Migne Patrologia Latina Tomus 64
Boetiu.DeDiv 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
De divisione
Quam magnos studiosis afferat fructus scientia dividendi, quamque apud peripateticam disciplinam, semper haec fuerit in honore notitia, docet et Andronici, diligentissimi senis, de divisione liber editus, et hic idem a Plotino gravissimo philosopho comprobatus, et in libri Platonis, qui Sophistes inscribitur, commentariis a Porphyrio repetitus, et ab eodem per hanc, introductionis laudata in Categorias utilitas. Dicit enim fore necessariam generis, speciei, differentiae proprii, accidentisque peritiam, cum propter alia multa, tum propter utilitatem quae est maxima partiendi. Quare quoniam maximus usus est, facillimaque doctrina, ego quoque id, sicut pleraque omnia, Romanis auribus tradens, introductionis modo, habitaque in eamdem rem, et competenti subtilique tractatione, et moderata brevitate, perscripsi, ut nec anxietas decisae orationis, et non perfectae sententiae, legentium mentibus ingeratur; nec putet supervacuam loquacitatem harum rerum inexperiens, rudis, insolensque novi, audientium mentes habere; nec ullus livor, id quod et arduum est natura, et ignotum nostris; nobis autem magno et labore, et legentium utilitate digestum, obliquis morsibus obtrectationis obfuscet; dentque potius viam studiis, nunc ignoscendo, nunc etiam comprobando, quam frena bonis artibus stringant, dum quidquid novum est impudenti obstinatione repudiant. Quis enim non videat plurimum ad bonarum artium valere defectum, si apud mentes hominum nunquam sit desperatio displicendi? Sed haec hactenus. Nunc divisionis ipsius nomen dividendum est, et secundum unumquodque vocabulum uniuscujusque propositi proprietates partesque tradendae sunt. Divisio namque multis modis dicitur. Est enim divisio generis in species. Est rursus divisio cum totum in proprias dividitur partes. Est alia, cum vox multa significans in significationes proprias recipit sectionem. Praeter has tres, est alia divisio quae secundum accidens fieri dicitur. Hujus autem est triplex modus, unus cum subjectum in accidentia separamus, alius cum accidens in subjecta dividimus, tertius cum accidens in accidentia secamus: hoc ita fit, si utraque eidem subjecto inesse videantur. Sed harum omnium exempla subdenda sunt, quatenus totius hujus divisionis ratio elucescat. Genus dividimus in species cum dicimus animalium alia rationalia, alia irrationalia; rationalium alia mortalia, alia immortalia. Vel cum dicimus colorum alia alba, alia nigra, alia media. Oportet autem omnem divisionem generis in species, aut in duas fieri partes, aut in plures. Sed neque infinitae species esse generis possunt, nec minus duabus. Hoc autem cur eveniat, posterius demonstrandum est. Totum in partes dividitur quoties in ea ex quibus est compositum unumquodque resolvimus, ut cum dico, domus aliud esse tectum, aliud paries, aliud fundamentum, et hominem conjungi anima et corpore. Cumque hominis dicimus partes esse Catonem, Virgilium, Ciceronem et singulos qui cum particulares sint, vim tamen totius hominis jungunt atque componunt. Neque enim homo genus, nec singuli homines species, sed partes quibus totus homo conjungitur. Vocis autem in significationes proprias divisio fit, quoties una vox multa significans aperitur, et ejus pluralitas significationis ostenditur, ut cum dico canis quod est nomen, et hunc quadrupedem latrabilemque designat, et coelestem qui ad Orionis pedem morbidum micat. Est quoque alius marinus canis, qui in immoderatam corporis magnitudinem crescens, caeruleus appellatur. Sed hujus divisionis duplex modus est. Aut enim unum nomen multa significat, aut oratio jam nominibus verbisque composita; et nomen quidem multa significat, ut id quod supra proposui. Oratio vero multa designat, ut aio te, Aeacida, Romanos vincere posse. Et nominis quidem per significationes proprias divisio aequivocationis partitio nuncupatur, orationis vero in significationes proprias distributio ambiguitatis discretio est quam Graeci ἀμφιβολίαν vocant, ita ut nomen multa significans aequivocum; oratio vero multa designans amphibola atque ambigua praedicetur. Eorum autem quae secundum accidens dividuntur, subjecti in accidentia divisio est, ut cum dicimus omnium hominum alii sunt nigri, alii candidi, alii medii coloris. Haec enim accidentia sunt hominibus, non hominum species, et homo his subjectum, non horum genus est. Accidentis vero in subjecta sectio evenit, ut est omnium quae expetuntur, alia in anima, alia in corporibus sita sunt. Animae namque atque corpori id quod expetitur accidens, non genus, est, et boni quod in anima et in corpore est situm non sunt haec species, sed subjecta. Accidentis vero in accidentia divisio est, ut omnium candidorum, alia sunt dura, ut margarita, alia liquentia, ut lac. Liquor namque et albedo atque durities hic sunt accidentia. Sed album in dura atque liquida separatum est. Cum ergo sic dicimus, accidens, in alia accidentia separamus, sed hujusmodi divisio vicissim semper in alterutra permutatur. Possumus enim dicere eorum quae dura sunt, alia sunt nigra, alia alba, et rursus eorum quae liquida, alia sunt alba, alia nigra. Sed haec rursus conversa dividimus eorum quae sunt nigra, alia sunt liquentia, alia dura, et eorum quae sunt alba, alia liquentia, alia vero dura. Differt autem hujusmodi divisio ab omnibus quae supra dictae sunt. Nam neque significationem partiri possumus in voces, cum vox in proprias