posse nefas est credere, non participatione sapientiae sapiens dicitur, sicuti anima, quae et esse et non esse sapiens potest: sed quod ipse eam genuerit, qua sapiens dicitur, sapientiam. Item illa quae participatione sunt vel casta, vel aeterna, vel pulchra, vel bona, vel sapientia, recipiunt, ut dictum est, ut possint nec casta esse, nec aeterna, nec pulchra, nec bona, nec sapientia: at ipsa castitas, aeternitas, pulchritudo, bonitas, sapientia, nullo modo recipiunt aut corruptionem, aut, ut ita dicam, temporalitatem, aut turpitudinem, aut malitiam. Ergo etiam illa quae participatione similia sunt, recipiunt dissimilitudinem: at ipsa similitudo nullo modo ex aliqua parte potest esse dissimilis. Unde fit ut cum similitudo Patris Filius dicitur, quia ejus participatione similia sunt quaecumque sunt vel inter se vel Deo similia (ipsa est enim species prima, qua sunt, ut ita dicam, speciata, et forma qua formata sunt omnia); ex nulla parte Patri potest esse dissimilis. Idem igitur quod Pater, ita ut iste Filius sit, ille Pater, id est, iste similitudo, ille cujus similitudo est; iste substantia, ille substantia, ex quo una substantia. Nam si non una est, recipit similitudinem similitudo; quod fieri posse omnis verissima negat ratio.
XXIV. Utrum peccatum et recte factum in libero sit voluntatis arbitrio. Quidquid casu fit, temere fit: quidquid temere fit, non fit providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non providentia universus mundus administratur. Si non providentia universus mundus administratur, est ergo aliqua natura atque substantia quae ad opus providentiae non pertineat. Omne autem quod est, in quantum est, bonum est. Summe enim est illud bonum, cujus participatione sunt bona caetera. Et omne quod mutabile est, non per se ipsum, sed boni immutabilis participatione, in quantum est, bonum est. Porro illud bonum, cujus participatione sunt bona caetera quaecumque sunt, non per aliud, sed per se ipsum bonum est, quam divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo. Hoc constituto, consequens videtur ut quidquid in mundo geritur, partim divinitus geratur, partim nostra voluntate. Deus enim quovis homine optimo et justissimo longe atque imcomparabiliter melior et justior est. Justus autem regens et gubernans universa, nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi, nullum praemium immerito dari. Meritum autem poenae, peccatum; et meritum praemii, recte factum est. Nec peccatum autem, nec recte factum imputari cuiquam juste potest, qui nihil fecerit propria voluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero voluntatis arbitrio.
XXV. De cruce Christi. Sapientia Dei hominem ad exemplum, quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam, ea quae non sunt metuenda non metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo idipsum illius hominis quem Dei Sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem homines qui quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod ipsius mortis horrescunt. Nihilominus autem, ut ipsa mors metuenda non est, ita nullum genus mortis bene et recte viventi homini metuendum est. Nihilominus igitur hoc quoque illius hominis cruce ostendendum fuit. Nihil enim erat inter omnia genera mortis illo genere exsecrabilius et formidolosius.
XXVI. De differentia peccatorum. Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae. Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiae, malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et sapientia Dei, potest existimare quae sint peccata venialia. Et quisquis novit quid sit bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis certa poena debeatur et hic et in futuro saeculo. Quibus bene tractatis, probabiliter judicari potest, qui non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lamentabilem, quamvis peccata fateantur; et quibus nulla omnino speranda sit salus, nisi sacrificium obtulerint Deo spiritum contribulatum per poenitentiam.
XXVII. De providentia. Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et opituletur. Nam Judaeorum impietas et Judaeos supplantavit, et Gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum et damnet et adjuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem (II Cor. II, 16). Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit, aut exercitatio justorum; quia eadem tribula et paleas concidit, et frumenta paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursus, cum pax et quies a molestiis temporalibus et bonos lucretur, et corrumpat malos: omnia haec divina providentia pro meritis moderatur animarum. Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id agitur quod ignorant, non justitiae quae refertur ad Deum, sed malevolentiae suae mercedem accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo benevolentiae praemium tribuitur: ita etiam caetera creatura pro meritis animarum rationalium vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quae fecit, nihil inordinatum in universo, nihilque injustum est, sive scientibus sive nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix: tamen quia pro meritis ibi est, ubi talem esse decet, et ea patitur quae talem pati aequum est, universum regnum Dei nulla sua foeditate deformat. Quamobrem, quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus; in caeteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat, et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
XXVIII. Quare Deus mundum facere voluerit. Qui quaerit quare voluerit Deus mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Sed omnis causa efficiens est. Omne autem efficiens majus est quam id quod efficitur. Nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa quaerenda est.
XXIX. Utrum aliquid sit sursum aut deorsum in universo. Quae sursum sunt sapite (Coloss. III, 2). Ea quae sursum sunt sapere jubemur, spiritualia scilicet, quae non locis et partibus hujus mundi sursum esse intelligenda sunt, sed merito excellentiae suae; ne in ejus mundi parte figamus animum nostrum, quo universo nos debemus exuere. Sursum autem ac deorsum in hujus mundi partibus est. Nam universus nec ipse habet sursum aut deorsum. Corporeus est enim; quia omne visibile corporeum est. Nihil autem in universo corpore sursum aut deorsum est. Cum enim in sex partes motus fieri videatur, qui rectus dicitur, id est, qui circularis non est, in anteriora et posteriora, in dexteriora et sinisteriora, in superiora et inferiora; nulla omnino ratio est cur universo corpori ante ac post nihil sit, et dextera ac laeva, sit autem sursum ac deorsum. Sed eo considerantes decipiuntur, quod sensibus et consuetudini difficile obsistitur. Non enim tam facilis est nobis conversio corporis, quae fit, si quis capite deorsum moveri velit, quam facilis est a dextra in laevam, vel ab anteriore in posteriorem partem. Quamobrem remotis verbis secum ipsi animo satagendum est, ut hoc cernere valeat.
XXX. Utrum omnia in utilitatem hominis creata sint. Ut inter honestum et utile interest, ita et inter fruendum et utendum. Quanquam enim omne honestum utile, et omne utile honestum esse, subtiliter defendi queat: tamen quia magis proprie atque usitatius honestum dicitur quod propter se ipsum expetendum est, utile autem quod ad aliud aliquid referendum est: secundum hanc differentiam nunc loquimur, illud sane custodientes, ut honestum et utile nullo modo sibimet adversentur. Adversari enim haec sibi aliquando imperite ac vulgariter existimantur. Frui ergo dicimur ea re de qua capimus voluptatem. Utimur ea quam referimus ad id unde voluptas capienda est. Omnis itaque humana perversio est, quod etiam vitium vocatur, fruendis uti velle, atque utendis frui. Et rursus omnis ordinatio, quae virtus etiam nominatur, fruendis frui, et utendis uti. Fruendum est autem honestis, utendum vero utilibus. Honestatem voco intelligibilem pulchritudinem, quam spiritualem nos proprie dicimus; utilitatem autem, divinam providentiam. Quapropter quanquam sint multa pulchra visibilia, quae minus proprie honesta appellantur; ipsa tamen pulchritudo, ex qua pulchra sunt quaecumque pulchra sunt, nullo modo est visibilis. Item multa utilia visibilia; sed ipsa utilitas, ex qua nobis prosunt quaecumque prosunt, quam divinam providentiam dicimus, visibilis non est. Notum sane sit visibilium nomine omnia corporalia contineri. Oportet ergo frui pulchris invisibilibus, id est, honestis: utrum autem omnibus, alia quaestio est; quanquam fortasse honesta non nisi quibus fruendum est, dici deceat. Utilibus autem utendum est omnibus, ut quoquo eorum opus est. Et frui quidem cibo et qualibet corporali voluptate non adeo absurde existimantur et bestiae: uti autem aliqua re non potest nisi animal quod rationis est particeps. Scire namque quo quidque referendum sit, non datum est rationis expertibus; sed neque ipsis rationalibus stultis. Nec uti quisque potest ea re quae quo referenda sit nescit; nec quisquam potest scire nisi sapiens. Quare abuti rectius dici solent, qui non bene utuntur. Non enim cuiquam prodest id quo male utitur; et quod non prodest, non utique utile est. Utile autem quidquid est, utendo est utile: ita nemo utitur nisi utili. Non ergo utitur, quisquis male utitur. Perfecta igitur hominis ratio, quae virtus vocatur, utitur primo se ipsa ad intelligendum Deum, ut eo fruatur a quo etiam facta est. Utitur autem caeteris rationalibus animantibus ad societatem, irrationalibus ad eminentiam. Vitam etiam suam ad id refert, ut fruatur Deo: ita enim beata est. Ergo et se ipsa utitur; quae profecto inchoat miseriam per superbiam, si ad se ipsam, non ad Deum referatur. Utitur etiam corporibus quibusdam vivificandis ad beneficentiam; sic enim utitur suo corpore: quibusdam assumendis vel respuendis ad valetudinem, quibusdam tolerandis ad patientiam, quibusdam ordinandis ad justitiam, quibusdam considerandis ad aliquod veritatis documentum: utitur etiam iis a quibus se abstinet, ad temperantiam. Ita omnibus et sensis et non sensis utitur; nec aliquid tertium est. Judicat autem de omnibus quibus utitur: de solo Deo non judicat, quia secundum Deum de caeteris judicat; nec eo utitur, sed fruitur. Neque enim ad aliquid aliud Deus referendus est. Quoniam omne quod ad aliud referendum est, inferius est quam id ad quod referendum est. Nec est aliquid Deo superius, non loco, sed excellentia suae naturae. Omnia ergo quae facta sunt, in usum hominis facta sunt, quia omnibus utitur judicando ratio, quae homini data est. Et ante lapsum quidem non utebatur tolerandis, nec post lapsum utitur nisi conversus, et quanquam ante mortem corporis, jam tamen quantum potest Dei amicus, quia libenter servus.
XXXI. Sententia Ciceronis, quemadmodum virtutes animi ab illo divisae ac definitae sint (Cic. lib. 2 de Invent.). 1. Virtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Quare omnibus partibus ejus cognitis, tota vis erit simplicis honestatis considerata. Habet igitur partes quatuor: prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum neutrarumque scientia. Partes ejus, memoria, intelligentia, providentia. Memoria est per quam animus repetit illa quae fuerunt. Intelligentia, per quam ea perspicit quae sunt. Providentia, per quam futurum aliquid videtur antequam factum est. Justitia est habitus animi, communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem. Ejus initium est ab natura profectum: deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione venerunt: postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas, legum metus et religio sanxit. Natura jus est, quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem observantiam, veritatem. Religio est quae superioris cujusdam naturae, quam divinam vocant, curam cerimoniamque affert. Pietas, per quam sanguine conjunctis patriaeque benevolens officium, et diligens tribuitur cultus. Gratia, in qua amicitiarum et officiorum, alterius memoria, et alterius remunerandi voluntas continetur. Vindicatio, per quam vis aut injuria, et omnino omne quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Observantia, per quam homines aliqua dignitate antecellentes, cultu quodam et honore dignamur. Veritas, per quam immutata ea quae sunt aut fuerunt aut futura sunt dicuntur. Consuetudine autem jus est quod aut leviter a natura tractum aluit, et majus fecit usus, ut religionem; et si quid eorum quae ante diximus, a natura profectum, majus factum propter consuetudinem videmus: aut quod in morem vetustas vulgi approbatione perduxit. Quod genus pactum est, par, lex, judicatum. Pactum est quod inter aliquos convenit. Par, quod in omnes aequale est. Judicatum, de quo alicujus aut aliquorum jam sententiis constitutum est. Lege jus est, quod in eo scripto, quod populo expositum est ut observet, continetur. Fortitudo est considerata periculorum susceptio, et laborum perpessio. Ejus partes, magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione agitatio atque administratio. Fidentia est per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe collocavit. Patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum, ac difficilium voluntaria ac diuturna perpessio. Perseverantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Ejus partes, continentia, clementia, modestia. Continentia est per quam cupiditas consilii gubernatione regitur. Clementia, per quam animi temere in odium alicujus illecti concitatique comitate retinentur. Modestia, per quam pudor honestus claram et stabilem comparat auctoritatem. 2. Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adjungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut monstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet, et a brevitate praecipiendi remotum est. Propter se autem vitanda sunt, non ea modo quae iis contraria sunt, ut fortitudini ignavia, et justitiae injustitia; verum etiam illa quae propinqua videntur et finitima esse, absunt autem longissime. Quod genus fidentiae contrarium est diffidentia, et ea re vitium est: audacia, non contrarium, sed appositum ac propinquum, et tamen vitium est. Sic unicuique virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo jam nomine appellatum, ut audacia quae fidentiae, pertinacia quae perseverantiae finitima est, superstitio quae religioni propinqua est; aut sine ullo certo nomine: quae omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus vitandis reponemus. Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo in quo utilitas quoque adjungitur, quod tamen honestum vocamus, dicendum videtur. 3. Sunt igitur multa quae nos, cum dignitate, tum fructu quoque suo ducunt. Quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. Dignitas, alicujus honesta et cultu et honore et verecundia digna auctoritas. Amplitudo est potentia, aut majestas, aut aliquarum copiarum magna abundantia. Amicitia, voluntas erga aliquem rerum bonarum, illius ipsius causa quem diligit, cum ejus pari voluntate. Hic quia de civilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adjungimus, ut eorum quoque causa petenda videatur, ne forte qui nos de omni amicitia dicere existimarint reprehendant. Quanquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putent amicitiam, sunt qui propter se solum, sunt qui et propter se et propter utilitatem. Quorum quid verissime statuatur, alius locus erit considerandi. XXXII. Utrum rem ullam alius alio magis intelligat, atque ita ejusdem rei per infinitum eat intelligentia. Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intelligit, fallitur: et omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intelligit. Quisquis igitur ullam rem aliter quam est intelligit, non eam intelligit. Non ergo potest quidquam intelligi, nisi ut est. Nos autem aliquid non ita ut est intelligimus, velut hoc ipsum nihil intelligi, quod non ita ut est intelligitur. Quare non est dubitandum esse perfectam intelligentiam, qua praestantior esse non possit; et ideo non per infinitum ire quod quaeque res intelligitur, nec eam posse alium alio plus intelligere.
XXXIII. De metu. Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus, aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum. Quare quisquis hoc ipsum non metuere amaverit atque habuerit, quis metus est ne id possit amittere? Multa enim quae amamus et habemus, metuimus amittere; ita ea custodimus metu: non metuere autem nemo potest custodire metuendo. Item quisquis amat non metuere, atque id nondum habet, speratque se habiturum, non eum oportet metuere ne non adipiscatur. Hoc enim metu nihil aliud metuitur quam idem metus. Porro metus omnis aliquid fugit, et nulla res se ipsam fugit. Non igitur metuitur metus. Sed si quis existimat non recte dici quod metus aliquid metuat, cum anima potius ipso metu metuat; illud attendat, quod cognitu facile est, nullum metum esse nisi futuri et imminentis mali. Necesse est autem ut qui metuit, aliquid fugiat. Quisquis itaque metuere metuit, est profecto absurdissimus, quia fugiendo habet idipsum quod fugit. Nam quoniam non metuitur nisi ne aliquid mali accidat, metuere ne accidat metus, nihil aliud est nisi amplecti quod respuis. Quod si repugnans est, sicuti est, nullo prorsus modo metuit, quisquis nihil aliud amat quam non metuere. Et propterea nemo potest hoc solum amare, et non habere. Utrum autem hoc solum amandum sit, alia quaestio est. Jam quem non exanimat metus, nec cupiditas eum vastat, nec aegritudo macerat, nec ventilat gestiens et vana laetitia. Si enim cupit, quia nihil aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, metuat necesse est, ne aut amittat eas cum adeptus fuerit, aut non adipiscatur. Non autem metuit: non ergo cupit. Item si angitur animi dolore, necesse est etiam metu agitetur: quoniam quorum malorum praesentium est anxietudo, eorum est et imminentium metus. Metu autem caret: ergo et anxietudine. Item si laetetur inaniter, de iis rebus laetatur, quas potest amittere: quare metuat necesse est ne amittat. Sed nullo modo metuit: nullo modo igitur laetatur inaniter.
XXXIV. Utrum non aliud amandum sit, quam metu carere. Si vitium est non metuere, non est amandum. Sed nemo beatissimus metuit, et nemo beatissimus in vitio est. Non est itaque vitium non metuere. At audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit, audax est; quanquam omnis qui audet, non metuat. Item cadaver omne non metuit. Quapropter cum commune sit non metuere beatissimo et audaci et cadaveri, sed beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax per temeritatem, cadaver quia omni sensu caret; neque non amandum est non metuere, quoniam beati esse volumus; neque solum amandum, quoniam audaces et inanimes esse nolumus.
XXXV. Quid amandum sit. 1. Quoniam quidquid non vivit non metuit, neque vita carendum quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus; amandum est sine metu vivere. Sed rursus quia vita metu carens, etiam, si intelligentia careat, non est appetenda; amandum est sine metu cum intellectu vivere. Idne solum amandum? an amor quoque ipse amandus est? Ita vero, quando sine hoc illa non amantur. Sed si propter alia quae amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur. Nihil enim aliud est amare, quam propter se ipsam rem aliquam appetere. Num igitur propter se ipsum amor appetendus est, cum quando desit quod amatur, ea sit indubitata miseria? Deinde cum amor motus quidam sit, neque ullus sit motus nisi ad aliquid; cum quaerimus quid amandum sit, quid sit illud ad quod moveri oporteat, quaerimus. Quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. Est enim et turpis, quo animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur, omnium scilicet malorum radix. Et ideo non amandum est, quod manenti et fruenti amori auferri potest. Cujus ergo rei amor amandus est, nisi ejus quae non potest deesse dum amatur? Id autem est, quod nihil est aliud habere quam nosse. Porro aurum et omne corpus non hoc est habere quod nosse: non itaque amandum est. Et quoniam potest aliquid amari, nec haberi, non solum ex his quae amanda non sunt, ut pulchrum aliquod corpus, sed etiam eorum quae amanda sunt, ut beata vita; et rursus potest aliquid haberi, nec amari, ut compedes: jure quaeritur utrum possit quispiam id quod habere nihil est nisi nosse, non amare cum habeat, id est, noverit. Sed cum videamus nonnullos non ob aliud, verbi gratia, discere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant, aut hominibus placeant; quam cum didicerint, ad eumdem finem referunt, quem sibi cum discerent, proposuerant; neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse: fieri potest ut habeat quisque aliquid, quod habere, hoc sit quod nosse, neque amet tamen. Quanquam bonum quod non amatur, nemo potest perfecte habere vel nosse. Quis enim potest nosse quantum sit bonum, quo non fruitur? Non autem fruitur, si non amat: nec habet igitur quod amandum est, qui non amat, etiam si amare possit, qui non habet. Nemo igitur beatam vitam novit, et miser est: quoniam si amanda est, sicuti est, hoc est eam nosse quod habere. 2. Quae cum ita sint, quid est aliud beate vivere, nisi aeternum aliquid cognoscendo habere? Aeternum est enim, de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest: idque ipsum est quod nihil sit aliud habere quam nosse. Omnium enim rerum praestantissimum est quod aeternum est: et propterea id habere non possumus, nisi ea re qua praestantiores sumus, id est mente. Quidquid autem mente habetur, noscendo habetur; nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur. Neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. Namque amor appetitus quidam est: et videmus etiam caeteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate vacabit mente contemplari quod aeternum est. Ergo etiam caeteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente cognoscendum est. Et quoniam id quod amatur, afficiat ex se amantem necesse est; fit ut sic amatum quod aeternum est, aeternitate animum afficiat. Quocirca ea demum vita beata, quae aeterna est. Quid vero aeternum est, quod aeternitate animum afficiat, nisi Deus? Amor autem rerum amandarum, charitas vel dilectio melius dicitur. Quare omnibus cogitationis viribus considerandum est saluberrimum illud praeceptum, Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua (Matth. XXII, 37); et illud quod ait Dominus Jesus, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). XXXVI. De nutrienda charitate. 1. Charitatem voco, qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda: id est, quod aeternum est, et quod amare ipsum aeternum potest. Deus igitur et animus quo amatur, charitas proprie dicitur purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur: hanc et dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo ejus esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum prompta et oblata sumentibus. Charitatis autem venenum est, spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium. Nutrimentum ejus est, imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas. Signum profectus ejus, imminutio timoris; signum perfectionis ejus, nullus timor: quia et radix est omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10); et, consummata dilectio foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Quisquis igitur eam nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas, amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Hujus minuendae initium est, Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est, Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16). Nemo est quippe qui non magis dolorem fugiat, quam appetat voluptatem: quandoquidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earumdem consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat; eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae verissime per sanctos et divinos viros praedicantur, et quod celant hominibus, Deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. Ut autem timeatur Deus, divina providentia regi universa persuadendum est; non tam rationibus, quas qui potest inire, potest jam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quae ipsa divina providentia procurante, sive in Vetere, sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis recepit. Simul autem agendum est et de poenis peccatorum, et de praemiis recte factorum. 2. Jam vero cum aliqua non peccandi consuetudo, quod onerosum putabatur, facile esse persuaserit; incipiat gustari dulcedo pietatis, et commendari pulchritudo virtutis, ut charitatis libertas prae servitute timoris emineat. Tunc jam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum moveant, quid intersit inter duos homines, veterem et novum, exteriorem et interiorem, terrenum et coelestem; id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia, et eum qui spiritualia et aeterna sectatur: monendumque ne peritura beneficia et transeuntia exspectentur a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt; sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quae in hoc mundo bona putantur et mala, penitus contemnenda sunt. Hic praestantissimum illud et unicum exemplum Dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit quae magna bona, et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant: quos mores et disciplinam, ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto illud magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus ejus, et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est. 3. At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae, cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut per aliqua facta mirabilia, aut per difficilem continentiam sive patientiam, aut per aliquam largitionem, aut nomine scientiae vel eloquentiae: in eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude charitatis, et de inanitate jactantiae; doceaturque quam sit pudendum eis placere velle, quos nolis imitari. Aut enim boni sunt, et nihil magnum est a malis laudari; aut boni sunt, et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt: virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit laudem; qui malos, non dignus est laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum; non jam hoc, sed aliud cupis. Qui autem placere cupit, necessarium adhuc habet timorem: primum, ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur; deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus. 4. Sed devicta ista cupiditate, cavenda superbia est. Difficile est enim ut dignetur consociari hominibus, qui eis placere jam non desiderat, et plenum se virtutibus putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod videtur habere, auferatur ab eo (Matth. XXV, 29); et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores (Id. XXII, 13). Quapropter Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientem. Is est autem qui summe diligit Deum, et proximum tanquam se ipsum. Quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est. XXXVII. De semper nato. Melior est semper natus, quam qui semper nascitur. Quia qui semper nascitur, nondum est natus; et nunquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci, aliud natum esse. Ac per hoc nunquam filius, si nunquam natus: filius autem quia natus, est semper filius: semper igitur natus.
XXXVIII. De conformatione animae. Cum aliud sit natura, aliud disciplina, aliud usus, et haec in una anima intelligantur nulla diversitate substantiae: item cum aliud sit ingenium, aliud virtus, aliud tranquillitas, similiter unius ejusdemque substantiae: et cum anima sit alterius substantiae, quam Deus, quanquam ab illo facta; ipse autem Deus sit sacratissima illa, et multis verbo, re paucis cognita Trinitas: diligentissime investigandum est, quod ait Dominus Jesus, Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit (Joan. VI, 44); et, Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Id. XIV, 6); et, Ipse vos in omnem veritatem inducet (Id. XVI, 13),
XXXIX. De alimentis. Quid est quod accipit eam rem, quam commutat? ut animal cibum. Quid est quod accipitur, et commutatur? ut idem cibus. Quid est quod accipitur, et non commutatur? ut oculis lux, et sonus auribus. Sed haec per corpus accipit anima: quid est autem quod per se ipsam accipit, et commutat in se? ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit. Et quid est quod per se ipsam accipit, et non commutat? ut veritatem. Quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum, Macta et manduca (Act. X, 13); et quid in Evangelio, Et vita erat lux hominum (Joan. I, 4).
XL. Cum animarum natura una sit, unde hominum diversae voluntates? Ex diversis visis diversus appetitus animarum est, ex diverso appetitu diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa consuetudo, ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa autem visa ordo rerum facit: occultus quidem, sed sub divina providentia certus tamen. Non itaque ob hoc putandum est diversas esse naturas animarum, quia diversae sunt voluntates; cum etiam unius animae voluntas pro temporum diversitate varietur. Siquidem alio tempore dives esse cupit, alio tempore, contemptis divitiis sapiens esse desiderat: et in ipso temporalium appetitu alio tempore uni homini negotiatio, et alio tempore militia placet.
