Jump to content

De divisionibus temporum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De divisionibus temporum
Auctor incertus
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


De divisionibus temporum (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

I. De divisionibus temporis.

(0653A) DISCIPULUS. Divisiones temporis quot sunt? MAGISTER: Quatuordecim.

D. Quae?

M. Atomus, momentum, minutum, punctus, hora, quadrans, dies, hebdomada, mensis vicissitudo triformis, annus, cyclus, aetas, saeculum, mundus. Hae itaque divisiones temporis quatuordecim, in solis ascensu et in descensu, et in luna crescente et decrescente inveniuntur; et sic crescunt de minoribus numeri ad majora; hoc est, ab atomis in momentum, a momento in (0653B)minutum, a minuto in punctum, a puncto in horam, ab hora in quadrantem, a quadrante in diem; a die in hebdomadam, ab hebdomada in mensem, a mense in tempus, a tempore in annum, ab anno in cyclum, a cyclo in aetatem, ab aetate in saeculum, a saeculo in mundum; deinde plenitudo dicitur mundus. Has autem quatuordecim divisiones temporis Isidorus in libro Etymologiarum quinto et decimo tertio ostendit, dicens: Tempora dicta sunt eo quod dividuntur atomis, momentis, minutis, punctis, horis, diebus, quadrantibus, hebdomadibus, mensibus, temporibus, annis, lustris, aetatibus, saeculis, omnia mortali in mundo ut et curricula temperentur.

D. Quomodo crescunt majores numeri de minoribus?

M. Sic crescunt. Quingenti sexaginta quatuor atomi unum momentum efficiunt. Quatuor momenta unum minutum faciunt. Decem minuta, unum punctum. Quinque puncti in luna horam faciunt. Sex horae quadrantem complent. Quatuor quadrantes (0653C)unum diem complere videntur. Septem dies hebdomadam faciunt. Quatuor septimanae unum mensem faciunt (sed talem mensem qui habet dies viginti octo, sicut est Februarius; illi autem quatuor menses qui triginta dies habent, sicut Aprilis, Junius, September, November, quatuor hebdomadas habent, et duos dies; illi vero alii septem menses, id est, Januarius, Martius, Maius, Julius, Augustus, October et December, qui triginta et unum diem habent, quatuor hebdomadas habere videntur et tres dies; et sic duodecim menses in anno colliguntur, quinquaginta duae hebdomadae et unus dies: quando autem bissextus quarto quovis anno fuerit, tunc habet annus duas et quinquaginta hebdomadas, et duos dies). Tres autem menses unum tempus efficiunt: quod tempus, vicissitudo triformis dicitur, quia tres menses unumquodque tempus habet de quatuor temporibus anni, quae dicuntur ver, aestas, autumnus, hiems; haec quatuor tempora unum annum efficiunt. (0653D)Quatuor anni bissextilem cyclum faciunt, quia post quatuor annos peractos, bissextilis dies intervenit. Item quindecim anni cyclum indictionum complent, et novemdecim anni cyclum lunarem implere videntur. Aequali numero annorum per decem et novem annos cyclus epactarum, qui in principio anni apud Romanos, hoc est in Kalendis Januarii ponitur, discurrit. Aequali ratione et alius cyclus epactarum in principio anni apud Hebraeos et Graecos, hoc est in undecimo Kalendis Aprilis, per decem et novem annos discurrit. Cyclus vero solaris, viginti octo annis cursum suum finire perhibetur. Cyclus magnus, in quo concordia inter solem et lunam, usque dum in se revertantur post quingentos et triginta duos annos, tertio anno incipiente, in se revertitur. Tunc est vera concordia inter solem et lunam, quando ad eumdem diem mensis secundum solem, et ad illum diem septimanae, ad easdem epactas unde primum coepit, in unum diem secundum rationem bissexti et (0654A)saltus conveniunt. Has autem quatuordecim divisiones temporis, quas diximus, transcurrendo, investigare diligentius debemus: primum interrogandum de prima divisione temporis, quam diximus, de atomo.

II. De atomis. D. Atomus ergo quid est? cujus linguae est? aut quomodo disponitur, vel definitur, aut si simplex nomen est, aut compositum?

M. Atomus Graecum nomen est et compositum, et interpretatur indivisibilis, aut insecabilis; ἄτομος (0654B)enim apud Graecos praepositio interpretatur ( sic ); tomus autem divisus vel divisibilis.

D. Atomus, quomodo diffinitur?

M. Isidorus diffinivit, dicens: Atomos philosophi dicunt quasdam in mundo partes minutissimas, ut visui facile non pateant, nec sectionem recipiant: huc illucque feruntur, sicut tenuissimi pulveres, qui infusi per fenestras radiis solis fugantur.

D. Quot sunt genera atomorum?

M. Quinque.

D. Quae?

M. Atomus in corpore, atomus in sole, atomus in oratione, atomus in numero, atomus in tempore.

D. Atomus, in corpore quomodo est?

M. Quidquid minimum in corporibus, quod secari aut dividi non potest, atomus dicitur, veluti sunt minutissima grana arenarum, ut capillus dixit: Findere me nulli possunt, praecidere multi.