significationes discernatur. Nec partes in totum dividuntur, quamvis totum separetur in partes, nec species secantur in genera, licet genus in species dividatur. Quod vero superius dictum est hanc divisionem ita fieri, si utraque contingerent eidem inesse subjecto, si attentius perspicitur liquet. Nam cum dicimus eorum quae dura sunt alia esse alba, alia nigra, ut lapis atque ebenus, manifestum est ebeno utraque inesse et duritiem et nigredinem. In caeteris quoque id diligens lector inveniet. Quibus autem summa operatio veritatis inquiritur, his prius intelligendum est quae sit horum omnium simul proprietas, quibusque inter se sigillatim differentiis segregentur. Omnis enim vocis et generis et totius divisio, secundum se divisio nuncupatur. Reliquae vero tres in accidentis distributione ponuntur. Secundum se autem divisionis hujusmodi differentia est. Differt enim divisio generis a vocis divisione, quod vox quidem in proprias significationes separatur. Genus vero non in significationes, sed in quasdam a se quodammodo procreationes disjungitur, et genus semper speciei propriae totum est, ut universalius in natura. Aequivocatio vero universalior significata re dicitur totum in voce, non etiam totum in natura. Illo quoque modo a vocis distributione dividitur, quod nihil habent commune praeter solum nomen quae sub ea voce sunt. Quae vero sub genere collocantur, et nomen generis et diffinitionem suscipiunt. Amplius quoque non eadem apud omnes vocis est distributio. Quod enim apud nos dicitur canis, cum ejus multae significationes in lingua Romana sint, simpliciter fortasse praedicatur in barbara; cum ea quae apud nos uno nomine nuncupantur, illi pluribus fortasse significent nominibus. Generis apud omnes eadem divisio distributioque permanet. Unde fit ut vocis quidem divisio ad positionem consuetudinemque pertineat, generis vero ad naturam. Nam quod apud omnes idem est, naturae est. Consuetudinis vero est, quod apud aliquos permutatur. Et hae quidem sunt differentiae generis, distributionis et vocis. Generis quoque sectio a totius distributione sejungitur, quod totius divisio secundum quantitatem fit. Partes enim totam substantiam conjungentes actu, aut ratione animi et cogitatione separantur. Generis vero distributio qualitate perficitur. Nam cum hominem sub animali locavero, tunc qualitate divisio facta est. Quale namque animal est homo, idcirco quoniam qualitate formatur. Unde quale sit animal homo respondens, aut rationale respondebit, aut certe mortale. Amplius genus omne naturaliter prius est propriis speciebus, totum autem propriis partibus posterius est. Partes quae totum jungunt compositi sui perfectionem alias natura tantum, alias ratione quoque temporis antecedunt. Unde fit ut genus in posteriora, totum vero in priora solvamus. Hinc quoque illud vere dicitur, si genus interimatur, statim species deperire. Si species interempta sit, non peremptum genus in natura consistere. Contra evenit in toto. Nam si pars totius perit, totum non erit, cujus pars una sit interempta. Sed si totum pereat, partes remanent distributae, ut si de integra domo quis abstulerit tectum, totum quod ante fuit interrupit. Sed perempto tecto, parietes et fundamenta constabunt. Amplius quoque genus speciebus materia est. Nam sicut aes accepta forma transit in statuam, ita genus accepta differentia transit in speciem. Totius vero partium multitudo materia est, forma vero earumdem partium compositio. Nam sicut species ex genere constat et differentia, ita totum constat ex partibus, unde fit ut totum ab unaquaque parte sua, partium ipsa compositione differat, species vero a genere, differentiae conjunctione. Amplius quoque species idem semper quod genus est, ut homo idem est quod animal, et virtus idem est quod habitus. Pars vero non semper idem est quod totum. Neque enim idem est manus quod homo, nec idem paries quod domus. Et in his quidem quae dissimiles partes habent, hoc clarum est. Sed non eodem modo in his quae similes, ut in aeris virgula, cujus partes quia sunt continuae, et ejusdem sunt aeris, videntur idem esse partes quod totum est, sed falso, fortasse enim idem sunt partes hujusmodi substantia, non etiam quantitate. Restat autem vocis et totius distributionis differentias dare. Differunt autem quod totum quidem constat partibus, vox vero non constat ex his quae significat; et fit totius divisio quidem in partes, vocis autem non fit in partes, sed in eas res quas ipsa vox significat: unde fit ut sublata parte una totum pereat, sublata una re quam vox significat multa designans, vox illa permaneat. Nunc ergo quoniam secundum se divisionis differentiae dictae sunt, generis distributio pertractetur. Primum quid genus sit diffiniendum est. Genus est quod praedicatur de pluribus specie differentibus in eo quod est, species vero est quam sub genere collocamus. Differentia, quia aliud ab alio distare proponimus. Et est quidem genus quod interroganti quid quaeque res sit convenit responderi, differentia quae ad qualis percunctationem rectissime respondetur. Nam cum quis interrogat, quid est homo? recte animal. Qualis est homo? convenienter rationalis respondetur. Dividitur autem genus alias in species, alias in differentias, si species quibus oportet genus dividi nominibus carent, ut cum dico animalium alia rationalia sunt, alia irrationalia. Rationale et irrationale differentiae sunt. Sed quoniam speciei hujus quae est animal rationale nomen unum non est, idcirco pro specie