XLI. Cum omnia Deus fecerit, quare non aequalia fecerit. Quia non essent omnia, si essent aequalia: non enim essent multa rerum genera, quibus conficitur universitas, primas et secundas, et deinceps usque ad ultimas ordinatas habens creaturas: et hoc est quod dicitur, omnia.
XLII. Quomodo Christus et in utero matris fuerit et in coelis. Quomodo verbum hominis, quod etsi multi audiunt, totum audiunt singuli.
XLIII. Quare Filius Dei in homine apparuit, et Spiritus sanctus in columba? Quia ille venit, ut exemplum vivendi demonstraret hominibus; iste, ut donum ipsum, quo bene vivendo pervenitur, significaret, apparuit. Utrumque autem visibiliter factum est propter carnales, ab iis quae oculis corporeis cernuntur, ad ea quae mente intelliguntur, sacramentorum gradibus transferendos. Nam et verba sonant et transeunt; nec tamen ea quae verbis significantur, cum aliquid divinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.
XLIV. Quare tanto post venit Dominus Jesus Christus, et non in principio peccati hominis? Quia omne pulchrum a summa pulchritudine est, quod Deus est: temporalis autem pulchritudo rebus decedentibus succedentibusque peragitur. Habet autem decorem suum in singulis quibusque hominibus singula quaeque aetas ab infantia usque ad senectutem. Sicut ergo absurdus est, qui juvenilem tantum aetatem vellet esse in homine temporibus subdito; invideret enim caeteris pulchritudinibus, quae caeteris aetatibus suas vices atque ordinem gerunt: sic absurdus est, qui in ipso universo genere humano unam aetatem desiderat; nam et ipsum tanquam unus homo aetates suas agit. Nec oportuit venire divinitus magistrum, cujus imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore juventutis. Ad hoc valet quod Apostolus dicit, sub lege tanquam sub paedagogo parvulos custoditos (Galat. III, 23, 24), donec veniret cui servabatur, qui per Prophetas promissus erat. Aliud enim est quod divina providentia quasi privatim cum singulis agit, aliud quod generi universo tanquam publice consulit. Nam et quicumque singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi eadem veritate suarum singillatim aetatum opportunitate illustrati sunt: a qua veritate, ut populus sapiens fieret, ipsius generis humani opportuna aetate homo susceptus est.
XLV. Adversus mathematicos. 1. Non eos appellarunt mathematicos veteres, qui nunc appellantur; sed illos qui temporum numeros motu coeli ac siderum pervestigarunt, de quibus rectissime dicitur in Scripturis sanctis: Iterum nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum; quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 8, 9)? Mens enim humana de visibilibus judicans, potest agnoscere omnibus visibilibus se ipsam esse meliorem. Quae tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse, mutabilem, invenit supra se esse incommutabilem veritatem: atque ita adhaerens post ipsam, sicut dictum est, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9); beata efficitur, intrinsecus inveniens etiam omnium visibilium Creatorem atque Dominum; non quaerens extrinsecus visibilia, quamvis coelestia: quae aut non inveniuntur, aut cum magno labore frustra inveniuntur, nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine, inveniatur artifex qui intus est, et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur. 2. Adversus eos autem qui nunc appellantur mathematici, volentes actus nostros corporibus coelestibus subdere, et nos vendere stellis, ipsumque pretium, quo vendimur, a nobis accipere, nihil verius et brevius dici potest, quam eos non respondere, nisi acceptis constellationibus. In constellationibus autem notari partes, quales trecentas sexaginta dicunt habere signiferum circulum: motum autem coeli per unam horam fieri in quindecim partibus, ut tanta mora quindecim partes oriantur, quantam tenet una hora. Quae partes singulae sexaginta minutas habere dicuntur. Minutas autem minutarum jam in constellationibus, de quibus futura praedicere se dicunt, non inveniunt; conceptus autem geminorum quoniam uno concubitu efficitur, attestantibus medicis, quorum disciplina multo est certior atque manifestior, tam parvo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum non tendatur. Unde ergo in geminis tanta diversitas actionum, et eventuum, et voluntatum, quos necesse est eamdem constellationem conceptionalem habere, et amborum unam constellationem dari mathematico, tanquam unius hominis? Si autem ad genitales constellationes se tenere voluerint, ipsis geminis excluduntur, qui plerumque ita post invicem funduntur ex utero, ut hoc temporis intervallum rursus ad minutas minutarum revertatur, quas tractandas in constellationibus nunquam accipiunt, nec possunt tractare. Cum autem multa vera eos praedixisse dicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria falsitates erroresque eorum: sed non intenti, nisi in ea quae illorum responsis provenerint, ea quae non provenerint obliviscuntur: et ea commemorant, quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contingunt. Quod si peritiae illorum volunt tribuere, dicant artificiose divinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro voluntate sors exit. Quod si non arte de codicibus exit saepe versus futura praenuntians, quid mirum si etiam ex animo loquentis, non arte, sed sorte exit aliqua praedictio futurorum? XLVI. De ideis. 1. Ideas Plato primus appellasse perhibetur: non tamen si hoc nomen antequam ipse institueret, non erat, ideo vel res ipsae non erant, quas ideas vocavit, vel a nullo erant intellectae; sed alio fortasse atque alio nomine ab aliis atque aliis nuncupatae sunt. Licet enim cuique rei incognitae, quae nullum habeat usitatum nomen, quodlibet nomen imponere. Nam non est verisimile, sapientes aut nullos fuisse ante Platonem; aut istas quas Plato, ut dictum est, ideas vocat, quaecumque res sint, non intellexisse: siquidem tanta in eis vis constituitur, ut nisi his intellectis sapiens esse nemo possit. Credibile est etiam praeter Graeciam fuisse in aliis gentibus sapientes: quod etiam Plato ipse non solum peregrinando sapientiae perficiendae gratia satis testatus est, sed etiam in libris suis commemorat. Hos ergo, si qui fuerunt, non existimandum est ideas ignorasse, quamvis alio fortasse eas nomine vocaverint. Sed de nomine hactenus dictum sit: rem videamus, quae maxime consideranda atque noscenda est, in potestate constitutis vocabulis, ut quod volet quisque, appellet rem quam cognoverit. 2. Ideas igitur latine possumus vel formas vel species dicere, ut verbum e verbo transferre videamur. Si autem rationes eas vocemus, ab interpretandi quidem proprietate discedimus; rationes enim graece λόγοι appellantur, non ideae: sed tamen quisquis hoc vocabulo uti voluerit, a re ipsa non aberrabit. Sunt namque ideae principales formae quaedam, vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes, quae in divina intelligentia continentur. Et cum ipsae neque oriantur, neque intereant; secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et interire potest, et omne quod oritur et interit. Anima vero negatur eas intueri posse, nisi rationalis, ea sui parte qua excellit, id est ipsa mente atque ratione, quasi quadam facie vel oculo suo interiore atque intelligibili. Et ea quidem ipsa rationalis anima non omnis et quaelibet, sed quae sancta et pura fuerit, haec asseritur illi visioni esse idonea: id est, quae illum ipsum oculum quo videntur ista, sanum, et sincerum, et serenum, et similem his rebus quas videre intendit, habuerit. Quis autem religiosus et vera religione imbutus, quamvis nondum possit haec intueri, negare tamen audeat, imo non etiam profiteatur, omnia quae sunt, id est, quaecumque in suo genere propria quadam natura continentur, ut sint, Deo auctore esse procreata, eoque auctore omnia quae vivunt vivere, atque universalem rerum incolumitatem, ordinemque ipsum quo ea quae mutantur, suos temporales cursus certo moderamine celebrant, summi Dei legibus contineri et gubernari? Quo constituto atque concesso, quis audeat dicere Deum irrationabiliter omnia condidisse? Quod si recte dici vel credi non potest, restat ut omnia ratione sint condita. Nec eadem ratione homo, qua equus: hoc enim absurdum est existimare. Singula igitur propriis sunt creata rationibus. Has autem rationes ubi arbitrandum est esse, nisi in ipsa mente Creatoris? Non enim extra se quidquam positum intuebatur, ut secundum id constitueret quod constituebat: nam hoc opinari sacrilegum est. Quod si hae rerum omnium creandarum creatarumve rationes in divina mente continentur, neque in divina mente quidquam nisi aeternum atque incommutabile potest esse; atque has rerum rationes principales appellat ideas Plato: non solum sunt ideae, sed ipsae verae sunt, quia aeternae sunt, et ejusmodi atque incommutabiles manent; quarum participatione fit ut sit quidquid est, quoquomodo est. Sed anima rationalis inter eas res quae sunt a Deo conditae, omnia superat; et Deo proxima est, quando pura est; eique in quantum charitate cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intelligibili perfusa quodam modo et illustrata cernit, non per corporeos oculos, sed per ipsius sui principale, quo excellit, id est per intelligentiam suam, istas rationes, quarum visione fit beatissima. Quas rationes, ut dictum est, sive ideas, sive formas, sive species, sive rationes licet vocare, et multis conceditur appellare quod libet, sed paucissimis videre quod verum est. XLVII. Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus. Quaeri solet quomodo post resurrectionem atque immutationem corporis, quae sanctis promittitur, cogitationes nostras videre possimus. Conjectura itaque capienda est ex ea parte corporis nostri, quae plus habet lucis; quoniam angelica corpora, qualia nos habituros speramus, lucidissima atque aetherea esse credendum est: si ergo multi motus animi nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod nullus motus animi latebit, eum totum fuerit corpus aethereum, in cujus comparatione isti oculi caro sunt.
XLVIII. De credibilibus. Credibilium tria sunt genera. Alia sunt quae semper creduntur, et nunquam intelliguntur: sicut est omnis historia, temporalia et humana gesta percurrens. Alia quae mox, ut creduntur, intelliguntur: sicut sunt omnes rationes humanae, vel de numeris, vel de quibuslibet disciplinis. Tertium, quae primo creduntur, et postea intelliguntur: qualia sunt ea quae de divinis rebus non possunt intelligi, nisi ab his qui mundo sunt corde; quod fit praeceptis servatis, quae de bene vivendo accipiuntur.
XLIX. Quare filii Israel sacrificabant visibiliter pecorum victimas? Quia sunt etiam sacra spiritualia, quorum imagines carnalem populum celebrare oportebat, ut praefiguratio novi populi servitute veteris fieret. Quorum duorum populorum differentiam etiam in unoquoque nostrum licet advertere, cum quisque ab utero matris veterem hominem necesse est agat, donec veniat ad juvenilem aetatem; ubi jam non est necesse carnaliter sapere, sed potest ad spiritualia voluntate converti, et intrinsecus regenerari. Quod ergo in uno homine recte educato, ordine naturae disciplinaque contingit, hoc proportione in universo genere humano fieri per divinam providentiam, peragique pulcherrimum est.
L. De aequalitate Filii. Deus, quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit (nihil enim Deo melius), generare debuit aequalem. Si enim voluit, et non potuit, infirmus est: si potuit, et non voluit, invidus est. Ex quo conficitur aequalem genuisse Filium.
LI. De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei. 1. Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret, et in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16); quaeri potest utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem Dei. Nam illud stultum est quaerere, si unus, quis horum? Quis enim dubitat eum potius qui renovatur, quam eum qui corrumpitur, dicere? Utrum autem ambo, magna quaestio est. Nam si exterior homo est Adam, et interior Christus, bene ambo intelliguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo factus est, bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere, imaginem Dei et similitudinem amittere. Ac per hoc ipse renovatur, et ipse est interior: quomodo ergo est ipse et exterior? An secundum corpus; ut interior sit secundum animam, et interioris sit resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est justitiae? Quos item duos homines sic appellat, ut unum veterem, quem debemus exuere, alterum novum, et eum induendum commemoret (Coloss. III, 9, 10): quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem coelestis hominis (I Cor. XV, 49), quia secundum justitiam secundi hominis geritur, qui est Jesus Christus. Exterior autem homo, qui nunc corrumpitur, futura resurrectione renovabitur, cum istam mortem persolverit, quam naturae debet, lege illa quae in paradiso data est. 2. Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intelligit qui diligenter attendit quod dictum est, Et fecit Deus omnia bona valde (Gen. I, 31). Nemo enim dubitat quod sit ipse primitus bonus. Multis enim modis dici res possunt similes Deo: aliae secundum virtutem et sapientiam factae, quia in ipso est virtus et sapientia non facta; aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et primitus vivit; aliae in quantum sunt, quia ille summe et primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte, sed exigue sunt ad similitudinem ejus; quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille super omnia bonus, a quo omnia bona procedunt. Omnia vero quae vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. Quod enim vivit, etiam est: non autem quidquid est, etiam vivit. Jam porro quae sapiunt, ita illi similitudine sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat sapientiae, et vivit et est: quod autem vivit, necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur; et ideo nihil sit Deo conjunctius. Et sapit enim, et vivit, et est: qua creatura nihil est melius. 3. Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis Dei; non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet; sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora, non pronum in alvum prostratum est, cum sit visibile, sed ad intuendum coelum erectum, quod est principium visibilium; quanquam non sua, sed animae praesentia vivere cognoscatur: tamen non modo quia est, et in quantum est, utique bonum est: sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum coelum sit aptius, magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei, quam caetera corpora animalium factum jure videri potest. Tamen quia homo sine vita non recte appellatur; non corpus solum homo exterior, neque sola vita quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intelligitur. 4. Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur; aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus. Sunt etiam qui non frustra intelligant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem: cum si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, qui etiam spiritus dicitur: non ille Spiritus sanctus, qui est ejusdem substantiae, cujus et Pater et Filius, sed spiritus hominis. Nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis; et nemo scit quid agatur in Deo, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum, et animam et corpus (I Thess. V, 23). Et iste enim factus est a Deo, sicut et caetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda hominum novit; et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia (Prov. XVI, 2). Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intelligentia veritatis: haeret enim veritati nulla interposita creatura. Caetera hominis ad similitudinem facta videri volunt; quia omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est, etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto, nec dignitati animae convenit; quanto minus majestati Dei? LII. De eo quod dictum est, Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI, 6, 7). Divinae Scripturae a terreno et humano sensu ad divinum et coelestem nos erigentes, usque ad ea verba descenderunt, quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. Itaque earum etiam affectionum nomina, quas animus noster patitur, quas longissime a Deo esse sejunctas jam qui melius sapit intelligit, non dubitaverunt illi viri per quos locutus est Spiritus sanctus, opportunissime in libris ponere. Ut, verbi gratia, quoniam difficillimum est ut homo aliquid vindicet sine ira, vindictam Dei quae omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen vocandam judicaverunt. Item quia conjugis castitatem zelando viri custodire consueverunt, illam Dei providentiam per quam praecipitur atque agitur ne anima corrumpatur, et deos alios atque alios sequens quodam modo meretricetur, zelum Dei appellaverunt. Sic et manum Dei, vim qua operatur; et pedes Dei, vim qua in omnia custodienda et gubernanda pertendit; et aures Dei vel oculos Dei, vim qua omnia percipit atque intelligit; et faciem Dei, vim qua se manifestat atque dignoscitur; et caetera in hunc modum, propterea scilicet quia nos ad quos sermo fit, et manibus solemus operari, et pedibus incedere, et quo fert animus pervenire, et auribus atque oculis caeterisque sensibus corporis corporalia percipere, et facie innotescere: et si quid aliud ad hanc tanquam regulam pertinet. Hoc modo igitur, quoniam mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non facile solemus nisi poenitendo, quanquam divina providentia serena mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, accommodatissime tamen ad humilem humanam intelligentiam ea quae incipiunt esse, neque perseverant quantum perseveratura sperata sunt, quasi per poenitentiam Dei dicuntur ablata.
LIII. De auro et argento quod Israelitae ab Aegyptiis acceperunt. 1. Quisquis duorum Testamentorum dispensationes, pro temporum congruentia, generis humani diligenter aetatibus distributas intuetur, satis, quantum existimo, intelligit quid proprie priori aetati generis humani, quid posteriori conveniat. Divina enim providentia pulchre omnia moderante, ita universa generationum series ab Adam usque ad finem saeculi administratur, tanquam unius hominis a pueritia usque ad senectutem temporis sui tractum aetatis gradibus terminantis. Et ideo virtutum etiam gradus in moribus, donec veniatur ad summam hominis perfectamque virtutem, oportet eum distinguere, qui divinis lectionibus pium animum intendit: ne forte cum invenerit aliquando parvis parva, aliquando majora majoribus imperari, reputans in comparatione majorum peccata esse illa quae minora sunt, non arbitretur decuisse ut talia Deus hominibus imperaret. Sed nunc de virtutum gradibus nimis longum est disputare. Verumtamen quod ad praesentem quaestionem discutiendam satis est, quantum ad decipiendum attinet, summa et perfecta virtus est neminem decipere, atque illud exhibere quod dictum est, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non (Matth. V, 37). Sed quia hoc eis imperatum est, quibus jam regnum coelorum promissum est; magna autem virtus est haec implere majora, quibus debetur hoc praemium; Regnum enim coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud (Id. XI, 12): quaerendum est quibus gradibus ad istam summitatem perfectionemque veniatur: in quibus utique gradibus inveniuntur illi, quibus adhuc terrenum regnum promittebatur, quo promisso tanquam parvuli praeluderent, et ab uno Deo, qui est omnium Dominus, interim terrenis gaudiis, quibus adhuc inhiabant, impetratis, inde proficientes et spiritu crescentes auderent etiam sperare coelestia. Sicut ergo summa et prope divina virtus est, neminem decipere; sic ultimum vitium est, quemlibet decipere. Ab hoc ultimo vitio ad illam summam virtutem tendentibus gradus est, neminem quidem vel amicum, vel ignotum, sed tamen inimicum aliquando decipere. Unde etiam illud a poeta dictum prope jam proverbii consuetudinem obtinuit: Dolus, an virtus, quis in hoste requirat? (Aeneid. lib. 2 v. 390.) Sed quoniam et ipse hostis potest plerumque injuste decipi, veluti cum pactum aliquod fit de temporali pace, quas inducias vocant, et non servatur fides, et caetera talia; multo est purgatior summaeque illi virtuti propinquior, qui quanquam velit hostem decipere, non eum tamen decipit nisi auctoritate divina. Deus enim novit vel solus, vel certe longe excellentius quam homines atque sincerius, qua quisque poena praemiove sit dignus. 2. Quapropter Deus quidem per seipsum neminem decipit; est enim Pater Veritatis: et Veritas, et Spiritus Veritatis: dignis tamen digna distribuens (quoniam hoc quoque pertinet ad justitiam et veritatem), utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in gradibus earum, ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum eum non decipiat, sed neque per talem hominem, qui jam congruenter diligit, et custodire persistit, Sit in ore vestro, Est, est; Non, non; neque per angelum, cui non convenit persona fallaciae: sed aut per talem hominem, qui nondum se hujusmodi cupiditatibus exuit; aut per talem angelum, qui pro suae voluntatis perversitate vel ad vindictam peccatorum, vel ad exercitationem purgationemque eorum qui secundum Deum renascuntur, in infimis naturae gradibus ordinatus est. Legimus enim deceptum regem falso vaticinio pseudoprophetarum: et ita legimus, ut neque sine divino judicio factum inveniamus, quoniam dignus erat ille sic decipi; neque per eum angelum, quem deceptionis officium suscipere non deceret; sed per angelum erroris, qui sibi ultro tales partes imponi cum laetitia postulavit (III Reg. XXII, 6-36). Quibusdam enim Scripturarum locis apertius aliquid exponitur, quod diligens et pius lector etiam in aliis locis, in quibus minus aperitur, intelligat. Deus enim noster sic ad salutem animarum divinos libros Spiritu sancto moderatus est, ut non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris exercere nos vellet. Ex hac igitur ineffabili atque sublimi rerum administratione, quae fit per divinam providentiam, quasi transcripta est naturalis lex in animam rationalem, ut in ipsa vitae hujus conversatione moribusque terrenis homines talium distributionum imagines servent. Hinc est quod judex damnatum percutere indignum sua persona et nefarium judicat: ejus tamen jussu hoc facit carnifex, qui pro sua cupiditate sic ordinatus est in officio, ut percutiat legum moderatione damnatum, qui posset etiam innocentem sua crudelitate percutere. Nam neque per se ipsum hoc judex facit, neque per principem vel advocatum, aut aliquem in officio suo, cui tale ministerium non convenienter imponitur. Hinc est etiam quod irrationalibus animantibus utimur ad eas res quas per homines agi nefarium est. Nam utique dignus est fur morsu lacerari: id tamen homo non per se ipsum agit, aut per filium, aut per domesticum, aut etiam per famulum suum; sed per canem, quam bestiam talia facere pro naturae suae gradibus decet. Cum igitur quosdam pati aliquid deceat, quod alios facere non deceat; ministeria quaedam sunt media, quibus digna injunguntur officia; ut eis utens ipsa justitia, non solum talia pati quemque imperet, qualia pati eum decet, sed etiam iis facientibus, quos talia facere non minus decet. Quapropter cum et Aegyptii deceptione digni essent, et populus Israel pro illa aetate generis humani in tali adhuc gradu morum constitutus esset, ut non indigne hostem deciperet; factum est ut juberet Deus, vel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut vasa aurea et argentea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant, et peterent ab Aegyptiis non reddituri, et acciperent quasi reddituri (Exod. III, 22). Quam et mercedem tam diuturni laboris atque operis pro talium animarum gradu non injustam Deus esse voluit, et poenam illorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium et impium esse quis non intelligat? sed meritorum et personarum justissimus distributor, faciens quaedam per se ipsum, quae illo solo digna sunt, eique soli conveniunt; sicuti est illuminare animas, et se ipsum eis ad perfruendum praebendo, sapientes beatasque praestare: alia per servientem sibi creaturam, integerrimis legibus pro meritis ordinatam, quaedam eorum jubens, quaedam permittens, usque ad passerum administrationem, sicut Dominus in Evangelio dicit, et usque ad feni decorem, usque ad numerum etiam capillorum nostrorum divina providentia pertendente atque veniente (Matth. X, 29, 30, et Luc. XII, 27, 28). De qua etiam dictum est: Pertendit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). 3. Quod autem per animarum ministeria suis legibus servientia Deus puniat, et digne digna supplicia retribuat, cum ipse tranquillissimus maneat, apertissime ita scriptum est: Ipsum quoque qui puniri non debeat, condemnare, exterum aestimas a tua virtute. Virtus enim tua justitiae initium est; et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. Virtutem enim tu ostendis, qui non crederis esse in virtute consummatus, sed in iis qui sciunt audaciam traducis. Tu autem Dominus virtutum, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos (Id. XII, 15-18). 4. Item quod primo in terrenis rebus fit gradus ad coelestem justitiam, quae jam firmioribus imperatur, Dominus ostendit, cum ait: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Et quod pro suis gradibus animae doceantur, et ipse Dominus demonstrat dicens: Multa habeo vobis dicere; sed nunc non potestis portare illa (Joan. XVI, 12). Et Apostolus, cum ait: Ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis: sed neque adhuc potestis; adhuc enim estis carnales (I Cor. III, 1, 2). Quod enim in istis secundum gradus suos actum est, hoc in universo genere humano agi cognoscimus, ut alia carnali populo, alia spirituali, pro temporum congruentia juberentur. Non ergo mirum si hostem decipi dignum decipere jussi sunt, qui erant adhuc digni hostem decipere. Non enim jam erant idonei quibus diceretur, Diligite inimicos vestros; sed tales erant quibus tantummodo dici oporteret, Diliges proximum tuum, et oderis inimicum tuum (Matth. V, 44, 43). Adhuc enim ille proximus quam late intelligendus esset, non erat temporis tradere. Inchoatio ergo quaedam facta est sub paedagogo, ut magistro perfectio servaretur: cum tamen idem Deus, et paedagogum parvulis dederit, legem illam scilicet per famulum suum; et magistrum grandioribus, id est, Evangelium per Unicum suum. LIV. De eo quod scriptum est, Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Omne quod est, aut eodem modo semper est, aut non. Et omnis anima omni corpore melior est. Melius est enim omne quod vivificat, quam id quod vivificatur: corpus autem ab anima vivificari, non a corpore animam, nemo ambigit. Quod autem corpus non est, et tamen aliquid est, aut anima est, aut ea melius aliquid. Deterius enim omni corpore nihil est: quia et si materiam quis dixerit, unde ipsum corpus fit; recte, quoniam caret omni specie, nihil dicitur. Rursus inter corpus et animam, quod melius sit corpore, deterius anima, non invenitur. Si quid enim esset medium, aut vivificaretur ab anima, aut vivificaret animam, aut neutrum: aut vivificaret corpus, aut vivificaretur a corpore, aut neutrum. At quidquid vivificatur ab anima, corpus est: si quid autem vivificat animam, melius est quam anima. Rursum quo vivificatur corpus, anima est: quod vivificatur a corpore, nihil est. Neutrum vero, id est, nullius vitae indigens nullamque vitam tribuens, aut omnino nihil est, aut aliquid et corpore et anima melius. Sed utrum quid tale sit in rerum natura, alia quaestio est. Nunc interim ratio comperit nihil inter corpus et animam esse, quod sit corpore melius, anima deterius. Quod autem est omni anima melius, id Deum dicimus; cui, quisquis eum intelligit, junctus est. Quod enim intelligitur verum est, nec omne quod creditur verum est. Quidquid autem verum est, atque a sensibus et a mente sejunctum est, credi tantum, non tamen sentiri aut intelligi potest. Deo igitur junctum est quod intelligit Deum. Intelligit autem rationalis anima Deum. Nam intelligit quod semper ejusmodi est, neque ullam patitur mutationem. At et corpus per tempus et locos, et anima ipsa rationalis, quod aliquando sapiens, aliquando stulta est, mutationem patitur. Quod autem semper eodem modo est, melius profecto est quam id quod non ita est. Nec quidquam est melius rationali anima, nisi Deus. Cum igitur intelligit aliquid quod semper eodem modo sese habet, ipsum sine dubio intelligit. Haec autem est ipsa veritas; cui quia intelligendo anima rationalis jungitur, et hoc bonum est animae, recte accipitur id esse quod dictum est, Mihi autem adhaerere Deo bonum est.