Est enim pilus in corpore, qui per longum vix (0654C)dividi potest. Atomus in sole, illi tenuissimi pulveres quos diximus radiis solis fugari. Atomus in oratione, ut est littera. Dividis enim partem orationis quamlibet in syllabas. Syllabas-dividis in litteram. Litteram dividere non potes. Inde Sergius Graecus dicit: Omnis oratio solvitur in verba, verba denuo solvuntur in syllabas, syllabae solvuntur rursum in litteras; sola littera non habet in quo solvatur. Ideo a philosophis atomus dicitur.

D. Quomodo est atomus in numero?

M. Sic autem est: Octo dividis in bis quaternos, quatuor dividis in bis binos, duos dividis in bis, unus est: unum dividere non potes, propter hoc, atomus dicitur in numero.

D. Quomodo est atomus in tempore?

M. Sic est: Momentum dividis in duodecim partes, unamquamque partem de duodecim partibus momenti dividis in quadraginta septem partes, quadragesima septima pars, quingentesima sexagesima (0654D)quarta pars momenti. Sic est atomus in tempore: si autem colligis simul quadraginta septem duodecies, invenies quingentos sexaginta quatuor atomos. Et tantus numerus atomorum facit unum momentum.

III. De momento. D. Momentum quid est, et quomodo diffinitur secundum sonum, hoc est secundum superficiem et secundum sensum, vel secundum substantiam, quae intus latet in sono?

M. Sic diffinitur momentum secundum sonum: Isidorus dicit: Momentum enim est minutum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum, hoc est a motu solis et lunae. Est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum sol sibi aliquid cedit atque succedit.

D. Quot sunt genera momenti?

M. Quatuor.

D. Quae?

(0655A)M. Momentum indivisibile, ut Isaias dicit: Cui reputatae sunt gentes, quasi momenti in statera.

D. Quomodo agnoscitur momentum?

M. Augustinus dicit: Unum momentum est certissimus lectus solis in coelo, et per quadraginta vices jam hora est. Secundum momentum est, quando jacis lapidem in aquam, usque aqua cessat de motu, vel lignum quod cadit, usque cessant rami ejus de motu. Tertium momentum est indivisibile, ut Paulus dicit: Omnia facta sunt in momento, id est, in summa celeritate. Quartum momentum est, quandiu palpebrae requiescunt. Quatuor momenta unum minutum faciunt.

IV. De minuto. D. Minutum unde dictum est?

M. Isidorus dicit: Minutum dictum a minuendo, quia duo momenta et duae partes tertii momenti minuuntur de tenebris in unoquoque die, ab undecimo Kalendarum Aprilis, usque in duodecimum (0655B)Kalendarum Julii.

D. Minutum quomodo diffinitur?

M. Isidorus diffinivit dicens: Minutum dicitur velut minus momentum, quia minus numerat, sed majus implet. Duo minuta et dimidium, hoc est decem momenta, unum punctum faciunt.

V. De punctis. D. Punctus unde dictus est?

M. Isidorus ostendit, cum dixit: Punctus a pungendo dictus est, eo quod quibusdam punctionibus certae designationis in horologiis designantur. Punctus est opus illorum qui horologium faciunt. Nam in fine undecimae lineae punctum ponebant. Punctum Graece, Latine medium, quia in medio mundi est Hierusalem, ubi horologium primitus factum est cum suis punctis. Punctus autem tres partes habet. Quatuor puncti sunt quadraginta momenta, et unam horam faciunt.

VI. De hora. (0655C) D. Hora, a quo nomen accepit?

M. Hora, de horo, id est sole nomen traxit.

D. Hora, cujus linguae est, et quomodo diffinitur?

M. Hora Graecum nomen est, et interpretatur finis vel tempus.

D. Horologium quid est?

M. Hora, finis vel tempus; locus [ Forte logos], series, vel umbra interpretatur. Inde horologium, umbra vel series, finiumque temporum, quia in horologio tempora per umbras mensurantur.

D. Quis primus invenit horologium?

M. Achaz, rex Juda. Quidam enim horologium apud aedem Quirini primum statutum dicunt. Oras maris et fluviorum et vestimentorum dicimus, id est, extremitates sive terminos. Hora autem, finis temporis est.

D. Quomodo discernitur in orthographia inter oras maris et fluviorum et vestimentorum, et inter (0655D)horam temporis?

M. Oras maris et fluviorum et vestimentorum quando dicimus, sine aspiratione profertur; hora autem, hoc est finis temporis, cum aspiratione. Sex horae unum quadrantem faciunt.

VII. De quadrante. D. Quadrans quid est, et quomodo vocatur, vel quomodo diffinitur apud Hebraeos, Graecos et Latinos?

M. Sic diffinitur: Quadrans dicitur a quarta parte unciae, qui alio nomine dicitur sicilicus, id est, sex scrupuli, quem Hebraei quadrantem, Graeci vero dodrantem, Latini quadrantem vocant. Dicitur etiam et quadrans major, qui habet tres uncias, hoc est quarta pars assis; assis enim duodecim uncias habet. Sic etiam et quadrans in tempore sex horarum, quarta pars est diei naturalis, quia quatuor quadrantes unum diem perficiunt, qui dies habet horas viginti quatuor.

VIII. De die. (0656A) D. Dies unde nomen accepit?

M. A divisione, eo quod dividat lucem a tenebris. Sive dies dicti sunt a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacraverunt. Item dies dicitur eo quod lucem et tenebras disjungat ac dividat, et appellative dicitur dux operum, et absentia tenebrarum. Ema in Hebraeo, hemera in Graeco, dies in Latino.