differentiam ponimus, eamque superiori generi copulamus, omnis enim differentia in proprium genus veniens speciem facit. Unde fit ut quaedam materia genus sit, forma differentia. Cum autem propriis nominibus species appellatur, non in differentias, sed in species fit recta generis divisio, unde est ut ex pluribus terminis diffinitio colligatur. Si enim omnes species suis nominibus appellarentur, ex duobus solis terminis omnis fieret diffinitio, ut cum dico, Quid est homo? quid mihi necesse esset dicere animal rationale mortale, si animal rationale esset proprio nomine nuncupatum, cum reliqua quoque differentia, id est mortali, junctum diffinitionem hominis verissima ratione et integra conclusione perficeret? Nunc autem ad diffinitiones integras specierum divisio necessaria est, et forte in eodem divisionis diffinitionisque ratio versatur. Nam divisionibus junctis una componitur diffinitio. Sed quoniam alia sunt aequivoca, alia univoca, et quae sunt univoca, ipsa in generum suscipimus sectiones, quae vero sunt aequivoca, in his divisio sola significationis est, videndum prius est quid sit aequivocum, quid univocum, ne cum ista fefellerint, aequivocum nomen quasi in species, ita in significativas resolvamus, unde fit ut rursus ad divisionem necessaria sit diffinitio. Quid enim sit aequivocum, quid univocum diffinitione colligimus. Sunt autem differentiae aliae per se, aliae vero per accidens; et harum aliae sunt consequentes statim, aliae relinquentes statim. Relinquentes hujusmodi sunt, ut dormire, sedere, stare, vigilare; consequentes vero, ut capilli crispi, si non admissi sunt calamistro, et glauci oculi, si non sint quadam extrinsecus debiliate turbati. Sed haec ad generis divisionem sumenda non sunt. Neque ad diffinitiones sunt commoda, omne enim quod ad divisionem generis aptum est, idem ad diffinitiones rectissime congregamus. Illa vero quae per se sunt sola ad divisionem generis apta sunt. Haec enim informant et perficiunt uniuscujusque substantiam, ut hominis rationabilitas et mortalitas. Sed has quemadmodum probare possimus, utrum ex eo sint genere statim relinquentium, an consequentium, an in substantia permanentium, hoc modo est videndum. Neque enim sufficit scire quas in divisione sumamus, nisi illud quoque cognitum sit, quemadmodum easdem ipsas quae sumendae sunt et quae rejiciendae rectissime cognoscamus. Videndum ergo primum est utrum proposita differentia omni possit et semper inesse subjecto; quod si ipsa vel actu vel ratione sejungitur, haec a divisione generis separanda est. Si enim saepe et actu et ratione sejunguntur, ex eo sunt genere quae statim relinquunt, ut sedere quod frequentius quidem separatur, et actu ipso a subjecto dividitur. Quae vero ratione sola a subjecto dividuntur, ea sunt consequentium differentiarum, ut glaucis oculis esse a subjecto ratione sejungimus, ut cum dico, est animal luminibus glaucis, ut quilibet homo; quod si hic non esset hujusmodi, non eum res aliqua esse hominem prohiberet. Aliud rursus est quod ratione separari non possit, quod si separatum sit, species interimatur, ut cum dicimus inesse homini ut solus numerare possit, vel geometriam discere; quod si haec possibilitas ab homine sejungitur, homo ipse non permanet. Sed hae non statim earum differentiarum sunt quae in substantia insunt. Nam non idcirco homo est, quoniam haec facere potest, sed quoniam rationalis est, atque mortalis. Hae igitur differentiae per quas species consistit, ipsae et in diffinitione speciei, ut hominis, et in generis ejus divisione, quod continet speciem, ut ipsum hominem, collocantur; et universaliter dicendum est, quaecunque differentiae hujusmodi sunt, ut non modo praeter has species esse non possit, sed per eas solas sit, hae vel in divisione generis, vel in speciei diffinitione sumendae sunt. Quoniam vero quaedam sunt quae differunt, quae contra se in divisionibus poni non debent, ut in animali rationale et bipes, nullus enim dicit animalium alia sunt rationalia, alia duos pedes habentia, idcirco quod rationale et bipes licet differant, nulla tamen a se oppositione sejunguntur. Constat quaecunque a se aliqua oppositione differunt, eas solas differentias sub genere positas genus ipsum posse disjungere. Sunt autem oppositiones quatuor, aut ut contraria, ut bonum malo; aut ut habitus et privatio, ut visus et caecitas. Quanquam sint et quaedam res in quibus discernere difficultas sit utrum in contrariis an in privatione et habitu eas oporteat collocari, ut sunt motus, quies, sanitas, aegritudo, vigilatio, somnus, lux, tenebrae. Sed haec alias, nunc de reliquis oppositionibus dicendum est. Tertia oppositio est quae est secundum affirmationem et negationem, ut Socrates vivit, Socrates non vivit. Quarta secundum relationem, ut pater, filius, dominus, servus. Secundum quas igitur harum oppositionum quatuor divisio generis sit, rectissima ratione monstrandum est. Manifestum est enim et oppositiones esse quatuor, et genera et species per opposita separari. Nunc ergo dicendum est secundum quam oppositionem harum quatuor vel quemadmodum species a genere disjungi conveniat, et prima quidem sit contradictionis oppositio. Voco autem contradictionis oppositionem quae affirmatione et negatione proponitur. In hac igitur negatio per se nullam speciem facit. Nam cum dico, homo, vel equus, vel aliquid hujusmodi, species sunt. Quidquid autem quis negatione protulerit speciem non declarat. Non enim esse hominem, species est; omnis enim