LV. De eo quod scriptum est, Sexaginta sunt reginae, octoginta concubinae, et adolescentulae quarum non est numerus (Cant. VI, 7). Denarius numerus potest significare universitatis scientiam. Quae si ad interiora et intelligibilia referatur, quae senario numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est sexaginta: si ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt, fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginae ergo, sunt animae regnantes in intelligibilibus et spiritualibus. Concubinae, quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est, Acceperunt mercedem suam (Matth. VI, 2). Adolescentulae quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia, et diversis dogmatibus periclitari possunt: ut numerus, quod dictum est, significet certam et indubitatam confirmationem scientiae.
LVI. De annis quadraginta sex aedificati templi. Sex, novem, duodecim, decem et octo, haec in unum fiunt quadraginta quinque. Adde ergo ipsum unum, fiunt quadraginta sex: hoc sexies, fiunt ducenta septuaginta sex. Dicitur autem conceptio humana sic procedere et perfici, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus novem diebus convertatur in sanguinem, deinde duodecim diebus solidetur, reliquis decem et octo diebus formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum, et hinc jam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Quadraginta ergo quinque diebus addito uno, quod significat summam: quia sex et novem et duodecim et decem et octo in unum coactis, fiunt quadraginta quinque: addito ergo, ut dictum est, uno, fiunt quadraginta sex. Qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui hujus ordinationis caput tenet, fiunt ducenti septuaginta sex: id est, novem menses et sex dies, qui computantur ab octavo calendas aprilis, quo die conceptus Dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad octavum calendas januarias, quo die natus est. Non ergo absurde quadraginta sex annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus ejus significabat (Joan. II, 20, 21): ut quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis Dominici perfectione.
LVII. De centum quinquaginta tribus piscibus. 1. Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei (I Cor. III, 22, 23). Si a capite numerentur, inveniuntur unum, duo, tria, quatuor. Item: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus (Id. XI, 3). Si eodem modo numerentur, inveniuntur similiter unum, duo, tria et quatuor. Porro unum et duo et tria et quatuor simul ducta fiunt decem. Quapropter disciplinam, quae insinuat conditorem Deum et conditam creaturam, recte significat denarius numerus. Et cum corpus perfectum atque inexterminabile subditur animae perfectae atque inexterminabili, rursusque ipsa subditur Christo, et ille Deo, non tanquam dissimilis aut alterius naturae, sed tanquam Patri Filius, hoc totum eodem numero denario recte significatur, quod post resurrectionem corporis speratur futurum in aeternum. Et fortasse propterea qui conducuntur ad vineam, denarium accipiunt mercedis nomine (Matth. XX, 2). Sicut autem unum et duo et tria et quatuor simul decem fiunt, sic unum et duo et tria et quatuor quater ducta quadraginta fiunt. 2. Si autem quaternarius numerus recte corpus significat, propter quatuor notissimas naturas, quibus constat, siccam et humidam, frigidam et calidam; et quod progressio a puncto ad longitudinem, a longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem, soliditatem corporis facit, quae rursus quaternario numero continetur: non absurde intelligitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quae pro salute nostra gesta est, cum Dominus corpus assumpsit, et visibiliter hominibus apparere dignatus est. Unum enim et duo et tria et quatuor, quae significant Creatorem et creaturam, quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quatuor et quater hoc interest, quod quatuor in statu sunt, quater in motu. Ergo ut quatuor referuntur ad corpus, ita quater ad tempus: insinuaturque sacramentum corporaliter et temporaliter gestum, propter eos qui corporum amore implicati erant, et temporibus subditi. Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam dispensationem non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est quod quadraginta dies Dominus jejunavit (Matth. IV, 2), saeculi hujus, quod motu corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam: et quadraginta dies post resurrectionem cum discipulis fuit, hanc ipsam illis, credo, dispensationem temporalem, quam pro salute nostra gessit, insinuans. Quadragenarius autem numerus, partibus suis, quae illum metiuntur, computatis, usque ad quinquagenarium numerum pervenit, idipsum commendans; quandoquidem ipsae partes, quae illum metiuntur, aequales inter se sunt: quia cum aequitate administrata corporalis et visibilis temporaliter actio perfectionem homini comparat. Quae perfectio, sicut dictum est, denario numero significatur: sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus in summam redactis denarium numerum parit, quoniam ad quinquagenarium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim quod habent quadraginta quadragies, et duo quod habent vicies, et quatuor quod habent decies, et quinque quod habent octies, et octo quod habent quinquies, et decem quod habent quater, et viginti quod habent bis, simul ducta fiunt quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per partes aequales quadragenarium numerum potest, praeter hos quos enumeravimus, et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus. Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter gestum est, ascendit in coelum: et post alios decem dies misit Spiritum sanctum (Act. I, 3, 9, et II, 1-4), quo perficerentur spiritualiter ad invisibilia capienda, qui visibilibus temporalibusque crediderant. Ipsis videlicet decem diebus post quos misit Spiritum sanctum, eamdem perfectionem quae per Spiritum sanctum confertur denario numero indicans, quem quadragenarius computatis aequalibus partibus suis edit, et fit quinquagenarius: sicut temporali dispensatione cum aequitate administrata pervenitur ad perfectionem, quam denarius numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario quinquagenarium facit. Ergo quoniam perfectio quae fit per Spiritum sanctum, quamdiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa dispensatione temporali copulatur, recte videtur quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed jam purgatam atque perfectam, quae temporalis dispensationis fidem atque aeternitatis futurae spem charitate amplexatur, id est, quasi quadragenarium numerum denario numero copulans. Haec autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex tribus generibus hominum eligitur, Judaeis, et Gentibus, et carnalibus Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ter ducto, ad centenarium et quinquagenarium pervenit. Quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta. Quo cum addideris ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti lavacro regenerationis abluitur (Matth. XXVIII, 19), fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia; et ideo magnos (Joan. XXI, 6, 11), id est, perfectos et regno coelorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli non in dexteram missi, simul cepit bonos et malos, qui separantur in littore (Matth. XIII, 48). Nunc enim intra retia praeceptorum et Sacramentorum Dei, in Ecclesia quae nunc est, simul boni malique versantur. Fit autem separatio in fine saeculi, tanquam in fine maris, id est, in littore; cum regnant justi primo temporaliter, sicut in Apocalypsi scriptum est, deinde in aeternum in illa civitate quae ibi describitur (Apoc. XXI), ubi jam conquiescente dispensatione temporali, quae quadragenario numero significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt. 3. Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Jesum Christum facta est: ut quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis ducatur ad tria septies. Quia et Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono Spiritus sancti de virgine natus est. Et haec sunt tria, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Septies autem, ipse homo temporali dispensatione susceptus, ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id est, tria septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit Ecclesiae, cui caput est (Ephes. V, 23); ut ipsa Ecclesia, propter animam et corpus, in eodem septenario numero reparetur. Ducuntur itaque viginti unum septies, propter eos qui per Dominicum hominem liberantur, et fiunt simul centum quadraginta septem. Cui additur senarius numerus, signum perfectionis, quia partibus suis, quae illum metiuntur, constat, ita ut nihil minus nihilque amplius inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies; et duo, quae habet ter; et tria, quae bis habet: quae simul ducta, unum et duo et tria, sex fiunt. Quod fortasse ad illud etiam sacramentum pertinet, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua (Gen. II, 2). Ad centum ergo et quadraginta septem cum sex addideris, quod est signum perfectionis, fiunt centum quinquaginta tria: qui numerus piscium invenitur, posteaquam jussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi peccatores qui ad sinistram pertinent, non inveniuntur. LVIII. De Joanne Baptista. 1. Joannes Baptista, considerata scriptura quae de illo in Evangelio legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur prophetiae gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit, Plus quam propheta (Matth. XI, 9). Hic siquidem totius prophetiae, quae ab exordio generis humani usque ad adventum Domini de Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona in ipso Domino, quae per prophetiam praenuntiabatur, cujus augetur praedicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu: prophetia autem minuitur postquam id quod praenuntiabat advenit. Itaque Dominus dicit: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam; abhinc regnum Dei praedicatur (Luc. XVI, 16). Et Joannes ipse: Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Quod et diebus quibus nati sunt, et mortibus quibus passi sunt, figuratum est. Nascitur namque Joannes ex quo dies incipiunt minui: nascitur Dominus ex quo dies incipiunt crescere. Capite ille minuitur, dum occiditur: hic vero attollitur in cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Joanne constituta digito ostendit praesentem, quem venturum ab exordio generis humani cecinerat, incipit minui, atque inde crescere praedicatio regni Dei. Et ideo baptizavit Joannes in poenitentiam (Matth. III, 11): finitur enim vetus vita usque ad poenitentiam, atque inde incipit nova. 2. Non autem tantum in iis qui proprie Prophetae appellati sunt, sed in ipsa Veteris Testamenti historia prophetia non silere colligitur ab eis qui pie quaerunt, et ad haec investiganda divinitus adjuvantur. Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet: quod Abel justus a fratre interficitur (Gen. IV, 8), et Dominus a Judaeis: quod arca Noe, tanquam in diluvio saeculi Ecclesia gubernatur (Id. VII, 1): quod Isaac immolandus Deo ducitur, et aries pro illo in sentibus tanquam crucifixus agnoscitur (Id. XXII, 3-13): quod in duobus Abrahae filiis, uno de ancilla, altero de libera, duo Testamenta intelliguntur (Galat. IV, 22-24): quod duo populi in geminis, Esau scilicet et Jacob, praemonstrantur (Gen. XXV, 23): quod Joseph a fratribus persecutionem passus, ab alienis honoratur (Gen. XXXVII, XLI); sicut Dominus Judaeis persequentibus, apud Gentes clarificatus est. Longum est commemorare singula, cum ita concludat Apostolus et dicat: Haec autem in figura contingebant eis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit (I Cor. X, 11). Finis autem saeculorum tanquam senectus veteris hominis, cum totum genus humanum tanquam unum hominem constitueris, sexta aetate signatur, qua Dominus venit. Sunt enim aetates sex etiam in uno homine; infantia, pueritia, adolescentia, juventus, gravitas, et senectus. Prima itaque generis humani aetas est ab Adam usque ad Noe. Secunda, a Noe ad Abraham: qui articuli sunt evidentissimi et notissimi. Tertia, ab Abraham usque ad David: sic enim Matthaeus evangelista partitur (Matth. I, 17). Quarta. a David usque ad transmigrationem in Babyloniam. Quinta, a transmigratione in Babyloniam usque ad adventum Domini. Sexta, ab adventu Domini usque in finem saeculi speranda est: qua exterior homo tanquam senectute corrumpitur, qui etiam vetus dicitur, et interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Inde requies sempiterna est, quae significatur sabbato. Huic rei congruit quod homo sexto die factus est ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 27). Nemo autem ignorat hominum vitam jam aliquid administrantem, cognitione et actione fulciri. Nam et actio temeraria est sine cognitione, et sine actione ignava cognitio. Sed prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque sensibus corporis dedita est; qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Et ideo duae primae aetates generis humani denis generationibus definiuntur, tanquam infantia et pueritia; quinario scilicet geminato, quoniam generatio utroque sexu propagatur. Sunt ergo generationes decem ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham aliae decem; quas duas aetates infantiam et pueritiam generis humani esse diximus. Adolescentia vero et juventus et gravitas, id est, ab Abraham usque ad David, et inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, et inde usque ad adventum Domini, quatuor denis generationibus figurantur; septenario geminato ad eamdem generationem utriusque sexus, cum quinario qui est in sensibus corporis, actio et cognitio addita fuerit. Senectus autem solet etiam tantum tenere temporis, quantum reliquae omnes aetates. Nam cum a sexagesimo anno senectus dicatur incipere, et possit humana vita usque ad centum viginti annos pervenire, manifestum est solam senectutem posse tam longam esse, quam omnes aetates caeterae priores sunt. Aetas igitur ultima generis humani, quae incipit a Domini adventu, usque in finem saeculi, quibus generationibus computetur incertum est: et hoc utiliter Deus voluit latere, sicut in Evangelio scriptum est (Matth. XXIV, 36), et Apostolus attestatur, dicens diem Domini tanquam furem in nocte esse venturum (I Thess. V, 2). 3. Sed tamen sexta aetate visitatum esse genus humanum humili Domini adventu, superius distinctis generationibus edocetur. Qua visitatione incoepit manifestari prophetia, quae superioribus quinque aetatibus latuit: cujus prophetiae personam quoniam Joannes gestabat, ut supra dictum est, ideo ex senibus parentibus nascitur, tanquam senescente saeculo prophetia illa innotescere incipiat; et quinque mensibus se occultat mater ejus, sicut scriptum est, Occultabat se Elisabeth mensibus quinque. Sexto autem mense visitatur a Maria matre Domini; et exsultat infans in utero, tanquam primo adventu Domini quo in humilitate apparere dignatus est, prophetia manifestari incipiat: sed tanquam in utero, id est, nondum tam evidenter, ut omnes sicut in luce manifestam esse fateantur; quod futurum credimus secundo adventu Domini, quo in claritate venturus est; cujus adventus praecursor speratur Elias, sicut hujus Joannes fuit. Et ideo dicitur a Domino: Elias jam venit, et multa ei homines fecerunt; et si vultis scire, ipse est Joannes Baptista, qui venturus est (Matth. XVII, 12, et XI, 14). Quia in eodem spiritu et in eadem virtute, tanquam praecedentis praeconis officio et hic jam venit, et ille venturus est. Propterea et istum Joannem per spiritum quo pater ejus vates impletus est, dicitur praecursorem Domini futurum esse in spiritu et virtute Eliae. Peractis autem Maria cum Elisabeth mensibus tribus, discedit (Luc. I). Quo numero mihi videtur significari fides Trinitatis, et Baptisma in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, quo per humilem Domini adventum genus humanum imbuitur, et futuro adventu claritatis ejus extollitur . LIX. De decem virginibus. 1. Inter parabolas a Domino dictas solet quaerentes multum exercere ista, quae de decem virginibus posita est. Et multi quidem hinc multa senserunt, quae non sunt praeter fidem: sed quomodo partibus omnibus ejus conveniat expositio, id elaborandum est. Legi etiam in quadam scriptura, ex earum genere quae apocryphae nominantur, non quod sit contra catholicam fidem; sed huic loco mihi minus congruere visa est, consideranti omnes hujus simulitudinis partes. De qua tamen expositione temere nihil audeo judicare, ne forte non ejus inconvenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea convenientiam non invenerit. Quid autem mihi videatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero breviter et diligenter exponam. 2. Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi, inter multa alia quae locutus est, hoc quoque dixit: Tunc simile aestimabitur regnum coelorum decem virginibus, quae acceperunt lampades suas, et venerunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum: prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis suis cum lampadibus. Tardante autem sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. Tunc surrexerunt virgines illae, et aptaverunt lampades suas. Et dixerunt illae stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt autem sapientes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Et dum irent emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Novissime autem veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate ergo, quia nescitis diem, neque horam (Matth. XXV, 1 13). Decem utique virginum quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. Quapropter si virginitatis nomen honorabile est, cur receptis exclusisque commune est? Deinde quid sibi vult numerus in utraque parte quinarius? Quid autem significat oleum, mirum videtur. Item quod sapientes petentibus non communicant: cum et invidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut a sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante Dominus noster Jesus Christus significatur; et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia ejusdem Domini dicentis, Omni poscenti te, tribue (Luc. VI, 30). Quid est autem quod possit dando non sufficere utrisque? Haec maxime augent quaestionis difficultatem: quanquam et caetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant, nihilque in unam partem dicatur quod impediat aliam, magna cautio adhibenda est. 3. Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut illi placeatur in interiori gaudio conscientiae; partim coram hominibus tantum, ut gloria humana capiatur; quinque dicuntur sapientes, et quinque stultae: utraeque tamen virgines, quia utraque continentia est, quamvis diverso fomite gandeat. Lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera quae secundum continentiam istam fiunt. Dictum est autem, Luceant opera vestra coram hominibus (Matth. V, 16). Omnes vero acceperunt lampades suas, et venerunt obviam sponso. Intelligendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur. Non enim possunt qui christiani non sunt, sponso Christo venire obviam. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum. Multi enim quamvis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter vivunt, nisi in laudibus hominum. Non ergo habent oleum secum. Nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror. Propterea unxit, inquit, te Deus, Deus tuus oleo exsultationis (Psal. XLIV, 8). Qui autem non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem acceperunt secum oleum in vasis suis cum lampadibus, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt; sicut Apostolus monet: Probet autem se homo, inquit, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4). Tardante vero sponso dormitaverunt omnes: quia ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui coram Deo exsultant, sive eorum qui in laudibus hominum acquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis, donec sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum. Media autem nocte, id est, nullo sciente aut sperante; quippe cum ipse Dominus dicat, De die autem illa et hora nemo scit (Matth. XXIV, 36); et Apostolus Dies Domini tanquam fur in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2): ex quo significatur eum penitus latere, cum venerit: clamor factus est, Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. In ictu oculi et in novissima tuba omnes resurgemus (I Cor. XV, 52). Ergo surrexerunt omnes virgines illae, et aptaverunt lampades suas, id est, rationes reddendas operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Et dixerunt stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de consuetudine id semper inquirit, unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Sed quid responderunt sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam adjuvatur apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor (Prov. XX, 9)? Inde est quod Apostolus ait: Mihi autem minimum est, ut a vobis judicer, aut ab humano die; sed neque memetipsum judico (I Cor. IV, 3). Quapropter cum de seipso quisque aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum sciat nemo quid agatur in homine, nisi spiritus hominis (Id. II, 11)? Ite magis ad vendentes, et emite vobis. Non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores, qui sive falsa, sive ignorata laudando, animas in errorem mittunt, et eis vana gaudia tanquam fatuis conciliando, aliquam de his mercedem, sive ciborum, sive pecuniae, sive honoris, sive alicujus commodi temporalis accipiunt, non intelligentibus quod dictum est, Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt (Isai. III, 12). Melius est autem objurgari a justo, quam a peccatore laudari. Emendabit me, inquit, justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Psal. CXL, 5). Ite ergo magis ad vendentes, et emite vobis; id est, videamus nunc quid vos adjuvant, qui vobis laudes vendere consueverunt, et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. Euntibus autem illis emere, venit sponsus; id est, inclinantil is se illis in ea quae foris sunt et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui judicat: et quae paratae erant; id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias; id est, ubi munda animo puro et perfecto sempiternoque Dei Verbo fecundanda copulatur. Et clausa est janua, id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati. Omnes enim, inquit, resurgemus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51): clausus est aditus ad regnum coelorum. Non enim post judicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Non dictum est quod emerint oleum; et ideo intelligendae sunt, nullo jam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna est ejus severitas post judicium, cujus ante judicium ineffabilis misericordia praerogata est. Itaque respondens ait, Amen dico vobis quod nescio vos: ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium ejus, qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus, visi sunt aliquid secundum praecepta ejus operari. Atque ita concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam. Non modo illius ultimi temporis, quo venturus est sponsus, sed suae quisque diem dormitionis et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem quae omnibus debetur, paratus etiam invenietur cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt. 4. Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sic intelligendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa: tanquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari: illo autem tempore nubet, cum universa mortalitate in ea pereunte, immortali conjunctione fruetur, Desponsari, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo (I Cor. XI, 2). Vos, inquit, virginem; a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt, et virgo. Cur autem quinque dictae sint, ut mihi videtur expositum est. Sed videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto (I Cor. XIII, 12). Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu sponsi sui, quae illi ultimo adventu cum veniet in claritate nuptura est, cum jam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus Spiritum sanctum, sicut dicit Apostolus (II Cor. V, 5). Et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit; neque aliis praejudicat, quae nihilominus secundum fidem esse potuerint. LX. De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius hominis, nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36). Sicut scire Deus dicitur, etiam cum scientem facit, sicut scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3). Non enim sic dictum est hoc, quasi nesciat Deus: sed ut ipsi sciant quantum in Domini dilectione profecerint; quod, nisi tentationibus quae accidunt, non plene ab hominibus agnoscitur. Et ipsum Tentat, pro eo positum est, quod tentari sinit. Sic et cum dicitur nescire, aut pro eo dicitur, quod non approbat; id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut dictum est, Nescio vos (Matth. XXV, 12): aut pro eo quod utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene accipitur, id quod dictum est, solum scire Patrem, si dictum esse quia facit Filium scire: et quod dictum est, nescire Filium, sic dictum esse quia facit nescire homines, id est, non prodit eis quod inutiliter scirent.