D. Quid primitus fuit dies aut nox?

M. Dies utique quia primo die condidit Deus lucem, ut Isidorus ait, et Augustinus confirmat.

D. Si nox ante diem aut post diem?

M. Diei ascribitur, ut Hieronymus revelavit: Nox est enim initium diei, non finis praeteriti, quia ante crucem Christi dies praecedebat noctem, nunc autem post resurrectionem Domini nox praecedit diem.

D. Quot sunt januae diei?

M. Quatuor. Apud Chaldaeos ab ortu solis usque (0656B)ad ortum solis. Apud Aegyptios ab occasu solis usque ad occasum solis. Apud Hebraeos ab hora sexta usque ad horam sextam, quia noctem non computabant Hebraei. Apud Romanos a media nocte usque ad mediam noctem.

D. Dies quomodo diffinitur?

M. Isidorus diffinivit, dicens: Dies legitimus est viginti quatuor horarum usque dies et nox spatia sui cursus ab oriente in occidentem, solis sui volubilitate concludat.

D. Quibus modis dies dicitur?

M. Duobus.

D. Qui sunt?

M. Dies naturalis et dies artificialis.

D. Dies naturalis quid est?

M. Dies legitimus, ab ortu solis, donec rursus oriatur; et ille dies habet viginti quatuor horas in se.

D. Quot sunt divisiones diei naturalis?

(0656C)M. Duae, id est, dies et nox. Inde Isidorus dicit: Spatia diei naturalis duo sunt: interdianum scilicet et nocturnum. Quando dicit interdianum spatium, diem significat; nocturnum spatium, nox est.

D. Quis ergo demonstrat quod dies et nox simul dicitur?

M. In Scriptura divina ostenditur, ubi legitur: Et factum est vespere (hoc est nox) et mane dies unus. Tunc ostendit quod nox et dies simul dies nuncupantur.

D. Quis est ergo ille dies artificialis?

M. Ab ortu solis usque ad occasum, dies artificialis dicitur, id est, praesentia solis super terram. Unde Isidorus dicit: Dies, praesentia solis est, sive sol super terram; sicut nox dicitur absentia solis, id est, sol sub terris. Diffinitio diei bifarie dividitur, hoc est vulgariter, id est, abusive; et naturaliter, id est, proprie.

D. Quomodo ergo dies naturalis et dies artificialis simul diffinitur?

(0656D)M. Isidorus diffinivit, dicens: Dies gemine appellari solet; proprie, ab ortu solis, donec rursus oriatur; abusive, dies ab ortu solis, quousque ad occasum perveniat.

D. Quot sunt spatia artificialis diei

M. Tria.

D. Quae?

M. Mane, meridies et suprema.

D. Mane quid est, et quomodo diffinitur, vel quot horas habet?

M. Mane dicitur ab ortu solis usque ad horam post tertiam; meridies, ab hora post tertiam usque ad horam ante nonam; suprema, ab hora ante nonam usque ad occasum solis.

D. Mane ergo quomodo diffinitur?

M. Isidorus diffinivit dicens: Mane lux matutina et plena, et dictum mane a mano. Manum enim antiqui, bonum dicebant. Quid enim melius luce? Propterea veteres manum diem appellabant, scilicet (0657A)a puritate. Sive ergo mane dicitur a manibus, id est diis infernorum. Gentiles enim aestimabant, quando sol recedit, ut dii infernorum illum ad se traxissent.

D. Meridies quomodo diffinitur?

M. Isidorus diffinivit, dicens: Meridies dicitur quasi purus dies. In toto enim die nihil purius meridie. Antiqui enim merum purum dicebant.

D. Supremum quare dicitur?

M. Quasi supprimendo. Tunc enim sol inclinatur ad occasum. Haec ergo tria spatia artificialis diei sunt, et a cursu solis temperantur. Mane dicitur ab ortu solis usque dum sol ascenderit in altitudinem coeli. Meridies dicitur, quando per medium coelum, in altitudine sol currit. Supremum autem dicitur, quando sol de altitudine coeli descendit ad occasum.

D. Quomodo dies habet initium apud Hebraeos, et Chaldaeos, et Aegyptios, et Romanos, et Persas?

M. Dies secundum Hebraeos et Athenienses a sexta hora diei incipit, quia Hebraei secundum lunam (0657B)numerant; et sic computant quasi media die aetas lunae commutetur aut accendatur. Secundum Chaldaeos et Persas, ab ortu solis incipit dies, quia Chaldaei primum solem adorabant. Secundum Aegyptios dies incipit ab occasu solis, quando Vesper stella oritur, quae dicitur alio nomine Lucifer, et illam stellam Aegyptii primum adorabant. Secundum Romanos et Persas, dies naturalis est a media nocte usque ad mediam noctem, propter illam auctoritatem Hieronymi, qua dixit: Quia in media nocte factus est mundus, et in media nocte iterum destruetur.

Dies, sine dubio, ab initio mundi usque ad resurrectionem Christi praecedebat noctem; a resurrectione autem Christi usque ad judicium nox praecedit diem. Inde Isidorus dicit: Dies autem in principio operum Domini a lumine habebat exordium, ad significandum hominis lapsum; nunc autem a tenebris ad lucem, ut non dies obscuretur in noctem, sed nox lucescat in diem, sicut scriptum est: De tenebris (0657C)lumen clarescere fecit.