species constituit esse. Negatio vero quidquid proponit ab eo quod est esse disjungit, ut cum dico, homo, quasi sit quiddam locutus sum. Cum vero, non homo, substantiam hominis negatione destruxi. Sic igitur per se caret divisio generis in species negatione. Necesse est autem saepe speciem negatione componere, cum ea quam simplici nomine speciem volumus assignare nullo vocabulo nuncupatur, ut cum dico, imparium numerorum alii primi, ut tres, quinque, septem; alii non primi, ut novem: et rursus figurarum aliae sunt rectissimae, et colorum alii sunt albi, alii nigri, alii nec albi, nec nigri. Ergo quando nomen unum speciebus positum non est, eas negatione proferre necesse est. Hoc igitur cogit interdum necessitas, non natura. Ideoque quoties negatione facimus sectionem, prius aut affirmatio, aut simplex dicendum est nomen, ut est numerorum; alii sunt primi, alii non primi. Nam si prius negatio dicta sit, tardior fit ejus rei quam proponimus, intellectus. Nam cum primum dicis esse aliquos primos numeros, cum quales sint primi exemplo vel diffinitione docueris, quales non sint primi, mox auditor intelligit. Sin vero econtrario feceris, aut neutrum subito, aut tardius utrumque cognosces. Divisio vere quae propter apertissimam generis naturam reperta est, debet potius ad intelligibiliora deducere. Amplius quoque prior est affirmatio, posterior vero negatio. Quod autem primum est, in divisione quoque primitus oportet ordinari. Necesse est quoque semper finita infinitis esse priora, ut aequale inaequali, virtutem vitiis, certum incerto, stabile et fixum instabili et mutabili. Sed omnia quae aut definita parte orationis aut affirmatione proferuntur, plus finita sunt quam aut nomen cum particula negativa, aut tota negatio. Quare finito potius quam infinito est facienda divisio. Sed si cui per haec quaedam paretur anxietas aut obscuriora sint fortasse quam ipse desiderat, nihil ad me cognitionem facilem pollicentem. Neque enim rudibus haec totius artis, sed imbutis et ulteriore pene loco progressis legenda et discenda proponimus. Qui vero hujus operis, id est dialectici ordo sit, cum de ordine peripatetice disciplinae mihi dicendum esset, diligenter exposui. Haec quidem dicta sunt de oppositione quam affirmatio et negatio constituit. Illa vero quae secundum habitum privationemque fit, ipsa quoque superiori videtur esse consimilis. Negat enim quodammodo privatio habitum, sed differt, quod semper quidem potest esse negatio, privatio vero non semper, sed tunc quando habere habitum possibile est; hoc vero nos jam praedicamenta docuere. Quare forma quaedam intelligitur esse privatio. Non enim tantum privat, sed etiam circa seipsam privatum quemque disponit. Neque enim caecitas oculum solum privat lumine, sed ipsa quoque secundum se privatum luce disponit; caecus enim dicitur ad privationem quodammodo quasi dispositus et affectus, hoc quoque Aristoteles testatur in Physicis. Unde fit ut privationis differentia ad generis divisionem frequenter utamur. Sed hic quoque eodem modo sicut in contradictione faciendum est. Prius enim ponendus est habitus qui est affirmationi consimilis, post vero privatio quae negationi. Aliquoties tamen privationes quaedam habitus vocabulo proferuntur, ut orbus, caecus, viduus. Aliquoties cum particula privationis, ut cum dicimus finitum infinitum, aequale inaequale. Sed in his aequale et finitum in divisione ponenda sunt prima, privationes vero secundae. Ac de oppositione quidem privationis et habitus haec dicta sufficiant. Contrariorum vero oppositio dubitatur fortasse an secundum privationem et habitum esse videatur, ut album et nigrum, an album quidem privatio nigri sit, nigrum vero albi. Sed haec alias. Nunc autem ita tractandum est tanquam si sit aliud oppositionis genus, sicut est in praedicamentis ab ipso quoque Aristotele dispositum. In contrariis autem generum multa divisio est. Fere enim cunctas differentias in contraria deducimus. Sed quoniam contrariorum alia sunt medio carentia, alia mediata, ita quoque divisio facienda est, ut colorum, alia sunt nigra, alia sunt alba, alia neutra. Fieret autem omnis diffinitio, omnisque divisio duabus terminis, nisi (ut supra dictum est) indigentia quae saepe existit in nomine prohiberet. Quo autem modo utraeque duobus terminis fierent, erit manifestum hoc modo: cum enim dicimus animalium alia rationalia sunt, alia irrationalia, animal rationale ad hominis diffinitionem tendit. Sed quoniam animalis rationalis unum nomen non est, ponamus ei nomen a litteram. Rursus a litterae quod est animal rationale, alia mortalia sunt, alia immortalia. Volentes igitur diffinitionem hominis reddere dicemus, homo est a littera mortalis. Nam si hominis diffinitio est animal rationale mortale, animal vero rationale per a litteram significatur, idem sentit a mortale tanquam si diceretur animal rationale mortale, a enim (ut dictum est) animal rationale significat. Sic ergo a littera et mortali duobus terminis facta est hominis diffinitio. Quod si reperirentur in omnibus quoque nomina, duobus terminis semper tota fieret diffinitio. Divisio quoque, nominibus positis, quoniam semper in duos terminos secatur, manifestum est, si quis generi et differentiae cum deest nomen imponat, ut cum dicimus: Figurarum quaedam sunt trilaterae, aliae sunt aequilaterae, aliae duo latera habentes aequalia, aliae totae inaequales sunt. Trina igitur divisio ista si proferretur, fieret duplex. Figurarum quae sunt trilaterae, aliae sunt