LXI. De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus. 1. Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit, significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis; nam et ipsae turbae quinque millia hominum fuerunt (Joan. VI, 9-13): sive quia per Moysen lex ipsa data est; Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significant, vel ipsam legem, quae ita data erat, ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei enim medulla tenacissima palea tegitur: vel ipsum populum nondum exspoliatum carnali desiderio, quod tanquam palea cordi ejus inhaerebat; id est, nondum corde circumcisum, ita ut nec trituratione tribulationum, cum per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia integumenta deponeret, sicut nec hordeum areae tritura illo paleari tegmine exuitur. Itaque illi populo congruenter lex talis data est. 2. Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas conciliorum moderamen acciperet; regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat: quarum officium erat procellis ac fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi, et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus more piscium tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant. Ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Dominus Jesus Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum; in carne mortali peccata nostra suscipiens, tentationibus inimici neque illecebrosis neque terribilibus cedens: postremo exuens se carne, principatus et potestates exspolians fiducialiter, et triumphans eas in semetipso (Coloss. II, 15). Itaque ipso duce ab oneribus et laboribus hujus peregrinationis nostrae tanquam ab Aegypto liberamur, et persequentia nos peccata sacramento Baptismatis nobis evadentibus obruuntur: et quamdiu in spe sumus ejus promissionis, quam nondum videmus, tanquam per deserta ducimur, consolante nos in sanctis Scripturis verbo Dei, sicut illos manna de coelo; et eodem ipso duce in Jerusalem coelestem, tanquam in terram promissionis introduci nos posse praesumimus, et in aeternum ibi regente ipso et custodiente servari. Ita Dominus noster Jesus Christus ostenditur rex noster. Ipse est etiam sacerdos noster in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4), qui se ipsum obtulit holocaustum pro peccatis nostris, et ejus sacrificii similitudinem celebrandam in suae passionis memoriam commendavit; ut illud quod Melchisedech obtulit Deo (Gen. XIV, 18), jam per totum orbem terrarum in Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam rex noster peccata nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi demonstraret exemplum, eorumdem peccatorum susceptionem regiamque personam Matthaeus evangelista significans, generationem ejus quae est secundum carnem ab Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et successionem prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo regni stabilimentum manifestissimum apparet; atque inde per Salomonem, natum de illa in qua pater ejus peccaverat, stirpem regiam prosecutus usque ad generationem Domini perducit (Matth. I, 1-17). Lucas vero alius evangelista, quoniam et ipse generationem Domini, quae secundum carnem est, sed in sacerdotali persona explicandam suscepit, ad quam personam pertinet mundatio et abolitio peccatorum, non a principio libri, sicut Matthaeus, sed ab illo loco ubi baptizatus est Jesus, ubi peccatorum nostrorum mundationem praefiguravit, incipit parentum ejus originem gradatim prosequi; neque deorsum versus, sicut ille qui eum ad susceptionem peccatorum tanquam descendentem ostendebat, sed sursum versus, tanquam is qui eum post abolitionem peccatorum tanquam ascendentem insinuabat; nec eos parentes, quos ille nominans (Luc. III, 23-38). Alia enim erat origo sacerdotalis, quae per unum ex filiis David, sicuti essolet, de tribus sacerdotali matrimonium sortientem, effecerat ut Maria de utraque tribu, id est, de regia et sacerdotali cognationem duceret. Nam et quando censiti sunt Joseph et Maria, scriptum est eos fuisse de domo, id est de genere David (Id. II, 4). Et Elisabeth, quae nihilominus cognata Mariae scribitur, erat de tribu sacerdotali (Id. I, 36, 5). Sicut autem Matthaeus, qui tanquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem Christum insinuat, per Salomonem a David descendit; quia Salomon de illa in qua David peccaverat, natus est: ita Lucas, qui tanquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan ascendit ad David; quia Nathan propheta missus fuerat, cujus correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit (II Reg. XII, 1, 13). Itaque posteaquam transiit Lucas personam David, non dissonat a Matthaeo in nominibus generatorum. Nam eos nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille descendens ab Abraham usque ad David. A David enim in duas familias, regiam et sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum duarum familiarum, sicut dictum est, regiam descendens Matthaeus, sacerdotalem ascendens Lucas secutus est: ut Dominus noster Jesus Christus rex et sacerdos noster, et cognationem duceret de stirpe sacerdotali, et non esset tamen de tribu sacerdotali, hoc est, de tribu Levi; sed esset de tribu Juda, hoc est, de tribu David, ex qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius David maxime dicitur secundum carnem, quia et Lucas ascendens, et Matthaeus descendens, in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut evacuaturus sacrificia, quae secundum ordinem Aaron in levitico sacerdotio fiebant, non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum, et ad ipsum sacerdotium quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui, quod in veteri sacerdotio figurabatur, implevit: et holocausti ejus imaginem ad memoriam passionis suae in Ecclesia celebrandam dedit, ut esset sacerdos in aeternum, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech (Hebr. VI, 20). Cujus rei sacramentum diligentius adhuc considerari potest. Sed propter duos pisces, in quibus duas personas, regiam et sacerdotalem figuratas esse diximus, hactenus hinc tractatum esse sufficiat. 3. Quod autem super fenum turba illa discubuit, significat eos qui Testamentum Vetus acceperant; quia regnum eis temporale et Jerusalem temporalis promittebatur, in spe carnali collocatos fuisse. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni (Isai. XL, 6). Quod autem de reliquiis fragmentorum duodecim cophini buccellarum repleti sunt, significabat de ipsius Legis adapertione et disputatione, quam Judaei reliquerant et deseruerant, repletos fuisse discipulos Domini, in quibus duodenarius numerus principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti, quando Dominus, quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in Lege, discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis fractione cognoverunt (Luc. XXIV, 27-31). 4. Et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est, ad Novi Testamenti praedicationem recte intelligitur pertinere. Non enim ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dixit Joannes. Haec ergo pastio de panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae notissima illa septenaria sancti Spiritus operatione refecta cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur, sicut in veteri lege, ubi duo soli ungebantur, rex et sacerdos; sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Jesu Christo crediderunt, et in ejus nomine uncti sunt, et missi ad praedicandum Evangelium, et ad sustinendum turbulentum mare hujus saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit (II Cor. V, 20). Neque in ipsa turba quinque millia hominum fuerunt, sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est, quinque sensibus carnis dediti significantur; sed quatuor millia potius, quo numero significantur spirituales, propter quatuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritualiter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et justitiam. Quarum prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum: secunda, refrenatio cupiditatis ab iis quae temporaliter delectant: tertia, firmitas animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt: quarta, quae per caeteras omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi. 5. Sane et ibi quinque millia hominum, et hic quatuor millia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur (Matth. XV, 34-38): quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intelligamus et in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam justitiam quae secundum legem est, in qua justitia apostolus Paulus sine querela se conversatum esse dicit (Philipp. III, 6); fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim mulierum sexus ad actiones, et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est, quam idola colere; quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait, Neque idolis servientes, quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (I Cor. X, 7)? Mulieribus ergo similes erant, qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei pervenirent, non viriliter perseverantes tentaverunt Deum: pueris autem, qui sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Non solum autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non perdurant occurrere in virum perfectum (Ephes. IV, 13), vel infirmitate virium, vel mentis levitate, mulieribus et pueris comparandi sunt. Nam illis dicitur, Si tamen initium substantiae ejus usque in finem firmum retineamus (Hebr. III, 14); illis autem, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20). Et ideo neque in Vetere, neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed sive ibi quinque millia, sive hic quatuor millia, exceptis mulieribus et pueris fuisse dicuntur (Matth. XIV, 21, et XV, 38). 6. Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur, ut congruenter in monte uterque populus pasceretur; hic tamen non in feno discumbitur, sed in terra. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Jerusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur: hic autem remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti, spei permanentis firmamentum, tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat. 7. Et quoniam rectissime dicit Apostolus, Prius autem quam veniret fides, sub Lege custodiebamur (Galat. III, 23); hoc significare videtur et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus pasturus erat, Non opus habent ire; sed date illis vos manducare (Matth. XIV, 16). Sub his autem verbis figuraliter tanquam custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent discipuli, ut dimitteret eos. Hujus vero turbae, quae ad septem panes pertinet, ultro se misereri dixit, quod jam tertius dies esset, ex quo ei jejuni haesissent. In toto enim saeculo generis humani tertium tempus est, quo fidei christianae gratia data est. Primum est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia. Et quoniam quartum adhuc restat, quo ad plenissimam pacem Jerusalem coelestis venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum; propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim dispensatio, qua nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine apparere dignatus est, et dedit nobis pignus Spiritum sanctum, cujus operatione septenaria vegetaremur, apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore conjuncto: haec ergo dispensatio quid aliud agit, nisi ut ad palmam supernae vocationis sine defectu virium pervenire possimus? Per fidem enim ambulamus, et non per speciem (II Cor. V, 5, 7). Et ipse apostolus Paulus nondum se dicit comprehendisse regnum Dei, Sed ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 13-16); quia tertio die Domino adhaerentes et ab illo pasti, non deficiemus in via. 8. Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed relictae sunt escae. Non enim frustra de futuro dictum est, Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Et credo ita futurum, propter mulieres et pueros. Sed tamen septem sportas reliquiae fragmentorum impleverunt, ad quas Ecclesia septiformis, quae in Apocalypsi etiam describitur (Apoc. I, 4), pertinet, id est, omnis qui perseveraverit usque in finem. Ille enim qui dixit, Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? significavit quidem in extremo convivii relinqui posse et deseri escas suas: sed quoniam ipse item dixit, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 13); significavit non defuturam Ecclesiam, quae septenario numero eosdem septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis, quae ipsam perseverantiam in sportis videtur significare, contineat. LXII. De eo quod scriptum est in Evangelio, Quia baptizabat Jesus plures quam Joannes; quamvis ipse non baptizaret, sed discipuli ejus (Joan. IV, 1, 2). Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore quo scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Joannes, acceperint Spiritum sanctum. Alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Id., VII, 39). Et facillime quidem ita respondetur, quod Dominus Jesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post ejus clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in coelum, acciperent Spiritum sanctum. Sed occurrit animo latro ille cui dictum est, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso; qui nec ipsum Baptismum acceperat. Quanquam Cornelius, et qui cum eo ex Gentibus crediderant, Spiritum sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint (Act. X, 44, 47): non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu sancto dicere potuerit, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 43, 42). Nemo enim dicit, Dominus Jesus, ait Apostolus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Cujus fidei fructum ipse Dominus monstravit dicens, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque justitia deputatum est etiam Baptisma credenti latroni, et pro accepto habitum in animo libero, quod in corpore crucifixo accipi non poterat sic etiam Spiritus sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem; post manifestationem autem divinitatis ejus manifestius datus est. Et hoc dictum est, Spiritus autem nondum erat datus: id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur. Sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio ejus aeterna nunquam esse destitit. Sicut et adventus ejus ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali. Nam illuc venit, ubi erat: quia in sua propria venit; et, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est (Joan. I, 11, 10). Sicut ergo Domini adventus intelligitur demonstratio corporalis, tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus Prophetis sanctis tanquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est: sic et adventus Spiritus sancti demonstratio Spiritus sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos, et coeperunt loqui linguis (Act. II, 3, 4). Nam si non erat in hominibus Spiritus sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo dicere potuit David, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Psal. L, 13)? Aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacharias vir ejus ut prophetarent, et Anna, et Simeon, de quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu sancto, illa quae in Evangelio legimus dixerint (Luc. I, 41-45, 60-79, et II, 25-38)? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per creaturam visibilem visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum temporumque ordine ac distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Joannem, et tamen posteaquam baptizatus est, descendere in eum Spiritus sanctus visus est in columbae specie (Matth. III, 13-16): sic intelligendum est et ante manifestum et visibilem adventum Spiritus sancti quoscumque homines sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intelligamus etiam ista ipsa visibili demonstratione Spiritus sancti, qui adventus ejus dicitur, ineffabili modo largius in hominum corda vel etiam incogitabili plenitudinem ejus infusam.
LXIII. De Verbo. In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Quod graece λόγος dicitur, latine et rationem et verbum significat. Sed hoc loco melius verbum interpretamur, ut significetur non solum ad Patrem respectus, sed ad illa etiam quae per Verbum facta sunt operativa potentia. Ratio autem, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.
LXIV. De muliere Samaritana. 1. Evangelica sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent, et ea nonnulli minus diligenter minusque sobrie interpretando, afferunt plerumque pro salute perniciem, et pro cognitione veritatis errorem: inter quae illud est sacramentum, quod scriptum est, Dominum hora diei sexta venisse ad puteum Jacob, fessumque ab itinere sedisse, et a muliere Samaritana potum petisse, et caetera quae in eodem Scripturarum loco discutienda et pertractanda dicuntur. De qua re id primo tenendum est, quod in omnibus Scripturis summa vigilantia custodiri oportet, ut secundum fidem sit sacramenti divini expositio. 2. Hora igitur diei sexta venit ad puteum Dominus noster. Video in puteo tenebrosam profunditatem. Admoneor ergo intelligere mundi hujus infimas partes, id est, terrenas, quo venit Dominus Jesus hora sexta, id est, sexta aetate generis humani, tanquam in senectute veteris hominis, quo jubemur exui, ut induamur novo, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, 22-24). Nam sexta aetas senectus est; quoniam prima, infantia; secunda, pueritia; tertia, adolescentia; quarta, juventus; quinta, gravitas. Veteris itaque hominis vita, quae secundum carnem temporali conditione peragitur, sexta aetate senectute concluditur. Qua senectute, ut dixi, humani generis Dominus noster et creator nobis et reparator advenit; ut moriente scilicet vetere homine, novum in se constitueret, quem exutum labe terrena in coelestia regna transferret. Ergo nunc puteus, ut dictum est, mundi hujus terrenum laborem et errorem tenebrosa profunditate significat. Et quoniam exterior est homo vetus, et novus interior; dictum est enim ab Apostolo, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem: rectissime omnino (quoniam omnia visibilia ad exteriorem hominem pertinent, quibus christiana disciplina renuntiatur) hora sexta venit Dominus ad puteum, id est, medio die, unde jam incipit sol iste visibilis declinare in occasum: quoniam et nobis vocatis a Christo visibilium delectatio minuitur, ut invisibilium amore homo interior recreatus, ad interiorem lucem quae nunquam occidit, revertatur, secundum apostolicam disciplinam, non quaerens quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV, 16, 18). 3. Quod autem fatigatus venit ad puteum, infirmitatem carnis significat; quod sedit, humilitatem: quia et imbecillitatem carnis pro nobis suscepit, et homo hominibus tam humiliter apparere dignatus est. De hac infirmitate carnis propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Isai. LIII, 3). De humilitate vero Apostolus loquitur dicens: Humiliavit se, factus subditus usque ad mortem (Philipp. II, 8). Quanquam illud quod sedit, quoniam solent sedere doctores, possit alio intellectu non humilitatis modestiam, sed magistri demonstrare personam. 4. Sed quaeri potest quare a muliere Samaritana, quae hydriae aqua implendae gratia venerat, bibere postulaverit, cum ipse postea spiritualis fontis affluentiam se petentibus dare posse praedicaverit? Sed scilicet sitiebat Dominus mulieris illius fidem, quae quoniam Samaritana erat, et solet Samaria idololatriae imaginem sustinere: ipsi enim separati a populo Judaeorum, simulacris mutorum animalium, id est, vaccis aureis animarum suarum decus addixerant: venerat autem Dominus noster Jesus, ut gentium multitudinem, quae simulacris serviebat; ad munimentum fidei christianae et incorruptae religionis adduceret. Non est enim, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12). Eorum ergo fidem sitit, pro quibus sanguinem fudit. Dixit ergo ad eam Jesus: Mulier, da mihi bibere. Et ut noveris quid sitiebat Dominus noster, post paululum veniunt discipuli ejus, qui perrexerant in civitatem ut cibos emerent, et dicunt ei: Rabbi, manduca. Ille autem dixit eis: Ego habeo escam manducare, quam vos nescitis. Dicunt ergo discipuli ejus ad alterutrum: Numquid aliquis attulit ei manducare? Dixit eis Jesus: Cibus meus est ut faciam ejus voluntatem qui me misit, et ut perficiam opus ejus. Numquid hic intelligitur alia voluntas Patris, qui eum misit, et opus ejus quod se perficere velle respondit, nisi ut nos ad fidem suam a pernicioso mundi errore converteret? Qualis est ergo cibus ejus, talis et potus. Quapropter hoc in illa muliere sitiebat, ut faceret in ea voluntatem Patris, et perficeret opus ejus. Sed carnaliter intelligens respondit: Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis, cum sim mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. Cui Dominus noster dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi, Da mihi bibere; tu magis petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam: ut hinc ei ostenderet, non se talem aquam petisse, qualem ipsa intellexerat; sed quia ipse sitiebat fidem ejus, eidemque sitienti Spiritum sanctum dare cupiebat. Hanc enim recte intelligimus aquam vivam, quod est donum Dei, sicut ipse ait, Si scires donum Dei. Et sicut idem Joannes evangelista testatur alio loco dicens: quod stabat Jesus, et clamabat, Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Consequenter omnino. Qui credit, inquit, in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae: quia primo credimus, ut haec dona mereamur. Haec ergo flumina aquae vivae quae illi mulieri volebat dare, merces est fidei quam prius in illa sitiebat. Cujus aquae vivae interpretationem ita subjicit: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant hi qui in eum credituri erant. Nondum autem erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 37-39). Hoc itaque donum Spiritus sancti est, quod post suam clarificationem dedit Ecclesiae, sicut alia Scriptura dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19; Ephes. IV, 8). 5. Sed adhuc illa mulier carnaliter sapit; sic enim respondit: Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est; unde mihi habes dare aquam vivam? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis hunc puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? Nunc vero jam Dominus exponit quid dixerit. Omnis, inquit, qui biberit de aqua ista, sitiet iterum: qui autem biberit de aqua quam ego dedero, non sitiet in sempiternum; sed aqua illa quam dedero, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Sed adhuc mulier prudentiam carnis amplectitur. Quid enim respondit? Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Cum sciret eam virum non habere, cur hoc dixerit, quaeritur. Namque cum mulier dixisset, Non habeo virum; dicit ei Jesus, Bene dixisti non habere te virum: quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes non est tuus vir; hoc verum dixisti. Sed non sunt haec carnaliter accipienda, ne huic ipsi adhuc mulieri Samaritanae similes esse videamur. Sed de illo dono Dei si aliquid jam gustavimus, spiritualiter ista tractemus. 6. Quinque viros, quinque libros qui per Moysen ministrati sunt, nonnulli accipiunt. Quod autem dictum est, Et nunc quem habes, non est tuus vir; de se ipso Dominum dixisse intelligunt, ut iste sit sensus: Primo quinque libris Moysi, quasi quinque viris servisti; nunc autem quem habes, id est, quem audis, qui loquitur tecum, non est tuus vir, quia nondum in eum credidisti. Sed quoniam nondum credens Christo, adhuc utique illorum quinque virorum, id est quinque librorum copulatione tenebatur, potest movere quomodo dici potuerit, Quinque viros habuisti, quasi nunc eos jam non haberet, cum adhuc utique ipsis subdita viveret. Deinde cum quinque libri Moysi nihil aliud quam Christum praedicent, sicut ipse ait, Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; ille enim de me scripsit (Joan. V, 46); quomodo potest intelligi a quinque illis libris recedere hominem, ut ad Christum transeat, cum ille qui credit in Christum, non relinquendos quinque illos libros, sed spiritualiter intelligendos, multo avidius amplectatur? 7. Est ergo alius intellectus, ut quinque viri intelligantur quinque corporis sensus: unus qui ad oculos pertinet, quo lucem istam visibilem et quoslibet colores formasque corporum cernimus; alter aurium, quo vocum et omnium sonorum momenta sentimus; tertius narium, quo varia odorum suavitate delectamur; quartus in ore gustus, qui dulcia et amara sentit, et omnium saporum habet examen; quintus per totum corpus tangendo dijudicat calida et frigida, mollia et dura, levia et aspera, et quidquid aliud est quod tangendo sentimus. Istis itaque carnalibus quinque sensibus prima hominis aetas imbuitur necessitate naturae mortalis qua ita post peccatum primi hominis nati sumus, ut nondum reddita luce mentis, carnalibus sensibus subditi, carnalem vitam sine ulla veritatis intelligentia transeamus. Tales necesse est esse infantes et parvulos pueros, qui nondum possunt accipere rationem. Et quia naturales sunt isti sensus, qui primam aetatem regunt, et Deo artifice nobis tributi sunt, recte dicuntur viri, id est mariti, tanquam legitimi; quoniam non eos error vitio proprio, sed Dei artificio natura contribuit. Cum autem quisque venerit ad eam aetatem, ut jam possit capax esse rationis, si veritatem statim comprehendere potuerit, non jam illis sensibus rectoribus utetur; sed habebit virum, spiritum rationalem, cui sensus illos in famulatum redigat, servituti subjiciens corpus suum: cum anima non jam quinque viris, id est, quinque corporis sensibus subdita est, sed Verbum divinum habet legitimum virum, cui copulata et inhaerens, cum et ipse spiritus hominis haeserit Christo, quia caput viri Christus est (I Cor. XI, 3), amplexu spirituali aeterna vita sine ullo separationis timore perfruitur. Quis nos enim separare poterit a charitate Christi (Rom. VIII, 35)? Sed quoniam illa mulier errore tenebatur qui significabat multitudinem saeculi vanis superstitionibus subjugati, post tempora illa quinque carnalium sensuum, quibus prima aetas, ut diximus, regitur, non eam Verbum Dei acceperat in conjugium, sed complexu adulterino diabolus obtinebat. Itaque illi Dominus dicit, videns eam esse carnalem, id est, carnaliter sapere: Vade, voca virum tuum, et veni huc; id est, remove te ab affectione carnali, in qua nunc constituta es, unde non potes intelligere quae loquor: et voca virum tuum, id est, spiritu intelligentiae praesens esto. Est enim animae quasi maritus quodam modo spiritus hominis, qui animalem affectionem tanquam conjugem regit. Non ille Spiritus sanctus, qui cum Patre et Filio incommutabilis manet, et dignis animis incommutabiliter datur: sed spiritus hominis, de quo Apostolus dicit, Nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus hominis. Nam ille Spiritus sanctus, Spiritus Dei est; de quo iterum dicit sic: Et quae Dei sunt nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Hic ergo spiritus hominis cum praesens est, id est, intentus, et se pietate subjicit Deo, intelligit homo quae spiritualiter dicuntur. Cum autem diaboli error, tanquam absente intellectu, in anima dominatur, adulter est. Voca ergo, inquit, virum tuum, id est, spiritum qui in te est, quo potest homo intelligere spiritualia, si eum lux veritatis illustret; ipse adsit, cum loquor tibi, ut spiritualem possis accipere aquam. Et eum illa diceret, Non habeo virum; Bene, inquit, dixisti: quinque enim viros habuisti, id est quinque sensus carnis, qui te in prima aetate rexerunt; et nunc quem habes, non est tuus vir, quia non est in te spiritus, qui intelligit Deum, cum quo legitimum possis habere connubium; sed error diaboli potius dominatur, qui te adulterina contaminatione corrumpit. 8. Et fortasse ut intelligentibus indicaret, quinque memoratos corporis sensus quinque virorum nomine significari, post quinque responsiones carnales ista mulier sexta responsione nominat Christum. Nam prima ejus responsio est, Tu cum sis Judaeus, quomodo a me bibere petis? Secunda, Domine, neque hauritorium habes, et puteus altus est. Tertia, Domine, da mihi hanc aquam, ut neque sitiam, neque veniam huc haurire. Quarta, Non habeo virum. Quinta, Video quia propheta es: patres nostri in monte hoc adoraverunt. Nam et ista responsio carnalis est. Carnalibus enim datus fuerat locus terrenus, ubi orarent: spirituales autem in spiritu et veritate oraturos Dominus dixit. Quod posteaquam locutus est, sexta mulieris responsio Christum fatetur omnium istorum esse doctorem: dicit enim, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus: cum venerit, ipse nobis annuntiabit omnia. Sed adhuc errat, quia cum quem venturum sperat, venisse non videt. Verumtamen misericordia Domini nunc error iste tanquam adulter expellitur. Dicit enim ei Jesus: Ego sum qui tecum loquor. Quo audito illa non respondit, sed statim relicta hydria sua abiit in civitatem festinans, ut Evangelium et Domini adventum, non tantum crederet, sed etiam praedicaret. Nec hoc quod relicta hydria discessit, negligenter praetereundum est. Hydria enim fortasse amorem saeculi hujus significat, id est, cupiditatem, qua sibi homines de tenebrosa profunditate, cujus imaginem puteus gerit, hoc est, de terrena conversatione hauriunt voluptatem: qua percepta iterum in ejus appetitum inardescant, sicut de aqua illa qui biberit, inquit, sitiet iterum (Joan. IV, 5-34). Oportebat autem ut Christo credens, saeculo renuntiaret, et relicta hydria cupiditatem saecularem se reliquisse monstraret; non solum corde credens ad justitiam, sed etiam ad salutem ore confessura et praedicatura quod credidit (Rom X, 10). LXV. De resurrectione Lazari. Quanquam secundum evangelicam historiam resuscitatum Lazarum plena fide teneamus; tamen et in allegoria significare aliquid non dubito. Neque cum res factae allegorizantur, gestae rei fidem amittunt. Sicut duorum filiorum Abrahae allegoriam Paulus exponit duo esse Testamenta (Galat. 4, 22-24); numquid ideo, aut Abraham non fuit, aut illos filios non habuit? Ergo et in allegoria accipiamus Lazarum in monumento, animam terrenis peccatis obrutam, id est, omne humanum genus: quam alio loco Dominus per ovem perditam significat, propter quam liberandam relictis nonaginta novem in montibus, descendisse se dicit (Luc. XV, 4). Quod autem interrogat dicens, Ubi eum posuistis? vocationem nostram quae fit in occulto, arbitror significare. Praedestinatio enim vocationis nostrae occulta est: cujus secreti signum est interrogatio Domini quasi nescientis, cum ipsi nesciamus; sicut dicit Apostolus Ut cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII, 12). Vel quod ignorare se peccatores alio loco Dominus ostendit dicens, Non novi vos (Matth. VII, 23): quod significabat Lazarus sepultus; quia in disciplina et praeceptis ejus non sunt peccata. Huic interrogationi simile est illud in Genesi, Adam ubi es (Gen. III, 9)? Quoniam peccaverat, et se absconderat a facie Dei. Quam occultationem hic sepultura significat: ut peccantis habeat similitudinem moriens; sepultus, absconditi a facie Dei. Auferte autem lapidem, quod ait, illos puto significare, qui venientibus ad Ecclesiam ex Gentibus onus circumcisionis imponere volebant; contra quos multipliciter scribit Apostolus (Galat. II): vel eos qui in Ecclesia corrupte vivunt, et offensioni sunt credere volentibus. Dicit illi Martha: Domine, jam quarta dies est, et putet. Ultimum quatuor elementorum terra est: significat ergo putorem terrenorum peccatorum, id est cupiditatum carnalium. Terra es, inquit Adae Dominus, cum peccasset, et in terram ibis (Id. III, 19). Et sublato lapide exiit de monumento involutus manibus et pedibus, et facies ejus tecta erat sudario. Quod autem exiit de monumento, animam significat recedentem a carnalibus vitiis. Quod vero institis obvolutus, hoc est, quod etiam a carnalibus recedentes et mente servientes legi Dei, adhuc tamen in corpore constituti alieni a molestiis carnis esse non possumus, dicente Apostolo, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Quod autem facies ejus sudario tecta erat, hoc est, quod in hac vita plenam cognitionem habere non possumus, sicut Apostolus dicit: Nunc videmus per speculum in aenigmate, postea autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et dixit Jesus: Solvite eum, et sinite ire (Joan. XI, 1-44); hoc est, quod post hanc vitam auferentur omnia velamenta, ut facie ad faciem videamus. Quantum autem intersit inter hominem quem Dei Sapientia gestabat, per quem liberati sumus, et caeteros homines, hinc intelligitur, quod Lazarus nisi exiens de monumento non solvitur; id est, etiam renata anima nisi resolutione corporis libera ab omni peccato et ignorantia esse non potest, quamdiu per speculum et in aenigmate videt Dominum: illius autem linteamina et sudarium, qui peccatum non fecit, et nihil ignoravit, in monumento inventa sunt (Id. XX, 7). Ipse enim solus in carne non tantum monumento non est oppressus, ut aliquod peccatum in eo inveniretur (Isai. LIII, 9), sed nec linteis implicatus, ut eum aliquid lateret, aut ab itinere retardaret.