Dies ergo scientiam divinae legis significat, nox vero ignorantiam et caecitatem morum, secundum prophetae dictum, Nocti assimilavi matrem tuam, factus est populus meus tanquam non habens scientiam; quasi dixisset, non habens lucem. Nonnunquam dies prosperitatem significat.

IX. Ubi dies incipiat seu finiatur, et ubi primus dies saeculi fuerit. D. Ubi dies naturalis rite initium finemque sortitur?

M. Diverse, secundum variarum gentium libitum dies naturalis incipere dicitur.

D. Quomodo?

M. Nam Hebraei, Chaldaei et Persae sequentes, juxta primae conditionis ordinem, diei cursum a mane inchoantes, ad mane deducunt, umbrarum videlicet tempus luci supponentes. At contra Aegyptii, (0657D)ab occasu usque ad occasum. Porro Romani, a medio noctis in medium umbrae, et Athenienses a meridie in meridiem dies suos computare maluerunt.

D. Quo sane in loco primus dies saeculi exstitit?

M. Quinta decima Kalendarum Aprilium, quo videlicet die lucem formatam primitus credimus, et sic tres illos dies primos absque ullis horarum dimensionibus, ut pote nondum factis sideribus cucurrisse; quarto demum die, hoc est duodecimo Kalendarum Aprilium, sol et sidera condita sunt, ut essent in signa et tempora et dies et annos.

X. De feria. Feria enim a fando nomen accepit. Et dicitur feria quasi faria, id est nomen quod est feria. A secunda persona, quae est faris, vel quia prima persona caret, derivatur. Feria, consuetudine dicitur. Feriae enim et scalae, scopae, quadrigae, Thebae, plurali numero fiunt. Itaque feria (ut supra dixi) dum a (0658A)fando nomen accepit, potest sabbatum nominari. In sabbato, in lege veteri, septimanae opera narrabantur. Vel si feria a fiendo dicitur, ut alii aestimant; fit enim verbum activum, cujus passivo fieri potest saltem sic feria nominari. In eo enim die primitus dictum est: Fiat lux. Itaque si prima feria, aut prima sabbati dicatur, idem est. Item quaeritur, dum dicitur: Prima feria, quo sensu hic utuntur, id est, prima dies a feria, ut Isidorus dicit. Secundum Sylvestrum papam, prima feria dicitur quasi prima dies. A fando autem feriae nuncupatae sunt, quod sit in his nobis tempus dictionis, id est, divino judicio vel humano officio fari. Omnes autem hebdomadae dies, feriae dicuntur.

D. Quis ergo primum septimanam, et dies septimanae composuit, et nuncupavit?

M. Deus sine dubio, qui in sex diebus omnes creaturas creavit, et in septimo die requievit. Hinc ipse Dominus in lege dixit: Sex enim diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimo autem die, sabbatum (0658B)Domini Dei tui est, non facies in eo omne opus. In sex enim diebus fecit Dominus coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et requievit die septimo. Dum in unoquoque die dixit Deus, Fiat lux, specialiter vero sabbatum dicitur, eo quod in die (ut diximus) septimanae opera narrari solebant. Sabbatum vero apud Hebraeos dicitur feria, apud Graecos requies, apud Latinos feria dicta est, id est, dies Dominicus a fiendo, quia in illo die dixit Deus, Fiat lux. Inde Isidorus dicit: Ipse est enim primus dies saeculi. In ipso autem die formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt angeli, in ipso etiam Christus resurrexit a mortuis, et in ipso die manifestata sunt mysteria Christi et Ecclesiae ad Joannem evangelistam in Pathmos insula, sicut ille dixit, Fui in spiritu, in die Dominico.

XI. De nocte. D. Nox quid est?

(0658C)M. Solis absentia, terrarum umbra conditi, donec ab occasu redeat ad exortum.

D. Unde dicta est nox?

M. Quod noceat aspectus, vel negotiis humanis, sive quod in ea fures vel latrones nocendi aliis occasionem nanciscantur.

D. Ob quam causam facta est nox?

M. Pro temperantia humani laboris, ut corpora requiem haberent, et ut animalibus quibusdam solem non ferentibus, victum quaesitandi daretur occasio.

XII. De augmentatione et minoratione dierum et noctium per dies singulos. Sciendum est quod unusquisque dies et unaquaeque nox in crescendo, duo momenta et duas partes tertii momenti augeantur. Similiter et in decrescendo minuuntur, ita ut in tribus diebus octo momenta crescant, vel decrescant: in sex, sedecim momenta; in novem, viginti quatuor; in duodecim, (0658D)triginta duo; in quindecim, quadraginta, id est, horam integram; quadraginta enim momenta horam faciunt.