aequales, aliae inaequales. Inaequalium aliae sunt duo latera tantum aequa habentes, aliae tria inaequalia, id est omnia, et cum dicimus rerum omnium, alia sunt bona, alia sunt mala, alia indifferentia, quae scilicet neque bona neque mala sunt, et si ita diceretur gemina divisio proveniret. Rerum omnium alia sunt differentia, alia indifferentia. Differentium alia sunt bona, alia mala. Ita ergo divisio omnis in gemina secaretur, si speciebus et differentiis vocabula non deessent. Quartam vero oppositionem diximus, quae est secundum ad aliquid, ut pater, filius, dominus, servus, duplex, medium, sensibile, sensus. Haec igitur nullam habent substantialem differentiam, qua a se discrepent, imo potius habent hujusmodi cognationem qua ad se invicem referuntur, ac sine se esse non possint. Non est ergo generis in relativas partes facienda divisio, sed tota hujusmodi sectio a genere separanda est. Neque enim hominis est species servus aut dominus, nec numeri medium aut duplum. Cum igitur quatuor sunt differentiae oppositionum affirmationis et negationis, si non necesse est, semper tamen relationis rejicienda est divisio, privationis et habitus, et contrariorum sumendae. Maxime autem contrarietas in differentiis ponenda est, nec non etiam privatio, idcirco quoniam quiddam contra habitum contrarium videtur opponi, ut est finitum et infinitum. Quanquam enim privatio sit infinitum, tamen contrarii imaginatione formatur. Est quaedam namque (ut dictum est) forma. Dignum vero inquisitu est utrum in species an in differentias recte genera dividantur. Diffinitio namque divisionis est generis in species proximas distributio. Oportet igitur secundum naturam divisionis et secundum diffinitionem in proprias species semper fieri generis disgregationem. Sed hoc interdum fieri nequit propter eam quam supra reddimus causam. Multis enim speciebus non sunt nomina. Atque ideo quoniam quaedam sunt prima genera, quaedam ultima, quaedam media, primum quidem ut substantia, ultimum ut animal, medium ut corpus, corpus namque animalis genus est, substantia corporis. Sed quemadmodum neque super substantiam quidquam inveniri potest, quod generis loco valeat collocari, sic neque sub animali, homo namque species, non genus est. Quare antiquior videbitur speciei divisio, si indigentia nominum non sit, quod si his omnibus non abundamus, prima genera usque ad ultima convenit in differentias separare Hoc autem fit hoc modo, ut primum genus in suas differentias disgregemus, non in posterioris; et rursus posterius in suas, sed non in posterioris. Neque enim eaedem sunt differentiae corporis quae animalis. Si quis enim dicat: substantiae aliud est corporale, aliud incorporale, recte divisionem fecerit, hae namque differentiae propriae substantiae sunt. Si quis vero sic dicat, substantiarum alia sunt animata, alia inanimata, hic non recte substantias differentias segregavit. Corporis namque differentiae hae sunt, non substantiae, id est secundi generis, non primi. Quare manifestum est secundum proprias differentias, non secundum posterioris generis, priorum generum divisionem esse faciendam. Quoties autem genus aut in differentias, aut in species solvitur, post divisionem factam mox diffinitiones, aut exempla subdenda sunt. Sed si quis diffinitionibus non abundat, satis est exempla subjicere, ut cum dicimus, corporum alia sunt animala, subjiciamus, ut homines vel ferae; alia inanimata, ut lapides. Oportet autem divisionem quoque, sicut terminum, neque diminutam esse, neque superfluam. Nam neque plures species quam quae sub genere sunt oportet apponi, neque pauciores, ut in seipsam divisio, sicut terminus, convertatur. Convertitur enim terminus sic: virtus est mentis habitus optimus; rursus, mentis habitus optimus virtus est. Sic etiam divisio, omne genus aliquid eorum erit quae sunt, species proprium genus est; rursus, quaelibet species proprium genus est. Fit autem generis ejusdem divisio multipliciter, ut omnium corporum, et quaecunque sunt alicujus magnitudinis. Sicut enim circulum in semicirculos, et in eos quos Graeci vocant τομεῖς, nos divisiones possumus dicere, distribuimus, et tetragonum alias ducta per angulum, diametro in triangula, alias in parallelogrammata, alias in tetragona separamus. Ita quoque genus, ut cum dicimus, numerorum alii sunt pares, alii impares, et rursus alii primi, alii non primi; et triangulorum alia sunt aequilatera, alia duo sola latera aequalia habentia, alia totis inaequalia lateribus, et rursus triangulorum alia sunt recti angula, alia acutos habentia tres angulos, alia obtusi unius. Sic igitur generis unius sit divisio multiplex. Illud autem scire perutile est, quoniam genus una quodammodo multarum specierum similitudo est, quae earum omnium convenientiam substantialem monstret, atque ideo collectivum plurimarum specierum genus est. Disjunctivae vero unius generis species sunt quae, quoniam differentiis informantur (ut dictum est), idcirco sub uno genere minus duabus speciebus esse non possunt, omnis enim differentia in differentium pluralitate consistit. Sed de divisione generis et speciei perplura dicta sunt. Hanc igitur insistentibus viam promptior per divisionem generis ad speciei diffinitionem facultas aperitur. Oportet autem non solum quas ad diffinitionem sumamus differentias addiscere, sed ipsius diffinitionis artem diligentissima cognitione complecti. Et illud quidem, an ulla possit diffinitio demonstrari, et quemadmodum per demonstrationem valeat