LXVI. De eo quod scriptum est, An ignoratis, fratres (scientibus enim Legem loquor), quia Lex dominatur homini, in quantum tempus vivit? usque ad eum locum in quo scriptum est, Vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11). 1. Apostolus in hac similitudine, in qua de viro et muliere loquitur, quoniam mulier tenetur lege viri, tria quaedam consideranda commendat; mulierem, virum, et legem: mulierem scilicet subjugatam viro per vinculum legis, quo vinculo morte viri liberatur, ut cui vult nubat. Sic enim dicit: Mulier enim sub viro, vivo marito, juncta est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, evacuata est a lege viri. Igitur vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege, ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro. Huc usque similitudo est. Deinde incipit rem loqui, cui explanandae ac probandae similitudinem induxit. In qua etiam re tria similiter attendenda sunt; homo, peccatum, lex. Tamdiu enim dicit sub lege esse hominem, quamdiu vivit peccato; quemadmodum tamdiu mulier sub lege viri est, quamdiu vivit vir. Hoc autem peccatum hic intelligendum est, quod accessit per legem. Quod peccatum dicit supra modum esse; quoniam cum jam appareat esse peccatum, fit tamen, et adjuncta praevaricatione cumulatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Rom. IV, 15). Et hoc est quod dicit, Ut fiat supra modum peccator, aut peccatum per mandatum. Quapropter legem, quamvis a peccando prohibeat, non tamen sic dicit datam, ut liberaret a peccato; sed ut demonstraret peccatum, cui serviens anima debet se ad gratiam Liberatoris convertere, ut a peccato liberetur. Per legem enim cognitio peccati (Id. III, 21). Et alio loco dicit: Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. Ubi ergo non est gratia Liberatoris, auget peccandi desiderium prohibitio peccatorum. Quod quidem ad hoc utile est, ut sentiat anima se ipsam non sibi sufficere ad extrahendum se de servitute peccati; atque hoc modo detumescente atque exstincta omni superbia, subdatur Liberatori suo, sinceriterque homo dicat, Adhaesit anima mea post te (Psal. LXII, 9): quod est jam non esse sub lege peccati, sed in lege justitiae. Lex autem peccati dicitur, non quia lex ipsa peccatum est, sed quia peccatoribus imponitur. Ideo etiam lex mortis, quia stipendium peccati, mors (Rom. VI, 23); aculeus mortis, peccatum; virtus autem peccati, lex (I Cor. XV, 56). Peccando enim ad mortem labimur. Vehementius enim peccamus lege prohibente, quam si nulla lege prohiberemur. Accedente autem gratia, idipsum quod lex onerose jusserat, jam sine onere ac libentissime implemus. Lex ergo peccati et mortis, id est, quae imposita est peccantibus atque morientibus, jubet tantum ne concupiscamus, et tamen concupiscimus. Lex autem spiritus vitae, quae pertinet ad gratiam, et liberat a lege peccati et mortis, facit ut non concupiscamus, et impleamus jussa legis, non jam servi legis per timorem, sed amici per charitatem, et servi justitiae unde illa lex promulgata est. Justitiae autem non serviliter, sed liberaliter serviendum est, id est, charitate potius quam timore. Ideoque verissime dictum est, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed legem statuimus (Rom. III, 31). Hoc enim efficit fides, quod lex jubet. Statuitur ergo lex per fidem: quae fides si non sit, jubet tantum lex, et non implentes jussa, reos tenet, ut eos gementes et non valentes implere quae jussa sunt, ad gratiam Liberatoris aliquando convertat. 2. Cum ergo tria quaedam in illa similitudine videamus, mulierem, virum, et legem; et rursum in hac re propter quam similitudo adhibita est, tria, animam, peccatum, et legem peccati: hoc solum hic diversum est, quod in illa similitudine vir moritur, ut nubat mulier cui volet, et a lege viri solvatur; hic autem ipsa anima moritur peccato, ut nubat Christo; cum autem moritur peccato, moritur etiam legi peccati. Itaque, ait, fratres mei, et vos mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. Cum enim essemus in carne, inquit, id est, carnalibus desideriis obstricti teneremur, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Aucta concupiscentia, quam lex prohibet, ubi non erat fides, et ad cumulum peccatorum praevaricationis crimen est adjectum: quia ubi non est lex, nec praevaricatio. Has dicit passiones, quae per legem sunt, operatas in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Sub istis passionibus, tanquam sub viro dominante, agebat anima antequam veniret gratia per fidem. His ergo passionibus moritur, qui jam servit mente legi Dei; quamvis ipsae passiones nondum mortuae sint, quamdiu carne servit legi peccati. Restat ergo adhuc aliquid ei qui est sub gratia, quod eum non vincat, nec captivum ducat, donec mortificetur totum quod consuetudine prava roboratum est et unde corpus etiam nunc mortuum esse dicitur, quamdiu non perfecte servit spiritui. Continget autem ut perfecte serviat, cum fuerit et ipsum mortale corpus vivificatum. 3. Ex quo comprehendimus quatuor esse differentias etiam in uno homine, quibus gradatim peractis in vita aeterna manebitur. Quia enim oportebat atque id justum erat, ut posteaquam natura nostra peccavit, amissa beatitudine spirituali, quae paradisi nomine significatur, animales carnalesque nasceremur; prima est actio ante Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace. Ante Legem actio est, cum peccatum ignoramus, et sequimur carnales concupiscentias. Sub Lege est actio, cum jam prohibemur a peccato, et tamen consuetudine ejus victi peccamus, quoniam nos nondum adjuvat fides. Tertia actio est, quando jam plenissime credimus Liberatori nostro, nec meritis nostris aliquid tribuimus, sed ejus misericordiam diligendo, jam non vincimur delectatione consuetudinis malae, cum ad peccatum nos ducere nititur; sed tamen adhuc eam interpellantem patimur, quamvis ei non tradamur. Quarta est actio, cum omnino nihil est in homine quod resistat spiritui, sed omnia sibimet concorditer juncta et connexa unum aliquid firma pace custodiunt: quod fiet mortali corpore vivificato, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54, 55). 4. Ad primam actionem demonstrandam ista testimonia interim occurrunt: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et sic per omnes homines pertransiit, in quo omnes homines peccaverunt. Usque ad legem enim peccatum in hoc mundo fuit. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset (Rom. V, 12, 13). Et iterum: Sine lege enim peccatum mortuum est; ego autem vivebam aliquando sine lege. Quod enim hic dicit, mortuum est; hoc est quod superius dicit, non deputabatur, id est, latebat. Quod manifestat in consequentibus dicens, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: id est, per legem; quia bona est lex, si quis ea legitime utatur (I Tim. I, 8). Si ergo hic ait, ut appareat peccatum; manifestum est quod superius ideo dicebat mortuum et non deputari, quia non apparebat antequam lege prohibente ostenderetur. 5. Ad secundam actionem ista testimonia conveniunt: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Accessit enim et praevaricatio, quae non erat. Et illud quod jam commemoratum est: Cum essemus enim in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. Et illud: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam Et paulo post: Adveniente, inquit, mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit. Quod ergo ait, Mortuus sum; vult intelligi, mortuum me esse cognovi: quia jam etiam praevaricatione peccat, qui videt per legem quid facere non debeat, et tamen facit. Quod autem ait, Fefellit me peccatum, occasione accepta per mandatum: sive quia suasio delectationis ad peccatum vehementior est, cum adest prohibitio; sive quia etiam si quid homo fecerit secundum jussa legis, si adhuc non sit fides, quae in gratia est, vult sibi hoc tribuere, non Deo, et superbiendo plus peccat. Sequitur ergo, et dicit: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum delinquens per mandatum. Scimus autem quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, id est, carni consentio, nondum spirituali gratia liberatus: venumdatus sub peccato, id est, peccans pretio temporalium voluptatum. Quod enim operor, ignoro: id est, non agnosco esse in praeceptis veritatis, ubi est vera scientia. Secundum hanc locutionem dicit Dominus peccatoribus, Non novi vos. Non enim eum aliquid latet, sed quia peccata non inveniuntur in regulis praeceptorum, quas habet veritas, ideo ipsa Veritas peccatoribus dicit, Non novi vos. Sicut enim tenebrae oculis non videndo, ita peccata mente ignorando sentiuntur. Ex ista locutione dictum arbitror in Psalmis, Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13)? Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc ago, consentio legi quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, hoc facio; jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam malum mihi adjacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Huc usque sunt verba hominis sub lege constituti, nondum sub gratia; qui etiamsi nolit peccare, vincitur a peccato. Invaluit enim consuetudo carnalis et naturale vinculum mortalitatis, quo de Adam propagati sumus. Imploret ergo auxilium, qui sic positus est, et noverit suum fuisse quod cecidit, non suum esse quod surgit. Jam enim liberatus agnoscens gratiam Liberatoris sui dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. 6. Et incipiunt jam verba dici hominis sub gratia constituti, in actione quam tertiam demonstravimus, quae habet quidem reluctantem mortalitatem carnis, sed non vincentem atque captivantem ad consensionem peccandi. Sic enim dicit: Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Nulla ergo condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, id est, per desideria carnalia: ideo enim non implebatur lex, quia ipsius justitiae nondum erat charitas, quae interiore delectatione teneret mentem, ne ad peccatum delectatione rerum temporalium traheretur. Ergo infirmabatur lex per carnem, id est, non efficiebat justos deditos carni. Sed Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati. Non enim caro peccati erat, quae non de carnali delectatione nata erat; sed tamen inerat ei similitudo carnis peccati, quia mortalis caro erat: mortem autem non meruit. Adam nisi peccando. Sed quid fecit Dominus? De peccato damnavit peccatum in carne: id est, suscipiendo carnem hominis peccatoris, et docendo quemadmodum viveremus, peccatum in ipsa carne damnavit, ut aeternorum charitate spiritus flagrans non duceretur captivus in consensionem libidinis. Ut justitia, inquit, legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Itaque praecepta legis per charitatem impleta sunt, quae per timorem non poterant. Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt sapiunt: id est, carnalia bona pro summis bonis concupiscunt. Qui autem secundum spiritum, quae sunt spiritus sentiunt. Prudentia enim carnis mors est: prudentia autem spiritus vita et pax. Quia prudentia carnis inimica est in Deum. Ipse ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret ex adverso aliud venire principium. Subjungit enim, et dicit, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest. Ergo facere contra legem, hoc est inimicum esse in Deum: non quia Deo aliquid nocere potest, sed sibi nocet quisquis resistit voluntati Dei: hoc est enim adversus stimulum calces mittere, ut Paulo apostolo, cum adhuc Ecclesiam persequeretur, divinitus dictum est (Act. IX, 5). Sic est autem dictum, Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest: tanquam si diceretur, Nix non calefacit; nec enim potest. Quamdiu enim nix est, non calefacit: sed resolvi potest et fervere, ut calefaciat; sed cum hoc facit, jam nix non est. Sic et prudentia carnis dicitur, cum anima pro magnis bonis temporalia bona concupiscit. Quamdiu enim appetitus talis inest animae, legi Dei subjecta esse non potest; id est, non potest implere quae lex jubet. Sed cum spiritualia bona desiderare coeperit, et temporalia contemnere, desinet esse carnis prudentia, et spiritui non resistet. Eadem namque anima cum inferiora appetit, prudentiam carnis habere dicitur; cum superiora, prudentiam spiritus: non quia prudentia carnis substantia est, qua induitur anima vel exuitur; sed ipsius animae affectio est, quae omnino esse desinet, cum se totam ad superna converterit. Qui autem in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt: id est, qui voluptatibus carnis acquiescunt. Ne quis enim de his dictum putaret, qui de hac vita nondum excesserunt, opportunissime subjunxit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Utique adhuc in hac vita constitutis loquitur. In spiritu enim erant, quia in fide et spe et charitate spiritualium rerum acquiescebant. Si tamen, inquit, Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Mortuum corpus dicit, quamdiu tale est, ut indigentia rerum corporalium molestet animam, et quibusdam motibus ex ipsa indigentia venientibus, ad appetenda terrena sollicitet. Quibus tamen quamvis existentibus mens ad illicita facienda non consentit, quae jam servit legi Dei, et sub gratia constituta est. Ad hoc enim valet quod supra dictum est, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et ille homo nunc describitur esse sub gratia, qui nondum habet perfectam pacem, quae corporis resurrectione et immutatione est futura. 7. Restat ergo ut de ipsa pace dicat resurrectionis corporis, quae quarta est actio; si tamen eam actionem dici oportet, quae summa requies est. Sequitur enim, et dicit: Si ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VII-VIII, 11). Hic et de resurrectione corporis evidentissimum testimonium est, et satis apparet quamdiu in hac vita sumus, non deesse molestias per mortalem carnem, neque titillationes quasdam delectationum carnalium. Quamvis enim non cedat, qui sub gratia constitutus mente servit legi Dei, tamen carne servit legi peccati. His gradibus homine perfecto, nulla substantia invenitur malum: neque Lex mala est, quae ostendit homini in quibus peccatorum vinculis jaceat, ut per fidem implorato Liberatoris auxilio, et solvi, et erigi, et firmisse constitui mereatur. In prima ergo actione, quae est ante Legem, nulla pugna est cum voluptatibus hujus saeculi: in secunda, quae sub Lege est, pugnamus, sed vincimur: in tertia pugnamus et vincimus: in quarta non pugnamus, sed perfecta et aeterna pace requiescimus. Subditur enim nobis quod inferius nostrum est, quod propterea non subdebatur, quia superiorem nobis deserueramus Deum. LXVII. De eo quod scriptum est, Existimo enim quod non sint condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis; usque ad id quod dictum est, Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 18-24). 1. Hoc capitulum obscurum est, quia non satis hic apparet quam nunc vocet creaturam. Dicitur autem secundum catholicam disciplinam creatura, quidquid fecit et condidit Deus Pater, per unigenitum Filium, in unitate Spiritus sancti. Ergo non solum corpora, sed etiam animae nostrae ac spiritus creaturae nomine continentur. Sic autem dictum est, Ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei: quasi nos non simus creatura, sed filii Dei, in quorum gloriae libertatem liberabitur a servitute creatura. Item dicit, Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc; non solum autem illa, sed et nos ipsi: tanquam aliud simus nos, aliud omnis creatura. Totum ergo capitulum particulatim considerandum est. 2. Existimo enim, inquit, quod indignae sint passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis: hoc manifestum est. Dixerat enim superius, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quod fieri non potest sine molestia, cui patientia necessaria est. Quo pertinet et quod paulo ante ait, Si tamen compatimur, ut et conglorificemur (Ibid. 13, 17). Quod itaque ait, Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; hoc eum puto dicere. Nam et hoc ipsum quod in nobis dolet, cum facta carnis mortificamus, id est, cum esurimus aut sitimus per abstinentiam, dum frenamus delectationem concubitus per castitatem, dum injuriarum lacerationes et contumeliarum aculeos per patientiam sustinemus, dum neglectis atque rejectis voluptatibus nostris pro fructu matris Ecclesiae laboramus; quidquid in nobis in hac atque hujusmodi attritione dolet, creatura est. Dolet enim corpus et anima, quae utique creatura est, et exspectat revelationem filiorum Dei; id est, exspectat quando appareat quod vocatum est, in ea gloria ad quam vocatum est. Quia enim Filius Dei unigenitus non potest appellari creatura, quandoquidem per ipsum facta sunt omnia quaecumque Deus fecit, distincte etiam nos vocamur creatura ante illam evidentiam gloriae, et distincte vocamur filii Dei, quamvis hoc adoptione mereamur: nam ille unigenitus natura Filius est. Ergo exspectatio creaturae, id est, exspectatio nostra, revelationem filiorum Dei exspectat; id est, exspectat quando appareat quod promissum est, quando re ipsa manifestum sit quod nunc spe sumus. Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa est revelatio filiorum Dei, quam nunc exspectat exspectatio creaturae: non quod creatura revelationem exspectet alterius naturae, quae non sit creatura; sed ipsa qualis nunc est, exspectat quando sit qualis futura est: tanquam si diceretur, Operante pictore subjectis sibi coloribus et ad opus ejus paratis, expectatio colorum manifestationem imaginis exspectat: non quia tunc sunt alii, et alii erunt, aut non colores erunt; sed tantum quod aliam dignitatem habebunt. 3. Vanitati enim, inquit, creatura subjecta est. Hoc est illud: Vanitas vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia est homini in omni labore suo, quem ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? Cui dictum est, In labore manducabis panem tuum (Gen. III, 19). Vanitati ergo creatura subjecta est, non sponte. Bene additum est, non sponte. Homo quippe sponte peccavit, sed non sponte damnatus est. Peccatum itaque fuit spontaneum, contra praeceptum facere veritatis: peccati autem poena, subjici fallaciae. Non ergo sponte creatura subjecta est vanitati: sed propter eum qui subjecit eam in spe; id est, propter ejus justitiam atque clementiam, qui neque impunitum reliquit peccatum, neque insanabilem voluit esse peccantem. 4 Quia et ipsa creatura, id est, ipse homo, cum jam signaculo imaginis propter peccatum amisso remansit tantummodo creatura: et ipsa itaque creatura, id est, et ipsa quae nondum vocatur filiorum forma perfecta, sed tantum vocatur creatura, liberabitur a servitute interitus. Quod itaque ait, et ipsa liberabitur, facit intelligi, et ipsa, quemadmodum et nos, id est, et de ipsis non est desperandum, qui nondum vocantur filii Dei, quia nondum crediderunt, sed tantum creatura: quia et ipsi credituri sunt, et liberabuntur a servitute interitus, quemadmodum nos qui jam filii Dei sumus, quamvis nondum apparuerit quid erimus. Liberabuntur ergo a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, et ipsi erunt ex servis liberi, et ex mortuis gloriosi in vita perfecta, quam habebunt filii Dei.