Quare si nosse desideras augmentum solare quomodo crescunt dies et lux, et quomodo diminuitur nox et tenebrae, et quantum in unoquoque mense crescit, ita diligenter studioseque investigandum est. Scies enim quod in unoquoque die sole ascendente per singulos dies duo momenta et dimidium et sexta pars momenti, minuitur de tenebris, et augetur in lumine. Similiter et decrescendo minuuntur, et sic per tres dies, octo momenta; per sex, sedecim; per duodecim, triginta duo. Per quindecim autem dies et quinque horas, sole ascendente, una hora crescit. Per triginta vero dies et decem horas, duae horae accrescunt, hoc est octoginta momenta. Et ita in nonaginta diebus et una die et sex horis, id est, a solstitio hiemali usque ad aequinoctium vernale, ducenta quadraginta momenta, hoc est sex horae crescunt. (0659A)Simili modo et simili incremento momentorum per singulos dies duo momenta et duae partes momenti per alios tres menses ab aequinoctio vernali usque ad solstitium aestivum crescunt ducenta quadraginta momenta, id est aliae sex horae; et ita a solstitio hiemali usque ad solstitium aestivum per sex menses, id est, per dies centum octoginta duos, et horas duodecim, id est, dimidium diem naturalem, crescunt quadraginta et octoginta momenta, id est, duodecim horae, quibus ad illas sex horas quae fuerunt in die solstitiali hiemali adde; fiunt simul decem et octo horae, in die solstitiali aestivo, et sex horae in nocte.

XIII. De hebdomada. Hebdomada est septem dierum cursus, et a septenario numero nomen accepit; nam hebdomada Graece, septimana dicitur Latine, eo quod septem manes, id est septem dies in se complectatur.

XIV. De mensibus. (0659B)Legimus etiam ante diluvium menses fuisse nominatos, ut Isidorus dicit. In sancta Scriptura ostenditur quod duodecim mensibus annus fuisset nominatus ante diluvium. Sic enim in Genesi legimus: Aqua autem minuebatur usque ad duodecimum mensem, primo enim die mensis apparuerunt cacumina montium. Et illos menses secundum lunam computabant Hebraei, et sic semper faciunt.

D. Qui primi menses solares invenerunt?

M. Ut Isidorus dicit: Aegyptii propter lunae velociorem cursum, et ne error ex computationis velocitate accidisset, solis cursu menses adinvenerunt, quia tardior solis motus facilius poterat comprehendi.

D. Quis primus invenit mensem apud Hebraeos et Graecos et Latinos?

M. Moses apud Hebraeos, Arcades apud Graecos, Romulus apud Romanos.

D. In quo numero inventi sunt menses apud Hebraeos (0659C)et Graecos et Latinos?

M. In duodenario. Menses autem antiqui diffinierunt, quandiu luna zodiacum circulum perducit. Antiqua autem gentilitas, mensibus nomina quaedam ex diis suis, quaedam ex causis imposuit.

Mensis dicitur a luna, quae Graeco sermone mene dicitur; nam et apud eos menses vocantur menes; sicut et apud Hebraeos (Hieronymo teste) luna, quoniam iare nominant, mensibus nomen dedit. Mensis et ad solem et ad lunam pertinet, sed magis ad lunam, ideoque rectius diffiniendum, quod mensis sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis digressio solis est, per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae triginta diebus, et decem semis horis impletur, viginti duabus videlicet horis ac dimidia, lunari mense productior. Luna vero tribus nominibus nuncupatur apud Hebraeos, iare, lavana, mavors: iare vocatur a numero dierum mensis, lavana a candiditate, (0659D)mavors a defectu, quia deficit singulis quisque mensibus.

XV. De mense Januario. In Hebraeo Thabeth, apud Aegyptios Tibi, vel Tidechi; apud Macedones Etdrimos vel Ethinios; apud Graecos, Januarios: apud Latinos, Januarius. Januarium primum Numa Pompilius nuncupavit, et primum mensem anni esse constituit, atque illum diis superis dedicavit. Januarius autem duobus modis nomen accepit, hoc est ex idolo, et re. Ex idolo, hoc est ex Jano bifronte rege Epirotarum, qui fugatus et projectus de sua patria venit ad Romanos, apud eos exsul effectus. Contigit autem ut gens multa barbarorum Romam obsedisset. Erat autem Janus ille homo ingeniosus, qui dedit consilium Romanis quomodo potuissent urbem liberare ab illa obsidione; ita tamen, si Romani post mortem suam illum adorarent quasi deum. Haec autem illis promittentibus, (0660A)ille petebat octo linteamina, oleo et cera et aqua intincta et uncta. Quod cum factum esset, dixit ut involvissent se de illis linteaminibus, et igni incendissent, et duos gladios calefactos et ardentes sibi dari postulavit, et postea ascendit super murum, et dixit ad Romanos, ut cum ille levasset se super murum, et clamasset quasi deus, illi totis portis apertis ruissent super hostes, et haberent victoriam. Et ita factum est. Romani perferunt victoriam, occisis inimicis et fugatis. Janus vero igne consumptus est. Quem post mortem suam Romani quasi deum adoraverunt, et fecerunt ei templum magnum in Roma, quod ex nomine Jani, Janiculum vocaverunt, centum portas habens, et in illo templo Jani formam aeream fecerunt, duas facies habentem: inde dictus est Janus bifrons, et ex una parte et ex una facie viri adorabant eum; ex altera vero facie, feminae adorabant; indeque mensem Janum vocaverunt bicipitis dei, respicientem transacti anni finem, ac prospicientem futuri anni principium: item Janus ex re dicitur, eo (0660B)quod sit janua anni, hoc est principium, quia sicut homo ingreditur per ostium, ita anni ingrediuntur per istum Januarium.

XVI. De mense Februario. In Hebraeo Sabath, apud Aegyptios Mechir vel Methi, apud Macedones Perittios, in Graeco Februarios, in Latino Februarius.