inveniri, et quaecunque de ea subtilius in postremis Analyticis ab Aristotele tractata sunt praetermittam. Solam tantum exsequar diffiniendi regulam. Rerum enim aliae sunt superiores, aliae inferiores, aliae mediae. Superiores quidem diffinitio nulla complectitur, idcirco quod earum superiora genera inveniri non possunt. Porro autem inferiores ut sunt individua, ipsa quoque specificis differentiis carent. Quocirca ipsa quoque a diffinitione seclusa sunt. Mediae igitur quae et habent genera, et de aliis, vel generibus, vel de speciebus, vel de individuis praedicantur sub diffinitionem cadere possunt. Data igitur hujusmodi specie quae et genus habeat, et de posterioribus praedicetur, primo ejus sumo genus, et illius generis differentias divido, et adjungo differentiam generi, et video num illa differentia juncta cum genere aequalis possit esse cum ea specie quam circumscribendam diffinitione suscepi; quod si minor fuerit species, illam rursus differentiam quam dudum cum genere posueramus quasi genus ponimus, eamque in alias suas differentias separamus, et rursus has duas differentias superiori generi conjungimus; et si aequavit speciem, diffinitio speciei esse dicetur; sin minus fuerit, secundam differentiam rursus in alia separamus. Quas omnes conjungimus cum genere, et rursus speculamur si omnes differentiae cum genere illi aequales sint speciei quae diffinitur, et postremo toties differentias differentiis distribuimus usque dum omnes junctae generi speciem aequali diffinitione describant. Hujus autem rei clariorem facient exempla notitiam hoc modo: Si est nobis propositum diffinire nomen, vocabulum nominis de pluribus nominibus praedicatur, et quodam modo species continens sub se individua. Diffinio ergo nomen sic: sumo ejus genus quod est vox, et divido: vocum aliae sunt significativae, aliae vero minime; vox non significativa nihil ad nomen, etenim nomen significat. Sumo ergo differentiam quae est significativa, et jungo cum genere, id est cum voce, et dico vox significativa, et tunc respicio utrum genus hoc et differentia nomini sint aequalia. Sed nondum sunt aequalia, potest enim vox significativa esse, et non esse nomen. Sunt enim quaedam voces quae dolorem designant, aliae quae animi passiones naturaliter, quae nomina non sunt, ut interjectiones. Rursus ipsam vocem significativam in alias differentias divido: vocum significativarum aliae sunt secundum positionem hominum, aliae naturaliter, et vox quidem significans naturaliter nihil ad nomen, vox vero significans secundum positionem hominum nomini congruit. Quocirca has duas differentias significativam et secundum positionem jungo cum voce, id est cum genere, et dico: nomen est vox significativa secundum placitum. Sed rursus mihi non aequatur ad nomen. Sunt namque et verba voces significativae et secundum positionem. Non igitur solius nominis diffinitio est. Distribuo iterum differentiam quae est secundum positionem, et dico: secundum positionem vocum significativarum aliae cum tempore, aliae sine tempore, et differentia quidem cum tempore nomini non conjungitur, idcirco quod verborum est consignificare tempora, nominum vero minime. Restat ergo ut congruat illa differentia quae est sine tempore. Jungo igitur has tres differentias generi, et dico: nomen est vox significativa ad placitum sine tempore. Sed rursus mihi non plena conclusio diffinitionis occurrit, potest enim vox et significativa, et secundum positionem et sine tempore esse, et nomen non esse unum, sed nomina juncta quae est oratio, ut Socrates cum Platone et discipulis, sed quanquam imperfecta quidem sit haec oratio, tamen est oratio. Quocirca ultima differentia quae est sine tempore aliis item differentiis dividenda est, et dicemus, vocum significativarum secundum positionem sine tempore aliae sunt quarum pars extra aliquid significat, hoc pertinet ad orationem, aliae quarum pars extra nihil significat, hoc pertinet ad nomen. Nominis enim pars nihil extra designat. Fit ergo diffinitio sic: Nomen est vox significativa secundum placitum sine tempore, cujus nulla pars extra significat separata. Videsne igitur quam recta diffinitio constituta sit? Nam quod dixi vocem, a caeteris sonis nomen disjunxi; quod significativam apposui, nomen ab non significativis vocibus separavi; quod secundum placitum et sine tempore, ab naturaliter significativis vocibus et a verbis proprietas nominis disjuncta est; quod ejus partes extra nihil significare proposui, ab oratione disjunxi, cujus partes aliquid separatae extra significant: unde fit ut quodcunque nomen fuerit, illa diffinitione claudatur, et ubicunque haec oratio diffinitionis aptabitur, illud esse nomen non dubites. Illud quoque dicendum est, quod genus in divisione totum est in diffinitione pars, et sic est diffinitio quasi partes totum quoddam conjungant, et sic est divisio quasi totum solvatur in partes, et est similis divisio generis totius divisioni, diffinitio totius compositioni. Namque in divisione generis animal totum est hominis. Intra se enim complectitur hominem. In diffinitione vero pars est, specie namque genus cum aliis differentiis junctum componit, ut cum dico animalium alia sunt rationalia, alia irrationalia, et rursus rationalium alia sunt mortalia, alia immortalia, animal rationalis totum est, et rursus rationale mortale, et haec tria sunt hominis. Si vero in diffinitione dicam, homo est animal rationale mortale, tria haec unum hominem conjungunt. Quocirca pars ipsius