5. Scimus enim quia omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Omnis creatura in homine numeratur, non quod in eo sint omnes Angeli, et supereminentes Virtutes ac Potestates, aut coelum et terra et mare et omnia quae in eis sunt; sed quia omnis creatura partim spiritualis est, partim animalis, partim corporalis. Quod ut ab inferioribus consideremus, corporalis creatura per loca tenditur; animalis autem vivificat corporalem; spiritualis animalem regit, et tunc bene regit, cum ipsa regendam se subjicit Deo: cum autem transgreditur praecepta ejus, laboribus et aerumnis per eadem ipsa quae regere poterat implicatur. Qui ergo vivit ex corpore, carnalis homo vel animalis vocatur: carnalis, quia carnalia sectatur; animalis autem, quia fertur dissoluta lascivia animae suae, quam non regit spiritus, neque coercet intra metas naturalis ordinis; quia et ipse se non subdit regendum Deo. Qui autem spiritu animam regit, et per animam corpus (quod facere non potest, nisi Deum habeat et ipse rectorem, quoniam sicut caput mulieris vir, ita caput viri Christus est [I Cor. XI, 3] ), vocatur spiritualis. Quae vita cum aliqua molestia nunc agitur, post autem nullam patietur. Et quoniam summi Angeli spiritualiter vivunt, infimi autem animaliter, bestiae vero et omnia pecora carnaliter, corpus autem non vivit, sed vivificatur; omnis creatura in homine est, quia et intelligit spiritu, et sentit anima, et localiter corpore movetur. Omnis itaque creatura in homine congemiscit et dolet. Non enim totam, sed omnem dixit: tanquam si quis dicat, quod solem omnes homines vident qui sunt incolumes, sed non toti vident, quia tantum oculis vident: ita in homine omnis creatura est, quia et intelligit et vivit et corpus habet; sed non tota creatura in ipso est, quia sunt praeter ipsum et Angeli, qui intelligant et vivant et sint, et pecora quae vivant et sint, et corpora quae tantummodo sint; cum ipsum vivere magis sit, quam non vivere, et ipsum intelligere magis sit, quam sine intellectu vivere. Cum ergo miser homo congemiscit et dolet, omnis creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Usque adhuc autem recte dixit: quia etiam si sint aliqui jam in sinu Abrahae (Luc. XVI, 232), et latro ille cum Domino in paradiso constitutus (Id. XXIII, 43), illo die quo credidit, dolere destiterit; tamen usque adhuc omnis creatura congemiscit et dolet, quia in iis qui nondum liberati sunt, omnis est, propter spiritum et animam et corpus. 6. Non solum autem, inquit, omnis creatura congemiscit et dolet, sed et nos ipsi: id est, non solum in homine corpus et anima et spiritus simul dolent ex difficultatibus corporis, sed et nos ipsi, exceptis corporibus, in nobis ipsis congemiscimus, primitias habentes spiritus. Et bene dixit, primitias habentes spiritus: id est, quorum jam spiritus tanquam sacrificium oblati sunt Deo, et divino charitatis igne comprehensi sunt. Hae sunt primitiae hominis; quia veritas primum spiritum nostrum obtinet, ut per hunc caetera comprehendantur. Jam ergo habet primitias oblatas Deo, qui dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25). Et qui dicit: Deus cui servio in spiritu meo (Id. I, 9). Et de quo dicitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41). Sed quoniam adhuc dicit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? et adhuc talibus dicitur, Vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum manentem in vobis (Id. VIII, 11); nondum est holocaustum: erit autem, cum absorbebitur mors in victoriam; cum ei dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 54, 55)? Nunc ergo, inquit, non solum omnis creatura, id est, cum corpore, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus: id est, nos animae, quae jam primitias mentes nostras obtulimus Deo, in nobis ipsis congemiscimus, id est, praeter corpus: adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, id est, ut et ipsum corpus accipiens beneficium adoptionis filiorum, qua vocati sumus, totos nos liberatos, transactis omnibus molestiis, ex omni parte Dei filios esse manifestet. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Tunc ergo erit res quae nunc spes est, cum apparuerit quid erimus; id est, similes illi, quoniam videbimus eum sicuti est. 7. Hoc capitulum si hoc modo, ut tractatum est, aperiatur, non incidimus in illas molestias, quibus plerique homines dicere coguntur, omnes Angelos sublimesque Virtutes in dolore et gemitibus esse, antequam nos penitus liberemur, quoniam dictum est, Omnis creatura congemiscit et dolet. Quamvis enim adjuvent nos pro sua sublimitate, dum obtemperant Deo, qui pro nobis etiam unicum Filium suum dignatus est mittere; tamen sine gemitu et doloribus id facere credendi sunt, ne miseri existimentur, feliciorque sit de numero nostro Lazarus ille qui jam in Abrahae sinu requiescit. Praesertim quia dixit, eamdem creaturam quae congemiscit et dolet, vanitati esse subjectam; quod de summis et excellentibus Virtutum Potestatumque creaturis nefas est credere. Deinde liberandam eam dixit a servitute interitus; quo illos cecidisse, qui in coelis agunt vitam beatissimam, non possumus credere. Tamen nihil temere confirmandum est, sed pia diligentia etiam atque etiam verba divina tractanda sunt; ne forte quae congemiscit et dolet et vanitati subjecta est, possit aliquo modo alio intelligi, ut de summis Angelis, quamdiu nostrae infirmitati jussu Domini nostri opitulantur, non impie possit existimari. Sed sive illa quam exsecuti sumus, sive alia aliqua hujus capituli expositio proferatur; id tantum cavendum est, ne violet aut vulneret catholicam fidem. Scio enim vanos haereticos de hoc capitulo multa impia et inepta jactasse. LXVIII. De eo quod scriptum est: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)? 1. Cum videatur Apostolus corripuisse curiosos, dicendo, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? de hoc ipso illi quaestionem movent, et in ea sententia non desinunt esse curiosi, qua objurgata est ipsa curiositas: et impii quidem cum contumelia, ut dicant Apostolum in solvenda quaestione defecisse, et objurgasse quaerentes, quia non poterat quod quaerebatur exponere. Nonnulli autem haeretici quia non decipiunt, nisi cum scientiam quam non exhibent pollicentur, et adversantes Legi et Prophetis, quaecumque de illis Apostolus sermoni suo inseruit, falsa et a corruptoribus immissa esse criminantur, etiam hoc inter ipsa quae interpolata dicunt, numerare maluerunt, et negare Paulum dixisse, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quoniam si ipsis dicatur ad decipiendos homines calumniantibus, procul dubio tacebunt, nec audebunt ullam de voluntate omnipotentis Dei imperitis quos decipere cupiunt, scientiam polliceri. Quidam autem bona et pia mente Scripturas legentes quaerunt quid hic possit vel maledicentibus vel calumniantibus responderi. Sed nos et auctoritati apostolicae salubriter inhaerentes, et libros quos catholica disciplina custodit falsatos esse nequaquam existimantes, sentiamus quod verum est, indignos et infirmos esse ad intelligenda divina secreta quibus ista clauduntur: et eis murmurantibus et indignantibus quod consilia Dei non discunt, cum dicere coeperint, Ergo cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit (Ibid. 18, 19)? cum his ergo verbis aut calumniari Scripturas, aut latebram peccatorum suorum quaerere coeperint, ut praecepta contemnant, quibus ad vitam bonam pervenitur, respondeamus fidentissime, O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Nec eos reveriti sanctum canibus demus, aut projiciamus margaritas nostras ante porcos (Matth. VII, 6): si tamen jam ipsi canes et porci non sumus, et de meritis animarum revelante Spiritu sancto. sublime aliquid et a vulgari conjectura remotissimum, vel ex parte atque in aenigmate suspicemur. 2. Non enim Apostolus hoc loco sanctos prohibuit a quaerendo, sed eos qui nondum sunt in charitate radicati et fundati, ut possint comprehendere cum omnibus sanctis latitudinem, longitudinem, altitudinem et profundum, et caetera quae in eodem loco exsequitur (Ephes. III, 18, 19). Non ergo prohibuit a quaerendo, qui dicit, Spiritualis autem omnia judicat; ipse autem a nemine judicatur: et illud praecipue, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 15, 12). Quos ergo prohibuit, nisi luteos atque terrenos, qui nondum intrinsecus regenerati atque nutriti, imaginem illius hominis portant, qui primus factus est de terra terrenus (Id. XV, 47, 49)? Et quia ei a quo factus est, noluit obtemperare, in id lapsus est unde factus est, meruitque post peccatum audire, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Talibus igitur hominibus dicit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Quamdiu ergo figmentum es, nondum perfectus filius, quia nondum hausisti plenissimam gratiam qua nobis data est potestas filios Dei fieri (Joan. I, 12), quo possis audire, Jam non dicam vos servos, sed amicos (Id. XV, 15); tu quis es, qui respondeas Deo, et velis Dei nosse consilium? qui si hominis tibi aequalis nosse voluisses, impudenter faceres, nisi prius in amicitiam recipereris. Sicut ergo portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49), exuentes nos veterem hominem et induentes novum (Coloss. III, 9, 10), ut non dicatur nobis quasi luteo figmento: Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? 3. Et ut manifestum sit, non sanctificato spiritui, sed carnali luto ista dici, vide quid sequitur: Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21)? Ex quo ergo in paradiso natura nostra peccavit, ab eadem divina providentia, non secundum coelum, sed secundum terram, id est, non secundum spiritum, sed secundum carnem mortali generatione formamur, et omnes una massa luti facti sumus, quod est massa peccati. Cum ergo meritum peccando amiserimus, et misericordia Dei remota nihil aliud peccantibus nisi aeterna damnatio debeatur, quid sibi vult homo de hac massa, ut Deo respondeat et dicat, Quare me sic fecisti? Si vis ista cognoscere, noli esse lutum, sed efficere filius Dei per illius misericordiam, qui dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine ejus; non autem, quod tu cupis, antequam credant, divina nosse cupientibus. Merces enim cognitionis meritis redditur; credendo autem meritum comparatur. Ipsa autem gratia quae data est per fidem, nullis nostris meritis praecedentibus data est. Quod est enim meritum peccatoris et impii? Christus autem pro impiis et peccatoribus mortuus est (Id. V, 6), ut ad credendum non merito, sed gratia vocaremur, credendo autem etiam meritum collocaremus. Peccatores igitur credere jubentur, ut a peccatis credendo purgentur. Nesciunt enim quid recte vivendo visuri sint. Quapropter cum videre non possint, nisi recte vivant, nec recte vivere valeant, nisi credant; manifestum est a fide incipiendum, ut praecepta quibus credentes a saeculo hoc avertuntur, cor mundum faciant, ubi videri Deus possit. Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8): et per prophetiam canitur, In simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Quapropter recte dicitur hominibus in vetustate vitae manentibus, et propterea tenebrosum oculum animae gerentibus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem conspersione facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam? Expurga vetus fermentum, ut sis nova conspersio (I Cor. V, 7), et in ea ipsa non adhuc parvulus in Christo ut lacte potandus sis (Id. III, 2); sed perveni ad virum perfectum, ut sis inter illos de quibus dicitur, Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. II, 6). Tum demum recte et non praepostere audies, si qua sunt de animarum occultissimis meritis, et de gratia vel justitia, secreta omnipotentis Dei. 4. Nam de Pharaone facile respondetur, prioribus meritis quibus afflixit in regno suo peregrinos, dignum effectum cui obduraretur cor, ut nec manifestissimis signis jubentis Dei crederet. Ex eadem ergo massa, id est, peccatorum, et vasa misericordiae protulit, quibus subveniret, cum eum deprecarentur filli Israel; et vasa irae, quorum supplicio illos erudiret, id est, Pharaonem et populum ejus: quia quamvis essent utrique peccatores, et propterea ad unam massam pertinerent, aliter tamen tractandi erant qui uni Deo ingenuerant. Pertulit ergo in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et eo ipso quo ait, in multa patientia, satis significavit priora eorum peccata, in quibus eos pertulit; ut opportune tunc vindicaret, quando de illorum vindicta subveniendum erat his qui liberabantur. Et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Hic fortasse conturbatus ad illam quaestionem redis, Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Quid adhuc conqueritur? voluntati enim ejus quis resistit (Rom. IX, 18-23)? Prorsus cujus vult miseretur, et quem vult obdurat; sed haec voluntas Dei injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis; quia et ipsi peccatores cum propter generale peccatum unam massam fecerint, non tamen nulla est inter illos diversitas. Praecedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni efficiantur justificatione; et item praecedit in aliis peccatoribus quo digni sint obtusione. Habes eumdem apostolum alibi dicentem, Quoniam non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. I, 28). Quod eos dedit in reprobum sensum, hoc est, quod induravit cor Pharaonis (Exod. IV, 21): quod autem illi non probaverunt Deum habere in notitia, hoc est, quod digni exstiterunt qui darentur in reprobum sensum. 5. Tamen verum est quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Quia etiamsi levioribus quisque peccatis, aut certe quamvis gravioribus et multis, tamen magno gemitu et dolore poenitendi, misericordia Dei dignus fuerit, non ipsius est, qui si relinqueretur, interiret, sed miserentis Dei, qui ejus precibus doloribusque subvenit. Parum est enim velle, nisi Deus misereatur: sed Deus non miseretur, qui ad pacem vocat, nisi voluntas praecesserit ; quia in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Et quoniam nec velle quisquam potest, nisi admonitus et vocatus, sive intrinsecus, ubi nullus hominum videt, sive extrinsecus per sermonem sonantem, aut per aliqua signa visibilia; efficitur ut etiam ipsum velle Deus operetur in nobis (Philipp. II, 13). Ad illam enim coenam, quam Dominus dicit in Evangelio praeparatam, nec omnes qui vocati sunt, venire voluerunt; neque illi qui venerunt, venire possent, nisi vocarentur (Luc. XIV, 16-26). Itaque nec illi debent sibi tribuere qui venerunt; quia vocati venerunt: nec illi qui noluerunt venire, debent alteri tribuere, sed tantum sibi; quoniam ut venirent, vocati erant in libera voluntate. Vocatio ergo ante meritum voluntatem operatur. Propterea et si quisquam sibi tribuit quod venit vocatus, non sibi potest tribuere quod vocatus est. Qui autem vocatus non venit, sicut non habuit meritum praemii ut vocaretur, sic inchoat meritum supplicii cum vocatus venire neglexerit. Ita erunt duo illa: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Ad misericordiam pertinet vocatio: ad judicium pertinet beatitudo eorum qui venerunt vocati, et supplicium eorum qui venire noluerunt. Numquid ergo latebat Pharaonem quantum boni consecutae fuerint terrae illae per adventum Joseph (Gen. XLI)? Illius ergo rei gestae cognitio, vocatio ejus fuit, ut populum Israel misericorditer tractans non esset ingratus. Quod autem huic vocationi obtemperare noluit, sed exercuit crudelitatem in eis quibus humanitas et misericordia debebatur, meruit poenam, ut induraretur illi cor, et tantam caecitatem mentis pateretur, ut tot et tantis tamque manifestis Dei signis non crederet; quo posset ejus supplicio, sive obdurationis, sive ultimae visibilis submersionis, erudiri populus, cujus afflictione ille, et occultae obtusionis, et manifestae submersionis meritum sibi compararet (Exod. V-XIV). 6. Haec autem vocatio, quae sive in singulis hominibus, sive in populis, atque in ipso genere humano per temporum opportunitates operatur, altae et profundae ordinationis est. Quo pertinet etiam illud, In utero sanctificavi te (Jerem. I, 5); et, Cum esses in renibus patris tui, vidi te; et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3): cum dictum sit antequam nascerentur. Nec comprehendi potest, nisi forte ab eis qui diligunt Deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente sua, et diligunt proximos suos tanquam se ipsos (Matth. XXII, 37, 39). Tanta enim charitate fundati, possunt jam fortasse cum sanctis comprehendere longitudinem, latitudinem, altitudinem et profundum (Ephes. III, 18). Illud tamen constantissima fide retinendum, neque quidquam Deum injuste facere, neque ullam esse naturam quae non Deo debeat id quod est: quia Deo debetur omne decus et pulchritudo et congruentia partium; quam si penitus persecutus fueris, et usque ad omnes reliquias de rebus detraxeris, remanet nihil. LXIX. De eo quod scriptum est: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28). 1. Qui Filium Dei Patri aequalem non esse contendunt, solent usurpare familiarius hoc testimonium, ubi ait Apostolus, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Non enim posset eis error oboriri palliatus nomine christiano, nisi de Scripturis non intellectis. Dicunt enim, Si aequalis est, quomodo subjectus erit ei? Quod utique simile est illi evangelicae quaestioni, Si aequalis est, quomodo major est Pater? Ipse enim Dominus ait, Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28). Regula autem catholicae fidei sic se habet, ut cum aliqua in Scripturis dicuntur de Filio, quod sit minor Patre, secundum susceptionem hominis intelligantur: cum vero ea dicuntur quibus demonstratur aequalis, secundum id quod Deus est accipiantur. Apparet ergo quemadmodum dictum sit, Pater major me est; et, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): et, Deus erat Verbum; et, Verbum caro factum est (Id. I, 1, 14): et, Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). Sed quoniam multa etiam secundum proprietatem personae, excepto quod attinet ad susceptionem hominis, de illo ita dicuntur, ut Patrem non aliud quam Patrem, et Filium non aliud quam Filium intelligi oporteat, putant haeretici in iis quae ita dicuntur atque intelliguntur, aequalitatem esse non posse. Scriptum est enim, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3), utique per Filium, hoc est, per Verbum Dei: a quo, nisi a Patre? Nusquam autem scriptum est quod Filius per Patrem aliquam creaturam operatus sit. Item scriptum est quod imago Patris sit Filius (Coloss. I, 15); nusquam autem scriptum est quod imago Filii sit Pater. Deinde quod ille genitor, ille genitus; et caetera hujuscemodi, quae non ad aequalitatem substantiae, sed ad proprietatem pertinent personarum: in quibus illi aequalitatem cum dicunt esse non posse, quoniam ad haec penetranda crassiores mentes adhibent, pondere auctoritatis urgendi sunt. Si enim in his non posset intelligi aequalitas ejus per quem facta sunt omnia et ejus a quo facta sunt, imaginis et ejus cujus imago est, geniti et genitoris; nullo modo Apostolus contentiosorum hominum ora concludens ipsum etiam verbum poneret, dicens: Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. 2. Cum ergo ea quae ad distinctionem Patris et Filii scripta sunt, partim propter personarum proprietates, partim propter suceptionem hominis, ita scripta sint; dum tamen divinae substantiae Patris et Filii deitas et unitas et aequalitas maneat: recte quaeritur in hoc loco, utrum secundum personarum proprietates, an secundum hominis susceptionem Apostolus dixerit, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia. Solet circumstantia Scripturae illuminare sententiam, cum ea quae circa scripta sunt, praesentem quaestionem contingentia, diligenti discussione tractantur. Invenimus itaque ita ventum esse ad hunc locum, ut supra diceret, Nunc autem Christus surrexit a mortuis, primitiae dormientium. Agebat enim de resurrectione mortuorum, quod in Domino secundum susceptionem hominis factum est; quanquam apertissime sequatur et dicat: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: initium Christus; deinde ii qui sunt Christi, in praesentia ( παρυσίᾳ) ejus; deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis. Novissima inimica destruetur mors. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dixerit quod omnia subjecta sunt, manifestum est quia praeter eum qui subjecit illi omnia. Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 20-28). Manifestum est ergo hoc secundum susceptionem hominis dictum. 3. Sed alia in hoc capitulo, cujus totum textum commemoravi, solent habere quaestionem: primo quod dictum est, Cum tradiderit regnum Deo et Patri; quasi nunc non teneat regnum Pater. Deinde quod dictum est, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quasi postea non sit regnaturus, et ad hoc valeat quod supra dictum est, Deinde finis. Quod sacrilega opinione sic accipiunt, quasi finem dixerit consummationem regni ejus; cum scriptum sit in Evangelio, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33). Postremo quod dictum est, Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; sic volunt intelligi, quasi nunc aut aliquid Filio non sit subjectum, aut Patri non sit ipse subjectus. 4. Genere igitur locutionis solvitur quaestio. Sic enim plerumque Scriptura loquitur, ut quod semper est: tunc fieri dicatur in aliquo, cum in eo cognosci deberit. Ita enim dicimus in oratione, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9); quasi aliquando sanctum non sit. Ergo sicut sanctificetur, est sanctum esse innotescat; ita quoque, Cum tradiderit regnum Deo et Patri, id est, cum Patrem regnare monstraverit, ut per speciem manifestationemque clarescat, quod nunc a fidelibus creditur et ab infidelibus non putatur. Evacuabit autem omnem principatum et potestatem, manifestando utique regnum Patris, ut omnibus notum sit, nullum principum et potestatum, sive coelestium, sive terrestrium, per se habuisse aliquid principatus et potestatis, sed ab illo ex quo sunt omnia, non solum ut sint, verum etiam ut ordinata sint. In illa enim manifestatione nulli spes aliqua remanebit in quoquam principe, aut in quoquam homine. Quod etiam nunc prophetice canitur: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine; bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus (Psal. CXVII, 8, 9): ut ista meditatione anima jam in regnum Patris assurgat, nec cujusquam potestatem praeter illum magni faciens, nec sua sibi ipsi perniciosissime blandiens. Tradet ergo regnum Deo et Patri, cum per illum per speciem cognoscetur Pater. Regnum enim ejus sunt in quibus nunc regnat per fidem. Aliter enim dicitur regnum Christi secundum potestatem divinitatis, secundum quod ei cuncta creatura subjecta est; et aliter regnum ejus dicitur Ecclesia, secundum proprietatem fidei quae in illo est, secundum quod orat qui dicit, Posside nos (Isai. XXVI, 13, sec. LXX). Neque enim non ipse possidet omnia. Secundum quod dicitur etiam illud: Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae (Rom. VI, 20). Evacuabit ergo omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, ut nulli Patrem intuenti per Filium opus sit aut libeat in cujusquam creaturae vel in sua conquiescere potestate. 5. Oportet enim eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis: id est, oportet regnum ejus in tantum manifestari, donec omnes inimici ejus ipsum regnare fateantur. Hoc enim intelligitur, sub pedibus ejus futuros inimicos. Quod si de justis acceperimus, ideo dictum est, inimicos, quia ex injustis justificantur, et ei credendo subduntur. De injustis autem qui ad justorum beatitudinem futuram non pertinent, sic accipiendum est, quoniam et ipsi eum regnare ipsa regni ejus manifestatione confusi fatebuntur. Ergo, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis, non ita dictum est, quasi cum posuerit inimicos suos sub pedibus suis, non sit postea regnaturus: sed, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; oportet eum, inquit, ad tantam evidentiam regnum suum perducere, donec inimici ejus nullo modo audeant negare quod regnet. Nam scriptum est, Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 2): nec ideo tamen, cum misertus nostri fuerit, oculos ab eo debemus avertere. In tantum enim est beatitudo nostra, in quantum ejus contemplatione perfruimur. Sic ergo et hoc dictum est. Oculorum nostrorum intentio ad Dominum non porrigitur, nisi usque ad impetrationem misericordiae ipsius, non ut postea inde avertatur, sed ut nihil inde amplius requirat. Donec ergo pro eo positum est, ut non amplius, intelligas. Quo enim amplius, id est, usque ad quam majorem manifestationem manifestabitur regnum Christi, nisi quousque omnes inimici eum regnare fateantur? Aliud est ergo non amplius manifestari, aliud non amplius permanere. Non amplius manifestari, est non fieri manifestius: non amplius permanere, non fieri perseverantius. Quando autem manifestius erit regnum Christi, quam cum omnibus claruerit inimicis? 6. Novissima inimica destruetur mors. Non enim erit aliud quod destruatur, posteaquam mortale hoc induerit immortalitatem. Omnia enim subjecit sub pedibus ejus: hoc est, ut etiam mortem destruat. Cum autem dixerit quia omnia subjecta sunt (dixit utique propheta in Psalmis (Psal. VIII, 8), manifestum est quia praeter eum qui subjecit illi omnia: Patrem vult intelligi omnia Filio subjecisse, sicut multis locis idem Dominus in Evangelio commendat et praedidicat, non solum propter formam servi, sed etiam propter principium de quo est, et quo aequalis est ei de quo est. Amat enim ad unum principium referre omnia, tanquam imago ejus, sed in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9). 7. Cum autem ei omnia subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia. Non quasi modo non ita sit, sed tunc manifestum erit, secundum locutionem superius tractatam. Ut sit Deus omnia in omnibus. Ipse est finis, quem superius commemoravit, cum totum primo breviter vellet concludere, deinde quasi membratim explicare et exponere. Loquebatur enim de resurrectione, ubi ait, Initium Christus; deinde ii qui sunt Christi in praesentia ejus; deinde finis. Ipse scilicet finis est, ut sit Deus omnia in omnibus. Aliter enim dicitur finis qui pertinet ad consummationem, aliter qui pertinet ad consumptionem. Aliter enim finitur tunica texendo, aliter cibus comedendo. Deus autem omnia in omnibus dicitur, ut nemo eorum qui ei cohaerent, amet adversus eum suam propriam voluntatem, manifestumque sit omnibus quod idem Apostolus alio loco dicit, Quid autem habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? 8. Sunt item qui sic intelligant hunc locum, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis, ut sub alia significatione positum hic dicant regnare; non sub ea qua positum est, regnum, de quo ait, Cum tradiderit regnum Deo et Patri: ut illud sic appellaverit, regnum, quo universam creaturam Deus regit; hoc autem sic appellaverit, regnare, ut intelligatur tanquam adversus hostem exercitum ducere, vel defendere civitatem: ut ideo dixerit, Oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; quia talis regni, quale habent principes armatorum, nulla erit causa, hoste ita subjecto ut rebellare non possit. Nam utique dictum est in Evangelio, Et regni ejus non erit finis, secundum quod regnat in aeternum: secundum autem id quod adversus diabolum sub eo militatur; tamdiu erit utique ista militia, donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus suis; postea vero non erit, cum pace perpetua perfruemur. 9. Haec autem ita dicta sint, ut noverimus diligentius etiam illud considerari oportere, secundum quid regnet nunc Dominus dispensatione sacramenti sui per incarnationem atque passionem. Nam secundum id quod Verbum Dei est, tam sine fine quam sine initio et sine intermissione est regnum ejus. Secundum id autem quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14), coepit regnare in credentibus per fidem incarnationis suae. Unde est etiam illud: Dominus regnavit a ligno (Psal. XCV, 10). Hinc autem evacuavit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem, dum non per claritatem ejus, sed per humilitatem salvi fiunt credentes in eum. Hoc est absconditum a sapientibus et prudentibus, et revelatum parvulis (Matth. XI, 25); quoniam placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21). Neque quidquam se inter parvulos scire dicit Apostolus, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum (Id. II, 2). Qua praedicatione tamdiu opus est, donec ponantur omnes inimici sub pedibus ejus: id est, ipsi humilitati ejus, quam pedum nomine significari arbitror, cedat atque subdatur omnis superbia saecularis; sicut ex maxima parte jam factum est, et quotidie fieri videmus. Sed quo fine ista fiunt? Ut tradat regnum Deo et Patri, id est ut nutritos fide incarnationis suae, perducat ad speciem qua aequalis est Patri. Jam enim eis qui crediderant, loquebatur, cum diceret: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31, 32). Regnum enim tradet Patri, cum per id regnabit in contemplantibus veritatem, quo aequalis est Patri, et per se unigenitum per speciem faciet videri Patrem. Nunc enim per hoc regnat in credentibus, quo se ipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Tunc autem tradet regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Unde evacuabit, nisi humilitate, et patientia, et infirmitate? Quis enim principatus non evacuetur, cum Filius Dei propterea regnat in credentibus, quia eum principes saeculi judicaverunt? Quae potestas non evacuetur, cum ipse per quem facta sunt omnia, propterea regnat in credentibus, quia ita subjectus est potestatibus, ut diceret homini, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11)? Quae virtus non evacuetur, cum ipse per quem coeli solidati sunt, ideo regnat in credentibus, quia usque ad crucem mortemque infirmatus est? Hoc autem modo Filius proprie regnat in fide credentium. Non enim Pater dici aut credi potest vel incarnatus, vel judicatus, vel crucifixus. Per speciem autem, qua aequalis est Patri, cum Patre regnat in contemplantibus veritatem. Quod autem tradet regnum Deo et Patri, a fide incarnationis suae ad speciem deitatis perducens eos qui sibi nunc credunt, non ipse amittit, sed uterque se unum ad fruendum contemplantibus praebet. Tamdiu autem opus est ut in hominibus nondum valentibus aequalitatem Patris et Filii perspicua mentis luce contueri, per hoc regnet Christus, quod tales capere possunt, et quod proprie ipse suscepit, id est, incarnationis humilitatem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis: id est, donec omnis superbia saecularis incarnationis ejus humilitati subdatur. 10. Sane quod dictum est, Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; quamvis secundum susceptionem hominis dicatur, quia inde est quaestio nata, cum ageret de resurrectione mortuorum: tamen recte quaeritur utrum secundum ipsum tantum dictum sit, quod est caput Ecclesiae (Ephes. V, 23); an secundum universum Christum, annumerato corpore et membris ejus. Cum enim ait ad Galatas, Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus; ne ipsum hoc loco solum intelligeremus Christum, qui de Maria virgine est natus, postea dicit, Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis (Galat. III, 16, 28, 29). Et ad Corinthios cum de charitate diceret, de membris corporis similitudinem ducens: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Non dixit, ita et Christi; sed, ita et Christus, ostendens Christum recte appellari etiam universum, hoc est, caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Et multis Scripturarum locis invenimus Christum etiam hoc modo appellari, ut cum omnibus suis membris intelligatur, quibus dictum est, Vos estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 12, 27). Non ergo absurde sic intelligimus. Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui illi subjecit omnia; ut Filium non solum caput Ecclesiae, sed et omnes cum eo sanctos intelligamus, qui sunt unum in Christo, unum semen Abrahae: subjectum autem secundum contemplationem sempiternae veritatis, ad obtinendam beatitudinem, nullo motu animi, nulla parte corporis resistente; ut in illa vita nemine amante propriam potestatem, sit Deus omnia in omnibus. LXX. De eo quod Apostolus dicit: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum, virtus vero peccati lex (I Cor. XV, 54-56). Morte significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae voluntati delectatione temporalium fruendorum. Non enim diceretur? Ubi est, mors, contentio tua? si non restitisset et repugnasset. Ipsius contentio etiam illo loco describitur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi resistunt et adversantur, ut non quae vultis illa faciatis (Galat. V, 17). Fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro illuminato et vivificato, id est, bonae voluntati subjiciatur. Et sicut nunc videmus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparaverit. Nunc autem quamdiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos Angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum, non ita molestet, ut perimat etiam bonam voluntatem. Hanc autem mortem peccato meruimus, quod peccatum erat ante omni modo in libero arbitrio, cum in paradiso nullus dolor denegatae delectationis voluntati bonae hominis resistebat, sicuti nunc. Verbi gratia, si quisquam existat quem nunquam delectavit venatio, omni modo liber est utrum venari velit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet. At si ista libertate male usus, venatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat animam, ut si se abstinere velit, absque molestia et sine angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. Ergo aculeus mortis peccatum est; quia peccato facta est delectatio, quae jam possit resistere bonae voluntati, et cum dolore cohiberi. Quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, jure mortem vocamus. Virtus autem peccati lex est; quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. Tunc itaque absorpta erit mors in victoriam, cum per sanctificationem in omni parte hominis perfecta delectatione spiritualium delectatio carnalis obruetur.