D. Februarius, quibus modis nomen accepit?

M. Duobus, hoc est sub idolo et re. Sub idolo, hoc est a Februo deo. Inde Macrobius dicit: Numa Pompilius secundum mensem Februarium nominavit, et dedicavit Februo deo, qui alio nomine Pluton dicitur, qui lustrationum potens esse apud gentiles credebatur. Lustrari in eo mense civitatem Romam necesse erat, quo statuta justa, hoc est sacrificia diis manibus solverentur. Sive Februarius dictus est a re, hoc est a febribus acris Lupercorum. Luperci enim et Lurcones, duae gentes sunt in Oriente, qui (0660C)post immunditias totius anni lavabant corpora sua in quodam lacu qui inter illos est, et febricitabant, et sicut tradidit gentilitas tunc mutabant figuras. Et quia in Februario mense hoc faciebant, et lavabant se, et deinde febricitabant, Februarius, a lavatione vel a lavacro dictus est. Hinc scriptum est: Februm quoddam habebant gentiles, hoc est lavacrum, et sic accepit nomen hic mensis a re. Februarius, a febri, hoc est a frigore, propter frigidum tempus ipsius mensis.

XVII. De mense Martio. Adar in Hebraeo, Phamenoth apud Aegyptios, Distros apud Macedones, Martios in Graeco, Martius in Latino. Martius duobus modis nomen accepit, sub idolo et sub re. Sub idolo, hoc est a Marte, patre Romuli nominatus est. Inde Macrobius dixit: Romulus primum anni mensem Martium constituit et nominavit, et genitori suo Marti dedicavit. Quem mensem anni (0660D)primum fuisse apud antiquos Romanos, vel ex hoc maxime probatur, quia ex ipso Quintilis et Sextilis, et caeteri menses sequentes, per ordinem numerantur; et in illo mense, Romani vectigalia collocabant. Item Isidorus dicit: Martius appellatus est propter Martem, Romanae gentis auctorem. Item Martius a re nomen accepit, hoc est a maribus; nam et eo tempore cuncta animantia terrae mares desiderant, ad concumbendi voluptatem. Et mensis novorum frugum appellatur.

XVIII. De mense Aprili. Nisan in Hebraeo, Pharmuthi apud Aegyptios, apud Macedones Xanticos; Aprilios in Graeco, Aprilis in Latino.

D. Aprilis quibus modis dicitur?

M. Duobus, hoc est sub idolo et sub re. Sub idolo, a Venere matre Aeneae. Aphron enim Graece, spuma interpretatur, unde Venus orta creditur, quae Aphrilis, (0661A)vel Aphronis, apud Graecos nominatur. Sive Aprilis a re nominatur, hoc est ab aperiendo, Aprilis quasi aperilis denominatur. Ante Aprilem enim mensem, triste et obscurum fit coelum, et nubibus obductum et obtectum, et aer tenebrosus, et mare navigiis obcluditur. Terrae etiam ipsae, aut aqua, aut pruina, aut nivibus, aut nubibus teguntur: eaque omnia verno tempore, hoc est mense Aprili, aperiuntur. Coelum enim serenum fugatis nubibus, usibus humanis aperitur, et mare navigiis, et terra atque arbores aperiunt se in germen atque in flores. Pro his omnibus causis, mensem Aprilem dici merito credendum est quasi aperilem. Hoc enim tempore cuncta florescunt.

XIX. De mense Maio. Iarus in Hebraeo, Pacho, vel Paon apud Aegyptios, Artemisius apud Macedones, Maios in Graeco, Maius in Latino.

D. Quibus modis dicitur Maius?

(0661B)M. Duobus, hoc est sub idolo et sub re. Sub idolo Maius dictus est, a Maio deo apud paganos, qui dictus est Jovis. Inde Macrobius dicit: Apud Tusculanos deus Maius vocabatur, qui est Jupiter, a magnitudine scilicet et majestate dictus. Zingius autem Maium mensem nominatum putat a Maia, quam Vulcani uxorem dicit, hoc est, matrem Mercurii. Inde in Kalendis Maii, huic deae Maiae sacrificabant, et in hoc mense Maio mercatores omnes Maiae pariter et Mercurio sacrificabant. Mercurius enim deus est negotiatorum; unde etiam dicitur Mercurius, quasi mercium curius, id est, procurator mercium. Sicut Maius a re dicitur, hoc est, a majoribus Romanorum. Hinc Macrobius dicit: Romulus Maium mensem tertium esse posuit. Postquam enim populum Romanum divisit in duas partes, hoc est in majores minoresque constituit, ut altera pars consilio, hoc est majores, altera vero, hoc est juniores, rempublicam [ Add. armis] tueretur deinde, in honorem utriusque (0661C)partis hunc Maium mensem, sequentemque Junium, vocavit.

XX. De mense Junio. Sivari vel Siban in Hebraeo, Pauni apud Aegyptios, Deseos apud Macedones, Junios in Graeco, Junius in Latino.