hominis, et genus, et differentia reperitur. Sic ergo in divisione genus est totum, species pars. Eodem quoque modo differentiae totum sunt, species in quas illae dividuntur partes sunt. In diffinitione vero et genus et differentiae partes sunt. Diffinita vero species totum; sed haec hactenus. Nunc de ea divisione dicamus, quae est totius in partes. Haec enim erat secunda divisio post generis divisionem. Quod enim dicimus totum, multipliciter significamus. Totum namque est quod continuum est, ut corpus vel linea, vel aliquid hujusmodi. Dicimus quoque totum quod continuum non est, ut totum gregem, vel totum populum, vel totum exercitum. Dicimus quoque totum quod universale est, ut hominem vel equum. Hi enim sunt toti suarum partium, id est hominum vel equorum, unde et particularem unumquemque hominem dicimus. Dicitur quoque totum quod ex quibusdam virtutibus constat, ut animae alia est potentia sapiendi, alia sentiendi, alia vegetandi: partes sunt, sed non species. Tot igitur modis cum totum dicatur, facienda est totius divisio, primo quidem si continuum fuerit in eas partes ex quibus ipsum totum constare perspicitur. Aliter enim divisio non fit. Hominis enim corpus ita in partes suas divides, in caput, manus, thoracem et pedes, et si quo alio modo secundum proprias partes fit recta divisio. Quorum autem multiplex est compositio, multiplex etiam est divisio, ut animal separatur quidem in partes eas quae sibi similes habent partes, in carnes, et ossa, rursus in eas quae similes sibi non habent partes, in manus et pedes. Eodem quoque modo et navis et domus. Librum quoque in versus, atque hos in sermones, hos autem in syllabas, syllabas in litteras solvimus. Ita fit ut syllabae et litterae, et nomina, et versus, partes quaedam totius libri esse videantur, alio tamen modo acceptae non partes totius, sed partes partium sunt. Oportet autem non omnia speculari quasi actu dividant, sed quasi animo et ratione, ut vinum aqua mistum dividimus in vina aquae mista, haec actu; dividimus etiam in vinum et aquam, ex quibus mistum est, haec ratione, haec enim jam mista actu separari non possunt. Fit autem totius divisio in materiam atque formam. Aliter enim constat statua ex partibus suis, aliter ex materia et forma, id est ex aere et specie. Similiter autem etiam illa tota dividenda sunt, quae continua non sunt, eodem quoque modo et ea quae sunt universalia, ut hominum alii sunt in Europa, alii in Africa, alii in Asia. Ejus quoque totius quod ex virtutibus constat, hoc modo facienda est divisio. Animae alia pars est in virgultis, alia in animalibus, et rursus ejus quae est in animalibus, alia est rationalis, alia sensibilis est. Et rursus haec aliis sub divisionibus dissipantur. Sed non est anima horum genus, sed totum, partes enim hae animae sunt, sed non ut in quantitate, sed ut in aliqua potestate et virtute. Ex his enim potentiis substantia animae jungitur; unde fit, ut quiddam simile habeat hujusmodi divisio, et generis, et totius divisionis. Nam quod quaelibet pars cujus fuerit ejus animae praedicatio eam sequitur, ad generis divisionem refertur, cujus ubicunque species fuerit, ipsum mox consequitur genus; quod autem non omnis anima omnibus partibus jungitur, sed aliis alia, hoc ad totius naturam referri necesse est. Restat igitur ut de vocis in significationes divisione tractemus. Fit autem vocis divisio tribus modis. Dividitur enim in significationes plures, ut aequivoca vel ambigua. Plures enim res unum nomen significat, ut canis. Plures rursus una oratio, ut cum dico Graecos vicisse Trojanos. Alio autem modo secundum modum, haec enim plura non significant, sed multis modis, ut cum dicimus infinitum, unam rem quidem significat, cujus terminus inveniri non possit. Sed hoc dicimus aut secundum mensuram, aut secundum multitudinem, aut secundum speciem: secundum mensuram, ut est infinitum esse mundum, magnitudine enim dicimus infinitum; secundum multitudinem, ut est infinitam esse corporum divisionem, infinitam namque divisionum multitudinem significamus. Rursus secundum speciem, ut infinitas dicimus figuras, infinitae enim sunt species figurarum. Dicimus etiam infinitum aliquid secundum tempus, ut infinitum dicimus mundum, cujus terminus secundum tempus inveniri non possit. Eodem quoque modo infinitum dicimus Deum, cujus supernae vitae terminus inveniri secundum tempus non possit. Sic igitur haec vox non plura significat secundum se, sed multimode de singulis praedicatur, unum tamen ipsa significans, alius vero modus secundum determinationem. Quoties enim sine determinatione dicitur vox ulla, facit in intellectu dubitationem, ut est homo, haec enim vox multa significat. Nulla enim diffinitione conclusa audientis intelligentia multis raptatur fluctibus, erroribusque traducitur. Quod enim quisque auditor intelligat, ubi id quod dicens loquitur nulla determinatione concludit? Nisi enim quis ita diffiniat dicens: Omnis homo ambulat, aut certe quidam homo ambulat, et hoc nomine si ita contingit designet, intellectus audientis quod rationabiliter intelligat non habet. Sunt etiam aliae determinationes, ut si quis dicat, det mihi, quod dare debet nullus intelligit nisi intellectus et certa ratio determinationis addatur, vel si quis dicat, ad me veni, quo veniat vel quando veniat nisi determinatione non cognoscitur. Est autem omne quidem ambiguum dubitabile, non omne tamen dubitabile est ambiguum. Haec enim quae dicta sunt dubitabilia quidem sunt, non tamen ambigua. In