LXXI. De eo quod scriptum est: Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). 1. Quia Veteris Testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari Novi Testamenti donum esse charitatem, quam hoc loco, ubi Apostolus dicit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. Hanc enim Christi legem dicere intelligitur, qua ipse Dominus praecepit ut nos invicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: In hoc cognoscetur quoniam discipuli mei estis, si vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34, 35). Hujus autem dilectionis officium est, invicem onera nostra portare. Sed hoc officium, quod sempiternum non est, perducet sane ad beatitudinem aeternam, in qua nulla erunt nostra onera, quae invicem portare jubeamur. Nunc vero cum in hac vita, id est, in hac via sumus, onera invicem nostra portemus, ut ad eam vitam quae caret omni onere pervenire possimus. Sicut enim de cervis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulam transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum quae gestant in cornibus super invicem portent, ita ut posterior super anteriorem cervice projecta caput collocet. Et quia necesse est unum esse qui caeteros praecedens, non ante se habeat cui caput inclinet, vicibus id agere dicuntur; ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit, post omnes recedat, et ei succedat cujus ferebat caput, cum ipse praeiret. Ita invicem onera sua portantes, fretum transeunt, donec veniant ad terrae stabilitatem (Plin. lib. 8, cap. 32). Istam fortasse cervorum naturam intenderat Salomon, cum ait, Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquantur tecum (Prov. V, 19, sec. LXX). Nihil enim sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio. 2. Nec tamen invicem onera nostra portaremus, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus: sed diversa tempora et diversa genera infirmitatis faciunt ut onera nostra portare invicem valeamus. Verbi gratia, iram fratris tui tunc portabis, cum tu adversus eum non irasceris; ut rursus eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate sua supportet. Hoc exemplum ad id pertinet, cum diversa sunt tempora portantium onera sua, quamvis ipsa diversa non sit infirmitas: in ambobus enim ab invicem ira portatur. Ad diversum autem infirmitatis genus aliud exemplum videndum est: veluti si quis loquacitatem in se vicerit, et pertinaciam nondum vicerit, alius vero adhuc loquax, sed jam pertinax non sit; debet ille hujus loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, charitate portare. Par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se invicem non valent, cum adversum se intenditur. Nam adversus aliquem tertium, et duo irati sibi conveniunt, et se tolerant: quanquam nec tolerare se invicem dicendi sunt, sed potius se invicem consolari. Sicut et tristes de re una, magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet: si autem adversus se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. Et ideo in hujusmodi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua vis alium per te liberari; et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae valeat: quemadmodum se inclinat, qui manum jacenti porrigit. Non enim se projicit, ut ambo jaceant; sed incurvat tantum, ut jacentem erigat. 3. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus quanta pro nobis pertulerit Dominus. Hinc enim admonens Apostolus ait: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Superius enim dixerat, Non quae sua sunt unusquisque intendens, sed ea quae aliorum (Philipp. II, 4-8). Huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu. Ad hoc duntaxat, ut quemadmodum ille in eo quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra; ita et nos libenter, ad ejus imitationem, invicem onera nostra portemus. 4. Huic cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus: et considerare debemus quod aegritudinem sive animi, sive corporis, quam in alio homine videmus, etiam nos habere potuimus, aut possumus. Hoc ergo exhibeamus illi cujus infirmitatem portare volumus, quod ab illo nobis vellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus, et ipse non esset. Ad hoc pertinet quod ipse Apostolus ait, Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX, 22): cogitando scilicet in eo vitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberare. Compatiendo enim potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui suis mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicujus magni exempli patrocinium quaerunt. 5. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem qui non possit habere aliquod bonum quod tu nondum habes, etiamsi lateat, in quo sine dubio possit te esse superior. Quae cogitatio ad contundendam edomandamque superbiam valet, ne arbitreris quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere quae lateant, et fortassis majoris ponderis bona quibus te superat nescientem. Non enim falli nos, aut adulatione potius uti, Apostolus jubet, cum dicit, Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem sibi (Philipp. II, 3). Non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus, sed nos existimare fingamus; sed vere existimemus aliquid occultum esse posse in alio, quo nobis superior sit, etiamsi bonum nostrum, quo illo videmur superiores esse, non sit occultum. Istae cogitationes deprimentes superbiam, et acuentes charitatem, faciunt onera fraterna invicem, non solum aequo animo, sed etiam libentissime sustineri. Nullo modo autem de quoquam homine incognito ferenda sententia est: et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. Et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent. 6. Nullius itaque repudianda est amicitia sese ingenerentis ad amicitiam copulandam; non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur, atque ita tractetur, ut recipi possit. Illum enim receptum in amicitiam possumus dicere, cui omnia consilia nostra refundere audeamus. Et si quisquam est qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate revocetur; descendendum est ad eum, et offerendum illi quadam comitate et submissione animi, quod petere per se ipse non audet. Sane quamvis rarius, tamen aliquoties accidit ut ejus quem volumus in amicitiam recipere, prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quodam modo repercussi relinquimus eum, et ad bonorum ejus, quae forte occultiora sunt, indagationem non pervenimus. Admonet itaque Dominus Jesus Christus, qui nos vult effici imitatores suos, ut ejus infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione acquiescamus, per charitatis tolerantiam perducamur. Ait enim: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 12). Ideoque, si propter Christi charitatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat, repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per Verbum Dei; quanto minus eum qui propterea nobis videri potest totus aegrotus, quia quaedam ejus saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere, et quod est gravius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praejudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est, Nolite judicare, ut non judicemini; et, In qua mensura mensi fueritis, in eamdem remetietur vobis (Id. VII, 1, 2). Saepe autem illa quae bona sunt, prius apparent: in quibus etiam temerarium benevolentiae judicium cavendum est, ne cum totum bonum putaveris, ea quae postea mala apparuerint, securum et imparatum te inveniant, et gravius offendant; ut eum quem temere dilexeras acerbius oderis, quod nefas est. Quia etiamsi nulla ejus bona praecederent, et haec quae postea apparuerunt mala, prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent: quanto magis cum ea bona praecesserunt, quae tanquam pignora nos debent ad posteriora toleranda constringere? 7. Ipsa est ergo lex Christi, ut invicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo, facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter bona sua diligimus. Cogitamus enim quia ille quem diligimus, Dominus propter eum mortuus est. Quam charitatem apostolus Paulus nobis ingessit, cum diceret: Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est (I Cor. VIII, 11)! Ut si illum infirmum propter vitium quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus, qui mortuus est propter illum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. Quapropter ingenti cura et implorata Dei misericordia cogitandum est, ne Christum negligamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum. LXXII. De temporibus aeternis. Quaeri potest quomodo ab ipso apostolo Paulo dictum sit, Ante tempora aeterna (Tit. I, 2). Si enim tempora, quomodo aeterna? Nisi forte ante omnia tempora intelligi voluit. Quia si dixisset, ante tempora, neque addidisset, aeterna; posset accipi, ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortassis ideo, quia tempus non coepit ex tempore. An tempora aeterna aevum significavit; inter quod et tempus, hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile ?
LXXIII. De eo quod scriptum est: Et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7). 1. Multis modis habitum dicimus: vel habitum animi, sicut est cujuscumque disciplinae perceptio, usu roborata atque firmata; vel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse succulentiorem et validiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; vel habitum eorum quae membris nostris accommodantur extrinsecus, secundum quem dicimus vestitum, calceatum, armatum, et si quod ejusmodi est. In quibus omnibus generibus (si quidem nomen hoc ductum est ab illo verbo, quod est habere) manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut eam possit etiam non habere. Nam et doctrina accidit animo, et succus ac robur corpori; et vestis atque arma, non dubium est quin accidant membris nostris: ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accideret; et exile atque languidum corpus, sine succo viscerum et robore; et nudus sine veste, et inermis sine armis, et pede nudo sine calceamentis esse homo potest. Habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accidit. Verumtamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant, non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se, ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia, cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. Quaedam vero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti cibus ipse amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur; et nos refecti cibo, ab exilitate atque languore in robur atque valentiam commutamur. Tertium vero genus est, cum ipsa quae accidunt, mutantur ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est vestis: nam cum reposita vel projecta est, non habet eam formam, quam sumit cum induitur atque inducitur membris. Ergo induta accipit formam quam non habebat exuta; cum ipsa membra, et cum exuuntur, et cum induuntur, in suo statu maneant. Potest esse et quartum genus, cum ea quae accidunt, ad faciendum habitum, nec ea mutant quibus accidunt, nec ab eis ipsa mutantur: sicuti annulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. Verumtamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum. 2. Cum ergo Apostolus de unigenito Dei Filio loqueretur, quantum pertinet ad ejus divinitatem, secundum id quod verissimus Deus est, aequalem dixit esse Patri, quod non ei fuit tanquam rapinam, id est, quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate, nollet homine indui, et hominibus ut homo apparere: sed semetipsum exinanivit, non formam suam mutans, sed formam servi accipiens; neque conversus aut transmutatus in hominem, amissa incommutabili stabilitate, sed quanquam verum hominem suscipiendo, ipse susceptor, in similitudinem hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, habitu inventus est ut homo (Philipp. II, 6, 7); id est, habendo hominem, inventus est ut homo. Non enim poterat inveniri Deus ab iis qui cor immundum habebant, et Verbum apud Patrem videre non poterant, nisi hoc suscipiendo quod possent videre, et per quod ad illud lumen interius ducerentur. Iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam Dei commutavit: neque ex secundo; non enim et mutavit homo Deum, et mutatus est ab illo: neque ex quarto; non enim sic assumptus est homo, ut neque ipse mutaret Deum, nec ab illo mutaretur: sed potius ex tertio; sic enim assumptus est, ut commutaretur in melius, et ab eo formaretur ineffabiliter excellentius atque conjunctius quam vestis, cum ab homine induitur. Hoc ergo habitus nomine satis significavit Apostolus quemadmodum dixerit, in similitudinem hominum factus; quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi uniens quodam modo atque conformans, immortalitati aeternitatique sociaret. Sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci ἔξιν vocant: hunc autem, secundum quem dicimus vestitum vel armatum σχῆμα potius vocant. Ex quo intelligitur de isto genere habitus locutum Apostolum; quandoquidem in graecis exemplaribus σχήματι scriptum est, quod nos in latinis habitu habemus. Quo nomine oportet intelligi non mutatum esse Verbum susceptione hominis, sicuti nec membra veste induta mutantur: quanquam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulaverit: sed quantum verba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intelligatur Deus humanae fragilitatis assumptione, electum est ut graece σχῆμα, et latine diceretur habitus illa susceptio. LXXIV. De eo quod scriptum est in Epistola Pauli ad Colossenses: In quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 14, 15). Imago et aequalitas et similitudo distinguenda sunt. Quia ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas. Ubi imago, continuo similitudo, non continuo aequalitas: ut in speculo est imago hominis, quia de illo expressa est; est etiam necessario similitudo, non tamen aequalitas, quia multa desunt imagini, quae tamen insunt illi rei de qua expressa est. Ubi aequalitas, continuo similitudo, non continuo imago: velut in duobus ovis paribus, quia inest aequalitas, inest et similitudo; quaecumque enim adsunt uni, adsunt et alteri; imago tamen non est, quia neutrum de altero expressum est. Ubi similitudo, non continuo imago, non continuo aequalitas: omne quippe ovum omni ovo, in quantum ovum est, simile est; sed ovum perdicis, quamvis in quantum ovum est, simile sit ovo gallinae, nec imago tamen ejus est, quia de illo expressum non est; nec aequale, quia brevius est, et alterius generis animantium. Sed ubi dicitur, Non continuo, utique intelligitur quia esse aliquando potest. Potest ergo esse aliqua imago in qua sit etiam aequalitas: ut in parentibus et filiis inveniretur imago et aequalitas et similitudo, si intervallum temporis defuisset; nam et de parente expressa est similitudo filii, ut recte dicatur imago, et potest esse tanta, ut recte etiam dicatur aequalitas, nisi quod parens tempore praecessit. Ex quo intelligitur et aliquando aequalitatem non solum similitudinem habere, sed etiam imaginem; quod in superiori exemplo manifestum est. Potest etiam aliquando similitudo esse et aequalitas, quamvis non sit imago; ut de duobus ovis paribus dictum est. Potest etiam similitudo et imago esse, quamvis non sit aequalitas; ut in speculo ostendimus. Potest et similitudo esse, ubi et aequalitas et imago sit; sicut de filiis commemoravimus, excepto tempore, quo praecedunt parentes. Sic enim aequalem syllabam syllabae dicimus; quamvis altera praecedat, altera subsequatur. In Deo autem, quia conditio temporis vacat; non enim potest recte videri Deus in tempore generasse Filium, per quem condidit tempora: consequens est ut non solum sit imago ejus, quia de illo est, et similitudo, quia imago (Coloss. I, 15); sed etiam aequalitas tanta, nec temporis quidem intervallum impedimento sit.
LXXV. De haereditate Dei. 1. Sicut Apostolus ad Hebraeos dicit, Testamentum testatoris morte firmatur (Hebr. IX, 17); propterea mortuo pro nobis Christo, Novum Testamentum firmatum esse asserit: cujus similitudo Vetus Testamentum erat, in quo mors testatoris per victimam praefigurabatur. Si ergo quaeratur quomodo simus, secundum ejusdem Apostoli verba, cohaeredes Christi, et filii atque haeredes Dei (Rom. VIII, 17); cum etiam haereditas morte decessoris firma teneatur, nec ullo alio modo possit haereditas intelligi: respondetur, ipso quidem mortuo factos nos esse haeredes, quoniam filii ejus etiam dicti sumus. Non jejunant, inquit, filii sponsi, quamdiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15). Haeredes ergo ejus dicimur, quia reliquit nobis pacis ecclesiasticae possessionem per fidem temporalis dispensationis, quam in hac vita possidemus, quod testatus est dicens, Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Cohaeredes autem ejus efficiemur, cum in fine saeculi mors absorbebitur in victoriam (I Cor. XV, 54). Tunc enim similes ei erimus, quando videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Quam haereditatem non ejus Patris morte adipiscimur, qui mori non potest; quandoquidem ipse fit haereditas nostra, secundum illud quod scriptum est, Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5): sed quoniam, cum vocati sumus adhuc parvuli, et ad spiritualia contemplanda minus idonei, usque ad humillimas nostras cogitationes se divina miseratio porrexit, ut quomodocumque cernere niteremur, quod non evidenter atque perspicue cernebamus, idipsum moritur quod in aenigmate cernebamus, cum facie ad faciem cernere coeperimus. Convenienter ergo dicitur moriturum esse quod auferetur: Cum autem venerit quod perfectum est, auferetur quod ex parte est (I Cor. XIII, 10). Ita nobis quodam modo moritur Pater in aenigmate, et idem ipse fit haereditas, cum facie ad faciem videtur; non quia ipse moritur, sed imperfecta in eum nostra visio perfecta visione perimitur: et tamen nisi illa prior nos nutriret, ad aliam plenissimam et evidentissimam non efficeremur idonei. 2. Quod si etiam de Domino Jesu Christo, non secundum Verbum in principio Deum apud Deum (Joan. I, 1), sed secundum puerum, qui proficiebat aetate ac sapientia (Luc. II, 40), pius intellectus admittit, propria illa susceptione servata, quae communis ei cum caeteris hominibus non est, cujus tanquam morte possideat haereditatem, manifestum est. Non enim nos cohaeredes ejus esse possumus, nisi et ipse haeres sit. Si autem pietas hoc non admittit, ut primo ex parte videret homo Dominicus, deinde ex toto quanquam in sapientia proficere dictus sit; in corpore suo intelligatur haeres, id est Ecclesia, cujus cohaeredes sumus: quemadmodum filii ejus matris dicimur, quamvis ex nobis constet. 3. Sed rursum quaeri potest, cujus morte facti simus etiam nos haereditas Dei, secundum illud, Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8): nisi forte hujus mundi, quo prius tanquam dominante tenebamur. Post autem cum dicimus, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); possidet nos Christus, mortuo illo qui nos possidebat: cum ei renuntiamus morimur illi, et ipse nobis. LXXVI. De eo quod apostolus Jacobus dicit: Vis autem scire, o homo inanis, quia fides sine operibus otiosa est (Jacobi II, 20)? 1. Quoniam Paulus apostolus praedicans justificari hominem per fidem sine operibus, non bene intellectus est ab eis qui sic acceperunt dictum, ut putarent, cum semel in Christum credidissent, etiamsi male operarentur, et facinorose flagitioseque viverent, salvos se esse posse per fidem: locus iste hujus Epistolae eumdem sensum Pauli apostoli, quomodo sit intelligendus, exponit (Jacobi II, 17-24). Ideoque magis Abrahae utitur exemplo, vacuam esse fidem, si non bene operetur; quoniam Abrahae exemplo etiam Paulus apostolus usus est, ut probaret justificari hominem per fidem sine operibus Legis (Rom. IV, 2). Cum enim bona opera commemorat Abrahae, quae ejus fidem comitata sunt, satis ostendit Paulum apostolum non ita per Abraham docere justificari hominem per fidem sine operibus, ut si quis crediderit, non ad eum pertineat bene operari; sed ad hoc potius, ut nemo meritis priorum operum arbitretur se pervenisse ad donum justificationis, quae est in fide. In hoc enim se Gentibus in Christum credentibus Judaei praeferre cupiebant, quod dicebant se meritis bonorum operum quae in Lege sunt, ad evangelicam gratiam pervenisse: ideoque scandalizabantur multi, qui ex eis crediderant, quod incircumcisis Gentibus Christi gratia traderetur. Unde apostolus Paulus dicit posse hominem sine operibus, sed praecedentibus, justificari per fidem. Nam justificatus per fidem quomodo potest nisi juste deinceps operari, quamvis antea nihil operatus juste, ad fidei justificationem pervenerit, non merito bonorum operum, sed gratia Dei, quae in illo jam vacua esse non potest cum jam per dilectionem bene operatur? Quod si cum crediderit, mox de hac vita decesserit, justificatio fidei manet cum illo, nec praecedentibus bonis operibus, quia non merito ad illam, sed gratia pervenit; nec consequentibus, quia in hac vita esse non sinitur. Unde manifestum est, quod Paulus apostolus dicit, Arbitramur enim hominem justificari per fidem sine operibus (Id. III, 28), non ita intelligendum esse, ut accepta fide, si vixerit, dicamus eum justum, etiamsi male vixerit. Ideo exemplo Abrahae et apostolus Paulus utitur, quia sine operibus legis, quam non acceperat, per fidem justificatus est; et Jacobus, quia fidem ipsius Abrahae opera bona consecuta esse demonstrat, ostendens quemadmodum intelligendum sit quod Paulus apostolus praedicavit. 2. Nam qui putant istam Jacobi apostoli sententiam contrariam esse illi Pauli apostoli sententiae, possunt arbitrari etiam ipsum Paulum sibi esse contrarium, quia dicit alio loco: Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur (Id. II, 13). Et alio loco: Sed fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Et iterum: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 13). Quae sint autem facta carnis, quae operibus spiritualibus mortificanda sunt, alio loco demonstrat, dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, impudicitia, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, commessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt (Galat. V, 19-21). Et ad Corinthios ait: Nolite errare; neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11). Quibus sententiis manifestissime docet non eos praeterito bono opere ad fidei justificationem pervenisse; nec meritis eorum istam gratiam datam, quando dicit, Et haec quidem fuistis: sed cum dicit, Qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt; satis ostendit, jam ex quo crediderunt, bene operari debere. Quod et Jacobus dicit, et multis omnino locis idem apostolus Paulus satis aperteque praedicat, recte vivendum omnibus qui in Christo crediderunt, ne ad poenas perveniant. Quod et ipse Dominus commemorat, dicens: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Et alibi: Utquid dicitis mihi, Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis (Luc. VI, 46)? Et, Omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro prudenti, qui aedificavit domum suam supra petram, etc. Et qui audit verba mea haec et non facit ea, similabo eum viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam, etc. (Matth. VII, 24-27). Quapropter non sunt sibi contrariae duorum apostolorum sententiae, Pauli et Jacobi, cum dicit unus justificari hominem per fidem sine operibus, et alius dicit inanem esse fidem sine operibus: quia ille dicit de operibus quae fidem praecedunt, iste de iis quae fidem sequuntur; sicut etiam ipse Paulus multis locis ostendit. LXXVII. De timore, utrum peccatum sit. Omnis perturbatio, passio; omnis cupiditas, perturbatio: omnis igitur cupiditas, passio. Omnis autem passio, cum est in nobis, ipsa passione patimur; et in quantum passio est, patimur: omnis igitur cupiditas, cum est in nobis, ipsa cupiditate patimur; et in quantum cupiditas est, patimur. Omnis autem passio, in quantum ipsa passione patimur, non est peccatum: sic et si patimur timorem, non est peccatum. Tanquam si diceretur, Si bipes est, non est pecus. Si ergo propterea hoc non est consequens, quia multa sunt pecora bipedia; propterea et illud non est consequens, quia multa sunt peccata quae patimur. Hoc enim contra dicitur, non esse consequens ut si patimur timorem, ideo non sit peccatum. Tu autem dicis consequens esse ut si patimur timorem, non sit peccatum; cum tamen concedas aliqua esse peccata quae patimur.
LXXVIII. De pulchritudine simulacrorum. Ars illa summa omnipotentis Dei, per quam ex nihilo facta sunt omnia, quae etiam sapientia ejus dicitur, ipsa operatur etiam per artifices, ut pulchra atque congruentia faciant; quamvis non de nihilo, sed de aliqua materia operentur, velut ligno, aut marmore, aut ebore, et si quod aliud materiae genus manibus artificis subditur. Sed ideo isti non possunt de nihilo aliquid fabricare, quia per corpus operantur; cum tamen eos numeros, et lineamentorum convenientiam, quae per corpus corpori imprimunt, in animo accipiant ab illa summa sapientia, quae ipsos numeros et ipsam convenientiam longe artificiosius universo mundi corpori impressit, quod de nihilo fabricatum est: in quo sunt etiam corpora animalium, quae jam de aliquo, id est, de elementis mundi fabricantur; sed longe potentius excellentiusque, quam cum artifices homines easdem figuras corporum et formas in suis operibus imitantur. Non enim omnis numerositas humani corporis invenitur in statua; sed tamen quaecumque ibi invenitur, ab illa sapientia per artificis manum trajicitur, quae ipsum corpus humanum naturaliter fabricat. Nec ideo tamen pro magno habendi sunt, qui talia opera fabricant, aut diligunt; quia minoribus rebus intenta anima, quas per corpus corporaliter facit, minus inhaeret ipsi summae sapientiae, unde istas potentias habet: quibus male utitur, dum foris eas exercet; illa enim in quibus eas exercet, diligens, interiorem earum formam stabilem negligit, et inanior infirmiorque efficitur. Qui vero talia opera etiam coluerunt, quantum deviaverint a veritate, hinc intelligi potest, quia si ipsa animalium corpora colerent, quae multo excellentius fabricata sunt, et quorum sunt illa imitamenta, quid eis infelicius diceremus?