D. Quibus modis dicitur Junius?

M. Duobus, hoc est sub idolo, et sub re. Sub idolo, hoc est a Junone filia Saturni, quae apud Gentiles quasi dea adorabatur, et a suo nomine Junium mensem vocaverunt. Inde Macrobius dicit: Junius apud Latinos, antea Junonius, ab Junone vocatus est. Postea, detritis quibusdam litteris, hoc est n et o, ex Junonio, Junius dictus est, nam et templum Junoni in Kalendis Junii dicatum est. Alii putaverunt Junium mensem ab Junio Bruto nominatum, qui primus in urbe Roma consul factus est. Sive Junius a re dicitur, hoc est a junioribus Romanorum, qui armis defendebant rempublicam. Inde Macrobius dicit: (0661D)Junius Maium sequitur, ex parte populi nominatus.

XXI. De mense Julio. Tamul, sive Tani, in Hebraeo, Epiphi apud Aegyptios, Panemos apud Macedones, Julios in Graeco, Julius in Latino.

D. Julius unde nomen accepit?

M. A quodam imperatore, hoc est a Julio Caesare, quia in quarto Idus Julii mensis creatus est Caius Julius Caesar, qui primus arripuit imperium apud Romanos. Deinde propter suum honorem de suo nomine Julius mensis dictus est. Nam antea Quintilis vocabatur.

XXII. De mense Augusto. Tamni in Hebraeo, Mesor vel Mesori apud Aegyptios, Loos vel Lor apud Macedones, Augustos in Graeco, Augustus in Latino.

D. Augustus unde nomen accepit?

(0662A)M. Ab Octaviano Caesare Augusto imperatore, qui in Kalendis mensis Augusti vicit Antonium, de. regno contendentem, et Cleopatram reginam Aegypti, uxorem Antonii, et auxilia et exercitum Antonio afferentem. Hos duos vicit Caesar Augustus, in una die Kalendarum Augusti, et postea Caesar principatum habuit totius mundi. Sic Augustus a nomine Augusti dictus, qui eo mense primum consulatum iniit, et tres triumphos urbi intulit. Deinde Augustus a populo Romano appellatus est, et in suum honorem mensis Augustus vocatus est, ut sua memoria esset in tempore. Nam ille mensis antea apud Romanos Sextilis dictus est, eo quod sextus mensis sit a Martio. Deinde dicit Macrobius, Augustus antea Sextilis vocabatur, donec honori Augusti ex senatusconsulto Augustus dictus est.

XXIII. De mense Septembri. Elul in Hebraeo, Tooth apud Aegyptios, Gorpeos apud Macedones, Septembrios in Graeco, September (0662B)in Latino. September a numero nomen accepit, eo quod septimus imber sit a Martio, quia Martius quondam primus mensis fuit apud Romanos, tempore scilicet Romuli; et ab illo alii menses nominantur, ex nominibus numeri: quemadmodum et Quintilis, eo quod quintus sit a Martio. Sic Sextilis et September a Martio numerantur.

XXIV. De mense Octobri. Theseri in Hebraeo, Paopi apud Aegyptios, Hyperboreteos apud Macedones, Octimbrios in Graeco, October in Latino. October dicitur, eo quod octavus sit imber a Martio. Et hic mensis in principio anni ponitur apud Orientales.

XXV. De mense Novembri. Maresvan in Hebraeo, Athir apud Aegyptios, Dios apud Macedones, Novimbrios in Graeco, November in Latino. November autem propterea dicitur, eo (0662C)quod nonus imber sit a Martio.

XXVI. De mense Decembri. Casleu apud Hebraeos, Chiachi apud Aegyptios, Apileos apud Macedones, Decembrios in Graeco, December in Latino. December a numero nomen accepit, eo quod a mense Martio decimus sit imber. Et hic mensis in principio anni ponitur apud Macedones.

XXVII. De tribus dierum nominibus in annali computo, Kalendae, Idus, Nonae. Romulus cum ingenio acri quidem, sed agresti esset, statum proprii ordinaret imperii, initium cujusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri; quia non continuo evenit ut eodem semper die appareat, sed modo tardius, modo celerius, certis ex causis videri solet. Contigit ergo ut cum tardius apparuerit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem (0662D)primus casus addixit: atque sic factum est ut alii triginta et unum, alii undetriginta sortirentur dies. Omnibus tamen mensibus a die Nonarum, id est nono die, repraesentari placuit, et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est, sedecim dies esse numerandos. Ideo mensis uberior duos illos dies, quibus augebatur, inter Kalendas suas et Nonas habebat, atque hinc aliis quintus a Kalendis dies, aliis septimus nonas facit.

His ergo temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum, visamque regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, id est pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe, juxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima erat, quot dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat, et quintanas quidem, quarum post Kalendas, quarto Nonarum initium est, dicto quinquies verbo Calo: septimanas vero, quarum post Kalendas, (0663A)sexto Nonarum initium est, repetitio septies eodem verbo praedicebat. Verbum autem calo Graecum est, id est voco, et hunc diem qui ex his diebus qui calarentur, primum esset, placuit Kalendas vocari. Hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur, calabra, vel classis nomen accepit, quod omnis in eam populus vocaretur. Ideo autem minor pontifex dies qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post nonam lunam oportebat nonarum die populares, qui in agris erant, confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die usque ad Idus, octo dies computentur. Idus autem vocatur dies, qui dividit mensem. Iduare enim Etrusca lingua dividere est. Unde vidua, quasi valde, idua, id est valde divisa; aut (ut quidam volunt) vidua, id est a viro divisa. Nonnullis tamen placet, Idus dictas vocabulo Graeco, nempe a specie, quae apud illos idea vocatur, quod ea die plenam (0663B)speciem luna demonstret.