ambiguis enim utraque auditor rationabiliter seipsum intellexisse arbitratur, ut cum quis dicit, audio Graecos vicisse Trojanos, unus putat quod Graeci Trojanos vicerint, alius quod Trojani Graecos, et haec uterque dicentis ipsius sermonibus rationabiliter intelligit. Cum autem dico, da mihi, quod dare debeas nullus ex ipsis sermonibus rationabiliter auditor intelligit. Quod enim ego non dixi, ille potius suspicabitur quam aliqua ratione id quod ante prolatum non est perspicaciter videat. Tot igitur modis cum vocis divisio fiat, aut per significantias, aut per modum significationum, aut per determinationes, in his quae secundum significantiam dividuntur, non solum dividendae sunt significationes, sed etiam diversas res esse quae significantur, diffinitione demonstrandum est. Aristoteles enim haec in Topicis diligenter praecepit, ut in his quae dicuntur bona, alia sunt bona, ut ea quae boni retinent qualitatem, alia quae ipsa quidem nulla qualitate dicuntur, sed quod bonam rem faciunt, idcirco bona dicuntur. Oportet autem maxime exercere hanc artem, ut ipse Aristoteles ait, contra sophisticas importunitates. Si enim nulla subjecta sit res quam significat vox, designativa esse non dicitur; sin vero una res sit quam significat vox, dicitur simplex; quod si plures, multiplex, id est multa significans. Dividenda igitur haec recte sunt, ne in aliquo syllogismo capiamur. Sin vero amphibola oratio est, id est ambigua evenit, ut aliquoties utroque modo possibilia sint quae significantur, ut id quod superius dixi, potuit enim fieri ut Graeci vincerent Trojanos, et Trojani Graecos superarent: sunt vero alia quae impossibilia sunt, ut cum dico hominem comedere panem, significat quidem quod homo comedat panem, rursus quod panis hominem, sed hoc impossibile est; ergo quoties ad contentionem venitur, dividenda possibilia et impossibilia sunt. Quoties ad veritatem, sola possibilia dicenda, impossibilia relinquenda sunt. Quoniam plures sunt species plura significantium vocum, ergo dicendum est quod aliae in particula multiplicitatis significationem habent, aliae in tota oratione. Et earum quae in particula habent, pars ipsa aequivoca dicitur. Tota vero ipsa oratio secundum aequivocationem multiplex est. Illa vero quae in oratione tota significationis multiplicitatem retinet (ut supra dictum est) ambigua nuncupatur. Dividuntur autem significationes aequivocorum vel secundum aequivocationem orationum aut diffinitione, ut cum dico, homo vivit, intelligitur et verus et pictus. Dividitur autem hoc modo, animal rationale mortale vivit, quod verum est; animalis, rationalis, mortalis, simulatio vivit, quod falsum est. Dividitur etiam qualibet adjectione quae determinet, vel generis, vel casus, vel alicujus articuli, ut cum dico: Canna Romanorum sanguine sorduit, et calamum demonstrat et fluvium; sed dividimus sic, articulo quidem, ut dicamus, hic Canna Romanorum sanguine sorduit; vel genere, ut Canna Romanorum plenus sanguine fuit; vel casu, vel numero. In illo enim singularis tantum est, in illo pluralis, et de aliis quidem eodem modo. Sunt autem alia secundum accentum, alia secundum orthographiam. Secundum accentum quidem ut pone, pone. Secundum orthographiam, ut queror et quaeror, ab inquisitione et querela. Et rursus haec secundum orthographiam ipsam dividuntur, vel secundum actionem et passionem: quod quaeror ab inquisitione passivum est, queror autem a querela agentis est. Ambiguarum vero orationum facienda est divisio, aut per adjectionem, ut audio Trojanos vinci, Graecos vicisse; aut per diminutionem, ut audio Graecos vicisse; aut per divisionem, ut Graeci vicerunt, Trojani victi sunt; aut per aliquam transmutationem, ut cum dicitur, audio Trojanos vicisse Graecos, ita dicamus, Audio quod Graeci vicerint Trojanos. Haec enim ambiguitas quolibet eorum modo solvitur. Non tamen ita dividenda est omnis vocum significatio tanquam generis. In genere enim omnes species enumerantur. In ambiguitate vero tantae sufficiunt, quantae ad eum sermonem possunt esse utiles quem alterutra nectit oratio. Ac de vocis quidem divisione sufficienter dictum est. Est autem et de generis totiusque divisione propositum atque expeditum. Quare de omnibus secundum se partitionibus diligentissime pertractatum est. Nunc de his divisionibus dicemus quae per accidens fiunt. Harum autem commune praeceptum est, quidquid ipsorum dividitus in opposita disgregari, ut cum subjectum in accidentia dividimus, non dicimus corporum alia sunt alba, alia dulcia, quae opposita non sunt, sed corporum alia sunt alba, alia nigra, alia neutra. Eodem quoque modo in aliis secundum accidens divisionibus dividendum est, atque illud maxime perspiciendum est, ne quid ultra dicatur, aut minus, sicut fit in generis divisione. Non enim oportet relinqui aliquod accidens ex eadem oppositione quod subjecto illi inest quod non in divisione dicatur, neque vero addi aliquid quod subjecto inesse non possit. Posterior quidem peripateticae secta prudentiae differentias divisionum diligentissima ratione perspexit, et per se divisionem ab ea quae est secundum accidens ipsasque inter se disjunxit ac distribuit. Antiquiores autem indifferenter, et accidente pro genere, et accidentibus pro speciebus aut differentiis utebantur. Unde nobis peropportuna utilitas visa est, et communiones harum divisionum prodere, et eas propriis differentiis disgregare. Ac de divisione quidem omni quantum introductionis brevitas patiebatur, diligenter expressimus.