LXXIX. Quare magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moyses famulus Dei (Exod. VII, VIII)? 1. Omnis anima partim privati cujusdam juris sui potestatem gerit, partim universitatis legibus sicut publicis coercetur et regitur. Quia ergo unaquaeque res visibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis divina Scriptura testatur, de ea re cui praeposita est, aliter quasi privato jure agit, aliter tanquam publice agere cogitur. Potentior est enim parte universitas; quoniam illud quod ibi privatim agit, tantum agere sinitur, quantum lex universitatis sinit. Sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto privato suo minus delectata, legem universitatis intuetur, eique devote ac libenter obtemperat. Est enim lex universitatis divina sapientia. Quanto autem amplius privato suo gaudet, et neglecto Deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi vel aliis quibus potuerit, vult esse pro Deo, suam potius in se vel in alios, quam illius in omnes diligens potestatem, tanto est sordidior, tantoque magis poenaliter divinis legibus, tanquam publicis servire cogitur. Quanto igitur etiam humana anima deserto Deo, suis honoribus vel sua potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae privato suo gaudent, et honorari ab hominibus sicut dii cupiunt: quibus divina lege saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subjugaverint, privato illo jure etiam miraculorum aliquid praestent, in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. Sed ubi divina tanquam publica lex jubet, vincit utique privatam licentiam: quanquam et ipsa privata licentia, nisi universalis potestatis divinae permissione, nulla esset. Ideoque fit ut sancti Dei servi, quando hoc donum eos habere utile est, secundum publicam et quodammodo imperialem legem, hoc est, summi Dei potestatem imperent infimis potestatibus ad quaedam visibilia miracula facienda: in illis enim Deus ipse imperat, cujus templum sunt, et quem contempta sua privata potestate ardentissime diligunt. In magicis autem imprecationibus, ad illecebram deceptionis, ut sibi subjugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et ministeriis eorum, privato illo jure largientes, quod sibi licet largiri honorantibus se, sibique servientibus, et quaedam secum in sacramentis suis pacta servantibus. Et quando videntur imperare magi, per sublimiorum nomina inferiores terrent; et nonnulla visibilia, quae propter infirmitatem carnis magna videntur hominibus non valentibus aeterna contueri, quae per seipsum praestat dilectoribus suis verus Deus, mirantibus exhibent. Haec autem permittit Deus juste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus suis servitutes eorum libertatesque distribuat. Et si quando invocatione summi Dei, aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, vindicta est illa, non gratia. Non enim frustra dicit Apostolus, Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum (Rom. I, 26). Quorumdam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium. 2. Quod autem Dominus dicit, Non potest satanas satanam excludere (Marc. III, 23): ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam Domini sententiam; ad hoc intelligat dictum, quia hoc modo satanas, etiamsi corpori aut corporis sensibus parcit, ideo parcit, ut ipsius hominis voluntati per impietatis errorem triumpho majore dominetur. Hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit Apostolus: Secundum principem potestatis aeris hujus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Ephes. II, 2). Non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat, aut eorum corpora collidebat, sed in eorum voluntate, vel potius cupiditate regnabat. 3. Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant etiam, si fieri potest, electos (Matth. XXIV, 24); admonet utique ut intelligamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt: nec tamen ideo potioris loci apud Deum esse arbitrandi sunt. Non enim acceptiores erant Deo, quam populus Israel, magi Aegyptiorum; quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant: quamvis Moyses in virtute Dei majora potuerit (Exod. VII-XII). Sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis majora dona esse, quam in operibus justitiae, quibus aeterna vita comparatur. Propterea Dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: Nolite in hoc gaudere, quoniam spiritus vobis subjiciuntur; sed in hoc gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). 4. Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnunquam sancti faciunt, talia quidem visibiliter esse apparent, sed et diverso fine et diverso jure fiunt. Illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, isti quaerentes gloriam Dei: et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine suo, quasi privata commercia vel veneficia; isti autem publica administratione, jussu ejus cui cuncta creatura subjecta est. Aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradit emptori, vel cuilibet donat aut commodat. Et quemadmodum plerique mali milites quos imperialis disciplina condemnat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant, et ab eis aliquid, quod publice non jubetur, extorquent: ita nonnunquam mali christiani, vel schismatici, vel haeretici per nomen Christi aut verba aut sacramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honori Christi cedere indictum est. Cum autem malis jubentibus cedunt, voluntate ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. Quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per privatos contractus, boni christiani per publicam justitiam, mali christiani per signa publicae justitiae. Nec mirum est quod haec signa valent, cum ab eis adhibentur; quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi Imperatoris valent. Ex quibus fuit ille, de quo discipuli Domino nuntiaverunt, quod in nomine ejus ejiceret daemonia, quamvis cum eis eum non sequeretur (Id. IX, 49). Cum autem non cedunt his signis hujusmodi potestates, Deus ipse prohibet occultis modis, cum id justum atque utile judicat. Nam nullo modo ulli spiritus audent haec signa contemnere: contremiscunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. Sed nescientibus hominibus aliud jubetur divinitus, vel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi; sicut de Scevae filiis in Actibus Apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus, Jesum scio, et Paulum novi: vos autem, qui estis (Act. XIX, 14, 15)? vel ad admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque ista non jactanter, sed utiliter possint: vel ad discernenda dona membrorum Ecclesiae; sicut Apostolus ait, Numquid omnes virtutes? numquid omnes habent dona curationum (I Cor. XII, 30)? Propter has igitur causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus jubetur divinitus, id est, ut his signis adhibitis hujusmodi potestates voluntati hominum non obtemperent. 5. Ut autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt, ad majorem bonorum utilitatem, propter exercitationem patientiae. Itaque anima christiana semper invigilet in tribulationibus suis sequi voluntatem Domini sui, ne ordinationi Dei resistendo acquirat sibi gravius judicium. Quod enim ipse Dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, hoc et Job diabolo posset dicere: Non haberes in me potestatem, nisi data esset tibi desuper (Joan. XIX, 11). Non ergo ejus voluntas cujus malitiae potestas in bonos datur, sed ejus voluntas a quo haec potestas datur, debet nobis esse charissima. Quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 3-5). LXXX. Adversus Apollinaristas. 1. Cum quidam haeretici, qui Apollinaristae ex Apollinari quodam auctore suo dicti esse perhibentur, assererent Dominum nostrum Jesum Christum, in quantum homo fieri dignatus est, non habuisse humanam mentem, inhaerentes eis nonnulli, et eos studiose audientes, delectati sunt quidem ea perversitate, qua ille hominem in Deo minuebat, dicens eum non habuisse mentem, hoc est rationalem animam, qua homo a pecoribus secundum animum differt. Sed cum secum ipsi cogitarent, fatendum esse, si ita est, ut unigenitus Dei Filius, Sapientia et Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, belluam quamdam cum figura humani corporis suscepisse credatur; displicuerunt sibi, non tamen ad correctionem, ut redirent ad veritatis viam, totumque hominem a Sapientia Dei susceptum esse confiterentur, nulla diminutione naturae: sed ampliore usi audacia, ipsam etiam animam totumque utile hominis alienantes ab eo, solam carnem humanam eum suscepisse dixerunt, adhibentes etiam testimonium ex Evangelio; imo illam sententiam non intelligendo, perversi confligere audent adversus catholicam veritatem, dicentes scriptum esse, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Sub his enim verbis ita Verbum volunt carni esse copulatum atque concretum, ut nulla ibi non solum mens, sed nec anima humana intersistat. 2. Quibus primo respondendum est, ideo sic esse illud in Evangelio positum, quia usque ad visibilem carnem assumptio illa humanae naturae a Domino facta est, atque in tota illa unitate susceptionis principaliter Verbum est, extrema autem atque ultima caro. Volens itaque Evangelista commendare pro nobis dejectionem humilitatis Dei, qui sese humiliaverit, et quousque humiliaverit exprimens, Verbum carnemque nominavit, praetermittens animae naturam, quae Verbo inferior est, carne vero praestantior. Magis enim commendat humilitatem, quia dictum est, Verbum caro factum est; quam si diceretur, Verbum homo factum est. Nam si nimis haec intuentur verba, potest alius non minus perversus ex istis verbis ita calumniari fidei nostrae, ut dicat ipsum Verbum conversum et commutatum esse in carnem, et Verbum esse destitisse; quia scriptum est, Verbum caro factum est: sicut caro humana, cum fit cinis, non est caro et cinis, sed ex carne cinis. Et secundum loquendi modum consuetudinemque celebriorem, quidquid fit quod non erat, desinit esse quod erat. Nec tamen ita haec verba intelligimus; sed etiam ipsi nobiscum ita intelligunt, ut manente Verbo quod est, ex eo quod accepit formam servi, non ex eo quod in illam formam aliqua mutatione conversum est, dictum sit, Verbum caro factum est. Deinde si ubicumque caro fuerit nominata et anima tacita, sic intelligendum est ut anima ibi non esse credatur, nec illi habebunt animam, de quibus dictum est, Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL, 5; Luc. III, 6); et illud in Psalmo, Exaudi preces meas; ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3); et illud in Evangelio, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. XVII, 2). Unde intelligitur, solere homines per nominationem solius carnis significari, ut secundum hanc locutionem etiam illud possit intelligi; ut quod dictum est, Verbum caro factum est, nihil sit dictum, nisi, Verbum homo factum est. Sicut enim a parte totum plerumque nominata sola anima homo intelligitur, sicut est illud, Tot animae descenderunt in Aegyptum (Gen. XLVI, 22, 27): sic rursus a parte totum, etiam nominata sola carne homo intelligitur, sicut sunt ista quae posuimus. 3. Proinde, quemadmodum nos huic objectioni eorum, quam ex Evangelio proponunt, ita respondemus, ut nullus hominum ita desipiat, ut putet nos per haec verba cogi ad credendum et confitendum, quod Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) animam humanam non habuit; sic quaero quomodo ipsi respondeant tam manifestis objectionibus nostris, quibus ostendimus per innumerabiles locos evangelicae Scripturae narratum de illo ab Evangelistis, quod in his affectionibus fuerit, quae sine anima esse non possunt. Non enim ea profero, quae ipse Dominus tam multa commemorat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam (Joan. X, 18); et, Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13): quae mihi pervicax contradictor potest dicere figurate a Domino dicta; sicut multa in parabolis eum locutum esse manifestum est. Nam etsi ista non ita sunt, non tamen opus est pugnaciter agere, ubi habemus Evangelistarum narrationes, per quas eum et natum de Maria virgine cognovimus, et comprehensum a Judaeis, et flagellatum, et crucifixum atque interfectum, et sepultum in monumento; quae omnia sine corpore intelligere facta nemo potest. Nec ficte aut figurate accipienda quisquam vel dementissimus dixerit; cum dicta sint ab eis qui res gestas, ut meminerant, narraverunt. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic eum indicant habuisse animam affectiones illae, quae non possunt esse nisi in anima: quas nihilominus eisdem Evangelistis narrantibus legimus. Et miratus est Jesus (Matth. VIII, 10), et iratus (Joan. XI, 15), et contristatus (Marc. III, 5), et exhilaratus (Joan. XI, 15), et multa talia innumerabilia. Sicut etiam illa quae conjuncta simul officia et corporis et animae ostendunt: sicut sunt quod esurivit (Matth. IV, 2), quod dormivit (Id. VIII, 24), quod fatigatus ab itinere sedit (Joan. IV, 6), et alia hujuscemodi. Non enim possunt dicere; etiam in veteribus Libris dictam esse iram Dei et laetitiam, et nonnullos hujus generis motus, nec ideo tamen esse consequens ut Deum habuisse animam credendum sit. Dicta sunt enim illa propheticis imaginationibus, non narratoria manifestatione. Nam et membra Dei dicta sunt, et manus, et pedes, et oculi, et facies, et similia: et quemadmodum ista non indicant eum habere corpus, sic nec illa animam. Quemadmodum autem narratum aliquid, ubi nominata sunt manus Christi et caput, et caetera quae indicant ejus corpus; ita etiam quae de animae affectionibus eodem narrationis tenore nominata sunt, indicant ejus animam. Stultum est autem credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Etsi enim non est consequens ut omnis qui manducat esuriat; nam et angelum legimus manducasse (Gen. XVIII, 8, 9, et Tob. XII, 19), sed esurisse non legimus: neque ut omnis qui esurit manducet, si aut officio aliquo se cohibeat, aut desit ei cibus facultasque manducandi: tamen cum utrumque narrat evangelista (Matth. IV, 2, et IX, 11), utrumque credendum est; quia utrumque sicut rerum gestarum index factum gestumque conscripsit. Sicut autem quia manducavit, sine corpore intelligi non potest; sic quia esurivit, sine anima fieri non potuit. 4. Nec illa nos terret inanis atque inepta calumnia, qua invidiose resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, si has affectiones animi veras habuit. Facile quippe respondemus: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus et mortuus est: ut tandem sine pertinacia, si volunt, intelligant sic eum passiones animi, hoc est affectiones, voluntate dispensationis, veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Quemadmodum nos non voluntate morimur, sic et non voluntate nascimur: ille autem voluntate utrumque, ut opportebat, exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo necessitatis nomine nec nos nec illos quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus ejus ostenditur: sic et nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam animam ejus agnoscimus; nec ipsos debet deterrere a consentiendo catholicae fidei, si non eos deterret exitiabilis pudor mutandae, quamvis falsae, diu tamen et cum temeritate defensae sententiae. LXXXI. De Quadragesima et Quinquagesima. 1. Omnis sapientiae disciplina, quae ad homines erudiendos pertinet, est Creatorem creaturamque dignoscere, et illum colere dominantem, istam subjectam fateri. Est autem creator Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia (Rom. XI, 36), et ideo Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Creatura vero partim est invisibilis, sicut anima; partim visibilis, sicut corpus. Invisibili ternarius numerus tribuitur; quare diligere Deum tripliciter jubemur, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente (Matth. XXII, 37): corpori quaternarius numerus, propter evidentissimam naturam ejus, id est, calidam et frigidam, humidam et siccam. Universae ergo creaturae tribuitur septenarius. Quapropter omnis disciplina dignoscens et discernens Creatorem atque creaturam, denario numero insinuatur: quae disciplina, quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat, et rerum gestarum venientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte parvulos nutrit; ut idoneos faciat contemplationi, quae non venit et transit, sed semper manet: in qua quisque narratis sibi rebus divinitus temporaliter pro salute hominum gestis, sive gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa speraverit, et quae divina auctoritas praecipit infatigabili charitate implere curaverit, recte aget vitam hujus necessitatis et temporis, quae numero quadragenario commendatur. Quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est, numero qui corpori tribuitur multiplicatus, quia per motum corporalis administratio geritur, qua dictum est fidem constare, quadragenarium numerum conficit. Ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem; quia et partes aequales quadragenarii numeri simul ductae ad quinquaginta perveniunt. Partes autem aequales habet quadragenarius numerus, primo quadraginta in singulis, deinde viginti in binis, decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quatuor in denis, duas in vicenis. Unum ergo et duo et quatuor et quinque et octo et decem et viginti simul ducta efficiunt quinquaginta. Quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus fidei rerum pro salute nostra gestarum et gerendarum cum aequitate vitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae; ut non solum credendo, sed etiam intelligendo disciplina firmetur. 2. Et ideo ea quae nunc est Ecclesia, quamvis filii Dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et afflictionibus agit, et in ea justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Nisi enim credideritis, inquit, non intelligetis (Isai. VII, 9). Et hoc est tempus quo ingemiscimus et dolemus, exspectantes redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23), quod Quadragesima celebratur. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2): cum addetur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam veritatem intelligere mereamur. Talis Ecclesia, in qua nullus erit moeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, Quinquagesimae celebratione praefiguratur. Propterea, posteaquam Dominus noster resurrexit a mortuis, quadraginta diebus peractis cum discipulis suis, eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9), et decem aliis diebus peractis misit Spiritum sanctum (Id. II, 1-4): id est, ut non ad humana et temporalia, sed ad divina et aeterna contuenda quodam amoris et charitatis spiramento et incendio, quadragenario denarius adderetur. Et ideo jam hoc totum, id est, quinquagenarius numerus dierum, laetitiae celebratione, signandus est. 3. Haec autem duo tempora, id est, unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et securitatis, etiam retibus missis in mare Dominus noster significat. Nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut vix ad littus trahendo perducerent, et ut retia rumperentur (Luc. V, 6, 7). Non enim missa sunt in dexteram partem; habet enim multos malos Ecclesia hujus temporis: neque in sinistram; habet enim etiam bonos: sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significaret. Quod autem rupta sunt retia, charitate violata multas haereses exiisse significat. Post resurrectionem vero, cum vellet Ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, jussit mitti retia in dexteram partem; et capti sunt ingentes pisces centum quinquaginta tres, mirantibus discipulis quod cum tam magni essent, retia non sunt disrupta (Joan. XXI, 6, 11). Horum magnitudo magnitudinem sapientiae justitiaeque significat; numerus vero, ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. Quia enim tunc non erit opus corporalibus adjumentis, et animo continebitur fides atque sapientia; quia animo ternarium numerum tributum diximus, quinquaginta ducimus ter, et fiunt centum quinquaginta; cui numero trinitas additur, quia omnis illa perfectio in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti consecrata est: ita fiunt centum quinquaginta tres, qui numerus piscium ad dexteram partem captorum invenitur. LXXXII. De eo quod scriptum est: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). 1. Multi murmurantes sub disciplina Dei, quaestionem movent, cum vident justos saepe graves molestias secundum hanc vitam pati: quasi propterea nihil eis prosit quod Deo serviunt, quia vel communes labores, atque indifferenter corporum atque damnorum et contumeliarum caeterorumque omnium, quae mala mortales putant, vel etiam caeteris ampliores patiuntur propter verbum Dei atque justitiam, quae onerosa peccantibus in ejus praedicatores tumultuosas seditiones aut insidias aut odia concitat. Quibus respondetur, quia si vita ista sola esset hominum, aut nihil prodesse, aut etiam nocere justa vita non usquequaque absurde videretur. Quanquam non defuerint qui justitiae suavitatem et internum ejus gaudium cum corporalibus omnibus laboribus et molestiis, quas genus humanum pro conditione suae mortalitatis patitur, cum omnibus etiam quae propter ipsam justitiam in eos qui juste vivunt, injuriosissime cogitantur, ita compensarent, ut sequestrata spe futurae vitae jucundius et laetius prae amore veritatis torquerentur, quam luxuriosi prae cupiditate ebrietatis epulentur. 2. Sed iis tamen qui putant injustum Deum, cum justos in doloribus et laboribus vident, aut certe si non audent injustum Deum dicere, vel res humanas non curare arbitrantur, vel semel statuisse necessitates fatorum, contra quas nec ipse aliquid facit, ne ordinem rerum a se dispositum inconstantia turbare credatur; aut aliquid aliud opinantur, quod Deus in aliquo invalidus non possit a justis ista mala prohibere: dicendum est nullam fuisse futuram justitiam in hominibus, si res humanas non curaret Deus. Quia omnis ista hominum justitia, quam et tenere animus humanus recte faciendo potest, et peccando amittere, non imprimeretur animae, nisi esset aliqua incommutabilis justitia, quae integra inveniretur a justis, cum ad eam converterentur; integra relinqueretur a peccantibus, cum ab ejus lumine averterentur. Quae justitia incommutabilis utique Dei est, nec eam porrigeret ad illustrandos ad se conversos, si res humanas non curaret. Si vero propterea gravia perpeti justos sineret, quia contra ordinem rerum a se dispositum nollet venire, nec ipse justus esset; non quia dispositionem suam servare vult, sed quia ita disposuit ipsum ordinem rerum, ut immeritis poenis justi affligantur. In aliquo autem Deum esse invalidum ad repellenda mala quae justi patiuntur, quisquis opinatur, ideo desipit, quia non intelligit, sicut nefas est injustum Deum dicere, ita nefas esse omnipotentem negare. 3. Quibus pro tempore susceptae quaestionis breviter constitutis, quia et ipsum Deum et justum atque omnipotentem esse, perniciosissimae iniquitatis est dubitare; nulla causa probabilior occurrit, cur justi homines laborent plerumque in hac vita, nisi quia hoc eis expedit. Alia est enim quae nunc est justitia hominum ad recipiendam sempiternam salutem, alia tunc in paradiso constituti hominis esse debuit ad retinendam et non amittendam eamdem sempiternam salutem. Sicut enim justitia Dei est utilia praecipere, et inobedientibus poenas, obedientibus autem praemia distribuere; ita justitia est hominis, praeceptis utilibus obedire. Sed quoniam sic est in animo beatitudo, ut in corpore sanitas: quemadmodum in ipso corpore alia praecipitur medicina, ne bona valetudo amittatur, alia vero, ut amissa recuperetur; sic in toto statu hominis, alia tunc praecepta data sunt, ne amitteret immortalitatem, alia nunc praecipiuntur, ut eam recipiat. Et sicut in valetudine corporis, si quis praeceptis medici, quibus eadem bona valetudo custodienda est, non obtemperando in aliquem morbum inciderit, accipit alia praecepta ut sanari possit; quae saepe non sufficiunt, si talis est morbus, nisi adhibeantur a medico quaedam adjutoria, plerumque aspera et dolores importantia, quae tamen valent ad recuperandam salutem; unde fit ut homo, quamvis jam obtemperans medico, patiatur tamen adhuc dolores, non solum de ipso morbo nondum sanato, verum etiam de adjutorio medicinae: ita homo per peccatum lapsus in hujus vitae morbidam et calamitosam mortalitatem, quia primo praecepto obtemperare noluit, quo sempiternam custodiret ac teneret salutem, secunda praecepta aeger accepit, quibus obtemperans jam quidem non absurde dicitur juste vivere, sed tamen molestias quas patitur, vel de ipso morbo nondum sanato patitur, vel de adjutorio medicinae. Cui adjutorio deputatur quod scriptum est, Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Qui vero non obtemperantes praeceptis saluberrimis inique vivunt, augent etiam atque etiam morbos suos: et aut ex ipsis patiuntur innumerabiles miseriarum labores doloresque etiam in hac vita; aut poenis quoque adhibitis, ut quod sanum non est, tangatur et doleat, in quo malo sint, misericorditer admonentur, ut ad medicinam conversi per gratiam Dei sani fiant. Quae omnia si contempserint, id est praecepta verborum et dolorum, justam post hanc vitam sempiternam damnationem merebuntur. Ideoque ille potest dicere injuste ista fieri, qui solam vitam mortalem, quam nunc agimus, esse existimans, quae divinitus praedicta sunt futura non credit, pensurus gravissima supplicia perseverantiae peccatorum atque infidelitatis suae. LXXXIII. De conjugio, in eo quod Dominus ait: Si quis dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, etc. (Matth. V, 32). Si Dominus dimittendae conjugis solam causam fornicationis admittit, et paganum conjugium dimitti non prohibet, consequens est ut paganismus fornicatio deputetur. Solam autem fornicationis causam exceptam facere Dominum, cum de dimittenda conjuge loquitur in Evangelio, manifestum est. Paganum vero conjugium hinc non prohibetur dimitti, quia cum Apostolus de hac re consilium daret, ut fidelis volentem secum esse conjugem infidelem, non dimittat, ait, Ego dico, non Dominus: ut Dominus intelligatur, non quidem jubere ut dimittatur, ne contra jussum ejus consilium dare videatur Apostolus, sed tamen permittere; ut nemo in ea re jussionis necessitate teneatur, sed consilii voluntate libere faciat. Verumtamen si quisquam asserat solam illam fornicationem Dominum admittere ad causam relinquendae conjugis, quae vulgo dicitur fornicatio, id est quae concubitu illicito perpetratur: hoc potest dicere, Dominum, cum de hac re loqueretur, de utroque fideli dixisse, et marito et uxore, ut si ambo fideles sint, neutri liceat alterum relinquere, nisi causa fornicationis; ubi non potest paganismus intelligi, quia uterque fidelis est. Sic enim et Apostolus videtur distinguere, cum ait: His autem qui in conjugio sunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si recesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Ubi etiam intelligitur quod si una illa causa, qua sola relectio conjugii permittitur, mulier a viro recesserit, innupta perseverare debet: aut si se non continet, viro potius reconciliari vel correcto vel certe tolerando, quam alteri nubere. Sequitur autem, et dicit, Et vir uxorem non dimittat: breviter eamdem formam intimans in viro, quam praecipiebat in femina. Quibus ex praecepto Domini insinuatis ita sequitur: Caeteris autem ego dico, non Dominus, Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et mulier si habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum (I Cor. VII, 10-13). Ubi dat intelligi Dominum de his locutum, ut neuter alterum dimitteret, si fideles ambo essent.