Itaque Romulus ita annuam ordinavit dimensionem, ut annus decem mensium, dierum trecentorum quatuor haberetur, mensesque ita disposuit, ut quatuor ex his tricenos et singulos, sex vero tricenos haberent dies. Sed cum is numerus neque solis, neque lunae rationibus conveniret, nonnunquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus, et contra, calor hiemalibus proveniret. Sed secutus Numa, quasi hunc omnem ablaturus errorem, in trecentos quinquaginta quatuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annum extendit. Hisque quinquaginta diebus a se additis, adjecit alios sex, demptos ex illis sex mensibus, qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem Januarium nuncupavit, primumque anni esse voluit, tanquam bicipitis dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti (0663C)anni finem futurique principia. Secundum dicavit Februo deo, qui lustrationum potens credebatur, a quo et Februarium vocavit, statuitque eo mense lustrari civitatem, ut justa diis manibus solverentur. Paulo post in honorem imparis numeri, unum adjecit diem, quem Januario dedit, ut tam in anno quam in singulis mensibus, praeter unum Februarium, impar numerus servaretur. Nam quia duodecim menses si singuli aut pari aut impari numero computarentur, consummationem parem facerent, unius pari numero adjectus, universam putationem imparem fecit.

Januarius igitur, Aprilis, Junius, Sextilis, September, November, December, viginti novem censebantur diebus, et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus ad decimum septimum Kalendas computabantur.

Martius vero, Maius, Quintilis et October, dies triginta unum possidebant. Nonae in his septimanae erant, similiterque post Idus septemdecim dies in (0663D)singulis usque ad sequentes Kalendas computabantur.

Solus Februarius viginti octo retinuit dies, quasi inferis et diminutio et par numerus conveniret.

Igitur hoc modo a Numa ordinato anno, quia adhuc ad perfectum anni numerum aliqui deerant dies, maxima post aliquantos annos horum negligentia in supputatione temporum confusio oriebatur. Quam licet multis et varie intercalatis diebus aliquatenus emendarent, nullam tamen certam anni dimensionem ad posteros transmiserunt. Itaque factum est ut sicut praecedentis Romuli sequens Numa dimensionem anni destruxit, ita quoque praecedentis Numae ordinationem sequens Caius Caesar, ut pote adhuc inconstantem et vagam reprehenderet, et reprehensam ad unguem emendaret.

Ergo Caius Caesar, imitatus Aegyptios, ad numerum solis, qui diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. (0664A)Itaque decem dies observationi veteri superadjecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol zodiacum lustrat, efficerent; et ut nec quadrans deesset, statuit quarto quoque anno sacerdotes, qui praeerant mensibus ac diebus, unum intercalarem diem, eo scilicet mense ac loco, quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum. Dies autem decem, quod ab eo additos diximus, hac ordinatione distribuit.

In Januarium, et Sextilem, et Decembrem, binos dies inseruit.

In Aprilem autem, Junium, Septembrem, Novembrem, singulos.

Februario autem diem non addidit, ne deorum inferorum religio immutaretur.

Et Martio, Maio, Quintili, Octobri, pristinum servavit statum, quod satis pleno erant numero, id est triginta unum. Ideo et septimanas habent nonas, sicut Numa constituit.

(0664B)Januarius autem, Sextilis, December, quibus Caesar binos dies addidit, licet triginta et unum habere post Caesarem coeperint, quintanas habent Nonas; et post Idus, novemdecim dies ad sequentes Kalendas computantur: quia Caesar quos addidit dies, neque ante Nonas, neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem quae statuto erat die, novella computatione corrumperet: sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio, sed peractis cujusque mensis feriis locum diebus advenis fecit, et Januario quidem quatuor Kalendas, et tres Kalendas Februario dedit. Aprili sex Kalendas Maii, Junio tres Kalendas Julii, Augusto quatuor Kalendas, et tres Kalendas Septembris. Septembri tres Kalendas Octobris, Novembri tres Kalendas Decembris. Decembri quatuor Kalendas, et tres Kalendas Januarii.

Ita autem factum est ut cum omnes menses hi, quibus dies addidit, ante hanc ordinationem habuissent (0664C)mensis sequentis Kalendas ad decimum septimum revertentes: postea ex augmento additorum dierum, hi qui duos acceperunt, ad decimum nonum: qui vero unum, ad decimum octavum haberent reditum Kalendarum.

XXVIII. Romuli menses.1 Martius. 2 Aprilis. 3 Maius. 4 Junius. 5 Quintilis. 6 Sextilis. 7 September. 8 October. 9 November. 10 December. Huic autem, ut diximus, fuerunt solummodo menses decem.

XXIX. Numae menses. (0664D)1 Januarius. 2 Februarius. 3 Martius. 4 Aprilis. 5 Maius. 6 Junius. 7 Quintilis. 8 Sextilis. 9 September. 10 October. 11 November. 12 December. Vitiose autem Quintilis et Sextilis, qui non jam quintus aut sextus, sed septimus et octavus exstiterant, nomen retinuerunt. Quorum alterum Caius Caesar suo nomine, id est Julium appellavit: Sextili in vitio usque ad imperatorem Augustum perseverante, a quo mensis ille Augustus est appellatus.